1. Nudius tertius, cum centesimum octavum decimum Psalmum tibi insinuare conarer, et dicerem, omnem moralem locum in eo esse comprehensum; et quomodo Philosophi solent disputationes suas in Physicam, Ethicam, Logicamque partiri, ita et eloquia divina aut de natura disputare, ut in Genesi, et in Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Proverbiis, et in omnibus sparsim libris, aut de Logica, pro qua 147 nostri Theoricen sibi vindicant, ut in Cantico canticorum, [PL22.442] et in Evangeliis (licet Apostolus saepe proponat, assumat, confirmet atque concludat, quae proprie artis dialecticae sunt) studiosissime perquisisti, quid sibi velint Hebreae litterae, quae Psalmo, quem legebamus, videbantur insertae.

2. Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet ex prima littera, quae apud eos vocatur Aleph, octo versus inciperent. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent: ac postea ex Gemel idem numerus compleretur: atque ita usque ad Thau, quae apud eos extrema littera est, Psalmum esse conscriptum: et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationes eorum debere intelligi quae sequerentur. Identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor, verum quia propter barbariem linguae memoria labitur omne quod diximus, desideras Commentariolum fieri, ut si in aliquo forte titubaveris, oblivionem lectio consoletur.

3. Ac prius quam de singulis disseram, scire debes, quatuor Psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum centesimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum. Verum debes scire in prioribus Psalmis, singulis litteris singulos versiculos, qui trimetro iambico constant, esse subnexos. Inferiores vero tetrametro 148 iambico constare, sicuti et Deuteronomii Canticum scriptum est. In centesimo decimo octavo Psalmo singulas litteras octoni versus sequuntur. In centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli versus gemini deputantur. Sunt qui et alios hoc ordine putent incipere, sed falsa eorum opinio est. Habes et in Lamentationibus Jeremiae quatuor Alphabeta, e quibus duo [PL22.443] prima quasi Saphico metro scripta sunt: quia tres versiculos qui sibi connexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt Heroici comma concludit. Tertium vero Alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, sed eisdem terni versus incipiunt. Quartum Alphabetum simile est primo, et secundo. Proverbia quoque Salomonis extremum claudit Alphabetum, quod tetrametro iambico supputatur, ab eo loco, in quo ait: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. 31. 10).

4. Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba, texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valemus ea quae majora sunt nosse, nisi Ethicae habuerimus exordium, secundum illud quod Propheta dicit: »A mandatis tuis intellexi (Ps. 118. 104); quod videlicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. Verum jam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscujusque elementi interpretatio annexa significet.

5. Aleph interpretatur doctrina. Beth, domus. Gemel, plenitudo. Deleth, tabularum. 149 He, ista. Vau, et Zai, haec. Heth, vita. Tet, bonum. Iod, principium. Caph, manus. Lamed, disciplinae sive cordis. Mem, ex ipsis. Nun, sempiternum. Samech, adjutorium. Ain, fons sive oculus. Phe, os, ab ore, non ab osse dictum intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris. Sade, justitia. Coph, vocatio. Res, capitis. Sen, dentium. Thau, signa.

6. Post interpretationem elementorum intelligentiae ordo dicendus est Aleph, Beth, Gemel, Deleth, prima connexio est, doctrina, domus, plenitudo, tabularum; quod videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum.

7. Secunda connexio est, He, Vau, Zai, Heth, ista, et haec, vita. QUAE ENIM ALIA POTEST esse vita sine scientia Scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium?

8. Tertia connexio habet, Tet, Iod, bonum principium: [PL22.444] quia quamvis nunc sciamus universa quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: et nunc per speculum videmus in aenigmate. Cum autem meruerimus esse cum Christo. et similes Angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit, et tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est.

9. Quarta connexio est, Caph, Lamed, manus, disciplinae, sive cordis. Manus intelliguntur in opere. cor et disciplina interpretantur [al. intelliguntur.] in sensu: quia nihil facere possumus, nisi prius quae facienda sunt scierimus.

10. Quinta connexio est, Mem, Nun, Samech, ex ipsis, sempiternum, adjutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est, ex Scripturis aeterna subsidia ministrari.

11. Sexta connexio habet, Ain, Phe, Sade, fons sive oculus, oris, justitiae: secundum illud quod in tertio numero exposuimus.

150 12. Septima connexio est, quae et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, Coph, Res, Sen, Thau, vocatio, capitis, dentium, signa. Per dentes articulata vox promitur, et in his signis ad caput omnium, qui est Christus, pervenitur, per quem venitur ad regnum sempiternum.

13. Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac voluptate jucundius? Qui cibi, quae mella sunt dulciora, quam Dei scire prudentiam, et in abdita ejus intrare, et sensum Creatoris inspicere, et sermones Domini Dei tui, qui ab hujus mundi sapientibus deridentur, plenos discere sapientia spiritali? Habeant sibi caeteri, si velint, suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur; et per varias voluptates, divitias suas vincere nequeant. Nostrae divitiae sint, in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare januam non patentem, panes Trinitatis accipere, et saeculi fluctus, Domino praeeunte, calcare.

14. Saluta Blaesillam, et Eustochium tirunculas nostras. Saluta Felicianam, vere carnis, et spiritus virginitate felicem. Saluta reliquum castitatis chorum, et domesticam tuam Ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo; ne dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet: quamvis etiam dicere audeant, Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur (Isai. 27. 3. juxt. LXX). Nullus, hostili obsidente exercitu, securus est. Nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Exemplar Epistolae, si accipere voluerit φιλοπονοτάτη [PL22.445] (Id est laboris studiosissima) nostra Marcella, tribuito. Et memento mei, obsecrans, ut Dominus noster Jesus Christus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter.

EPISTOLA XXXI. AD EUSTOCHIUM. De Munusculis

1. Parva specie, sed caritate sunt magna, munera accepisse a Virgine, armillas, epistolam, et columbas. Et quoniam mel in Dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est, et quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. Apud Deum enim nihil voluptuosum; nihil tantum suave placet; nisi quod in se habet mordacis aliquid veritatis. Pascha Christi cum amaritudinibus manducatur.

2. Festus est dies, et natalis beati Petri, festivius est solito condiendus: ita tamen, ut Scripturarum cardinem jocularis sermo non fugiat: nec a praescripto palaestrae nostrae longius evagemur. Armillis in Ezechiele ornatur Jerusalem. Baruch epistolas accipit ab Jeremia. In columbae specie Spiritus Sanctus allabitur (Joan. 1). Itaque ut te aliquid, et piperis mordeat, et pristini libelli (Epist. de Virgin. servanda) etiam nunc recorderis, cave ne operis ornamenta dimittas, quae verae armillae sunt brachiorum; ne epistolam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam novacula Rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: Facta es insipiens, ut columba (Osee 7). Nimium, respondebis, austere, et quod festo non conveniat diei. Talibus ipsa muneribus provocasti: dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies, laudem amaritudo comitabitur.

3. Verum ne videar dona minuisse: accepimus et canistrum cerasis refertum, talibus et tam virginali verecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim. Siquidem hoc genus pomi, Ponto, et Armenia subjugatis, de Cerasunto primus Romam pertulit (Plin. lib. 15. cap. 25). Unde et de patria arbor nomen accepit. Igitur quia in Scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasa vero non invenimus, 152 in eo quod allatum est, id quod allatum non est, praedicamus; optamusque te de illis pomis fieri, quae contra Templum Dei sunt, et de quibus [PL22.446] Deus dicit: Quia bona, bona valde. Nihil quippe Salvator medium amat. Et sicuti frigidum non refugiens, calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi evomere se loquitur (Apoc. 3). Unde nobis sollicitius providendum est, ut solemnem diem, non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus. QUIA VALDE ABSURDUM EST, nimia saturitate velle honorare Martyrem, quem scias Deo placuisse jejuniis. Ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur, et lectio. Quod si aliquibus displicet, Apostoli verba cantato: Si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem.

EPISTOLA XXXII. AD MARCELLAM

1. Ut tam parvam Epistolam scriberem, causae duplicis fuit; quod, et tabellarius festinabat, et ego alio opere detentus, hoc quasi παρέργωι me occupare nolui. Quaeris quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistolicae confabulationis munus exclusum sit. Jam pridem cum voluminibus Hebraeorum Editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi Synagoga mutaverit: et ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura reperio. Nunc a Prophetis, Salomone, Psalterio, Regnorumque libris examussim recensitis, Exodum teneo, quem illi ELLE SMOTH vocant, ad Leviticum transiturus. Vides igitur quod nullum officium huic operi praeponendum sit. Attamen ne Currentius noster forte frustra cucurrerit, duas Epistolas, quas ad sororem 153 tuam Paulam ejusque pignus Eustochium miseram, huic sermunculo annexui: ut dum illas legeris, et in his aliquid doctrinae pariter ac leporis inveneris, putes tibi quoque scripta esse, quae illis scripta sunt.

2. Albinam communem matrem valere cupio: de corpore loquor, ut spiritu valeat, non ignorans: eamque per te salutari obsecro, et duplici pietatis officio focillari, quod in una atque eadem Christiana simul diligatur, et mater.

EPISTOLA XXXIII. AD PAULAM PARS QUAEDAM

1. Marcum Terentium Varronem miratur Antiquitas, [PL22.447] quod apud Latinos tam innumerabiles libros scripserit. Graeci Chalcenterum miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non possit. Et quia nunc otiosum est apud Latinos, Graecorum voluminum indicem texere, de eo qui latine scripsit, aliqua commemorabo; ut intelligamus nos Epimenidis dormire somnum, et studium quod illi posuerunt in eruditione saecularium scripturarum, nos in congregandis opibus ponere.

2. Scripsit itaque Varro quadraginta quinque libros Antiquitatum: quatuor de vita populi Romani.....

3. Quorsum Varronis, et Chalcenteri mentio facta sit quaeritis? Videlicet, ut ad Adamantium, nostrumque Chalcenterum veniamus: qui tanto studio in sanctarum Scripturarum labore sudavit, ut juste Adamantii nomen acceperit. Vultis nosse quanta ingenii sui reliquerit monimenta? sequens titulus ostendit.

4. Videtisne, et Graecos pariter, et Latinos unius labore superatos? Quis enim unquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Porro (al. Pro) hoc sudore quid accepit pretii? Damnatur a Demetrio Episcopo, exceptis Palestinae, et Arabiae, et Phoenicis atque Achaiae Sacerdotibus. In damnationem ejus consentit urbs Romana: ipsa contra hunc cogit senatum, non propter dogmatum novitatem, non propter haeresim, ut nunc adversus eum rabidi canes simulant: sed quia gloriam eloquentiae ejus, et scientiae ferre non poterant, et illo dicente, omnes muti putabantur.

5. Haec quare scripserim, et ad pauperis lucernae igniculum, cito sermone, sed non cauto dictaverim, [PL22.448] potestis intelligere, si Epicuros et Aristipos cogitetis.

