[PL23.1117B] 501 Quomodo didicimus per Moysen, quaedam esse non solum sancta, sed et sancta sanctorum; et alia non tantum sabbata, sed et sabbata sabbatorum; [PL23.1118B] sic nunc docemur, scribente Salomone, esse quaedam non solum Cantica, sed et Cantica Canticorum. Beatus quidem is, qui ingreditur sancta, sed beatior [PL23.1119A] qui ingreditur sancta sanctorum. Beatus qui sabbata sabbatizat, sed beatior qui sabbatizat sabbatorum sabbata. Beatus similiter et is, qui intelligit cantica, et canit ea. Nemo quippe nisi in solemnitatibus canit; sed multo beatior ille qui canit Cantica Canticorum. Et sicut is qui ingreditur in sancta, pluribus adhuc indiget, ut valeat introire in sancta sanctorum: et qui sabbatum celebrat, quod a Domino populo constitutum est, multa 502 adhuc necessaria habet ut agat sabbata sabbatorum: eodem modo difficile reperitur, qui omnia quae in Scripturis continentur cantica peragrans, valeat ascendere ad Cantica Canticorum. Egredi te oportet ex Aegypto, et egressum de terra Aegypti pertransire mare Rubrum, ut possis primum canticum canere dicens: Cantemus [PL23.1119B] Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1). Licet autem primum dixeris canticum, adhuc longe es a Cantico Canticorum. Perambula terram deserti spiritualiter, donec venias ad puteum, quem foderunt reges (Num. XXI), ut ibi secundum canticum canas. Post haec veni ad vicina sanctae Terrae, ut super Jordanis ripam constitutus, cantes canticum Moysi, dicens: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei (Deut. XXXII, 1). Rursum habes necessarium, ut milites sub Jesu, et Terram sanctam 503 haereditate possideas, et apis tibi prophetet, et apis te judicet, Debbora apis interpretatur: ut possis et illud carmen, quod in libro Judicum continetur (Judic. V), ediscere. Ad Regnorum deinceps volumen ascendens (II Reg. XXII), veni ad canticum, [PL23.1119C] quando David liberatus est de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, et dixit: Dominus firmamentum meum, et fortitudo mea, et refugium meum, et liberator meus (Ps. XVII, 1). Perveniendum tibi est ad Isaiam, ut cum illo dicas: Cantabo canticum dilecto vineae meae (Isai. V, 1). Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso et hoc canere Canticum Canticorum.
Quod ex quot personis constet, incertus sum. Orantibus autem vobis, et revelante Domino, quatuor mihi in his videor invenisse personas, virum et sponsam, cum sponsa adolescentulas, cum sponso sodalium greges. Alia dicuntur a sponsa, alia a sponso, nonnulla a juvenculis, quaedam a sodalibus [PL23.1119D] sponsi. Congruum quippe est, ut in nuptiis adolescentularum sit multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Haec omnia noli foris quaerere: noli extra eos qui praedicatione Evangelii salvati sunt. Christum sponsum intellige: Ecclesiam sponsam sine macula et ruga, de qua scriptum est: Ut [PL23.1120A] exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid eorum: sed ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 27). Eos vero qui cum sint fideles, non sunt tamen istiusmodi, quales sermo praefatus est, sed juxta modum quemdam adepti videntur salutem: animadverte credentium animas, et adolescentulas esse cum sponsa; Angelos vero et eos, qui pervenerunt in virum perfectum, intellige viros esse cum sponso. Inde igitur mihi videntur quatuor ordines, unum et unam, duos choros inter se concinentes, sponsam canere cum juvenculis, sponsum canere cum sociis. Et cum hoc intellexeris, audi Canticum Canticorum, et festina intelligere illud, et cum sponsa dicere ea, quae sponsa dicit, ut audias quae audivit et sponsa. Si autem [PL23.1120B] non potueris dicere cum sponsa quae dixit, ut audias ea, 504 quae dicta sunt sponsae: festina vel cum sponsi sodalibus fieri. Porro si et illis inferior es, esto cum adolescentulis quae in sponsae deliciis commorantur. Hae quippe in hoc libro fabula pariter et epithalamio sunt personae, ex quo et gentiles sibi epithalamium vendicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Epithalamium siquidem Canticum Canticorum est. Primum sponsa orat: et statim in mediis precibus auditur: videt praesentem sponsum, videt adolescentulas suo comitatui copulatas. Deinde respondet ei sponsus, et post sponsi eloquia, dum ille pro ejus patitur salute, respondent sodales, donec sponsus sit in recubitu, et a passione consurgat, se quaedam sponsae ornamenta [PL23.1120C] facturos. Verum jam ipsa verba ponenda sunt, in quibus prius vox sponsae deprecantis auditur.
Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1). Quorum iste est sensus: Quousque mihi sponsus meus mittit oscula per Moysen, mittit oscula per prophetas? Jam ipsius cupio ora contingere, ipse veniat, ipse descendat. Orat igitur sponsi Patrem et dicit ad eum: Osculetur me ab osculis oris sui. Et quia talis est, ut compleatur super eam propheticum illud, in quo dicitur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum (Isai. LVIII, 9), sponsam sponsi Pater exaudit, mittit Filium suum. Videns illa eum cujus deprecabatur adventum, orare desistit, et ad eum cominus loquitur: Quoniam bona ubera tua super vinum: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Sponsus [PL23.1120D] igitur Christus missus a Patre, venit unctus ad sponsam, et dicitur ad eum: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Ps. XLIV, 8). Si me tetigerit sponsus, et ego boni odoris ero: et ego linior unguentis, et ad me usque ejus unguenta perveniunt [PL23.1121A] [Al. pervenient], ut possim cum Apostolis dicere: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15). Nos autem cum haec audimus, adhuc peccatis, vitiisque foetemus, de quibus propheta poenitens loquitur: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae 505 meae (Ps. XXXVII, 4). Peccatum odoris est putidi (Al. putridi]: virtus spirat unguenta, quorum typos in Exodo relege. Invenies [Al. reperies] quippe et ibi stacten, onycha, galbanen, et reliqua. Haec quidem in incensum. Deinde ad opus unguentarii varia sumuntur unguenta, in quibus est nardus et stacte. Et Deus qui fecit coelum et terram, loquitur ad Moysen, dicens: Ego implevi eos spiritu sapientiae et intellectus, ut faciam opera artis unguentariae (Exod. XXXV et XXXVI). Et unguentarios Deus docet.
[PL23.1121B] Haec si spiritualiter non intelligantur, nonne fabulae sunt? Nisi aliquid habeant secreti, nonne indigna sunt Deo? Necesse est igitur eum, qui audire Scripturas spiritualiter novit, aut qui certe non novit, et desiderat nosse, omni labore contendere, ut non juxta carnem et sanguinem conversetur, quo possit diguus fieri spiritualium secretorum, et ut aliquid audentius dicam, spirituali cupidine vel amore. Siquidem est et spiritualis amor. Et quomodo est quidam carnalis cibus, et alius spiritualis, et alia carnis [Al. carnalis] potio, alia spiritus: sic est quidam amor carnalis a Satana veniens, alius amor spiritus, a Deo exordium habens. Et nemo potest duobus amoribus possideri. Si carnis amator es, [PL23.1121C] amorem spiritus non capis. Si omnia corporalia despexisti, non dico carnem aut sanguinem, sed et argentum et possessiones, et ipsam terram, ipsumque coelum (haec quippe pertransibunt), si ista omnia contempsisti, et ad nullum horum anima tua obligata est, neque quoquam vitiorum amore retineris, potes amorem capere spiritualem. Ista quia evenit occasio, ut de amore spirituali aliqua diceremus. Expedit autem nobis Salomonis custodire praeceptum, et magis illius, qui per Salomonem loquebatur de sapientia, ita dicens: Ama illam, et servabit te: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, ut te amplectatur [Al. amplectetur] (Prov. IV, 8). 506 Est quidam spiritualis amplexus: atque utinam contingat, ut meam sponsam altior sponsi amplexus includat, [PL23.1121D] ut ego quoque possim dicere, quod in eodem [PL23.1122A] libro scriptum est: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6).
