AUG. Si non praevenit, ut operetur eam, sed prius existenti voluntati gratia cooperatur; quomodo verum est, Deus in vobis operatur et velle (Philipp. II, 13)? quomodo, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX)? quomodo, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7), quae sola vult beatificum bonum? Aut si scientia legis et eloquiorum Dei charitatem operatur in nobis, ut non per donum Dei, sed per nostrae voluntatis arbitrium diligamus, quod esse diligendum Deo docente cognoscimus; quomodo res minor ex Deo nobis est, et major ex nobis? quia sine Deo donante scientiam, hoc est docente, nosse non possumus; illo autem charitatem quae supereminet scientiae (Ephes. III, 19), non donante, diligere possumus. Sic non sapiunt, nisi novi haeretici et gratiae Dei nimis inimici.

XCVI. JUL. Hoc ergo arbitrium liberum, propter quod solum nos manifestari ante tribunal Christi, Magister Gentium scribit, ut reportet unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), sicut Catholici quidem confitentur; ita vos non solum cum Manichaeo, sed etiam cum Joviniano, quem nobis audes impingere, diverso quidem genere, sed impietate simili denegatis. Quod ut planius fiat, divisionum adhibeatur examen. Nos dicimus peccato hominis, non naturae statum mutari, sed meriti qualitatem; id est, et in peccante hanc esse liberi arbitrii naturam, per quam potest a peccato desinere, quae fuit in eo ut posset a justitia deviare.

AUG. Scimus vos ideo dicere, peccato hominis naturae statum non mutari, quia deseruistis fidem catholicam, quae dicit primum hominem sic factum, ut non haberet moriendi necessitatem; peccato autem ita hunc statum naturae fuisse mutatum, ut hominem necesse sit mori, usque adeo ut etiam spiritu jam regeneratis atque vivificatis Apostolus dicat: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10 et 11). Ideo utique dixit, Vivificabit et mortalia corpora vestra, quod in carnis resurrectione speramus, quia dixerat, Corpus mortuum est propter peccatum: et vos non vultis peccato statum mutatum esse naturae. Verumtamen Pelagio cum in Palaestino judicio fuisset objectum, quod diceret infantes nuper natos in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, negavit se dicere, idque damnavit. [PL45.1113] Quod si fecisset corde veraci, jam fortasse vestra haeresis interiisset: postremo ipse saltem fuisset ab illa peste sanatus. Deinde quaero utrum vitio careat natura peccatrix: quod si absurdissimum est, habet ergo vitium; si habet vitium, procul dubio vitiata est. Quomodo ergo mutata non est, quae cum fuisset sana, vitiata est? Ac per hoc, etiam excepto peccato illo, de quo Joannes Constantinopolitanus ait, »Adam peccavit illud grande peccatum, et omnes in commune damnavit« (Homilia de Lazaro resuscitato): et illo ergo excepto, de quo damnationem humana natura originaliter trahit, quomodo sobrie dici potest, statum naturae in homine non fuisse mutatum qui dicit, Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: quod enim operor, ignoro; non enim quod volo, ago (Rom. VII, 14 et 15); et caetera hujusmodi: etiam si hanc mutationem non in eo nascendi traxit conditio, sed, ut vultis, contraxit consuetudo peccandi? Cernitisne, vanum esse quod dicitis, peccato hominis non naturae statum mutari, sed meriti qualitatem? Nisi forte dicatis, non naturam peccato mutari, sed hominem. Et quid est hoc, nisi hominem negare esse naturam? Quando ista diceretis, si cogitaretis sana mente quod dicitis?

XCVII. JUL. Manichaeus dicit, voluntatem malam ab ea inspirari natura, quae bonum velle non potest; voluntatem vero bonam ab ea infundi natura, quae malum velle non potest: ita utique naturis singularum rerum imponit necessitatem, ut propriae voluntates non possint velle contraria. Inter nos et illum certe grande chaos est: videamus nunc quantum ab eo tu recesseris. Dicis esse liberam voluntatem, sed ut malum tantummodo faciat, non autem esse in hoc liberam, ut malum desistat operari, nisi ei fuerit imposita necessitas volendi bonum, ab ea natura, quae, ut tuis utar sermonibus, »malum non potest velle« (Lib. 1 contra Duas Epistolas Pelagianorum, n. 7). Definis ergo, genus hominum per liberum arbitrium nihil aliud quam peccare, nec aliud posse facere. Per quod absolute pronuntias, humanam naturam unum semper cupere quod malum est, et velle non posse contrarium: naturam autem Dei malum non posse velle; et ideo, nisi necessitatis suae participem fecerit malam hominum naturam, bonum in ea actionis esse non posse. Post haec itaque utrum non multum ames Manichaeum, in cordis tui secreto Deus viderit: quantum tamen ex dogmatum germanitate monstratur, nihil aliud prorsus egisti, quam ut ordine commutato idem quod ille affirmarat adstrueres.

AUG. Utinam Manichaeum fortiter destrueres, non turpiter adjuvares. Ille namque nimia perversus insania non dicit naturam mali cogi bene facere ab alia natura boni, quae malum non potest velle; sed naturam boni cogi male facere ab ea natura mali, quae bonum non potest velle: ac per hoc mirabiliter demens naturam mali vult esse immutabilem, mutabilem [PL45.1114] vero naturam boni. Proinde, voluntatem malam ab ea inspirari natura, quae bonum velle non potest, certum est dicere Manichaeum: voluntatem vero bonam ab ea infundi natura, quae malum velle non potest, non dicit Manichaeus, sicut tu de illo mitius suspicaris: quoniam boni naturam nullo modo immutabilem credit, quae malum velle non possit, cui credit inspirari voluntatem malam ab ea natura, quae bonum non potest velle; itaque fieri per mali naturam, ut malum velit boni natura, quam nihil vult esse aliud quam naturam Dei. Tu ergo hunc adjuvas, negando humanam peccato primi hominis vitiatam esse naturam, ut naturae mali quam fingit, attribuat quidquid malorum in manifestissima invenit miseria parvulorum. Deinde cum displicet tibi, hominem non posse bonum velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle, nonne respicis ei te contradicere, qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): et Scripturae, ubi legitur, Paratur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et ubi legitur, Deus est enim qui operatur in nobis et velle (Philipp. II, 13); et ubi legitur, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23)? Ubi nihil miror, nisi unde te christianum dicas, cum his divinis tot et tam claris vocibus contradicas.

XCVIII. JUL. Joviniano autem in una parte conjungeris: nam dicit in secundo operis sui libro, Baptizatum hominem non posse peccare; ante Baptisma autem et peccare et non peccare posse. Tecum ergo putat, a tempore Baptismatis imponi hominibus necessitatem boni: quod aeque falsum est, quam quod tu putas, ante Baptisma inesse hominibus necessitatem faciendi mali. Nam cum dicis tu, »Non potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle:« participatione utique gratiae et naturae bonae vis hominem possibilitatem consequi faciendi boni; quod dicis tamen a tempore Baptismatis posse contingere. Inter impietatem igitur medius et timorem, ad Joviniani consortium confugisti, sed Manichaei lupanar necdum reliquisti. Verumtamen tanto te innocentior Jovinianus, quanto Joviniano profanior Manichaeus. Ut enim adhuc brevius quod egimus colligatur, Manichaeus dicit: In omnibus hominibus inspiratrix malae voluntatis tenebrarum natura delinquit, et aliud facere non potest. Tu dicis: In cunctis hominibus primi peccati tenebris infecta, et per hoc malae voluntatis auctor natura delinquit, et bonum velle non potest. Jovinianus dicit: Voluntas quidem hominum, sed usque ad Baptisma delinquit; postea autem nisi bonum velle non potest. Catholici, id est nos, dicimus, quod ab initio usque ad finem sine aliquo naturalium coactu, voluntas et ante Baptisma in unoquoque delinquit, quae illo ipso temporquo peccat, potestatem habet recedere a malo, et facere bonum, ut constet ratio libertatis. Vestrum itaque nulli quidem veritas dogmatum constat: tamen cum ab uno principio erroris fueritis egressi, vel minus inhonestum erat, si quae consequuntur admitteres, [PL45.1115] et quia cum Manichaeo dicis, natura mala, id est, manca libertate delinqui, diceres cum eodem, nullo illam pacto posse mundari: quod quidem alibi affirmas; sed quod necessario consequebatur adjungeres, ideo ei opus non esse Baptismatis sacramentis. Aut si cum Joviniano, a tempore susceptae fidei imprimi asseris bonas cupiditates; diceres cum eodem, bonam et ante Baptisma fuisse naturam, quae licet haberet possibilitatem mali, non tamen habuerit necessitatem, ac per hoc ad indissimulabile bonum consecrata pervenerit. Hoc enim modo, etsi rationi, nequaquam tamen eorum, quos sequeris, dogmatibus contravenires.

AUG. Oblitus es quid dicamus: recordare, quaeso. Nos sumus qui vobis reclamantibus dicimus, etiam justis, quamdiu sunt in hac vita, non deesse, unde in oratione sua de se ipsis veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Quoniam si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est (I Joan. I, 8). Quid est ergo quod inaniter loqueris, me Joviniano in ea parte conjungi, qua dicit baptizatum hominem non posse peccare? Absit ut tam simus surdi et muti, ut non audiamus eorum qui baptizati sunt vocem, vel non cum eis dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Ex quo autem homo incipit uti voluntatis arbitrio, et peccare et non peccare potest: sed alterum horum non facit, nisi adjutus ab eo qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): alterum vero propria voluntate, sive a se ipso, sive ab alio deceptore seductus, vel peccato sicut servus addictus. Adjutos autem homines novimus Dei spiritu, ut ea vellent quae Dei sunt, ante Baptismum, sicut Cornelium (Act. X): quosdam vero nec post Baptismum, sicut Simonem Magum (Id. VIII). Judicia enim Dei sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7): et gratia ejus non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Desine igitur conviciari nobis de Manichaeo et Joviniano: quibus enim convicieris in nobis, quos subsecuti negare non possumus originale peccatum, videres si oculos haberes, et taceres si frontem haberes. Sic autem calumniosus es, ut alibi affirmasse me dicas, a peccatis hominem non posse mundari: cum ita dicam posse, ut eo quoque perducatur, ubi beatissimus peccare non possit.

