Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Baptismo contra Donatistas, Libri 3–4

LIBER TERTIUS. Refellenda ea suscipit, quae in Cypriani ad Jubaianum epistola videntur probare Christi Baptismum per haereticos dari non posse

CAPUT PRIMUM.---1. Arbitror jam manifestum esse omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum vinculum pacis, nulloque modo violandam unitatis Ecclesiae saluberrimam charitatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si enim Cypriani exemplo uti voluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius ejus exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem videbatur, non baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a jure communionis voluit amovere, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.

CAPUT II.---2. Video tamen quid adhuc a me possit inquiri, videlicet ut respondeam verisimilibus illis rationibus, quibus vel ante Agrippinus, vel ipse Cyprianus, vel illi qui eis in Africa consenserunt, vel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis, nullo quidem sive plenario sive saltem regionali concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit: ut quod per disputationes ejusmodi in aliquorum mentes irrepere coeperat, de salute veniens unitatis potentior veritas et universalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem videant quam securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea quae de concilio Cypriani vel epistolis ejus affirmant, Christi Baptismum per haereticos dari [PL43.140] non posse; in Ecclesia manebo securus, in cujus communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit ipse Cyprianus.

3. Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci, vel si hoc putant, etiam multi qui Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui inde veniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi nova ratio adversus consuetudinem dimicans, numquid non erat Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus haberetur, etiamsi apud haereticos vel schismaticos datus fuisse probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et hoc universali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua terra germinavit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos itaque, ut dicere coeperam, in ejus Ecclesiae communione securi sumus, per cujus universitatem id nunc agitur, quod et ante Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per ejus universitatem similiter agebatur; et cujus universitatem neque Agrippinus deseruit, neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, [PL43.141] quamvis aliter quam caeteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diversa senserunt, in eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sunt possunt dicere, si jam tunc Ecclesiam recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis receptis manere se in communione professus est; isti autem propter nomen traditorum quos in Africa infamaverunt, et in transmarino judicio non convicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt: cum etiamsi vera crimina objicerent, multo sint majora scelera haeresum et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, venientes, et in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari Cyprianum, inveniunt quid respondeant de recepto Baptismo Maximianistarum, cum eis, quos ex eorum numero, quos concilio suo plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum judicio sunt persecuti, in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnaverant revocaverunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem: insuper nec exemplum Cypriani sectantur, quia unitatis vinculum disruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum receperunt.

CAPUT III.---4. Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. His verbis beati Cypriani, accepimus eum a Jubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille instructum se esse gratias egerit. Numquid jam pertinaces existimari debemus, si considerare voluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc Jubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis (si hoc persuaderi veris rationibus potest), securos nos de jure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.

5. Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Non solum ergo mihi salvo jure communionis adhuc verum quaerere, sed etiam diversum sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, [PL43.142] inquit, episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Quid mansuetius? quid humilius? Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid verum sit. Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare: opinor utique, in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt. Noverat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia varia disputatione versabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata veritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et simpliciores collegas in verbo capere cogitabat, ut cum se diversum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui hoc de tali viro quasi cum ejus laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum, catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus humiliantem, ut coram Deo inveniret gratiam (Eccli. III, 20), nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: Sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi (Ex concilio Carthaginensi). Sub tanti ergo commemoratione judicii, verum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet exemplum? Averterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium, ipsius Cypriani nobis mitissimo et veracissimo sermone concessum.

CAPUT IV.---6. Jam quidem incipiunt ejus collegae proprias proferre sententias: sed ad Jubaianum datas litteras audierunt. Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentire oporteat, quantum Dominus adjuvat, indagemus. Dicit forsitan quispiam, Quid ergo? tu modo dicis quid ad Jubaianum scripserit Cyprianus? Jam legi, fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem revocaret tanta auctoritas aliorum, quos vel pares gratia doctrinae, vel etiam fortasse doctiores, per tot gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo videri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam: non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione verius pluribus unus paucive sentirent; sed quia non facile pro uno vel paucis adversus innumerabiles ejusdem religionis et unitatis viros, et magno ingenio et uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro viribus atque perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius inquirenti, [PL43.143] quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), agnoscendus et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. Arbitremur itaque jam illam epistolam, quae ad Jubaianum ab eodem data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia verba hujus epistolae nunc commemorentur a nobis.

CAPUT V.---7. Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto: respondeo, primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. Ait quippe ipse Cyprianus: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi venientes ad Ecclesiam, sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum)? Utrum revera sine Baptismo isti fuerint; an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant, eos habere Baptismum intelligebant, mox considerabimus. Verumtamen quae soleret esse Ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissos.

8. Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur. Utrum veritas revelata sit, mox quaeremus: tamen aliam fuisse Ecclesiae consuetudinem, etiam iste confessus est.