Ergo: Osculetur me ab osculis oris sui. Moris est Scripturarum, imperativum modum pro optativo ponere, ut ibi: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, pro utinam sanctificetur: et nunc in praesenti: Osculetur me ab osculis oris sui, pro eo quod est, utinam osculetur. Deinde conspicit sponsum: venit delibutus unguentis. Nec aliter ad sponsam poterat venire, nec decebat aliter Patrem ad nuptias Filium destinare. Variis eum unxit unguentis, fecit illum Christum: venit diversis odoribus spirans, et audit, quia bona ubera tua super vinum. Congrue sermo divinus unam eamdemque rem, pro locorum qualitate, diversis vocabulis nuncupat. [PL23.1122B] Quando hostia offertur in Lege, et vult intellectum ostendere, pectusculum separationis affatur. Quando vero recumbit aliquis cum Jesu, et sensuum ejus communione perfruitur, non pectusculum ut supra, sed pectus alloquitur. Porro cum sponsa loquitur ad sponsum: quia nuptiale carmen inducitur, non pectusculum, ut in sacrificio, non pectus, ut in Joanne discipulo: sed ubera nominat, dicens: Quia bona ubera tua super vinum. Communica, ut sponsa, cum sensibus sponsi, et scies, quia inebriant atque laetificant istiusmodi cogitatus. Quomodo autem calix Domini inebrians perquam optimus est (Psal. XXII): sic ubera sponsi omni meliora sunt vino, Quia bona ubera tua super vinum. In mediis precibus ad sponsum verba convertit: Et odor unguentorum [PL23.1122C] tuorum super omnia aromata. Non uno, sed omnibus sponsus venit unctus unguentis. Si autem et ad meam animam factam sponsam suam venire 507 dignabitur, quam oportet esse formosam, ut illum de coelo ad se trahat, ut descendere faciat ad terras, ut veniat ad amatam! Quali pulchritudine decoranda est, quali debet amore fervere, ut ea loquatur ad illam, quae ad perfectam locutus est sponsam: Quia cervix tua, quia oculi tui, quia genae tuae, quia manus tuae, quia venter tuus, quia humeri tui, quia pedes tui (Cant. IV et seqq.)! de quibus, si concesserit Dominus, disputabimus: quomodo sponsae membra varientur, et singularum partium laus diversa dicatur, ut post disputationem, etiam ad nostram dici animam similiter laboremus. Bona igitur ubera tua super vinum. [PL23.1122D] Si videris sponsum, tunc intelliges verum esse quod [PL23.1123A] dicitur: Quoniam bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Multi habuerunt aromata. Regina austri detulit aromata Salomoni, et plures alii aromata possederunt: sed habuerit quis quantalibet, non possunt Christi odoribus comparari, de quibus nunc sponsa ait: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Ego arbitror, quia et Moyses habuit aromata, et Aaron, et singuli prophetarum. Verum si videro Christum, et suavitatem unguentorum ejus odoremque percepero, statim sententiam fero, dicens: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Oleum effusum nomen tuum, Propheticum sacramentum est. Tantummodo nomen Jesu venit in mundum, et unguentum praedicatur effusum. In Evangelio quoque mulier accipiens [PL23.1123B] alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, caput Jesu pedesque perfudit (Matth. XXVI, et Marc. XIV). Observa diligenter quae de duabus super caput fuderit Salvatoris. Siquidem peccatrix super pedes, et ea, quae non dicitur peccatrix, super caput ejus fudisse monstratur (Luc. VII, et Joan. XII). Observa, inquam, et invenies in Evangelica lectione non fabulas et narrationes ab Evangelistis, 508 sed mysteria esse conscripta. Impleta est itaque [Al. utique] odore unguenti domus, si quod peccatrix habuit, ad pedes referendum est: et si quod ea, quae non peccatrix, ad caput (Ibid.). Nec mirum domum fuisse odore completam, cum hoc mundus completus sit. Scribitur in eodem loco de Simone leproso et domo ejus (Marc. XIV; Luc. VII). Ego puto leprosum, [PL23.1123C] mundi istius principem [Al. esse principem], et hunc leprosum, Simonem nuncupari, cujus domus ad adventum Christi suavi odore completa sit, agente poenitentiam peccatrice, et sancta caput Jesu unguenti odoribus perfundente.
Unguentum effusum nomen tuum. Quomodo unguentum quod effusione sua odorem longe lateque dispergit, sic Christi nomen effusum est. In universa terra Christus nominatur, in omni mundo praedicatur Dominus. Unguentum enim effusum est nomen ejus. Nunc Moysi nomen auditur, quod prius Judaeae tantum claudebatur angustiis. Neque enim Graecorum quispiam meminit ejus, neque in ulla gentilium litterarum historia de illo seu caeteris scriptum aliquid invenimus. Statim ut Jesus radiavit in mundo, eduxit [PL23.1124A] secum Legem et Prophetas, et vere completum est, Unguentum effusum nomen tuum. Propterea juvenculae dilexerunt te. Quia per Spiritum sanctum, charitas Dei diffusa est in corda nostra (Rom. V), congrue nomen effusionis infertur: Unguentum effusum nomen tuum. Haec dicens sponsa adolescentulas conspicit. Quando illa sponsi Patrem rogabat, et ad ipsum sponsum cominus loquebatur, necdum adolescentulae aderant. In mediis vero precibus ingreditur juvencularum chorus, et sponsae laudatur eloquiis: Propterea juvenculae dilexerunt te, et attraxerunt te. Adolescentulaeque respondent: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Quam pulchre sponsi pedisequae necdum fiduciam habent sponsae! 509 Sponsa non post tergum sequitur, sed juncto [PL23.1124B] [Al. juncta] ingreditur latere [Al. lateri]. Apprehendit dexteram sponsi, et manus ejus sponsi dextera continetur. Famulae vero ingrediuntur post eum. Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae, et juvenculae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, una est ei quae concepit illam (Cant. VI, 7 et 8). Post te ergo in odorem unguentorum tuorum curremus. Cum omni honestate deambulantibus dictum est: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus, secundum illud: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7); et illud: Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; unus autem accipit bravium (I Cor. IX, 24). Bravium Christus est, et hae quidem adolescentulae, quas propter amoris exordium foris stare cognoscimus, juxta illud exemplum: [PL23.1124C] Amicus autem sponsi stans et audiens eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. IX, 24), tale quiddam sustinent. Introcunte sponso, forinsecus remanent; sponsa vero speciosa, perfecta, sine macula, sine ruga, in sponsi cubiculum, in regium penetrale ingressa, revertitur ad juvenculas, et nuntiat eis, quae sola conspexerit, dicitque.
