TRACTATUS XLIX. Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Cap. XI, V\. 1-54

1. Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem; ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominum Christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt (Joan. XX, 30): electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Audisti enim quia Dominus Jesus mortuum suscitavit: sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidem sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem cineres est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in eum, et ad illam resurrectionem praeparemur, [PL35.1747] quae erit ad vitam, non ad judicium. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29).

2. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus, et forte non frustra. Domini quippe facta non sunt tantummodo facta, sed signa. Si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt, aliquid profecto significant: quorum factorum significationem invenire, aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, omnis qui credit, resurgit: si attendamus omnes, et intelligamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis omnis homo timet, mortem animae pauci. Pro morte carnis quae sine dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat: inde est quod laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne peccet homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat; id enim agit ut multum mors differatur, non ut evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in aeternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sunt homines amatores vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur? Et post proditionem fortasse percussus est. Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et piger fuit? Levia Deus jubet, ut in aeternum vivamus; et obedire negligimus. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivas exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da pauperi unde habes, ut vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitae temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent: et nos invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam vitam aeternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus.

3. Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem (Marc. V, 41, 42); resuscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum (Luc. VII, [PL35.1748] 14, 15); resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur; peccatum, mors est animae. Sed aliquando in cogitatione peccatur. Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa occidit te: sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus, resuscitavit illam puellam quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet Ecclesiae matri tuae. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius suscitata est quam frater ejus: de magna malae consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. 37-47). Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere.

4. Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum ejus. In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat (Joan. X, 39, 40). Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis.

5. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: [PL35.1749] quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8, 10). Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 13). Si enim peccatores Deus non amaret, de coelo ad terras non descenderet.

6. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? cujus Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem.

7. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit iterum discipulis suis, Eamus in Judaeam: ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam.

8. Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Judaei, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus [PL35.1750] mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Jerosolymis passurus a Judaeis, respondit Petrus inter caeteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16-23). Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non erat, Sed unde? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Si beatus de ipsius Domini; satanas de cujus? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam hujus rei causam: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum? Justitia, inquit, de meo est. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, aegroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi horae, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit (Act. I, 26). Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae [PL35.1751] illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non vultis offendere.

9. Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in custodia pro meritis causarum adhibentur: alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur optionibus; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio; sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae; ille ubi sitiret, et guttam non inveniret (Luc. XVI, 22-24).

10. Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: videte ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc [PL35.1752] somno evigilabunt. Simul omnes quod promissum est accepturi sunt.

11. Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram: aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis.

12. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non moechaberis; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 12 17). Ecce [PL35.1753] Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.

13. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum enim facias, judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

14. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18): dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra. O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita.

15. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Jacob, tale responsum Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt (Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38). Crede ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et dicenti, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me (Matth. VIII, 21, 22). Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi [PL35.1754] anima. Ergo animae tuae anima fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum.

16. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata.

17. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret.

18. Maria autem cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); de nulla dictum est, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Anima et [PL35.1755] caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas: hoc est, turbavit semetipsum.

19. Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum, computasti tibi: Illud feci, et pepercit mihi Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi; baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit Christus; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Si ipsa fides intus, ibi est Christus fremens: si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17)? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Hinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur discipuli, jam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt eum: surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 24-26). Sic et tu: intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam procellosum et periculosum pelagus transis; intrant venti, movent fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium, irasceris; convicium ventus est, iracundia fluctus est: periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto reddere, jam navis propinquat naufragio; excita Christum dormientem. Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, quia Christus dormit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Daemonium habes (Joan. VII, 20), et pro eis oravi: audit Dominus, et patitur; audit servus, et indignatur! Sed vindicari vis. Quid enim? ego jam sum vindicatus? Cum tibi haec loquitur fides tua, quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillitas magna. Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic in corde hominis quem premit magna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris poenarum aeternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi adhuc: flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi?

20. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum [PL35.1756] in judicio, Non novi vos; discedite a me (Matth. VII, 23). Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV 18).

21. Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13). Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.

22. Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est (Exod. XXXI, 18). Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cum lege sunt. Justo lex posita non est (I Tim. I, 9). Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus: nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Ergo removete lapidem.

23. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet; quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum resuscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23): et, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Id. V, 20).

24. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed tamen surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis [PL35.1757] pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen jam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19).

25. Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista perlata sunt.

26. Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consule rent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim: Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores (Id. VIII, 12). Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.

27. Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docemur etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Deus unum constituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent. [PL35.1758] Nam et de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini (Luc. I, 8, 9). Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti (Exod. XXX, 7). Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exibat quis, ut incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc Evangelista addidit: nam Caiphas de sola gente Judaeorum prophetavit, in qua erant oves de quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed noverat Evangelista esse alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. X, 16). Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum crediderant.

28. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si vellet, et palam Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent.

TRACTATUS L. Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. XI, V\ V\. 55, 56, et cap. XII, V\. 1-11

1. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.

2. Proximum ergo erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia [PL35.1759] est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere (Exod. XII, 22, 23): signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judaeorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.

