1. Saepe et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam 951 sanctae feminae Marcellae litteris recolam, et bonum quo diu fruiti sumus, etiam caeteris noscendum, imitandumque describam. Satisque doleo, quod hortaris sponte currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in ejus dilectione concedam: multoque plus accipiam, quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem, et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male existimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum oppressit animum, ut melius judicarem tacere impraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, imo meam, et ut verius loquar, nostram, omniumque Sanctorum, et propriae Romanae urbis inclytum decus institutis rhetorum praedicabo; ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus, et stemmata per Consules et Praefectos Praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est, et eo nobilius, quod, opibus et nobilitate contempta, facta est paupertate et humilitate nobilior.

2. Orba [al. orbata] patris morte: viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque [PL22.1088] eam Cerealis (cujus clarum inter Consules nomen est) propter aetatem et antiquitatem familiae, et insignem (quod maxime viris placere consuevit) decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque longaevus polliceretur divitias, et non quasi in uxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere: Albinaque mater tam clarum praesidium viduatae domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem nubere, et non me cuperem aeternae pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non haereditatem. Illoque mandante, posse et senes diu vivere, et juvenes cito mori, eleganter lusit: Juvenis quidem potest cito mori; sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo caeteris fuit, ut ejus nuptias desperarent. Legimus in Evangelio secundum Lucam: Et erat Anna Prophetissa filia Phanuelis de tribu Aser: Et haec provectae aetatis in diebus 952 plurimis. Vixeratque cum viro suo annis septem a virginitate sua, et erat vidua annis octoginta quatuor, nec recedebat de Templo: jejuniisque et obsecrationibus Domino serviens nocte ac die (Luc. 2. 36. 37). Nec mirum, si videre meruit Salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos, septem mensibus: sperare Christum, et tenere: natum confiteri, et in crucifixum credere, parvulum non negare, et virum gaudere regnantem. Non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et Ecclesiarum principes stulte facere consueverunt: sed illo tendit assertio, ut quarum unus est labor, unum et praemium sit.

3. Difficile est in maledica civitate, et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Unde quasi rem difficillimam, et pene impossibilem optat Propheta, potiusquam praesumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. 118. 1). Immaculatos in via hujus saeculi appellat, quos nulla obscoeni rumoris aura macularit: qui opprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus Salvator in Evangelio: Esto, inquit, benevolus, sive bene sentiens, de adversario tuo, dum es in via cum illo (Matth. 5. 25). Quis unquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus, et auribus perforatis, Rubri [PL22.1089] maris pretiosissima grana suspendere, fragrare mure, maritos ita plangere, ut tandem dominatu eorum se caruisse laetentur, quaerantque alios: non quibus juxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui 953 patienter rivales sustineant; si mussitaverint, illico projiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus arceret frigus, non membra nudaret: aurum usque ad annuli signaculum repudians, et magis in ventribus egenorum, quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre: nullum Clericorum, aut Monachorum (quod amplae domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines, ac viduas, et ipsas graves feminas habuit: sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus judicari; et qualis quaeque sit, talium consortio delectari.

4. Divinarum Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. 118. 11), Et illud de perfecto viro; Et in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. 1. 2). Meditationem legis non in replicando quae scripta sunt, ut Judaeorum existimant Pharisaei; sed in opere intelligens, juxta illud Apostolicum: Sive comeditis, sive bibitis, sive quid agitis; omnia in gloriam Domini facientes (1. Cor. 10). Et Prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi (Psal. 118. 104): ut postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Jesus facere et docere (Act. 1. 1). ERUBESCIT enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia; frustraque ejus lingua praedicat paupertatem, et docet eleemosynas, qui Croesi divitiis tumet; vilique opertus pallio, pugnat contra tineas vestium sericarum. Illi erant moderata jejunia, carnium abstinentia, vini odor magis, quam gustus, propter stomachum et frequentes infirmitates (1. Tim. 5). Raro procedebat ad publicum, et maxime nobilium matronarum vitabat domos, ne cogeretur videre quod contempserat. Apostolorum et Martyrum basilicas 954 secretis celebrans orationibus, et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum obediens, ut interdum faceret, quod nolebat. Nam cum illa suum negligeret sanguinem, et absque filiis et nepotibus, vellet in fratris liberos universa conferre: ista pauperes eligebat, et tamen matri contraire non poterat: monilia, et quidquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens, magisque volens pecuniam perdere, quam parentis animum contristare.

5. Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum Monachorum, nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, [PL22.1090] et vile in populis nomen assumere. Haec ab Alexandrinis Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianae haereseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii, et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia [al. Sophronium], et aliae: quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Hujus amicitiis fruita est Paula venerabilis. In hujus cubiculo nutrita Eustochium, virginitatis decus: ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum laudibus immorari, qui, si recordetur sanctas feminas, comites Domini Salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei, turritae nomen accepit, et prima ante Apostolos, Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae, quam nos condemnabit ineptiarum: QUI VIRTUTES non sexu, sed 955 animo judicamus; contemptaeque nobilitatis ac divitiarum majorem gloriam ducimus. Unde et Jesus Joannem Evangelistam amabat plurimum: qui propter generis nobilitatem erat notus Pontifici, et Judaeorum insidias non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret in atrium, et staret solus Apostolorum ante crucem: matremque Salvatoris in sua reciperet; ET [PL22.1091] HAEREDITATEM virginis Domini, virginem matrem filius virgo susciperet.

6. Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adolescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui Philosophiam meditationem mortis esse dixit. Unde et noster Apostolus: Quotidie, inquit, morior propter vestram salutem (1. Cor. 15. 31). Et Dominus, juxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam quotidie, et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus (Luc. 14. 27.) Multoque ante per Prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. 8 36). Et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis, et nunquam peccabis (Eccli. 7). Disertissimique praeceptum Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor, inde est.

Sic ergo (ut dicere coeperamus) aetatem duxit, et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, offerens se hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.

7. Denique cum et me Romam cum sanctis Pontificibus, Paulino et Epiphanio, Ecclesiastica traxisset necessitas (quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam) et verecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit secundum Apostolum, importune, opportune (2. Tim. 4), ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicujus tunc nominis esse 956 existimabar super studio Scripturarum, nunquam convenit, quin de Scripturis aliquid interrogaret: nec ut statim [al. nec statim] acquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones; non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam, et tibi majorem dolorem incutiam, recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, et meditatione diuturna, quasi in naturam versum; hoc illa libavit, hoc didicit, atque possedit: ita ut post profectionem nostram, si de aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam judicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, et noverat illud, quod appellant Philosophi τὸ πρέπον id est, decere quod facias: sic ad interrogata respondebat, ut etiam sua, non sua diceret, sed vel mea, vel cujuslibet alterius, ut in eo ipso quod docebat, se discipulam fateretur. [PL22.1092] Sciebat enim dictum ab Apostolo: Docere autem mulieri non permitto (1. Tim. 2. 2); ne virili sexui, et interdum Sacerdotibus, de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur injuriam.

