Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Regula S. Pachomii a Hieronymo Latine Reddita (3/3)

29. Quod autem prophetae Spiritum sanctum habuerint, Deo manifeste loquente cognoscimus. Ait enim: Quaecumque mandavi in Spiritu meo servis meis prophetis (Amos, III, 7). Et Salvator in Evangelio significat justos viros, et eos qui ante adventum suum populo ventura cecinerant [Vat. praecinerant], Spiritus sancti aspiratione completos. Interrogans quippe Pharisaeos quid eis de Christo videretur, et audiens quia esset filius David, loquitur: Quomodo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Si ergo David vocat eum in Spiritu sancto Dominum, quomodo [PL23.128D] Filius ejus est (Matth. XXII, 43)? Et Petrus ad consortes fidei loquitur: Oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda, etc. (Act. I, 16). Et in eodem rursus libro: Qui per [PL23.129A] Spiritum, inquit, sanctum ore David pueri tui locutus es: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Act. IV, 25)? Isaias quoque cum sermone Dei impulsus ad prophetandum fuisset, Spiritus sancti imperio prophetasse perhibetur: ut in 137 fine eorumdem Actuum scribitur. Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et reliqua (Act. XXVIII, 25). Hanc igitur prophetiam quam Apostolus Paulus affirmat a Spiritu sancto pronuntiatam, ipse liber prophetae a Domino dictam esse commemorat. Et audivi, inquit Isaias, vocem Domini, dicentem: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Vade, inquit, et dic populo huic: Aure audietis (Isa. VI, 9). [PL23.129B] Et post alia ipse Dominus ait: Et convertentur, et sanabo illos. Et statim propheta: Quousque, Domine? cum enim Dominus ad Prophetam dixisset, ut ea quae scripta sunt, diceret, et Propheta jubenti Domino respondisset, Usquequo, Domine? ea quae in Propheta a Domino dicta sunt, in Spiritu sancto commemorata Paulus affirmat. Ex quo liquido ostenditur, ut saepe jam diximus, unam et voluntatem et naturam Domini esse, et Spiritus sancti, et in nuncupatione Spiritus etiam nomen Domini intelligi. Quomodo enim ad Corinthios vocabulum Dei super Patre positum, et Domini super Filio, neque Patri aufert dominationem, neque filio deitatem: siquidem eadem ratione qua Pater Dominus est, et Filius Deus est, sic et Spiritus sanctus Dominus nuncupatur. [PL23.129C] Si autem Dominus, consequenter et Deus: ut paulo ante jam diximus, cum vocem Apostoli Petri ad Ananiam, qui pecuniam subtraxerat, poneremus: quia et deitas [Al. divinitas] superintelligitur in Spiritu sancto.

30. Verum quoniam inde, quaestionis ordo deductus est: Cum autem venerit paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Luc. XII, 12): age nunc ex ipso sermone quaeramus, si quid in eo possimus invenire cum his consentire quae dicta sunt. Spiritum sanctum a Patre in suo mitti nomine, Salvator affirmat, cum proprie Salvatoris nomen sit Filius: si quidem naturae consortium, et (ut ita dicam) proprietas personarum, ex ista voce signatur. In qua appellatione Filii, missus [PL23.129D] a Patre Spiritus sanctus, non servus, non alius, nec disjunctus a Filio intelligatur [Al. intelligitur]. Et quomodo Filius in Patris appellatione venit, dicens: Ego veni in 138 nomine Patris mei (Joan. V, 43): Filii quippe tantummodo est in nomine Patris venire, salva proprietate Filii ad Patrem, et Patris ad Filium: sic e contrario, nullus alius venit in nomine [PL23.130A] Patris, sed verbi gratia, in Domini, et Dei, et omnipotentis. Quod manifestum advertere poteris prophetas relegens ex animo. Nam et Moyses magnus Dei minister et famulus, in nomine ejus, qui est: et in nomine Dei Abraham et Isaac, et Jacob venit, Deo ad eum loquente: Sic dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos (Exod. III, 15). Et rursus, Dices eis, Deus Abraham, Isaac, et Jacob misit me ad vos. Servorum quippe justorum quales erant de quibus dixit: Mandabo in Spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6), in nomine Dei facta est missio. Et quia [Fort. qui] dignos se exhibuerunt Deo, in nomine Dei venisse referuntur. Rursus proficientes in majus, et sub unius Dei imperio consistentes, in omnipotentis Dei nuncupatione venerunt. Quia vero filii Israel in Aegypto [PL23.130B] commorantes, didicerunt eos, qui non sunt, quasi deos colere, et mundi patres divino honore venerari: consequens fuit, ut Moyses sub ejus, qui est, vocabulo ad eos mitteretur, et a falsis eos liberans diis, ad veram transduceret deitatem, et ad Dominum patrum Abraham, Isaac, et Jacob.

31. Quomodo ergo servi qui in nomine Domini veniunt, per hoc ipsum quod subjecti sunt, et serviunt, indicant Dominum, proprietatem ejus referentes: servi quippe sunt Domini: sic et Filius qui venit in nomine Patris, proprietatem Patris portat et nomen, et per haec unigenitus Dei Filius approbatur [Al. appellatus]. Quia ergo Spiritus Sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, habens Filii proprietatem, secundum quod Deus est, non tamen filieitatem, ut Filius ejus sit, ostendit quia unitate [PL23.130C] sit junctus ad Filium. Unde et Filii dictus est Spiritus, per adoptionem faciens filios eos, qui se recipere voluissent. Qui enim, inquit, estis filii Dei, misit Pater Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem abba pater (Rom. VIII, 15). Iste autem Spiritus sanctus, qui venit in nomine Filii, missus a patre: docebit omnia eos, qui in fide Christi perfecti sunt. Omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia: et ut 139 breviter universa concludam, omnia veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non quasi doctor et magister disciplinae, quam aliunde est consecutus: siquidem hoc eorum est, qui sapientiam et artes aliquas studio industriaque didicere; sed quasi ipse [Al. ipsa] ars atque doctrina et sapientia veritatisque Spiritus, invisibiliter [Al. invisibili] menti insinuat [PL23.130D] scientiam divinorum. Nam et pater docet sic discipulos suos, dicente illo qui ab eo doctus fuerat: Deus, docuisti me sapientiam. Et audacter alio conclamante: Docuisti me, Deus, a juventute mea (Psal. LXX, 17): atque ita omnes fiunt docti. Dei quoque Filius et sapientia Dei et veritas sic docet participes [PL23.131A] suos, ut disciplinam non arte doceat, sed natura. Unde et eum docentur solum magistrum vocare discipuli. Has easdem disciplinas quae dantur a Patre et Filio in corda credentium, Spiritus sanctus ministrat his qui animales esse desierint [Al. desistunt]. Animalis quippe homo non percipit ea quae spiritus sunt; arbitrans esse stultitiam quae dicuntur (I Cor. II, 14); qui vero a perturbationibus purgaverit mentem suam, Spiritus sancti disciplinis, id est, sermonibus sapientiae, scientiaeque complebitur: in tantum ut is qui ea susceperit dicat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum (Ibid., 10). Deus autem his qui se ita praeparaverint Spiritum sapientiae revelationisque largitur ad cognoscendum semetipsum: qui accipientes Spiritum sapientiae, non aliunde, sed ab ipso Spiritu [PL23.131B] sancto efficiuntur sapientes, et ab ipso intelligunt Dominum, et quidquid Dei est voluntatis, et eumdem ipsum Spiritum, ipso revelante, cognoscunt, ut sciant quia a Domino donata sunt eis: ita ut is qui fuerit spiritum revelationis et sapientiae consecutus, sufficiens sit veritatis dogmata praedicare non humana, sed Dei arte subnixus: sicut et unum ex his Apostolum possumus audire, dicentem: Et praedicatio mea et sermo meus non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione Spiritus et virtutis Dei (Ibid., 4). Aequalem vero Spiritui virtutem non possumus aliam praeter Christum Dominum 140 nostrum interpretari. Ipse enim discipulis ait: Accipietis enim virtutem Spiritus sancti venientem [Vat. venientis] super vos (Act. I, 8). Et ad Mariam [PL23.131C] Angelus [Al. archangelus], Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Creatrix igitur virtus Altissimi, Spiritu sancto superveniente in virginem Mariam, Christi corpus fabricavit: quo ille usus templo, sine viri natus est semine.