3. Quaerebant ergo Jesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Jesum, sed bene. Illi quaerebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15): isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

4. Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Judaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. [PL35.1760] Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo.

5. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.

6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, fides dicitur. Quaerebas operari justitiam: justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Unge pedes Jesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, injuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. II, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum. Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 14-16)? Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire haec idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apostolus [PL35.1761] bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?

8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occilit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad haec quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quo usque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur: tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.

9. Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat.

10. Ecce audite quia Judas iste non tunc perversus factus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Judam, quando accepit a Judaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum [PL35.1762] Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. I, 26). Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic judicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum.

11. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Moriturum se denuntiavit.

12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis. Nam si in Petro non esset [PL35.1763] Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis.

13. Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9, 10), et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia majestatis. Aliter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est.

14. Caetera quae pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est: et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum [PL35.1764] viderent, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.

TRACTATUS LI. Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. Cap. XII, V\. 12-26

1. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem (II Cor. II, 15); posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes ejus, unde domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Judaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc intendat Charitas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis ejus, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.

2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam; quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas interjectiones vocant, velut cum dolentes dicimus, Heu! vel cum delectamur, Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, O rem magnam! tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha (Matth. V, 22). Nam et haec interjectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens.

3. Benedictus autem qui venit in nomine Domini, [PL35.1765] rex Israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est, Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24). Sed verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V, 43). Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit.

4. Has ei laudes turba dicebat, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Quam crucem mentis invidentia principum Judaeorum perpeti poterat, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Judaeorum, in coelis est Dominus Angelorum.

5. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur (Matth. XXI, 1-16; Marc. XI, 1-11, et Luc. XIX, 29-48). Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est, Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur, Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est, Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem ejus quae veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnovit.

[PL35.1766] 6. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit.

7. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus?

8. »Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dicunt Jesu.« Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Judaei occidere, Gentiles videre: sed etiam illi ex Judaeis erant qui clamabant, Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis angularis. Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; et promittit jam jamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret.

9. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis: ideo secutus adjunxit, Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide populorum.

10. Jamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, [PL35.1767] perdet, id est, Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur enim, Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. Ergo quod supra dictum est, Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro, satanas; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18, 19). Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.

11. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ecce quod dictum est, Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?

12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt [PL35.1768] eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Judas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur (Joan. XII, 2, 6). Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus, Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum jusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel indigentibus aliquid dare (Id. XIII, 27, 29). Nullo modo igitur de hujuscemodi ministris diceret Dominus, Ubi sum ego, ibi erit et minister meus; et, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus: quoniam Judam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit, Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intelligi voluit, ac si diceret, Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de jactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI, 3), id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur, Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Id. XXV, 40). Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere. Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis (Matth. XX, 28). Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat felicitas ejus.

13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et pro vita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat; impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo ut in aeternum [PL35.1769] sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi neque clerici, juvenes et virgines, seniores cum junioribus, multi conjugati et conjugatae, multi patres matresque familias Christo ministrantes, etiam animas suas in ejus martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt.

TRACTATUS LII. Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Cap. XII, V\. 27-36

1. Postquam Dominus Jesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetipsum (Joan. XI, 33). Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima.

2. Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed jubeor imitari. Deinde sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae hujus totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi jubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmitatis [PL35.1770] tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.

3. Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subjungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subjungat, cum dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere (Matth. IV, 1-10). Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit, Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere, Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 38 et 39). Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18, 19). Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum.

4. Venit ergo vox de coelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et ascendet in coelum. Et aliter intelligi potest. Et clarificavi, cum de Virgine natus est, cum virtutes operatus [PL35.1771] est, cum coelo indice per stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus.

5. Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima ejus, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.

6. Attende caetera. Nunc, inquit, judicium est mundi. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur judicium, erit judicandorum vivorum et mortuorum, judicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc judicium est? Jam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem vestram, dici etiam judicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Multa autem sunt judicia Dei: unde dicitur in Psalmo, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Dicit etiam Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus (Rom. XI, 33)! Ex quibus judiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc judicium est mundi; servato illo judicio in fine, ubi novissime vivi et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.

7. Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait, Nunc judicium est mundi, secutus exposuit: ait enim, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum ejiciendum dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo judicio diceret, quod in fine venturum [PL35.1772] est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte ejus; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, ejicietur foras. Quia vero ait, Nunc judicium est mundi; et exponens quid dixerit, Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, ejicitur foras.

8. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque justorum non ejectus est foras? Ejectus est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc ejicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39), potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt (Luc. II, 25-38); et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto, tanta per Spiritum sanctum praedixerunt (Id. I, 41-45, 67-79). Sed Spiritus nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur (Act. II, 4-6), ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.

9. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus ejicietur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela ejus missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei (I Thess. V, 8). Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2). Quid enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit [PL35.1773] civitatem, in vanum vigilabit qui custodit (Psal. CXXVI, 1). Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare.

10. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus, Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps hujus mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Hi sunt ex quorum cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras.

11. Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18), omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur (Joan. X, 28). Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me: ut sit caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?

12. Respondit ei turba: Nos audicimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis [PL35.1774] (Joan. XII, 25, 23). Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

13. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Judaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 6-8). Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia, Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.

14. Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.