8. In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio, et nunquam ab illa ne transversum quidem unguem, ut dicitur, recessisse. Eadem domo, eodem cubiculo usam, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret, et te matrem, et illam filiam reperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit, et rus electum pro solitudine. Multoque ita vixistis tempore, ut ex imitatione vestri, conversatione multarum gauderemus Romam factam Jerosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo; ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae 957 fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur alloquiis, et quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper obviare epistolis, superare officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat absentia, quae jugibus sibi litteris jungebatur.

9. In hac tranquillitate, et Domini servitute, haeretica in his provinciis exorta tempestas, cuncta turbavit; et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi, nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset, hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui. Invenitque protinus patella operculum, et Romanae fidei purissimum fontem, lutosa coeno permiscuere vestigia. Nec mirum si in plateis, et in foro rerum venalium, fictus ariolus stultorum verberet nates, et obtorto fuste dentes mordentium quatiat: cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio: tunc discipulus ὄλβιος, vere nominis sui, si in talem magistrum non impegisset. Tunc nostrorum διάλυτος contradictio, et Pharisaeorum turbata est schola. Tunc sancta Marcella, quae diu se cohibuerat, ne per aemulationem quippiam facere videretur, postquam [PL22.1093] sensit fidem apostolico ore laudatam (Rom. 1. 18), in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque saeculi homines, in assensum sui traheret; ac simplicitati illuderet Episcopi, qui de suo ingenio caeteros aestimabat, publice restitit: malens Deo placere, quam hominibus.

10. Laudat Salvator in Evangelio villicum iniquitatis, quod contra dominum quidem fraudulenter, attamen pro se prudenter fecerit (Luc. 16. 10). Cernentes haeretici de parva scintilla maxima incendia concitari; et suppositam dudum flammam jam ad 958 culmina pervenisse; nec posse latere, quod multos deceperat, petunt, et impetrant ecclesiasticas epistolas: ut communicantes Ecclesiae discessisse viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur. Imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam, precibus suis flectere conaretur: dicente Domino ad Jeremiam: Ne oraveris pro populo isto, neque depreceris in bonum. Quia si jejunaverint, non exaudiam preces eorum. Et si holocausta et victimas obtulerint, non suscipiam eas. In gladio enim et fame, et pestilentia ego consumam eos (Jerem. 14. 11. 12). Dicas, quid haec ad laudem Marcellae? Damnationis haereticorum haec fuit principium: dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, et postea ab haeretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii (2) monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari, quam praesentes coargui maluerint. Hujus tam gloriosae victoriae origo Marcella est: tuque caput horum et causa bonorum, scis me vera narrare: quae nosti, vix de multis pauca me dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio; et videar apud malevolos sub occasione laudis alterius, stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.

11. De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem [PL22.1094] inveniet super terram (Luc. 18. 8)? Refrigerata caritate multorum, pauci qui amabant fidei veritatem, nostro lateri jungebantur, 959 quorum publice petebatur caput: contra quos opes omnes parabantur; ita ut Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum parricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. Et ecce universa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur (Ps. 103. 29) In illa dic peribunt omnes cogitationes eorum (Ps. 145. 4). Et illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. 12. 20)?

12. Dum haec aguntur in Jebus (Jerusalem), terribilis de Occidente rumor affertur, obsideri Romam, et auro salutem civium redimi, spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam, vitam quoque perderent. Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur Urbs, quae totum cepit orbem: imo fame perit antequam gladio, et vix pauci qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiae, et recipit [al. et suo recipit] utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus ejus (Isai. 15. 1). Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam: posuerunt cadavera sanctorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Ps. 78. 1. et seqq.). Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrymis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima, perque vias sparguntur inertia passim Corpora, perque domos, et plurima mortis imago. (VIRGIL. l. II. Aeneid.).

960 13. Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingreditur. [PL22.1095] Sit mihi fas audita loqui (Ex VIRGIL. Aeneid. l. VI), imo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cumque posceretur aurum, et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque, aiunt non sensisse tormenta; sed hoc lacrymis, hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne te a suo consortio separarent: ne sustineret adolescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit, et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderent, vel sepulcrum; in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te integram sibi reservasset: quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset: quod egeret quotidiano cibo: quod saturata Christo, non sentiret esuriem: quod et voce et opere loqueretur, Nuda exivi de utero matris meae, nuda et redeam. Sicut Domino visum est, ita et factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job. 1. 21).

14. Post aliquot dies, sano, integro, vegetoque corpusculo, obdormivit in Domino: et te paupertatulae suae, imo per te pauperes reliquit haeredes, claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis; dum inter lacrymas tuas illa rideret conscientia vitae bonae, et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi, non eloquii venustate, sed voluntate in vos animi gratissimi, et Deo, et legentibus placere desiderans.

EPISTOLA CXXVIII. 961 AD GAUDENTIUM. De Pacatulae infantulae educatione

1. Causa difficilis, parvulae scribere, quae non intelligit quid loquaris: cujus animum nescias: de cujus voluntate periculose promittas; ut secundum praeclari Oratoris exodium, spes in ea [PL22.1096] magis laudanda sit, quam res. Quid enim horteris ad continentiam, quae placentas desiderat? quae in sinu matris garrula voce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam verba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intelligat majestatem, ad cujus fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? Ut parenti subjiciatur horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistolium post lectura suscipiat. Interim, modo litterarum elementa cognoscat, jungat syllabas, discat nomina, verba consociet: atque ut voce tinnula ista meditetur, proponantur ei crustula: mulsa praemia, et quidquid gustu suave est: quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet. Interim et tenero tentet pollice fila ducere: rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo: rapiat oscula propinquorum: Psalmos mercede decantet: amet quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.

2. Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam 962 induere, et furvo [al. fulvo] operire pallio, auferre linteamina: nihil in collo, nihil in capite auri sinere: revera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea ponere compellatur. Aliis vero e contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? φιλόκοσμον genus femineum est; multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur; et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo, habere desideret. Tale vero quid et Israelitico fecisse populo Dominum, ut cupientibus aegyptias carnes, usque ad nauseam, et vomitum praeberet examina coturnicum: multosque saeculi prius homines, facilius carere experta corporis voluptate, quam eos qui a pueritia libidinem nesciant. Ab alii enim nota calcari, ab aliis ignota appeti. Illos vitare poenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt: hos carnis illecebras, dulci titillatione corporis blandientes dum mella putant, venena noxia reperire. Mel enim distillare labia meretricis (Prov. 5. juxta LXX); quod ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea felle amarius invenitur. Unde et in Domini sacrificiis mel non offerunt, ceraque [PL22.1097] contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei (Levit. 2); quod de amaritudine exprimitur olivarum. Pascha quoque cum amaritudinibus comedi (Exod. 12) in azymis sinceritatis et veritatis (1. Cor. 5. 8): quas qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et Propheta mystice cantat: Sedebam solus, quia amaritudine repletus sum (Jerem. 15. 17).

3. Quid igitur? luxuriandum est in adolescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit vero, inquiunt, Unusquisque enim in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (1. Cor. 7. 24). Circumcisus quis, id est, virgo vocatus est, non adducat praeputium, hoc est non quaerat pelliceas tunicas nuptiarum, quibus Adam ejectus de paradiso virginitatis, indutus 963 est. In praeputio quis vocatus est, hoc est, habens uxorem, et matrimonii pelle circumdatus, non quaerat virginitatis, et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit; sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia (1. Thess. 4. 4), bibatque de fontibus suis, et non quaerat cisternas luparum dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt (Prov. 5). Unde et idem Paulus in eodem capitulo, de virginitate, et nuptiis disputans, servos carnis vocat in matrimonio constitutos: liberos eos, qui absque jugo nuptiarum, tota Domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus: nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque enim sexum, non solum ad vas infirmum, noster sermo dirigitur. Virgo es, quid te mulieris delectat societas? quid fragilem, et sutilem ratem magnis committis fluctibus, et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis quid desideres, et tamen sic ei jungeris, quasi aut ante desideraveris, aut (ut levissime dicam) postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum deformem, elige probatae in Domino continentiae. Quid te adolescentula, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundis genis incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdaris, et juxta serpentem mortiferum secure dormire te credis? At non habitas in eodem hospitio. In nocte dumtaxat. Caeterum totos dies in hujus confabulatione consumis. Quare solus cum sola, et non cum arbitris sedes, ut cum ipse non pecces, aliis peccare videaris: ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant? Tu quoque virgo, vel vidua, cur tam longo sermone viri retineris? cur cum solo relicta non metuis? Saltem alvi te, vessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re eum, cum quo licentius, quam cum [PL22.1098] germano: multo inverecundius, quam cum marito egisti. Sed de Scripturis sanctis aliquid interrogas: Interroga publice; audiant pedissequae, audiant comites 964 tuae. Omne quod manifestatur, lux est (Ephes. 5. 13). BONUS SERMO secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, despicit fratres, et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.

3. Declinavi parumper de mea disputatione, aliorum occasione; et dum infantem Pacatulam instituo, imo et nutrio, multarum subito mihi male pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum: Sexus femineus suo jungatur sexui: nesciat, imo timeat cum pueris ludere. Nullum impudicum verbum noverit; et si forte in tumultu familiae discurrentis aliquid audiat, non intelligat. Matris nutum pro verbis ac monitis, et pro imperio habeat. Amet ut parentem, subjiciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam rudem et edentulam, septimus aetatis annus exceperit, et ceperit erubescere, scire quid taceat, dubitare quid dicat: discat memoriter Psalterium, et usque ad annos pubertatis, libros Salomonis: Evangelia, Apostolos, et Prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum, nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Nunquam juvenculos, nunquam cincinnatos videat, vocis dulcedines per aurem animam vulnerantes, puellarumque lascivia repellantur. Quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur: et quod didicerunt, secreto docent, inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos: non multo vino dedita: non, juxta Apostolum, otiosa atque verbosa; sed sobria, gravis, lanifica, et ea tantum loquens, quae animum puellarem ad virtutem instituant. Ut enim aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis, et tenera in utramque partem flexibilis est, et quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli juvenes blandimentis, affabilitate, munusculis, aditum sibi per nutrices aut alumnas quaerere; et cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare, paulatimque proficere 965 ad impudentiam: et nequaquam posse prohiberi, illo in se versiculo comprobato: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Pudet dicere: et tamen dicendum est: Nobiles feminae, quae nobiliores habuere neglectui procos, vilissimae conditionis hominibus, et servulis copulantur; ac sub nomine religionis, et umbra continentiae, interdum deserunt viros, Helenae sequuntur Alexandros, nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, plaguntur, et non vindicantur: quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat.

[PL22.1099] 4. Proh nefas, orbis terrarum ruit, in nobis peccata non ruunt. Urbs inclyta et Romani imperii caput, uno hausta est incendio. Nulla est regio, quae non exules Romanos habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam Ecclesiae conciderunt, et tamen studemus avaritiae. VIVIMUS QUASI altera die morituri, et aedificamus quasi semper in hoc saeculo victuri. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum, et nudus atque esuriens ante fores nostras Christus in paupere moritur. Legimus Aaron Pontificem isse obviam furentibus flammis, et accenso thuribulo, Dei iram cohibuisse (Num. 16). Stetit inter mortem, et vitam Sacerdos magnus, nec ultra vestigia ejus ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me, et delebo populum istum (Exod. 32. 10). Quando dicit: dimitte me, ostendit se teneri posse, ne faciat quod minatus est, Dei enim potentiam servi preces impediebant. Quis putas ille sub coelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere? qui obviare flammis? et cum Apostolo dicere, Optabam ego anathema esse pro fratribus meis (Rom. 9. 3)? Pereunt cum pastoribus greges, quia sicut populus, sic Sacerdos. Moyses compassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo (Exod. 32. 31. 32). Vult perire cum pereuntibus, nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis, multitudo populi (Prov. 14). His Pacatula nostra nata est temporibus. Inter haec crepundia primam carpit aetatem, ante lacrymas scitura, quam risum; prius fletum 966 sensura, quam gaudium. Necdum introitus, jam exitus. Talem semper putet fuisse mundum. Nesciat praeterita, fugiat praesentia, futura desideret. Haec ut tumultuario sermone dictarem, et post neces amicorum, luctumque perpetuum, infanti senex longo postliminio scriberem, tua, Gaudenti frater, impulit caritas: maluique parum, quam nihil omnino poscenti dare: quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.

