Sancto Domini beatissimo et unice nobis unanimo, ac venerabili patri, fratri, magistro AUGUSTINO episcopo, PAULINUS et THERASIA peccatores.

1. Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cujus mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus: qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo juxta solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis; verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae Unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut perlegerem jugiter, si legere coepissem. Itaque ut fieri solet secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, [PL33.348] et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritualibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber epularer.

2. Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos, et non timebo a timore nocturno. Quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti. Cujus quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae ejus spiritus altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum (quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non juxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversionis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem, coronamque capturus, si in hujus saeculi vita matris exemplo saccum togae et monasterium Senatui praetulisset.

3. Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit. Ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde (Matth. XI, 29), ut non immerito credatur introisse in requiem Domini. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37), et mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4), placentes Deo in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Nam certe et illud Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum hujus saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret (Rom. XII, 16), et tota etiam die misereri et commodare persisteret. Unde et semen ejus potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt; ut etiam de beatissima familiae ac domus ejus visitatione sanctum hominis meritum reveletur. »Generatio,« inquit, »rectorum benedicetur. Gloria,« non caduca, »et divitiae,« non labentes, »in domo ejus« (Psal. CXI, 2, 3): domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate. [PL33.349] Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata hujus filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei ejus animaeque virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem ejus divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares.

4. Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. At ego de praesenti vitae meae statu ut magis rum et medicum spiritualem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam, quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cujus et mors et vita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur! quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei.

5. Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi charitas, quae fortis est ut mors? Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis hujus mundi. Nec tanquam viventes in eorum conspectu visuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cujus a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem ejus in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut jam non nostra voluntate vivamus, sed illius, cujus voluntas sanctificatio nostra est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut jam non nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia, quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret. [PL33.350] Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni ejus, ut cum ipso sint (I Thess. IV, 16), sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit: »Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum« (Joan. XVII, 24).

6. Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes: »Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te« (Psal. LXXXIII, 5). Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit; in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus exhibuit. Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritualis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis hominum, etsi spiritualia jam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes vel sensuum suorum gaudiorumque affectus per verba depromant. Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus jam spiritualibus constituti, jam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso (II Cor. XII, 4) sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, jam novae linguae parantur. Quibus idcirco hominibus hujus saeculi adhuc uti non licet. ut jam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est, »Etenim clamabunt et hymnum dicent« (Psal. LXIV, 14); procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum, aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus, voce perpetua concinentes dicant, »Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth« (Isai. VI, 3, et Apoc. IV, 8-10), et reliqua quae nosti.

7. Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hoc tuam doceas (quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes); quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium vocibus [PL33.351] sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo, »Si linguis Angelorum loquar« (I Cor. XIII, 1), proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum (Id. XII), utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum, et magnum. Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum species operationum, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et doce nos.

8. Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero ejus in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit. Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim hujusmodi testimonio. Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis judicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, justissime refestinavit ad lucem suam.«

EPISTOLA XCV. Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, necnon de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem

Dominis charissimis et sincerissimis, sanctis et desiderabilibus et venerabilibus fratribus, sub magistro Domino Jesu condiscipulis, PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cum vos fratres nostri conjunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare, et salutati resalutare consuestis, assidue vident, non tam augentur bona nostra, quam consolantur mala. Nam ipsas causas [PL33.352] et necessitates, et quantum valemus, devitare conamur, et tamen, nescio quomodo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt: sed cum ad nos veniunt, et vident nos, fit quod scriptum est, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Proinde ad istam laetitiam qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis: et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut vestra praesentia frueretur, quid hac causa justius, quid posset dignius inveniri? Sed id vincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum servire languoribus, nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius, quanto periculosius aegrotando. Utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10), qui tanta solatia doloribus miscet, agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne deficiamus in mundo.