32. Ex quibus ostenditur esse Spiritum sanctum creatorem, ut jam in Dogmatum volumine breviter ostendimus. Et in Psalmo ad Dominum dicitur: Auferes ab eis Spiritum tuum, et deficient, et in terram suam revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Nec mirum si Dominici tantum corporis Spiritus sanctus conditor sit, cum Patri Filioque sociatus, eadem potestate creaverit omnia quae Pater creavit et Filius. [PL23.131D] Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur. Porro jam frequenter ostendimus ejusdem operationis esse [PL23.132A] Spiritum sanctum, cujus est Pater et Filius, et in eadem operatione unam esse substantiam: et reciproce eorum quae ὁμούσια sunt, operationem quoque non esse diversam. Ut autem et aliud quoque testimonium quod nos possit adjuvare in fide Spiritus sancti ponamus, in Evangelio ita sermo contexitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos omnem veritatem. Neque enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit [Al. glorificabit]: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater, mea sunt. Propterea dixi vobis: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13).

[PL23.132B] 33. Ex his enim sacramentorum verbis edocemur, quod cum multa docuisset discipulos suos Jesus, dixerit: Adhuc habeo plurima dicere vobis, quia verbum istud, adhuc multa habeo dicere vobis, non ad novos quoslibet, et penitus Dei gratia vacuos dirigitur: sed ad eos 141 qui auditores verborum ejus, necdum fuerant omnia consecuti. Quaecumque enim sufficere poterant, tradens eis, in futurum tempus reliqua distulit: quae sine disciplina Spiritus sancti scire non poterant: quia ante adventum dominicae passionis non erat datus hominibus Spiritus sanctus, Evangelista dicente: Non enim erat cuiquam Spiritus datus, quia Jesus necdum erat glorificatus (Joan. VII, 39). Glorificari dicens Jesum, mortem gustare pro cunctis. Itaque post resurrectionem apparens discipulis [PL23.132C] suis, et insufflans in faciem eorum: Accipite, inquit, Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Et rursum: Accipietis virtutem Spiritus sancti venientis super vos (Act. I, 8). Quo veniente in corda credentium, implentur sermonibus sapientiae et scientiae, et sic spirituales effecti, suscipiunt Spiritus sancti disciplinam, quae possit eos deducere in omnem veritatem. Necdum enim instante [Forte instabat] hora in qua oportebat eos Spiritu sancto repleri, tunc quando dixit ad eos, Adhuc multa habeo vobis dicere, consequenter addidit, sed non potestis ea portare modo (Joan. XVI, 12). Adhuc enim typo legis, et umbrae, et imaginibus servientes, non poterant veritatem (cujus umbram lex portabat) inspicere, unde nec spiritualia sustinere. Cum autem, ait, venerit ille, hoc est, paracletus [PL23.132D] Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem, sua doctrina, et institutione vos transferens a [PL23.133A] morte litterae, ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripturae veritas posita est. Ipse ergo Spiritus veritatis, ingrediens puram et simplicem mentem, signabit in vobis scientiam veritatis, et semper nova veteribus adjungens, diriget vos in omnem veritatem.

34. Ad Deum quoque Patrem quidam allegans preces, loquitur: Dirige me in veritate tua (Psal. XXIV, 5): hoc est, in Unigenito tuo, propria voce testante: ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Quam perfectionem tribuit Deus mittens Spiritum veritatis, qui credentes in totam dirigat veritatem. Dehinc in consequentibus de Spiritu veritatis, qui a Patre mittatur, et sit paracletus, Salvator (qui et veritas) ait: 142 Non enim loquetur a semetipso (Joan. XVI, 13): hoc est, non sine me, et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate. [PL23.133B] Quia non ex se est, sed ex Patre et me est, hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem loquor, id est, inspiro quae loquitur. Siquidem Spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos invicem sermocinamur et loquimur, accipiendum, sed juxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam inserit in corde credentium, et eorum qui eam audire sunt digni! hoc est, dicere et loqui.

35. Nos quippe homines quando de aliqua re ad alterum loquimur, primum quod volumus, mente concipimus absque sermone. Inde in alterius sensum volentes transferre, linguae organum commovemus, et quasi quoddam plectrum chordis dentium collidentes, [PL23.133C] vocalem sonum emittimus. Quomodo igitur nos linguam, quam palato dentibusque collidimus, et ictum aerem in diversa temperamus eloquia, ut nobis nota communicemus in alios, ita et auditorem necesse est patulas praebere aures, et nullo vitio coarctatas, in ea quae dicuntur arrigere, ut possit ita scire quae proferuntur, quomodo novit ea ille qui loquitur. Porro Deus simplex et incompositae spiritualisque naturae, neque aures, neque organa, quibus vox emittitur, habet; sed solitaria incomprehensibilisque substantia nullis membris partibusque componitur. Quae quidem de Filio et de Spiritu sancto similiter accipienda.

36. Si quando ergo legimus in Scripturis: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 2). Et alibi. Dixit [PL23.133D] Deus, fiat lux (Gen. I, 3), et si qua his similia, digne [Al. digna) Deo accipere debemus. Neque enim ignorante Filio (qui sapientia et veritas est) Pater suam nuntiat voluntatem, cum omne quod loquitur, [PL23.134A] sapiens verusque subsistens, in sapientia habeat et in substantia. Loqui 143 ergo Patrem, et audire Filium, vel e contrario, Filio loquente, audire Patrem, ejusdem naturae in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur. (Joan. XVI, 13). Cui etiam simile de seipso Salvator ait: Sicut audio, et judico (Joan. V, 30). Et alibi: Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Si enim unus est [PL23.134B] Patri Filius, non juxta Sabellii dictum Patrem et Filium confundentis, sed juxta indiscretionem essentiae, sive substantiae, non potest quicquam absque Patre facere, quia separatorum diversa sunt opera, sed videns operantem Patrem, et ipse operatur, non secundo gradu, et post illum operans. Alia quippe Patris, alia Filii opera esse inciperent, si non aequaliter fierent. Scriptum est autem: Quae enim ille facit, haud dubium quin Pater, haec eadem Filius similiter facit. Quod si operante Patre et Filio, non juxta ordinem, primi et secundi, sed juxta idem tempus operandi eadem et indissimilia, subsistunt universa quae fiunt, et Filius non potest a semetipso quicquam facere, quia a Patre non potest separari, sic et Spiritus sanctus nequaquam separatus a Filio, propter [PL23.134C] voluntatis naturaeque consortium, non semetipso creditur loqui, sed juxta verbum et veritatem Dei loquitur universa quae loquitur. Hanc opinionem sequentia Domini verba confirmant, dicentis: Ille me clarificabit [Al. glorificabit], id est, Paracletus; quia de meo accipiet. Rursum hic, accipere [Al. accipiet], ut divinae naturae conveniat intelligendum.

37. Quomodo ergo filius dans, non privatur his [Al. enim] quae tribuit, neque cum damno suo impertit aliis, sic et Spiritus non accipit quod ante non habuit. Si enim quod prius non habebat accepit, translato in alium [Vat. alium] munere vacuus largitor effectus est, cessans habere 144 quod tribuit. Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum [PL23.134D] sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat cognoscendum [Al. intelligendum] est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et Filius eadem a Patre accipere [PL23.135A] dicitur, quibus ipse subsistit. Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre, neque alia substantia est Spiritus sancti praeter id quod datur ei a Filio. Propterea autem ista dicuntur, ut eamdem in Trinitate credamus esse naturam Spiritus sancti, quae est Patris et Filii.