EPISTOLA CXXIX. AD DARDANUM. De Terra promissionis

1. Quaeris Dardane, Christianorum nobilissime, et nobilium christianissime, quae sit terra repromissionis, [PL22.1100] quam Judaei redeuntes ex Aegypto possederunt, cum a majoribus eorum jam fuerit ante possessa, ac proinde non sit promissa, sed reddita! His enim verbis uteris in calce epistolae tuae. Quod interrogans, videris illud sentire, quod plurimis nostrorum placet, aliam repromissionis terram esse quaerendam, de qua et David loquitur in psalmo: Credo videre bona Domini, in terra viventium (Psal. 26. 13). Et Dominus in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. 3. 4). Utique David quando haec cantabat in spiritu, in terra repromissionis erat, et non solum in Judaeae finibus morabatur, sed multarum in circuitu nationum victor extiterat, quae a torrente Aegypti, qui est Rhinocorurae, usque ad Euphratem fluvium tendebantur; dicens in alio loco: In Idumaeam extendam calceamentum 967 meum: mihi alienigenae servient (Psal. 59. 49). Quomodo ergo se credebat accipere, quod jam victoria possidebat? Et ne forsitan legentibus Judaeis ambiguum derelinquat, quae sit illa terra, quam videre cupiebat, ipso sermone demonstrat, dicens: Credo videre bona Domini, in terra viventium. Ergo terra Judaeae, quae ditionis illius erat, non est terra viventium, id est Abraham, Isaac, et Jacob, de quibus Dominus in quaestione Resurrectionis dicit: Non est Deus mortuorum, sed viventium (Matth. 22. 32): verum terra et regio mortuorum, de quibus loquitur Ezechiel: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. 18. 4). Et: Non mortui laudabunt te Domine, sed nos qui vivimus (Psal. 113, 17. et 18): qui et in resurrectione occursuri sunt Domino Salvatori, dicente Apostolo: Hoc enim dico vobis in sermone Domini, quoniam nos qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormiunt (1. Thess. 4. 14): de quibus et Jeremias loquitur: Derelinquentes te, super terram scribentur (Jer. 17. 13). Quodque David promittit: Credo videre bona Domini, ad spiritalem nos perspicue trahit intelligentiam. Quae enim bona rex alia requirebat, aut quo indigebat, qui tantae potentiae fuit, ut partis per illum opibus, Salomon filius ejus (quo nullus in orbe terrarum ditior fuit) contentus esset? Sed in terra viventium bona illa quaerebat, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Quod autem in Evangelio dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. 5. 4); juxta litteram sibi videtur esse contrarium. Non enim terrae possessio mansuetorum est et mitium, qui saepe etiam a parentibus derelicta perdunt propter mansuetudinem: sed virorum fortium et violentorum, qui sunt [PL22.1101] ad bella promptissimi. Denique et in psalmo quadragesimo quarto, qui sub nomine Salomonis ad Christi Ecclesiaeque ejus sacramentum refertur, scribitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime. Specie tua et decore tuo, intende, et prosperare, et regna. Propter mansuetudinem et justitiam et veritatem, et deducet te mirabiliter dextera tua. 968 Hic est qui et in alio psalmo loquebatur: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. 131. 1). Et iterum: Assumens mansuetos Dominus (Psal. 146. 6). Et apertius in Evangelio: Discite a me, quia humilis sum, et mansuetus corde (Matth. 11. 29). In cujus typum et Moyses omnium hominum, qui erant super terram, mansuetissimus scribitur (Num. 12. 3).

2. Haec est, ut diximus, terra viventium, in qua sanctis viris atque mansuetis bona Domini praeparantur: quae ante adventum in carne Domini Salvatoris, nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob, nec Prophetae, et alii justi viri consequi potuerunt. Denique et Abraham, licet diversis locis, cum Lazaro videtur apud inferos (Luc. 16): et Jacob vir justus dicit: Lugens et gemens descendam ad Infernum (Gen. 37. 35). SANGUIS CHRISTI, clavis paradisi est, dicentis ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. 23. 42). Ista est, ut diximus, terra viventium, terra divitiarum et bonorum Dei, quam primus Adam perdidit, et secundus Adam invenit: imo ab illo perditam iste restituit, dicente Apostolo: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (sub cujus persona lex intelligitur) in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri (Rom. 5. 14). Volumus scire manifestius, quae sit haec terra, legamus in Malachia: Beatos vos dicent omnes, dicit Dominus: quoniam eritis vos in terra voluntaria (Malach. 3. 12) [al. voluptaria], quae significantius Graece appellatur θελητὴ, quam vel Sancti desiderant, vel quae placeat Deo. Isaias quoque in haec verba consentit, dicens: Et erit vir abscondens sermones suos, et apparebit in terra Sion, sicut fluvius gloriosus in terra sitienti (Isai. 32. 2. sec. LXX). Quae est terra Sion, in qua apparebit fluvius gloriosus? illa videlicet, de qua idem David in alio psalmo canit: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et iterum: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Psal. 86. 3). Numquid istas portas diligit Deus, quas videmus in cineres et favillas esse conversas? Non dico prudentibus, sed ne stultis quidem hoc persuaderi potest. Ego arbitror et illud, quod in sexagesimo quarto Psalmo legimus: Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare illam. Fluvius 969 Dei repletus est aquis: parasti cibum illorum, quoniam sic est praeparatio ejus: sulcos ejus inebria, multiplica genimina illius: in stillicidiis ejus laetabitur germinans; huic sensui convenire. Illa enim terra quotidie visitatur a Deo, et inebriatur, cunctisque plena est divitiis. De hac fluvius egreditur Dei, [PL22.1102] de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. 45. 5); qui et in descriptione templi Ezechiel mystico sermone narratur (Ezech. 47): in cujus ripis arbores sunt, ex utraque parte per singulos menses novis frugibus abundantes. De qua terra et in Proverbiis vir scripsit sapientissimus: Qui operatur terram suam, implebitur panibus (Prov. 12. 11). Quod si de hac terra quam cernimus, et quae magis a peccatoribus possidetur, de qua scriptum est: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. 3. 17), aliquis intelligendum putat; respondeat quomodo possit haec stare sententia: Qui operatur terram suam implebitur panibus. Quanti enim operantur terram, et exercent vomere: et tamen multis impedientibus causis, egestate conficiuntur et penuria? Sed considerandum, Scriptura quid dicat: Qui operatur terram suam, quae proprie juris sui est, de qua nunquam ejici potest: secundum quem sensum et illud scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. 13. 8). Et hoc secundum litteram sentiri non potest. Quanti enim alienis amicorumque redimuntur pecuniis? Hujus terrae cultores et agricolae, Apostoli sunt, quibus dicitur: Vos estis sal terrae (Matth. 3. 13). Et in alio loco: In patientia vestra, possidebitis animas vestras (Luc. 21. 19): quorum unus, vas electionis, confidentissime loquebatur? Dei enim cooperatores sumus, Dei agricultura, Dei aedificatio estis (1. Cor. 3. 9); et multa alia, quae idcirco non replico, ne sensum videar legentis obtundere, et memoriae illius diffidere.