2. Quaesivi abs te prioribus litteris, qualisnam tibi videatur futura aeterna vita sanctorum; sed bene mihi respondisti, etiam de praesentis vitae statu adhuc esse utique consulendum: nisi quod me consulere voluisti, quod aut mecum nescis, aut mecum scis, aut magis quam ego forsitan scis; quippe qui etiam verissime dixeris evangelicam mortem prius emoriendum, quam carnalem resolutionem voluntario praeveniamus excessu, non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita. Simplex haec actio, et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos vivere oportere censemus in hac vita mortali, ut vitae immortali quodammodo coaptemur. Verum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos qui nondum vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a corporalibus illecebris avertentes mentis affectu. Plerumque enim videtur nobis quod nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. Quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui vana delectet, auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum, sed etiam risu vinci ac solvi: ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus nostras animas aggravantes, laboriosius et pigrius levamus ad Deum, ut vivamus evangelicam vitam, moriendo evangelicam mortem. Quod si aliquando successerit, statim subjicietur, Euge, Euge; non ab hominibus; neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem; sed in quodam intus silentio, nescio [PL33.353] unde clamatur, Euge, Euge. Propter hoc genus tentationis ab angelo colaphizatum se tantus Apostolus confitetur (II Cor. XII, 7). Ecce unde vita humana super terram tota tentatio est; quando et ibi homo tentatur, ubi quantum potest vitae coelestis similitudini coaptatur.

3. Quid dicam de vindicando, vel non vindicando? quandoquidem hoc totum ad eorum salutem proficere volumus, in quos vindicandum aut non vindicandum esse arbitramur. Quis etiam sit vindicandi modus, non solum pro qualitate vel quantitate culparum, verum etiam pro quibusdam viribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat, sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! impendentem quoque vindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. Quid, cum saepe accidat, ut si in quemquam vindicaveris, ipse pereat; si inultum reliqueris, alter pereat? Ego in his quotidie peccare me fateor, et ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum est, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); et quod scriptum est, Corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et quod scriptum est, Nolite ante tempus judicare, ut non judicemini (I Cor. IV, 5), neque enim hic addidit ante tempus; et quod scriptum est, Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4); unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt: et rursus eos judicari jubet, cum dicit, Quid enim mihi de his, qui foris sunt judicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). Quod cum etiam faciendum videtur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est? ne forte contingat quod de illo ipso intelligitur in secunda ad eosdem Epistola cavendum admonere, ne majore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait, Ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus (II Cor. II, 7, 11). Quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo Dei! quis tremor, quae tenebrae! Nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor venerunt supra me, et contexerunt me tenebrae; et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Verumtamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adjungit: Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate (Psal. LIV, 6 9). Nempe ergo tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1).

4. Quid, ipsa divina eloquia nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus? Et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen, quam temeritas affirmandi. Nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem dicit esse Apostolus, magno scandalo erit ei qui adhuc secundum [PL33.354] carnem sapit (Rom. VIII, 5, 6)? ubi et dicere quid sentias periculosissimum, et non dicere laboriosissimum, et aliud quam sentis dicere perniciosissimum est. Quid? cum ea quae non approbamus in eorum, qui intus sunt, sermone vel scriptis, putantesque id ad fraternae charitatis libertatem pertinere, judicium nostrum non occultamus, et hoc non benevolentia, sed invidia facere credimur, quantum peccatur in nos! et cum similiter eos qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius velle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios! Certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter charissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur adversus alterum (I Cor. IV, 6), et dum mordent et comedunt invicem, timendum est ne consumantur ab invicem (Gal. V, 15). Quis ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Sive enim quia pericula, in quibus quisque versatur, graviora sunt quam inexperta, sive quia revera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi videtur molesta, quam ea quae vel patimur, vel timemus in turbis.