Introduxit me rex in cubiculum suum. Non ait, introduxit nos plures in cubiculum suum. Plures foris remanent: in cubiculum sola ingreditur sponsa, ut videat thesauros tenebrosos et absconditos, renuntietque juvenculis: Introduxit me rex in cubiculum suum. Rursus adolescentulae, id est, sponsarum incipientium turba quamplurima, ingressa sponsa cubiculum sponsi, et vidente divitias viri sui, dum [PL23.1125A] illius praestolantur adventum, laete concinunt: Exsultabimus et laetabimur in te: Pro sponsae perfectione laetantur [Al. laetamur]. Non est aemulatio in virtutibus. Amor iste mundus, amor iste sine vitio est. Exsultabimus et laetabimur in te: diligemus ubera tua. Illa quae major est, jam tuorum uberum lacte perfruitur, et loquitur exsultans: Bona ubera tua super vinum. Istae vero quae exsultationem et laetitiam deferunt, adolescentulae quippe sunt, deferunt charitatem, et dicunt: Exsultabimus et laetabimur in te. Diligemus, non diligimus: 510 sed diligemus ubera tua super vinum. Deinde loquuntur ad sponsam: Aequitas dilexit te. Laudant sponsam, nomen illi aequitatis a propriis virtutibus imponentes: Aequitas dilexit te. Rursum ad adolescentulas sponsa [PL23.1125B] respondet:
Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem, ut tabernacula Cedar: ut pelles Salomonis. Ne intueamini me, quia ego sum denigrata: quoniam despexit me sol. Speciosa quidem est, et possum invenire, quomodo speciosa sit sponsa. Quaerimus autem, quomodo nigra, et sine candore sit pulchra. Poenitentiam egit a peccatis, speciem ei largita est conversio [Al. conversatio]: et ideo speciosa cantatur. Quia vero necdum omni peccatorum sorde purgata, necdum lota est in salute, nigra dicitur: sed in atro colore non permanet. Fit itaque candida, quando ad majora consurgit, et ab humilibus incipit ad alta conscendere, diciturque de ea: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Et quo manifestius mysterium [PL23.1125C] perfectae describatur, non ait, ut in plerisque codicibus legitur: Innixa super fratruelem suum, id est, ἐπιστηριζομένη; sed ἐπιστηθιζομένη, id est, super pectus ejus recumbens. Significanterque de anima sponsae et sermone dicitur, super pectus illius recumbens: quia principale ibi cordis est nostri. Unde a carnalibus recedentes spiritalia sentire debemus, et intelligere multo melius esse sic amare, quam amare desistere. Ascendit igitur recumbens super pectus fratruelis sui, et quae nunc in exordio Cantici nigra ponitur, in epithalamii fine de ea cantatur: Quae est ista, quae ascendit dealbata? Intelleximus quomodo et nigra, et formosa sit sponsa. Si autem et tu non egeris poenitentiam, cave ne anima tua nigra dicatur, et turpis, et duplici foeditate turperis: [PL23.1125D] nigra propter peccata praeterita, turpis propter hoc, quia in eisdem vitiis perseveras. Si vero poenitentiam egeris, nigra erit anima tua propter antiqua delicta: propter poenitentiam vero habebit [PL23.1126A] aliquid, ut ita dicam, Aethiopici decoris. Et quia semel Aethiopem nominavi, volo testem Scripturam super hunc [Al. hoc] advocare sermonem. Aaron et 511 Maria murmurant: quia Moyses Aethiopissam habet uxorem (Num. XXI). Et nunc Moyses Aethiopissam ducit uxorem. Siquidem lex ejus ad hanc nostram Aethiopissam transmigravit. Murmuret Aaron, sacerdotium Judaeorum: murmuret et Maria, Synagoga eorum: Moyses de murmuratione non curat: amat Aethiopissam suam, de qua et alibi dicitur per Prophetam: Ab extremis fluminum Aethiopiae afferent hostias (Sophon. III, 10); et rursum: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Ps. LXVII, 32). Pulchre praeveniet. Quomodo enim in Evangelio mulier illa quae sanguine fluebat, archisynagogi filiam [PL23.1126B] curatione praevenit (Matth. IX, Marc. V, et Luc. VIII): sic Aethiopia, Israel aegrotante, sanata est. Illorum delicte, salus gentibus facta est, ad aemulandum eos. Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem. Et tu Ecclesiastica anima ad filias Jerusalem converte sermonem, et dic: Me plus amat sponsus, me magis diligit, quam vos: quae multae filiae Israel. Vos foris statis, et sponsam cubiculum videtis intrantem. Nemo dubitet nigram vocatam, nigram esse formosam. Qui nos sumus, ut cognoscamus Deum, ut Cantica Cantici praedicemus, ut ab Aethiopiae finibus, ut ab extremo terrae veniremus, sapientiam veri audire Salomonis? Et quando Salvatoris vox intonantis auditur: Regina austri veniet in judicium, et condemnabit homines generationis hujus: quia venit [PL23.1126C] a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic (Matt. XII, et Luc. XI): audi mystica quae dicuntur. Regina Austri venit a finibus terrae, Ecclesia: et condemnat homines generationis hujus, id est, Judaeos carni et sanguini deditos. Venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, non illius qui in Testamento veteri praedicatur: sed hujus qui in Evangelio Salomone major est. Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem: nigra velut tabernacula Cedar: speciosa, ut pelles Salomonis. Nam ad utrumque respondit: Nigra sum et speciosa, filiae Jerusalem [Al. Israel], ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Ipsa quoque nomina cum sponsae decore conveniunt. Aiunt Hebraei Cedar interpretari tenebras. Nigra sum ergo, ut tabernacula Cedar, 512 [PL23.1126D] ut Aethiopes: speciosa, ut pelles Salomonis, quas eo tempore in tabernaculi ornamento composuit, quando templum summo studio et labore fabricatus est. Dives quippe Salomon, et in omni sapientia illius [PL23.1127A] nemo praecessit illum. Sicut unum horum nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem, ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Ne intueamini me, quia ego sum denigrata. Satisfecit de nigrore suo, et per poenitentiam ad meliora conversa, annuntiat se filiabus Jerusalem [Al. Israel], nigram quidem esse, sel pulchram, secundum quod superius exposuimus, et dicit: ne intueamini me, quia ego sum denigrata. Ne, inquit, admiremini coloris esse me tetri: sol despexit me, pleno quippe radio in me luminis sui fulgor illuxit, et [Al. ut] ejus sum [Al. sim] calore fuscata. Neque enim, ut decuerat, ut solis dignitas expetebat, illius in me lumen accepi. Delicto eorum salus gentibus facta est, et rursum incredulitate gentium, scientia Israel. Habes utrumque apud Apostolum.
[PL23.1127B] Filii matris meae pugnaverunt adversum me. Considerandum quomodo sponsa dicat: Filii matris meae pugnaverunt adversum me. Et quando adversus eam fratrum pugna surrexit. Vide Paulum Ecclesiae persecutorem: et intelliges quomodo filius matris ejus pugnaverit adversus eam. Persecutores Ecclesiae egerunt poenitentiam, et adversarii ejus rursum ad sororis signa conversi, praedicaverunt fidem, quam ante destruebant. Hoc prophetico spiritu sponsa nunc cantans, ait: Dimicaverunt in me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. Ego Ecclesia, ego sponsa, ego sine macula, plurimarum custos sum posita vinearum a filiis matris meae, qui contra me aliquando pugnaverant. Qua sollicitudine [PL23.1127C] curaque districta [Al. distracta], dum plures custodio vineas, vineam meam non servavi. Intellige mihi hoc de Paulo et alio quocumque sanctorum, qui pro omnium sit salute sollicitus: et videbis quomodo vineam suam non custodiens, aliorum vineta custodiat. Quomodo etiam, ut alios lucrifaciat, ipse in quibusdam damna sustineat. Et 513 cum fuerit liber ex omnibus, seipsum servum fecit, ut omnes lucrifaceret: Factus infirmus infirmis, Judaeis Judaeus: his qui sub Lege erant, quasi sub Lege (I Cor., IX), et caetera: dicatque, vineam meam non custodivi. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc in toto carmine facit, quod nisi quis ipse patiatur, non potest intelligere. Saepe, Deus testis est, sponsum mihi adventare conspexi, [PL23.1127D] et mecum esse quam plurimum: quo subito recedente, invenire non potui quod quaerebam. Rursus igitur desidero ejus adventum, et nonnunquam iterum venit; et cum apparuerit, meisque manibus fuerit comprehensus, rursum elabitur; et cum fuerit elapsus, rursum a me inquiritur: et hoc crebro facio, donec illum vere teneam, et ascendam innixa super fratruelem meum.
Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, [PL23.1128A] ubi cubas in meridie. Non quaero alia tempora, quando vespere, quando diluculo, quando in solis pascis occubitu: illud tempus inquiro, quando in florente die, quando plena luce in majestatis tuae splendore versaris. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie (Genes. III). Diligenter observa, ubi meridiem legeris. Apud Joseph meridie fratres prandium celebrant. Angeli meridie Abrahae suscipiuntur hospitio (Genes. XVIII), et caetera istiusmodi. Quaere, et invenies Scripturam divinam non frustra, seu fortuitu, unumquemque usurpare sermonem. Quis, putas, est dignus e nobis, ut ad meridiem usque perveniat, et videat, ubi pascat, ubi cubet sponsus? Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Nisi enim tu mihi annuntiaveris, [PL23.1128B] incipio errabunda jactari; et dum te quaero, in aliorum greges incurro; et quia alios erubesco, faciem meam atque ora contegere incipio. Sum quippe sponsa formosa, et aliis nudam faciem meam non ostendo, nisi tibi soli, quem jam pridem deosculata sum. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum. Ut ista non patiar, ut non fiam cooperta, ut ora non contegam, et ad alios usque perveniens, incipiam forsitan et eos amare 514 quos nescio: idcirco annuntia mihi, ubi te quaeram, et inveniam in meridie, ne forte fiam quasi cooperta super greges sodalium tuorum. Post haec verba sponsus ei comminatur, et dicit: Aut cognoscis temetipsam, quoniam regis es sponsa, et formosa, et [PL23.1128C] a me facta formosa: siquidem ego mihi exhibui gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V), aut scito, quia si te non cognoveris, et tuam scieris dignitatem, patieris haec quae sequuntur. Quaenam ista sunt? Si non cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce, non greges ovium, non agnorum, sed haedos tuos. Statuet quippe oves a dextris, et a sinistris haedos (Matth. XXI).
Si non cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. In vestigiis, inquit, pastorum novissima fies; non inter oves, sed inter haedos tuos, cum quibus habitans, non poteris mecum, id est, cum bono pastore esse. Equitatui meo in curribus [PL23.1128D] Pharaonis assimilavi te. Si vis intelligere, o sponsa, quomodo scire te debeas, cognosce cui te comparaverim, et nunc videbis talem te esse, quae turpari non debeas, cum tuam speciem cognoveris. Quid est igitur? Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te. Scio equitem sponsum, propheta dicente: Et equitatio ejus salus (Abac. III, 8). Assimilata es ergo equitatui meo in curribus Pharaonis. Quantum differt equitatus meus, qui sum Dominus, [PL23.1129A] et demergo in fluctibus Pharaonem, et cristatos ejus, et ascensores ejus, et equos ejus, et currus ejus (Exod. XIV), quantum, inquam, differt equitatus meus ab equis Pharaonis, tanto melior es omnibus filiabus, tu sponsa, tu Ecclesiastica anima, omnibus animabus, quae non sunt Ecclesiasticae. Igitur si Ecclesiastica anima es, omnibus animabus es melior; si non es melior, non es Ecclesiastica. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. Deinde pulchritudinem sponsae spirituali amore describit.
Genae tuae ut turturis. Faciem illius laudat, et genarum rubore succenditur. Pulchritudo quippe mulierum in genis 515 dicitur esse quam plurima. Ita [PL23.1129B] et [Al. itaque] nos pulchritudinem animae intelligamus in genis. Labia vero ejus et linguam, intelligentiam praedicemus. Collum tuum ut monile. Ut ornamentum, quod solet virginum collo pendere, et [PL23.1130A] nuncupatur ὄρμισκος (parvum monile), ita sine hoc decore et tuum ipsum collum est ornamentum.
Post haec fit sponsus in recubitu, requievit ut leo, ut catulus leonis obdormivit (Gen. XLIX, 9), ut deinceps possit audire: Quis suscitabit eum? Quo interim dormiente apparent sponsae sponsi sodales Angeli, et his eam sermonibus consolantur. Nos tibi aurea ornamenta facere non possumus: 516 non enim tam divites sumus, ut sponsus tuus, qui aureum tibi monile largiatur. Nos similitudinem auri faciemus; non enim habemus aurum. Et in hoc quoque laetandum est, si similitudines auri, si stigmata faciamus argenti. Similitudines auri faciemus tibi, cum stigmatibus argenti. Verum non omni tempore; sed donec sponsus tuus surgat ab accubitu. Cum enim ille surrexerit, [PL23.1130B] ipse tibi aurum, ipse faciet argentum, ipse tuam mentem sensumque decorabit, et eris vere dives in sponsi domo sponsa formosa; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA SECUNDA. Ab eo loco in quo scriptum est: Nardus mea dedit odorem suum: usque ad eum locum, in quo ait: Quia vox tua suavis, et forma tua speciosa [Al. decora
[PL23.1129C] 515 Omnes animae motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum; sed pro usu nostro fit saepe, ut res quae bonae sunt per naturam, dum male his abutimur, nos ad peccata deducant. Unus de animae motibus amor est, quo bene utimur ad amandum, si sapientiam amemus, et veritatem. Quando vero amor noster in pejora corruerit, amamus carnem et sanguinem. Tu igitur, ut spiritualis, audi spiritualiter amatoria verba cantari, et disce motum animae tuae et naturalis amoris incendium ad meliora transferre, secundum illud: Ama illam, et servabit te: circumda illam, et exaltabit te (Prov. IV, 8). Viri, diligite uxores vestras, ait apostolus (Ephes. V et Coloss. III); sed non stetit in eo quod dixerat: Viri, diligite uxores vestras: verum sciens esse dilectionem [PL23.1129D] virorum propriis quoque uxoribus in honestam, sciens esse placentem Deo, docuit 516 quomodo viri uxores suas amare deberent, inferens: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Et haec quidem in prooemio eorum, quae postea disserenda sunt, diximus.
Quia amici sponsi, dum rex in recubitu suo est frequiescens enim dormivit ut leo, et catulus leonis (Gen. XLIX, 9), sponsae promiserant, donec ille consurgeret, [PL23.1130C] similitudines auri et argenti se esse facturos, non habentes aurum, ut sponsus: et quodammodo aliis verbis sponsi passio praedicata est, non irrationabiliter ad haec sponsa respondet, et ipsa dispensationem quamdam passionis intelligens, ad id quod audierat: Similitudines auri faciemus tibi cum stigmatibus argenti, donec rex in recubitu suo est, ait: Nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus guttae fratruelis meus mihi; in medio uberum meorum demorabitur (Cant. I, 11 et 12). Quomodo igitur aptabimus ei quod praecessit: Donec rex 517 in recubitu suo est, id quod sequitur: Nardus mea dedit odorem suum? Loquitur Evangelium, quia venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi; non illa peccatrix, sed sancta, de qua nunc mihi [PL23.1130D] sermo est. Scio quippe Lucam de peccatrice: Matthaeum vero et Joannem et Marcum, non de peccatrice dixisse (Luc. VII, Matth. XXVIII, Joan. XI et XII, Marc.). Venit ergo non peccatrix illa, sed sancta, cujus nomen quoque Joannes inseruit; Maria quippe erat habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, et effudit super caput Jesu. Deinde super hoc indignantibus, non omnibus discipulis, sed Juda solo, dicente: Potuit venundari hoc trecentis denariis, et dari [PL23.1131A] pauperibus (Matth. XXVI, 9, et Marc. XIV, 5 et seqq.), respondit magister atque Salvator: Semper pauperes habetis [Al. habebitis] vobiscum; me autem non semper. Praeveniens quippe haec in diem sepulturae meae fecit. Ideo, ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud, dicetur et quod fecit haec in memoriam ejus. In figura ergo istius, quae nunc loquitur: Nardus mea dedit odorem suum, illa super caput Domini fudit unguentum; et tu igitur assume nardum, ut postquam caput Jesu suavi odore perfuderis, possis audenter affari [Al. audacter effari]: Nardus mea dedit odorem suum, et Jesu reciprocum audire sermonem: Quia ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit haec in memoriam ejus. Tuum quoque factum in universis gentibus praedicabitur. [PL23.1131B] Quando autem hoc facies? Si factus fueris ut apostolus, et dixeris: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvantur, et in his qui pereunt (II Cor. II, 15): bona opera tua nardus sunt. Si vero peccaveris, peccata tetro odore redolebunt. Dicit quippe poenitens: Computruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Non de nardo propositum est nunc Spiritui sancto dicere, neque de hoc quod oculis intuemur, Evangelista scribit, unguento; sed de nardo spirituali, de nardo quae dedit odorem suum.
