Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

Institutiones, Libri 5–8 (2/2)

LIBER OCTAVUS. DE SPIRITU IRAE

CAPUT PRIMUM

Quarto quoque certamine est irae mortiferum [PL49.322C] virus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. Hac enim in cordibus nostris insidente, et [PL49.323A] oculum mentis noxiis tenebris obcaecante, nec judicium rectae discretionis acquirere, nec honestae contemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere, nec vitae participes, nec justitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac veri luminis capaces poterimus existere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus (Psal. XXX). Nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione videamur, quia ira in sinu insipientium requiescit (Eccles. VII). Sed ne vitam quidem immortalitatis consequi poterimus, quamvis prudentes videamur definitione hominum judicari, quia ira perdit etiam prudentes (Proverb. XV, sec. LXX). Nec justitiae moderamina perspicaci discretione cordis valebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus [PL49.324A] aestimemur, quia ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I). Ipsam quoque honestatis gravitatem, quae etiam viris saeculi hujus solet familiaris existere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogativa putemur, quia vir iracundus inhonestus est (Proverb. XI, sec. LXX). Consilii etiam maturitatem nullatenus valebimus obtinere, quamvis graves et summa scientia praediti videamur, quia vir iracundus agit sine consilio (Proverb. XIV, sec. LXX). Sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effodit peccata (Prov. XV et XXIX, sec. LXX).

CAPUT II. De his qui dicunt iram non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse Deus irasci dicatur

Nonnullos audivimus hunc animae perniciosum morbum ita excusare tentantes, ut eum detestabiliore interpretatione Scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur; siquidem, inquiunt, ipse Deus contra eos qui eum, vel scire nolunt, vel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: Et iratus est furore Dominus in populum suum (Psalm. CV); vel cum orat Propheta, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psalm. VI et XXXVII); non intelligentes quod [PL49.325B] dum hominibus occasionem pestiferi vitii volunt concedere, immensitati divinae ac fonti totius puritatis injuriam carnalis passionis admisceant.

CAPUT III. De his quae in Deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur

Si enim haec cum dicuntur de Deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt; ergo et dormit, cum dicitur, Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal. XLIII)? De quo alibi dicitur, Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CII); et stat, ac sedet, cum dicit, Coelum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI), qui metitur coelum palmo, et terram pugillo concludit (Isai. XL); et crapulatur a vino, cum dicitur, Et exsurrexit sicut dormiens Dominus potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII), qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat [PL49.326B] inaccessibilem (I Tim. VI); ut praetermittam ignorationem, et oblivionem, quae de ipso legimus in Scripturis sanctis frequenter inserta, deinde lineamenta membrorum, quae tamquam de homine figurali [PL49.327A] et composito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus ac brachiis, digitis, utero pedibusque; quae omnia secundum vilem litterae sonum si voluerimus admittere, Deum lineamentis membrorum et corporea figura compositum, quod dictu quoque nefas est, quodque absit a nobis, necesse est aestimari.

CAPUT IV. Qualiter de affectibus membrisque humanis quae immutabili et incorporeo Deo ascribi legimus, sentiendum sit

Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intelligi super eo qui invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, simplex et incompositus sanctarum Scripturarum [PL49.327B] auctoritate definitur; ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari. Nam hujusmodi significatione membrorum divinas efficientias Dei et [PL49.328A] immensas operationes ejus sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata vocabula membrorum nequeunt intimari: ut puta, significatione oris, collocutiones ejus, quae in arcanos animae sensus solent clementer infundi; vel quod in Patribus nostris atque prophetis idem locutus sit agnoscamus; in oculis immensitatem perspicaciae, qua universa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae ex nobis geruntur, gerendave sunt, seu cogitantur, lateat, scire possimus; manuum nuncupatione providentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus; brachium quoque virtutis et gubernationis ejus insignia qua cuncta sustentat, moderatur ac regit. Et ut de caeteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaevitatem deitatis et antiquitatem [PL49.328B] significat? qua sine ullo principio est, et ante omnia tempora et creaturas excedit universas. Ita igitur et de ira Dei vel furore, cum legimus, non ἀνθρωποπαθῶς, id est, secundum humilitatem humanae [PL49.329A] perturbationis, sed digne Deo, qui ab omni perturbatione alienus est, sentire debemus; scilicet quo per haec eum judicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus advertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his verborum significationibus formidantes, contra illius voluntatem timeamus quidquam admittere. Illos etenim timere consuevit humana natura, quos indignari novit et veretur offendere; ut in nonnullis aequissimis judicibus solet ab his qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri: non scilicet quod haec in animis eorum qui juste judicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus qui pro exsecutione legum et examinatione justitiae et aequilibratione procedit. Quae [PL49.329B] tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his qui pro suo merito poena plectendi [PL49.330A] sunt, furor gravis et ira saevissima judicatur. Longum est, nec praesentis operis, si voluerimus omnia quae de Deo humana significatione figuraliter in Scripturis dicta sunt, explanare. Haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris vitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat unde sanctitas et immortalitas vitae salutisque remedia conquiruntur.

