Hilarius Pictaviensis, saeculo IV

De Unitate Fidelium cum Deo

این متن به زبان های دیگر نیز موجود است:

13. Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, 22 et [PL10.246A] 23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento 223 nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in [PL10.246B] his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis.

14. [PL10.247A] Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14): neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta [PL10.247B] atque hausta id efficiunt, 224 ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.

15. Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 19, [PL10.248A] etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?

16. Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et [PL10.248B] bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis 225 sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. [PL10.249A] Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 10, coll. 246A-249A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22