XCIX. JUL. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.

AUG. Tu nega dixisse Apostolum, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae. Aut si hoc ab eo dictum esse non negas, non eum recte dixisse redargue. Si autem non audes, nega, si potes, eos quibus hoc dicit, habuisse in malis liberam voluntatem, quando fuerunt liberi justitiae: aut habuisse liberam in bonis, quando fuerunt servi peccati: et ab hac servitute eos [PL45.1116] aude dicere per se ipsos, non per Dei gratiam liberatos, quibus dicitur, Nunc autem liberati a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 20, 22). Si autem dicis, a reatu praeteritorum malorum, non a dominatu peccati, quo quisque justus esse non sinitur, eos fuisse Dei gratia liberatos; ut autem eis non dominaretur peccatum, ipsos facere potuisse si vellent, neque ad hoc indiguisse gratia Salvatoris: ubi ponis eum qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Id. VII, 19)? Si enim sub lege, non sub gratia constitutus haec loquitur: istum nega sub gravi necessitatis pondere ingemere; hunc ad bene vivendum et ad recte agendum per voluntatis arbitrium assere liberum, clamantem tibi, Mentiris, aut falleris; non quod volo, age. Si autem, sicut melius sensit Ambrosius, hoc etiam de se ipso dicit Apostolus; nec justorum est in hac vita ad perficiendum bonum tanta libertas propriae voluntatis, quanta erit in illa vita, ubi non dicetur, Non quod volo, ago.

C. JUL. Ut possessione aeternitatis amissa (quam quidem nunquam eam per exortum sui constat habuisse), voluntas appetendae jugiter pravitatis incumberet. Et adjungis, »Voluntas quae libera est in malis, libera in bonis non est:« non minore plane stultitiae professione, quam profanitatis, liberum vocas, quod dicis nisi unum velle non posse.

AUG. Si liberum non est, nisi quod duo potest velle, id est, et bonum et malum; liber Deus non est, qui malum non potest velle, de quo etiam ipse dixisti, verumque dixisti, »Deus esse nisi justus non potest« (Supra, cap. 23). Siccine Deum laudas, ut ei auferas libertatem? an potius intelligere debes esse quamdam beatam necessitatem, qua Deus injustus non potest esse?

CI. JUL. Sed licet nulla ex parte constes, tamen quid attuleris prudens lector attendat. Consentiamus voluntatem liberam dici posse, quae bonum velle non potest: hanc autem voluntatem in Baptismate asseris liberari. Interrogo, ad quem modum liberatur? ut bonum semper velle cogatur, et malum velle non possit? an ut utrumque possit appetere? Hic tu si responderis, Ut bonum semper velle cogatur: quam sis Jovinianista, etiam ipse cognoscis. Si autem dixeris, Quomodo potest esse voluntas libera, si bonum semper velle cogatur? respondeo, Quomodo dicebatur ante voluntas libera, si malum velle tantummodo cogebatur? Si ergo responderis, sic fieri post Baptisma liberam voluntatem, ut et peccare et non peccare possit; hoc ipso pronuntiabis liberum arbitrium non fuisse, cum utrumque non poterat. Clauderis undique disputationis tuae laqueis: arbitrium ante Baptisma liberum fuit; facultatem habuit faciendi boni, sicut facultatem habuit faciendi mali; et omnis dogmatis tui, quo malum naturale persuades, scena collabitur.

AUG. De Manichaeo et Joviniano jam me tibi superius [PL45.1117] inveniet respondisse, qui legerit: quomodo autem dicas eum, cujus voluntatem nos dicimus a Domino praeparari, ita fieri bonae voluntatis, ut bonum velle cogatur (quod absit ut dicatur a nobis), viderit praeclara intelligentia tua. Si enim cogitur, non vult: et quid absurdius, quam ut dicatur nolens velle quod bonum est? De natura etiam Dei vide quid sentias, homo qui dicis cogi hominem ut bonum velit, si malum velle non possit. Numquid enim Deus cogitur velle bonum, quia velle non potest malum, quoniam est omnino immutabilis? Natura vero humana quamvis mutabilis, quantum ad id pertinet quod condita est, bona est; quae non solum sine vitio facta est, verum etiam cum per vitium mala est, capax est boni, quo bona sit. Haec vera sententia fallacem Manichaeorum evertit insaniam. In Baptismo autem ita peccata omnia dimittuntur in Dei gratia, qua et ad ipsum Baptismum homo praeparata ab illo voluntate perducitur, ut deinceps quamvis concupiscat spiritus ejus adversus carnem, ne consentiat iniquitati, tamen et caro concupiscat adversus spiritum, ut non faciat et ille quod vult. Vult enim et istam carnis concupiscentiam non habere: sed non potest nunc; propter quod adhuc in se ipso ingemiscit, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23), ubi sic habeat carnem, ut jam peccare non possit. Nunc ergo, non solum potest peccare post Baptismum, verum etiam quia et bene reluctans concupiscentiae carnis aliquando ab ea trahitur ad consensionem; et quamvis venialia, tamen aliqua peccata committit: habet cur semper hic dicat, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Haec quoque catholica veritas Joviniani redarguit vanitatem. Utrumque autem, id est, et quod contra Manichaeum, et quod contra Jovinianum dicimus, haeresim vestram calumniasque subvertit.

CII. JUL. Sin autem liberum ante ad bonum non fuit, et factum est post Baptisma ita liberum, ut malum facere non possit: nunquam quidem ei adfuit arbitrii libertas, et probatur sine reatu antea peccasse, et postea sine cura sanctitatis gloriam possidere.

AUG. Ergo nec in Deo est arbitrii libertas, quia malum facere non potest, sicut negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): qui et nobis summo illo praemio largiturus est, ut non quidem ipsi Deo, sed tamen Angelis ejus aequales, nec nos peccare possimus. Hoc enim eis post lapsum diaboli pro merito bonae voluntatis, qua in veritate steterunt, donasse credendus est, ut postea nullus per liberum arbitrium novus diabolus fieret.

CIII. JUL. Quo collecto convinceris inficiari prorsus dogmati tuo; ut promittas te liberum arbitrium non negare, quod antea mali, postea boni necessitate subvertis.

[PL45.1118] AUG. Dicturus es, ut video, Deum necessitate premi, ut peccare non possit: qui utique nec potest velle, nec vult posse peccare. Imo vero, si necessitas dicenda est, qua necesse est aliquid vel esse, vel fieri; beatissima est ista omnino necessitas, qua necesse est feliciter vivere, et in eadem vita necesse est non mori, necesse est in deterius non mutari. Hac necessitate, si necessitas etiam ipsa dicenda est, non premuntur sancti Angeli, sed fruuntur: nobis autem est futura, non praesens.

CIV. JUL. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam recordemur definitionum superiorum. Si peccatum non est nisi voluntas retinendi et admittendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere; nullum peccatum in rebus penitus invenitur.

AUG. Ista definitio peccati ejus est, quod peccatum tantummodo est, non quod etiam poena peccati, qua periit libertas non peccandi: a quo malo non liberat, nisi ille, cui non tantum dicimus, Dimitte nobis debita nostra; verum etiam, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13).

CV. JUL. Nam si non imputat justitia, nisi unde liberum est abstinere; et ante Baptisma necessitas mali est, quoniam voluntas, sicut dixisti, ad faciendum bonum non est libera, perque hoc aliud agere non potest nisi malum: ab infamia mali ipsa quam patitur necessitate defenditur; quoniam apud eam justitiam gravari operibus suis non potest, quae non imputat malum, nisi a quo liberum est abstinere. Post Baptisma autem, si necessitas boni est, nullum utique potest esse peccatum. Vide igitur quam illud quod esse peccatum ratio demonstrat, inveniri nequeat in seminibus, quando secundum definitiones tuas jam nec in moribus invenitur.

AUG. Multum erras, qui vel necessitatem nullam putas esse peccandi, vel eam non intelligis illius peccati esse poenam, quod nulla necessitate commissum est. Si enim necessitas nulla peccandi est (ut omittam vim mali ejus quod originaliter trahitur; hoc enim nullum esse vos vultis), quid patiebatur, quaeso, qui secundum vestrum sensum, tanta mole malae consuetudinis premebatur, ut diceret, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19)? Deinde cogitare te existimo, quid appetendum, quid vitandum sit in agenda vita, quanto labore discatur. Qui autem hoc nesciunt, ipsa boni appetendi malique vitandi ignorantia patiuntur peccandi necessitatem. Necesse est enim ut peccet, qui nesciendo quid facere debeat, quod non debet facit. De quo genere malorum Deus rogatur, ubi dicitur, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7). Quod genus delictorum si non imputaret Deus justus, non [PL45.1119] ea sibi dimitti posceret homo fidelis. Unde dicit et Dei famulus Job, Signasti peccata mea in sacculo, et annotasti si quid invitus commisi (Job XIV, 47, sec. LXX). Tu quoque ipse in libro novissimo tuo eorum, quos contra unum meum quatuor edidisti, ex affectionibus atque passionibus animi dicis »evenire hominibus affectionalem qualitatem atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur omnino«. Quisquis ergo ea timiditate peccaverit, quae ab illo non potest separari, quid aliud quam necessitate peccabit? Sed vos ista peccata ex illis venire peccatis, quae nulla necessitate commissa sunt, in illo saltem conceditis, qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago. Qui enim, ut istam patiatur necessitatem, non nisi peccandi consuetudine premitur; procul dubio priusquam peccaret, nondum necessitate consuetudinis premebatur. Ac per hoc, etiam secundum vos, peccandi necessitas unde abstinere liberum non est, illius peccati poena est, a quo abstinere liberum fuit, quando nullum pondus necessitatis urgebat. Cur ergo non creditis tantum saltem valuisse illud primi hominis ineffabiliter grande peccatum, ut eo vitiaretur humana natura universa, quantum valet nunc in homine uno secunda natura? sic enim a doctis appellari consuetudinem nos commemorandos putasti (Supra, cap. 69). Cum igitur et illa fateamur in hominibus esse peccata, quae committuntur, non necessitate, sed voluntate, quae tantummodo peccata sunt, unde ab eis liberum est abstinere; et peccatis de ignorantiae vel affectionum necessitate venientibus, quae jam non solum peccata, verum etiam poenae sunt peccatorum, plenum sit genus humanum: quomodo dicis definitionibus nostris peccatum nec in moribus inveniri? Sed quod non vultis, audite. A peccatis omnibus sive originalibus, sive moralibus, vel quae facta sunt, vel ne fiant, non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo regenerati sumus, et a quo didicimus orando dicere, non solum, Dimitte nobis debita nostra, id est, quia peccavimus; verum etiam, Ne nos inferas in tentationem, id est, ne peccemus.

