LIBER QUINTUS. De eo quod scriptum est in cap. 2 Geneseos, vers. 4: Hic est liber creaturae coeli, etc., usque ad illud, vers. 6: Fons autem ascendebat de terra, etc

CAPUT PRIMUM. Sex vel septem Genesis dies unius diei repetitione numerari potuisse

1. Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. Non enim pluerat super terram Deus: et homo non erat qui operaretur terram. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Nunc certe firmior fit illa sententia qua intelligitur unum diem fecisse Deum, unde jam illi sex vel septem dies unius hujus repetitione numerari potuerint; quandoquidem apertius sancta Scriptura jam dicit, concludens quodammodo cuncta quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert, Hic est liber creaturae vel facturae coeli et terrae, cum factus est dies. Neque enim quisquam dicturus est coelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat antequam conditus insinuaretur dies, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Illud enim si eo modo intelligitur, ut aliquid Deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi, suo loco dixi, quod dicendum putavi, nulli intercludens melius intelligendi licentiam. Nunc autem, Hic est, inquit, liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies: satis, ut opinor, ostendens, non hic se ita commemorasse coelum et terram, sicut in principio antequam feret dies, cum tenebrae essent super abyssum; sed quomodo factum est coelum et terra, cum factus est dies, id est jam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus universa creatura disposita atque composita reddit hanc speciem quae mundus vocatur.

2. Illud hic ergo coelum commemoratum est, quod cum creasset Deus, firmamentum vocavit, cum omnibus quae in illo sunt; et ea terra, quae cum abysso imum obtinet locum, cum omnibus quae in ea sunt. Sequitur enim et adjungit, Fecit Deus coelum et terram; ut coeli et terrae nomine et praemisso antequam factum diem commemoraret, et repetito cum commemorasset, non sinat suspicari, ita se nunc coelum et terram nominasse, sicut in principio antequam esset creatus dies. Sic enim verba contexuit, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: ut si quisquam velit sic intelligere quod superius positum est, liber creaturae coeli et terrae, quemadmodum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt coelum et terra, et postea factus dies; corrigatur subsequentibus verbis: quia et post commemoratum factum diem, rursus coeli et terrae nomen adjunctum est.

3. Quamquam et hoc quod positum est, cum, et sic adjunctum, factus est dies, cuivis contentioso extorqueat [PL34.322] alium esse intellectum non posse. Si enim ita esset interpositum, ut diceretur. Hic est liber creaturae coeli et terrae, factus est dies, fecit Deus coelum et terram; quisquam forte arbitraretur librum creaturae coeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est in principio coelum et terra, ante conditum diem; ac deinde subjunctum, factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod Deus fecerit diem: inde continuo rursus dictum, Fecit Deus coelum et terram, tanquam sic jam quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. Sed quia ita interpositum est ut diceretur, cum factus est dies; sive hoc superioribus verbis connectas, ut sit una sententia, Hic est liber creaturae coeli et terrae cum factus est dies; sive inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: procul dubio cogit eo modo se intelligi coelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. Deinde cum dictum esset, Fecit Deus coelum et terram; additum est, et omne viride agri: quae certe manifestum est tertio die facta. Unde liquidius apparet eumdem illum esse unum diem quem fecit Deus, quo repetito, factus est et secundus, et tertius, et caeteri usque ad septimum diem.

CAPUT II. Viride agri cur additum

4. Cum autem nomine coeli et terrae, usitato more Scripturarum, nunc universam creaturam voluerit accipi, quaeri potest cur addiderit, et omne viride agri; quod mihi videtur ideo posuisse, ut significantius intimaret quem diem commendaverit, quod ait, cum factus est dies. Cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis vicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. Sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus, et invenimus omne viride agri tertio die creatum, antequam sol fieret, qui quarto die factus est, cujus praesentia dies iste quotidianus usitatusque peragitur; quando andimus, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri; admonemur de ipso die cogitare, quem sive corporalem nescio qua luce nobis incognita, sive spiritualem in societate unitatis angelicae, non tamen talem qualem hic novimus, intellectu vestigare conemur.

CAPUT III. Ex narrationis ordine intelligitur omnia simul creata fuisse

5. Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod cum posset dicere, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit Deus coelum et terram; ut in coelo et terra intelligeremus quidquid in eis est, sicut loqui divina Scriptura consuevit, ut nomine coeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, universam insinuet creaturam, aliquando adjungens et dicens. Et quae sunt in eis (Psal. CXLV, 6): ut quidquid horum diceret, [PL34.323] ibi intelligeremus et diem, sive quem primitus condidit, sive istum quem praesentia solis fecit: non ita dixit, sed interposuit diem, dicens, Cum factus est dies. Nec ita locutus est ut diceret, Hic est liber creaturae diei et coeli et terrae; tanquam hoc ordine, quo facta narrantur: nec ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies et coelum et terra, cum fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: nec ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit Deus diem, et coelum et terram, et omne viride agri: hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat. Sed ait, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: tanquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse Deum coelum et terram, et omne viride agri.

6. Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat, eumque unum diem deputat; post quem secundum annumerat, quo factum est firmamentum; et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt, et lignum atque herbam terra produxit. An forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere, simul Deum fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine coeli et terrae, adjuncto etiam fruticum genere? Nimirum propter quod supra dixi, ut si fortassis ex hac nostra consuetudine intelligeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret viride agri ante istum solarem diem Deum dixisse ut terra produceret. Ita jam non ex alio Scripturae sanctae libro profertur testimonium quod omnia simul Deus creaverit (Eccli. XVIII, 1); sed vicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet, dicens, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: ut istum diem et septies intelligas repetitum, ut fierent septem dies; et cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, apprehendas; si nondum possis, haec relinquas conspicienda valentibus: tu autem cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam, et materno incessu tecum tardius ambulante proficias; quae sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat.

CAPUT IV. Cur fenum antequam exoriretur factum fuisse dicitur

7. Quid sibi ergo vult etiam quod sequitur: nam ita sermo contexitur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est? Quid est hoc? Nonne quaerendum est ubi ea fecerit, antequam essent super terram, et antequam exorta sunt? Quis enim non proclivius crederet, tunc ea Deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc divino eloquio, ista [PL34.324] Deum fecisse antequam exorirentur, ut si ubi facta sint, invenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta, quisquis huic Scripturae pie credit; impie quippe non credit.

8. Quid ergo dicemus? An quod nonnulli putaverunt, in ipso Verbo Dei facta omnia, antequam exorirentur in terra? Sed si hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt: aperte autem Scriptura dicit, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum antequam exoriretur. Si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies: ac per hoc non in Verbo, quod Patri coaeternum est antequam dies, antequam omnino aliquid fieret; sed cum factus est dies. Nam illa quae in Verbo Dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt: haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut Scripturae verba declarant; sed tamen antequam essent super terram, antequam exorirentur; quod de viridibus et feno agri dictum est.

9. Ubi ergo? An in ipsa terra causaliter et rationaliter; sicut in seminibus jam sunt omnia, antequam evolvant quodammodo, atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? Sed ista semina, quae videmus, jam super terram sunt, jam exorta sunt: annon erant super terram, sed infra terram; et ideo antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt, et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri videmus suo cuique generi distributas? Num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne viride agri, et omne fenum, nondum ea specie qua sunt super terram jam exorta, sed ea vi qua sunt in rationibus seminum? Semina ergo primum terra produxit? Sed non ita Scriptura loquebatur, cum diceret, Et produxit terra herbam pabuli, vel herbam feni, seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem; et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen suum in se secundum genus super terram. His enim verbis magis apparet semina esse orta ex herbis et lignis; non autem illa ex seminibus, sed ex terra: praesertim quia et ipsa verba Dei sic se habent. Non enim ait, Germinent semina in terra herbam feni, et lignum fructuosum; sed ait, Germinet terra herbam feni seminantem semen; ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. Et sic est factum, et produxit terra (Gen. I, 11, 12); id est, prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra jam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.