3. Illud quoque sollicita mente tractemus, et Scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos hujus terrae, quam Judaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. Ex justi viri persona legimus: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. 38. 13). Qui cum diu in terrae hujus tenebris versaretur, flebiliter ingemiscit et dicit, Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum 970 habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. 119. 5). Ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora, et media, et extrema tractemus, et liquido Scripturarum poterit regula comprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari: de quibus in Apocalypsi Joannis illud exemplum est: Vae habitatoribus terrae (Apoc. 8. 13). Abraham ad quem primum facta est repromissio, dicente Domino. Tibi dabo terram hanc et semini tuo (Gen. 12. 7), juxta Stephani primi in Christo martyris concionem, ne vestigium quidem pedis hujus terrae dicitur accepisse. Ita enim scriptum est: Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Carran: et inde, postquam mortuus est pater ejus, migravit in terram, in qua vos nunc habitatis: et non dedit ei possessionem, ne vestigium quidem pedis, quam repromisit dare ei in possessionem, et semini ejus post eum (Act. 7. 4. et seqq.). Ac ne forsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intelligentiam, ut quod non est [PL22.1103] datum parenti, reddatur posteris, vas electionis loquitur ad Hebraeos: Fide qui vocatur Abraham, obedivit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem: et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra repromissionis, quasi in aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Jacob, et cohaeredibus ejusdem promissionis: exspectavit enim fundamentum habentem civitatem, cujus artifex et creator Deus est (Hebr. 11. 8. et seqq.). Et iterum cum de Abel et Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Juxta fidem mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed procul eas videntes et salutantes et confitentes, quia peregrini et advenae erant super terram. Qui enim haec loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reverterentur: nunc vero meliorem desiderant, id est coelestem (Ibid. 13. et seqq.). Multisque in medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt repromissionem, Deo de nobis melius quid providente, ne sine nobis perfecti fierent (Ibid. 49. et seqq.). Accessimus enim ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multa millia angelorum solemnitatis, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis (Hebr. 12. 22. 23). Nec me fugit, quod perfidia Judaeorum haec testimonia non suscipiat, 971 quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistolam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cujus sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Joannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam hujus temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum [PL22.1104] raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis.

4 Respondeant mihi qui hanc terram (quae nunc nobis Christi passione et resurrectione, terra repromissionis effecta est) possessam putant a populo Judaeorum, postquam reversus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur. Neque enim David et Salomon potentissimos reges, exceptis iis quos post victoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse Scriptura testatur (2. Reg. 17). Et hoc dico, ut taceam quinque Palestinae civitates, 972 Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, et Azotum: Idumaeos quoque a meridiana plaga vix septuaginta quinque millibus ab Jerosolyma separatos, Arabas et Agarenos, quos nunc Sarracenos vocant, in vicinia urbis Jerusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse videamur. Ab Joppe usque ad viculum nostrum Bethleem, quadraginta sex millia sunt, cui succedit vastissima solitudo, plena ferocium barbarorum de quibus dicitur, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit (Gen. 16. 12); et quorum facit Poeta eloquentissimus mentionem. Lateque vagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est; quos nunc corrupto sermone, Afri Baricianos vocant. Hi sunt qui pro locorum qualitatibus, diversis nominibus appellantur; et a Mauritania per Africam et Aegyptum, Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrhohenem, Mesopotamiam, atque Persidem tendunt ad Indiam. Haec est, Judaee, tuarum longitudo et latitudo terrarum; in his gloriaris, super his te per diversas provincias ignorantibus jactitas. Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi. (PERSII Satyr. 3).

5. Quod si objeceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum volumine continetur (Cap. 34), [PL22.1105] a meridie maris Salinarum per Sina et Cades-Barne, usque ad torrentem Aegypti, qui juxta Rhinocoruram mari magno influit; et 973 ab occidente ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coeles, Ciliciaeque protenditur; ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae; ad orientem vero per Antiochiam et lacum Cenereth, quae nunc Tyberias appellatur, et Jordanem, qui mari influit Salinarum, quod nunc Mortuum dicitur; trans Jordanem autem duarum et semis tribuum possessio est, Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita: si observasses mandata Dei, et in praeceptis illius ambulasses; si non pro omnipotente Deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et Chamos; quos quia praetulisti Deo, omnia quae tibi promissa fuerant, perdidisti. Et mihi in Evangelio promittuntur regna coelorum, quae instrumentum vetus omnino non nominat. Sed si non fecero quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me qui promissum accipere non merui. Ubi enim optio proponitur ad eligendum, qui operari renuis, frustra cupias quod promissum est. Lege librum Josue et Judicum, et quantis possessionum angustiis sis coarctatus, intelliges. Quid diversarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Judaeorum non quivit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua prius Jebus, postea Salem, tertio Jerosolyma, et nunc Aelia, Jebusaeos expellere non valuerit; sed manserit cum eis in scandalum exemplumque vicinorum: intantum ut ibi templum tuum conditum sit, ubi area Orne fuerit Jebusaei, et ipsum templum septuaginta millium latomorum, et octoginta millium vectorum, hoc est, centum quinquaginta millium, exceptis praepositis operum, prae multitudine habitantium tecum incircumcisorum, ab ethnicis extructum sit.

6. Nec hoc dico in suggillationem terrae Judaeae, ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Judaeorum, qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt. Si enim occidentem tantum sequuntur 974 litteram, et non spiritum vivificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem. Sin [PL22.1106] autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia: et nos terram confessionis terramque viventium, terrae veprium praeferemus, dicente Domino ad Moysen de abjectione Israelis et assumptione gentium, Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem magnam (Exod. 32. 10). Et eodem Patre ad filium, Postula a me, et dabo tibi haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 2. 8). Et apertius per Isaiam, Parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Jacob, et feces, vel reliquias Israel congregandas. Dedi te in lucem cunctis gentibus, ut sis salvator universae terrae (Isa. 49. 6). Ex quo perspicue demonstratur, omnia illius populi in umbra et typo, et imagine praecessisse, scripta autem esse pro nobis, in quos fines saeculi decurrerunt.