TRACTATUS LIII. Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Cap. XII, V\. 37-43

1. Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Judaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in aeternum; hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus verbisque didicistis.

[PL35.1775] 2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Sed Dominus Jesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.

3. Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim duae, sed una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Judaeis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est?

4. Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, [PL35.1776] nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Judaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.

5. Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adjungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 7, Isai. VI, 10).

6. Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, [PL35.1777] si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Unde dictum est in Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7).

7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26): sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 et 16). Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Non enim ipse Dominus Jesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.

8. Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat [PL35.1778] quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13)! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas (Galat. V, 6). Ipsa est fides quae per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est (Rom. XII, 3); ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent constituere: sicut dicit de illis Apostolus, Justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. II, 13). De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.

10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5); credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare (Luc. XIX, 10); credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quia ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur, et indurantur; quia negando divinum [PL35.1779] adjutorium, non adjuvantur. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus Spiritu Propheta praedixit.

11. Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hic utique dictum est, ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8). An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: tunc enim et hoc subjunxit, atque ait, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3).

12. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te (Exod. XXXIII, 13); quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine hominum factus (Philipp. II, 7), visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam [PL35.1780] susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

13. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.

TRACTATUS LIV. Ab eo quod ait Jesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Cap. XII, V\. 44-50

1. Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei (Joan. XII, 43). Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum (Id. VIII, 28): alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Judaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est.

2. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me (Id. VII, 16). Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset (Supra, Tract. 29). Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non [PL35.1781] Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes (Id. X, 34): propterea dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit.

3. Et ideo cum dixisset, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intelligi tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret, Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus justificat impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Posset dicere apostolus, Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim eis ipse [PL35.1782] Dominus ait, Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1); et quod nunc ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur, Et qui videt me, videt eum qui me misit.

4. Attende caetera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis, Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14-16): non tamen eis dixit, Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit, Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in mundum, quia per illam factus est mundus.

5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non judico eum. Mementote quae vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius, Ego non judico eum; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): nisi quia intelligendum est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit judicii: quia, Misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

6. Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiae [PL35.1783] ubi ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cum vero dixit, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adjunxit, Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum judicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12).

7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Jam hoc saepe diximus; jam hoc tanquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit, Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est, Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater [PL35.1784] dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit.

8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris; quid aliud dictum est, quam, Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adjungit, et dicit, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater verba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi, Verum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo jam diceret veritati! Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intelligentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, trajectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intelligentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili luce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus.

TRACTATUS LV. Ab eo loco, Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus; usque ad id, Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Cap. XIII, V\. 1-5

1. Coena Domini secundum Joannem, adjuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece πάσχειν dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in [PL35.1785] sua vero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt (Exod. XIV, 29). Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus (Isai. LIII, 7), cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione hujus saeculi tanquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur (Exod. XII, 23); et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista, Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.

2. Sciens ergo Jesus quia venit hora ejus ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tanquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius (Luc. XVI, 27, 28), et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, charissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intelligendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Ita sane non prohibemus intelligi, in [PL35.1786] finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

3. »Et coena,« inquit, »facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus.« Non ita debemus intelligere coenam factam veluti jam consummatam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.

4. Quod autem ait, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Judae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritualis suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur (Ephes. VI, 12): non autem essent etiam maligna spiritualia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritualia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tanquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritualiter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adjuta per gratiam. Factum ergo jam fuerat in corde Judae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Jam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; jam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur.

5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde jam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus ejus, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.

6. Haec ergo sciens, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. [PL35.1787] Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Debemus, dilectissimi, sensum Evangelistae diligenter attendere. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem ejus voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait, Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui jam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui voluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cujus manus jam praevidebat in scelere.

7. Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 6 et 7.)? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Perierat autem superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus.

TRACTATUS LVI. Ab eo quod scriptum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, etc., usque ad id, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Cap. XIII, V\. 6-10

1. Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quis enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe [PL35.1788] sic accipiuntur ista verba Evangelii, quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde subjunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus jam lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua.

2. Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est, Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet, Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.

3. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Hic moveatur fortassis quis, et dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare? Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas ejus secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de hujus quaestionis profunditate, illo adjuvante, respondeam: ac primum ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis enim non ita rectissime loqui possit, Mundus est totus, praeter pedes? Elegantius autem loquitur si dicit, Mundus est totus, nisi pedes; quod tantumdem valet. Hoc ergo ait Dominus, Non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel, nisi pedes, quos habet opus lavare.

4. Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi [PL35.1789] quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit (I Joan. I, 8). Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (1 Joan. I, 9), id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra.

5. Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo, non solum in illis est sine macula et ruga (Ephes. V, 26, 27), qui post lavacrum regenerationis continuo ex hujus vitae contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare; verum etiam in iis quibus istam misericordiam praebens Dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. In his autem qui hic demorantur, etiamsi munda sit, quoniam juste vivunt; opus tamen habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter hoc dicit in Cantico canticorum, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur. Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit, Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2)? Quomodo ergo ut ad Christum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor habendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus? Videtis, fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem. Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel negligentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores facit, ut faciat etiam redditores.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1747-1789 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22