10. Quomodo ergo antequam essent super terram, et antequam exorirentur: quasi aliud eis fuerit fieri cum coelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum Deus fecit; aliud autem exoriri super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi accommodatas? Quod [PL34.325] si ita est, diesque ille societas atque unitas super coelestium Angelorum atque Virtutum est; procul dubio longe aliter nota est Angelis creatura Dei, aliter nobis: excepto quod eam in Verbo Dei noverunt, per quod facta sunt omnia; etiam in seipsa dico longe aliter notam eis esse quam nobis. Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit, et post eam conditionem a suis operibus requievit, non condendo aliquid amplius: nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem, jam per ordines temporum, secundum quam Deus jam illis rebus per senariam perfectionem consummatis, usque modo operatur.

11. Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem. In ea quippe jam tanquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Nam utique postea plantavit Deus paradisum juxta orientem, et ejecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam (Gen. II, 8, 9): nec tamen dicendum est, eum aliquid tunc addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod velut illi perfectioni, qua omnia bona valde sexto die consummavit, post esset addendum; sed quia jam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit, movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit paradisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur. Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae jam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus est dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritualis videlicet atque intellectualis creatura.

CAPUT V. Ordo creationis rerum per sex dies, non intervallis temporum, sed connexione causarum

12. Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore; utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Nec sic accipiatur quod dictum est, Tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit; cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis Dei cuncta quae creavit. Quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis Deus in die septimo requievit; nec illos dies sicut istos solares, nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid Deus operatur in tempore: sed quemadmodum operatus est unde inciperent [PL34.326] tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem, non intervallis temporum, sed connexione causarum, ut ea quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.

13. Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset: nec instituta est nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia; sive coeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea jam sic appellata, quia inde facta sunt coelum et terra; sive nomine terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, ut jam in primo libro tractatum est.

14. In his vero quae jam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata, vel facta, vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per Creatorem, non Creatorem per creaturam posset agnoscere. Secundo, firmamentum unde corporeus incipit mundus. Tertio, species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum quos per tempora exsereret secundum suum genus. Deinde, posteaquam haec velut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus quae intra mundum moventur visibilibus ornaretur. Quinto, aquarum natura, quia coelo aerique conjungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exsererentur. Sexto, terrestria similiter animalia, tanquam ex ultimo elemento mundi ultima; nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret.

15. Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognovit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tanquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quae facta sunt, in Creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit; non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. Postremo, quietis sui Creatoris, qua in se requiescit ab omnibus operibus suis, notitiam repraesentans, in qua non habet vesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. Unde ipsum septenarium numerum sancto Spiritui quodammodo dedicatum, commendat Scriptura (Isai. XI, 2, 3), et novit Ecclesia.

16. Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia in principio fecit Deus coelum et terram, secundum materiae quamdam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter verbo ejus formanda fuerat, praecedens formationem suam, non tempore, sed origine. Nam utique cum formaretur, primum factus est dies [PL34.327] cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur, sicut tractavimus; vel si quid liquidius et congruentius videri et dici potuit aut potuerit.

CAPUT VI. De versiculo, Non enim pluerat, etc. An inde intelligendum omnia simul creata esse

17. Quod autem sequitur, Non enim pluerat Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; quo pertineat, et quid nobis insinuet, indagare difficile est. Tanquam ideo antequam exortum est, fecit Deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram: si enim post pluviam fenum fecisset, pluvia magis exortum quam factum ab eo videretur. Quid enim? quod post pluviam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem Deo? Cur autem non erat homo qui operaretur terram? Nonne jam sexto die fecerat hominem, et septimo requieverat ab omnibus operibus suis? An hoc recapitulando commemorat, quoniam quando fecit Deus omne viride agri, et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? Tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. Sed cum fecit Deus omne viride atque omne fenum agri antequam exortum est super terram, non solum homo non erat qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. An ideo die tertio fecit Deus ista, quia nondum erat homo qui operando terram faceret ea? Quasi vero tam multa ligna et tam multa genera herbarum, non sine ulla opera hominum nascantur ex terra.

18. An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram, et quia nondum erat homo qui operaretur terram? Ubi enim opera humana non est, per pluviam ista nascuntur. Sunt etiam quaedam quae per pluviam non nascuntur, nisi humana opera accedat. Ideo nunc utrumque adjutorium necessarium est, ut cuncta nascantur: tunc aut in utrumque defuit; ideo fecit Deus haec potentia Verbi sui sine pluvia, sine opere humano. Nam etiam nunc ipse facit, sed jam per pluviam et per hominum manus; quamvis neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).

19. Quid est ergo quod adjungit, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Ille quippe fons tanta largitate manans, sicut Nilus Aegypto, posset universae terrae esse pro pluvia. Quid itaque pro magno commendatum est, antequam plueret fecisse Deum illa gignentia, cum quantum posset adjuvare pluvia, tantum fons irrigans terram? Verum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur. An hinc etiam more suo Scriptura tanquam infirmis infirmiter loquitur, et tamen innuit aliquid quod intelligat qui valuerit? Nimirum enim sicut isto die, paulo superius commemorato, significavit unum diem factum a Deo, et tunc Deum fecisse coelum et terram, cum factus est dies; ut quomodo possemus cogitaremus simul omnia Deum fecisse, quamvis superior sex dierum enumeratio velut temporum intervalla ostendisse videretur: ita cum [PL34.328] dixisset, cum coelo et terra Deum fecisse omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est, addidit, Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram; tanquam diceret, Non ea sic fecit Deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit, et cum operantur homines. Haec enim jam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.

CAPUT VII. De fonte qui rigebat totam terram, etc

20. Quod autem sequitur, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae; hinc jam, quantum arbitror, intimatur quae fiant secundum intervalla temporum ex prima illa conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. Et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur vel animalium, vel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. Omnia quippe primordia seminum, sive unde omnis caro, sive unde omnia fruteta gignuntur, humida sunt, et ex humore concrescunt. Insunt autem illis efficacissimi numeri, trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus Dei, a quibus in die septimo requievit.

21. Verumtamen quis iste sit fons ad irrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur. Si enim fuit, et obstrusus est vel siccatus, causa quaerenda est. Nunc enim videmus nullum esse fontem, quo irrigetur omnis facies terrae. Fortas is ergo peccatum hominum hanc etiam poenam commeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor. Posset hoc, quamvis nulla id Scriptura narraverit affirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris imposita est, post paradisi delicias exstitit: paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est; ex cujus uno capite quatuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur. Ubi ergo erat fons iste aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Certe enim tunc non Geon. qui dicitur Nilus, unus ex illis quatuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra, et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.

22. An primo Deum voluisse credendum est uno fonte maximo irrigare omnem terram, ut illa quae in ea principaliter condiderat, accepto humoris adjutorio, jam etiam per temporalia spatia gignerentur, pro suorum generum diversitate etiam diversis numeris dierum; et postea plantato paradiso repressisse illum fontem, multisque fontibus, sicut jam nunc videmus, implevisse terram; de paradisi autem uno fonte quatuor ingentia flumina divisisse; ut et terra caetera creaturarum suarum plena generibus, congruos numeros suorum temporum agentibus, fontes etiam suos haberet ac fluvius; et paradisus loco electiore plantatus, quatuor illa flumina ex capite sui fontis emitte ret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante, [PL34.329] prius totam irrigasse terram, atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine intervallis temporum creaverat, fecundasse; ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem vastissimam, ut de diversis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium jam manarent; ac deinde in regione illius fontis, non jam universam terram rigantis, sed memorabiles solos illos quatuor fluvios emittentis, plantasse paradisum, ubi hominem quem fecerat collocaret?

CAPUT VIII. Quae Scriptura reticet, quatenus conjectando proferre juvat

23. Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam rerum conditionem tempora cucurrerint, seque secutae sint administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque illo die consummatae sunt, sed quantum satis judicavit Spiritus, qui inerat scribenti ea quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent; nescientes conjectamus quid fieri potuerit, quod ille non nesciens praetermisit; tantum id conantes pro modulo nostro, quantum adjuvamur, efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scripturis sanctis, quae opinionem lectoris offendat, et dum existimat fieri non potuisse quae facta esse Scriptura commemorat, vel resiliat a fide, vel non accedat ad fidem.