7. Multa, Judaee, scelera commisisti, cunctis circa te servisti nationibus. Ob quod factum? utique propter idolatriam. Cumque servisses crebro, misertus tui est Deus, et misit Judices et salvatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammonitarum, Philistiim quoque et diversarum gentium liberarunt. Novissime sub regibus offendisti Deum, et omnis tua provincia, gente Babylonica vastante, deleta est. Per septuaginta annos templi solitudo permansit. A Cyro rege Persarum est laxata captivitas. Esdras hoc et Nehemias planissime referunt. Exstructum est templum sub Dario rege Persarum atque Medorum a Zorobabel filio Salathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno. Quae passi sitis a Medis, Aegyptiis, Macedonibusque, non enumero. Nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanem crudelissimum omnium tyrannorum nec Gn. Pompeium, Gabinium, Scaurum, Varum, Cassium, Sosiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue Jerosolymae insultavere. Ad extremum sub Vespasiano et Tito urbs capta, templumque subversum est. Deinde civitatis usque ad Hadrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. Post eversionem Templi paulo minus per quadringentos 975 annos et urbis et templi ruinae permanent. Ob quod tantum facinus? Certe non colis idola, sed etiam serviens Persis atque Romanis, et captivitatis pressus jugo, ignoras alienos deos. Quomodo clementissimus quondam Deus, qui nunquam tui oblitus est: nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut solvat captivitatem, et ut verius dicam, expectatum tibi mittat Antichristum? Ob quod, inquam, facinus, et tam execrabile scelus avertit a te oculos suos? Ignoras? Memento vocis parentum tuorum, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. 27. 25). Et, Venite occidamus eum, et nostra erit haereditas (Ibid. 21. 8). Et, non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. 19. 15). Habes quod elegisti, usque ad finem mundi serviturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo, et sic omnis Israel salvus fiat, ut qui quondam erat in capite, vertatur in caudam.

8. Haec tibi, vir eloquentissime, in duplicis Praefecturae [PL22.1107] honore transacto, nunc in Christo honoratior, tumultuaria et brevi lucubratione dictavi, ne viderer omnino reticere. Eodem enim tempore, imo eodem mihi die, et litterae tuae redditae sunt, et meae expetitae, ut aut tacendum fuerit, aut incompto eloquio respondendum: quorum alterum pudoris, alterum caritatis est.

EPISTOLA CXXX.. AD DEMETRIADEM. De servanda Virginitate

1. Inter omnes materias, quas ab adolescentia usque ad hanc aetatem, vel mea, vel notariorum scripsi 976 manu, nihil praesenti opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi, quae et nobilitate et divitiis, prima est in orbe Romano, si cuncta virtutibus ejus congrua dixero, adulari putabor: si quaedam subtraxero, ne incredibilia videantur, damnum laudibus ejus mea faciet verecundia. Quid igitur faciam? Quod implere non possum, negare non audeo: tanta est aviae ejus et matris, insignium feminarum, in jubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseverantia. Neque enim ut novum et praecipuum quiddam a me flagitant, cujus ingenium in hujuscemodi materiis saepe detritum est: sed ne vocis meae, pro virili parte, desit testimonium in ejus virtutibus explicandis, cujus ut inclyti oratoris utar sententia, Spes magis laudanda est, quam res. Quanquam puellares annos fidei ardore superarit; et inde coeperit, unde alias desisse, perfectae consummataeque virtutis est.

2. Procul [al. sit procul] obtrectatio: facessat invidia. Nullum in ambitione sit crimen. Ignoti ad ignotam scribimus, dumtaxat juxta faciem corporalem. Alioquin interior homo, pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et Paulus apostolus Colossenses multosque credentium noverat, quos ante non viderat. Quantum sit apud me meritum, imo miraculum virginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus in explanatione Templi Ezechielis, quod opus in omnibus Scripturis sanctis, vel difficillimum est: et in ea parte delubri, in qua Sancta sanctorum, et thymiamatis altare describitur, malui parumper uti hoc diverticulo, ut de altari transirem ad altare, et hostiam vivam, placentem Deo, ac sine ulla macula, aeternae pudicitiae consecrarem. Scio [PL22.1108] quod ad imprecationem pontificis, flammeum virginalem sanctum operuerit caput; et illud apostolicae vocis insigne, celebratum sit: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo. Quando astitit regina a dextris ejus, in vestitu deaurato, circumdata varietate. Qua veste polymita, et multarum virtutum 977 diversitate contexta, indutus fuit et Joseph, et regum quondam utebantur filiae. Unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 1. 3). Sodaliumque respondet chorus: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ps. 44. 14). Sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. Equorum cursus favore pernicior fit. Pugilum fortitudo clamoribus incitatur: paratas ad praelium acies, strictosque mucrones, sermo Imperatoris accendit. Igitur et in opere praesenti, avia quidem materque plantaverunt; sed et nos rigabimus, et Dominus incrementum dabit.

3. Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate, ornare quem laudes, ut ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit Consulatum. Aut proferendus Olybrius virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit. Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus exasperem, et virtutum ejus recordatio, fiat doloris instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis, Consul quidem in pueritia; sed morum bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem; imo felicior sobole, qui Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit, Demetriadis filiae perpetua castitate.

4. Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror juvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi virgo magis nostra laudanda sit, quod haec universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis praepollentem, sed hominem cogitarit. Incredibilis animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis, et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam jejuniorum laborem, asperitatem vestium, victus continentiam. Legerat enim Domini verba 978 dicentis: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. 11. 8). Stupebat ad conversationem Eliae et Joannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea astrinxit et mortificavit lumbos suos: alter venisse narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini, [PL22.1109] in utero prophetans parentis, et ante diem judicii, judicis voce laudatus. Annae filiae Phanuelis mirabatur ardorem, quae orationibus atque jejuniis usque ad ultimam senectutem in templo Domino serviebat. Quatuor virginum filiarum Philippi desiderabat chorum, et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia virginali, Prophetiae gratiam consecutae sunt. His et hujuscemodi cogitationibus pascebat animum, nihil ita metuens, quam aviam matremque offendere. Quarum cum incitaretur exemplo, voluntate et studiis terrebatur: non quo displiceret eis sanctum propositum, sed quod pro rei magnitudine, optare id et appetere non auderent. Aestuabat Christi tyruncula. Oderat ornatum suum; et cum Esther loquebatur ad Dominum: Tu nosti quod oderim insigne capitis mei (hoc est diadema, quo utebatur quasi regina) et tantae ducam immunditiae, velut pannum menstruatae (Esther. 14 16). Aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam viderunt, quae norunt, quas de littore Galliarum ad habitationem sanctorum Locorum, hostium per Africam compulit saeva tempestas, noctibus et secreto, consciis tantum virginibus Dei, quae in matris et aviae comitatu erant, nunquam eam linteamine, nunquam plumarum usam mollitie; sed ciliciolum in nuda humo habuisse pro stratu, jugibus faciem rigasse lacrymis, Salvatoris genibus mente advolutam, ut suum reciperet propositum, ut impleret desiderium, ut aviae animum matrisque molliret.