5. Proinde multum approbo sententiam tuam, de hujus vitae statu esse agendum, vel potius cursu quam statu. Addo aliud, quia prius hoc requirendum atque tenendum est, quam illud, quale futurum sit, quo iste fert cursus. Inde ergo interrogavi quid sentias, quasi hujus vitae recta regula retenta atque servata jam securi simus, cum in tam multis, maximeque in his quae breviter, ut potui, commemoravi, periculosissime laborare me sentiam. Sed quia omnis haec ignorantia et difficultas hinc mihi videtur existere, quod in magna varietate morum, et animarum occultissimas voluntates atque infirmitates habentium, rem populi gerimus, non terreni atque Romani, sed Jerosolymitani coelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo quod erimus, quam ex isto quod sumus. Ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, non tamen de parva re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt.

6. De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum est ad aeternam, novi concupiscentias carnales esse frenandas; tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum sustentandae hujusmodi agendaeque vitae satis est, omnesque molestias temporales, pro veritate Dei, et salute aeterna nostra et proximi, patienter fortiterque tolerandas. Novi etiam proximo ad hoc consulendum omni studio charitatis, ut istam vitam recte gerat propter aeternam. Praeponenda etiam nobis spiritualia carnalibus, incommutabilia mutabilibus, et haec omnia tanto magis minusve posse hominem, quanto magis minusve adjuvatur gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur autem ille sic, ille autem sic adjuvetur, vel non adjuvetur, nescio: id tamen Deum summa sibique nota aequitate facere scio. Propter illa vero quae supra commemoravi, quemadmodum vivendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum liquet, edoce me, obsecro. Sin et te ita ut [PL33.355] me movent ista, confer ea cum aliquo mansueto cordis medico, sive illic inveneris abi degitis, sive cum Romam toto anniversarie pergitis, et quod per illum tibi loquentem, seu vobis colloquentibus Dominus aperuerit, scribe mihi.

7. De resurrectione autem corporum, membrorumque in illa incorruptione atque immortalitate futuris officiis, quoniam vicissim me interrogasti quid sentiam, audi breviter quod, si non satis erit, poterit, si Dominus adjuverit, latius disputari. Firmissime tenendum est, unde Scripturae sanctae verax et clara sententia est, visibilia ista corpora atque terrena quae nunc animalia dicuntur, spiritualia futura in resurrectione fidelium atque justorum. Porro spiritua is corporis qualitas inexperta nobis, quemadmodum vel comprehendi, vel insinuari possit, ignoro. Corruptio ibi certe nulla erit, ac per hoc nec isto quo nunc indigent corruptibili cibo, tunc indigebunt; nec tamen eum capere non poterunt, veraciterque consumere potestate, non necessitate. Alioquin nec Dominus eum post resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis resurrectionis exemplum, ut hinc Apostolus dicat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 16) Qui cum membris omnibus appareret, eorumque officiis uteretur, loca etiam vulnerum demonstravit. Quas ego cicatrices, non ipsa vulnera semper accepi, et eas ipsas potestate, non necessitate. Cujus potestatis facilitatem tunc maxime ostendit, cum vel in alia forma se demonstravit, vel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa essent, verus apparuit (Luc. XXIV, 15-43, et Joan. XX, 14-29, et Marc. XVI, 12, 14).

8. Hinc oritur de Angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et concursationibus congrua, an tantummodo spiritus sint? si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quomodo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum (Gen. XVIII, 2-9, et XIX, 1-3). Facilius enim videri potest sic esse spiritus Angelos dictos, ut homines animas, sicut scriptum est cum Jacob in Aegyptum tot animas descendisse (Gen. XLVI, 2) [neque enim corpora non habebant], quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. Deinde certa quaedam in Apocalypsi Angeli statura definitur (Apoc. X), in ea mensura quae nisi corporum esse non possit, ut quod hominibus apparuerit, non ad falsitatem, sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritualium corporum referatur. Sed sive habeant Angeli corpora, sive quisquam possit ostendere quemadmodum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen civitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac, in aeternum conjungentur millibus Angelorum, voces corporales non latentes animos indicabunt; quia in illa societate divina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in Dei laude concordia, non solum spiritu, verum etiam spirituali [PL33.356] corpore expressa: hoc mihi videtur.