CAPUT IX. Difficultas de fonte terram universam irrigante

24. Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id quod dictum est, Ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, non impossibile videatur; si ea quae diximus, impossibilia cuiquam videantur, quaerat ipse aliud, quo tamen verax ista Scriptura monstretur, quae procul dubio verax est, etiamsi non monstretur. Nam si argumentari voluerit, quo eam falsam esse convincat; aut ipse nulla vera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est; aut si vera dixerit, istam non intelligendo falsam putabit: velut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem irrigari; quia si montes non irrigabat, non omnem terrae faciem irrigabat: si autem etiam montes rigabat, non erat jam impertitio saginae, sed diluvii inundatio; quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.

CAPUT X. Fons ille terram totam rigans ut intelligendus

25. Cui respondetur, quia hoc vicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat, et alio tempore ad ripas suas redit: aut si iste nescio cujus ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniversaria creditur incrementa colligere; quid de Oceani alternis aestibus, quid de quibusdam littoribus, quae late nudantur fluctibus, vicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam quod de quorumdam fontium mira vicissitudine perhibetur, certo annorum intervallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore vix ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent [PL34.330] aquam. Cur ergo sit incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente, tunc universa terra rigata est? Quod si ipsius abyssi magnitudinem, ea parte excepta quod mare dicitur et evidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diversis tractibus venisque distribuunt, et suis quique locis erumpunt, fontem voluit appellare Scriptura, non fontes, propter naturae unitatem; eumque per innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus irrigantem omnem faciem terrae, non continua specie tanquam maris aut stagni, sed sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusque rivorum, et eorum excessu vicina perfundere: quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? Potest quippe etiam ita dicta intelligi omnis terrae facies irrigata, quemadmodum dicitur, omnis vestis facies colorata, etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat: praesertim quia tunc in novitate terrarum, etsi non omnia, plura tamen plana fuisse credibile est, quo latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.

26. Quapropter de istius fontis magnitudine vel multitudine, qui sive unam habuit alicunde eruptionem, sive propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque parvorum, unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et irrigans omnem faciem terrae: sive etiam, quod est credibilius, quia non ait, Unus fons ascendebat, sed ait, Fons autem ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis (Psal. CIV, 34), quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum; jam non diutius laboremus.

CAPUT XI. Rerum creationem primam factam esse sine temporis mora: administrationem non ita

27. Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia qua dicebamus, aliter operatum Deum omnes creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo requievit; aliter istam earum administrationem, qua usque nunc operatur: id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum intervallis; nunc autem per temporum moras, quibus videmus sidera moveri ab ortu ad occasum, coelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, virescere, arescere. Animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi, et perfici, et nasci, et per aetates usque in senium mortemque decurrere, et caetera hujusmodi temporalia. Quis enim operatur ista nisi Deus, etiam sine ullo tali suo [PL34.331] motu? non enim et ipsi accidit tempus. Inter illa ergo opera Dei, a quibus requievit in die septimo, et ista quae usque nunc operatur, quemdam Scriptura interponens suae narrationis articulum, commendavit se illa explicasse, et coepit jam ista contexere. Illorum explicatorum commendatio sic facta est: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur. Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram. Istorum autem contextio sic coepit: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Ab hac commemoratione fontis hujus et deinceps ea quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul.

CAPUT XII. Opera Dei sub triplici consideratione

28. Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in Verbo Dei, aliter illa ejus opera a quibus in die septimo requievit, aliter ista quae ex illis usque nunc operatur; horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcumque notum est per corporis sensus, et hujus consuetudinem vitae. Duo vero illa remota a sensibus, et ab usu cogitationis humanae, prius ex divina auctoritate credenda sunt; deinde per haec quae nota sunt, utcumque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adjutus internis aeternisque rationibus ut possit.

CAPUT XIII. Omnia antequam fierent, in Sapientia Dei

29. De primis ergo illis divinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent ea noverat, sic Scriptura testatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea Deum fecisse quae noverat? Porro si noverat, ubi nisi apud ipsum, apud quem Verbum erat, per quod facta sunt omnia? Nam si extra seipsum ea noverat, quis eum docuerat? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 34-36).

30. Quanquam et ea quae sequuntur in Evangelio, satis asserant istam sententiam: adjungit enim Evangelista et dicit, Quod factum est, in illo vita est, et vita erat lux hominum (Joan. I, 4). Quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem Dei, non habent veram lucem suam nisi ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, cujus participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.

CAPUT XIV. Illud ex Joanne, Quod factum est, etc., quomodo distinguendum

31. Non ergo ita pronuntiari oportet, Quod factum [PL34.332] est in illo, vita est, ut subdistinguamus, Quod factum est in illo, et deinde inferamus, vita est. Quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis, dicatur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); dicat et Apostolus, Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra, et quaecumque in ea sunt, vita sint. Quae cum absurde dicantur omnia vivere, quanto absurdius ut etiam vita sint? praesertim quia distinguit de quali vita loquatur, cum addit, Et vita erat lux hominum. Sic ergo distinguendum est, ut cum dixerimus, Quod factum est, deinde inferamus, in illo vita est: non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est ut conditio creaturaque sit; sed in illo vita est, quia omnia quae per ipsum facta sunt, noverat antequam fierent; ac per hoc non sicut creatura quam fecit, sed sicut vita et lux hominum, quod est ipsa Sapientia, et ipsum Verbum unigenitus Dei Filius. Eo modo ergo in illo vita est quod factum est, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26).

32. Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent, Quod factum est, in illo vita erat, ut sic intelligatur, vita erat, quomodo In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quod ergo factum est, jam vita erat in illo, et vita non qualiscumque; nam et pecora dicuntur vivere, quae frui non possunt participatione sapientiae; sed vita erat lux hominum. Mentes quippe rationales purgatae gratia ejus, possunt pervenire ad ejusmodi visionem, qua nec superius quidquam sit, nec beatius.

CAPUT XV. Omnia qualis vita sunt in Deo

33. Sed etiam si hoc legamus et intelligamus, Quod factum est, in illo vita est; manet ista sententia, ut id quod per ipsum factum est, vita esse in illo intelligatur, in qua vita vidit omnia, quando fecit; et sicut vidit, ita fecit: non praeter seipsum videns, sed in seipso ita enumeravit omnia quae fecit. Nec alia visio ipsius et Patris, sed una, sicut una substantia. Nam et in libro Job ita ipsa Sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: Sapientia vero, inquit, unde inventa est? vel quis sit locus scientiae? Ignorat mortalis viam ejus, nec invenietur in hominibus. Et paulo post: Audivimus, inquit, ejus gloriam; Dominus commendavit viam ejus, et ipse novit locum ejus. Ipse enim omne quod est sub coelo perfecit, et novit quae sunt in terra, omnia quae fecit: ventorum libramenta, aquae mensuras quando fecit, sicut vidit enumeravit (Job. XXVIII, 12, 22-25). His atque hujusmodi testimoniis probatur quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia [PL34.333] facientis. Et utique ibi meliora, ubi veriora, ubi aeterna et incommutabilia. Quanquam sufficere debeat ut quisque noverit, vel inconcusse credat quod Deus haec omnia fecerit; non opinor eum esse tam excordem, ut Deum quae non noverat fecisse arbitretur. Porro, si noverat ea, priusquam faceret ea; profecto priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter vivunt, et vita sunt: facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.