5. Quid ultra differo? Cum jam nuptiarum appropinquaret dies, et futuro matrimonio thalamus pararetur: secreto et absque arbitris, noctemque habens pro solatio, talibus se fertur armasse consiliis. Quid agis, Demetrias? cur pudicitiam tanto pavore defendis? Libertate opus est et audacia. Quae 979 sic in pace metuis, quid faceres in martyrio perpetiendo? Quae tuorum vultum ferre non potes, quomodo sustineres tribunalia persecutorum? Si te virorum exempla non provocant, hortetur faciatque securam beata martyr Agnes quae et aetatem vicit, et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit. Nescis misera, nescis cui virginitatem tuam debeas. Dudum inter barbaras tremuisti manus, aviae matrisque sinu, et palliis tegebaris. Vidisti te captivam, et pudicitiam tuam, non tuae potestatis. Horruisti truces hostium vultus: raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti. Urbs tua, quondam orbis caput, Romani populi sepulcrum est; et tu in Libyco littore, exulem virum, exul ipsa accipies? Quam habitura pronubam? quo deducenda comitatu? Stridor Punicae linguae procacia tibi Fescennina cantabit. Rumpe moras omnes. [PL22.1110] Perfecta Dei dilectio, foras mittit timorem (1. Joan. 4. 18). Assume scutum fidei, loricam justitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et servata pudicitia martyrium suum. Quid metuis aviam? quid formidas parentem? Forsitan et ipsae velint, quod te velle non credunt. His et aliis quampluribus inflammata stimulis, omnem corporis cultum, et habitum saecularem, quasi propositi sui impedimenta, projecit: Pretiosa monilia, et graves censibus uniones, ardentesque gemmae, redduntur scriniis: vili tunica induitur, viliori tegitur pallio: et insperata aviae genubus repente provolvitur, fletu tantum et planctibus quae esset ostendit. Obstupuit sancta et gravis femina, alienum habitum in nepte conspiciens. Mater gaudio stabat attonita. Utraque verum non credere, quod verum esse cupiebant. Haesit vox faucibus, et inter ruborem et pallorem metumque atque laetitiam, cogitationes variae nutabant.

6. Succumbendum est huic loco, neque [f. ne quid] narrare aggrediar, quod dicendo minus faciam. Ad explicandam incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius siccaretur ingenii, et contortae Demosthenis vibrataeque sententiae, tardius languidiusque ferrentur. Quidquid potest cogitare animus, quidquid 980 sermo potest [al. non potest] explicare, illo in tempore factum est. Certatim in oscula neptis, et filia, mater, et avia ruunt. Ubertim flere prae gaudio, jacentem manu attollere, amplexarique trepidantem. Agnoscere in illius proposito mentem suam, et gratulari, quod nobilem familiam, virgo virginitate sua nobiliorem faceret. Invenisse eam quod praestaret generi, quod Romanae urbis cineres mitigaret. Jesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? Quasi ex radice foecunda, multae simul virgines pullularunt, exemplumque patronae et dominae secuta est clientum turba atque famularum. Per omnes domos fervebat virginitatis professio: QUARUM CUM impar esset in carne conditio, unum erat praemium castitatis. Parum loquor. Cunctae per Africam Ecclesiae quodam exultavere tripudio. Non solum ad urbes, oppida, viculosque: sed ad ipsa quoque magalia [al. mapalia], celebris fama penetravit. Omnes inter Africam Italiamque insulae, hoc rumore completae [al. repletae] sunt, et inoffenso pede, longius gaudia cucurrere. Tunc lugubres vestes Italia mutavit, et semiruta urbis Romae moenia, pristinum ex parte recepere fulgorem, propitium sibi existimantes Deum, in alumnae conversione perfecta. Putares extinctam Gotthorum manum, et colluviem perfugarum atque servorum Domini desuper intonantis fulmine concidisse. Non sic post Trebiam, Thrasymenum, et Cannas; in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt millia, Marcelli primum apud Nolam praelio, se populus Romanus erexit. Minori prius gaudio strata Gallorum agmina, auro redempta [PL22.1111] nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit. Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis quoque urbibus, christianae gloriae triumphus auditus est. Quae virginum Christi non hujus se societate jactavit? quae mater non tuum, Juliana, beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo, quam obtulisti. Quam sponsam hominis una tantum provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit. Solent miseri parentes, et non plenae fidei 981 Christiano, deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt; virginitati tradere. Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit Presbyter ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae sunt.