9. Interim si quid congruentius veritati vel jam tenes, vel a doctoribus audire potueris, per te nosse studiosissime exspecto. Recense sanc epistolam meam, cui quoniam festinantissime te respondisse de diaconi festinatione causatus es, ideo non conqueror, sed potius commemoro, ut quod tunc omissum est, nunc reddatur Et de otio quippe christiano ad percipiendam vel disserendam christianam sapientiam quid sentias, et de otio quod putabam tuo, cujus mihi occupationes incredibiles nuntiatae sunt, require et vide quid a te scire quaesierim. (Et alia manu.) Memores nostri, felices vivite, magna gaudia et solatia nostra sancti Dei.

EPISTOLA XCVI. Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorabiliter amplectendo filio OLYMPIO, AUGUSTINUS.

1. Quidquid sis secundum saeculi hujus cursum, nos tamen charissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. Hoc enim tibi esse scimus omnigloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum.

2. Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus charitati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor ejus, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere jam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam [PL33.357] cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium po tulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.

3. Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adjuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.

EPISTOLA XCVII. Augustinus Olympio, ut tueatur leges de confringendis idolis et haereticis corrigendis, quae vivo Stilichone missae sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigore intelligant Ecclesiae inimici

Domino eximio et merito praestantissimo, multumque in Christi charitate honorando filio OLYMPIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum nobis certissima esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga Ecclesiam Dei, cujus te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti; tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiamsi pigri et cunctantes essemus, exhortationem benevolentissimam mittere ut instruente humilitate nostra, per religiosam obedientiam tuam, Dominus, cujus munere talis es, Ecclesiae suae jamjamque subveniat, majore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime, multumque in Christi charitate honorande fili.

[PL33.358] 2. Et fratres quidem multi sancti collegae mei, graviter Ecclesia perturbata profecti sunt pene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive jam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cujusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum, qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere charitatem tuam quam habes in Christo Jesu Domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose jactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos.

3. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quae pro Christi Ecclesia missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium, ubi ego sum, transire jussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. Jam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quae nos vehementius agitarent: quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam [PL33.359] poteras, quando jam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus.

4. Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adjuvante misericordissima gratia Domini, saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adjuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.

EPISTOLA XCVIII. Augustinus Bonifacio episcopo, respondens qui fiat ut infantibus in Baptismo prosit parentum fides, cum post Baptismum non noceat illis parentum impietas; deinde quomodo susceptores in Baptismo respondeant illos credere, cum parvuli revera non credant, et incertum sit an sint credituri

BONIFACIO coepiscopo, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4): non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur, [PL33.360] Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente jam est unde dicatur, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

2. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto (Joan. III, 5). Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.

3. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritualiter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19); non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus [PL33.361] impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt. Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subjiceret, dicens: Nonne illi, cum judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc defensionem non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei justo judicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.

4. Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus factum, ne majores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent. Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cujusdam prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere (Num. XXII, 28), ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

5. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus [PL33.362] non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adjuvantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur?

6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem justificentur: cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam (Luc. X, 37).

7. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse [PL33.363] visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi promittere, et de ejus praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum. Deinde scripta tua concludens, adjungis et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas.

8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quaestione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si ejus persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere me jubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adjuvet ut quod postulas possim.

9. Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est [PL33.364] Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4). Non ait, Sepulturam significavimus; sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.

10. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum (Id. V, 12), christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam objeci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem.

EPISTOLA XCIX. Ex Romanorum calamitate susceptum animo dolore commiserationemque significat

Religiosissimae atque in Christi membris merito sancteque laudabili famulae Dei ITALICAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

[PL33.365] 1. Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi. Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te jam pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii juvenis Juliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse mittere, scripsit: cujus litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere. Primo, quia injustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus (Rom. XII, 15): deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5).

2. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga charissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra (I Cor. XII, 26). Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.

3. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione lenistri. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui jam in hac aetate cernunt quam sit amor hujus saeculi periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam, quam dare possumus, nolunt; quam volunt autem, dare non possumus. Neque [PL33.366] enim sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua ejus praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.

EPISTOLA C. Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat

Domino eximio meritoque honorabili insigniterque laudabili filio DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2). Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua justitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis christianae consideratione censeas coercendum; quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quae patimur, ut obliviscamur quid nobis praeceperit, pro cujus veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium judicum ac legum, ne in aeterni judicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.

2. Quaesumus igitur ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis injuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, et petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam [PL33.367] quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edictum Excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adjuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque justitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Praestantiae tuae vel minorum judicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te jubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea caeteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.

EPISTOLA CI. Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et caeteros si repererit, mittendos pollicetur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales dici ostendit, nisi adsit studium christianae pietatis

Domino beatissimo et venerabiliter charissimo, et sinceriter desiderantissimo fratri et coepiscopo MEMORIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nullas jam reddere debui litteras sanctae Charitati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris jure violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quanquam ubi succumbo, [PL33.368] quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.

2. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius, Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. VIII, 36, 32). Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21-25). Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui Dei gratiam per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis hujus (Id. VII, 24, 25), non cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt. historia sane, cujus scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui Spiritu sancto non adjuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, [PL33.369] nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.

3. Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus (Sap. VI, 17): initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista, quae a nobis desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sed jussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.

4. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos te jubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis majoribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adjutorio Altissimi (Psal. XC, 1), qui habitatis unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri.

DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)

Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri [PL33.370] christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus: »Sex quaestiones contra Paganos expositae.« Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est, »In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis« (Matth. VII, 2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, »Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit,« non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus, »Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori« (Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit: »Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam« (II Tim. I, 9). Unde item dicit: »Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti« (Rom. VIII, 28). De qua vocatione ait: »Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta« (II Thess. I, 11). Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: »Movet quosdam, et requirunt.«

SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII

Sincerissimo fratri et compresbytero DEOGRATIAS, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinior, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conjici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, [PL33.371] atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire. Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo nostri memor.

QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione

2. Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, ejus qui nulla seminis conditione natus est? Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis injuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera.

3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum. Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.

4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles homines nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam muliorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui simile, nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt. Similiter [PL33.372] enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. Hujusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequent a distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit.

5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, divinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi (I Cor. XV, 52), sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur. Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt intelligere moliuntur (Rom. I, 20), aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi hujus tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum.

6. Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus ejusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit.

7. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera [PL33.373] praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera sanarentur.

QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis

8. Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tanquam validiora decerpta. Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum (Joan. XIV, 6); quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Judaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Judaeorum apparuit ac viguit angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Caium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus?

9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?

10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter abique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac terrenarum, [PL33.374] quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino nunquam defuit ad salutem justitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas.

11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cujus regimine universa creatura spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cujus participatione omnis rationalis anima fit beata.

12. Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum ejus praecepta pie et juste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne jam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias salutes oportet intelligi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus [PL33.375] et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio vera significatur et observatur.

13. Nec nos eis objicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc disputando convellimus. Desinant igitur objicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis objici potest. Cum enim non fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus consulit.

14. Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique voluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et nunquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. Proinde, cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales [PL33.376] non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati. Quandiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati. Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur.

15. Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur.

QUAESTIO TERTIA. De sacrificiorum distinctione

16. Jam videamus eam, quae sequitur, quaestionem. Accusant, inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, vel a Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis eguisse.

17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, [PL33.377] ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo (Gen. IV, 3, 4), hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2); sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re, quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa jam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.

18. Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praevaricatores angeli, nunquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum exhibentur Deo, secundum ejus inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur.