CAPUT V. Cujus placiditatis monachum esse conveniat

Itaque monachus ad perfectionem tendens, et agonem spiritalem legitime cupiens decertare, ab omni irae furorisque vitio alienus existat, et audiat quid sibi Vas electionis praecipiat: Omnis, inquit, ira, [PL49.330B] et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV). Cum dicit, [PL49.331A] omnis ira tollatur a vobis, nullam penitus velut necessariam [PL49.332A] et utilem nobis excepit. Delinquentemque [PL49.333A] fratrem, si necesse est, ita curare festinet, ut dum medelam leviori forsitan febricula laboranti procurat inferre, non semetipsum iratus deteriori morbo caecitatis involvat. Oportet namque illum, qui alterius vulneri mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne illud evangelicum dicatur ei: Medice, prius cura teipsum; ac videns festucam in oculo fratris sui, trabem in oculo suo non videat; vel quomodo videbit ejicere festucam de oculo fratris sui, qui trabem furoris gestat in oculo suo (Luc. IV; Matth. VII)?

CAPUT VI. De injusta iracundiae commotione, vel justa

Qualibet ex causa iracundiae motus effervescens excaecat oculos cordis, et acumini visus exitialem [PL49.333B] validioris morbi ingerens trabem, solem justitiae non [PL49.334A] sinit intueri. Nihil interest, utrum aurea lamina, plumbeave, seu cujuslibet metalli, oculorum obtutibus imponatur; differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum. Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lascivientes cordis nostri motus indignantes infremimus, et ea quae agere confundimur coram hominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur; angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis, oculumque ejus tota formidine tremiscentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta.

CAPUT VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria, vel quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur

[PL49.334B] Vel certe cum contra hanc ipsam iram, cur nobis [PL49.335A] adversus fratrem irrepserit, commovemur, et irati lethales instigationes ejus extrudimus, nec in abditis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus. Taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, ut ne inimicis quidem propriis, et quidem a Deo sibi traditis, maluerit reddere talionem: Irascimini, inquiens, et nolite peccare (Psalm. XIV). Ille enim cum aquam de cisterna Bethleemitica concupisset, eamque a viris fortibus per medias hostium catervas suscepisset, allatam protinus effudit in terram; et ita voluptuosam concupiscentiae passionem iratus exstinguens libavit eam Domino, et cupiditatis suae desiderium non explevit, dicens: Propitius sit mihi Dominus ne faciam hoc; num sanguinem hominum [PL49.335B] istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam (II Reg. XXIII)? Vel cum Semei in regem David, audiente eo, lapides et maledicta coram omnibus irrogaret, velletque Abisai filius Sarviae princeps militum, convicii regalis ultionem truncatione [PL49.336A] capitis ejus explere; beatus David adversus diram suggestionem ejus indignatione pia commotus, humilitatis modum et patientiae rigorem inconcussa lenitate servavit, dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimitte eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecerit? Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam, quanto magis hic filius Jemini! Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (II Reg. XIX).