CAPUT XVI. Deum facilius mente percipimus quam creaturas

34. Quamvis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod Deus est, habens in se ut sit, sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum (Exod. III, 14); longe scilicet aliter quam sunt ista quae facta sunt: quoniam illud vere ac primitus est, quod eodem modo semper est, nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest; nihil horum quae fecit existens, et omnia primitus habens, sicut ipse est: neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset, nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: quamvis, inquam, illa substantia ineffabilis sit, nec dici utcumque homini per hominem possit, nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum verbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos; tamen propinquior nobis est qui fecit, quam multa quae facta sunt. In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28): istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt; nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus quibus facta sunt, ea videre apud Deum, ut per hoc sciamus quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea videamus per corporis sensus. Remota quippe sunt et a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt, vel interpositis aut oppositis aliis a nostro contuitu tactuque separantur. Ex quo fit ut major ad illa invenienda sit labor, quam ad illum a quo facta sunt, cum sit incomparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire, quam illa universa comprehendere. Unde recte culpantur in libro Sapientiae inquisitores hujus saeculi: Si enim tantum, inquit, potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum; quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundavit terram, propinquat mentibus nostris.

CAPUT XVII. Ante saecula, a saeculo, in saeculo

35. Jam nunc consideremus ea quae fecit Deus omnia simul, a quibus in die sexto consummatis requievit in septimo, postea consideraturi opera ejus, in quibus usque nunc operatur. Ipse enim ante saecula: a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum; in saeculo autem, sicut ea quae nascuntur in mundo. Cum ergo Scriptura dixisset, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est [PL34.334] nihil; paulo post ait, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 3, 10). De hoc opere Dei alio loco scriptum est: Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18). Hic mundus plerumque coeli et terrae nomine nuncupatur, sicut jam commemoravimus, quae Scriptura dicit Deum fecisse, cum factus est dies: de quibus verbis jam, quantum visum est, disputavimus, quemadmodum congruat conditioni mundi hujus, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus quae in eo sunt, et quod tunc factus, cum factus est dies, ut et illud congruat quod creavit omnia simul (Eccli. XVIII. 1).

CAPUT XVIII. Creaturae plures nobis ignotae. Qua ratione a Deo et ab Angelis noscuntur. Cognitio matutina et vespertina

36. Hujus universae Dei creaturae multa non novimus, sive quae in coelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit attingere; sive quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus; sive quae deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis sinibus terrae. Haec igitur antequam fierent, utique non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant, et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in Deo et in seipsis: illa velut matutina sive diurna cognitione, hac vero velut vespertina. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuis e, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est commutatatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17).

CAPUT XIX. Angeli Dei nuntii mysterium regni coelorum noverunt a saeculis

37. Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, ejusque supernis praeceptis et jussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. Nuntii autem graece ἄγγελοι dicuntur; quo nomine generali universa illa superna civitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.

38. Nam nec illud eos latuit mysterium regni coelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quod ex hac peregrinatione liberati, eorum coetui conjungamur. Neque enim hoc ignorarent; quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris (Galat. III, 19), id est in ejus potestate qui Dominus eorum est, et in forma Dei, et in forma servi. Dicit item Apostolus: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, annuntiare in gentibus investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit dispensatio sacramenti [PL34.335] quod fuit absconditum a saeculis in Deo, qui universa creavit; ut innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro (Ephes. III, 8-11). Sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Illis ergo a saeculis innotuit; quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. Ab ipsa enim exorta sunt saecula, et ipsa a saeculis; quoniam initium ejus initium saeculorum est: Unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula (Hebr. I, 2). Ideoque ex persona Sapientiae, Ante saecula, inquit, fundavit me (Prov. VIII, 23, sec. LXX); ut in ea faceret omnia, cui dictum est, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24).

39. Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: Et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). Et, nisi fallor, mirum est si non omnia quae dicitur Deus tanquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, sive ab Angelis, sive ab hominibus. Modus quippe iste locutionis cum per efficientem id quod efficitur significatur, creber est in Scripturis sanctis; maxime cum de Deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non convenire praesidens mentibus nostris ipsa veritas clamat.

CAPUT XX. Deum adhuc operari

40. Jam nunc ergo discernamus opera Dei, quae usque nunc operatur, ab illis operibus a quibus in die septimo requievit. Sunt enim qui arbitrentur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera jam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit et jussit; Deum autem ipsum nihil operari. Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque nunc operatur. Et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo: Pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 17, 20, 21). Deinde, quia non solum magna atque praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem dat illi corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38). Sic ergo credamus, vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio ejus subtrahatur, intercidant.

[PL34.336] 41. Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putaverimus, ut genus ejus primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti Scripturae, quod consummaverit omnia opera sua in die sexto (Gen. II, 2). Secundum illa enim genera rerum quae primum condidit, nova eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. Novum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummavit. Movet itaque occulta potentia universam creaturam suam, eoque motu illa versata, dum Angeli jussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant venti, dum abyssus aquarum lapsibus et diversis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum vireta pullulant, suaque semina evolvunt, dum animalia gignuntur, varioque appetitu proprias vitas agunt, dum iniqui justos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est, tanquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille qui condidit, provido motu administrare cessaret.

CAPUT XXI. Omnia gubernari divina providentia

42. Admoneri autem nos oportet iis quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. Non enim frustra de Sapientia scriptum est, quod amatoribus suis ostendit se in viis hilariter, et in omni providentia occurrit illis (Sap. VI, 17). Nec omnino audiendi sunt qui putaverunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpuleatioris aeris hujus et supra, divina providentia gubernari; hanc autem imam partem terrenam et humidam, aerisque hujus vicinioris qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo venti nubesque consurgunt, casibus potius et fortuitis motibus agitari. Contra hos enim loquitur Psalmus, qui cum explicasset laudem coelestium, se etiam ad ista inferiora convertit, dicens: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7, 8). Nihil enim tam videtur casibus volvi, quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus coeli hujus inferioris, quod non immerito etiam terrae nomine deputatum est, facies variatur et vertitur. Sed cum addidit, Quae faciunt verbum ejus, satis ostendit earum quoque rerum ordinem divino subditum imperio, latere nos potius, quam universitatis deesse naturae. Quid autem? ore suo Salvator, cum dicit unum passerem non cadere in terram sine Dei voluntate (Matth. X, 29), et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen vestiat (Id. VI, 30); nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi?

CAPUT XXII. Argumenta divinae providentiae

43. Et certe isti qui hoc negant, nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis acquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari, potius quam sapientia divinae summitatis regi, et ut hoc quasi probent gemino abutuntur argumento, vel quod supra commemoravi de inconstantia tempestatum, vel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro vitae meritis accidunt; viderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cujuslibet animantis apparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuivis mediocris cordis et considerationis homini; nonne clamarent, ne puncto quidem temporis Deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab ejus gubernatione cessare? Quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest, quam eam totam esse vacuam nutu et regimine providentiae, cujus extrema et exigua videas tanta dispositione formari, ut aliquanto attentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? Et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse divinae providentiae judicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta ejus solertiae clareant et demonstrentur indicia? Sed quia haec minima in promptu sunt sensibus nostris, et ea facile investigamus, elucet in eis ordo rerum: at illa quorum ordinem videre non possumus, inordinata arbitrantur qui esse non putant, nisi quod videre possunt, aut si putant, tale aliquid putant, quale videre consueverunt.

CAPUT XXIII. Quomodo Deus omnia simul creaverit, et nunc usque operetur

44. Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eadem divina providentia per sanctam Scripturam regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adjuvante indagare conemur ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. Consideremus ergo cujuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. Surrexit enim a radice, quam terrae primum germen infixit; atque inde omnia illa formata et distincta creverunt. Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Nam illa magnitudo, copia terrae humorisque congesta est. Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adjacens humor commixtus terrae tanquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem ac figuram, in fructuum formas et opulentiam, omniumque ordinatissimam [PL34.338] distinctionem. Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. Ergo et semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. Semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. Alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra: prior igitur eorum parens terra. Sic et animalia, potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus: quodlibet tamen horum prius, ex terra esse certissimum est.

45. Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tempora in arborem surgerent; ita ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies: non solum coelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adjuncta partem alteram mundo conferunt; sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per temporum moras ita exorirentur, quomodo nobis jam nota sunt in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur.