CAPUT VI.---9. Dicit et Libosus Vagensis: In Evangelio Dominus, »Ego sum,« inquit, »veritas« (Joan. XIV, 6): non dixit, Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Plane quis dubitet veritati manifestatae debere consuetudinem cedere? Sed de manifestata veritate mox videbimus: nunc tamen et iste aliam consuetudinem fuisse manifestat.

CAPUT VII.---10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: verumtamen cum dicit, Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedidicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam veritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quam veritas habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus (Galat. II, 11-14).

[PL43.144] CAPUT VIII.---11. Item Felix a Buslaceni dixit: In haereticis sine Ecclesiae Baptismo admittendis, nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit. Si ratio, si veritas, optime: sed hoc mox videbimus. Interim aliam fuisse consuetudinem etiam verbis hujus apparet.

CAPUT IX.---12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec veritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquido eluxerit. Si autem veritas id aperuit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et vigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam observationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam majori robore confirmatam religiosissime custodiri.

CAPUT X.---13. Scribit ergo ad Jubaianum Cyprianus, de haereticorum Baptismo, qui videntur ei foris positi, et extra Ecclesiam constituti, vindicare sibi rem, nec juris sui, nec potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Nec nos abnuimus eum qui apud haereticos vel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum perversitati consentit; nec illos qui baptizant, quamvis ipsum et verum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere, extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud est non habere aliquid, aliud non jure habere vel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa vero agnoscenda et veneranda sunt.

14. Dicit sane de hac re non unum, sed duo vel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, universae Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cujus universae Ecclesiae inevulsibile membrum se esse gaudebat.

15. Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur: quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi: quia ipsa ejus sanctitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene utentium, sive ad perniciem male utentium. An vero solis vel etiam lucernae lux, cum per coenosa [PL43.145] diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cujusquam sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res visibiles quibus Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus vel praemia percipiant, vel poenas luant?

CAPUT XI.---16. Recte autem non movit Cyprianum quod scripsit Jubaianus, Novatianenses rebaptizare eos qui ad se ex Catholica venirent. Neque enim quidquid haeretici perverse fuerint imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent abstulerunt: Catholica vero propterea non debet iterare Baptismum, qui apud haereticos datus est, ne judicare videatur ipsorum esse quod Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acceperint, amittere utique foras exeundo non possunt. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum caeteris statuit, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam, quicumque fuerant in ea baptizati, non jam per Baptismum, sed per poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cujus est.

CAPUT XII.---17. Ideo autem non se novam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri jam coeperat. »Anni sunt,« inquit, »multi, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes episcopi plurimi hoc statuerunt.« Proinde ab ipso Agrippino res nova facta est. Quomodo autem dicat, »Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur,« non video: nisi forte hoc dicat, »exinde in hodiernum« (Epist. 73, ad Jubaianum), quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicujus excommunicationis exorta est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, utquid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Jubaiano dicit, non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino constitutam? Cur enim Jubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot ejus collegae in concilio dixerunt rationem et veritatem consuetudini praeponendam, [PL43.146] ac non potius dixerunt eos qui aliud facere vellent, et contra veritatem et contra consuetudinem facere?

CAPUT XIII.---18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi videretur, in alio jam volumine scripsi (Supra, lib. 1, cap. 11 et seqq.): sed etiam hic breviter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent hujusmodi homines venire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse jam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis vinculo charitate operante mereantur. Si autem, quamvis apud haereticos vel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint; non ut jam vere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco; et tamen et in iis qui salvi fiunt, inquit, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intelligatur aliquod bonum, non solum vitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.

CAPUT XIV.---19. Nec interest cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem: sicut fieri potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non recte credat, sive de ipsa Trinitate, sive de resurrectione, vel aliquid aliud. Neque enim parva res est, in ipsa intus Catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliter credat quam veritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice disserendo, ipso Domino revelante cognoverit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et animalis homo, non per phantasmata cordis sui evagetur, et constituat sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat tantum longe aliter quam Deus est, quantum [PL43.147] a veritate vanitas differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine veritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Et tamen de his hoc dicebat, quos jam fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Talibus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (Id. III, 1, 2). Tales etiam circumferuntur omni vento doctrinae de qualibus dicit: Ut ultra non simus parvuli, jactati et circumlati omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritualem hominis interioris aetatem, et intelligentiae sinceritate cognoverint quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo crediderint, quam veritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic etiam fieri potest ut in alicujus haeretici librum catholicus catechumenus incidat, et a veritate nesciens discernere errorem, credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori verba Symboli non repugnant: sub eisdem quippe verbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicujus magni atque docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et confiteatur, hoc sentire inveniatur, et quid abjicere debeat, quidve credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa sanctitas Sacramenti verbis evangelicis consecrata super eum integra manebat, sicut eam traditam acceperat; quamvis ipse in carnalis mentis vanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de diversorum haereticorum varietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. Illud enim in unoquoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur, pravum esse perspexerit. Illud sanandum est quod aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime charitas pacis, sine qua caetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose habeantur, per ipsum vinculum pacis et eminentiam charitatis agendum est.