EPISTOLA XXXIV. AD MARCELLAM, De aliquot locis Psalmi CXXVI

1. Beatus Pamphilus Martyr, cujus vitam Eusebius Caesariensis Episcopus, 155 tribus ferme voluminibus explicavit, cum Demetrium Phalereum, et Pisistratum in sacrae Bibliothecae studio vellet aequare, imaginesque ingeniorum, quae vera sunt, et aeterna monumenta, toto orbe perquireret, tunc vel maxime Origenis libros impensius prosecutus, Caesariensi Ecclesiae dedicavit: quam ex parte corruptam, Acacius dehinc, et Euzoius ejusdem Ecclesiae sacerdotes in membranis instaurare conati sunt. Hic cum multa repererit, et inventorum nobis indicem dereliquerit, centesimi vigesimi sexti Psalmi Commentarium, et PHE litterae Tractatum, ex eo quod non inscripsit, confessus est non repertum. Non quod talis tantusque vir (Adamantium dicimus) aliquid praeterierit, sed quod negligentia posterorum ad nostram usque memoriam non durarit. Hoc ideo dixi, ut quia de eodem Psalmo mihi proposuisti, quid esset panis doloris, in eo quod dicitur: »Vanum vobis est ante lucem surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris,« ostenderem me de Origenis Commentariis quid senserit, non habere.

2. Unde ad Hebraeum recurrens, inveni pro pane doloris scriptum, LEEM AASABIM, quod Aquila interpretatus est, ἀρτον των διαπονημάτων, id est, panem elaborationum. Symmachus ἄρτον κακοπαθούμενον, quod exponitur, panem aerumnosum. Quinta Editio, et Theodotion, qui in caeteris cum Septuaginta Translatoribus facit, panem idolorum. Sexta πλάνης, id est, erroris. Nec mirandum est de Aquila, si διαπονήματα pro idolis ponat, cum opera manuum hominis sint, et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere, et post quietem ad sanctuarium festinare, cum idola, Dei honore venerentur: secundum [PL22.449] quod Ezechiel scripsit in ipso templo, sacrificare idolis sacerdotes. Ut autem plenius adducaris, pro dolore in Hebraeo idola posita, hoc ipsum verbum, hoc est, ASABIM, etiam in centesimo decimo tertio Psalmo scriptum est, Septuaginta quoque idola transtulerunt. 156 Nam et in eo loco ubi legimus, idola gentium, argentum, et aurum, opera manuum hominum; in Hebraeo habetur, ASAREEM, quod Aquila interpretatur elaborationes eorum. Unde cum ita veritas se habeat, non frustra quidam doloris panem, aut haereticorum intelligunt sacramenta, aut vitae istius miserabilis, et aerumnosae interpretantur laborem: apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum, et inter spinas, et tribulos brevis vitae alimenta nascuntur.

3. Illud quoque de eodem Psalmo interrogare dignata es: Qui sint filii excussorum? Miror te in Hilarii Commentariis non legisse, excussorum filios, credentium populos interpretari, quod scilicet Apostolos illo nomine putaverit appellatos, quibus in Evangeliis sit praeceptum, in quamcumque civitatem introierint, et non fuerint recepti, excutere pulverem pedum suorum in testimonium non credentium (Matth. 10; et Marc. 6). Licet tu argute praecaveris, non posse Apostolos sub nomine excussorum intelligi, cum sit aliud excutientium, aliud excussorum: quia excutientes sunt, qui excutiant, excussi vero, qui ab aliis excutiantur. Et incongruum esse excussos Apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari. Quid igitur faciam? Tantum virum, et temporibus suis disertissimum reprehendere non audeo: qui et confessionis suae merito, et vitae industria, et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur: nisi quod non ejus culpae ascribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quamdam auram coeperat, sed Heliodori Presbyteri, quo ille familiariter usus est, ea quae intelligere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. Qui, quia in hoc Psalmo Commentarium Origenis invenire non potuit, opinionem magis insinuare suam, quam inscitiam voluit confiteri. Quam ille sumptam claro sermone disseruit, et alienum errorem disertius executus est.

157 4. Restat igitur, ut rursum ad fontem sermonis recurramus Hebraei, et videamus, quomodo scriptum sit. Ubi nos habemus, sicut filii excussorum: ibi legitur, CHEN BNE ANNAURIM, quod Aquila interpretatus est, sicut filii pubertatum. Symmachus, et Theodotion, sicut filii juventutis. Sexta ἡκόνεος νοῦ, quod nos dicere possumus, exacuti sensus. Ex quo manifestum [PL22.450] est, adolescentiae populos intelligi Christianos, secundum illud exemplum, quod Deus suos sanctos in modum arcus et sagittarum dicatur extendere; ut in Propheta Zacharia: »quoniam extendi te mihi Juda, ut arcum« (Zach. 9. 13). Et Salvator de semetipso: »Posui me sicut sagittam electam. Et in pharetra sua abscondit me« (Isai. 49. 2). Denique in sequenti versu, exceptis Septuaginta, qui aliter transtulerunt, et in Hebraeo, et in cunctis Editionibus ita reperi: »Beatus vir, qui replevit pharetram suam ex ipsis; ut quia metaphoram semel sumpserat ex sagittis, et in pharetra quoque translatio servaretur. Excussos autem et consuetudo sermonis humani vegetos et robustos et expeditos vocat: et ipsi Septuaginta Interpretes in Esdrae libro, pro juvenibus transtulerunt, in quo ita scribitur: »Et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus, et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoraces et principes post omnem domum Juda, aedificantium in muro« (Neem. 4. 16). Ex quo animadvertimus, et in praesenti loco pro adolescentibus atque puberibus, excussos positos: non ut ille opinatus est pro Apostolis, qui excussi a pedum excussione dicantur. Legi et cujusdam librum, et elegantem in eo sensum reperi, excussos Judaeos dici a templo, et lege et gratia Domini, pro eo quod est reprobos: et eorum esse filios Apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur, et in similitudinem sagittarum manu Domini contineantur.

5. In sequenti quoque Psalmo Heliodorus magis quam noster Hilarius erravit, qui de eo loco, in quo scriptum est: 158 »Labores fructuum tuorum manducabis,« varia opinatus, asseruit magis stare sententiam, si scribatur: fructus laborum aliquem manducare, et non labores fructuum: unde spiritualem intelligentiam debere perquiri. Et ex hac occasione longam ingrediens disputationem, tanta operositate, quod volebat intelligi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut vera videatur: cum in hoc loco non Septuaginta Interpretes, sed Latini de Graeci verbi ambiguitate decepti, καρποὺς fructus; magis quam manus interpretati sint; cum καρποὶ, manus quoque dicantur: quod in Hebraeo ponitur [PL22.451] CHAPHACH. Et Symmachus, Quintaque Editio transtulerunt, manuum tuarum, ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.

6. Cum haec furtivis, ut aiunt, operis ad lucubratiunculam velox notarii manus me dictante signaret, et plura dicere cogitarem, jam ferme quarta noctis hora excesserat, et repente stimulis quibusdam dolentis stomachi suscitatus, in orationem prorupi, ut saltem reliquo horarum spatio, subrepente somno, frustraretur infirmitas.

EPISTOLA XXXV. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM

Dilectissimo filio HIERONYMO DAMASUS.

1. »Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas: hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas 159 te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in eremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi: et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius, quo animae pabulo omnia mella superantur.« Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo (Ps. 118. 103). »Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?«

2. »Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi jampridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae ejus (al. hujus) usque ad [PL22.452] mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo: et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia.

1. »Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?« (Gen. 4. 15.)

2. »Si omnia Deus fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? Et in novo Testamento post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit, Domine, a me, quoniam commune, et immundum nunquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris?« (Act. 10. 14 et 15.)

3. »Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent de Aegypto 160 reversuri, et postea Moyses scribit«: Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. 13. 18. juxta LXX):« quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.«

4. »Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit?«

5. »Cur Isaac vir justus, et Deo carus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore, benedixit?«

EPISTOLA XXXVI. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM

Beatissimo Papae Damaso HIERONYMUS.

1. Postquam epistolam tuae Sanctitatis accepi, confestim accito notario, ut exciperet imperavi: quo ad officium praeparato, quod eram voce prompturus, ante mihi cogitatione pingebam. Interim jam et ego linguam, et ille articulum movebamus, cum subito Hebraeus intervenit, deferens non pauca volumina, quae de Synagoga quasi lecturus acceperat. Et illico habes, inquit, quod postulaveras: meque dubium, et quid facerem nescientem, ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transvolarem: quod quidem usque ad praesens facio. Verum quia heri diacono ad me misso, ut tu putas Epistolam, ut ego sentio, Commentarium te expectare dixisti, brevem responsionem ad ea desiderans, [PL22.453] quae singula magnorum voluminum prolixitate indigent, ταῦτὰ σοι ἐσχεδίασα, duabus tantum Quaestiunculis praetermissis: non quo non potuerim ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis viris, Tertulliano nostro scilicet, et Novatiano, latino sermone sint editae; et si nova voluerimus afferre, sit latius disputandum. 161 Certe exspecto quid placeat: utrumne epistolari brevitate sententias tibi velis digeri aut singulorum libros confici. Nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos ἐξηγήσεων tomo de circumcisione magnifice disputavit: et de mundis atque immundis animalibus in Levitico plura disseruit: ut si ipse invenire nihil possem, de ejus tamen fontibus mutuarer. Et ut verius loquar, Didymi de Spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare: ne me existimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas. Antelatis itaque problematibus, quae epistolae tuae subjeceras, quid mihi videretur annexui, veniam postulans, et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare voluerim multorum opus dierum; tarditatis, quia alio opere detentus, non statim ad interrogata rescripsi.

2. Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?

Antequam de Quaestione dicamus, rectum videtur ut editiones interpretum singulorum cum ipso Hebraico conferentes sermone, digeramus, quo facilius Scripturae sensus possit intelligi. VAIOMER LO ADONAI LOCHEN CHOL OREC CAIN SOBATHAIM JOCCAMO. Aquila. »Et dixit ei Dominus: Propterea omnis qui occiderit Cain, septempliciter ulcisceretur.« Symmachus: »Et dixit ei Dominus: Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, hebdomas, sive septimus vindicabitur.« Septuaginta et Theodotio: Et dixit ei Dominus: »Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet.« Postquam Cain occiderat fratrem, interrogatus a Domino: »Ubi est Abel frater tuus?« contumeliose respondit, »Nescio: [PL22.454] nunquid custos fratris mei sum?« Quamobrem maledictione damnatus, ut gemens et 162 tremens viveret super terram, noluit veniam deprecari: sed peccatis peccata congeminans, tantum putavit nefas, cui a Domino non posset ignosci. Denique respondit Domino: »Major mea causa est, quam ut dimittar,« id est, plus peccavi, quam ut merear absolvi. »Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram: et erit, omnis qui invenerit me, occidet me.« Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris, lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem. »Eritque, omnis qui invenerit me, occidet me:« dum ex tremore corporis et furiatae mentis agitatu, eum esse intelligit, qui mereatur interfici. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradens poenae, qua se ipse damnaverat, ait. »Non sic,« id est, non ut aestimas, morieris, et mortem pro remedio accipies: verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut quicumque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut septimo te liberet cruciatu. Non quod ipse qui occiderit Cain, septem ultionibus subjiciendus sit: sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat interfector, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam.

3. Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquatur inter verbera servus ad dominum: quia incendi domum tuam, et universam substantiam tuam dissipavi, interfice me. Dominusque respondeat: Non ut vis, morieris, et finies morte supplicia; verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso: dum te de tam multis liberet cruciatibus. Et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus videtur.

163 4. De eo autem quod Aquila posuit, septempliciter: et Symmachus, hebdomas sive septimus ulciscetur, majorum nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irad, Irad genuit Maviael, Maviael genuit [PL22.455] Mathusala, Mathusala genuit Lamech, qui septimus ab Adam, non sponte (ut in quodam hebraeo volumine scribitur) interfecit Cain: ut ipse postea confitetur, »quia virum occidi in vulnere meo, et juvenem in livore meo: quoniam septies vindicabitur de Cain: de Lamech autem septuagies septies« (Gen. 4. 23. 24). Hoc quidem de Cain, quod in septima generatione a Lamech interfectus sit, et juxta aliam editionem, poenam sui sceleris dederit: quod tot generationibus gemens et tremens viveret super terram, nihil obscuri arbitror remansisse.

5. Nunc illud quod non interrogaveras, dum aliud agimus, irrepsit. Quae sint septuaginta septem vindictae, quae in Lamech exsolvendae sint. Aiunt, ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. Lege Lucam Evangelistam, et invenies ita esse, ut dicimus. Sicut ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum, non enim vindicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit mala in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos est passus in vita: ita et Lamech peccatum, id est, totius mundi atque sanguinis, qui effusus est, Christi solveretur adventu: qui tulit mundi peccata, qui lavit amictum suum sanguine uvae, et torcular calcavit solus: qui de Edom ad coelum rubicundus ascendens (Isai. 63. 1. 3), clamantibus angelis miraculum praebuit: »Elevate portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae« (Psal. 23. 7), et caetera. Referebat mihi quidam Hebraeus in apocryphorum libris septuaginta septem animas ex Lamech 164 progenie reperiri, quae diluvio deletae sint: et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseveraverit.

6. Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur. Primum ejus asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit. Secundum, quod inviderit fratri suo. Tertium, quod dolose egerit, dicens: »Transeamus in campum« (Gen. 4. 8). Quartum, quod interfecerit. Quintum, quod procaciter negaverit, dicens: »Nescio, nunquid custos fratris mei sum« (v. 9)? Sextum, quod se ipsum damnaverit, dicens: »Major culpa mea est, quam ut dimittar« (v. 13). Septimum, quia nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas, et Ezechiam regem Juda: qui imminentem mortem lacrymis sustulerunt ut qui damnati fuerant, non perirent, sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei. Nam tradunt illum a clementissimo Deo, ideo usque ad septem [PL22.456] generationes fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis, et longaevitate moeroris compulsus, poenitentiam ageret, et mereretur absolvi.

7. Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur, de multis Scripturarum locis testimonia contrahentes: et hunc esse sensum quem supra perstrinximus, quod qui interfecerit Cain, ab ingenti eum afflictione, et omnia supplicia transeunte liberet poena.

8. Sunt autem qui et de Evangelio interrogationem Petri replicent: »Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei: usque septies? Dicit ei Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies« (Matth. 18. 21. et 22). Et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est, »et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus« (Gen. 5. 24). De septuaginta autem et septem, illam expositionem 165 sequuntur: in adventu Christi, mortis atque peccati aculeum esse confractum.

9. Ponam et aliam opinionem, ne quid videar praetergressus. Quidam septimum annum remissionis, et quinquagesimum Jubilaei, et quadringentesimum nonagesimum, quod volunt intelligi septuagies septies, multis modis interpretantur: asserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrati, in Evangelio positum debitorem: et quinquagesimum Psalmum poenitentiae: qui septem conficitur septimanis, et in principium ogdoadis erumpit. Verum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his quae respersimus, ingentem tibi disputationis silvam poteris ipse conficere: sciens Origenem, duodecimum et tertiumdecimum in Genesim librum de hac tantum Quaestione dictasse.

10. Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie, filii Israel essent de Aegypto reversuri: et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti? Quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.

Hoc vero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare, et e vestigio Genesim, Exodumque percurrens, reperi loca, in quibus scripta sunt, quae videntur facere quaestionem. Ac primo aestimabam spiritualibus spiritualia comparans, indissolubilia esse, sicut et multa sunt alia. Nam et Mathusalam quatuordecim annos post diluvium vixisse scribitur, nec tamen ingressus est arcam cum Noe. Et cum ipse Deus locutus sit ad Abraham: »Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos et affligent, et humiliabunt [PL22.457] eos annis quadringentis (Gen. 15. 13):« postea Moyses scribit in Exodo: »Et factum est post quadringentos et triginta annos, exivit omnis potentia Domini de terra Aegypti« (Exod. 12. 41). Agar quoque Ismaelem, quasi lactentem et tenerum portat in humeris, cum decem et octo ferme, et amplius reperiatur annorum: et ridiculum sit tam 166 grandem juvenem matris sedisse cervicibus. Roboam vero filius Salomonis quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium, et regnavit in Jerusalem annis sexdecim: cum utique pater ejus duodecimo anno regnare incipiens, annis quadraginta regnaverit et undecimo filium generare non quiverit.

11. Dum haec et multa hujusmodi mecum sollicitus volverem, aperuit mihi ostium, qui habet clavem David, et introduxit me in cubiculum suum, posuitque in foramine petrae: ut post spiritum saevientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae quo urebar, vox ad me aurae lenioris accederet, diceremque: »Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum et non dimittam« (Cant. 3. 4). ETENIM CUM videatur Scriptura inter se esse contraria, utrumque verum est, cum diversum sit. Egressi sunt quarta generatione filii Israel de terra Aegypti: Replica genealogiam Levi. Levi genuit Caath, Caath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Finees. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est de Aegypto. A Caath usque ad Eleazar computantur generationes quatuor: licet quidam velint ab Amram incipere et ad Finees, ut nos in Eleazarum fecimus, pervenire. Si vero volueris disparem numerum ostendere, quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sint filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Judae et ordo numeretur. Juda genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum, Naason princeps tribus Juda in deserto describitur: cujus filius Salmon terram repromissionis intravit. Computa a Phares usque ad Naason, invenies generationes quinque: tametsi nonnulli (ut in tribu Levi ostendimus) in Esrom initium faciant, et ad Salmon usque perveniant.

12. Puto problema dissolutum: quod si displicet, ad compendium veniam, et dicam in hebraeo non esse diversum. 167 Aquila namque qui non contentiosius, ut quidam putant, sed studiosius verbum interpretatur ad verbum, in eo loco ubi Septuaginta posuerunt: »Quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti« (Exod. 13. 18), ita transulit: Καὶ [PL22.458] ἐνοπλισάμενοι ἀνέβησαν οἱ υἱοὶ Ἰσραήλ ἀπὸ τῆς γῆς Αἰγύπτου, id est, »Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.« Licet pro eo quod nos armati diximus, secundum graeci sermonis ambiguitatem, instructi, sive muniti, propter supellectilem, qua Aegyptios spoliaverunt, possit intelligi.

13. Aestimanti curiositatem esse finitam, major quaerendi ardor exoritur: et ad similitudinem Jeremiae dissolvor undique et ferre non possum (Jerem. 20): quare Septuaginta, quintam generationem, et Aquila transtulerit armatos. Volumen Hebraeum replico, quod Paulus φενόλην juxta quosdam vocat, et ipsos characteres sollicitus attendens, scriptum reperio. VAMUSIM ALU BNE ISRAEL MEAREZ MESRAIM. In reliqua parte interpretationes non discordant: omnis pugna de verbo est AMUSIM, quod his litteris scribitur, HETH, MEM, SIN, JOD, MEM, utrum nam quinque, an munitos sonet. Et quidem quinque hoc sermone dici, negare non possumus: verum quinque plurali numero, non quinta, ut illi interpretati sunt, singulari: sed nec generatio invenitur adjuncta, quae lingua hebraea DOR dicitur: ut si esset quinta generatio, sermone legeretur illorum AMESA DOR. Nunc autem AMUSIM, id est, quinque, imo quinta, tantum scriptum est, ut sit quasi sensus: »Quinta autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti:« quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquilam vero ut in caeteris, et in hoc maxime loco proprie transtulisse omnis Judaea conclamat: et Synagogarum consonant universa subsellia, quod videlicet idem sermo, et eisdem litteris scriptus, diversas apud eos et voces et intelligentias habeat. Ex quibus exempli causa unum ponimus, ut quod dicimus perspicuum 168 fiat: pastores et amatores eisdem litteris scribuntur RES, AIN, JOD, MEM: sed pastores ROIM, amatores leguntur REIM. Unde evenit, ut ubi Jerusalem in Prophetis, cum amatoribus suis fornicationis scelere arguitur, ibi in nostris codicibus, pro amatoribus, pastorum nomen sit immutatum.

14. Scio haec molesta esse lectori, sed de Hebraicis litteris disputantem, non decet Aristotelis argumenta conquirere, nec ex flumine Tulliano eloquentiae ducendus est rivulus: nec aures Quintiliani flosculis [PL22.459] et scholari declamatione mulcendae. Pedestris, et quotidianae similis, et nullam lucubrationem redolens oratio necessaria est, quae rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, non quae verborum compositione frondescat. Sint alii diserti, laudentur, ut volunt, et inflatis buccis, spumantia verba trutinent: mihi sufficit sic loqui, ut intelligar, ut de Scripturis disputans, Scripturarum imiter simplicitatem.