46. Quae cum ita sint, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est: non sic quomodo facit opere quo nunc usque operatur per pluviam et hominum agriculturam; ad hoc enim adjunctum est, Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram: sed illo modo quo creavit omnia simul, senarioque dierum numero consummavit, cum diem quem fecit, eis quae fecit sexies praesentavit, non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. A quibus operibus in die septimo requievit, etiam suam requiem ejusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus: et ideo non eum in quolibet opere suo, sed in sua requie benedixit et sanctificavit. Unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et movens, sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut jam ista tractata sunt. Quorum operum ejus quae usque nunc operatur, per volumina temporum explicandorum, velut exordium narrandi sumens, ait Scriptura, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. De quo fonte quia diximus quod dicendum putavimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.

LIBER SEXTUS. In vers. 7 cap. 2 Geneseos, Et finxit Deus hominem pulverem de terra, etc., quomodo seu quando de limo formatus fuerit homo inquiritur: tum, dilata tantisper consideratione animae, dicitur de corpore Adami

CAPUT PRIMUM. An istud, Et finxit Deus, etc., de prima hominis formatione facta die sexto, an de altera posterius et per temporis moram facta intelligendum

1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo in animam viventem. Hic primo videndum est utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur quomodo factus sit homo quem sexto illo die factum legimus; an vero tunc quidem cum fecit omnia simul, in his etiam latenter hominem fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum: ut eo modo et ipse cum jam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa quae simul creavit cum factus est dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit, vel male vel bene; sicut fenum quod factum est antequam exoriretur super terram, accedente jam tempore et fontis illius irrigatione exortum est, ut esset super terram.

2. Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. Fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum, sicut terra et mare. Neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis jam facta latuisse, ac deinde in hanc faciem qua mundus exstructus est, accessu temporis tanquam exorta claruisse; sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cujus elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orirentur, vel fruteta, vel animalia quaeque secundum suum genus. Nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita, accessu postea temporis exstitisse, atque in has enituisse formas quae coelitus fulgent; sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. Utrum ergo sic et homo ista jam specie qua in sua natura vivit, et agit sive bonum sive malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri antequam exortum est, ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de pulvere factus est?

CAPUT II. Res exploratur ex contextu Scripturae

3. Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua visibilique forma de limo finctum, sed tunc non commemoratum quod nunc recapitulando insinuatur, et videamus utrum nobiscum ipsa Scriptura concordet. Sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem [PL34.340] Dei fecit cum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram (Gen. I, 26-28). Jam ergo de limo formatus erat, et illi jam soporato mulier ex latere jam facta erat, sed hoc tunc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. Neque enim sexto die factus est masculus, et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos. Quomodo ergo jam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? An et hoc praetermissum Scriptura recoluit? Nam sexto illo die etiam paradisus plantatus est, et ibi homo collocatus est, et soporatus est ut Eva formaretur, et ea formata evigilavit, eique nomen imposuit. Sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. Non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.

CAPUT III. Eadem quaestio ex aliis locis Scripturae discutitur

4. Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem qua Deus etiam haec simul cum caeteris fecit, verba certe hominis novimus, nisi per temporales morulas emitti voce non posse. Cum ergo verba hominis audimus, vel cum animantibus, vel cum mulieri nomen imposuit, vel cum secutus etiam dixit, Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et conjungetur uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his verbis syllabae simul sonare potuerunt: quanto minus haec omnia cum iis quae simul creata sunt, simul fieri? Ac per hoc, aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque intervalla temporum facta sunt, diesque ille non spirituali sed corporali substantia primum conditus, vel circuitu lucis nescio quomodo, vel emissione et contractione, mane ac vesperam faciebat: aut si consideratis omnibus quae superioribus sermonibus petractata sunt, probabilis ratio persuasit, illum diem spiritualem sublimiter ac primitus conditum lucem quamdam sapientem vocatum esse diem, cujus praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur; atque huic sententiae Scripturae verba congruere quod ait postea, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur (Ibid., 4, 5); attestari etiam quod alibi scriptum est, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1): non est dubium [PL34.341] hoc quod homo de limo terrae finctus est, eique formata uxor ex latere, jam non ad conditionem qua simul omnia facta sunt, pertinere, quibus perfectis requievit Deus; sed ad eam operationem, quae fit jam per volumina saeculorum, qua usque nunc operatur.

5. Huc accedit quod ipsa etiam verba quibus narratur quomodo Deus paradisum plantaverit, in eoque hominem quem fecerat collocarit, ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina imponeret, in quibus cum adjutorium simile illi non fuisset inventum, tunc ei mulierem costa ejus detracta formaverit, satis nos admonent haec non ad illam operationem Dei pertinere, unde requievit in die septimo, sed ad istam potius qua per temporum cursus usque nunc operatur. Cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et ejecit Deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam (Gen. II, 8, 9).

CAPUT IV. Idem expenditur ad Gen. II, 8, 9

Cum dicit ergo, Ejecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum; manifestat utique quod aliter nunc ejecerit de terra lignum, aliter tunc cum tertio die produxit terra herbam pabuli, seminantem semen secundum genus suum, et lignum fructuosum secundum suum genus. Hoc est enim, Ejecit adhuc, super illud scilicet quod jam ejecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requievit; nunc autem visibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.

6. Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum, sed dilatum aliquid quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. Sed quae sexto die creata sunt, apertissime Scriptura declarat; anima viva scilicet secundum unumquodque genus, quadrupedum et repentium et bestiarum, et ipse homo ad imaginem Dei masculus et femina. Proinde potuit praetermittere quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narravit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit intimaret, hoc est de terrae pulvere, et mulier illi de latere; non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, vel in eo quod dixit Deus, Fiat, sive, Faciamus, vel in eo quod dicitur, Sic est factum, sive, Fecit Deus. Alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut cum herba et lignum diei tertio sit attributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die Scriptura tacuerit.

CAPUT V. De eadem re

7. Postremo quid respondebimus de bestiis agri, et volatilibus coeli, quae adduxit Deus ad Adam, ut videret quid ea vocaret? Quod ita scriptum est: Et dixit Dominus Deus; Non est bonum esse hominem solum; faciamus illi adjutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid [PL34.342] vocaret illa: et omne quodcumque illud vocavit Adam animam vivam, hoc nomen est illius. Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inventus adjutor similis ipsi. Et injecit Deus mentis alienationem super Adam, et obdormivit, et sumpsit unam de costis ejus, et adimplevit carnem in locum ejus, et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem (Cen. II, 18-22). Si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et volatilibus coeli non esset inventum adjutorium simile homini, fecit ei Deus adjutorium simile de costa lateris ejus; hoc autem factum est cum easdem bestias agri et volatilia coeli adhuc de terra finxisset, et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intelligi, quandoquidem illo die produxit terra animam vivam secundum verbum Dei; volatilia vero quinto die produxerunt aquae similiter secundum verbum Dei? Non itaque hic diceretur, Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, nisi quia jam terra produxerat omnes bestias agri sexto die, et aqua omnia volatilia coeli quinto die. Aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi competebat, quo creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit: aliter autem nunc, sicut ea videmus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. Ac per hoc jam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt, Eva facta est de latere viri sui. Tunc enim Deus adhuc finxit de terra bestias et volatilia, in quibus cum adjutorium simile ipsi Adam non esset inventum, illa formata est. In talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit Deus.

8. Neque enim dicendum est, masculum quidem sexto die factum, feminam vero posterioribus diebus; cum ipso sexto die apertissime dictum sit, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos, et caetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. Aliter ergo tunc ambo, et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei tanquam seminaliter mundo inditam, cum creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus jam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat jam tempore suo fieri Adam de limo terrae, ejusque mulierem ex viri latere.