CAPUT VIII. De ira adversus nosmetipsos suscipienda

[PL49.336B] Jubemur itaque irasci salubriter, sed nobismetipsis, ac suggestionibus accedentibus pravis; et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducentes. Denique hunc eumdem sensum evidentius explanat versiculus sequens: Quae dicitis in cordibus [PL49.337A] vestris, in cubilibus vestris compungimini; id est, quaecumque in cordibus vestris, ingruentibus repentinis ac lubricis instigationibus, cogitatis, consilii moderatione omnem strepitum et perturbationem furoris amoventes, velut in cubili quietis positi, [PL49.338A] compunctione saluberrima emendate, atque corrigite. Denique beatus Apostolus usus hujus versiculi testimonio, cum dixisset: Irascimini et nolite peccare; subjunxit: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque detis locum diabolo (Ephes. IV). [PL49.339A] Si noxium est super iracundiam nostram occidere solem justitiae, et irati confestim locum diabolo damus in corde nostro; quomodo superius praecipit ut irascamur, dicens: Irascimini et nolite peccare? Nonne evidenter hoc dicit: Irascimini vitiis et furori vestro, ne conniventibus vobis sol justitiae Christus incipiat propter iracundiam vestram mentibus obscuratis occidere, et discedente illo locum diabolo in vestris cordibus praebeatis

CAPUT IX. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam vestram

De quo sole per prophetam Deus evidenter commemorat, ita dicens: Timentibus autem nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus [PL49.339B] (Malach. IV). Qui rursus peccatoribus et pseudoprophetis, illisque qui irascuntur, occidere dicitur in medio die, dicente propheta: Occidit eis sol in meridie (Amos VIII). Vel certe secundum tropicum sensum mens, id est, νοῦς sive ratio, quae pro eo quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae vitio non exstinguatur; ne eadem occidente, perturbationum tenebrae cum auctore suo diabolo universum nostri cordis occupent sensum, et tenebris irae possessi, velut in nocte caeca, quid nos oporteat agere, ignoremus. Tali sensu hunc Apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum [PL49.340A] de ira sentirent, licet longiore sermone, protulimus, qui eam nec ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illud Evangelii omnimodis observantes: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V). Caeterum si usque ad occasum solis licitum sit irasci, ante perturbationes noxiae poterunt furoris satietatem et ultricis irae commotionem explere, quam iste sol ad locum sui vergat occasus.

CAPUT X. De his quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit

Quid vero dicam de his (quod quidem dicere sine mea confusione non possum) quorum implacabilitati nec hic quidem sol occidens terminum ponit; sed per dies eam plurimos protelantes, atque adversus [PL49.340B] eos in quos commoti fuerint rancorem animi reservantes, negant quidem se verbis irasci, sed reipsa et opere indignari gravissime comprobantur? Nam neque eos congruo sermone compellant, nec affabilitate eis solita colloquuntur; et in eo se minime delinquere putant, quod vindictam suae commotionis non expetant; quam tamen quia proferre palam et exercere, aut non audent, aut certe non possunt, in suam perniciem virus iracundiae retorquentes, concoquunt eam in corde taciti, ac silentes in semetipsis consumunt, amaritudinem tristitiae non virtute animi protinus expellentes, sed digerentes processu dierum, et utcumque pro tempore mitigantes.

CAPUT XI. Qui iram suam dissimulant, aut tegunt, non secus peccant quam si eam proderent

Quasi vero non hic finis unicuique vindictae sit, et abunde quis furori proprio vel tristitiae satisfecerit, si id quod praevalet, ira instigante, compleverit: quod hi quoque facere noscuntur qui motus suos, non appetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt, possunt, nisi cum eis affabilitate solita minime colloquantur; aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda, et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, ne tenebris illius obscurati, nec consilii salubris, nec scientiae lumen admittere, sed ne templum Spiritus sancti, habitante [PL49.341B] in nobis spiritu iracundiae, nequaquam valeamus existere: cohibitus enim in corde furor astantes quidem homines non offendit, sed aeque Spiritus sancti splendidissimum jubar, ac si prolatus, excludit.