CVI. JUL. Verum consignata hac disputationis summa prudentis animo lectoris, excutiamus quid Baptisma tuum, quod propter solam genitalium commotionem dicis fuisse provisum, crediti sibi muneris exsequatur. Profitetur se a peccatis homines expiare: sed cum apud justitiam causa agitur voluntatis, non pronuntiatur rea, quae aliud velle non potuit. Evanescente autem invidia reatus, etiam pompa indulgentis evanuit: quia non potest ignoscere, quod jure non potest imputare. Ac per hoc, promissionis suae frustratur effectibus: quoniam nec invenit crimina, quorum remissione laudetur; nec habet hujus beneficii debitores, quo peccatorum vincla solvantur: quia in necessitatis asylo collocatos non potest malae convincere voluntatis: per quae omnia supervacuum deprehenditur. [PL45.1120] Verum quia gratia quae a Christo provisa est, supervacua non est; rationabilis ejus munificentia teneatur, per quod rea voluntas convincitur peccatoris, quae potuit utique tam bonum velle, quam malum voluit. Totum ergo figmentum necessitatis evanuit: ac per hoc, nullum est de naturae conditione peccatum; sed liberum arbitrium in natura hominum perseverat: quod ut tu cum Manichaeis negas, ita nos cum Apostolis et omnibus Catholicis confitemur.

AUG. Necesse est ut peccet, a quo ignoratur justitia: numquid ideo cum justitiam cognoverit, non sunt ei remittenda peccata, quae ignorantiae necessitate commisit? Aut quia jam cognovit quemadmodum vivere debeat, de se ipso ei praesumendum est ut juste vivat, non de illo cui dicitur, Ne nos inferas in tentationem? Non est igitur impunitatis securitas in necessitate peccandi: sed ut non obsit ista necessitas, donat ille cui dicitur, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17). Donat autem duobus modis: et praeteritam dimittendo iniquitatem, et opitulando ne intremus in tentationem. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). Quae suscepta tua tam tibi grata est, ut cum ab illa in consensionem quisque non trahitur, ipsam putes esse laudandam; quasi malum non sit res quae impellit in malum, si non ei cedat, sed resistat ille qui impellitur. Quamvis tu, etiamsi ei consentiatur, illum qui cecidit, non ipsam quae impulit; illum qui attractus est, non ipsam quae attraxit; illum qui illectus est, non ipsam quae illexit; magno vaniloquio contendas esse culpandum: quia scilicet, ut definis, male usus est bono: habes quippe tam malum spiritum, ut concupiscentia bona tibi videatur, qua caro concupiscit adversus spiritum. Sed eleganter te existimas irrisisse de Baptismo sententiam nostram, mendacissime affirmans quod propter solam genitalium commotionem Baptismum dicamus esse provisum. Non hoc dicimus: sed illud quod vos nova et haeretica perversitate subvertere conamini, dicimus, ideo divinitus esse provisum secundae spiritualis nativitatis auxilium, quam fieri in se ipso Christus instituit, quoniam secundum Adam carnaliter nati contrahunt mortis antiquae prima nativitate contagium (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). Ecce verbis usus sum Poeni episcopi Cypriani, contra quem tu etiam martyrem latras, cum Ecclesiae fundatissimam fidem, pro qua Ecclesia fusus est ejus sanguis, oppugnas. Sicut enim Paulus apostolus dixit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): ita et Cyprianus episcopus, intellector hujus apostoli, confessus est, secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Quid est ergo quod te Apostolis et omnibus Catholicis fallaciter jungis; quandoquidem Apostolo fraudulenter, catholico autem [PL45.1121] Episcopo et Martyri, in eo quod sensit cum orientali et occidentali catholica Ecclesia, apertissime contradicis?

CVII. JUL. Expositio sane, quam Pauli apostoli sermonibus admovisti, cum risu esset praetereunda, nisi Scripturarum terreret ignaros. Cum essetis, inquit Apostolus, servi peccati, liberi fuistis justitiae. Dicere utique non poterat, Liberatos: quoniam hic sermo liberationis tunc decenter infertur et proprie, cum homo a noxiis liberatur; liberi autem a virtutibus dici possunt, qui decernunt nihil debere virtutibus. Liber ergo et a bono et a malo dici potest, qui alteri serviens, alteri studet nihil debere: liberatus autem nisi a malo dici non potest; quia verbum hoc liberationis in se habet indicium illius qui propulsatur angoris. Quae igitur hic quaestio Apostolo de verbis suis fieri potuit, cum ille more generis humani, a bono liberos, a malo dixerit liberatos? Cum ergo, inquit, servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae: quem fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Sed ne tu aestimares servos nos peccato fieri per naturam, audi ipsum Apostolum in iisdem locis loquentem: An nescitis quoniam cui exhibetis vosmetipsos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati, sive obauditionis justitiae (Rom. VI, 20, 21, 16)? Vosmetipsos, inquit, exhibuistis peccato servos; ut intelligeres, eum voluntati, non nativitati imputare peccatum. Ob hoc ergo solum eos dixit liberos fuisse justitiae, quia detrectassent ejus praecepta servare.

AUG. Si ob hoc solum dicti sunt homines liberi fuisse justitiae, quod detrectassent ejus praecepta servare; ergo antequam acciperent praecepta justitiae, quae detrectarent servare, non erant liberi justitiae, servique peccati? quis hoc dixerit? Ab hac ergo necessitate servitutis ille liberat, qui non solum dat praecepta per legem; verum etiam donat per Spiritum charitatem, cujus delectatione vincatur delectatio peccati: alioquin perseverat invicta, et servum suum tenet. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19).

CVIII. JUL. Denique statim addit, ita eos servos esse justitiae, sicut fuerant servi ante peccati. Per quod potes eos jam tu, si placet, liberos dicere peccato, cum serviunt justitiae; sicut ab illo dicti sunt a justitia liberi, cum servirent delicto. Ineptissime itaque simplicitati apostolicae voluisti calumniam commovere. Neque enim ille, ut putas, vigilantissime hoc quod aestimas intimavit: sed tu somniculosissime quod ille protulit intueris. Argumentaris quippe, ideo illum liberatos dicere maluisse, quam liberos, ut intelligeremus arbitrii libertate male quidem posse, bene autem fieri non posse. Verum ipse tibi verborum ejus ordo renititur. Nam si hoc, quod tu, putasset, quia libertate solum peccaretur; debuit dicere, Liberi fuistis peccato; non, Liberi fuistis justitiae: ut [PL45.1122] ille diceretur esse liber cui operabatur ipsa libertas. Si enim placet etiam casuum pensare momenta, huic illos justitiae dixit esse liberos, non ab hac justitia liberos. Consequentius ergo hac elocutione nos adjuvaremur, si etiam tam leves res premere vellemus. Sed absit hoc: sensum intelligimus Apostoli, et elocutionum simpliciter prolatarum officio contenti sumus. Nihil aliud dixit Magister Gentium, nisi, Liberi fuistis, non servistis, justitiae: liberati estis, peccatorum veniam suscepistis, manente arbitrii libertate; per quam potuerunt et ante peccato, et postea obedire justitiae.

AUG. Ex isto haeretico sensu, quo dicitis non fieri per gratiam liberationem a peccato, nisi cum de praeterito accipitur venia; non autem etiam ne dominetur peccatum, cum quisque a concupiscentia sua trahitur in ejus assensum; etiam sanctorum orationibus contradicitis. Utquid enim Deo dicitur, Ne nos inferas in tentationem; si, ut hoc non fiat, in liberi arbitrii nostri est potestate, quod nobis naturaliter insitum est? Utquid dicit Apostolus, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7); si Deus non liberat a peccatis, nisi veniam dando praeteritis?

CIX. JUL. Denique quid exhortatio ipsius teneret, ostendit, praemittens: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem: cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 19 et 20). Ordinatissime prorsus ipsos dicit liberos fuisse justitiae, quos convenerat ut membra sua in omni sanctificatione retinerent. Verum quia non parum hic immorati sumus, ut ostenderemus certissimum esse quod dixeram (Supra, cap. 73), quia negarent liberum arbitrium homines qui vestro fuissent sermone deterriti, et in verum exitium vana formidine truderentur; atque te esse praecipuum arbitrii liberi negatorem: revertamur ad illum librum, qui est ad Valerium destinatus, ut probemus primo te negasse conditorem Deum; nunc autem, alibi quidem negare, alibi scelestius multo quam negaveras confiteri. Et quidem quam in illo libro tuo priore absolute Deum negaveris conditorem hominum, satis cum discuteretur apparuit: dixisti quippe, quod »genus humanum diabolus quasi plantati a se fruticis fructum jure decerperet« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26); multaque alia quae loco a te argumentorum posita huic cooperantur errori. In hoc vero secundo libro, etsi universitate dogmatis tui idem agas; tamen perniciosius niteris emendare sententiam, quam ante protulisti.