CAPUT VI. Sententiam suam liquidius explicat, ne male intelligatur

9. In qua distributione operum Dei, partim ad illos dies invisibiles pertinentium, quibus creavit omnia simul, partim ad istos appositos, in quibus operatur quotidie quidquid ex illis tanquam involucris primordialibus in tempore evolvitur, si non importune atque absurde Scripturae verba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt: cavendum est ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiones assequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire [PL34.343] nec dicere. Quanquam enim praecedentibus sermonibus, quantum potuerim, lectorem praestruxerim; plures tamen arbitror caligare in his locis, et putare ita fuisse prius hominem in illo Dei opere, quo cuncta simul creata sunt, ut aliquam vitam duceret, ut Dei locutionem ad se directam, cum dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intelligeret. Noverit ergo qui hoc putat, non hoc me sensisse, neque dixisse.

10. Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creavit Deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed nec semen quidem visibile hominis; putabit omnino non fuisse. Redeat ergo ad Scripturam; inveniet sexto die hominem factum ad imaginem Dei, factos autem masculum et feminam. Item quaerat quando facta sit femina; inveniet extra illos sex dies: tunc enim facta est, quando Deus de terra finxit adhuc bestias agri et volatilia coeli; non quando volatilia produxerunt aquae, et animam vivam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. Tunc autem factus est homo et masculus et femina: ergo et tunc et postea. Neque enim tunc, et non postea; aut vero postea, et non tunc: nec alii postea, sed iidem ipsi aliter tunc, aliter postea. Quaeret ex me quomodo. Respondebo, Postea visibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est; non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa ejus. Quaeret tunc quomodo. Respondebo, Invisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.

11. Hic forte non intelliget. Subtrahuntur enim ei cuncta quae novit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. Neque enim vel tale aliquid homo jam erat, cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. Datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo, propter illa quae in eis futura conserta sunt; verumtamen ante omnia visibilia semina sunt illae causae: sed non intelligit. Quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam ut Scripturae Dei credat et tunc factum hominem, quando Deus, cum factus est dies, fecit coelum et terram, de quo alibi Scriptura dicit, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et tunc quando jam non simul, sed suis quaeque temporibus creans, finxit eum de limo terrae, et ex ejus osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos, nec tamen eos illo sexto die non factos intelligere Scriptura permittit.

CAPUT VII. Dici non posse animas prius creatas quam corpora

12. Forte ergo animae eorum sexto die illo factae erant, ubi et ipsa imago Dei recte intelligitur in spiritu mentis eorum, ut postea corpora formarentur? Sed neque hoc credere eadem Scriptura permittit. Primo propter illam operum consummationem; quae non video quomodo possit intelligi, si defuit aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea visibiliter conderetur. Deinde quia sexus ipse masculi et feminae [PL34.344] nisi in corporibus esse non potest. Quod si quisquam secundum intellectum et actionem tanquam utrumque sexum in una anima accipiendum putaverit; quid faciet de his quae ad escam Deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus non utique congrua est? Nam si et hanc escam figurate accipere quisquam voluerit, recedet a proprietate rerum gestarum, quae primitus in hujusmodi narrationibus omni observatione fundanda est.

CAPUT VIII. Difficultas de voce Dei ad hominem sexto die directa

13. Quomodo ergo loquebatur, inquit, eis qui nondum audiebant, nec intelligebant; quia nec erant qui verba perciperent? Possem respondere sic eos allocutum Deum, quemadmodum Christus nos nondum natos, etiam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes qui futuri sunt post nos. Omnibus enim dicebat, quos suos futuros videbat, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): sicut Deo notus erat propheta cui dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5); sicut decimatus est Levi cum esset in lumbis Abraham (Hebr. VII, 9, 10). Cur enim non ita et ipse Abraham in Adam, et ipse Adam in primis operibus mundi, quae Deus creavit omnia simul? Sed verba Domini per os carnis ejus, et verba Dei per ora Prophetarum temporali corporis voce proferuntur, et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt, atque consumunt: cum vero Deus dicebat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium quae repunt super terram; et, Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram; et, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam (Gen. I, 26-29); ipse sermo ejus ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis vocem, in illa summa ejus Sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inscrebat, et omnipotenti potentia futura faciebat, hominemque suo tempore formandum, in temporum tanquam semine vel tanquam radice condebat, quando condebat unde inciperent saecula, ab illo condita qui est ante saecula. Creaturae quippe aliae creaturas alias, quaedam tempore, quaedam causis praecedunt: ille autem omnia quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, verum etiam aeternitate praecedit. Sed de hoc opportunioribus deinde Scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.

CAPUT IX. Jeremias quomodo Deo notus antequam formatus. Merita nondum natorum

14. Nunc de homine quod coeptum est terminetur, ea moderatione servata, ut in profundo Scripturae [PL34.345] sensu magis praestemus diligentiam requirendi, quam affirmandi temeritatem. Quia enim noverat Jeremiam Deus priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est: apertissime quippe dicit, Priusquam te formarem in utero, novi te. Ubi autem illum nosset antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati assequi vel difficile vel impossibile est; utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Levi in lumbis Abrahae decimatus est; an in ipso Adam, in quo genus humanum tanquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum jam cum de limo formatus esset, an cum causaliter in his operibus factus quae creavit omnia simul; an vero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinavit sanctos suos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); an potius in omnibus praecedentibus causis, sive quas commemoravi, sive quas non commemoravi, priusquam in utero formaretur; non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Jeremiam constet, ex quo est in hac luce a parentibus editus, ex illo egisse vitam propriam, qua grandescens aetatis accessu, posset vivere sive male sive beve; antea vero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec jam ibi formatus, antequam natus. Neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in Rebeccae utero nondum agentibus aliquid boni aut mali (Rom. IX, 11).

15. Nec tamen frustra scriptum est, nec infantem mundum esse a peccato, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX); et illud in Psalmo, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea (Psal. L, 7) me in utero aluit; et quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita trajiciantur in prolem, quaecumque gratia Dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud Deum, nec boni malive agere quemquam quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est: illamque sententiam qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas, et pro diversorum meritis peccatorum in diversa corpora esse detrusas, apostolicae non convenire sententiae; cum apertissime dictum sit, nihil egisse nondum natos seu boni seu mali.

16. Ac per hoc aliqua quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit universa consparsio: nihil tamen talium meritorum habere potuisse hominem antequam de terrae pulvere finctus esset, antequam suo tempore viveret, nulla quaestio est. Sicut enim Esau et Jacob, quos nondum natos dixit Apostolus nihil egisse boni aut mali (Id. IX, 11), non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali; nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non peccasset Adam; non autem peccasset Adam, nisi jam suo tempore viveret, quo posset vivere sive bene sive male: ita frustra peccatum ejus, seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis [PL34.346] causaliter conditus, nec vita propria jam vivebat, nec in parentibus sic viventibus erat. In illa enim prima conditione mundi, cum Deus omnia simul creavit, homo factus est qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati.

CAPUT X. Res variis modis existentes

17. Sed haec aliter in Verbo Dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt; aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt; aliter in rebus quae secundum causas simul creatas, non jam simul sed suo quaeque tempore creantur, in quibus Adam jam formatus ex limo, et Dei flatu animatus, sicut fenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur, de rebus ductae quae secundum causas, quas primum condidit, exstiterunt, velut herba ex terra, semen ex herba. In quibus omnibus ea jam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque invisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt: sicut herba exorta super terram, et homo factus in animam vivam, et caetera hujusmodi, sive fruteta sive animantia, ad illam operationem Dei pertinentia, quae usque nunc operatur. Sed etiam ista secum gerunt tanquam iterum seipsa invisibiliter in occulta quadam vi generandi, quam extraxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorirentur, inserta sunt.