38. Quia ergo [Al. enim] omnis humana vox nihil potest aliud judicare quam corpora, et Trinitas, de qua nunc nobis sermo est, omnes materiales substantias superat, idcirco nullum verbum potest ei proprie coaptari, et ejus significare substantiam, sed omne quod loquimur, καταχρηστικῶς, id est, abusive est, et de incorporalibus cunctis, et maxime cum de Trinitate loquimur. Glorificat itaque Filium Spiritus sanctus, ostendens illum et in apertum proferens his [PL23.135B] qui mundo corde eum intelligere et videre sunt digni, et splendorem substantiae, et imaginem invisibilis Dei scire. Rursum imago ipsa ostendens se puris mentibus, glorificat Patrem, insinuans eum nescientibus, ipse enim ait: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Pater quoque revelans Filium his qui ad calcem scientiae pervenire meruerunt, glorificat unigenitum suum, ostendens ejus magnificentiam atque virtutem. Sed et ipse Filius tribuens Spiritum sanctum his qui se dignos ejus munere praeparaverunt, et pandens sublimitatem [Al. proprietatem] glorificationis, et magnitudinis ejus virtutem, glorificat illum. Deinde interpretationem inferens cum modo dixisset, de meo accipiet, protinus subjecit. Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea [PL23.135C] dixi, de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14), quodammodo loquens, Licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det illi Deus Spiritum sanctum petentibus se, tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et 145 ipse Spiritus Patris meus est, et de meo accipiet. Cave autem cum ista dicuntur ne grave labaris intelligentiae in vitium, et putes rem aliquam esse, et possessionem, quae a Patre habeatur ac Filio. Verum quae habet Pater juxta substantiam, id est, aeternitatem, immutabilitatem, incorruptionem, immutabilem bonitatem, de se et in se subsistentem, haec eadem habet et Filius. Et, ut plus inferam, quidquid Filius ipse subsistit, et quaecumque sunt Filii, haec eadem et Pater habet. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae, et sophismata [PL23.135D] a veritate pellantur, quae occasionem impietatis ex pia praedicatione capientia, dicunt: Ergo et Pater est Filius, et Filius Pater. Si enim dixisset, omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet impietas occasionem confingendi, et verisimile videretur esse mendacium. Cum vero dixerit, Omnia quae habet Pater mea sunt, Patris nomine se Filium declaravit, [PL23.136A] Paternitatem, qui Filius erat, non usurpavit: quanquam et ipse per adoptionis gratiam, multorum sanctorum sit Pater, secundum illud quod in Psalmis legitur, Si custodierint filii tui (Psal. CXXXI, 12). Et iterum, Si dereliquerint filii ejus legem meam (Psal. LXXXVIII, 31). Sed in hoc sermone sensuque praeposito, consequenter ea quae diximus superius Patris esse, habet et Filius, et quae Filii sunt, habet et Spiritus sanctus. Ait quippe, de meo accipiet, propterea et ventura annuntiabit vobis. Per Spiritum siquidem veritatis, sanctis viris futurorum scientia certa conceditur. Unde et prophetae hoc eodem repleti Spiritu, praenuntiabant sensu, et quasi praesentia intuebantur, quae erant deinceps secutura. Satis haec abundeque juxta ingenii nostri paupertatem [PL23.136B] de praesenti Evangelii capitulo dixisse sufficiat. Si quibus autem Dominus revelaverit, et in viciniam veritatis adducti sunt, magisque possunt cernere veritatem, disputationi illorum concedamus meliora, quibus ille suffragatur qui est Spiritus veritatis: et petimus eos qui lecturi sunt, ut ignoscant imperitiae, studioque dent veniam, cupienti totum Deo offerre quod potuit, licet suam non quiverit implere voluntatem.

39. Proponamus, et Apostoli ad Romanos 146 epistolae testimonium: quaeque nobis in illa videntur praesenti materiae congruere, ventilemus. Ut justificatio, inquit, legis impleatur in vobis: qui non juxta carnem ambulatis, sed secundum spiritum. Qui enim juxta carnem sunt, ea quae carnis sunt sapiunt. [PL23.136C] Qui vero juxta spiritum, ea quae spiritus sunt sentiunt. Sapientia quippe carnis mors est. Sapientia autem spiritus, vita et pax: quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi quippe Dei non subjicitur. Neque enim potest. Qui vero in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus est in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. [PL23.136D] Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quia sumus Filii Dei. Si autem [PL23.137A] filii, et haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 4 seq.). In praesenti Apostoli capitulo plurima de societate Spiritus, quam habet cum Patre et Filio demonstrantur. Ait quippe Apostolus justificationem divinam, et spiritualis legis expleri in his: non qui juxta carnem ambulant, sed juxta Spiritum. Juxta carnem ambulantem, eum qui per voluptates vitia carnis corpori copulatus, facit omnia quae carnis sunt [Al. esse] et corporis opera, Apostolicus sermo descripsit [Al. describit]. Porro juxta Spiritum ambulantem eum, qui in praeceptis legis Dei, et Evangelii gradiens, spiritualium sequitur ordinem mandatorum. Siquidem sicut carnalium vitium est ea sapere quae carnis sunt, ea cogitare quae [PL23.137B] corporum, sic e contrario spiritualium virtus est, semper cogitare de coelestibus et aeternis, 147 et his tractare quae spiritus sunt. Sed carnis sapientia, illico morte sibi sociata, interficit eos qui juxta carnem gradiuntur et sapiunt: sapientia vero spiritus, mentis tranquillitatem, et pacem, et vitam habentibus se largitur aeternam. Quam cum possederint, omnes perturbationes et genera vitiorum, et ipsos quoque daemones (qui haec suggerere nituntur) habebunt sub pedibus suis. Sapientia ergo carnis cum morti juncta sit, inimica est Deo. Inimicos quippe eos reddit qui suis legibus vixerint: contraria semper, et repugnans voluntati et legi Dei. Neque enim fieri potest, ut qui in sapientia carnis est, Dei praecepta custodiat, et voluntati illius subjiciatur. [PL23.137C] Quandiu servimus voluptatibus, servire Deo non possumus. Cum autem titillantem subjecerimus nostris pedibus luxuriam, et totos nos ad spiritum transferentes, nequaquam fuerimus in carne, id est, in carnis passionibus, tunc subjiciemur Deo. Neque enim de carne hac in qua vivimus, et in cujus vasculo nostra anima continetur, Apostoli sermo est, quia omnes sancti, corpore et carne circumdati, placuerunt Deo: sed ad id potius quod contra Dei praeceptum ex humana societate perpetratur, de quibus est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Et, Quod tibi non vis fieri, etc. (Tobi. IV, 16). Vos autem, ait, haud dubium quin discipuli Christi, qui sapientiam Spiritus suscepistis, et vitam et pacem: non estis in carne, id est, in carnis operibus, neque [PL23.137D] ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, deducens et copulans eum qui in se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde et in consequentibus scribitur: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

40. Rursum in praesenti discimus societatem quam habet Spiritus Sanctus ad Deum, et ad Christum. [PL23.138A] Sed et in Epistola Petri, Spiritus sanctus esse Christi Spiritus comprobatur: Scrutantes, inquit, et inquirentes, id est Prophetae, de quibus ei fuerat sermo superior, in quod, et quale tempus significabat is, 148 qui in eis erat Spiritus Christi: testificans in Christo passiones, et ea quae post erant secutura decreta: in quibus revelatum est: quia non sibi, sed nobis ministrabant ea quae nunc annuntiata sunt vobis per Spiritum sanctum (I Pet. I, 10 seq.). Iste autem Spiritus sanctus dictus est, et Spiritus Dei, non in praesenti tantum sermone, sed et in aliis locis compluribus, ut ibi: Ea quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei (Rom. VIII, 9). Deinde sequitur post hoc quod ait: Si quis autem Spiritum Dei non habet, hic non est ejus, et infertur, Si autem Christus in vobis, [PL23.138B] et manifestissime demonstratur inseparabilem esse Spiritum sanctum a Christo: quia ubicumque Spiritus sanctus fuerit, ibi et Christus est, et undecumque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus. Si quis enim Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Cui conjuncto si quis contrarium assumat, dicere potest: Si quis Christi est, ita ut Christus in eo sit, in hoc Spiritus Dei est. Hoc autem idem et de Deo Patre similiter usurpandum. Si quis Spiritum Dei non habet, iste non est ejus. Cui rursum contrarium si quis assumat, dicens: Si quis Dei est, in hoc Spiritus Dei est. Unde scribitur: Nescitis quia templum Dei estis, et in vobis habitat Spiritus Dei (I Cor. III, 16)? Et in Joannis epistola: In hoc cognoscitur Deus habitans in quibusdam, cum [PL23.138C] manserit in eis Spiritus quem dedit (I Joan. IV, 2). Ex quibus omnibus indissociabilis atque indiscreta Trinitatis substantia demonstratur.