AUG. Si tibi parum est Apostolus, qui dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: Ambrosius utique, non ut Manichaeus, quo nomine tales, qualis ille fuerat fidei, criminaris; sed ut catholicus intellexit Apostolum, eumque intelligens ait, »Omnes homines sub peccato pascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (De Poenitentia, [PL45.1123] lib. 1, cap. 2). Ecce de quo tanquam de suo frutice diabolus fructum jure decerpsit; non de natura quam Deus condidit, sed de vitio quod ipse plantavit. Neque enim qui nascuntur sub peccato, possunt nisi sub auctore esse peccati, si non renascantur in Christo.

CX. JUL. Verum suppleamus breviter responsionem, quae capiti tuo, quod supra posuimus (Cap. 74), debetur. Constanter itaque fideliterque respondeo, quia non invideamus liberatorem hominibus Dominum Jesum Christum; quos convenimus, ne vobis credentes, emendationis desperatione frangantur, et recedant ab eruditione Christi, quasi ea praecipientis, quae capere mortalium natura non possit, quippe malo aggravata congenito.

AUG. Sed et mors congenita est; et tamen ab ea liberat, qui quos vult vivificat (Joan. V, 21): ad quem debent confugere, qui volunt a malo congenito liberari; quod ut faciant, quis attrahat, in Evangelio lege (Id. VI, 44).

CXI. JUL. Sed currant ad eum qui clamat, Jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30): qui et malae voluntati veniam pro inaestimabili liberalitate largitur, et innocentiam, quam creat bonam, facit innovando adoptandoque meliorem.

AUG. Ipsi sunt homines, quibus invides liberatorem, quos habere malum, a quo liberentur, negas. Quomodo ergo constanter fideliterque respondes, quod non invideatis liberatorem hominibus Dominum Jesum Christum; cum potius pertinaciter et infideliter agas, ne ab illo salvi fieri credantur parvuli, sicut salvum facit populum suum a peccatis eorum; propter quod eum, Evangelio loquente, didicimus appellatum esse Jesum (Id. I, 21)? Non igitur docere poteritis liberatorem Christum vos hominibus non invidere, quia parvulos non esse homines nullo modo potestis ostendere.

CXII. JUL. Demiror itaque ausum te fuisse ponere testimonium, quo dicitur, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19). Quod manifestissime pro nobis facit, asserentibus non posse quemquam obnoxium esse diabolo, nisi qui fuerit post certamen voluntatis degeneri deditione superatus. A te autem usurpari non debuit, cui vehementer repugnat, persuadenti in regno diaboli esse nascentes, qui sine voluntate propria nec vinci utique, nec peccare potuerunt.

AUG. Quos dicis nascentes nec vinci, nec certare potuisse, ab illo originem ducunt, in quo omnes peccaverunt: qui homo, quod est pejus, sine certamine victus est. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt (Ambros. lib. 7 in Luc. cap. 15, n. 234). Sinite ergo parvulos inveniri ab eo, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10): alioquin liberatorem Jesum, quoniam et ipsi homines sunt, prorsus hominibus invidetis, quantacumque [PL45.1124] loquacitate crudelitatem vestri hujus erroris obtegendam esse credatis.

CXIII. JUL. Quod quidem videns contra te valere plurimum, quasi ipso testimonio interrogatus, Per quid ergo parvuli in regno sunt adversariae potestatis, si Scripturae creditur, unumquemque, cum vincitur, tunc servum esse victoris, et constat infantiam sine usu rationis et voluntatis nec confligere potuisse, nec cedere? addis (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8): »Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt« (Rom. V, 12). »Sic est autem Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus ex eadem massa faciens vas, aliud in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum judicium« (Id. IX, 21): »cui cantat Ecclesia, Misericordiam et judicium« (Psal. C, 1). Hoc quod dicis, per unum hominem intrasse peccatum, quo testimonio Apostoli plurimorum ineruditorum tamen pectora commovistis, licet in quarto libro breviter quomodo intelligendum esset ostenderim (Ad Turbantium), tamen adjuvante Christo, in hoc opere plenius exponemus, ita ut in secundo libro, praetermissis aliis, locus ipse apostolicus contextu suo plenissime disseratur.

AUG. Ad id quod in quarto libro tuo breviter ostendisse te dicis, in sexto nostro tibi responsum est (Contra Julianum, lib. 6, n. 75, sqq.): quod autem in hoc opere polliceris, cum reddere coeperis, ibi quam sis vaniloquus apparebit.

CXIV. JUL. Hic autem breviter admonuerim, quoniam suffragari tibi non potest ad ejus sententiae confirmationem, quam omnis eruditio, omnis ratio, et lex Dei convincit iniquissimam. Diligens ergo lector intendat quod pronuntiasti, Deum esse factorem malorum; et tales eum condere, qui sine aliquo propriae merito voluntatis eant in condemnationem prorsus omnes.

AUG. Hoc dixi: quia facit hominum naturam, qui vitio mali sunt, quod ipse non fecit; et de quo ipse bene facit, etiam cum mali sunt homines quos facit: quia in quantum homines sunt, non in quantum mali sunt, eos facit. Neque enim vasa in contumeliam fierent, nisi mali essent: qui tamen per naturam quam facit Deus, utique boni sunt; mali autem secundum vitium, quod contra naturam quidem, sed tamen naturae insevit inimicus; ut ex hoc esset natura mala, hoc est, malus homo. Non enim potest esse ullum malum nisi in aliquo bono; quia non potest esse nisi in aliqua natura: omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est. Diligenter attendite, quomodo dicantur, quae velut contraria inter se dici videntur, et non sunt: si tamen non penitus fumo superbae contentionis oculos perdidistis.

CXV. JUL. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris; [PL45.1125] ab Adam, quem ais unum omnes fuisse, usque ad finem, qui baptizati non sunt, damnationi et diabolo obnoxios pronuntias inveniri. In qua sententia multo te perniciosius curare niteris, quam antea vulnerasti. Nam ut removeres invidiam quae in te ruebat, quod diceres diabolum conditorem hominum; correctus confiteris Deum conditorem, sed talium quales adscribit Manichaeus principi tenebrarum.

AUG. »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est.« Hoc non dixit haereticus immundus Manichaeus, sed catholicus sanctus Ambrosius (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Porro autem Manichaeus nec omnem naturam, in quantum natura est, dicit bonam; nec eam quam dicit naturam malam, ullo modo dicit sanari posse ac fieri bonam: quod catholica fides dicit de natura humana pusillorum atque magnorum, et contra Manichaeos et contra Pelagianos, utrosque diversis morbis, sed pariter insanos.

CXVI. JUL. Enimvero credens malos esse homines conditione nascendi, illum eis deputavit auctorem, per quem mali operis crimen a Deo bono separaretur: et quoniam erraverat in definitione peccati, ut putaret naturale esse, quod nisi voluntarium esse non potest; consequenter deinceps malae originis malum est commentus artificem; hic religiosior in Deum, contumacior in naturam. Tu vero dicis, malos quidem nasci, sed Deum esse auctorem malorum: contumacior tu in Deum, honorificentior in naturam: haec quippe auctoris majestate defenditur, auctor autem foeditate operis accusatur.

AUG. Accusa ergo Deum, si placet, operis foeditate: quandoquidem aliqua corpora tam foeda nascuntur, ut nonnulla in eis nimia deformitate etiam monstra dicantur. Non enim alius deus, sicut Manichaeus fingit, aut dii minores, sicut Plato errat, sunt corporum conditores: sed utique Deus bonus et justus operatur etiam corpora talia; quae si referas ad grave jugum super filios Adam (Eccli. XL, 1), invenies eum nec malum, qualem Manichaeus fabricandis corporibus adhibet; nec victum malisque implicatum atque commixtum, quod Manichaeus de Deo bono credere non timet; sed plane justum propter originale peccatum, qualem fides catholica novit, a qua vester error exorbitavit. Neque enim, si nemo peccasset, foeda atque monstrosa etiam in paradiso corpora nascerentur.

CXVII. JUL. Non timuisti, scelestissime, hoc applicare Deo, quod ne ei admoveret Manichaeus, commentus est alium conditorem: ambo quidem estis veritatis inimici, sed putabatur ante te non posse ille impietate superari.

AUG. Ante me erat Ambrosius, qui non erat Manichaeus; ante ipsum Hilarius, Gregorius; ante hos Cyprianus, et caeteri, quos commemorare longum est, qui non erant Manichaei. Et tamen Ecclesiam docuerunt, quod in Ecclesia didicerunt, trahere parvulos originale peccatum, et exsufflandos in exorcismis, ut [PL45.1126] eruantur de potestate tenebrarum, et in regnum sui Salvatoris et Domini transferantur (Coloss. I, 13). Quoniam Christus si etiam pro ipsis mortuus est, quod et tu coactus es confiteri, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est; quod ait Apostolus (II Cor. V, 14 et 15): qui profecto si secundum verba tua etiam ipse Manichaeus erit, jam tu quid eris?

CXVIII. JUL. Tu vero justificasti, ut propheta ait, sororem tuam Sodomam (Ezech. XVI, 51): absolvi putabitur Manichaeus, si tuis blasphemiis comparetur. Gloriatus in primo operis mei libro fueram, quod eo ore lacerarer, quo et Apostoli injuriam pertulissent: nunc vero expavesco magnitudinem felicitatis meae; ab eo vituperor, qui criminatur Deum.

AUG. Ab eo vituperaris, qui cum Ambrosio et caeteris sociis ejus, etiam parvulorum liberatorem praedicat Christum: quem tu non solum criminaris tanquam mentientem, ubi dicit se venisse salvare et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10); verum etiam contradicis ei, ne salvandos parvulos quaerat.

CXIX. JUL. Unde mihi accidit tantae contumeliae dignitas? Nihil in me tale conferre laudando potuisses. Sensa mea dicis esse reprobanda; sed Dei opera damnanda: me male disputare; sed Deum nequiter creare pronuntias: me errare clamas; illum saevire: me asseris nescire legem; Deum vero nescire justitiam: me vociferaris catholicum non esse, quod dicam Christum provocare quos salvet; Deum vero juras creare quos damnet, nec ob aliud condere, nisi ut eant omnes in condemnationem.