CAPUT XI. Opera creationis die sexto quomodo et jam consummata, et adhuc inchoata

18. Si enim prima illa opera Dei, cum simul omnia creavit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent; ut quaedam universitatis perfectio ex utrisque constaret singulis quasi semis, velut alicujus totius partes essent, quarum conjunctione ipsum totum cujus partes fuerant, compleretur. Rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur; profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret, aut hoc fieret, quod ex istis quae suo quaeque jam tempore oriuntur, Deus non cessat operari. Nunc autem quia jam et consummata quodammodo, et quodammodo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus evolvenda temporibus primitus Deus omnia simul creavit, cum faceret mundum: consummata quidem quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata vero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum, per saeculi tractum ex occulto in manifestum locis congruis exserenda: ipsius etiam Scripturae verba satis ad hoc admonendum insigniter vigent, si quis in eis evigilet. Nam et consummata ea dicit et inchoata: nisi enim consummata essent, non scriptum esset, Et consummata sunt coelum et terra, et omnis compositio illorum: et consummavit Deus in die sexto opera sua, quae fecit: et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit; et [PL34.347] benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum; rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia illa die requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere.

19. Hic igitur si quis inquirat quomodo consummavit et quomodo inchoavit: neque enim alia consummavit, alia inchoavit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requievit, ex iis quae supra diximus clarum est. Consummasse quippe ista intelligimus Deum, cum creavit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo jam in ordine causarum creatum esset: inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis, post impleret effectis. Proinde formavit Deus hominem pulverem terrae, vel limum terrae, hoc est de pulvere vel limo terrae; et inspiravit sive insufflavit in ejus faciem spiritum vitae, et factus est homo in animam vivam. Non tunc praedestinatus; hoc enim ante saeculum in praescientia Creatoris: neque tunc causaliter vel consummate inchoatus, vel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, visibiliter in corpore, invisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

CAPUT XII. Corpus hominis an singulari modo a Deo formatum

20. Jam ergo videamus quomodo eum fecerit Deus, primum de terra corpus ejus; post etiam de anima videbimus, si quid valebimus. Quod enim manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut si hoc Scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum lineamentis determinatum qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim, Manus tua gentes disperdidit (Psal. XLIII, 3); et, Eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso (Psal. CXXXV, 11, 12); sed pro potestate et virtute Dei positum hujus membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intelligat?

21. Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum Dei opus esse hominem, quia caetera dixit, et facta sunt; hunc autem ipse fecit: sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. Nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est (Psal. CXLVIII, 5), quia per Verbum ejus facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit verbis, quae temporaliter cogitantur, et voce proferuntur. Non sic autem loquitur Deus, nisi cum per corporalem creaturam loquitur, sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de Filio suo. Ante vero omnem creaturam, ut esset ipsa creatura, eo Verbo dictum est, quod in principio erat Deus apud Deum: et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 3), utique et homo per ipsum factus est. Certe enim coelum verbo fecit, quia dixit et factum est: scriptum est tamen, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26). Et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5). [PL34.348] Non igitur hoc in honorem hominis deputetur, velut caetera Deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut verbo caetera, hunc autem manibus fecerit. Sed hoc excellit in homine, quia Deus ad imaginem suam hominem fecit, propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus; unde jam superiore loco disseruimus. In quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus quibus praelatus est comparabitur. Sic etenim scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Nam et pecora Deus fecit, sed non ad imaginem suam.

22. Nec dicendum est, Hominem ipse fecit, pecora vero jussit, et facta sunt: et hunc enim et illa per Verbum suum fecit, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Sed quia idem Verbum et Sapientia et Virtus ejus est; dicitur et manus ejus, non visibile membrum, sed efficiendi potentia. Nam haec eadem Scriptura quae dicit quod Deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod bestias agri de terra finxerit, quando eas cum volatilibus coeli ad Adam adduxit, ut videret quid ea vocaret. Sic enim scriptum est: Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias (Gen. I, 25). Si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formavit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem Dei creatus est? Nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. Quanquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est, unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt. Congruit ergo et corpus ejus animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est, ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt: sicut anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritualibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram (Coloss. III, 2).

CAPUT XIII. Qua aetate aut statura conditus fuerit Adam

23. Sed quomodo fecit eum Deus de limo terrae; utrum repente in aetate perfecta, hoc est virili atque juvenili, an sicut nunc usque format in uteris matrum? Neque enim alius haec facit, quam ille qui dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5): ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra; eo tamen modo ut in hoc perficiendo, et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos videmus. An potius hoc non est requirendum? Utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod Deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. Ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut ejus voluntas sit super omnia. [PL34.349] Potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. Nam Spiritus ejus ita faciendo mundo superferebatur (Gen. I, 2), ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

24. Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius, atque in eo sumere qualitatem, qua in uvam procedat paulatim erumpentem; atque in ea grandescente vinum fiat, maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quadam vetustate firmatum ad usum bibendi utilius jucundiusque perveniat? Num ideo Dominus lignum quaesivit aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conviva laudaret (Joan. II, 9, 10)? Numquid adjutorio temporis eguit conditor temporis? Nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis, omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur? Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de manu Moysi et Aaron (Exod. VII, 10)? Nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit.

CAPUT XIV. Rationes causales mundo primum inditae, cujus generis fuerint

25. Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum videmus cuncta nascentia vel fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum? an ut, quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate, continuo conformarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori placuisset? Si enim illo modo dixerimus, incipiet contra ipsas factum videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed et omnia miracula quae contra naturae usitatum cursum fiunt: si autem isto modo, multo erit absurdius ipsas istas quotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. Restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint; sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit quod tempori congruat.

CAPUT XV. Primus homo non aliter quam primordiales causae haberent, formatus fuit

26. Verumtamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat, secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non eum Deus in illorum sex dierum operibus fecerat: in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo futurus, et secundum quam fuerat ab illo [PL34.350] faciendus, qui simul et consummaverat inchoata propter perfectionem causalium rationum, et inchoaverat consummanda propter ordinem temporum. Si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero, an in forma juvenili; procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam faceret: si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset; unum autem ipsum modum quo erat facturus in sua voluntate servavit, non mundi constitutioni contexuit: manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causarum; quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse: hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito Creatoris, cujus voluntas rerum necessitas est.

CAPUT XVI. In rei natura est, ut quid esse possit; ut futurum sit, nonnisi in Dei voluntate

27. Nam et nos pro captu infirmitatis humanae jam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cujusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. Est quippe in natura hujus, verbi gratia, juvenis ut senescat; sed utrum hoc etiam sit in Dei voluntate, nescimus. Sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia. Et utique occulta ratio est senectutis in corpore juvenili, vel juventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut juventus in juvene; sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel juventutis a pueritia, vel senectutis a juventute. Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta: utrum autem hoc etiam necesse sit, omnino nescimus. Et illam quidem qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis novimus: illam vero qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

CAPUT XVII. Ex futuris quaenam vere futura

28. Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit istum hominem senescere. Si autem nec in mundo est, in Deo est. Hoc enim necessario futurum est quod ille vult, et ea vere futura sunt quae ille praescivit. Nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia Dei, vere futura sunt: si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit, falli non potest. Nam futura [PL34.351] dicitur senectus in juvene, sed tamen futura non est, si ante moriturus est: hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae, sive mundo contextae, sive in Dei praescientia reservatae. Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam (Isai. XXXIII, 5); id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat: hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. Nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi aliquid adderetur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat: secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat quid illo tempore facturus erat (et hoc vere futurum erat), tunc erat finiturus vitam quando finivit vitam. Quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cujus praescientia falli non poterat: et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat.

CAPUT XVIII. Colligitur Adamum non formatum fuisse contra quam erat in primordialibus causis institutum

29. Quapropter, si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando Deus creavit omnia simul; non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius jam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset. Tam enim non fecit Deus contra causam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit. Si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit; non sunt quidem illae quas in sua voluntate servavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae quas in sua voluntate servavit, illis quas sua voluntate instituit; quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria. Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cujus causae sunt, possit; sed non necesse sit: illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit ut esse possit.