41. Cum ergo ait: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10): nequaquam vitiis lasciviaeque deserviens, sed mortificatum peccato, non commovetur ad vitia: et nequaquam erit vitale peccato. Postquam autem corpus peccato mortuum fuerit, Christus in his qui sua corpora mortificaverunt, praesens Spiritum vitae ostendit per justitiam, sive correctionem operum virtutum immortalium, sive fidem Jesu Christi, in his qui juxta fidem illius conversantur. Deinde Apostolus alio syllogismo conjuncto utitur, quod significantius dialectici ἀξίωμα vocant, 149 et ait: [PL23.138D] Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 9): nonne tibi videtur dicere, quia si Spiritus ejus qui suscitavit Christum Jesum, id est, qui ejusdem Jesu Christi Spiritus est, habitat in vobis: consequenter vivificabuntur [PL23.139A] et mortalia corpora vestra cum immortalibus animabus ab eo qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, principem, et primogenitum resurrectionis? Et quibus tale tantumque divinitus per Spiritum munus indultum est, debitores sumus Spiritui, non carni, ut juxta eam vivamus. Siquidem qui juxta carnem vixerit, morietur illa morte quae peccatum sequitur. Peccatum quippe cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I, 15), secundum Jacobum. Sed et Ezechiel peccantem animam mori scribit (Ezech. XVIII). Separatur enim jam a vita, quae in sapientia Spiritus collocata est.

42. Si quis autem transcenderit vitam carnis et Spiritu opera carnis mortificaverit, vivet beata aeternaque vita relatus in filios Dei, et directus in viam [PL23.139B] rectam propter Spiritum Sanctum, qui et Dei Spiritus appellatur. Si enim, inquit, juxta carnem vixeritis, moriemini. Quod si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Et in consequentibus: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Rursum refocillans eos, et consolans, et provocans sperare meliora, quibus loquebatur, ait: Non enim accepistis iterum spiritum servitutis in timore: id est, non similitudine servorum, metu et terrore poenarum vos abstinctis a vitiis: quia habetis vobis datum a Patre Spiritum adoptionis, id est Spiritum sanctum, qui ipse Spiritus, et Dei, et Christi, et veritatis dicitur atque sapientiae. Si autem Spiritus iste adoptat in Filios Dei eos, quorum dignatione sui habitator efficitur, tibi consequentium super potentia ejus intelligentiam [PL23.139C] derelinquo.

150 42. Porro in hoc adoptionis Spiritu clamant qui habuerint illum, patrem Deum, sicut ostendit sermo dicens: In quo clamamus abba pater (Ibid. 15): ipso Spiritu qui nos adoptat in filios, testimonium praebente participatione sui, quod a nostro Spiritu possidetur, quia filii Dei sumus. Cui consequens est Deum quidem quasi patrem, haereditarias nobis divitias contulisse, spiritualia dona: Christi vero cohaeredes nos esse, eo quod fratres ejus per gratiam et benignitatem ipsius appellamur. Erimus autem haeredes Dei, cohaeredes autem Christi si compatiamur: ut et conglorificari ei ex passionum societate mereamur.

43. Verum quia et hoc juxta id quod potuimus [PL23.139D] edissertum est, proponamus Prophetae capitulum, quaedam de Spiritu sancto continens, ut non solum [PL23.140A] de Novo, verum etiam de veteri Testamento super ejus fide intellectuque doceamur. Nam et superius praelocuti sumus. in omnibus sanctis, tam his qui post adventum Domini nostri fuerunt, quam etiam retro in Patriarchis videlicet et Prophetis, Spiritus sancti gratiam fuisse versatam, et eos diversis charismatibus virtutibusque complesse. Quomodo enim unius Dei, et Unigeniti ejus gratiam possidentes, tam hi qui ante, quam etiam illi qui post adventum ejus, justitiae erexere vexillum, veritatis sunt scientiam consecuti; sic et Spiritus sancti gratiam possidebunt, quia inseparabilem a Patre, et Filio esse, Spiritum sanctum in multis supra locis ostendimus. Scriptum est ergo in Propheta: Misericordiae Domini recordatus sum, et virtutis ejus in omnibus quae retribuit [PL23.140B] nobis. Dominus judex bonus domui Israel: inferens nobis juxta misericordiam suam, et juxta multitudinem justitiae suae. Et dixit: Nonne populus meus filii? et non praevaricabuntur. Et factus est illis in salutem ex omni tribulatione eorum; non legatus, neque angelus, sed ipse salvavit eos: eo quod dilexerit eos, et pepercerit eis. Ipse redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit 151 eos in omnibus diebus saeculi. Ipsi vero non crediderunt, et irritaverunt Spiritum sanctum ejus: et conversus est eis ad inimicitiam. Ipse debellavit eos, et recordatus est dierum antiquorum. Qui eduxit de terra pastorem ovium, qui posuit in eis Spiritum sanctum, congregans dextera Moysen (Isai. LXIII, 7 seq.).

44. Qui frequenter Dei adepti sunt beneficia, scientes gratia magis, et misericordia ejus, quam [PL23.140C] propriis ex se fuisse operibus consecutos, quasi uno omnes consensu, et animo concordantes loquuntur, Misericordiae Domini recordatus sum. Cogitantes enim quae ab eo frequenter in Moyse dona susceperint, gratias referunt, et cum misericordia, etiam virtutum Domini recordantur, sive mirabilium, quae crebro pro eis fecit in populis, sive profectuum animae, quibus per Legem, et Prophetas, et praecepta ejus salubria eruditi sunt. Siquidem in Scripturis nomen virtutis utrumque significat. Recordari autem se misericordiae, et virtutum ejus, inquiunt, in omnibus quae retribuit eis, non juxta justitiam suam, sed juxta misericordiam et bonitatem ejus, qui est judex domui videnti, et sensui mundo corde cernenti Dominum. Hoc siquidem [PL23.140D] ex Hebraeo sermone in lingua nostra interpretatur Israel, id est, mens videns Deum. Licet enim [PL23.141A] tormenta, et cruciatus judex nonnumquam inferat judicium merentibus, tamen qui causas rerum altius intuetur, videns propositum bonitatis ejus, qui cupit corrigere peccantem, bonum illum confitetur, dicens. Inferens [Al. inferas] nobis juxta misericordiam suam. Si enim iniquitates eorum quos judicat attendat Dominus, quis sustinebit? Porro quia apud Dominum propitiatio est: Dominus videlicet noster atque Salvator infert nobis secundum misericordiam suam, omnia quae nos provehant ad salutem. Inferens quoque juxta misericordiam suam, et hoc faciens in judicio, cum justitia nobis tribuit, quae admixta misericordiae bonitate largitus est.

45. Arguendos est ex praesenti capitulo 152 haereticorum error, qui bonitatem a justitia separantes, [PL23.141B] alium Deum bonum, alium justum finxerunt. Ecce enim in praesentiarum ipse est Deus, et bonus, et judex, et juxta misericordiam suam justitiamque restituens, et pariter bonus justusque subsistens. Frustra igitur iniquum dogma simulantes, bonum Deum Evangelii, et veteris Testamenti justum esse defendunt, quia et in plurimis aliis locis, et nunc in Prophetae sermone, judex bonus scribitur Deus, et e contrario quod nolunt, in Pauli Apostoli Epistola (qui certe novi Testamenti praedicator est) Deus justus judex refertur. Reposita est mihi, inquit, corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). Idem est ergo, licet nolint, novi et veteris Testamenti Deus, visibilium et invisibilium conditor, Salvatore [PL23.141C] etiam in Evangelio justum et bonum Patrem liquido attestante: Pater juste, mundus te non cognovit (Joann. XVII, 11). Et in alio loco: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Sed et in veteri lege alibi justus, alibi bonus dicitur Deus. In Psalmis, Justus Dominus, inquit, et justitias dilexit (Psal. X, 8). Et e contrario in Jeremia, Bonus Dominus his qui sustinent eum. Rursus in Psalmis, Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde (Psal. LXXII, 1). Et haec quidem e latere contra haereticos strictim dicta sunt. Tempus autem est, ut propositum Prophetae ordinem prosequamur, qui ita contexitur: Et dixit, haud dubium quin Dominus, Nonne populus meus filii, nec praevaricabuntur (Isai. I, 5)? Non erant, inquit, similes his qui generati sunt et exaltati, et [PL23.141D] eum qui genuit illos, despexere. Et factus est eis in salutem, id est, illis de quibus Dominus ait: Nonne populus meus filii, et non praevaricabuntur? Hoc enim ipsum quod non praevaricati sunt, nec spreverunt patrem, eis factus est in salutem: vel ob idipsum quod appellati sunt filii, causa eis salutis effectus est. Quae salus a Christo Domino contributa, Angeli quoque ad pastores voce firmatur, dicentis: Ecce [PL23.142A] evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; 153 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 10). Ipse factus est cunctis, qui in eum credunt, occasio salutis aeternae, et ipse est Salvator mundi, qui venit quaerere quod perierat. Et ipse est, de quo chorus sanctorum canit: Deus noster, Deus salvandi (Psal. LXVII).