AUG. Hoc et de praescientia Dei dici potest, quae tamen a fidelibus negari non potest, et puto quod nec a vobis. Aut negate Deum praescium multos se damnaturum esse quos creat, ne videatur creare quos damnet; et quod est mirabilius et inscrutabilius, multos, ne malitia mutet eorum intellectum, de hac vita non rapere (Sap. IV, 11), quos malos futuros non potest ignorare. Date honorem Deo: altitudini judiciorum ejus cedat vestrorum crepula ruina verborum, quasi nitida et acuta, sed vitrea.

CXX. JUL. Inter te igitur et Manichaeum prosatorem sensuum tuorum, video per profectum eruditionis tuae magnam factam esse distantiam. Ille enim licet duos induxisset auctores, tamen spem salutis ex ea reliquit parte, qua dixit bonum Deum esse alienissimum ab iniquitate, et a crudelitate: tu vero unum bonum quidem Deum, sed eumdem malorum conditorem loquens, ut reverentiam divinitatis, ita spem salutis funditus sustulisti.

AUG. Manichaei fingunt Deum crudeliter infirmum, qui partem suam, substantiam suam, membra naturae suae dilanianda et contaminanda hostibus tradidit, a quibus vastitatem sibi imminere cernebat: vos autem qui Deum omnipotentissimum non negatis, in gravi jugo parvulorum credi vultis injustum, negando originale [PL45.1127] peccatum.

CXXI. JUL. Non est enim qui subveniat reis, quando ipse qui est unus, desiderio creandarum miseriarum etiam eos punit, in quibus nihil aliud quam hoc quod ipse fecit agnoscit.

AUG. Agnoscit ibi etiam quod ipse non fecit: peccatum quippe ipse non fecit. Alius autem similiter ut vos vanus posset dicere, Deum desiderio creandarum miseriarum etiam eos creare, quos damnaturum se esse ignorare non potuit, incomparabiliter plures, quam eos quos liberaturum se esse praescivit.

CXXII. JUL. Perspecta igitur abysso impietatis tuae, licet nunquam quidquam possit profanius inveniri; tamen quam hoc nihil habeat virium, et quid de illis quae annexueras colligatur, brevi disputatione monstrabitur. Deus qui hoc appellari nomine voluit, ut omnipotentissimus, ita etiam justissimus creditur; quorum si unum defuerit, neutrum aderit; ut conditor benignissimus hominum, ita meritorum expunctor aequissimus; omne quod facit, bonum valde est. Ac per hoc, nemo naturaliter malus est: sed quicumque reus est, moribus, non exordiis accusatur.

AUG. Cur ergo grave jugum super exordia parvulorum sub Deo potentissimo atque justissimo?

CXXIII. JUL. Nec malum itaque naturale est, nec Deus creare reos potest, nec in regno diaboli collocare. Quibus collectis et tu Manichaeus, imo Manichaeo pejor ostenderis: et sine peccato in hunc mundum humanitatis ingressus, et sub jure Dei, non diaboli, fructus fecunditatis, et naturalis innocentia claruerunt.

AUG. Ergo et Ambrosius, qui dixit, »In primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur« (Lib. 1 in Luc. I, 17, n. 37), Manichaeus, aut Manichaeo pejor ostenditur, sicut conviciaris, aut furis.

CXXIV. JUL. Hoc igitur consignato, quid processum tuum consequatur attende. Prophetas, et Patriarchas, omnesque sanctos Veteris Testamenti constat Baptismatis expertes fuisse, sed a Deo conditos propriis deinceps fulsisse virtutibus: sub diaboli ergo regno, contra testimonium legis, esse credentur aeternis suppliciis mancipandi; quia ex Adam omnes pronuntiantur a te in condemnationem creati.

AUG. Et ipsos antiquos justos eadem gratia liberavit, cui vos bellum indixistis: quamvis diversis usi fuerint pro tempore sacramentis. Quoniam quod de Christo credimus, hoc credebant. Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus [PL45.1128] Jesus: cujus illis praenuntiatus est, nobis autem annuntiatus est humilitatis adventus; claritatis vero qui in fine futurus est, et illis est praenuntiatus et nobis. Et illorum ergo et nostra in isto uno Mediatore una fides est, et idem spiritus fidei et in illis et in nobis: unde dicit Apostolus, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Unde autem sit haec fides, ne ita gloriemur tanquam ex nobis sit, eumdem audiamus apostolum: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Et alio loco: Pax, inquit, fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Id. VI, 23).

CXXV. JUL. Quod si dixeris, quam sis aperte Manichaeus, etiam patroni tui poterunt confiteri. Si vero intellexeris tantum veri Regis exercitum contra tuam dimicare sententiam, nec illis te afferre posse praejudicium: acquiesce destructum esse quod exstruxeras, et per hoc non ire omnes ex uno in condemnationem; sed eos tantum qui rebelles voluntati Dei, sine poenitentia, sine correctione, ultimo fuerint fine deprehensi.

AUG. Adde et generatos, si non fuerint regenerati: quia in uno omnes peccaverunt (Rom. V, 12).

CXXVI. JUL. Quod autem Deus dictus est, Figulus ex eadem massa faciens aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 21); a te commemorari omnino non debuit: quia ut a nobis consequenter exponitur, ita tibi totum repugnat: nam cum alii in honorem, alii in contumeliam fieri dicuntur, juvatur sensus Catholicorum, quo secundum diversitatem voluntatis humanae, diversus etiam vasorum exitus praedicatur.

AUG. Ambrosium audi, qui dicit, »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Sic quippe intellexit cum caeteris condiscipulis et condoctoribus suis, sine ulla dubitatione catholicis, quod scriptum est de peccato et morte, quod per unum intraverit, et in omnes homines pertransierit (Rom. V, 12). Et intellige hanc esse massam de qua fiunt vasa, sive illa, sive ista. Nam si inscrutabilis quaestionis hujus ista esset solutio, quam tu sapis, secundum merita voluntatum; tam manifesta esset, ut nulla ejus difficultate compelleretur Apostolus dicere, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? De nondum natis enim agebatur, quorum non ex operibus, sed secundum propositum suum Deus unum dilexit, alterum odio habuit: unde ad haec verba perventum est, ut de eadem massa et diversis vasis, et de potestate figuli diceretur.

CXXVII. JUL. Tu autem qui supra dixeras, omnes ire in condemnationem, qua testimonium fronte posuisti, quo pronuntiatur ire alius in honorem, alius in contumeliam?

AUG. Sed gratia liberat a totius massae damnatione [PL45.1129] quos liberat; quam vos negando, estis haeretici. Quantum enim pertinet ad originis, meritum, ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16): quantum autem ad gratiam, quae non secundum merita datur, quicumque ab ista condemnatione liberantur, dicuntur vasa misericordiae: qui vero non liberantur, ira Dei manet super eos (Joan. III, 36), veniens de justo judicio Dei; quod non ideo vituperabile, quia inscrutabile est: et propterea vasa irae nuncupantur, quia et his bene utitur Deus, ut notas faciat divitias gloriae suae; in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Quod enim Deo judicante a caeteris exigitur, hoc istis eo miserante donatur: quas investigabiles vias Domini si aestimas improbandas, audi, O homo, tu quis es qui respondeas Deo?

CXXVIII. JUL. Nihil enim ita pugnat, quam dicere, omnes, et non omnes. Tu dicis, a figulo Deo omnes fieri in condemnationem: Apostolus dicit, non omnes in condemnationem, nec omnes in honorem; quod in loco suo, quid habeat dignitatis absolvam. In ipsa tamen pronuntiatione sententiae, constat inter vos magnam esse discordiam, nec eumdem esse figulum in condemnationem cuncta fingentem, quem Paulus dicat in honorem alios fabricantem: nec te illi credere, qui a magistro admirabili praedicatur; quoniam tuus figulus omnes in condemnationem fingit, Apostoli figulus plurimos fingit in gloriam.

AUG. Cum dicuntur omnes ex uno in condemnationem, ipsa massa significatur, ex qua fiunt a figulo alia vasa in honorem, id est, quae assumuntur in gratiam, alia in contumeliam, id est, quae ad luendum debitum relinquuntur; ut filii gratiae id sibi donari sciant, quod si exigeretur, non esset injustum; ac sic non in se ipsis, sed in Domino glorientur (I Cor. I, 31).

CXXIX. JUL. Et haec quidem dixerim, ut statim appareret, te esse aut imperitiae aut impudentiae singularis, qui tuorum vice, contrariis utereris: caeterum pietas explanabit et ratio, Deum meum neminem in contumeliam formare.

AUG. Si Deus tuus in contumeliam neminem format, non est ipse Pauli apostoli Deus: ille quippe de Deo vero dicebat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Sed tu videlicet artifex magnus profers ex officina Pelagiana meliorem deum, qui nullum vas facit in contumeliam.

CXXX. JUL. Sed imaginem suam, id est, omnes homines bonos condere, qui etiam demolitos studiorum pravitate, reformare remediorum desiderat largitate. Ipsi quidem cantat Ecclesia misericordiam et judicium (Psal. C, 1); quia et illis est benignus qui nihil deliquerunt, et justo punit judicio eos qui [PL45.1130] boni a Deo conditi suapte voluntate peccarunt, ac misericordiae subsidia respuerunt. Hanc igitur misericordiam, et hoc judicium cantat Ecclesia Catholicorum: caeterum in vestra nihil potest tale resonare, quae dicit sine justitia, sine judicio, sine misericordia, Deum conditorem malorum, formare quos puniat; atque ob hoc punire, quod eos ex Adam ipse formaverit.