CAPUT XII Quod ne momentaneam quidem iram liceat retinere

Aut quemadmodum vel ad momentum vult eam Dominus retentari, qui nec sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri: si vel [PL49.342A] alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus; dicens: Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offer munus tuum (Matth. V). Quomodo ergo, non dicam usque in dies plures, sed vel usque ad occasum solis istius, permittimur contra fratrem retinere tristitiam; qui ne illo [Al. ullo] quidem aliquid habente adversum nos, orationes nostras Deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab Apostolo: Sine intermissione orate (I Thess. V); et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II). Superest igitur, ut aut numquam oremus, hujuscemodi virus retinentes in cordibus nostris, et apostolico [PL49.342B] huic praecepto, sive evangelico, quo indesinenter et ubique jubemur orare, simus obnoxii; aut si nosmetipsos circumvenientes precem fundere contra ejus interdictum praesumimus, non orationem Domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem noverimus offerre.

CAPUT XIII. De reconciliatione fraterna

Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos [PL49.343A] contemnimus, vel certe non vitio nostro dicentes eos offensos, despicimus: animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae volens radicitus a cordibus nostris evellere, non solum si laesi fuerimus, jubet nos remittere, et reconciliari fratribus nostris, nullamque adversus eos injuriae seu laesionis memoriam retinere; sed etiam si illos adversum nos seu juste, seu injuste habere aliquid noverimus, similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est, compescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus: et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera illibata deferre. Non enim ita nostris obsequiis communis omnium Dominus delectatur, ut quod in uno acquirit, perdat in altero, dominante tristitia. In [PL49.343B] cujuslibet namque dispendio unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famulorum suorum salutem desiderat et exspectat. Et idcirco aeque, habente aliquid adversum nos fratre, inefficax erit oratio nostra, ac si nos adversum eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reservemus.

CAPUT XIV. Quod vetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat

Sed quid diutius praeceptis evangelicis atque apostolicis immoramur, cum etiam vetus lex, quae aliquid habere remissionis videtur, haec eadem praecaveat dicens: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo (Levit. XIX); et iterum: Non eris memor injuriae civium tuorum (Ibid.); et rursum: Itinera eorum, qui memoriam retinent malefacti, in mortem (Ibid.)? Vides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari; cum de corde odium, et injuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus jubetur evelli.

CAPUT XV. Notat eos qui impatientiae suae causas in alios conjiciunt

Interdum superbia vel impatientia superati, cum inconditos mores nostros, atque inordinatos volumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, [PL49.345A] tamquam ibi, nullis nos concitantibus, illico virtutem patientiae reperturi: excusantes negligentiam nostram, causasque commotionis non nostra dicentes impatientia, sed fratrum vitio generari. Dumque in alios erroris nostri vertimus causas, numquam ad patientiae ac perfectionis calcem valebimus pervenire.

CAPUT XVI Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat ditione consistere

Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae, non est in alterius arbitrio collocanda; quod nequaquam nostrae subjaceat potestati: sed in nostra potius conditione consistat. Itaque ut non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ex nostra [PL49.345B] virtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.

CAPUT XVII. Quo studio eremum debeamus expetere

Porro eremum perfectos, omnique vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum vitiis, non pusillanimitatis profugio, sed divinae contemplationis obtentu, et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. Quaecumque enim vitia incurata in eremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur. Solitudo namque, sicut novit, emendatis moribus, contemplationem purissimam reserare, et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam [PL49.345C] revelare: ita eorum, qui minus emendati sunt, vitia, non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit. Tamdiuque sibi patiens quis videtur et humilis, donec nullius hominis commisceatur consortio: [PL49.346A] ad naturam pristinam mox reversurus, cum interpellaverit cujuslibet commotionis occasio: emergunt quippe ex eo confestim vitia, quae latebant, et velut equi infrenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius ad perniciem aurigae proprii, ferociusque prorumpunt. Magis enim, exercitio usuque humano cessante, efferantur in nobis vitia, nisi fuerint ante purgata. Ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltem pro eorum reverentia et nota publica videbamur, desidia securitatis amittimus.