CAPUT XV.---20. Quamobrem si evangelicis verbis, »In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti« (Matth. XXVIII, 19), Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamvis ejus fides sub [PL43.148] eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub eisdem verbis, id est, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus), si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint, et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis adversus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi prave intelliguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur. Nam quod ait Jeremias, Utquid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18); si figurate atque allegorica locutione prophetiae nosquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi velint haec verba Jeremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae (Apoc. XVII, 15), cur non intelligam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio.

CAPUT XVI.---21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt, quod Apostolus ait, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa est enim charitas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non autem habent Dei charitatem, qui Ecclesiae non diligunt unitatem: ac per hoc recte intelligitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem [PL43.149] rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? sed invisibiliter et latenter intelligitur propter vinculum pacis eorum cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit (Act. VIII, 13); aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saül habuit prophetiam (I Reg. X, 6, 10); aliud operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): quodlibet haeretici et schismatici accipiant, charitas quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec ejus in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse illa charitas non potest, sine qua caetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem?

CAPUT XVII.---22. Nam quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in terris quod ille solvisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari, de quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant (Lib. seu Epist. de Lapsis), si sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intelligi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia, tanquam per columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam venit, ejus peccata solvuntur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irrevocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in [PL43.150] haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae columbae gemitus poterunt adjuvare; sicut nec intus positum possunt, si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.

CAPUT XVIII.---23. Sicut misit me, inquit, Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum: si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est, tanquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum spiritualium, qui omnia judicant, ipsi autem a nemine judicantur (I Cor. II, 15). Petra enim tenet, petra dimittit: columba tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem hujus unitatis in solis bonis est, vel jam spiritualibus, vel ad spiritualia concordi obedientia proficientibus: in malis autem non est, sive foris tumultuentur, sive intus cum gemitu tolerentur, et baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu tolerantur, quamvis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27), non pertineant; tamen si corrigantur, et se pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cujus gemitus peccata solvuntur, a cujus pace alienatis tenebantur: sic et qui apertius foris sunt, si eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae veniunt unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem charitatis lege et unitatis vinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare; numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant? Arbitror enim quia illi dominica ordinatione fundati sunt, quibus cum formam daret Apostolus, ait, Non avarum, non turpilucrum (Tit. I, 7). Tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad ejus pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus diceret Dominus, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut solvere: sed [PL43.151] solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur.

24. Dathan vero, Chore et Abiron, qui sibi licentiam sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non fecerint (Num. XVI; et Levit. X, 1, 2). Nec nos talia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad poenitentiam adducens (Rom. II, 4) tempus corrigendi largitur.

CAPUT XIX.---25. Illi sane qui propterea dicunt non esse iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos Philippus diaconus baptizaverat (Act. VIII, 5-17), nihil ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum verum quaerimus, talibus argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus, si quod habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere: magis quia Dominus Deus noster Deus zelans est (Deut. IV, 24), quidquid ejus apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se feminae in figura praevaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant. Inter adulteram feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tanquam zelans iratus agnoscit: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus verbis evangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis tribuere volumus, quasi ea contaminare potuerint, aut propterea sua facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt?

26. Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea, et universa quae mihi condecent (Osee II, 1-13)? Licet quidem hoc et de praevaricatrice Judaeorum gente intelligere: sed tamen quos alios imitantur pseudochristiani (hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi pseudo-Israelitas? Erant enim et veri Israelitae, sicut ipse Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47). Qui sunt autem veri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit me, mandata mea custodit (Id. XIV, 21)? Quid est autem custodire mandata ejus, nisi in dilectione persistere? Unde etiam dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: et iterum, In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem dilexeritis (Id. XIII, 34, 35). Quis autem dubitet, non eis solis dictum qui tunc per ejus carnem verba praesentis audiebant, sed et eis qui nunc per Evangelium sedentis in coelo verba cognoscunt? Ille enim venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Plenitudo autem legis charitas [PL43.152] (Rom. XIII, 10). Qua multum viguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non tamen desereret unitatem, et esset in vite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut majorem fructum daret (Joan. XV, 1-5). Hujus autem fraternae charitatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inventis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui vult discedere ab amicis (Prov. XVIII, 1). Sed etiamsi occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis compage separati sunt. Unde Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Non ait quod exeundo alieni facti sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declaravit. Dicit et apostolus Paulus de quibusdam, qui circa veritatem aberraverant, et fidem quorumdam subvertebant, quorum sermo ut cancer serpebat, quos cum evitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tanquam vasa in contumeliam. Credo quod nondum foras exierant. Aut si jam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum vasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conventiculis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diversis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum scribens: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philectus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 16-21). Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante dixit, Recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne quisquam putaret tanquam in una domo magna perire se posse cum talibus, vigilantissime praedixit, Novit Dominus qui sunt ejus: eos videlicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a vasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.

27. Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei sunt, sive Sacramenta, sive spirituales aliquas operationes, circa praesentem salutem. Non autem habent isti charitatem in Deum, sed circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem, Ibo post amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes [PL43.153] meas et linteamina mea et oleum meum, et universa quae mihi condecent. Sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in charitate Dei fundata non est, Ibo post amatores meos: cum quibus utique sive per fidei corruptionem, sive per elationem superbiae turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et angustias et interclusiones inanis ratiocinationis eorum a quibus seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad viam pacis, ad quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce ego sepio sudibus viam illius, et aedificabo in via ipsius spinas, et tramitem suum non inveniet: et persequetur amatores suos, nec illos apprehendet, et requiret eos, nec inveniet eos; et dicet, Ibo et revertar ad virum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. Deinde ne ipsorum putentur illa quae seductores habent integra et de veritatis doctrina venientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi; ipsa vero fecit vasa aurea et argentea Baal (Osee II, 5-8). Dixerat enim superius, Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos, etc., non utique intelligens haec Dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi arrogarent, et quasi propria vindicarent, nisi a plebibus seductis vicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia vindicandi; ut error eorum veritas appelletur, et scelus eorum justitia putetur, propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et protulisti de vasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et accepisti vestem meam versicoloriam, et cooperuisti idola tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo cibavi te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem. Et perfecisti haec (Ezech. XVI, 17-19). Ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus volutari carnalis anima delectatur, convertit omnia sacramenta, et [PL43.154] verba Librorum sanctorum. Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum sunt, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2), propter ea et illa sacramenta, et divina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat, De auro meo et de argento meo et veste mea versicoloria, et oleo meo et incenso et panibus meis, et caetera. An quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cujus sint; cum ipse dicat, Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum, vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi? Non enim dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cujus unius ista sunt. Quamvis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus eamdem fornicationem ornabat, vel seducta vel seducens, non erant ejus, sed Dei. Si haec de Judaea gente figurabantur, ubi Scribae et Pharisaei rejiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta, quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundavit a lepra, ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus; quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus, ipse praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta novi Testamenti, apud quoslibet haereticos vel schismaticos invenientes, non debemus ipsis tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamvis apud fornicariam mulierem dona viri legitimi agnoscere, et verbo veritatis illam fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis?

28. Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum ante Cyprianum vel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut quidquid divinum atque legitimum in aliqua haeresi vel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius vel dissensionis proprium, veraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola illa quae ad Jubaianum scripta est, consideranda remanserunt, propter hujus voluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda atque tractanda sunt.

LIBER QUARTUS. In quo tractat quae subsequuntur in eadem Cypriani epistola ad Jubaianum

CAPUT PRIMUM.---1. Ecclesia paradiso comparata (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), indicat nobis posse quidem ejus Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem [PL43.154] vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constituta [PL43.155] sunt, omnibus notum est (Gen. II, 8-14): nec tamen in Mesopotamio vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit (Matth. XVI, 18, 19). Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam conjugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest: qui si non superbiant, in sortem haereditatis vocabuntur; si autem superbiant, extra remanebunt.

CAPUT II.---2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos ejus agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non valere ad salutem, nisi ad eamdem venerint unitatem. Aqua enim Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus. Ea vero bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est; et ideo non ad eam pertinent a vari, raptores, feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant.

3. Nam et hoc in quadam epistola sua dicit (Epist. 11, ad Clericos) ad Clericos de precando Deo, transfigurans in se sicut sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae commemorat, etiam hoc ait, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: sicut de quibusdam dicit Apostolus, Confitentur enim nosse se Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia versari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo verbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus, Quod et vos simili forma salvos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); quam utique non habebant, de quibus dicitur, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in via Christi, et ejus amici malint esse quam saeculi.

CAPUT III.---Cui si obtemperassent, et recte jam vivere, non ut pseudochristiani, sed ut veri christiani coepissent, numquid eos juberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret vera conversio, ut Sacramentum quod non mutatis valebat ad perniciem, mutatis valere inciperet ad salutem.

4. Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere judicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem [PL43.156] maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 26, 27). Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cujus membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur, Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8): ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, hujus columbae membra esse qui saeculo verbis, non factis renuntiant. Interim aliquid videmus, unde dictum arbitror, Qui sapit diem, Domino sapit (Rom. XIV, 6): Deus enim judicat omnem diem. Secundum autem ejus praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, etiam quod futuri sunt jam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ecclesiae membris, quae una columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata servarent, quod non facerent Domini voluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes (Epist. 11, ad Clericos). Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23): videntur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt (Epist. 73, ad Jubaianum), quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare? ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.

CAPUT IV.---5. Non itaque haereticorum Baptisma acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse cognoscimus, etiam in malis hominibus, sive aperte foris, sive intus occulte separatis, illis in ea re in qua deviabant correctis, debita veneratione suscipimus. Sicut autem urgeri videor cum mihi dicitur, Ergo haereticus dimittit peccata? sic et ego urgeo cum dico, Ergo qui coelestia mandata non servat, avarus, raptor, fenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? Si per vim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis [PL43.157] hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam aut rugam (Ephes. V, 27), nec ille nec ille invenitur. Et quomodo accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo verbis non factis renuntiat; sic non prodest ei qui in haeresi vel schismate baptizatur: utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed tamen inerat.

6. Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei: numquid tamen ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec avarus intus baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recesserit; qui enim fiunt templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit inter multa, Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Avaritiam quippe idolorum servituti alio loco idem apostolus comparat: Et avaritia, inquit, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quem sensum idem Cyprianus sic exaggeravit in epistola ad Antonianum, ut eorum peccato qui tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, avaros comparare non dubitaret (Cypr. Epist. 55, ad Antonian.). Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in avaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recedat, quae est idolorum servitus. Nam et hoc idem apostolus dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Non ergo de nobis quaeratur cujus Dei templum fiat, quem dicimus templum Dei non fieri. Nec tamen ideo non baptizatur, nec ejus error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod accepit verbis evangelicis consecratum: sicut nec illius a varitia quae est idolorum servitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio avaro similiter per eadem verba evangelica baptizetur.

CAPUT V.---7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate; aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus, »Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci« (I Tim. I, 13). Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum [PL43.158] doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse (II Tim. II, 24), ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat (Epist. 64, ad Pompeium); non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque versatam cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quae minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo gravius peccare scientem quam nescientem; vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor. Possum etiam ita proponere, Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit, Avaritia quae est idolorum servitus: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait (Epist. 55, ad Antonianum), Nec sibi novi in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine. »Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei« (Ephes. V, 5): et iterum, »Mortificate itaque membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idolorum servitus« (Coloss. III, 5). Quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, haereticus nesciens avaro scienti coaequetur: quanquam non hoc videatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem veniae ignorantiam pertinere peccati testimonium posuit ex Apostolo ubi ait, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Sed si possunt, ut dixi, amborum peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia judicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum, Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: cur in illo Baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illis columbae membris [PL43.159] uterque inveniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste vero intus callidus assentator, ne foras projiciatur?

CAPUT VI.---8. Quod autem ait, Nec quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum: non me tantum movet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inventum audeam reprobare (sicut etiam ipsum Evangelium, cum apud eos invenio, necesse est ut approbem, quamvis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit, Frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab Apostolis traditam. Nec invenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus invenerit, ut cum ejus mutandae auctoritatem quam sequeretur vir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi adversus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, verisimiles potius quam veras esse invenimus: quae illi verae visae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid revelatum est, ut magnitudo charitatis ejus qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis ejus firmamentis meritisque virtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia universalis concilii admonitus firmitate, videt aliquid quod ille non vidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius jam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes judaizare, quod Petrus aliquando coegerat (Galat. II, 14).

9. Non ergo invenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum versus respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei visum est, volens persuadere Cyprianus, ait, Ne quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quanto robustius nunc dicimus, Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit, quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmavit, hoc [PL43.160] sequimur? Huc accedit, quod bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici, Quod veritas declaravit, hoc sequimur.

CAPUT VII.---10. Nam revera illud quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod Apostolus ait, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18), recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum malevola invidia, sua quaerentes interius versabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet veritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis evangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos; quosdam servasse circa se benevolam charitatem, alios vero habuisse malevolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Haec verba Cypriani admonere nos videntur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Evangelium non caste et per invidiam annuntiarent, intus fuisse dicit, et verum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum invidiae, et malevolae dissensionis? Haec enim verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea aut alicujus hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est.