15. Cur Isaac vir justus et Deo carus non illi cui voluit, sed cui noluit, deceptus errore benedixit? (Genes. 17.)

Differo paulisper typos, et ea quae a majoribus nostris super hoc loco sunt interpretata, praetereo, non quod opinioni eorum non acquiescam, sed quod tu hoc tantum quaeras, quare vir justus aliquid ignoraverit, et contra suam fecerit voluntatem. Ad quod districta responsio est: NULLUM HOMINEM, excepto eo qui ob nostram salutem carnem est dignatus induere, plenam habuisse scientiam, et certissimam veritatem. Denique Paulus ex parte cognoscit, et ex parte prophetat (1 Cor. 13. 9), et nunc per speculum videt in aenigmate, et secundum quod oportet orare, nescire nos dicit (Rom. 8. 26): Quia cum venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur (1. Cor. 13. 10). Samuel Propheta connum eratus Moysi in Psalterio, ad ungendum regem missus, cum 169 maximum filiorum Jesse vidisset Eliab, ait: »Ecce coram Domino Christus ejus« (1. Reg. 16. 6)? Et dixit Dominus ad Samuel: »Noli respicere faciem ejus, neque staturam, quoniam reprobavi eum: quia non quomodo videt Deus, videt homo. Homo videt in facie, Deus autem inspicit cor« (Ibid. v. 7). Et per singulos semper ignorans, usque ad David nescisse describitur. Elisaeus quoque qui duplici glorificatus est Spiritu, cujus ossa vitam exanimi cadaveri reddiderunt (4. Reg. 1 et 13): cum Sunamitis ad eum venisset in montem, et ad pedes ejus flebiliter corruisset, Giezi prohibente ne faceret, ait: »Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus abscondit a me, et non nuntiavit mihi« (4. Reg. 4. 27). Plura sunt quam ut exemplis debeamus docere, sanctos viros et Deo caros, ea tantummodo scisse, quae eis a Domino revelata sunt: ignorasse vero, quae eis revelata non fuerint: et ad singulas visiones Zachariam atque Danielem interrogare angelum, et suppliciter deprecari, ut exponat sibi quae sint illa quae videant. Unde non mirum est, et Isaac in suam maxime utilitatem nescisse quid faceret, cum magis eo tempore erraret, quo filium sanguinariae deditum voluptati, et eum, qui postea fratrem posset occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat domi, vellet efferre, et suam magis quam Dei facere [PL22.460] voluntatem. Ego puto divinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur, et cum ipse diceret: »Vox quidem, vox Jacob est: manus autem, manus Esau« (Gen. 27. 22): tamen non intelligeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor astiterat.

16. Hippolyti martyris mystica interpretatio. Quoniam autem polliciti sumus, et de eo quid significaret in figura, adjungere, Hippolyti martyris verba ponamus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat: non quod omnia plenius executus sit, sed quod possit occasionem praebere lectori ad intelligengentiam latiorem. »Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris, et diaboli. Jacob Ecclesiae sive Christi. Senuisse Isaac, consummationem orbis ostendit: oculis caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum 170 esse significat. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum. Quod escas ejus atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei benedictionis est repromissio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quid audiisset antequam pareret quia major serviet minori« (Gen. 25, 23); magis autem forma Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, in Jacob ante meditatur: loquitur ad filium minorem: Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos hoedos« (Gen. 27. 9); »praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii: siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur afferre, duorum populorum significatur assumptio: quod teneros, et bonos, dociles, et innocentes animae. Stola vel vestimentum Esau, fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus. Pelles quae ejus brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Quod Isaac quaerit ab Jacob, cur tam cito venerit, admiratur celerem credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo, salus est peccatorum. Post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur: virtutem resurrectionis, et regni aperta voce pronuntians: quomodo etiam adorent eum fratres sui et serviant ei, credentes ex Israel. Quia igitur iniquitas est inimica justitiae, Esau in discordiam concitatur, et necem fraudulentus excogitat, dicens in corde suo: Appropinquent dies passionis [PL22.461] patris mei, et occidam Jacob fratrem meum« (Gen. 27, 41). »Diabolus fratricidas Judaeos in Cain ante praemeditans, in Esau manifestissime confitetur: tempus quoque interfectionis ostendens: Appropinquent, inquit, dies passionis patris, ut interficiam fratrem meum. Quapropter Rebecca, 171 id est patientia, nuntiavit viro fratris insidias, qui vocato Jacob, praecepit ei ut in Mesopotamiam pergeret, et inde acciperet uxorem de genere Laban Syri fratris matris suae. Quomodo itaque fratris dolos fugiens, Mesopotamiam tendit Jacob (Gen. 28), ita et Christus Judaeórum incredulitate compulsus, proficiscitur in Galilaeam: inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus Ecclesiam.« Haec supra dictus vir.

17. Nos autem dicimus non venisse Dominum, nisi ad oves perditas domus Israel, nec voluisse panem filiorum accipere et dare eum canibus, et benedictionem primam Judaeorum populo detulisse, quibus sunt credita eloquia Dei (Rom. 3, 2), et repromissio et legislatio, et confectio Testamenti (Rom. 9. 4); verum quia illi credere noluerunt, ad Jacob minorem populum benedictionem esse translatam. Neque tamen majorem filium penitus fuisse despectum, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. 11. 25 et 26).

EPISTOLA XXXVII. AD MARCELLAM. De Commentariis Rheticii in Canticum Canticorum

1. Nuper cum Rheticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino Imperatore sub Silvestro Episcopo, ob causam Montensium missus est Romam, Commentarios in Canticum Canticorum perlegissem, quod 172 Hebraei vocant SIR ASSIRIM, vehementer miratus sum, virum eloquentem praeter ineptias sensuum caeterorum Tharsis urbem, putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum [PL22.462] Ophaz Petrum significare, quia Cephas in Evangelio idem Petrus sit appellatus. Habuerat utique et in Ezechiele idipsum verbum, ubi de quatuor animalibus scribitur: »Et species rotarum sicut species Tharsis« (Ezech. 10. 9), et in Daniele de Domino: »Et corpus ejusdem ut Tharsis« (Dan. 10. 6). Quod Aquila chrysolitum, Symmachus hiacyntum interpretantur. Et in psalmo: »In spiritu violento conteres naves Tharsis« (Psal. 47. 8). Et inter lapides qui in ornatu sacerdotis, tribuum nominibus sculpti sunt, ejusdem lapidis nomen inseritur, et omnis fere Scriptura hoc vocabalo referta est. De Ophaz vero quid dicam, cum supra dictus Daniel propheta in tertio anno Cyri regis Persarum, post tres hebdomadas jejunii atque tristitiae dicat: »Extuli oculos meos, et vidi, et ecce vir unus vestitus baddim, et renes ejus cincti auro Ophaz« (Dan. 10, 5). Plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera. Unde ob distinctionem, nunc OPHAZ positum est, ne quis ZAAB putaret, quod in Genesi cum lapide carbunculo praedicatur (Gen. 2. 12).

2. Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit, aut hiacynthus, ut diversi interpretes volunt, ad cujus coloris similitudinem Dei species scribatur, quare Jonas propheta Tharsis ire velle dicatur (Jonae 1), et Salomon et Josaphat in regnorum libris naves habuerint, quae de Tharsis solitae sint exercere commercia (2 Reg. 10). Ad quod facilis est responsio ὀμώνυμον esse vocabulum, quod et Indiae regio ita appelletur, et ipsum mare, quia caeruleum sit, et saepe solis radiis percussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, et a colore nomen acceperit. Licet Josephus 173 TAU littera commutata, Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis.

3. Innumerabilia sunt, quae in illius mihi commentariis sordere visa sunt. Est quidem sermo compositus, et Gallicano cothurno fluens: sed quid ad interpretem, cujus professio est, non quo ipse disertus appareat, sed quo eum, qui lecturus est, sic faciat intelligere, quomodo ipse intellexit qui scripsit. [PL22.463] Rogo, non habuerat decem Origenis volumina? non Interpretes caeteros? non certe aliquos necessarios Hebraeorum, ut aut interrogaret, aut legeret, quid sibi vellent quae ignorabat? Sed tam male videtur existimasse de posteris, ut nemo posset de ejus erroribus judicare.

4. Frustra ergo a me ejusdem viri commentarios postulas, cum mihi in illis displiceant multo plura, quam placeant. Quod si opposueris, cur caeteris dederim, audies, non omnes iisdem vesci debere cibis. Jesus in deserto plures hordeaceis panibus pascit, frumentaceis pauciores. Corinthii in quibus audiebatur fornicatio qualis nec inter gentes, lacte pascuntur, quia necdum poterant solidum cibum capere. Ephesii autem in quibus nullum crimen arguitur, ab ipso Domino coelesti vescuntur pane, et sacramentum, quod a seculis absconditum fuerat, agnoscunt. Neque vero eorum qui a me exemplaria acceperunt, vel auctoritate vel aetate ducaris, quum et Daniel puer senes judicet, et Amos pastor caprarum, in sacerdotum principes invehatur.

EPISTOLA XXXVIII. AD MARCELLAM, De Aegrotatione Blaesillae

1. Abraham tentatur in filio, et fidelior invenitur. Joseph in Aegyptum 174 venditur, ut patrem pascat, et fratres. Ezechias vicina morte terretur, ut fusus in lacrymas, quindecim annorum spatium ei proteletur ad vitam. Petrus Apostolus Domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oves meas (Joan. 21. 17). Paulus lupus rapax, et Benjamin adolescentior, in extasi (Gen. 49, Ps. 67. 28) caecatur ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus, Dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.

2. Ita et nunc, mi Marcella, Blaesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies jugiter aestuasse: ut sciret rejiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc Dominus Jesus, tetigitque manum ejus, et ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiae, et divitiarum fasciis colligata, in saeculi jacebat [PL22.464] sepulcro. Sed infremuit Jesus, et conturbatus in spiritu, clamavit dicens: Blaesilla, veni foras (Joan. 11. 43 de Lazaro). Quae vocata surrexit, et egressa cum Domino vescitur. Judaei minentur [al. mirentur], et tumeant, quaerant occidere suscitatam: soli Apostoli glorientur. Scit se vitam suam ei debere, qui reddidit. Scit se ejus amplexari pedes, cujus paulo ante judicium pertimescebat. Corpus pene jacebat exanime, et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum? ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit, et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat: qui irascitur, non se esse indicat christianum.

3. Vidua quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare. At scandalizat quempiam vestis fuscior. Scandalizet Joannes, quo inter natos mulierum major nullus fuit: qui Angelus dictus, ipsum quoque Dominum baptizavit: qui camelorum vestitus tegmine, zona pellicea cingebatur. Cibi displicent viliores? nihil vilius est locustis. Illae christianos oculos scandalizent potius, quae purpurisso, et quibusdam fucis ora oculosque depingunt: quarum facies gypseae, et nimio candore deformes, idola mentiuntur; quibus si forte improvidis lacrymarum stilla eruperit, 175 sulco defluit: quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sint, quae capillis alienis verticem struunt, et praeteritam juventutem in rugis anilibus poliunt: quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae componuntur. Erubescat mulier christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum Apostolum, Christo placere non possunt.