CAPUT XVIII. Impatientes atque iracundos esse frequenter etiam illos qui ab hominibus non provocantur

Quasi vero universa virulenta serpentium genera, [PL49.346B] vel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus immorantur, non innoxia perseverent, nec tamen ex eo pronuntiari possint innoxia, quia nulli noceant. Hoc enim eis non affectus bonitatis, sed necessitas solitudinis confert: Quae cum laedendi nacta fuerint copiam, in semetipsis reconditum virus et animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. Ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem non irasci. Meminimus enim (vide Collat. 19, c. 6, 10 et seq.) in solitudine commorantibus nobis, contra calamum, cum aut grossitudo ejus, aut exilitas displiceret: contrave scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret; contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuerit, [PL49.346C] ita indignationis irrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis, quam vel contra insensibiles materias, vel certe adversus diabolum maledictione prolata, digerere atque evaporare possemus. Quamobrem [PL49.347A] ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moveatur: cum si patientia prius non fuerit acquisita, etiam erga res mutas speciesque minutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro, nec jugem nos possidere tranquillitatis statum, nec residuis vitiis carere permittet; nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod, vel remedium comparari, quod maledictionibus vel iracundiae nostrae, minime res inanimatae mutaeque respondeant, et intemperantiam cordis nostri ad majorem nequaquam provocent exardescere furoris insaniam.

CAPUT XIX. De amputanda ira secundum Evangelium

[PL49.347B] Quapropter si illam summam divini praemii cupimus [PL49.348A] adipisci, de quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V): non solum e nostris actibus haec amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. Non enim valde proderit iracundiae cohibitus furor in verbo, nec in effectum prolatus, si illum arcanis pectoris nostri Deus, quem secreta non latent cordium, inesse perspexerit. Radices enim vitiorum potius exscindi praecipit Evangelicus sermo, quam fructus; qui proculdubio evulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt: atque ita mens poterit jugiter in omni patientia et sanctitate durare, cum haec non de superficie operationis et actuum, sed de cogitationum fuerint evulsa penetralibus. Et ideo ne homicidium perpetretur, ira, odiumque succiditur, sine quibus [PL49.348B] homicidii crimen nullo modo valebit admitti. Qui [PL49.349A] irascitur enim fratri suo, reus erit judicio: et qui odit fratrem suum, homicida est (Matth., V, I Joan. III); in eo scilicet quod eum corde cupiat interire, cujus cruorem propria manu, vel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae homicida pronuntiatur a Domino: qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro voluntatis ac voti desiderio, unicuique aut praemium reddet, aut poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis (Isa. LXVI). Et Apostolus: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. II).

CAPUT XX. In eo quod in Evangelio scriptum est, qui irascitur fratri suo, etc., utrum recipiendum sit, quod adjectum est, SINE CAUSA

Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus invenitur, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, superfluum esse, sine causa, et adjectum esse ab his qui amputandam iram pro justis causis minime putaverunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus, sine causa dicat se irasci. Quamobrem apparet ab eis adjectum qui propositum non intellexerunt Scripturae volentis fomitem iracundiae omnimodis amputare, nullamque indignationis occasionem penitus reservare; ne dum [PL49.351A] jubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio. Finis enim patientiae non in irascendo juste, sed penitus non irascendo consistit Licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa, ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is cui expetere ultionem irato non liceat. Melius tamen est ita tenere, ut et novella exemplaria multa et antiqua omnia inveniuntur esse perscripta.

CAPUT XXI Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare possimus

Quapropter athletam Christi legitime decertantem, iracundiae motus radicitus oportet evellere. Cujus [PL49.351B] morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sive justis, sive injustis ex causis [PL49.352A] licere nobis irasci: scientes nos discretionis lumen, rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem, et justitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri lumen ejus fuerit tenebris obscuratum: tum deinde puritatem mentis nostrae mox perturbandam, templumque eam sancti Spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante. Postremo, ut cogitemus, nequaquam licere nobis orare, nec iratos fundere preces ad Deum. Et prae omnibus incertum statum conditionis humanae prae oculis habentes, quotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil divitiarum contemptu, nihil jejuniorum vigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam [PL49.352B] solam et odium ab universitatis judice supplicia promittuntur aeterna.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 49, coll. 322C-352B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22