CAPUT VIII.---11. Jam vero ipsa invidia, quae non potest esse nisi malevola, quantum malum est? [PL43.161] Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet: Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam, et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, »Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus« (Sap. II, 24, 25). Haec verba Cypriani in epistola populis nota, quam vera, quam fortia sint recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et livore et arguere graviter et monere, a quo tam mortifero malo cor ejus penitus alienum tanta charitatis abundantia comprobavit: qua vigilantissime custodita, cum collegis suis non malevole de Baptismo diversa sentientibus, nec ipse malevola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in charitate perseveranti cum vellet postea revelaret (Philipp. III, 15), in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem judicantes, neque a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit (In concilio Carthaginensi). Et in fine hujus epistolae: Haec tibi breviter, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat, »Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei« (I Cor. XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus (Epist. 73, ad Jubaianum).

CAPUT IX.---12. Hac ille charitatis patientia toleravit non solum in obscura quaestione bonos collegas non malevole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus [PL43.162] est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando Deus voluit, etiam declarata veritate plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae vitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut dicit de illis Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). De talibus enim et iste temporis episcopis suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere (Serm. de Lapsis). Hic enim nulla est quaestionis obscuritas; aperte Scriptura clamat, Neque avari neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Qui pecuniam suam dedit in usuram (Psal. XIV, 5); et, Omnis fornicator et immundus et avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Tales ergo avaros ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intelligit atque convincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim adversus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter Christum qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum (Matth. XIII, 29), paternae et maternae charitatis visceribus toleravit: imitatus utique Paulum apostolum, qui malevolos et invidos sibi, eadem circa Ecclesiam charitate sustinuit (Philipp. I, 15-18).

13. Sed tamen quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, et imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25), non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis perversi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio, sicut ipse Dominus ait, Inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania (Matth. XIII, 28, 25). Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae vero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania: sic [PL43.163] et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt; quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit, Quid enim frumenti habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluvia communis, quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et evangelicum Christi Sacramentum divinum et suave est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit, improbandum.

CAPUT X.---14. Dixerit aliquis, interiora zizania facilius in frumentum converti. Concedo ita esse: sed quid hoc pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab haereticis conversus, conversionis suae tempore ac facilitate praevenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum Baptisma; et illi qui praeventus est ab eo qui ex haereticis venit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusve convertat a propria perversitate ad rectitudinem fidei, vel spei, vel charitatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conversione praeveniunt, et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania.

15. At enim pejores sunt exteriores quam interiores mali? Magna quidem quaestio est, utrum pejor fuerit Nicolaus exterior jam (Apoc. II, 6), quam Simon adhuc interior (Act. VIII, 9-24), quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa divisio, quia violatae charitatis certissimum indicium est, gravius habetur malum, concedo ita esse. Sed multi amissa charitate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum est in laude charitatis, Non quaerit quae sua sunt (II Cor. XIII, 5).

16. Nunc ergo quaeritur, quomodo poterant homines ex parte diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 27), de qua etiam dictum est, Una est columba mea (Cant. VI, 8). Quod si non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes, et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt Baptismum, et habent, et tradunt [PL43.164] sanctum per se ipsum, nec ulla ex parte illorum malignitate violatur, in qua in finem usque perdurant. Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum esse Baptismum verbis evangelicis, sicut accepit Ecclesia, consecratum, non adjuncta neque permixta ulla perversitate atque malitia, sive accipientium sive tradentium: quandoquidem utrumque nos ipse admonet, et intus fuisse quosdam non servantes benevolam charitatem, sed in invidia et malevola dissensione versatos, de quibus Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse invidos, sicut in epistola quam de zelo et livore scripsit, apertissima voce testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad salutem, sed ad judicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum pervertantur, sed etiam si tales accipiunt, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist. 11, ad Clericos); nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod perversi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, jam claret et liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det, sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen accipere et habere et dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua perversitate violatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Sed et multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male vivendo, et in suam vitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur vel corripimus, vel arguimus, vel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis non sequebatur Christum, et in nomine Christi expellebat daemonia, quod Dominus ne prohiberetur admonuit (Luc. IX, 49, 50): quamvis utique in quo saucius erat curandus esset illis verbis Domini, ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). Et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte diaboli contra Ecclesiam.

CAPUT XI.---17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse invenit qui diligenter advertit, quosdam salva charitate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat judaizare (Galat. II, 14), sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in charitate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): [PL43.165] et quosdam rursus sine charitate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus dicit, Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3)? Unde et Apostolus de illis invidis et malevolis, christianam tamen salutem annuntiantibus, Sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 15). Quapropter et intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod si et apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), ubicumque invenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter vim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur.