4. Vidua nostra ante morosius ornabatur, et die tota quid sibi deesset, quaerebat ad speculum. Nunc loquitur confidenter: »Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu.« Tunc crines ancillulae disponebant, et mitellis crispantibus vertex arctabatur innoxius: nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur, et in exstructis thoris jacere vix poterat. Nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula [al. hymnula] voce caeteris alleluia praeripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua super nudam humum, et crebris lacrymis facies psimmythio ante sordidata purgatur. Post orationem Psalmi concrepant, et lassa cervix, poplites vacillantes, in somnumque vergentes oculi, nimio mentis ardore vix impetrant ut quiescant. Pulla tunica, minus cum humi jacuerit, sordidatur. Soccus vilior [PL22.465] auratorum pretium calceorum egentibus largitur. Cingulum non auro, gemmisque distinctum est; sed laneum et tota simplicitate purissimum: et quod possit magis astringere vestimenta, quam scindere. Si huic proposito invidet scorpius, et sermone blando de vetita rursum arbore comedere persuadet, illidatur ei pro solea anathema, et in suo morienti pulvere dicatur: Vade retro Satana (Marc. 8. 33), quod interpretatur, adverse. ADVERSARIUS QUIPPE Christi est, et Antichristus, cui praecepta displicent Christi.

5. Oro te, quid tale unquam, quale Apostoli fecimus, ut merito scandalizentur? Patrem senem cum navicula, et reti 176 dimittunt. Publicanus a teloneo surgit, et sequitur Salvatorem: volens discipulus reverti domum, et suis ante renuntiare, magistri voce prohibetur. Sepultura non datur patri: ET PIETATIS genus est, impium esse pro Domino. Nos quia serica veste non utimur, monachi judicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio: Impostor, et Graecus est. Cavillentur vafriora licet, et pingui aqualiculo fartos circumferant homines, Blaesilla nostra ridebit, nec dedignabitur loquacium ranarum audire convitia, cum Dominus ejus dictus sit Beelzebub.

EPISTOLA XXXIX. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae

1. »Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo« (Jer. 9. 1): non, ut Jeremias ait, »vulneratos populi mei;« nec ut Jesus miseriam Jerusalem: sed plorabo sanctitatem, misericordiam, innocentiam, castitatem: plorabo omnes pariter in unius morte defecisse virtutes. Non quod lugenda sit illa quae abiit, sed quod nobis impatientius sit dolendum, quod [al. qui.] talem videre desivimus. Quis enim siccis oculis recordetur, viginti annorum adolescentulam tam ardenti fide crucis levasse vexillum, ut magis amissam virginitatem, quam mariti doleret interitum? Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriae tenacitatem, acumen ingenii? Si Graece loquentem audiisses, latine eam nescire putares: si in romanum sonum lingua se verterat, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Jam vero quod in 177 Origene quoque illo Graecia tota miratur, in [PL22.466] paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita hebraeae linguae vicerat difficultates, ut in discendis canendisque Psalmis, cum matre contenderet. Humilitas vestium non (ut in plerisque solet) tumentes animos arguebat: sed cum interiori se mente dejecerat, inter ancillarum virginum [In aliis libris vilium pro virginum, quod et Gravius statuit] cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dignoscebatur, quod neglectius incedebat. Vacillabant aegrotatione gressus, et pallentem ac trementem faciem, vix collum tenue sustinebat, et tamen aut Prophetam, aut Evangelium semper in manibus tenebat. Lacrymis ora complentur, singultus occupat vocem: et haerentem linguam, viscera commota non laxant. Cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret, et semianimis [al. semianime] lectulum vallaret circulus propinquorum, haec extrema [al. in extremo] verba mandabat: Orate Dominum Jesum, ut mihi ignoscat, quia implere non potui quod volebam. Secura esto, mi Blaesilla, sentiens omni tempore vestimenta tua candida. Candor vestium, sempiternae virginitatis est puritas. Confidimus probare vera esse quae dicimus: NUNQUAM EST sera conversio. Vox haec primum dedicata est in latrone: »Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso« (Luc. 23. 43). Postquam autem sarcina carnis abjecta, ad suum anima revolavit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exequiae, et nobilium ordine praeeunte, aureum feretro velamen obtenditur. Videbatur mihi tunc clamare de coelo. Non agnosco vestes: amictus iste non est meus: hic ornatus alienus est.

2. Sed quid agimus? Matris prohibituri lacrymas, ipsi plangimus. Confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. Flevit et Jesus Lazarum, quia amabat illum (Joan. 11). Non est optimus consolator, quem proprii vincunt gemitus, cujus visceribus emollitis, fracta in lacrymis verba desudant. Testor, mi Paula, Jesum, quem Blaesilla nunc sequitur, testor sanctos Angelos, quorum consortio 178 fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: »Pereat dies illa, in qua natus sum« (Jerem. 20. 14). Et, »Hei mihi mater, ut quid genuisti me virum, qui dicerer discrimen omni terrae« (Ibid. 15. 10). Et illud: »Justus es, Domine, verumtamen judicia loquar ad te. Quid est, quod viae peccatorum prosperantur?« Et, »Mei quoque pene moti sunt pedes, [PL22.467] pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Et dixi: Quomodo cognovit Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.« Sed rursus illud occurrit: »Si narravero sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum.« Nunquid et in meam mentem, non hic saepius fluctus illiditur? quare senes impii, saeculi divitiis perfruuntur? quare adolescentia rudis, et sine peccato pueritia, immaturo flore metitur? quid causae est, ut saepe bimuli, trimulique et ubera materna lactentes a daemonio corripiantur, repleantur lepra, morbo regio devorentur, et e contrario impii, adulteri, homicidae, sacrilegi, vegeti atque securi de sua sanitate, in Deum blasphement? Praesertim cum injustitia patris non redundet ad filium: et anima quae peccaverit, ipsa moriatur. Aut si manet vetus illa sententia, peccata patrum in filios oportere restitui (Exod. 34), iniquum sit longaevi patris innumera delicta in innocentem infantiam repensare. »Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et factus sum flagellatus tota die« (Ps. 72. 13. 14). Sed cum haec cogitarem, statim didici cum Propheta: »Et suscepi, ut cognoscerem: hic labor est in conspectu meo, donec ingrediar sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum« (Ibidem, v. 16). »Judicia enim Domini abyssus multa.« Et, »O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!« (Rom. 11. 33.) Bonus est Deus, et omnia quae bonus facit, bona sint necesse est. Mariti orbitas irrogatur, plango quod accidit. Sed quia sic placet Domino, aequo 179 animo sustinebo. Unicus raptus est filius; durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. Si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. Si auditum quoque surdae aures negaverint, vacabo a vitiis: nihil aliud, nisi Dominum cogitabo. Imminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor, et nuditas; extremam exspectabo mortem, et breve putabo malum, quod finis melior subsequatur. Consideremus quid ethicus ille Psalmus sonet: »Justus es, Domine, et rectum judicium tuum« (Psal. 118). Hoc non potest dicere, nisi ille, qui ad universa quae patitur, magnificat Dominum, et suo merito imputans, in adversis de ejus clementia gloriatur. Exultaverunt enim filiae Judae in omnibus judiciis Domini. Si Juda, confessio interpretatur: confitens autem omnis anima credentis est: necesse est, ut qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi judiciis gaudeat. Sanus sum, gratias refero Creatori. Langueo, et in hoc laudo Domini voluntatem. »Quando enim infirmor, tunc fortis [al fortior] sum« (2. Cor. 12); et virtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. Patitur et Apostolus aliquid [PL22.468] quod non vult, pro quo ter Dominum deprecatur. Sed dicitur ei: »Sufficit tibi gratia mea; quia virtus in infirmitate perficitur« (2. Cor. 12. 9); et ad revelationum humiliandam superbiam, monitor quidam humanae imbecillitatis apponitur, in similitudinem triumphantium, quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas acclamationes civium, dicens: Hominem te esse memento.

3. Cur autem durum sit, quod quandoque patiendum est? et cur dolemus quemquam mortuum? ad hoc enim nati non sumus, ut maneamus aeterni. Abraham, Moyses, Isaias, Petrus, Jacobus, Joannes, Paulus electionis vas, et super omnia Filius Dei, moritur: et nos indignamur, aliquem exire de corpore, qui ad hoc forsitan raptus est, »ne malitia mutaret intellectum ejus? Placita enim erat Deo anima ejus. Propter hoc properavit educere eam de media iniquitate« (Sap. 4), ne longo vitae itinere [al. longa vita in itinere], deviis oberraret anfractibus. Lugeatur mortuus; sed ille quem gehenna suscipit, quem tartarus devorat, in cujus poenam aeternus 180 ignis aestuat. Nos, quorum exitum Angelorum turba comitatur, quibus obviam Christus occurrit, gravemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus. Quia quamdiu hic moramur, peregrinamur a Domino (1. Cor 5). Illa, illa nos cupido teneat: »Hei mihi, quia peregrinatio mea prolongata est a me, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea« (Psal. 119). Si Cedar, tenebrae sunt, et mundus iste sunt tenebrae; quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. 1. 5), faveamus Blaesillae nostrae, quae de tenebris migravit ad lucem, et inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Revera si saeculare desiderium; et, quod Deus a suis avertat, delicias vitae hujus cogitantem mors immatura rapuisset, plangenda erat, et omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc vero cum, propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodam modo propositi se baptismo laverit, et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo, semper monasterium cogitarit, non vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris, Paula, quia tua filia, mea facta est filia? indignaris de judicio meo, et rebellibus lacrymis facis invidiam possidenti? Scis enim quid de te, quid de caeteris tuis cogitem. Cibum tibi denegas, non jejuniorum studio, sed doloris. Non amo frugalitatem istam. Jejunia ista, adversarii mei sunt. NULLAM ANIMAM recipio, quae me nolente, separatur a corpore. Tales stulta philosophia habeat martyres, habeat Zenonem, Cleobrotum, vel Catonem. Super nullum requiescit spiritus meus, nisi »super [PL22.469] humilem et quietum, et trementem verba mea« (Isai. 66. Juxta LXX). Hoc est quod mihi Monasterium promittebas? quod habitu a matronis caeteris separato, tibi quasi religiosior videbaris? Mens ista quae plangit, sericarum vestium est. Interciperis, et emoreris, et quasi non in meas manus ventura sis, crudelem judicem fugis. Fugerat quondam et Jonas animosus Propheta, sed in profundo maris meus fuit. Si viventem crederes filiam, nunquam plangeres ad meliora migrasse. Hoc est quod per Apostolum meum jusseram, ne pro dormientibus in similitudinem Gentium tristaremini. Erubesce, 181 Ethnicae compatione superaris. Melior diaboli ancilla, quam mea est. Illa infidelem maritum translatum fingit in coelum, tu mecum tuam filiam commorantem, aut non credis, aut non vis.