46. Quia igitur Deus erat, qui salutem praebebat aeternam, dictum est, Non legatus, neque Angelus, id est, non Propheta, non Patriarcha, non legislator Moyses salvavit eos. Omnes enim quos nominavi, poterant ad Dominum fungi legatione pro populo. Denique Moyses, interpellans eum pro delinquente plebe, ait: Si dimittis eis peccatum eorum, dimitte (Exod. XXXII, 31). Sed obsecravit veniam quadraginta [PL23.142B] diebus jejunans, et misericordiam Dei, animae afflictione provocans. Nemo autem de horum numero legatorum potest esse salvator, indigens et ipse eo, qui salutis largitor verus est. Nam et Angeli, quamquam spiritus sint, et ad diversa propter eos qui salutem accepturi sunt, ministeria mittantur, non sunt tamen auctores salutis, sed eum qui fons salutis est, interpretantur et muntiant. Unde dictum est, Non legatus, neque Angelus, sed ipse Dominus salvavit eos. Non propter aliud quid, sed propter id, quod diligeret eos, et parceret eis. Parcere autem dicitur, quasi creaturis suis, juxta illud quod alibi scribitur: Parces autem omnibus, Domine amator animarum, quia tuae sunt, neque enim odies quos fecisti (Sap. XI, 29). Quapropter et pro eorum salute [PL23.142C] proprio Filio non parcens Pater, tradidit eum in mortem, ut per mortem Filii sui destructo eo qui habebat mortis imperium, hoc est diabolo, redimeret omnes qui ab eo captivitatis vinculo tenebantur. Unde subjicitur: Ipse autem redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit illos. Suscipit enim exaltatque salvatos, et redemptos in sublime tollit virtutum alis, et eruditione et scientia veritatis, non ad unum tantum, et alterum diem, sed in omnibus diebus aeternitatis, habitans in eis, et cum eis, et usque ad consummationem saeculi vitam eis tribuens, salutisque auctor existens. Omnibus autem diebus saeculi illuminans corda eorum, non sinit eos in tenebris ignorantiae, 154 et errore versari. Et hoc puto esse quod scriptum est, in omnibus diebus exaltari eos.

[PL23.142D] 47. Quia vero mutabiles, et ad vitia sponte labentes, post tanta beneficia Deo fuerunt increduli, et praecepta illius reliquerunt, et exacerbaverunt Spiritum Sanctum Dei, qui eis multa bona largitus est, in peccatum simile corruerunt, his qui postquam geniti sunt, et exaltati, spreverunt patrem suum. Vel certe nunc ipsi describuntur, qui et ante descripti sunt, siquidem et ibi post peccatum dicitur ad eos: [PL23.143A] Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam concitastis Sanctum Israel, et nunc, quod ipsi non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus. Ex praesenti ergo loco societas Spiritus ad Dominum ostenditur. Qui dereliquit Dominum, et est incredulus, et ad iracundiam provocat Sanctum Israel, et exacerbat Spiritum sanctum ejus. Eadem indignatio super peccatoribus tam ad Spiritum sanctum, quam ad Sanctum Israel refertur. Unde et in consequentibus similis copula Trinitatis ostenditur, dicente Scriptura, Dominum ad inimicitias esse conversum, his qui exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, et tradidisse eos sempiterno cruciatui, postquam non sermone, sed rebus in sanctum ejus Spiritum blasphemaverunt. Ipse igitur qui eis conversus est ad inimicitiam, debellavit [PL23.143B] eos, et subjecit multiplicibus longisque cruciatibus, ut nec in praesenti tempore, nec in futuro consequantur veniam peccatorum. Exacerbaverunt enim Spiritum sanctum ejus, et blasphemaverunt in illum.

48. Si autem volueris hoc de Judaeis intelligere, qui crucifixerunt Dominum Salvatorem, et idcirco exacerbaverunt Spiritum sanctum, id quod scriptum est, Ipse debellavit eos, ad illam est intelligentiam referendum, quod Romanis traditi sunt, quando venit super eos ira Dei in finem. In universo enim orbe cunctisque regionibus soli exsules patriae, in terra vagantur aliena, non urbem antiquam, non sedes proprias possidentes, id quod Prophetis, et Salvatori suo fecerunt, receperunt. Quia enim sanguinarii, [PL23.143C] et vesano semper furore capti, non solum 155 Prophetas occiderunt, lapidaveruntque eos qui ad se missi fuerant, sed ad impietatis culmen egressi, Dominum Salvatorem, qui pro cunctorum salute descendere dignatus fuerat ad terras, prodiderunt et crucifixerunt, propterea expulsi sunt urbe quam Prophetarum et Christi cruore maculaverunt. Secundum igitur hunc sensum debellatos eos a Domino intelligere debemus, non ad breve tempus, sed ad omne futurum saeculum usque ad consummationem mundi. Quippe (ut diximus) profugi atque captivi, in universis aberrant nationibus, non urbem, non regionem propriam possidentes. Attamen quia naturaliter benignus est et misericors is qui eos debellaverat, tribuit eis locum poenitentiae, si velint ad [PL23.143D] meliora converti. Unde et dicitur, Recordatus est dierum saeculi. Recordatus enim temporum futurorum, clausam januam aliqua eis ex parte reseravit, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel (qui hac fuerit dignus appellatione) [PL23.144A] salvetur. Licet enim in id temeritatis eruperint, ut eum qui propter eos missus fuerat, interficerent, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), tamen Deus suscitavit eum de terra, in cujus corde tribus diebus et tribus noctibus fuerat commoratus: pastorem ovium suarum. Siquidem ita contexitur, Qui eduxit de terra pastorem ovium suarum (Isai. LXIII, 12).

49. Quod vero pastor ovium Deus, qui nunc Prophetali sermone describitur, Dominus sit, manifestius in Evangelio discimus, ipso Salvatore testante, Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 11). Et iterum, Oves meae vocem meam audiunt. Post haec omnia Prophetes ait, Ubi est qui posuit super eos Spiritum sanctum (Isai. LXIII, 11)? [PL23.144B] Admiratur quippe de quanta felicitate ad quantas miserias pervenerint. Et quodam modo loquitur: Qui eos redemerat, qui posuerat in illis Spiritum sanctum suum, habitans cum eis, ubi nunc est? quo abiit? Dereliquit eos, quia ipsi prius dereliquerunt, et ad iracundiam provocaverunt Sanctum Israel. Posuerat autem 156 dudum in eis Spiritum sanctum Deus, cum adhuc boni essent, et praeceptis ejus obsequi niterentur. His enim tamtummodo Spiritus sanctus inseritur, qui, vitiis derelictis, virtutum sectantur chorum, et juxta eas, et per eas in fide Christi victitant. Quod si paulatim negligentia subrepente coeperint ad pejora confluere, concitant adversum se habitatorem suum Spiritum sanctum, et eum qui illum dederat, convertunt ad inimicitias. [PL23.144C] Huic quid simile et Apostolus ad Thessalonicenses scribens, ait, Neque enim vocavit nos Deus ad immunditiam, sed ad sanctificationem (I Thess. IV, 7).