AUG. Jam quidem tibi superius ad omnia ista responsum est: tamen et hic breviter audi. Non abstinet Deus bonum formationis suae etiam ab stirpe damnata: sed si tibi displicet, Deum creare quos damnet; contradic ei, si potes, ne creet eos, quos malos futuros, et in malignitate usque in finem perseveraturos, et ob hoc sine dubitatione damnandos esse praescivit: aut ei suggere, si videtur, ut tot millia parvulorum non baptizatorum, quos novit perdite esse victuros, et in aeternum ignem, damnante ipso, cum diabolo ituros, rapiat ex hac vita, dum sunt innocentes et boni; ut si non in regno ejus, certe in loco aliquo secundae felicitatis, quem talibus aedificavit haeresis vestra, vitam teneant sempiternam. Habes adhuc quod suggeras consiliarius Dei, pro filiis ejus quos regeneravit, quos adoptavit, et tamen malos atque damnandos futuros esse praevidit: ut antequam veniant in ream vitam, vitae ipsius productione priventur, et ad regnum ejus, non ad supplicia aeterna pertineant. Cum enim te invidiose dicere putaveris, Deum creare quos damnet; cogita quanto invidiosius possit dicere alius similiter vanus, Deum regenerare quos damnet: cum sit in ejus omnipotentiae potestate, antequam damnabiles fiant, eos de tentationibus mortalis vitae hujus auferre. Si autem non potes ista dicere, nec Deo contradicere, nec illius sapientiae tuum praebere consilium; quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? desine nobis introducere alterum figulum, qui non facit vasa in contumeliam; et ab isto qui ea facit reprehendendo cohibe te: et agnosce te; quia ut non te implices hoc sacrilegio, ideo tibi dicit Apostolus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo?

CXXXI. JUL. Sed jam apostolicae sententiae dignitas asseratur, ne putetur vel de aliquibus hoc sensisse, quod tu de omnibus aestimasti. Apostolus itaque Paulus disputans cum quaestionibus Judaeorum, qui generis sui dignitate turgentes, dedignabantur coaequari sibi ex Gentibus fideles, et justitiam Dei commendat et gratiam, disputans ad earum munificentiam pertinere, quod et primo Judaeos nobilitaverat legis agnitio, et quod deinceps etiam Gentes adsciverat Christi praedicatio. Unus enim utriusque populi conditor judicaturus et illos per legem, et [PL45.1131] istos in lege (Rom. III, 29); quia non erat Judaeorum Deus tantum, sed etiam Gentium, reddens suum unicuique sine fraude, sine gratia, id est sine cujusquam acceptione personae (quod exprimit nomen gratiae in definitione justitiae), ita de semine venientes Abraham, cum nequiter vivunt, jure condemnat, ac de sua haereditate proturbat, sicut etiam Gentiles in simili operatione deprehensos; et e regione, utriusque populi bonas voluntates et veram fidem probitatemque actionum donat gaudiis sempiternis. Comprimit igitur Gentium Magister Judaeorum tumorem, et ostendit non in seminibus humani generis, sed in moribus esse distantiam; ut se illi agnoscerent, nisi fideles esse curassent, nulla praerogativa circumcisi generis vindicandos: siquidem Jacob et Esau una seminis exceptione concepti, et una vi parientis effusi, diversos nimium exitus pro meritorum diversitate pertulerint.

AUG. Si secundum Apostolum saperes, non commemorares hoc loco merita Jacob, ubi eum dicit ille non ex operibus fuisse dilectum; ut gratiam commendet, quae non secundum merita nostra datur: alioquin merces non imputatur, sicut ipse dicit, secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Quibus verbis quid ostendit, nisi gratiam non esse debitam, sed gratuitam? Hanc itaque commendabat, ubi dicebat: Cum enim nondum nati essent, neque egissent aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Id. IX, 11-13). Clara sunt quae obscurare conaris: fumos tolle, Scripturarum lumen attende. Gratia quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione operetur bona. Quod et Joannes apostolus apertissime ostendit, ubi ait: Nos diligamus, quoniam prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Non ergo diligimur, quia dileximus; sed quia dilecti sumus, diligamus.

CXXXII. JUL. Esau enim profanus et fornicator, propter unam escam vendens primitiva sua (Hebr. XII, 16), quaesivit benedictionem quam spreverat, nec adeptus est, quanquam eam cum lacrymis poposcisset. Jacob autem quietus et mitis, obediens parentum praeceptis, et sanctificationum appetentissimus, ad hoc usque provectus est, ut sicut Abrahae et Isaac, ita etiam et Jacob Deus in sancto populo diceretur. Cum igitur omnibus constaret exemplis, Deum justo judicio bonis mentibus in quacumque gente suam misericordiam non negare, malas vero mentes nulla sinere stirpis nobilitate defendi; intelligerent Judaei, Centium fidem a se despici non debere: quia sicut non patrocinatur Israelitarum stemma criminibus, ita etiam nullo impedimento est Gentium [PL45.1132] origo virtutibus. Hoc ergo totum agens conflictu illo Apostolus; in quibusdam tamen locis, ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae de sola Dei praejudicat potestate.

AUG. Ergo ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae mentitur Apostolus-nam Deus ex operibus eligit, non ex gratia. Quis ita sapiat, nisi haereticus inimicus gratiae, amicus superbiae? Clamat vas electionis, et gratiae, qua talis factus est, praedicator, non ex operibus dilectum esse Jacob: et tu commemoras opera Jacob, ex quibus eum dilectum esse contendis; et hoc faciens, mihi te existimas contradicere, cum sis novus Antichristus, eique apertissime contradicas in quo locutus est Christus (II Cor. XIII, 3).

CXXXIII. JUL. Ut illis in cerimoniarum et hostiarum observatione gloriantibus, perque hoc aestimantibus alias nationes nullis legis ritibus consecratas ad consortium sui nec posse admitti subito, nec debere, diceret, quia etsi in illis observationibus fuisset summa justitiae, haberet tamen in potestate sua Deus, quamdam facere populorum commutationem, ut rejiceret quos vellet, et quos vellet assumeret. Cui sensui respondet sub persona Judaeorum, nihil debere jam exigi ab hominis voluntate; quandoquidem Deus, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Ad quod refert Apostolus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et infert testimonium prophetae Isaiae, Numquid dicit, inquit, figmentum ei qui se finxit, Utquid me fecisti sic? Additque de suo: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 18, 20, 21)? Et est sensus ejusmodi: Quia ego commendavi voluntatem Dei, auctoritatemque gratiae ejus exposui, dicens quod misericordiam praestaret, cujuscumque misertus fuisset; tu mihi, o Judaee, calumniam concitasti, quasi commendatio prolata a me voluntatis et potestatis divinae ad excidium justitiae illius pertineret: et quia dixi, Facit quod vult; argumentatus es nihil jam reposci ab hominis voluntate debere, si Deus totum pro sua faceret voluntate; cum personae dignitas locum excluserit quaestionis. Nam si dixissem, Facit Deus quod debet secundum justitiae suae leges, quae de meritis judicat singulorum; nihil quale nunc objicis, utique retulisses: nunc vero quia dixi. Facit Deus quod vult; putasti me aliquid furatum esse de justitiae dignitate. Utrumque igitur idem est. Nam cum de Deo dico, Facit quod vult; nihil aliud dico, quam, Facit quod debet: quia scio eum nihil aliud velle quam debet. Ubi ergo inseparabiliter voluntas cohaeret aequitati quamcumque de illis nominavero, utramque signavi.

AUG. Quomodolibet dicas Deum facere quod debet; gratiam nemini debet, multisque non reddit supplicium, [PL45.1133] quod malis eorum operibus debet, et largitur gratiam, quam nullis eorum bonis operibus debet. Quid enim debebat eidem ipsi Paulo, cum adhuc Saulus persequeretur Ecclesiam? nonne supplicium? Quod ergo eum emissa voce de coelo prostravit, quod excaecavit, quod ad fidem percipiendam quam vastabat, tam violenter attraxit (Act. IX), procul dubio secundum, gratiam non secundum debitum fecit, ut in eis esset reliquiis populi Israel, de quibus dicit: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt: si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Quid debebat etiam illis nisi supplicium, quibus dicit, Non propter vos ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus? Facere ergo se dicit bona eorum in ipsis; sed propter nomen suum quod profanaverunt, non propter ipsos qui profanaverunt: nam propter ipsos si facere vellet, supplicium illis debitum redderet, non gratiam donaret indebitam. Quod enim se facturum dicit, ad hoc pertinet ut bona faciant, non quia boni erant qui profanaverunt nomen sanctum ejus. Denique apertissime dicit eos bona esse facturos; sed se faciente ut ea faciant: ait quippe inter caetera, Et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 22, 27). His certe operibus merces imputatur secundum debitum: debetur enim merces, si fiant; sed gratia quae non debetur, praecedit ut fiant. Debetur, inquam, bona merces operibus hominum bonis: sed non debetur gratia, quae ipsos homines bonos operatur ex malis. Postremo, qui facere Deum dixisti quod debet, et alta cervice humana merita ventilasti, die quaeso, quibus meritis parvulorum debeat regnum coelorum. Dicturus es forte, debere hoc eum gratiae suae, qua opitulante renati sunt. Propter hanc enim acceptam jam venire in ejus regnum merentur: sed ipsam gratiam, quam regenerandis exhibet, nullis eorum omnino meritis debet. Propterea Pelagius vester in episcopali judicio Palaestino, eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ne ipse damnaretur, damnare compulsus est: ubi et te ipsum, et se ipsum, qui hoc dicere non desistitis, sine dubitatione damnavit. Istam gratiam, vere gratiam, id est, gratuitam, nullisque meritis praecedentibus debitam, commendabat Apostolus, quando dicebat: Cum enim nondum nati essent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Haec est electio, de qua et illud dicitur: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt: si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Unde et hic, cum dixisset, ut per electionem propositum Dei maneret; continuo subdidit, Non [PL45.1134] ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Rom. IX, 11-13). Contra istam veritatis tubam reclamas, et dicis: »Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae Paulus apostolus de sola Dei praejudicat potestate.« Ubi quid dicis aliud, nisi, Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam mentitur Apostolus, dicens non ex operibus dilectum esse Jacob; cum ex operibus sit dilectus, quia erat »quietus, et mitis, obediens parentum praeceptis, et sanctificationum appetentissimus« (Supra, cap. 132)? Nec intelligis, non ideo quia talis erat, vel talis futurus erat, fuisse dilectum: sed talem, quia dilectus est, factum. Erubesce: non mentitur Apostolus; non ex operibus Jacob dilectus est; si enim gratia, jam non ex operibus: sed gratia dilectus, eadem gratia faciente bonis oportuit ut polleret operibus. Parce animae tuae, noli esse inimicus huic gratiae.