3. Sed dicis quomodo lugere me prohibes, cum et Jacob Joseph in sacco fleverit, congregatisque ad se omnibus propinquis, noluerit consolari, dicens: »Descendam ad filium meum lugens in infernum?« (Genes. 37. 35.) Et David Absalon cooperto capite planxerit, repetens: »Fili mi, Absalon, Absalon, fili mi: quis dabit, ut moriar pro te, fili mi, Absolun?« (2. Reg. 18. 33.) Moysi quoque et Aaron, caeterisque Sanctorum solemnis sit luctus exhibitus? Perfacilis ad ista responsio est: Luxisse Jacob filium, quem putabat occisum, ad quem et ipse erat ad inferos descensurus, dicens: »Descendam ad filium meum lugens in infernum« (Gen. 37), quia necdum paradisi januam Christus effregerat, nec dum flammeam illam romphaeam et vertiginem praesidentium Cherubim, sanguis ejus extinxerat. Unde et Abraham licet in loco refrigerii, tamen apud inferos cum Lazaro fuisse scribitur (Luc. 16). Et David juste flevisse filium parricidam, qui alium parvulum, postquam, ut viveret, impetrare non potuit, quia sciebat non peccasse, non flevit (2. Reg. 12). De Moyse vero et Aaron, quod eis ex veteri more sit planctus exhibitus, non mirandum est, cum et in Actis Apostolorum, jam Evangelio coruscante, Stephano fecerint Jerosolymae fratres planctum magnum (Act. 8): et utique planctus magnus, non in plangentium exanimatione, ut tu putas, sed in pompa funeris, et exequiarum frequentia intelligendus sit. Denique de Jacob Scriptura sic loquitur: »Et ascendit Joseph sepelire patrem suum, et ascenderunt cum eo omnes pueri Pharaonis, et seniores domus ejus, et seniores omnis terrae Aegypti, et omnis domus Joseph et fratres ejus.« Et post paululum: »Et ascenderunt cum eo quadrigae et equites, et facta sunt castra grandia nimis.« Ac deinde: »Et planxerunt cum planctu [PL22.470] magno, et forti nimis« (Gen. 50. 7. et seqq.). Planctus iste solemnis non longas Aegyptiis imperat lacrymas, sed funeris monstrat ornatum. Juxta quem modum Aaron quoque et Moysen, fletos esse manifestum est. Nequeo 182 satis Scripturae laudare mysteria, et divinum sensum, in verbis licet simplicibus admirari, quid sibi velit quod Moyses plangitur, et Jesus Nave vir sanctus sepultus refertur, et tamen fletus esse non scribitur. Nempe illud quod in Moyse, id est, in Lege veteri sub peccati Adam omnes tenebantur elogio [damnatione]; et ad inferos descendentes consequenter lacrymae prosequebantur, secundum Apostolum, qui ait: »Et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt« (Rom. 5. 14). In Jesu vero, id est, in Evangelio, per quem Paradisus est apertus, mortem gaudia prosequuntur. Flent usque hodie Judaei, et nudatis pedibus in cinere volutati sacco incubant. Ac ne quid desit superstitioni, ex ritu vanissimo Pharisaeorum, primum cibum lentis accipiunt; videlicet ostendentes quali edulio primogenita perdiderint. Sed merito, quia in resurrectionem Domini non credentes, Antichristi praeparantur adventui. Nos vero qui Christum induimus, et facti sumus, juxta Apostolum, genus regium et sacerdotale (1. Petr. 2), non debemus super mortuos contristari. »Et dixit, inquit, Moyses ad Aaron et Eleazar et Ithamar filios ejus, qui relicti erant: Caput vestrum non denudabitis, et vestimenta vestra non scindetis, ne moriamini; et super omnem synagogam veniat ira« (Levit. 10. 6). Nolite, inquit, scindere vestimenta vestra, et luctum exhibere Gentilem, ne moriamini. MORS NOSTRA peccatum est. Et, quod forsitan crudele alicui videatur, sed fidei necessarium est, in eodem Levitico scribitur, quomodo Sacerdos magnus ad patrem, matrem, fratresque, vel liberos mortuos prohibeatur accedere, ne videlicet anima Dei sacrificiis vacans, et tota in illius mysteriis [al. ministeriis] occupata, aliquo impediatur affectu. Nonne aliis verbis idipsum in Evangelio praecipitur, ut non renuntiet domui discipulus? ut mortuo patri non exhibeat sepulturam? »Et de sanctis, inquit, non exiet, et non contaminabitur sanctificatio Dei ejus, quia sanctum oleum unctionis a Deo super eum est« (Levit. 21). Certe postquam credimus in Christum, et oleo unctionis ejus accepto, illum portamus in nobis, non debemus exire de templo, id est, de proposito Christiano: non foras egredi, incredulitati videlicet Gentilium 183 commisceri; sed esse semper intrinsecus, id est voluntati Domini ministrare.

4. Haec idcirco dicimus, ne ignorantia Scripturarum auctoritatem tibi praeberet in luctu, et videreris rationabiliter errare. Et adhuc sic locutus sum, quasi unam de turbis convenerim Christianam. Nunc vero cum sciam toti te renuntiasse mundo; et abjectis [PL22.471] calcatisque deliciis saeculi, orationi, jejuniis, lectioni vacare quotidie; cum ad exemplum Abraham cupias exire de terra tua, et de cognatione tua, ut et Chaldaeis et Mesopotamia derelictis, terram repromissionis introeas; cum omnem substantiolam, aut pauperibus dilargita sis, aut filiis ante mortem mundo mortua dederis, miror te ea facere, quae si facerent caeterae, reprehensione dignae viderentur. Redit tibi in memoriam confabulatio ejus, blanditiae, sermo, consortium; et quod his careas, pati non potes. Ignoscimus matris lacrymis, sed modum quaerimus in dolore. Si parentem cogito, non reprehendo quod plangis; si Christianam et Monacham, istis nominibus mater excluditur. Recens vulnus est, et tactus iste quo blandior, non tam curat, quam exasperat. Attamen quod tempore mitigandum est, cur ratione non vincitur? Nam et Noemi famem fugiens in terra Moab, et maritum perdidit et filios. Et cum suorum auxilio esset destituta, Ruth alienigena ab ejus latere non recedit (Ruth. 1). Vide quanti meriti sit desertae praestitisse solatium: Ex ejus semine Christus oritur. Respice Job, quanta sustinuit, et videbis te nimium delicatam, illum erectis in coelum oculis, inter ruinas domus, poenas ulceris, innumeras orbitates, et ad extremum uxoris insidias, invictam tenuisse patientiam. Scio quid responsura sis: Hoc illi quasi justo ad probationem evenisse. Et tu e duobus elige, quod velis: aut sancta es, et probaris: aut peccatrix, et injuste quereris, minora sustinens, quam mereris. Quid vetera replicem? praesentia exempla sectare. Sancta Melania nostri temporis inter Christianos vera nobilitas (cum qua tibi Dominus, mihique concedat in die sua habere partem) calente adhuc mariti 184 corpusculo, et necdum humato, duos simul perdidit filios. Rem sum dicturus incredibilem, sed teste Christo, non falsam. Quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, veste conscissa, lacerum pectus invadere? Lacrymae gutta non fluxit; stetit immobilis, et ad pedes advoluta Christi, quasi ipsum teneret, arrisit. Expeditius, inquit, tibi servitura sum, Domine, quia tanto me onere liberasti. Sed forsitan superatur in caeteris. Quinimo qua illos mente contempserit, in unico postea filio probat, cui omni quam habebat possessione concessa, ingruente jam hieme, Jerosolymam navigavit.

5. Parce quaeso tibi, parce filiae cum Christo jam regnanti, parce saltem Eustochio tuae, cujus parva adhuc aetas, et rudis pene infantia, te magistra [al. magistrante] dirigitur. Saevit nunc diabolus, et quia [PL22.472] unam cernit de tuis liberis triumphantem, obtritum [al. obrutum] se esse condolens, quaerit in remanente victoriam, quam in praeeunte jam perdidit. GRANDIS in suos pietas, impietas in Deum est. Abraham unicum filium laetus interficit, et tu unam de pluribus quereris coronatam? Non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. Cum de media pompa funeris, te exanimem referrent, hoc inter se populus mussitabat: Nonne illud est quod saepius dicebamus? Dolet filiam jejuniis interfectam, quod non vel de secundo ejus matrimonio tenuerit nepotes. Quousque genus detestabile Monachorum non urbe pellitur? non lapidibus obruitur? non praecipitatur in fluctus? Matronam miserabilem seduxerunt, quae cum [al. quia] Monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla Gentilium ita suos unquam fleverit filios. Qualem putas ad istas voces Christum habuisse tristitiam? Quomodo exultasse Satanam, qui nunc tuam animam eripere festinans, et pii tibi proponens doloris illecebram, dum ante oculos tuos filiae semper imago versatur, cupit matrem simul necare victricis, et solitudinem sororis invadere relictae. Non ut terream loquor, sed ut mihi testis est Dominus, quasi ante tribunal ejus assistens, in haec te verba convenio. Detestandae sunt istae lacrymae, plenae sacrilegio, incredulitate plenissimae, 185 quae non habent modum, quae usque ad viciniam mortis accedunt. Ululas et exclamitas, et quasi quibusdam facibus accensa, quantum in te est, tui semper homicida es. Sed ad talem clemens ingreditur Jesus, et dicit: »Quid ploras? Non est mortua puella, sed dormit« (Marc. 5. 39; et Luc. 8. 52). Irrideant circumstantes: ista infidelitas Judaeorum est. Te quoque, si ad sepulcrum filiae volueris volutari, Angelus increpabit: »Quid quaeris viventem cum mortuis?« (Luc. 24. 5.) Quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam vocem Domini se clamantis agnovit, ad ejus provoluta pedes, audit: »Ne tetigeris me, necdum enim ascendi ad Patrem meum« (Joan. 20. 27), id est, non mereris tangere resurgentem quem mortuum existimas in sepulcro.

6. Quas nunc existimas Blaesillam nostram pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum videat subiratum? Clamat nunc illa lugenti: Si unquam me amasti, mater, si tua ubera suxi, si tuis instituta sum monitis, ne invideas gloriae meae; nec hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. Putas esse me solam? Habeo pro te Mariam Matrem Domini. Multas hic video quas ante nesciebam. O quanto melior est iste comitatus. Habeo Annam quondam in Evangelio prophetantem, et, quo magis gaudeas, tantorum annorum labores, ego in tribus mensibus consecuta sum. Unam palmam castitatis accepimus. Misereris mei, quia mundum reliqui? At ego vestri sortem doleo, quos adhuc saeculi carcer includit; quos quotidie in acie praeliantes, nunc ira, nunc avaritia, nunc libido, nunc variorum incentiva vitiorum pertrabunt ad ruinam. Si vis, ut mater mea sis, cura [PL22.473] placere Christo. Non agnosco matrem, meo Domino displicentem. Loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te Dominum rogat; mihique ut de ejus mente securus sum (al. sim), veniam impetrat peccatorum: quod monui, quod hortatus sum, quod invidiam propinquorum, ut salva esset, excepi.