50. Itaque qui spernit, sive quod melius habetur in Graeco, qui praevaricatur, non hominem praevaricabitur, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum suum in vobis. Nam in his sermonibus Deus vocans per fidem in sanctificationem, id est, ut sancti Spiritus fierent credentes, dedit eis Spiritum sanctum. Et quandiu praecepta Dei servaverunt, permansit in eis Spiritus sanctus, quem acceperunt. Quando vero amore lubrico corruerunt, et ad immunditiam sunt delapsi, spreverunt, sive praevaricati sunt Dominum, qui dederat eis Spiritum sanctum, ut non immunditiae deservirent, sed ut sanctificarentur. [PL23.144D] Unde poenas luent qui ista commiserunt, non quasi hominem, sed quasi Deum spernentes. Et ut sciamus Dominum esse Spiritum sanctum, qui datur credentibus, ex ipsius Prophetae Isaiae discamus eloquio, qui inducit ad quempiam dicentem Dominum: [PL23.145A] Spiritus meus in te est, et verba mea dedi in os tuum (Isai. LIX, 21). Ostenditur enim ex sermone praesenti, quod qui acceperit Spiritum Dei, simul cum eo et verba Dei possideat, sermones videlicet scientiae et sapientiae. Necnon et in alio loco ejusdem Prophetae Deus loquitur: Dedi Spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1). Qui ergo posuit in eis Spiritum sanctum, Moysen dextera sua sanctificatum esse commemorat: sive illum illustrem virum, et mysteriorum Dei initiatorem, de quo ad Jesum filium Nave Dominus ait: Moyses 157 famulus meus, sive Legem suam, quae in veteri scripta est Instrumento. Nam crebro legisse me memini Moysen appellatum esse pro Lege, ut in Apostolo: Usque in hodiernum diem, quando legitur Moyses (II Cor. III, 14). Et [PL23.145B] Abraham ad divitem in suppliciis constitutum, Habent, inquit, Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29). Et certe liquido comprobatur ibi Moysen, non supradictum virum significatum esse, sed Legem.

51. Porro quae est dextera Dei, quae adduxit Moysen, nisi Dominus et Salvator noster? Ipse est enim dextera Patris, per quem salvat et exaltat et facit virtutem, sicut alibi de Deo dicitur: Salvavit sibi dextera sua, et brachium sanctum ejus (Psal. XCVII, 1). Et rursum: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini (Psal. CXVII, 16). Et certe vocem hanc ex persona Dominici Hominis proferri, quem unigenitus Filius Dei assumere dignatus est ex virgine, ex ipso loco manifeste comprobatur, quia ipse [PL23.145C] est dextera Dei, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod factus sit ex semine David secundum carnem, genitus de virgine, superveniente in eam Spiritu sancto, et virtute excelsi obumbrante eam. De quo David prophetavit in Spiritu, quod a mortuis resurgens, assumptus sit in coelos, dextera Dei sublevatus. Scribitur ibi autem in hunc modum: Praevidens idem David locutus est de resurrectione Christi, quoniam non derelictus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, cui [PL23.146A] nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei elevatus, et repromissionem Spiritus sancti accipiens a Patre, effudit 158 hoc donum in nobis, quod vos videtis et auditis, neque enim David ascendit in coelos (Act. II, 31 seqq.). Nulli quippe dubium, exaltatum dextera Dei, et ab inferis resurgentem esse Dominum Jesum, sicut ipse Scripturae sermone testatus est. Iste ergo qui resurrexit a mortuis dicit: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi, quia Dominus suscitavit me (Psal. III, 6).

52. Ipse ergo sermone Dei assumptus in coelum, elevatus esse ab ea, de qua supra diximus, dextera Dei praedicatur, et accepisse repromissiones Spiritus sancti a Patre, et effudisse illum in credentes, ita ut omnium linguis loquerentur magnalia Dei. Nam et [PL23.146B] dominicus Homo accepit communicationem Spiritus sancti, sicut in Evangeliis scribitur: Jesus ergo repletus Spiritu sancto, regressus est a Jordane (Luc. I 67). Et in alio loco: Reversus est Jesu in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. VIII, 55). Haec autem absque ulla calumnia de dominico Homine, qui totus Christus, unus est Jesus Filius Dei, sensu debemus pietatis accipere, non quod alter et alter sit, sed quod de uno atque eodem, quasi de altero secundum naturam Dei, et hominis disputetur, et quia Deus Verbum unigenitus filius Dei, neque immutationem recipit, nec augmentum. Siquidem ipse est bonorum omnium plenitudo.

53. Satis abundeque de Prophetae testimonio disputatum est, nec ad reliqua pergamus, ut quomodo [PL23.146C] scimus quod Pater et Filius sanctos et bonos sui communicatione perficiunt: sic sanctus quoque Spiritus participatione sui bonos efficiat sanctosque credentes: et ex hoc etiam unius cum Patre et Filio subtantiae esse doceatur. Dicitur in Psalmis ad Dominum: Spiritus tuus bonus deducet 159 me in terram rectam. Scimus autem in quibusdam exemplaribus scriptum esse: Spiritus sanctus tuus (Nehem. 9). Porro in Esdra absque ulla ambiguitate bonus Spiritus appellatur: Spiritum tuum bonum dedisti, ut eos faceres [PL23.147A] intelligere (Ephes. III, 4). Quod autem Pater sanctificet, Apostolus scribit, dicens: Deus autem pacis sanctificet vos perfectos. Et Salvator ait: Pater sancte, sanctifica eos in veritate, quia verbum tuum est veritas (Joan. XVII, 11). Perspicue dicens: in me (qui verbum tuum sum, et veritas tua) sanctifica illos fide et consortio mei. Dictus est et alibi bonus Deus: Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Superius quoque ostendimus quoniam Filius sanctificet, Paulo in eadem verba congruente: Etenim qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sanctificantem significans Christum, et sanctificatos eos, qui possunt dicere, Factus est nobis sapientia ex Deo Christus, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30). Appellatur siquidem et Spiritus sanctificationis. Unde et ad eum [PL23.147B] dicitur, Et omnes sanctificati sub manibus tuis, et sub te sunt. Bonus Dominus noster Jesus Christus, et ex bono Patre generatus est, et de eo legimus, Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1). Confiteantur illi autem, qui ab eo aut veniam obsecrant peccatorum, aut gratias referunt ejus clementiae pro indultis beneficiis. Spiritus quoque sanctus eos quos dignatur implere, sanctificat, ut superius jam demonstratum est, quando ostendimus eum participabilem et a multis simul capi posse. Et nunc in praesenti Pauli testimonio largitor sanctificationis ostenditur, in eo quod ait: Debemus autem et nos gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Domino, quia elegit Deus nos primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus sancti, et fide veritatis (I Thess. II, 13). [PL23.147C] Nam et in hoc loco charismata Dei subintelliguntur in Spiritu, cum in sanctificatione Spiritus, fides pariter, et veritas possidentur.

54. Quia ergo recte, et pie, et ut se veritas habet, haec diximus, sanctificationis, bonitatisque vocabulum, et ad Patrem, et ad Filium, et ad Spiritum sanctum 160 aeque refertur, sicut ipsa quoque appellatio Spiritus. Nam et Pater Spiritus dicitur, ut ibi: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Et Filius Spiritus: Dominus, inquit, Spiritus est (II Cor. III, 17). Spiritus autem sanctus, semper Spiritus sancti appellatione censetur, non quod ex consortio tantum nominis Spiritus cum Patre ponatur et Filio, sed quod una natura, unum possideat et nomen. Quia vero Spiritus vocabulum multa significat, enumerandum [PL23.147D] est breviter quibus rebus nomen ejus aptetur. Vocatur Spiritus et ventus, sicut in Ezechiele: Tertiam autem partem disperges in spiritum: hoc est, in ventum (Ezech. V, 2). Quod si volueris secundum historiam illud sentire, quod scriptum est, In spiritu [PL23.148A] violento conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8), non aliud ibi spiritus, quam ventus accipitur. Necnon Salomon inter multa hoc quoque munus a Deo accepit, ut sciret violentias spirituum; non aliud se in hoc accepisse demonstrans, quam scire rapidos ventorum flatus, et quibus causis eorum natura subsistat. Vocatur et anima spiritus, ut in Jacobi Epistola: Quomodo corpus tuum sine spiritu mortuum est, et reliqua (Jacob. II, 26). Manifestissime enim spiritus hic, nihil aliud nisi anima nuncupatur. Juxta quam intelligentiam et Stephanus animam suam spiritum vocans, Domine, inquit, Jesu, suscipe spiritum meum (Act. VII, 58). Illud quoque quod in Ecclesiaste dicitur: Quis scit an spiritus hominis ascendat sursum, et spiritus jumenti descendat deorsum (Eccles. III, 2)? [PL23.148B] Considerandum utrumnam et pecudum animae spiritus appellentur. Dicitur etiam excepta anima, et excepto spiritu nostro, Spiritus alius quis esse in homine, de quo Paulus scribit: Quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est (I Cor. II, 11)? Si enim voluerit contendere quispiam animam hic significari in spiritu, quis erit homo cujus cogitationes, et arcana, et secreta cordis occulta nesciat homo nisi spiritus ejus, quia de corpore solitario hoc intelligere velle perstultum est.