Fasciculus stactes, id est, guttae, sive 518 stillae fratruelis meus mihi. Guttam unguenti, casiam, galbanum [Al. galbani] in Exodo legimus (Cap. XXX) praecepto Domini in thymiama, id est, in sacerdotale [PL23.1131C] chrisma confectum. Si ergo videris Salvatorem meum ad terrena aut humilia descendentem, videbis, quomodo virtute magna, et majestate divina ad nos modica quaedam stilla defluxerit. De hac stilla et Propheta cecinit, dicens: Et erit, de stilla populi hujus congregandus congregabitur Jacob (Mich. II, 11 et 12). Et sicuti secundum alium sensum, lapis erat praecisus e monte sine manibus (Daniel. II), nostri in carne Salvatoris adventus: neque enim totus mons fuit, qui descendit ad terras, nec poterat humana fragilitas totius montis magnitudinem capere: sed lapis ex monte, lapis offensionis, et petra scandali descendit in mundum (Isai. VIII et XXVIII, et I Pet. II): sic secundum alium intellectum stilla nuncupatur. Oportebat quippe, ut (quia omnes gentes in [PL23.1131D] stillam situlae reputatae sunt (Isai. XL, 15) his qui pro omnium salute factus est omnia, etiam stilla fieret ad eas liberandas. Quid enim pro nostra salute non factus est? Nos inanes: et ille exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II; I Cor. I). [PL23.1132A] Nos populus stultus et non sapiens; et ille factus est stultitia praedicationis, ut fatuum Dei, sapientius fieret hominibus. Nos infirmi (Ibid.): infirmum Dei fortius hominibus factum est. Quia igitur universae gentes, ut stilla situlae, et ut momentum staterae reputatae sunt; idcirco factus est stilla, ut per eum a vestimentis nostris odor procederet, juxta illud: Myrrha, et stilla, et casia a vestimentis tuis, a domibus elephantinis, ex quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo (Ps. XLIV), quae in quadragesimo quarto psalmo dicuntur ad sponsam. Fasciculus stillae fratruelis meus mihi. Consideremus quid sibi fratruelis nomine velit Ecclesia, quae hoc [Al. his] loquitur de fratruele, nos sumus ex gentibus congregati. Salvator noster sororis ejus est filius, [PL23.1132B] id est, Synagogae. Duae quippe sorores sunt, Ecclesia et Synagoga; 519 Salvator ergo, ut diximus, filius Synagogae sororis, vir Ecclesiae, sponsus Ecclesiae, fratruelis est sponsae suae: Fasciculus stillae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur. Quis ita beatus, ut habeat hospitem in principali [ἡγεμονικῶι] cordis, in medio uberum, in pectore suo, sermonem Dei? Tale est quippe quod canitur: In medio uberum meorum commorabitur. Si non fuerint fractae mammae tuae, in medio earum habitabit sermo divinus. Decebat in carmine nuptiali mammas potius appellari quam pectus. Et perspicuum est, cur ad expositionem ejus quae dicit: In medio uberum meorum commorabitur, sit assumptum, si non fuerint fractae mammae tuae, in medio uberum [PL23.1132C] tuorum commorabitur sermo divinus. Unde dixi, si non fuerint fractae mammae tuae? De Ezechiele. Eo quippe loco, ubi Jerusalem dominica corripitur voce, inter caetera dicitur ad eam: In Aegypto fractae sunt mammae tuae (Ezech. XXV). Castarum ubera non franguntur: sed meretricum ubera laxis pellibus irrugantur. Pudicarum erecta sunt ubera, et virginali robore [Al. rubore] tumentia. Suscipiunt sermonem sponsi, et dicunt: In medio uberum meorum commorabitur.
Botrus Cypri fratruelis meus mihi. Initium est sermonis in verbo, et initium Cypri, id est, floritionis in germine, unde ait: Botrus Cypri, id est, floritionis, fratruelis meus mihi. Non omnibus est botrus Cypri: sed his qui ejus flore digni sunt. Aliis uva [PL23.1132D] varia est: huic soli quae nigra est et formosa, in floris decore se praebet. Botrus Cypri fratruelis meus mihi. Non simpliciter ait, Botrus Cypri fratruelis meus: sed cum additamento, mihi, ut doceret non omnibus eum esse botrum Cypri. Videamus autem [PL23.1133A] in quibus regionibus botrus iste sit sponsae. In vineis Engaddi, quod interpretatur, oculus tentationis. In vineis igitur oculi tentationis, Botrus Cypri fratruelis meus mihi. Tentationis oculus in praesenti est. Siquidem in tentatione moramur in hoc mundo: et tentatio est vita humana super terram (Job. VII). Dum in hac luce versamur, in vineis sumus Engadii. Si autem meruerimus postea 520 transplantari, a nostro agricola transferemur. Nec dubites, quin possis de Engaddi vineis ad loca meliora transferri. Agricola noster ad transferendam vineam crebra meditatione jam calluit. Vineam enim ex Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei [Al. Libani]. Et haec quidem, quae exposuimus, locuta sit [PL23.1133B] sponsa de sponso, significans amorem suum, et sponsi venientis hospitium, quomodo in medio uberum, et sui cordis arcano, sponsus veniens commoretur. Rursus sponsi ad eam sermo dirigitur, et dicit:
Ecce speciosa proxima mea, ecce speciosa, oculi tui columbae. Illa sic dicit ad sponsum: Ecce speciosus fratruelis meus, non adjungit, et proximus meus. Hic autem quando loquitur ad eam: Ecce speciosa, adjungit, et proxima mea. Quare autem illa non dicit: Ecce speciosus, proximus mihi: sed tantum, ecce speciosus? Quare ille non solum speciosa es, dicit: sed speciosa es proxima mea? Sponsa si longe fuerit a sponso, non est speciosa: tunc pulchra fit, quando Dei verbo conjungitur. Et merito nunc docetur a sponso, ut proxima sit, et a suo latere non recedat. [PL23.1133C] Ecce speciosa proxima mea, ecce speciosa. Incipis quidem esse speciosa, ex eo quod proxima mihi es. Postquam autem esse coeperis speciosa, etiam sine additamento proximae, absolute es speciosa. Ecce speciosa proxima mea, ecce speciosa. Videamus et aliam laudem speciosae, ut et nos aemulemur sponsae fieri. Oculi tui columbae. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V): oculos non habet columbae. Si quis vero oculos columbae non habet, domum fratris sui ingreditur infelix, non servans illud, quod in Proverbiis est praeceptum: In domum fratris tui ne intres infelix (Prov. XXVII, 10). (Pro eo quod Septuaginta infelix, interpretati sunt, Aquila Hebraeam exprimens veritatem ἄγροικον posuit.) Qui autem habet oculos [PL23.1133D] columbae, videt recta, et misericordiam promeretur. Videns quippe recta, misericordiam consequetur. Porro quis videt recta, nisi qui 521 casto conspectu et puris intuetur oculis? Noli igitur mihi de his [PL23.1134A] tantum carnis oculis intelligere, quae dicta sunt, licet et de his intellexisse non inutile sit: sed ingrediens ad interiora cordis tui, et alios oculos mente perquirens, qui et a Dei mandato illuminantur: Mandatum quippe Dei illuminans oculos: illud enitere, labora, contende, ut sancte intelligas universa, quae dicta sunt, et similia a spiritu: qui in specie descendit columbae, audias; quia oculi tui columbae. Si intelligis Legem spiritualiter; oculi tui columbae sunt. Si intelligis Evangelium; ut se vult intelligi Evangelium et praedicari: vides Jesum, omnem languorem et infirmitatem, non solum eo tempore quo carnaliter facta sunt, fuisse medicatum [Al. meditatum et meditantem]: sed hodieque medicantem; et non tantum tunc ad homines descendisse: sed hodieque [PL23.1134B] descendere, et esse praesentem; Ecce enim, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII; 20): oculi tui columbae sunt: Ecce speciosa; proxima mea, ecce speciosa: oculi tui columbae. Has de se sponsa audiens laudes, sponso vicem in laudibus tribuit: non quo ei quod non habet, suo praeconio largiatur: sed intelligens decorem ejus, atque conspiciens, ait:
Ecce speciosus fratruelis meus. Equidem, pulcher [Al. pulchre]. Lectus noster umbrosus. Quaero lectum, in quo sponsus cum sponsa requiescat, et ni fallor, corpus humanum est. Siquidem ille in Evangelio paralyticus qui jacebat in lecto: et abire in domum suam, sublato grabato, voce jussus est Salvatoris, antequam sanaretur (Marc. II), super debile membrorum [PL23.1134C] suorum corpus jacebat, quod postea Dei virtute solidatum est. Sic ergo intelligo: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Neque enim ad hoc Filius Dei de coelestibus ad terrena descenderat, ut de lectulis imperaret, et consurgentem ab aegrotatione sua, sine lectulo non pateretur abscedere. Tolle, inquiens, grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et tu igitur a Salvatore sanatus, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, ut cum ad te sponsam venerit sponsus, 522 et in eo tecum fuerit reclinatus, dicas: Ecce sponsus fratruelis meus: equidem pulcher. Acclinatio nostra umbrosa. Ecce speciosus fratruelis meus, ipse et speciosus est et umbrosus. Per diem quippe sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX).