7. Itaque dum spiritus hos artus regit, dum vitae hujus fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur 186 labores, illi meum sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quae non Blaesillam sonet. Quocumque sermonis nostri monumenta pervenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur. Hanc in mea mente defixam legent Virgines, Viduae, Monachi, sacerdotes. Brevis vitae spatium, aeterna memoria compensabit. Quae cum Christo vivit in coelis, in hominum quoque ore victura est. Transibit et praesens aetas, sequentur saecula post futura, quae sine amore, sine invidia judicabunt. Inter Paulae Eustochiique nomen media ponetur. Nunquam in meis moritura est libris. Audiet me semper loquentem cum sorore, cum matre.

EPISTOLA XL. AD MARCELLAM, DE ONASO

1. Medici, quos vocant Chirurgicos, crudeles putantur, et miseri sunt. An non est miseria, alienis non dolere vulneribus, et mortuas carnes inclementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia existimentur. Isaias in exemplum captivitatis futurae, nudus non erubescit incedere (Isai. 20). Jeremias de media Jerusalem ad Euphratem fluvium Mesopotamiae mittitur (Jerem. 13): ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius, et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum. Ezechiel stercore primum humano, deinde bubulo, panem de omni semente conspersum edere jubetur (Ezech. 4. 24): et uxoris interitum siccis oculis videt. Amos de Samaria pellitur (Amos 7). Cur quaeso? Nempe ideo pellitur, quia chirurgici spirituales, secantes vitia peccatorum, ad poenitentiam cohortantur. Paulus Apostolus: »Inimicus, inquit, vobis factus sum, verum dicens« (Galat. 4). Et quia Salvatoris dura videbantur 187 eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.

[PL22.474] 2. Unde non mirum est, si et nosipsi vitiis detrahentes, offendimus plurimos. Disposui nasum secare foetentem, timeat qui strumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti, rancidulam (al. raucidulam) se intelligat cornix. Nunquid unus in urbe Romana est, qui habeat »truncas inhonesto vulnere nares? (Aeneid. lib. VI.) Nunquid solus Onasus Segestanus cava verba, et in modum vessicarum tumentia, buccis trutinatur inflatis? Dico quosdam scelere, perjurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse. Quid ad te, qui te intelligis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi Sacerdotes: tu qui dives es, quid irasceris? Clausum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: nunquid hospes ejus es, aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis. Quidquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stilti mei mucro contorquetur, te clamitas designari. Conserta manu in jus vocas, et satyricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo tibi bellus videris, quia fausto vocaris nomine? quasi non, et lucus ideo dicatur, quod minime luceat: et Parcae ab eo, quod nequaquam parcant: et Eumenides furiae, quod non sint benignae: et vulgo Aethiopes vocentur argentei. Quod si in descriptione foedorum semper irasceris, jam tibi cum Persio cantabo: Optent te generum rex, et regina, puellae Te rapiant: quidquid calcaveris hoc rosa fiat (Satyr. 2).

3. Dabo tamen consilium, quibus absconditis, possis pulchrior apparere. Nasus non videatur in facie: sermo non sonet ad loquendum: atque ita et formosus, et disertus videri poteris.

EPISTOLA XLI. AD MARCELLAM

1. Testimonia de Joannis Evangelio congregata, quae tibi quidam Montani sectator ingessit, in quibus Salvator noster se ad Patrem iturum, missurumque [PL22.475] Paracletum pollicetur. Quae in quod promissa sint tempus, et quo completa sint tempore, Apostolorum Acta testantur. Decima die dixit post ascensum Domini, hoc est quinquagesima post resurrectionem, Spiritum Sanctum descendisse, linguasque credentium esse divisas, ita ut unusquisque omnium gentium sermone loqueretur: quando quidam adhuc parum credentium, musto eos ebrios asserebant, et Petrus stans in medio Apostolorum omnisque conventus, ait: »Viri Judaei, et omnes qui habitatis in Jerusalem, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim sicut vos existimatis, hi ebrii sunt: nam est hora diei tertia: sed hoc est quod dictum est per Joel Prophetam: in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii, et filiae eorum: et juvenes visiones videbunt, et seniores somnia somniabunt, et quidem in servos meos, et ancillas meas effundam de spiritu meo« (Act. 2. 14).

2. Si igitur Apostolus Petrus, super quem Dominus fundavit Ecclesiam, et prophetiam et promissionem Domini, illo tempore completam memoravit, quomodo possumus nobis aliud tempus vindicare? Quod si voluerint respondere, et Philippi deinceps quatuor filias prophetasse, et Prophetam Agabum reperiri, et in divisionibus spiritus inter Apostolos, et Doctores, Prophetas quoque, Apostolo scribente, formatos, ipsumque Paulum Apostolum, multa de futuris haeresibus, et de fine saeculi prophetasse, sciant a nobis non tam prophetiam repelli, quae Domini est signata passione, 189 quam eos non recipi, qui cum Scripturae veteris, et novae auctoritate non congruant.

3. Primum in fidei regula discrepamus. Nos Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum in sua unumquemque persona ponimus, licet substantia copulemus: illi Sabellii dogma sectantes Trinitatem in unius personae angustias cogunt. Nos secundas nuptias non tam appetimus, quam concedimus, Paulo jubente, ut viduae adolescentulae nubant: illi in tantum putant scelerata conjugia iterata, ut quicumque hoc fecerit, adulter habeatur. Nos unam quadragesimam secundum traditionem Apostolorum, toto nobis orbe congruo, jejunamus: Illi tres in anno faciunt Quadragesimas, quasi tres passi sint Salvatores. Non quod, et per totum annum, excepta Pentecoste, jejunare non liceat: [PL22.476] sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. Apud nos Apostolorum locum Episcopi tenent: apud eos Episcopus tertius est. Habent enim primos de Pepusa Phrygiae Patriarchas: secundos, quos appellant Cenonas: atque ita in tertium, id est, pene ultimum locum Episcopi devolvuntur; quasi exinde ambitiosior religio fiat, si quod apud nos primum est apud illos novissimum sit. Illi ad omne pene delictum Ecclesiae obserant fores; nos quotidie legimus: »Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem« (Ezech. 18. 23) Et, »Nunquid qui cadit, non resurget, dicit Dominus« (Jerem. 8. 4). Et, »Convertimini ad me filii convertentes, et ego curabo contritiones vestras« (Jerem. 3. 22. sec. LXX). Rigidi autem sunt, non quo, et ipsi pejora non peccent: sed hoc inter nos, et illos interest, quod illi erubescunt confiteri peccata quasi justi: nos dum poenitentiam agimus, facilius veniam promeremur. 190

4. Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur de lactente puero, et victuro martyre confarrata. Malo inquam non credere: sit falsum omne quod sanguinis est. Aperta est convincenda blasphemia dicentium, Deum primum voluisse in veteri Testamento per Moysen, et Prophetas salvare mundum: sed quia non potuerit explere, corpus sumpsisse de Virgine, et in Christo sub specie Filii praedicantem, mortem obiisse pro nobis. Et quia per duos gradus mundum salvare nequiverit, ad extremum per Spiritum Sanctum in Montanum, Priscam, et Maximillam insanas feminas descendisse, et plenitudinem quam Paulus non habuerit, dicens: »Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus« (1. Cor. 13. 9). Et, »nunc videmus per speculum in aenigmate« abscisum, et semivirum habuisse Montanum. Haec sunt quae coargutione non indigent: perfidiam eorum exposuisse, superasse est. Nec necesse est ut singula deliramenta quae proferunt, brevior epistolae sermo subvertat, cum, et tu ipsas Scripturas apprime tenens, non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam quid sentirem, a me volueris sciscitari.

EPISTOLA XLII. AD MARCELLAM. Contra Novatianos Haereticos

1. Brevis est quaestiuncula, quam misisti, et aperta responsio est. Si enim de eo quod in Evangelio scribitur: »Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra 191 Spiritum Sanctum non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro« (Matth. 12. 32; et Marc. 3. 29), Novatianus affimat non posse peccare in Spiritum Sanctum, nisi eum qui Christianus sit, et postea negaverit; manifestum est Judaeos qui eo tempore blasphemabant, peccato blasphemiae non teneri: quippe, qui impii coloni, interfectis Prophetis, de nece Domini cogitabant, et in tantum erant perditi, ut ad salvandos eos, se Dei Filius venisse responderit. Unde de toto ipsius Scripturae ordine convincendus est, non his irremissibilem esse dictam blasphemiam, qui tormentis compulsi, et variis eviscerati cruciatibus, Dominum denegassent; sed his qui cum in virtutibus videant opera Dei, calumnientur et clamitent, daemonis esse virtutem, et omnia signa quae facta sunt, non ad divinam magnificentiam, sed ad diabolum pertinere (Matth. 12; Marc. 3; et Luc. 11). Unde et Salvator noster toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat, non posse Satanam ejici a Satana, et regnum ejus inter se non esse divisum. Cum enim diaboli studium sit, Dei laedere creaturam, quomodo ejusdem poterit esse voluntatis sanare languentes, et seipsum de obsessis fugare corporibus? Probet itaque Novatianus, aliquem de his, qui sacrificare compulsi sunt ante tribunal judicis, respondisse omnia quae in Evangelio scripta sunt, non a Filio Dei, sed a Beelzebub principe daemoniorum fuisse perfecta, et tunc poterit approbare irremissibilem in Spiritum Sanctum esse blasphemiam.

2. Ut autem et acutius aliquid interrogemus, respondeat, quid sit contra Filium hominis dicere, et in Spiritum Sanctum blasphemare. Ego quippe assero juxta sensum illius, eos qui Christum in persecutione negaverint, contra Filium hominis dixisse, et non in Spiritum Sanctum blasphemasse. Qui enim interrogatur, an Christianus sit, et Christianum se non esse responderit; utique negando Christum, hoc est, Filium hominis, Spiritui Sancto non facit injuriam. Si autem Christum negando, negavit et Spiritum; edisserat Haereticus, quomodo non peccet in Spiritum, qui Filium hominis denegaverit. Aut si Spiritum Sanctum hoc loco 192 intelligendum Patrem [PL22.478] putat, Patris nulla est a negatore mentio facta cum negaret. Petrus Apostolus eo tempore, quo ancillae interrogatione perterritus, Dominum negavit, in Filium hominis, an in Spiritum Sanctum videtur commisisse peccatum? Si id quod ait, nescio hominem, ridicule voluerit interpretari, non Christum cum negasse, sed hominem; mendacem faciet Salvatorem, qui se, hoc est, Filium Dei, negandum esse praedixerat (Matth. 26; et Joan. 13). Si autem negavit Filium Dei, unde et amare flevit, et trinam negationem, trina postea confessione delevit, manifestum est, peccatum in Spiritum Sanctum, ideo non posse dimitti, quod habeat blasphemiam: ut cum videas in virtutibus Deum, Beelzebub calumnieris in factis, Doceat igitur aliquem negatorem, Beelzebub vocasse Christum, et ultro referam gradum, negatorem non posse veniam consequi post ruinam. Aliud est tormentis cedere, et se Christianum negare: aliud Christum, diabolum dicere, sicut tibi ipsa Scriptura, atque contextus, lecta attentius poterunt [al. potuerunt] demonstrare.