CXXXIV. JUL. Ergo superbia illa quae volebat otiari, et desidiam suam ob id colore necessitatis obnubere, ut in susceptione Gentium reclamaret Evangelio; audit quoniam etsi sic esset quomodo tu commentaris, tamen supplicare Deo, non seditionem excitare deberes: quibus verbis nequitiam retundit hominis, qui diversitatem meritorum ex voluntatis qualitate venientem, aucupans elocutionis ambiguum, ideo necessitati divinae conabatur adscribere, ut assereret necesse esse alterum de duobus, id est, aut Gentes ad promissionis non venire consortium, aut si hoc liceret Deo, exstingui officia liberae voluntatis. Verum quia id non sufficiebat negotio; neque enim a tali magistro, sicut commendabatur auctoritas Dei, ita erat indefensa relinquenda justitia: subdit consequentissime, vasa quae in contumelia et quae in honore fiunt, habere hoc de propriae stipendio voluntatis. Si enim Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam in multa patientia, in vasis irae, consummatis in perditionem: et ut notas faceret, inquit, divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus (Rom. IX, 22-24). Certe hic absolvit, quod superior conflictus operuerat, non inferri a Deo iram nisi his vasis quae ad perditionem consummata fuerint; gloriam autem dari his quae ad hoc fuerint praeparata. A quo autem vasa hujusmodi in susceptionem horum quae diximus praeparentur, ipsius Apostoli sermo patefecit. In magna, inquit, domo, non sunt tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam. Si ergo mundaverit quis semetipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 20, 21).

AUG. Ergo ipsa vasa ita se praeparant, ut frustra de Deo dictum sit, quae praeparavit in gloriam? Hoc enim apertissime dicis: nec intelligis ita dictum esse, Si [PL45.1135] quis mundaverit semetipsum, ut ostenderetur et opus hominis per voluntatem: sed, ingrate homo, praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); ideo utrumque verum est, et quia Deus praeparat vasa in gloriam, et quia ipsa se praeparant. Ut enim faciat homo, Deus facit; quia ut diligat homo, Deus prior diligit. Lege Ezechielem prophetam, unde quod satis visum est supra commemoravi (Supra, cap. 133): ista etiam verba reperies, id est, Deum facere ut praecepta ejus homines faciant, quorum miseretur, non propter merita eorum, quae mala ibi esse commemorat, sed propter nomen suum; ut Deo sine meritis eorum faciente ut faciant praecepta ejus, incipiant merita bonorum habere factorum. Haec est gratia quam negatis, non ex operibus quae fiunt, sed ut fiant.

CXXXV. JUL. Ecce officium liberae voluntatis: Si, inquit, mundaverit quis semetipsum a societate vasorum vilium (quo nomine vitia denotantur), erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Haec igitur vasa, studiis propriis, aut ad iram, aut ad gloriam praeparantur: Deus autem notam facit potentiam suam in utroque, vel severitatem in impios exserendo, vel benedictionem fidelibus largiendo. Apparuit itaque hanc sententiam egregii praeceptoris, nec Manichaeis opem sensibus attulisse, et e diverso nos consequenter armasse.

AUG. Quid calumniaris, quid falso criminaris, nec quos et quales Ecclesiae doctores crimineris attendis? Non cujusquam Manichaei, sed sancti Ambrosii verbis tibi respondeo: »Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit« (Lib. 7, in Luc. IX, 58). Hoc in veritate facit, hoc in veritate Scripturarum divinarum intellexit Ambrosius: sed judicium, cum alios facit, et alios non facit, occultum est. Propter quod dicitur nomini per hominem, sed non ab homine: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21). Aufer tuas nebulas ab istorum serenitate verborum, quibus Dei quidem judicium significatur occultum; sed ipsa tam clara sunt, ut se tua caligine obumbrari obscurarique non sinant.

CXXXVI. JUL. Ac per hoc et tibi vehementer obnixa est, dicens, non omnes fingi in condemnationem, in quam tu omnes ire pronuntias. Absurdissime autem argumentari soles, ut dicas, Sed hi non finguntur in condemnationem, qui postea liberantur: cum nec sic possit sermonis apostolici tibi vel superficies convenire. Nam cum dicis tu, Omnes in condemnationem creantur lege nascendi, sed aliqui inde, licet perexigui, mysteriis liberantur; non hoc asseris [PL45.1136] quod ille, qui non solum de condemnatis liberari praedicat, verum non omnes in condemnationem fingi, sed alios in contumeliam, alios in honorem.

AUG. Ubi dixit Apostolus, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16); ipsam massam demonstravit, quae tota vitiata ex Adam fluxit: ubi autem dicit, ex illa fieri vasa in honorem, gratiam commendat, qua homines quos creat, etiam liberat; ubi vero, ex illa fieri vasa in contumeliam, judicium ostendit, quo homines, quamvis creet, non tamen liberat. Quod etiam vos de parvulis cogimini confiteri, quorum certe omnium unam esse massam non potestis negare, qualemlibet eam putetis: ex qua tamen alios in Dei regnum adoptari fatemini, quos procul dubio vasa in honorem facta conceditis; alios vero non adoptari, quos facta vasa in contumeliam, nisi intelligenter consentiatis, impudenter negatis. Neque enim, si non est ista poena damnationis, sicut vultis, non erit saltem contumelia imaginis Dei, separari a regno Dei. Sed vos si illam perseveranter negabitis gratiam, ad hoc judicium vos pertinere monstrabitis: quod utique in parvulis injustum esset, si peccatum originale non esset.

CXXXVII. JUL. Quod ut claruit Apostolum dixisse de moribus, ita apparet quanta testimoniorum Legis inopia labores, qui ab his sententiis contra fulmina rationis opem petis, quae tibi dedignantur, imo natura sui subvenire non possunt.

AUG. Contra Apostolum dicentem, ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam Deum facere; nec dicentem, aliud nec in honorem, nec in contumeliam, quod utique diceret, si hoc quod vos de parvulis crederet: contra hunc ergo divinitus intonantem non est fulminea ratio vestra, sed fumea.

CXXXVIII. JUL. Et haec quidem quantum spectat ad testimonium Apostoli disputata sunt. Caeterum in Isaia, unde ipsam sententiam Paulus assumpsit, in tantum non deterret Deus rationabilem creaturam a sui consideratione judicii, ut sicut per eumdem prophetam dixerat, Quiescite agere perverse, discite bene facere, subvenite oppresso; et venite, arguite me, dicit Dominus (Isai I, 16-18): ita etiam hic, ne quid potestate sola, non justitia videretur fecisse, dispensationum suarum dignatur aperire rationem. Afflicto enim in captivitate populo Judaeorum redemptionis appropiare tempus, quo ad terram suam reverterentur, annuntiat; et causam vel praecedentium angorum reserat, vel instantium gaudiorum. Epuletur, inquit, coelum desuper, et nubes spargant justitiam; oriatur ex terra misericordia, et justitia oriatur simul. Ego sum Dominus Deus qui creavi te, faciens meliorem, praeparavi te sicut lutum figuli. Numquid qui arat, arabit terram per omnem diem? Numquid dicit lutum figulo, Quid facis, quia non operaris, quia non habes manus? [PL45.1137] Numquid dicit-figmentum ei qui se finxit, Sapienter me finxisti? vel qui dicit patri, Quid generabis? et matri, Quid parturies? Quia sic dicit Dominus Deus Israel sanctus qui fecit futura: Interrogate me pro filiis meis et filiabus, et pro operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram et hominem super eam; ego manu mea firmavi coelum; ego omnibus sideribus mandavi: ego levavi cum justitia regem, et omnes viae ejus rectae; hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum praemio, nec cum muneribus, dixit Dominus sabaoth (Isai. XLV, 8-13).

AUG. Si intelligeres verba Prophetae, intelligeres ibi regem, de quo dictum est, Ego levavi cum justitia regem, et omnes viae ejus rectae, hunc esse mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum: sed intelligeres ut intelligendus est. Neque enim audebis eum dicere praecedentibus operum meritis Filium Dei factum ab initio, id est, a virginis utero. Qua ergo gratia homo ille ab initio factus est bonus, eadem gratia homines qui sunt membra ejus ex malis fiunt boni. Quid enim dicatis de Christo secundum hominem, non invenitis, id est, secundum id quod Verbum caro factum est: quod ille qui Deus erat, et Deus mansit et homo factus est; quod ipse homo nunquam ita fuit homo, ut non esset unigenitus Dei Filius, propter unigenitum Verbum. Neque enim ut hoc esset, morum suorum de propria voluntate venientium meritis comparavit: sed, sicut verum dixit Ambrosius, quasi de Spiritu natus abstinuit a delicto. Alioquin secundum vos, multi essent tales, si esse voluissent; atque ut ille talis nonnisi unus esset, in potestate hominum fuit, qui tales esse noluerunt: quae si attenditis quanta impietate dicantur, vel tacita cogitatione credantur; sicut agnoscitis Unigeniti naturam, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; agnoscite et gratiam, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ille igitur quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit (Ambrosius, lib. 7 in Luc. IX, 58), qui hominem quem voluit, unum sine ullis humanae voluntatis praecedentibus meritis mediatorem Dei et hominum fecit.

CXXXIX. JUL. In hoc igitur loco hic sensus, quantum spectat ad historiam, continetur, ut Deus loquatur ad populum: Quia nec odio vos in captivitatem tradidi, nec nunc oblivione judicii de vinculis Babylonicae captivitatis exemi; sed ego, quantum in me est, paratus jugi vos benevolentia confovere, justitiae meae tamen debui, ut et delinquentes hostibus traderem, et recrearem liberaremque vexatos. Sicut enim rusticandi gnarus non semper uno imminet operi, ut solis findat arva dentalibus; sed diverso genere votivae fertilitati rura componit: ita etiam ego dispensationum vices vario, ut tum pressuris, tum consolationibus voluntatem vestram frugibus possim [PL45.1138] aptare justitiae. Denique, ut intelligatis quanta aequitate agam vobiscum, possem mussitationes vestras pro potestate despicere, ut sicut figulo figmentum suum dicere non potest, Quid fecisti? ita etiam vobis silentii pondus imponerem: tamen contra haec exempla provoco vos, ut pro filiis meis et filiabus, id est, pro vobis et operibus manuum mearum me interrogetis, et discatis, totum me juste, nec quidquam unquam fecisse crudeliter.