19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt (Psal. CXIII, 5), et caetera talia. Haec enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne [PL33.378] arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros velle sonare, quod hujuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Joannem legitur, Fratres, cavete a simulacris (I Joan. V, 21); verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19, 20). Unde satis intelligi potest, non tam ipsam immolationem (nam vero Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum.

20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine λατρεία graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritualis est, et omni corporali praeponenda. Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat spiritualis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis justis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spirituali, quamvis justae creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spirituali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tanquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae, veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel jubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. Cujus rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur.

[PL33.379] 21. Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui jam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur. Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.

QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2)

22. Jam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: Minatur, inquit, Christus sibi non credentibus, aeterna suplicia (Joan III, 18); et alibi ait: »In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.« Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi volunt minae infiniti supplicii?

23. Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse objectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram ejus comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram ejus utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

24. Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc metietur [PL33.380] vobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intelligere deberemus. Neque enim aequalia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur, Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora major, vi par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est.

25. Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; jam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Numquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est, In quo judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari juberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti. Judicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum. Unde non iniquum est ut in quo judicat in eo judicetur, hoc est, ut in ipso animi sui judicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male judicantem animum consequuntur.

[PL33.381] 26. Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque major non sentientis caecitate graviore. Ideo cum dixisset, In quo judicio judicaveritis, judicabimini, secutus adjunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin majus peccatum haberetur, arborem dejicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantum?

27. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui judicat sine misericordia, sine misericordia judicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse judicatur aeternum erit, quamvis quod judicavit, aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem. Non autem sinit proposita brevitas responsionis meae, ut colligum omnia, vel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.

QUAESTIO QUINTA. De Filio Dei secundum Salomonem

28. Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adjunxit: Sane etiam de illo, inquit, [PL33.382] me dignaberis instruere, si vere dixit Salomon, Filium Deus non habet.

29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25). Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi. Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit ventos in sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii ejus (Id. XXX, 4)? Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem, id est, Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii ejus, propter caetera, quae de Filio magis intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10): Quis collegit ventos in sinum? id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3): Quis convertit aquam in vestimento? ut dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27): Quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I. 8).

QUAESTIO SEXTA. De Jona propheta

30. Postrema quaestio proposita est de Jona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Jona, qui dicitur in ventre ceti triduo fuisse; quod ἀπιθανὸν est et incredibile, transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Jonam cucurbitam natam (Jonae II, 1, et IV, 6): quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.

31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Jona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere [PL33.383] posset, quis non conjiciat, quanto hiatu patebat os illud, quod velut janua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Jonas vorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente laceraretur. Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum dejectum esse dixerit, ut possit intelligi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae hujus veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mirum.

32. Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi malescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos? Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tanquam incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Jona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore jactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt.

33. Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Jonam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.

34. Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellumilla devoratum, tertio die vivum reddidit, cur [PL33.384] a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? Generatio, inquit, prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae: sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intelligitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus jam saepissime dictum est. Sicut ergo Jonas ex navi in alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo jussum est ut praedicaretur Ninivitis a Jona, sed non ad eos pervenit praedicatio Jonae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes.

35. Jamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde venit Christus vocare, non justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Umbraculum ergo cucurbitae super caput ejus, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa jam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum (Coloss. II, 17), tanquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cujus ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Jerosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Jonas, quod scriptum est, a solis ardore (Jonae IV, 8), et dolet graviter; et tamen dolori ejus atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur.

36. Adhuc cachinnent Pagani, et jam vermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manes (Isai. LI, 7, 8). Nos ergo agnoscamus vermem matutinum, [PL33.385] quia et in illo psalmo cujus titulus inscribitur, Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae jubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur, qui sub ejus dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur. Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo?

37. Quid ista prophetia jam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est, Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 7-29). Sic commemorati sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Jona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Jona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intelligere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum.

38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, jam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inserviunt. Si [PL33.386] autem qualis est illa, In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Jona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel conditionem humanam, vel aetatem jam suam. Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. Sed plane retenta jam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 348-386 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22