CAPUT XII.---18. At enim invenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. Quid enim? et illos qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subjungens, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et tamen eos intus fuisse significavit, cum ait, Quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 32, 33, 12)? Avaros autem ubi non detestatur? Aut vero quidquam dici potuit vehementius, quam ut idolorum dici potuit vehementius, quam ut idolorum servitus avaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit (Ephes. V, 5): nec Cyprianus aliter intellexit, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque avaros. sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quanquam et istos de quibus ait Apostolus, Sermo eorum sicut cancer serpit, vellem intelligere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis justorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, et arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat, »In domo autem magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia;« aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere et abjicere et damnare, quando non nisi in die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia [PL43.166] ab eo cui data est ferrea virga (Psal. II, 9) franguntur (Epist. 55)? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tanquam malorum consortium devitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut aurea ventilata purgetur. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant vasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 17-20). Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tanquam vasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intelligit, numquid istorum cancer Baptismum Christi violabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium (Epist. 73, ad Jubaian.): sed cum Baptisma verbis evangelicis datur, qualibet ea perversitate intelligat ille per quem datur, vel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cujus est. Et si quis per hominem perversum id accipiens, non accipiat tamen ministri perversitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et charitate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per verba sicut cancer serpentia, sed per evangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur.

CAPUT XIII.---19. Nulla itaque participatio est justitiae et iniquitati; non solum quae foris, sed etiam quae intus est. Novit enim Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. Nulla etiam communio est luci et tenebris (II Cor. VI, 14); non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Joannes, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9). Et utique illi oderant Paulum, qui invidia et malevola dissensione Christum annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare vinculis ejus (Philipp. I, 15, 17): quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intelligit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut iniquitas justificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterant isti [PL43.167] in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum vasa illa, quae non in honorem, sed in contumeliam domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis pollui potest, sive cum per eos datur, sive cum ab eis qui corde et vita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis, ipse dicit, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist. 11, ad Clericos).

20. Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritualia et divina (Epist. 73, ad Jubaian.), quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere, qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis ejus antichristi nominentur; sic accipiendum est, quia et foris et intus inveniuntur tales: separationem tamen eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate, non solum Deus novit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam; quorum in manifesto pessimam vitam confirmatamque nequitiam intuentes, et eam praeceptorum divinorum regulis comparantes, intelligunt quam multis zizaniis et paleis sive foris sive intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est Dominus, Recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); et, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41).

CAPUT XIV.---21. De conversione autem nullius desperandum est, sive foris sive intus constituti, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam eum adducit (Rom. II, 4), et visitat in virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo misericordiam suam non dispergit ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34), si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes Deo (Eccli. XXX, 24). Sicut enim bonus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); sic et malus sive foris sive intus, qui perseveraverit usque in finem salvus non erit. Neque nos dicimus quod ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi consequuntur, si gratia Baptismi in ipsa salute intelligitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc salutem multi nec intus consequantur, quamvis Sacramentum quod per se sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque, Dominus nos admonet in Evangelio, ne consentiamus male suadentibus (Marc. XIII, 21), sed sub Christi nomine ambulantibus: sed hi et intus et foris inveniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint; et utique de vasis in domo magna positis dicebat Apostolus, Si quis autem mundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum. Quomodo autem [PL43.168] se quisque ab ejusmodi mundare debeat, paulo superius ostendit dicens, Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 21, 19); ne audiat in fine cum palea, sive quae ante de area volavit, sive quae in ultimo separanda est, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23). Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim sucispienda et assumenda quae jactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi veritate. Sed non utique in Christi veritate geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere (Serm. de Lapsis), saeculo solis verbis renuntiare (Epist. 11, ad Clericos); quae omnia etiam intus geri, satis idoneus testis ipse declarat.

CAPUT XV.---22. Jam vero quod multis verbis prosequitur, non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant (Epist. 73, ad Jubaianum); cum eos errore blasphemare manifestum sit (non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte blasphemat Patrem Christi, sed aliud quam veritas docet de Patre Christi sentiendo blasphemare convincitur); jam satis ostendimus ad Baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14); et percepto jam Baptismo dicit eos adhuc animales esse (Id. III, 2). Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), priores suas opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatibus ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abjiciunt. Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut talem baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur; etiam si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est, si Baptismum illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus Christi in illo exsufflandus est. Jam enim ex iis quos intus contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse Sacramenti veritatem a male credentis errore, quamvis utrumque in homine uno valeat inveniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, vero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest etiam vero Baptismo verus Baptismus succedere: [PL43.169] quia idem ipse sibi succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad Catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur.

CAPUT XVI.---23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita nec corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim pejor est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius divisionis nec nullum nec parvum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in ejus haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris baptizatus est esse pejorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti veritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse noverit haeresim ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicujus saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adjungit. Quamobrem cujusque hominis pravitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter pravitatem ejus vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel ejus pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab ejus amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique voluit ad quem redeat admonere (Osee II, 5-7).