[PL23.1134D] Trabes domorum nostrarum cedri. Multitudinis verba sunt. Videntur autem mihi viri haec dicere, qui cum sponso sunt, de quibus superius sermo praefatus est, domos cedrinis trabibus intextas, et cypressis contignatas. [PL23.1135A] Siquidem pro stybe ascendit cypressus, et pro conyza ascendit myrtus. Requirens igitur, cujus naturae ista sunt ligna, et cedrum imputribilem, et cypressum odoris optimi deprehendens, labora et tu ita contignare domum tuam, ut de te quoque possit dici: Trabes domuum nostrarum cedri, et contignationes nostrae cypressi. Post haec sponsus loquitur.
Ego flos campi, et lilium convallium. Propter me qui in valle eram, descendit in vallem, et in vallem veniens, fit lilium. Pro ligno vitae, quod plantatum est in paradiso Dei, totius campi, id est, totius mundi et universae terrae flos factus est. Quid enim sic potest esse flos mundi, ut vocabulum Christi? Unguentum effusum nomen ejus. Aliter: Ab ipso dicitur: Ego flos campi, et lilium convallium. Et haec [PL23.1135B] quidem de semetipso. Deinde sponsam laudans, ait: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas semper exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias, lilium est in medio spinarum. Ista audiens sponsa, vicem reddit sponso, et sentiens illius etiam suavitatem, in vocem laudantis erumpit. Unguentorum quippe odor, licet suaviter spiret, et sensum odore demulceat: non tamen ejusmodi est, ut suave sit ad edendum. Est autem aliquod [Al. aliud], quod optimi et saporis sit et odoris, id est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratu. Tale est malum, istiusmodi est naturae, ut in se utraque possideat. Idcirco volens non solum benevolentiam sermonis, sed et dulcorem [PL23.1135C] ejus sponsa laudare, ait:
523 Ut malum in lignis silvae: ita fratruelis meus in medio filiorum (Cant. II, 3). Omnia ligna, omnes arbores ad comparationem sermonis Dei, silvae inferaces existimantur. Ad Christum saltus est omne quod dixeris: et infructuosa sunt omnia. Quae enim possunt dici ad eum comparata fructifera? Etiam ligna quae videbantur fructibus incurvari, ad collationem adventus ejus infructuosa monstrata sunt. Ideo, ut malum in lignis silvae, ita fratruelis meus in medio filiorum. In umbra ejus concupivi, et sedi. Quam pulchre, non ait, in umbra illius concupisco, sed in umbra ejus concupivi: et non sedeo, sed sedi. Siquidem in principio non possumus cum eo proprium conferre sermonem: verum in principio, ut ita dicam, [PL23.1135D] quadam majestatis illius umbra perfruimur. Unde et in Prophetis legitur: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus, cui diximus: In umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20); et ab umbra ad umbram aliam transmigramus. Sedentibus enim in regione et umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2). Et transimus [PL23.1136A] ab umbra mortis ad umbram vitae. Semper istiusmodi sunt profectus, ut in exordio desideret quispiam saltem in virtutum umbra consistere. Ego puto ideo et nativitatem Jesu ab umbra coepisse, et non in umbra, sed in veritate finitam. Spiritus, inquit, Sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Nativitas Christi ab umbra sumpsit exordium. Non solum autem in Maria ab umbra ejus nativitas coepit, sed et in te, si dignus fueris, nascitur sermo Dei. Fac, igitur, ut possis capere umbram ejus, et cum umbra fueris dignus effectus, veniat ad te, ut ita dicam, corpus ejus, ex quo umbra nascitur. Nam, qui in modico fidelis est, et in majoribus erit fidelis (Luc. XVI, 10). In umbra ejus concupivi, et sedi. Vides, quia non semper in [PL23.1136B] umbra stetit, sed inde ad meliora transierit, dicens: Et fructus ejus dulcis in gutture meo. Ego, inquit, desideravi in umbra ejus requiescere; sed postquam me sua protexit umbra, etiam fructu illius saturata sum [Al. saturatus sum], et dico: Et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Introducite me in domum vini. Foris stetit sponsus, et ab sponsa susceptus est: In medio quippe uberum illius requievit. 524 Proximae juvenculae non sunt istiusmodi, ut sponsum hospitem habere mereantur. Multitudini foris in parabolis loquitur. Quam vereor ne multae adolescentulae forte nos simus. Introducite me in domum vini. Cur tam diu foris maneo? Ecce sto ante ostium, et pulso. Si quis mihi aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum eo, et ipse mecum. Introducite [PL23.1136C] me. Et nunc eadem dicit sermo divinus: Ecce Christus loquitur, introducite me. Vobis quoque catechumenis loquitur, introducite me, non simpliciter in domum, sed in domum vini. Impleatur vino laetitiae, vino Spiritus Sancti anima vestra. Et sic introducite in domum vestram sponsum, Verbum, Sapientiam, Veritatem. Potest autem et ad eos dici, qui nondum perfecti sunt: Introducite me in domum vini. Ordinate in me charitatem. Eleganter locutus est, ordinate. Plurimorum quippe inordinata est charitas: quod in primo loco debent diligere, diligunt in secundo: quod in secundo, diligunt in primo: et quod oportet amare quarto, amant tertio: et rursus tertium in quarto, et est in plerisque charitatis ordo perversus. Sanctorum vero charitas ordinata est. [PL23.1136D] Volo ad intelligendum hoc quod dictum est, ordinate in me charitatem, aliqua exempla replicare. Te vult divinus sermo diligere patrem, filium, filiam; vult te sermo divinus diligere Christum. Nec dicit tibi, ne diligas liberos, ne parentibus charitate jungaris. Sed quid dicit? Ne inordinatam habeas charitatem, ne [PL23.1137A] primum patrem, aut matrem, deinde me diligas: ne filii et filiae plus quam mei charitate tenearis. Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X, 37). Recole conscientiam tuam de patris, matris, fratrisve affectu, et considera qualem circa sermonem Dei et Jesu habeas charitatem: statim deprehendes magis te filium et filiam diligere, quam Verbum: magis te parentes amare, quam Christum. Quis, putas, ita proficit ex nobis, ut praecipuam et primam inter omnes sermones Dei habeat charitatem, qui in secundo loco liberos ponat? Juxta hunc modum, 525 ama uxorem tuam. Nullus quippe aliquando suam carnem odio habuit, sed amat ut carnem. Et erunt, inquit, duo in carne una (Gen. II, 24), [PL23.1137B] et non in uno spiritu. Ama et Deum; sed ama illum, non ut carnem et sanguinem, sed ut spiritum. Qui enim adhaeret Deo, unus spiritus est. Igitur ordinata est charitas in perfectis. Ut autem post Deum etiam inter nos ordo ponatur, primum mandatum est, ut diligamus parentes: secundum, ut filios: tertium, ut domesticos nostros. Si autem filius malus est, et domesticus bonus: domesticus in charitate filii collocetur. Et ita fiet, ut sanctorum ordinata sit charitas. Magister quoque et Dominus noster in Evangelio praecepta de charitate constituens, ad uniuscujusque dilectionem proprium aliquid apposuit, et dedit intelligentiam ordinis his qui possunt audire Scripturam dicentem: Ordinate in me charitatem. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, [PL23.1137C] et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Diliges proximum tuum, sicut teipsum (Deut. VI, et Matth. XXII, et Marc. XII, et Luc. X): non proximum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute, et ex tota mente. Rursus, inquit: Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35): et non apposuit, ex toto corde. Non est inordinatus sermo divinus, nec impossibilia praecipit, nec dicit: diligite inimicos vestros ut vosmetipsos: sed tantum, diligite inimicos vestros; sufficit eis, quod eos diligimus, et odio non habemus. Proximum vero, ut teipsum. Porro Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et ex tota virtute. Si haec intellexeris, et intellecta compleveris, fecisti quod sponsi sermone praecipitur: Introducite me in domum vini, ordinate in me charitatem. Quis, putas, e nobis [PL23.1137D] charitatis est ordinatae [Al. ordinator]? Confirmate me in unguentis. Unus de Interpretibus posuit οἰνανθῶν. [PL23.1138A] Haec est autem sponsa quae loquitur: Stipate me in malis. In quibus malis? Ut malum in lignis silvae, ita fratruelis meus in medio filiorum. Idcirco in malis ejus stipate me: quia vulneratae charitatis ego sum. Quam pulchrum est, quam decorum a charitate vulnus accipere! 526 Alius jaculum carnei amoris excepit, alius ex terrena cupidine vulocratus est: tu nuda membra tua, et praebe te jaculo electo, jaculo formoso: si quidem Deus sagittarus est. Audi Scripturam de hoc eodem jaculo loquentem; immo ut tu amplius admireris, audi ipsum jaculum quid loquatur. Posuit me ut sagittam electam, et in pharetra sua servavit me, et dixit mihi: Magnum est tibi hoc, vocari puerum meum (Isai. XLIX, 2). Intellige sagittam quid dicat, et quomodo a Deo sit electa. [PL23.1138B] Quam beatum est hoc jaculo vulnerari! Hac sagitta vulnerati fuerant illi qui inter se invicem conferebant, dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Si quis sermone nostro, si quis Scripturae divinae magisterio vulneratur, et potest dicere, quia vulneratae charitatis ego: hunc et illud forsitan sequitur. Quid forsitan dico? manifestam promo sententiam: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Habet et in sinistra, et in dextera sermo Dei sapientiam, quae cum pro intellectus varietate sit multiplex, in subjacenti una est. Ipse Salomon de laeva, et dextera sapientiae docuit, dicens: Longitudo enim et anni vitae in dextera ejus: in sinistra autem ipsius divitiae et gloria (Prov. III, 16). Igitur laeva ejus sub capite [PL23.1138C] meo, ut me faciat requiescere, et brachium sponsi fiat cervical meum, reclinetur animae principale (ἡγεμονικὸν) super sermonem Dei. Laeva ejus sub capite meo. Non expedit tibi habere cervicalia, quae lamentatio sequatur. In Ezechiele scriptum est: Vae his qui consuunt cervicalia sub omnia cubitu manus (Ezech. XLIII, 18). Noli consuere cervicalia, noli capiti aliunde requiem quaerere: habes sponsi laevam; sit sub capite tuo, et dic: Laeva ejus sub capite meo; quam cum habueris, omnia tibi quae sunt in laeva tribuuntur. Dicis quippe, in sinistra ejus divitiae et gloria, et dextera ejus amplexabitur me. Totum te sponsi dextera complectatur. Longitudo quippe et anni vitae, in dextera ejus: et ob id longae vitae, et multorum dierum eris super terram bonam, quam Dominus Deus [PL23.1138D] tuus dat tibi (Exod. XX et Deut. IV).
527 Adjuravi vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et [PL23.1139A] in viribus agri. Quid adjurat sponsa filias Jerusalem? Si levaveritis et suscitaveritis charitatem. Quamdiu charitas dormit [Al. dormivit] in vobis, o filiae Jerusalem, o adolescentulae, quae in me non dormit, quia vulnerata sum charitate? In vobis autem, quae plures estis, et adolescentulae, et filiae Jerusalem, dormit charitas sponsi. Adjuravi ergo vos, filiae Jerusalem, si levaveritis, et non solum levaveritis, sed et suscitaveritis, quae in vobis est, charitatem. Creator universitatis cum vos conderet, inseruit in cordibus vestris semina charitatis. Nunc autem, sicut alibi dicitur: Justitia dormivit in ea (Isai. I, 21), sic dilectio dormitat in vobis: juxta quod et alibi dicitur, Sponsus requievit ut leo, et ut catulus leonis (Gen. XLIX). Adhuc in infidelibus et in his qui corde sunt dubio, dormitat [PL23.1139B] sermo divinus: vigilat in sanctis. Dormitat in his qui tempestatibus fluctuant: suscitatur vero eorum vocibus, qui cupiunt, vigilante sponso, salvari (Macc. IV). Statim fit, eo vigilante, tranquillitas: statim undarum moles conquiescunt, spiritibus contrariis increpatur, fluctuum rabies silet. Illo dormiente, tempestas, mors et desperatio est. Adjuro ergo vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et in viribus agri. Cujus agri? Nempe illius, cujus odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27).
Si levaveritis et suscitaveritis charitatem: quoadusque velit vox fratruelis mei. Ecce hic venit saliens super montes. Haec adhuc loquitur Ecclesia exhortans adolescentulas, ut ad sponsi praeparentur adventum: si tamen venire voluerit, et suum illis praebere colloquium. [PL23.1139C] Adhuc igitur loquente ea, venit sponsus, quem digito monstrat, et dicit: Ecce hic venit saliens super montes. Intellige sponsam (Al. sponsae), animam beatam atque perfectam, quae citius videat, citius sermonis contempletur adventum, quae sibi sapientiam, sibi venisse sentiat charitatem, et dicat non videntibus: Ecce hic venit. Orate ut et ego possim 528 dicere: Ecce hic venit. Si enim potuero Dei disserere sermonem, quodammodo et ego dico [Al. dicam]: Ecce hic venit. Quo? Non utique ubi vallis, non ubi humilia loca. Quo venit? Saliens super montes, transiliens super colles. Si fueris mons, salit in te sermo Dei. Si non valueris esse mons, sed fueris collis secundus a monte, transiliet super te. Quam vero pulchra et convenientia rebus vocabula. Salit super [PL23.1139D] montes, quia majores sunt: transilit super colles, [PL23.1140A] quia minores sunt. Non transilit super montes, non salit super colles. Ecce hic venit saliens super montes, transiliens super colles.