3. Fuerat quidem prolixius disserendum: sed quoniam amicis, et qui ad nostrum hospitiolum convenerunt, praesentiam nostram negare non possumus, et tibi non statim respondere, admodum visum est arrogantis, latam disputationem brevi sermone comprehendimus, ut non tam Epistolam, quam Commentariolum dictaremus.

EPISTOLA XLIII. AD MARCELLAM

1. Ambrosius, quo chartas, sumptus, notarios ministrante, tam innumerabiles libros vere Adamantius, et Chalcenterus noster explicavit in quadam Epistola, quam ad eumdem de Athenis scripserat, refert, nunquam se cibum Origene praesente sine lectione sumpsisse; nunquam inisse somnum, nisi unus e fratribus sacris litteris personaret. Hoc diebus 193 egisse et noctibus, ut et lectio orationem exciperet, et oratio lectionem.

2. Quid nos ventris animalia tale unquam fecimus? quos si vel secunda hora legentes invenerit, oscitamus: manu faciem defricantes, continemus stomachum; et quasi post multum laborem mundialibus [PL22.479] rursum negotiis occupamur. Praetermitto prandia, quibus mens onerata premitur. Pudet dicere frequentiam salutandi, qua aut ipsi quotidie ad alios pergimus, aut ad nos venientes caeteros exspectamus. Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur, et mordentes invicem, consumimur ab in vicem. Talis nos cibus occupat et dimittit. Cum vero amici recesserint, ratiocinia supputamus. Nunc ira personam leonis nobis inducit [al. imponit]: nunc cura superflua in annos plurimos duratura praecogitat. Nec recordamur Evangelii, dicentis: »Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te: quae autem praeparasti cujus erunt?« (Luc. 12. 20.) Vestes non ad usus tantum, sed ad delicias conquiruntur. Ubicumque compendium est, volocior pes, citus sermo, auris attentior. Si damnum (ut saepe in re familiari accidere solet) fuerit nuntiatum, vultus moerore deprimitur. Laetamur ad nummum, obolo contristamur. Unde cum in uno homine animorum tam diversa sit facies, Propheta Dominum deprecatur, dicens: »Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipa« (Ps. 72. 20). Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi simus, ex vitio nostro personas nobis plurimas superinducimus. Et quomodo in theatralibus scenis unus atque idem histrio, nunc Herculem robustus ostendit, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelem: ita et nos (qui si de mundo non essemus, odiremur a mundo) tot habemus personarum similitudines, quot peccata.

3. Quapropter quia multa jam vitae spatia transmisimus fluctuando, et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum illusionibus perforata est [al. perturbata], cum primum licet, quasi portum quemdam secreta ruris intremus. Ibi cibarius panis, et olus nostris manibus 194 irrigatum, et lac deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebent [al. praebeant]. Ita viventes, non ab oratione somnus, nec saturitas a lectione revocabit. Si aestas est, secretum arboris umbra praebebit. Si autumnus, ipsa aeris temperies, et strata subter folia, locum quietis ostendent. Vere ager floribus pingitur, et inter querulas aves, Psalmi dulcius cantabuntur. Si frigus fuerit et brumales nives, ligna non coemam, et calidius vigilabo, vel dormiam. Certe quod sciam, vilius non algebo. Habeat sibi Roma suos tumultus, arena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum quotidie visitetur senatus. Nobis adhaerere Domino bonum est, et ponere in Domino Deo spem nostram (Psal: 72): ut cum paupertatem istam coelorum regna mutaverint, crumpamus in vocem: »Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?« Quo scilicet cum [PL22.480] tanta reperiamus in coelo, parva et caduca quaesisse nos doleamus in terra. Vale.

EPISTOLA XLIV. AD MARCELLAM. De Muneribus

Ut absentiam corporum, Spiritus confabulatione solemur: facit unusquisque quod praevalet. Vos dona transmittitis: nos Epistolas remittimus gratiarum. Ita tamen ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. Saccus, orationis signum atque jejunii est. Sellae, ut foras pedes virgo non moveat. Cerei, ut accenso lumine, sponsi exspectetur adventus. Calices mortificationem carnis ostendunt, et semper animum ad martyrium praeparatum. »Calix quippe Domini inebrians, quam praeclarus 195 est« (Ps. 22. 5). Quod autem et matronis offertis muscaria parva, parvis animalibus eventilandis, elegans significatio est, debere luxuriam cito restinguere; quia muscae moriturae, oleum sua vitatis exterminant. Hic typus sit virginum: haec figura matronarum. Nobis autem, licet in perversum, munera vestra conveniunt: Sedere aptum est otiosis, in sacco jacere poenitentibus, calices habere potantibus. Licet et propter nocturnos metus, et animos semper malo conscientiae formidantes, cereos quoque accendisse sit gratum.

EPISTOLA XLV. AD ASELLAM

1. Si tibi putem gratias a me referri posse, non sapiam. Potens est Deus super persona mea sanctae animae tuae restituere quod meretur. Ego enim indignus nec aestimare unquam potui, nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris affectum. Et licet me sceleratum quidam putent, et omnibus flagitiis obrutum, et pro peccatis meis, etiam haec parva sint: tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos, bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius [PL22.481] judicare (Rom. 14. 4), et non facilis venia, prava dixisse de rectis. Veniet, veniet illa dies in qua et mecum dolebis ardere non paucos.

2. Ego probrosus, ego versipellis et lubricus: ego mendax, et Satanae arte decipiens. Quid enim est tutius, haec vel credidisse, vel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse? Osculabantur mihi manus quidam, et ore vipereo detrahebant: dolebant labiis, corde gaudebant. Videbat Dominus et subsannabat illos, et miserum me servum suum futuro cum eis judicio reservabat. Alius incessum meum calumniabatur et risum: ille vultui detrahebat; hic in simplicitate aliud suspicabatur. 196 Pene certe triennium cum eis vixi. Multa me virginum crebro turba circumdedit. Divinos Libros, ut potui, nonnullis saepe disserui. Lectio assiduitatem, assiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat. Dicant, quid unquam in me aliter senserint, quam Christianum decebat? Pecuniam cujusquam accepi? munera vel parva, vel magna non sprevi? in manu mea aes alicujus insonuit? obliquus sermo, oculus petulans fuit? Nihil mihi aliud objicitur nisi sexus mens, et hoc nunquam objicitur, nisi quum Jerosolymam Paula proficiscitur. Esto, crediderunt mentienti: cur non credunt neganti? Idem est homo ipse qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur, et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus: nisi quod facilius creditur quod aut fictum, libenter auditur, aut non fictum, ut fingatur, impellitur.

3. Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene judicio dignus summo Sacerdotio decernebar. Beatae memoriae Damasus, meus sermo erat. Dicebar sanctus: dicebar humilis et disertus. Nunquid domum alicujus lascivioris ingressus sum? Nunquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit alia Romae matronarum, quae meam posset edomare mentem, nisi lugens atque jejunans, squalens sordibus, fletibus pene caecata; quam continuis noctibus misericordiam Domini deprecantem sol saepe deprehendit. Cujus Canticum Psalmi, sermo Evangelium, deliciae continentia, vita jejunium. Nulla me potuit alia delectare, nisi illa, quam manducantem nunquam vidi. Sed postquam eam pro suae merito castitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me illico deseruere virtutes.

4. O invidia primum mordax tui! O Satanae calliditas semper sancta persequens! Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus, pignoribusque desertis, crucem Domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum. Si balneas peterent, unguenta eligerent, divitias [PL22.482] et viduitatem 197 haberent materiem luxuriae et libertatis, dominae vocarentur, et sanctae. Nunc in sacco et cinere formosae volunt videri, et in gehennam ignis cum jejuniis, et pedore descendere: videlicet non eis licet applaudente populo perire cum turbis. Si Gentiles hanc vitam carperent, si Judaei haberent solatium non placendi eis, quibus displicet Christus. Nunc vero, proh nefas! homines Christiani, praetermissa domorum suorum cura, et proprii oculi trabe neglecta, in alieno oculo festucam quaerunt. Lacerant sanctum propositum, et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus: si omnibus detrahatur: si turba sit pereuntium: si multitudo peccantium.

5. Tibi placet lavare quotidie: alius has munditias sordes putat. Tu attagenem ructas, et de comeso acipensere gloriaris: ego faba ventrem impleo. Te delectant cachinnantium greges: me Paula, Melaniumque plangentes. Tu aliena desideras: illae contemnunt sua. Te delibuta melle vina delectant: illae potant aquam frigidam suaviorem. Tu te perdere existimas, quidquid in praesenti non habueris, comederis, devoraveris: illae futura desiderant, et credunt vera esse quae scripta sunt. Esto, inepte et inaniter, quibus resurrectio corporum persuasit: quid ad te? Nobis e contrario tua vita displicet. Bono tuo crassus sis: me macies delectat et pallor. Tu tales miseros arbitraris: nos te miserabiliorem putamus. Par pari refertur, et invicem nobis videmur insanire.

6. Haec, mi domina Asella, cum jam navem conscenderem, raptim flens dolensque 198 conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sim, quem mundus oderit. Ora autem ut de Babylone Jerosolymam regrediar, ne mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Jesus filius Josedec: veniat Ezras, qui interpretatur adjutor, et reducat me in patriam meam. Stultus ego qui volebam cantare Canticum Domini in terra aliena, et deserto monte Sina, Aegypti auxilium flagitabam (Jer. 42). Non recordabar Evangelii, quia qui de Jerusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet Sacerdos despiciat atque Levites, Samaritanus ille misericors est (Luc. 10), qui cum diceretur: Samaritanus, es [PL22.483] et daemonium habes (Joan. 8), daemonium renuens, Samaritem se non negavit; quia quem nos custodem, Hebraei samaritem vocant. Maleficum quidam me garriunt: titulum fidei, servus agnosco. Magum vocant, et Judaei Dominum meum. Seductor et Apostolus dictus est. Tentatio me non apprehendat, nisi humana (1. Cor. 10). Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis imputarunt: sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna coelorum.

[PL22.484] 7. Saluta Paulam et Eustochium, velit nolit mundus, in Christo meas. Saluta matrem Albinam, sororemque Marcellam, Marcellinam quoque, et sanctam Felicitatem, et dic eis: Ante tribunal Christi simul stabimus, ibi apparebit qua mente quis vixerit. Memento mei, exemplum pudicitiae, et virginitatis insigne; fluctusque maris tuis precibus mitiga.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 442-484 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22