CAPUT XIX. Adamo non spirituale sed animale corpus a Deo formatum esse

30. Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spirituale, quale resurgentes habebimus. Quanquam enim hoc in illud mutabitur; seminatur enim corpus animale, surget corpus spirituale: tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spirituale animali praeponendum est, quando erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Sed Angeli possunt aliis et justitia praeponi; numquid et Domino? De quo tamen dictum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. [PL34.352] VIII, 6). Unde, nisi propter carnis infirmitatem quam sumpsit ex Virgine, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), in qua moriens nos a servitute redimeret? Sed quid hinc diutius disseramus? Non enim obscura est Apostoli sententia de hac re; qui cum voluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo vel de cujusquam hominis corpore, quod in praesenti videbatur, quam de hoc ipso Scripturae hujus loco recoluit et adhibuit, dicens: Si est corpus animale, est et spirituale; sic etenim scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 44-49). Quid ad hoc dici potest? Imaginem ergo coelestis hominis nunc ex fide portamus, habituri in resurrectione quod credimus: imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.

CAPUT XX. Difficultas contra superiorem sententiam. Opinio corpus Adami prius animale, postea spirituale factum fuisse in paradiso

31. Hic occurrit alia quaestio, quomodo renovemur, si non ad hoc per Christum revocamur, quod in Adam prius eramus. Quanquam enim multa non in pristinum, sed in melius renoventur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renovantur. Unde ergo ille filius mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32): unde illi profertur stola prima, si non immortalitatem recipit, quam perdidit Adam! Quomodo autem perdidit immortalitatem, si corpus habuit animale? Neque enim animale corpus, sed spirituale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53). Nonnulli his angustiis coarctati, ut et illa constet sententia qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur, Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem; et ista renovatio receptioque immortalitatis, non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet quod Adam perdidit: putaverunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis; sed dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. Hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia Scripturarum inter se consentire, sive illud quod de animali corpore dictum est, sive illa quae de renovatione nostra plurima in sanctis Litteris reperiuntur, hoc tanquam necessario consequi crediderunt.

CAPUT XXI. Exploditur illa opinio

32. Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus, praeter figuratam significationem, prius accipere ad rerum gestarum proprietatem. Quis enim credat jam illius modi cibos ex arborum pomis immortalibus et spiritualibus corporibus necessarios esse potuisse? Verumtamen si aliud non potest [PL34.353] inveniri, melius eligimus paradisum spiritualiter intelligere, quam vel putare non renovari hominem, cum toties hoc Scriptura commemoret; vel eum existimare recipere quod non ostenditur amisisse. Huc accedit quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse, multa divina testimonia colloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset. Quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?

CAPUT XXII. Adamum peccato mortem animae, non corporis meruisse, quidam non recte arbitrantes

33. Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. Nam credunt eum, propter corpus animale, exiturum fuisse de hoc corpore, ad requiem scilicet quam nunc habent sancti qui jam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra immortaliter recepturum; ut videlicet mors corporis non de peccato accidisse videatur, sed naturaliter, ut animalium caeterorum. Verum his rursus Apostolus occurrit et dicit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. Si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur; ideoque immortale haberet et corpus. Quomodo ergo immortale, si animale?

CAPUT XXIII. In eos qui dicunt Adae corpus ex animali spirituale factum in paradiso

34. Sed rursus non vident, qui ejus corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spirituale, nihil impedire, si non peccasset, ut post paradisi vitam, quam juste obedienterque vixisset, acciperet eamdem corporis mutationem in vita aeterna, ubi jam cibis corporalibus non egeret. Quid ergo necesse est propter hoc jam cogi figurate, non proprie paradisum intelligere, quia non posset mori corpus nisi peccato? Verum est quidem quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit Apostolus, Corpus mortuum propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum, et post vitam justitiae, cum Deus vellet, fieri spirituale.

CAPUT XXIV. In renovatione quomodo id recipimus, quod Adam perdidit

35. Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc plane recipimus secundum quemdam modum, et non hoc recipimus secundum quemdam modum. Non itaque immortalitatem spiritualis corporis recipimus, quam nondum habuit homo; sed recipimus justitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. Renovabimur ergo a vetustate peccati, non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id est in corpus spirituale, cum efficiemur aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30), apti coelesti habitationi, ubi esca quae corrumpitur non egebimus. Renovamur ergo spiritu [PL34.354] mentis nostrae (Ephes. IV, 23) secundum imaginem ejus qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit. Renovabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induetur incorruptione, ut sit spirituale corpus; in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.

36. Denique non ait Apostolus, Corpus quidem mortale propter peccatum; sed, Corpus mortuum propter peccatum.

CAPUT XXV. Adae corpus mortale simul et immortale

Illud quippe ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale secundum aliam causam dici poterat: id est mortale, quia poterat mori; immortale, quia poterat non mori. Aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus: aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus creatus est homo immortalis; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris. Si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat; quamvis et immortale, ideo quia et non mori poterat. Neque enim immortale quod mori omnino non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. Ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter justitiam spirituale fieret et ob hoc omni modo immortale, factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.

CAPUT XXVI. Corpus Adae et nostrum diversa

37. Quomodo ergo corpus nostrum dicit Apost. mortuum, cum adhuc de viventibus loqueretur, nisi quia jam ipsa conditio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? Animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc jam in ipso animalis genere multo est deterius: habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit. Quamvis enim restabat adhuc ut immutaretur, et spirituale factum plenam immortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret; tamen si juste viveret homo, et in spiritualem habitudinem corpus ejus mutaretur, non iret in mortem. In nobis autem etiam juste viventibus, corpus moriturum est; propter quam necessitatem, ex illius primi hominis peccato venientem, non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit Apostolus, quia omnes in Adam morimur (Rom. V, 12; et I Cor. XV, 22). Item dicit: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem hominem veterem; eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; hoc est, factus Adam per peccatum. Vide ergo quid sequatur: Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem; eum qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 21-24): ecce quod perdidit Adam per peccatum.

CAPUT XXVII. Quomodo mente et corpore ad id renovamur, quod Adam perdidit

In hoc ergo renovamur, secundum id quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae: secundum autem corpus quod seminatur animale, et resurget spirituale, in melius renovabimur, quod nondum fuit Adam.

38. Dicit item Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum; quam recipimus per gratiam justitiae; non spirituale atque immortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis: hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. Proinde illa stola prima (Luc. XV, 22), aut ipsa justitia est unde lapsus est; aut, si indumentum corporalis immortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam pervenire non potuit. Dicitur enim et amisisse uxorem, et amisisse honorem, qui speratum non acceperit, illo a quo sperabat offenso.

CAPUT XXVIII. Adam licet spiritualis mente, corpore fuit animalis etiam in paradiso

39. Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam, non tantum ante paradisum, sed etiam in paradiso constitutus: quamvis in interiore homine fuerit spiritualis, secundum imaginem ejus qui creavit eum; quod amisit peccando, meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spirituale commutationem. Nam si et interius animaliter vixit, non possumus dici ad hoc ipsius renovari. Quibus enim [PL34.356] dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae, hoc eis dicitur, ut spirituales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renovamur ad id quod homo nunquam fuit? Apostoli autem et omnes justi animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritualiter interius vivebant; renovati scilicet in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eos: non ideo tamen jam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. Nam et spirituales posse cadere in tentatione peccati, ostendit Apostolus, ubi ait, Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Hoc dixi, ne cuiquam impossibile videatur quod peccavit Adam, si spiritualis erat mente, quamvis animalis esset corpore. Quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed exspectamus potius utrum etiam caetera Scriptura hunc intellectum non impediat.

CAPUT XXIX. De anima tractandum in sequenti libro

40. Sequitur enim quaestio de anima valde difficilis, in qua multi laboraverunt, nobisque ubi laboremus reliquerunt. Sive enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum Scripturarum nostrarum veritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium pervenire potuerunt; sive quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam veraciter solvunt, non facile intelligantur a talibus, qualis ipse sum: fateor neminem adhuc mihi persuasisse quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem. Utrum autem nunc certum aliquid inventurus sim et deliniturus, ignoro. Quod autem potuero, si conatum meum Dominus adjuverit, sequenti volumine explicare curabo.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 322-356 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22