55. Quod si arguta nititur fraude subrepere, 161 de Spiritu sancto haec scripta contestans; si diligenter verba ipsa consideret, cessabit asserere mendacium. Siquidem ita scriptum est: Quis enim scit hominum, [PL23.148C] quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est. Sic et ea, quae sunt Dei, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10). Quomodo enim alius est homo, alius est Deus, sic et spiritus hominis, qui est in eo, separatur a Spiritu Dei, qui est in eo: quem Spiritum sanctum frequenter ostendimus. Sed et in alio loco idem Apostolus a nostro spiritu Spiritum Dei secernens, ait, Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16): hoc significans, quod Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus, testimonium spiritui nostro praebeat: quem nunc diximus esse Spiritum hominis. Ad Thessalonicenses quoque: Integer, inquit, spiritus vester, et anima et corpus (I Thess. V, 19). Sicut enim alia est anima, et corpus aliud: sic et aliud est spiritus ab anima, quae suo [PL23.148D] loco specialiter appellatur. De quo et oravit [Al. orat], ut integer cum anima servetur et corpore, quia incredibile est, atque blasphemum, orare Apostolum, ut Spiritus sanctus integer servetur, qui nec imminutionem potest recipere, nec profectum. [PL23.149A] De humano ergo, ut diximus, spiritu in hoc Apostoli sermo testatus est.

56. Appellantur quoque supernae rationabilesque virtutes, quas solet Scriptura Angelos, et Fortitudines nominare, vocabulo Spiritus, ut ibi: Qui facis [Al. facit et suos] Angelos tuos Spiritus (Psal. CIII, 4). Et alibi, Nonne omnes sunt administratores Spiritus (Hebr. I, 14)? Puto ad hunc sensum et illud referri, quod in Actibus Apostolorum scribitur: Spiritus Domini rapuit Philippum, et non amplius eum vidit eunuchus (Actor. VIII, 39); id est, Angelus Domini in sublime elevans Philippum, transtulit illum in alium locum. Rationales quoque aliae creaturae, et de bono in malum sponte propria profluentes, spiritus pessimi, et spiritus appellantur immundi: [PL23.149B] sicut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine. Et in consequentibus: Assumit septem alios spiritus nequiores se (Matth. XII, 43). Spiritus quoque daemones in Evangeliis appellantur. Sed et hoc notandum, numquam simpliciter spiritum, sed cum aliquo additamento spiritum significari contrarium, ut spiritus immundus, et spiritus 162 daemonis; hi vero qui sancti sunt spiritus, absque ullo additamento spiritus simpliciter appellantur.

57. Sciendum quoque, quod nomen spiritus, et voluntatem hominis, et animi sententiam sonet. Volens quippe Apostolus virginem non solum opere, sed et mente sanctam esse, id est, non tantum corpore, sed et motu cordis interno, ait, Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34): voluntatem spiritu, [PL23.149C] et corpore opera significans. Considera utrum hoc ipsum in Isaia sonet, quod scriptum est: Et scient, qui spiritu errant, intellectum (Isai. XXIX, 24). Qui enim errore judicii alia pro aliis bona [Al. bono studio] existimant, accipient intellectum, ut corrigatur error illorum, ut pro pravis ea quae recta sunt eligant. Necnon et illud, Una fortitudo Spiritus vestri [Al. nostri], vide an idipsum ostendat. Et super omnia vocabulum spiritus altiorem et mysticum in Scripturis sanctis significat intellectum, ut ibi: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); litteram dicens simplicem, et manifestam juxta historiam narrationem; spiritum vero, sanctum et spirituale nosse quod legitur. In hanc congruit voluntatem et illud: Nos sumus circumcisio, qui spiritu [PL23.149D] Domino servientes sumus, et non in carne confidentes (Philipp. III, 3). Qui enim non littera carnem concidunt, sed cor spiritu circumcidunt, auferentes omne ejus superfluum, quod generationi proximum est, et amicum, hi vere spiritu circumcisi sunt, in occulto Judaei, et veri Israelitae, in quibus non est dolus. Qui transcendentes umbras et imagines veteris Testamenti, cultores veri adorant Patrem in spiritu et veritate: in spiritu, quia corporalia et humilia transcenderunt; in veritate, quia typos, et umbras, [PL23.150A] et exemplaria relinquentes, ad ipsius veritatis venere substantiam: et, ut jam diximus, humili et corporea verborum simplicitate contempta, ad spiritualem legis notitiam pervenerunt.

58. Haec interim juxta possibilitatem ingenii nostri quot res spiritus significaret, attigimus, suo tempore quid unumquodque significet, si Christus tribuerit, disserturi. Nonnumquam autem Spiritus, et Dominus noster Jesus Christus, id est, Dei Filius appellatur. Benignus siquidem est Spiritus sapientiae. Et 163 in alio loco: Dominus autem Spiritus est, ut ante diximus, ubi etiam illud adjunximus, Spiritus Deus est (Joan. IV, 24), non juxta nominis tantum communionem, sed juxta naturae substantiaeque consortium. Quomodo enim quorum diversa [PL23.150B] substantia est, interdum evenit ut communi vocabulo nuncupentur, et haec dicuntur ὁμώνυμα; ita eorum, quorum eadem est natura atque substantia, cum societate vocabuli, naturae quoque aequalitas copulatur, et disciplinae Dialecticorum est appellare haec συνώνυμα. Idcirco et Spiritus vocabulum, et si quid aliud in Trinitate usurpari solet, συνώνυμον est: verbi gratia, sanctus bonus, et caetera his similia, de quibus paulo ante perstrinximus.

59. Porro ad haec necessario devoluti sumus, ut quia frequenter appellatio Spiritus in Scripturis est respersa divinis, non labamur in nomine, sed unumquodque secundum locorum varietates et intelligentias accipiamus. Omni itaque studio ac diligentia vocabulum Spiritus, ubi et quomodo appellatum sit, [PL23.150C] contemplantes, sophismata eorum et fraudulentas decipulas conteramus, qui Spiritum sanctum asserunt creaturam. Legentes enim in Propheta, Ego sum firmans tonitruum, et creans Spiritum (Amos, IV, 12), ignorantia multiplicis in hac parte sermonis, putaverunt Spiritum sanctum ex hoc vocabulo demonstrari, cum in praesentiarum Spiritus nomen ventum sonet. Necnon in Zacharia audientes locutum Dominum, quod ipse sit qui creat spiritum hominis in eo, existimaverunt Spiritum sanctum etiam in hoc capitulo significari, non animadvertentes quod animam hominis, aut spiritum (quem tertium in homine esse jam diximus) spiritus appellatio significet. Ergo ut praelocuti sumus, quomodo unumquodque dictum sit, consideremus, ne forte per [PL23.150D] ignorantiam in barathrum decidamus erroris. Siquidem in aliis rebus ex consortio vocabulorum error eveniens, confusionem et pudorem ei qui erravit importat: de supernis vero et divinis lapsus ad prava, ad aeternam poenam deducit et tartarum [Al. barathrum], maxime cum semel deceptus noluerit resipiscere, sed 164 suum defensare impudenter errorem. Decebat etiam, et magnitudo voluminis exigebat, ut finem acciperet oratio.