Similis est fratruelis meus capreae, aut hinnulo cervorum in montibus Bethel. Haec duo animalia in Scripturis frequentius nominantur, et quo amplius admireris, saepius juncta ponuntur. Et haec sunt, ait, quae manducabis; post paululum inferens, capream et cervum. In praesenti quoque libro pariter nominantur cervus et caprea. Quodammodo enim cognata sibi et vicina sunt ista animalia. Caprea, id est dorcas, acutissime videt. Cervus interfector serpentum est. Quis, putas, est dignus e nobis, qui juxta dignitatem loci atque mysterii, plenam possit explicare rationem? Oremus Dominum, ut nobis largiatur sensum [PL23.1140B] ad aperiendas Scripturas, et possimus dicere: Quomodo aperuit nobis Jesus Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Quid igitur dicimus: quia dorcas, hoc est, caprea, secundum eorum physiologiam, qui de naturis omnium animalium disputant, ex insita sibi vi nomen acceperit? Ab eo enim quod acutius videat, id est, ὀξυδερκέστερον, dorcas appellata est. Cervus vero serpentum inimicus ac debellator est, ita ut spiritu narium eos extrahat de cavernis, et superata pernicie veneni, eorum pabulo delectetur. Forsitan Salvator meus caprea fit juxta θεωρίαν: cervus juxta opera. Quaenam ista sunt opera? Interficit ipse serpentes, cum contrarias fortitudines jugulat. Ideo dicam ei: Tu 529 contrivisti capita draconum super aquam (Psal. LXXIII, 13). Similis est fratruelis [PL23.1140C] meus capreae vel hinnulo cervorum super montes domus Dei. Bethel quippe interpretatur, domus Dei. Non omnes montes domus Dei sunt: sed hi qui montes Ecclesiae sunt. Inveniuntur quippe et alii montes erecti et consurgentes adversus scientiam Dei, montes Aegyptiorum, et Allophylorum. Vis scire, quia similis est fratruelis meus capreae, aut hinnulo cervorum super montes Bethel? Esto mons Ecclesiasticus, mons domus Dei: et veniet ad te sponsus similis capreae vel hinnulo cervorum super montes Bethel. Cernit sponsum appropinquasse vicinius, qui ante super montes versabatur et colles: assimilat eum transilientem atque salientem, et post haec ad se, et ad alias adolescentulas advenisse cognoscens, ait:
Ecce hic retro post parietem nostrum. Si aedificaveris [PL23.1140D] parietem, et feceris aedificationem Dei, veniet [PL23.1141A] post parietem tuum, prospiciens per fenestras. Una fenestra, unus est sensus: per hunc prospicit sponsus. Alia fenestra, alius est sensus: et per hunc sponsus sollicite contuetur. Per quos enim sensus non prospicit sermo Dei? Quid sit autem prospicere per fenestras, et quomodo per eas sponsus aspiciat, sequens docebit exemplum. Ubi non prospicit sponsus, ibi mors invenitur ascendens, ut legimus in Jeremia. Ecce mors ascendit per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Quando videris mulierem ad concupiscendum eam, jam mors ascendit per fenestras tuas. Eminens per retia. Intellige, quia in medio laqueorum ambulas, et subtus machinas transeas imminentes. Omnia retibus plena sunt: diabolus laqueis cuncta complevit. Si autem venerit tibi sermo Dei, et coeperit [PL23.1141B] eminere de retibus, dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). Benedicti nos [Al. vos] a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXIII, 15). Eminet igitur sponsus per retia tibi viam faciens. Jesus descendit ad terras, subjecit se retibus mundi. Videns magnum hominum gregem retibus 530 impeditum: nec eum ab alio, nisi a se posse conscindi, venit ad retia, assumens corpus humanum, quod inimicarum fortitudinum laqueis tenebatur, ea tibi dirupit, et loqueris: Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. Cum eminuerit, dicit tibi: Respondet fratruelis meus, et dicit: Surge, veni, proxima mea, viam tibi feci, conscidi retia: sic veni [PL23.1141C] ad me, proxima mea:
Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea. Cur ait, Surge? Cur propera? Ego pro te sustinui rabiem tempestatum; ego fluctus, qui tibi debebantur, excepi. Tristis est facta anima mea propter te usque ad mortem (Matth. XVI, et Marc. XIV). Surrexi a mortuis, fractis mortis aculeis, et inferni vinculis dissolutis, ideo dico tibi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: quia ecce hyems transivit, pluvia abiit sibi, flores visi sunt in terra. Ego a mortuis surgens, tempestate compressa, tranquillitatem reddidi. Et quia secundum dispensationem carnis ex Virgine, et voluntate Patris crevi, et sapientia et aetate profeci, flores visi sunt in terra, tempus sectionis adest. Sectio, remissio peccatorum [PL23.1141D] est. Omnem enim ramum, ait, in me manentem et afferentem fructum, Pater meus mundat, ut fructus majores afferat (Joan. XV). Habeto fructus, et priora quae in te infructuosa [Al. fructuosa] sunt, auferentur. Tempus quippe sectionis adest.
Vox turturis audita est in terra nostra. Non sine causa in sacrificiis assumitur par turturum, aut duo [PL23.1142A] pulli columbarum: nam idem valent, et numquam dictum est separatim, par tantummodo columbarum: sed par turturum, et duos pullos columbarum (Levit. I, V, XII et XIV, ac Luc. II). Columba, Spiritus Sanctus est. Spiritus autem Sanctus, quando de magnis et occultioribus Sacramentis, et quae multi capere non possunt, loquitur, in turturis appellatione signatur, id est, in ejus avis, quae semper in montium jugis, et in arborum verticibus commoratur; in vallibus autem, et his quae ad homines usque perveniunt, columba assumitur. Denique 531 Salvator, quia hominem est dignatus assumere, et venit ad terras, multique tunc circa Jordanem peccatores erant: idcirco Spiritus Sanctus non in turturem vertitur, sed columba fit. Inter nos, propter hominum [PL23.1142B] multitudinem, avis mansuetior conversatur. Turtur autem videtur, verbi gratia, Moysen et unumquemlibet intelligere prophetarum recedentium in montes et deserta, et ibi accipientium sermones Dei. Vox ergo turturis audita est in terra nostra. Ficus produxit grossos suos. A ficu cognoscite parabolam. Cum ramus ejus tener factus fuerit, et folia miserit, scitote quia juxta est aestas. Vult nobis Dei eloquium nuntiare, post hyemem, post procellas, animarum appropinquasse messem, et ait:
Ficus produxit grossos suos, vites florescunt, dederunt odorem. Si vites jam rumpuntur in florem, tempus adveniet, et erunt uvae. Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea. Haec quae superius exposuimus, sponsus, non audientibus adolescentulis, [PL23.1142C] sed sola sponsa audiente, loquitur. Volumus autem et ipsius jam audire sermonem loquentis ad sponsam.
Surge, veni, proxima mea, columba 532 mea, et veni, columba mea, sub tegmine petrae. Et Moyses sub tegmine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei in tegmine antemuralis (Exod. XXXIII). Primum veni ad id quod ante murum est, et postea poteris introire ubi murus est petrae. Ostende mihi faciem tuam. Usque ad praesentem diem similia dicuntur ad sponsam. Necdum enim habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Domini contemplaretur. Quia vero jam ornata est atque composita, dicitur ei: Ostende mihi faciem tuam. Nondum enim erat vox ejus ita suavis, ut mereretur ei dici: Audire me fac vocem tuam. Quando [PL23.1142D] ergo didicit loqui? Tace enim, et audi, Israel: et scies [Al. scito] quid loquatur Dominus. Et suavis facta est vox ejus sponso, secundum illud propheticum: Suavis fiat ei postulatio mea. Tunc ad eam sponsus effatur: Et audire me fac vocem tuam: quia vox tua suavis est (Cant. II, 14). Si aperueris os tuum Verbo Dei, dicet tibi sponsus: Vox tua suavis [PL23.1143] est, aspectus tuus speciosus. Quapropter consurgentes, deprecemur Dominum, ut digni efficiamur [PL23.1144] sponsi sermone, sapientia Christi Jesu, cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.