CAPUT XVII.---24. Numquid potest, inquit, vis Baptismi major esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus. Hoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit, Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non [PL43.170] habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Quod si propter hoc quia charitas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in invidia intus et malevolentia sine charitate vivere Paulus dicit, Cyprianus exponit: et tamen verum baptisma possunt et accipere et tradere. Salus, inquit, extra Ecclesiam non est. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum: quia nec ipsa ereatura quam Deus condidit, mala est, nec verba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune, cum quibus potest et Evangelium esse commune, quamvis a fide nostra error distet illorum: sive aliud de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto sentiant quam veritas habet, sive ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant (Matth. XII, 30): quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum avaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris ejusmodi pestibus, de quibus dicitur, Regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10), et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen vitia quibus a regno Dei separantur non esse communia.

CAPUT XVIII.---25. Neque enim de solis haeresibus dicit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed non pigeat paululum advertere quae simul enumeret: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem, sed haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit, Hoc autem scitote cognoscentes, quoniam [PL43.171] omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. V, 5, 6). Non est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac libere dicit, eos qui male vivunt, ad regnum Dei non pertinere.

CAPUT XIX.---26. His igitur omnibus vitiis circumsepto catholico non adulemur, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Non ait, Qui haec omnia vitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed, Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die judicii (Matth. XI, 24). Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem valet ex vitiis illis quod elegeris mitius, quantum vel plura vel unum quod perspexeris gravius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille judex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua vox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 32, 33, 41): licet ex illo igne, sicut dixi, diversa possint distribui pro criminum diversitate supplicia.

CAPUT XX.---27. Utrum autem catholicum pessimis moribus, alicui haeretico in cujus vita praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est enim et animalis, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus, et invidus, et inimicus ipsi veritati ab eaque dissentiens: intelligat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis est; velut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed etiam cum hilaritate populi praedicare jam consueverunt, numquid in quo fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus, et animosus, et invidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et arguentibus se graviter [PL43.172] inimicus? Jam vero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae aut veneficus, et simul haec omnia potest non esse. Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus vitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico, quamvis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque vivat, et spe vana uterque fallatur, et a charitate spirituali uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi agnoscimus, in alio nolumus, quasi aut hujus, aut hujus sit; cum in utroque idem sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis vel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.

CAPUT XXI.---28. Illud sane quod de catechumenis objiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur; quid ad rem pertineat, non satis intelligo: nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum ejus admitti, quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum divina charitate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille jam imbutus est, facimus injuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante Baptismum sancto Spiritu impletus est (Act. X), ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est (Id. VIII, 13, 18, 19). Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu [PL43.173] sancto jam accepto baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon accepit; sed diversa hominum merita sub ejusdem Sacramenti pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis sanctitatem vel bonum vel malum hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo baptizato vera conversio. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam dixit, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Namque, ne secura esset justitia catechumeni, dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas baptizatorum, dictum est, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non debemus improbare justitiam hominis, quae prius esse coepit quam conjungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat justitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset ei angelus, Acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae; neque si sufficeret ad capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur (Act. X, 4, 31, 5): sic non est improbandum evangelicum Baptismi sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi, sua quoque pravitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed Christi est, agnoscamus.

CAPUT XXII.---29. Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis ejus, quam in illo latrone, [PL43.174] posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritualem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritualiter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Joanni fuisse attributum, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset accipere (Matth. III, 6, 13), dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tanquam peritissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.

CAPUT XXIII.---30. Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti (sine qua tamen ille latro non fuit, quia non ejus accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo verbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritualiter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et vagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.

CAPUT XXIV.---31. Et si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat, quanquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen veraciter conjicere possumus, quid valeat in parvulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet justificatus est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit [PL43.175] tamen Apostolus de ipso Abraham, Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei; qui jam corde crediderat, et deputatum illi erat ad justitiam (Rom. IV, 11, 3). Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret (Gen. XVII, 9, 14), qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad justitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est (Exod. IV, 24); et cum factum esset, depulsa est pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei justitia, et accessit circumcisio signaculum justitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritualis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lavacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octavo suae nativitatis die circumcisus est, praecessit signaculum justitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa justitia, cujus signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conversio, cujus mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter [PL43.176] movet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. IX, 21).

CAPUT XXV.---32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum Baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset: cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Juste igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur perversitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen evangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. Quapropter cum ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quod depravati atque perversi sunt, ad regnum coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum est, nullo modo violemus, nec propter hominis vitium, si quid in homine Dei est, vel nullum, vel vitiosum esse dicamus.

CAPUT XXVI.---33. Jam pauca restant ex epistola ad Jubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Joannis, quod solet non parvam movere quaestionem hominibus rem nanifestam parum attendentibus, quia jussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Joannis acceperant (Act. XIX, 3-5); non negligenter tractanda sunt, et in volumen aliud differenda, ne hujus modus immoderatus sit.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 140-176 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22