60. Verum quia infert se quaestio adversus ea [PL23.151A] quae superius disputavimus: quam idcirco tunc praetermisimus, ne textum sermonis irrumperet, et inter piam praedicationem impia contentio poneretur, necessarium puto ad propositum respondere, et lectoris arbitrio, quid super his sentiat, derelinquere. Disputantibus ergo supra, quod animam vel mentem hominis nulla creatura juxta substantiam possit implere, nisi sola Trinitas, quia tantummodo secundum operationem, et voluntatis errorem, sive virtutem, animus de his quae creata [Al. sociata] sunt impletur: oborta est quaestio nostra, quasi sententiam solvens, quod creata substantia, quae in Scripturis Satanas appellatur, ingrediatur in aliquos, et cor quorumdam implere dicatur. Nam ad eum qui medietatem pretii de agro vendito sibi, aliud [PL23.151B] profitens, reservaret, a Petro Apostolo dictum est, Anania, quare implevit Satanas cor tuum (Actor. V, 3)? Et de Juda loquitur ipse Salvator, quod intraverit in eum Satanas. Ad quod postea respondendum est. Interim nunc disputemus adversum id quod scriptum est, Quare implevit Satanas cor tuum? quomodo Satanas mentem alicujus et principale cordis impleat, non ingrediens in eum et in sensum ejus, atque, ut ita dicam, aditum cordis introiens: siquidem haec potestas solius est Trinitatis: sed quasi callidus quidam et nequam ac fallax fraudulentusque deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahit, per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est. Denique et ipse Elymas magus filius diaboli, juxta malitiam nequitiamque subsistens, [PL23.151C] plenus omni dolo et malitia, scribitur Satana Patre ejus, hanc ei voluntatem, quasi ex consuetudine vitiorum in naturam vertente. Arguens itaque eum Apostolus Paulus atque corripiens ait: O plene omni iniquitate et omni dolo, fili diaboli, inimice justitiae Dei (Actor. XIII, 10)! Quia enim versipellis et callidus, omnem in se dolum fraudulentiae susceperat, appellatur filius diaboli, quia implebat ipse omne principale 165 illius fraude et iniquitate, et omni malitia: intantum illiciens eum atque decipiens, ut ipse Satanas implesse animam ipsius, et habitare in eodem putaretur, quem ad omnes suae perversitatis dolos, ministrum sibi ac famulum praeparaverat.

61. Ad id vero quod secundum posueramus [Vat. [PL23.151D] proposueramus] exemplum, quia in Judam introisset Satanas, hoc dicendum est. Observans diabolus quibusdam motibus et operationum signis, ad quae potissimum Judae cor esset vitia proclivius, deprehendit eum patere insidiis avaritiae, et reperta cupiditatis [PL23.152A] janua, misit in mentem ejus quomodo desideratam pecuniam acciperet, et per occasionem lucri, proditor magistri et Salvatoris sui existeret, argentum pro pietate commutans, et suscipiens pretium sceleris a Pharisaeis atque Judaeis. Haec ergo cogitationis occasio locum tribuit Satanae, ut in cor ejus introiens, impleret eum pessima voluntate. Introivit ergo non secundum substantiam, sed secundum operationem; quia introire in aliquem, increatae naturae est ejus, quae participetur a pluribus. Imparticipabilis ergo diabolus est, non creator, sed creatura subsistens. Unde et convertibilis atque mutabilis, e sanctitate decidit atque virtute. Diximus supra μετοχικὸν [Erat μετοχικῶς], id est, quod participatione capiatur, esse incorruptibile et immutabile, et [PL23.152B] consequenter aeternum. Quod autem mutari potest, factum esse et habere principium. Porro quod incorruptibile sit, esse et retro et deinceps sempiternum. Non ergo (ut quidam putant) participatione naturae, sive substantiae implet quempiam diabolus, aut ejus habitator efficitur, sed per fraudulentiam, et deceptionem, et malitiam, habitare in eo creditur quem replevit. Hac autem fallacia etiam presbyteros, qui adversus Susannam in crudelitatem se verterant, intravit: implens animas eorum incendio libidinis, et sera senii voluptate. Scriptum est enim: Venerunt autem et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione (Dan., XIII, 28). His insidiis implevit et universum populum Judaeorum, dicente Propheta de eo: Vae, gens 166 peccatrix, populus plenus peccatis, semen [PL23.152C] pessimum, filii iniqui (Isai. I, 4). Semen quippe nequam diabolus, et filii ejus, propter iniquitatem et plenitudinem, dicti sunt peccatores. Si autem ab his qui ejus in Scripturis filii nominantur, juxta substantiae participationem non capitur [Al. nuncupantur], siquidem impossibile hoc esse in creaturis frequenter ostensum est, neque alius quis potest eum capere participatione substantiae, sed tantummodo assumptione fraudulentissimae voluntatis. Operationem quippe et studia non solum bonorum operum, sed etiam malorum in creaturis diximus; naturam vero atque substantiam solius in alios posse Trinitatis intrare.

62. Abunde (ut reor) occursum est propositae quaestioni. Quia vero ineptum et stultum videtur, [PL23.152D] adversus fatua respondere, et si quid in buccam ruerit [Al. irruit] impiorum, hoc velle dissolvere; non enim tantum impietas est, scelerata proponere, quantum et de sceleratis cum resistente velle tractare: idcirco illud quod solent jactare, praetereo, [PL23.153A] sacrilega adversus nos audacia proclamantes: Si Spiritus sanctus creatus non est, aut frater est Dei Patris, aut patruus est unigeniti Jesu Christi, aut filius Christi est, aut nepos est Dei Patris, aut ipse filius Dei est, et jam non erit unigenitus Dominus Jesus Christus, cum alterum fratrem habeat. Miseri atque miserabiles, non sentientes de incorporeis et invisibilibus, juxta corporalium et visibilium disputari non licere naturam. Fratrem esse vel patruum, nepotem vel filium, corporum nomina sunt, et imbecillitatis humanae vocabula. Trinitas vero omnes has praetergreditur nuncupationes. Et quotiescumque in aliqua de his cadit: nominibus nostris, et incongruis vocabulis non suam naturam loquitur. Cum igitur sancta Scriptura amplius de Trinitate non [PL23.153B] dicat, nisi Deum Patrem esse Salvatoris, et Filium generatum esse a Patre, hoc tantummodo debemus sentire quod scriptum est. Et ostenso quod Spiritus sanctus increatus sit, consequenter intelligere, quod cujus non est creata substantia, recte Patri 167 Filioque societur.

63. Haec juxta eloquii nostri paupertatem in praesenti dicta sufficiant: timorem meum, quod de Spiritu sancto loqui ausus sim, indicantia. Quicumque enim in eum blasphemaverit: non solum in hoc saeculo, verum etiam in futuro non dimittetur ei, nec ulla misericordia et venia reservabitur illi qui conculcaverit Filium Dei, et injuriam [Al. contumeliam] [PL23.154A] fecerit Spiritui gratiae ejus, in quo sanctificatus est. Quod quidem et in Deo Patre est intelligendum. Nam qui blasphemaverit in eum, et impie egerit, sine venia cruciabitur, nullo pro eo Dominum deprecante, sicut scriptum est, Qui autem in Dominum Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Necnon et qui Filium negaverit coram hominibus, negabitur ab eo coram Patre, et Angelis ejus. Ergo quia nulla venia in Trinitatem conceditur blasphemantibus, omni studio et cautela est providendum, 168 ut ne in brevi quidem parvoque sermone de ea disputantes, labamur. Quin potius si quis hoc volumen legere voluerit, quaesumus, ut mundet se ab omni opere malo, et cogitationibus pessimis: quo possit illuminato corde ea intelligere quae dicuntur, [PL23.154B] et plenus sanctitate atque sapientia, ignoscere nobis, sicubi voluntatem nostram non implevit effectus, et tantummodo consideret qua mente quid dictum sit, non quibus expressum sermonibus. Sicut enim pietatis sensum nobis audaciter juxta nostram conscientiam vindicamus, ita quantum de eo loqui pertinet, venustatem rhetoricam facundiamque, juxta consequentiam textumque sermonis, procul abesse simpliciter confitemur. Studii quippe nostri fuit, de Scripturis sanctis disserentibus, pie intelligere quae scripta sunt, et imperitiam mensuramque nostri non ignorare sermonis.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 128D-154B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22