AUG. Quod vis dicis, non quod dixit Isaias: ille gratiam loquitur, contra quam tu loqueris.

CXL. JUL. Et a Propheta ergo, et ab Apostolo, in exemplum adductus est figulus, nihil aliud praebiturus, quam comparationis officium; non tamen ut tam viles apud Deum esse homines indicentur, quam argilla est in fornace et orbe figulorum. Absoluta hac expositione quam praemisimus, admonemus secundum interpretationem recentem in eodem loco aliud relucere. Rorate, inquit, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. Vae qui contradicit factori suo, testa de samiis terrae: numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis? et opus tuum absque manibus est (Isai. XLV, 8, 9)? Quibus verbis etsi secundum historiam Cyrus rex, secundum prophetiam tamen incarnatio Salvatoris exprimitur; qui quoniam erat de virgine nasciturus, Judaeorum et omnium infidelium obstinatio convenitur, ne sint signis fidelibus perduelles. Cum enim praemisisset, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Ego Dominus, inquit, creavi eum.

AUG. Dic mihi quibus operibus hoc meruit homo Christus Jesus; et qua justitia Dei solus hoc meruerit, aude garrire: aut si non audes, tandem gratiam sine meritis confitere, non solum remittentem peccata homini, verum etiam in natura humana justitiam sancto Spiritu facientem. Non enim et homini Christo gratia peccata dimisit, aut non eum gratia talem fecit, ut ab initio semper esset bonus, sicut ab initio semper Dei Filius. Prorsus, sicut admoniti sunt, qui in eremo serpentum morsibus lethaliter vexabantur, ut illum qui in signo exaltatus fuerat, attenderent, ne perirent (Num. XXI, 6-9): ita sunt admonendi, qui vestris disputationibus venenantur, ut Christum attendant, et in illius hominis mediatoris justitia gratiam sine meritis videant, unde a se vestri oris virus excludant. Denique in verbis Prophetae, etiam secundum recentem interpretationem quam commemorasti ubi evidentius prophetatus est Christus, non inde assumpsisti unde disputares, nisi quod ex virgine natus est, quia dictum est, Aperiatur terra, et germinet, Salvatorem: de justitia vero ejus, quae hic pariter praenuntiata est, nihil dicere voluisti; cum tu verba ipsa prophetica proposueris, ubi ait, Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Dic [PL45.1139] mihi quem justum nubes pluerunt, nisi quia Prophetae et Apostoli Christum praedicaverunt, qui ex ipso virginis utero cum justitia natus est? Unde cum dictum esset, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem; mox additum est, et justitia oriatur simul. Ac per hoc, ea gratia fiunt justi homines qui renascuntur in Christo, qua gratia justus homo natus est Christus. Sicut ergo exemplum est vitae, ut cum imitando juste agamus: ita est etiam exemplum gratiae, ut in eum credendo inde nos fieri speremus justos per ipsum, unde factus est ipse, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Quoscumque itaque dente mortifero momordistis, hunc justum intueantur, et sanabuntur: hoc est, inde se credant accipere justitiam, unde Christo est innata justitia; et ideo non in suo arbitrio, nec in suo merito, sed in Domino glorientur.

CXLI. JUL. Ante terra aperitur in germen, quam opera colentis semen accipiat: quod in puerperio virginis approbatur, quae munere matris officium praevenit et exclusit uxoris. Quod ergo in usu non erat, id facturum se Deus omnipotens pollicetur; et addit, praevidens infidelium multitudinem: Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae. Id est, Vae his qui, Deo promittente, fetam fieri virginem non potuisse contendunt: cumque ipsi totidem licet de seminibus a Deo institutis, tamen interveniente Dei potentia, in visceribus fingantur maternis, obstipo studio affirmant, nequivisse carnem sine ministerio viri ex carne virginis fabricari. Tale est igitur quod vos, o pervicaces, non putatis me id facere potuisse, ac mihi de rei difficultate praescribitis, cum vos ipsos manibus meis constet effectos; quale, si lutum figulo suo, cum ab eo tractatur, diceret, Non habes manus; quibus tunc in vas aliquod formabatur. Ita ergo et vos, qui inquiritis quis filium virgini dederit sine viri semine, cognoscite eumdem esse qui vos fecit ex semine. Sed jam quoniam Scripturis sanctis expositio varia licet, utraque tamen pia et religiosa concinuit, primus terminetur liber: suo tamen fine commonens, ut opifex nascentium Deus credatur, innocentium tutor, Catholicorum remunerator, Manichaeorumque damnator.

AUG. Ut sciant, qui intelligenter legunt, quemadmodum conatus fueris verba apostolica obnubilare clara, et recta pervertere, huic disputationi tuae ex eadem oportet Apostoli disputatione respondeam. Volens igitur beatus Paulus ostendere, quod ea quae [PL45.1140] promisit Deus, potens est et facere; ubi maxime gratia commendatur, cujus estis inimici: neque enim in potestate hominum est, ut Deus impleat quae promisit, et non in ipsius qui promisit: volens ergo id ostendere, Non potest, inquit, excidere verbum Dei: non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis enim verbum hoc est, Ad hoc tempus veniam, et erit Sarrae Filius. Tene in mente filios promissionis, quoniam qui promisit potens est et facere (Rom. IV, 21). Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac, patris nostri. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Et hic tene in mente electionem non ex operibus, quam quodam modo exposuit propheta posterior; quod subjungens Apostolus ait, Sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hic occurrit quaestio, quae perturbare posset non intelligentes altitudinem gratiae: eamque sibi ipse proponens, ait, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Et ut doceret quod dixit, absit: Moyses, enim, inquit, dicit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Hoc si attenderes, non extolleres contra gratiam merita voluntatis; ubi audis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Non ergo ideo misertus est Deus, quia voluit et cucurrit Jacob; sed ideo voluit et cucurrit Jacob, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX): et a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Deinde, quia propter Jacob dicta est ista sententia generalis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: datur etiam exemplum de Pharaone, propter id quod dictum est, Esau autem odio habui; et subjicitur, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Post haec ad utrumque concluditur, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sed miseretur utique secundum gratiam, quae gratis datur, non meritis redditur; obdurat autem secundum judicium, quod meritis redditur. De massa quippe damnata facere vas in honorem, manifesta est gratia: facere autem inde vas in contumeliam, justum judicium est. Hinc jam subjiciens verba eorum, quibus hoc displicet, ait: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Eosque cohibens: O homo, inquit, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum [PL45.1141] ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Vide si non consonat superioribus suis, et dissentit a tuis: qui putas hoc dictum secundum merita voluntatum, contra id quod ipse ait, Cum enim nondum nati essent, nec aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori; et contra id quod ipse ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Nec solum contra haec quae praecesserunt, verum etiam contra illa quae subsequuntur. Vasa quippe irae dicit, quae sunt perfecta in perditionem; quod injustum esset, nisi omnibus ex uno in condemnationem venientibus jam damnata massa esset: et vasa dicit misericordiae, quae praeparavit in gloriam: ad misericordiam quippe gratuitam, non debitam, pertinet de massa damnata vasa in gloriam praeparare; non solum ex Judaeis, sicut dicit; sed etiam ex Gentibus, propter quod ponit testimonium de Osee propheta, Vocavi non plebem meam, plebem meam; et de Isaia, Propter Israel reliquiae salvae fient. Ut autem essent istae reliquiae, gratia Dei factum esse testimonio sequente docet, per eumdem prophetam dicentem, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen. Deinde ostendit Gentes ex fide apprehendisse justitiam: Israel autem ideo non apprehendisse, quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. Fides enim habet, quod aliquando post dicit: Quonium omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Ad quam salutem pertinet, ut opera bona et justitia nobis ex Deo sint, non ex nobis. Propter quod, de illis qui non ex fide, sed tanquam ex operibus offenderunt in lapidem offensionis, sequitur, et dicit: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem: testimonium enim perhibeo illis quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam justitiam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. IX, 6; X, 3, 13). Quod omnino et vos facitis: justitiam quippe vestram vultis constituere, cui Deus secundum merita retribuat gratiam; nec vultis gratiam Dei praecedere, quae vos [PL45.1142] faciat habere justitiam. Deinde connexa sibimet serie disputationis, ad illud pervenit, ubi ait, Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, ex tribu Benjamin: non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Deinde vide quid adjungat. Quid ergo, inquit? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est. Sed superius respice qualis electio, ubi ait: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt: si autem gratia, jam non ex operibus. Et hoc refert ad illud, unde disputatio ista profecta est: Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret; non ex operibus. Haec est electio gratiae, non ex operibus, qua fiunt vasa in honorem, ut bona opera faciant: quia bona opera subsequuntur gratiam, non praecedunt; quoniam gratia Dei facit ut ea faciamus; nec constituamus justitiam nostram, sed Dei justitia sit in nobis, id est, quam donat Deus nobis. Caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 1, 7): hoc est judicium, quo fiunt vasa in contumeliam; ex quo judicio dictum est, Esau autem odio habui. Ex quo judicio dictum est etiam Pharaoni, Ad hoc te excitavi. Unde apparet vos sic intelligentes, vel potius non intelligentes Apostolum, ex operibus contra gratiam velle gloriari, et vestram justitiam volentes constituere, justitiae Dei non esse subjectos. Nos vero Deum quidem parvulorum opificem praedicamus: sed ex eadem massa medium locum vasis, ubi nec in honorem fiant, nec in contumeliam, quem non dedit Apostolus, non damus; quod vos faciendo evaderetis judicium Dei, si eum tantummodo Manichaeorum, et non omnium haereticorum damnatorem demonstrare possetis.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1113-1142 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22