7. Fertur, et omnium christianorum laude celebratur, quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi synoride virgini traditum, ne sponso fieret injuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad sponsum: ET QUOD IN REBUS mundi periturum erat, domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc credat? Proha illa omnium dignitatum, et cunctae nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cujus sanctitas et in universos effusa bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii Consulatus; cum [al. et cum] incensis direptisque omnibus in Urbe captivitas sit, nunc habitas venundare dicitur possessiones, et facere sibi amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in aeterna tabernacula; UT ERUBESCANT OMNIS Ecclesiastici ministerii gradus, et cassa nomina monachorum emere praedia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum [PL22.1112] effugerat manus; et avulsas de complexu suo virgines fleverat, cum subito intolerabili, quod nunquam timuerat, amantissimi filii orbitate percutitur, et quasi 982 futura virginis Christi avia, spe futurorum mortiferum vulnus excepit: probans in se verum esse, quod in lyrico carmine super justi praeconio dicitur: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. (HORAT. lib. 3. Carm. Oda. 3). Legimus in volumine Job: Adhuc isto loquente, venit alius nuntius (Job. 1). Et in eodem: Tentatio, sive (ut melius habetur in Hebraico) militia est vita hominis super terram (Ibid. 7. 1). Ad hoc enim laboramus, et in saeculi hujus periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit (Matth. 4). Et de Abraham Scriptura testatur: quod Deus tentaverit eum (Genes. 22). Quam ob causam et Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione. Et, scientes, quod tribulatio patientiam operatur: patientia, probationem: probatio, spem: spes autem non confundit (Rom. 5. et seqq.). Et in alio loco: Quis nos separabit a caritate Dei [al. Christi.]? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. 8. 35. 36). Et Isaias hujuscemodi homines cohortatur, dicens: Qui ablactati estis a lacte, qui avulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate: spem super spem (Isai. 28. 7. 10). Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8. 18). Cur ista replicaverim, sequens sermo monstrabit. Quae de mediomari fumantem viderat patriam, et fragili cymbae, salutem suam suorumque commiserat, crudeliora invenit Africae littora. Excipitur enim ab eo quem nescias, utrum avarior, an crudelior fuerit: cui nihil dulce praeter vinum, et pretium; et qui sub occasione partium clementissimi Principis, saevissimus omnium extitit tyrannorum; et (ut aliquid loquar de fabulis Poetarum) quasi Orcus in tartaro, non tricipitem, sed multorum capitum habuit Cerberum 983 qui cuncta traheret ac laceraret. Hic matrum gremiis abducere pactas; negotiatoribus et avidissimis mortalium Syris, nobilium puellarum nuptias vendere: non pupillarum, non viduarum, non virginum Christi inopiae parcere, magisque manus rogantium spectare quam vultus. Hanc feram Charybdim, Scyllamque succinctam multis canibus, fugiens barbaros matrona sustinuit; qui nec naufragiis parcerent, nec captivitatibus flecterentur. Imitare crudelis saltem hostem Romani imperii. [PL22.1113] Brennus nostri temporis, tantum quod invenerat tulit: tu quaeris quod non invenis. Et mirantur aemuli (virtus enim semper invidiae patet) cur tantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mereata sit, cum et ille partem dignatus sit accipere, qui totum potuit auferre: et haec quasi Comiti negare non ausa sit, quae se intelligebat sub nomine privatae dignitatis tyranno servientem? Sentio me inimicorum patere morsibus? quod adulari videar clarissimae et nobilissimae feminae; qui accusare non poterunt, si me scierint [al. scient] hucusque tacuisse. Neque enim laudavi in ea unquam antiquitatem generis, divitiarum et potentiae magnitudinem, viro vivente vel mortuo, quae alii forsitan mercenaria oratione laudaverint. Mihi propositum est stylo ecclesiastico laudare aviam virginis meae, et gratias agere, quod voluntatem ejus, sua adjuverit voluntate. Alioquin cellula monasterii, vilis cibus, vestisque contempta, et aetas vicina jam morti, brevisque tempori viaticum, carent omni assentationis infamia. Denique in reliquis partibus, omnis mihi sermo ad virginem dirigetur, et virginem nobilem, et nobilem non minus sanctitate, quam genere: CUJUS QUANTO sublimior ascensus est, tanto lapsus periculosior. Unum illud tibi nata Deo: praeque omnibus unum. Praedicam, et repetens, iterumque iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris 984 tui sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias: (qui est νοῦς, id est, animus, Deo semper adhaerens) inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris: In noctibus quaesivi quem dilexit [al. diligit] anima mea (Cant. 3. 1), ubi pascis, ubi cubas in meridie (Ibid. 1. 6)? Et, Inhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua (Ps. 62, 9). Illudque Jeremiae: Non laboravi sequens te, neque enim est dolor in Jacob, nec labor in Israel (Jerem. 17). Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas. Polire faciem purpurisso, et cerussa ora depingere; ornare crinem, et alienis capillis turritum verticem struere. Ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum, Rubri maris profunda testantium, smaragdorum virore, cerauniorum flammis, hiacynthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Nunc autem quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu, inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei: Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus [al. opibus] tuis, serva foedus quod pepigisti, et esto [PL22.1114] consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via hujus saeculi, ne forte tradat te judici, et te de suo aliquid usurpasse convincat: tradarisque ministro, qui ipse est, et inimicus et vindex; et mittaris in carcerem (Matth. 5) et in tenebras exteriores, quae quanto a Christo vero lumine separantur, tanto nos majori horrore circumdant; et non inde exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est, minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii (Ibid. 12. 36).

8. Haec dicta sint, non infausto contra te vaticinio, sed pavidi cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt formidantis. Si spiritus inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccles. 10. 4). Quasi in procinctu, et in acie stamus semper ad pugnam. Vult nos loco movere hostis, et de gradu decedere; sed solidanda vestigia sunt, et dicendum. Statuit supra petram pedes meos (Ps. 39. 3); Et, Petra refugium leporibus (Ps. 103. 18), pro quo multi Herinaceos legunt. Herinacios animal 985 parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Sed ideo Jesus spinis coronatus est, et nostra delicta portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur, In anxietatibus, et doloribus paries mulier, et ad virum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Genes. 3), rosae virginitatis, et lilia castitatis nascerentur. Unde et sponsus pascitur inter lilia, et inter eos qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt, audieruntque praeceptum: Candida sint semper vestimenta tua (Eccl. 9. 8), et quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1). Petra igitur leporum est, qui in persecutionibus fugiunt de civitate in civitatem; nec timent illud Propheticum: Periit fuga a me (Ps. 141. 5). Montes autem excelsi cervis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer parvulus de foramine, quando pardus et hoedus requiescunt simul; et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem. Revertamur ad propositum testimonium. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Post quod sequitur: Quia curatio quiescere facit peccata maxima. Qui versiculus hunc habet sensum: Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serva cor tuum, et cum David canito: Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo (Ps. 18. 13), et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam parvenies: sed incentiva vitiorum statim in mente jugulabis, et parvulos Babylonis allides ad petram; in qua serpentis vestigia non reperiuntur, cauteque Domino promittes: Si [PL22.1115] mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Ps. 18. 14). Hoc est quod alibi Scriptura testatur: Peccata patrum reddam in filios in tertiam et in quartam generationem (Num. 14. 18); ut cogitationes nostras mentisque decretum, non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus, et in delictorum perseverantia, quoniam per Amos loquitur: Super tribus et quatuor impietatibus illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam (Amos. 1. 3. et 2. 4)?

986 9. Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum Scripturarum, parvos flores carpsisse sufficiat pro commonitione tui; ut et claudas cubiculum pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum reperiat; sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente salventur, et dicas cum Propheta: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psallam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara (Psal. 107. 1. et 2). Quam assumere jubetur et Tyrus, multis peccatorum confossa vulneribus; ut agat poenitentiam, et maculas pristinae foeditatis, cum Petro amaris lacrymis abluat. Verum nos ignoremus poenitentiam, ne facile peccemus. Illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in virgine integra servetur navis. Aliud est quaerere quod perdideris, aliud est possidere quod nunquam amiseris. Unde et Apostolus castigabat corpus suum, et in servitutem redigebat; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur; corporisque ex persona generis humani inflammatus ardoribus, loquebatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24)? Et iterum: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum: Velle enim adjacet mihi; ut faciam autem bonum, nequaquam. Neque enim quod volo, bonum, sed quod nolo malum, hoc facio (Ibid. 18. et 19). Et denuo: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Ibid. 8. 8. et 9).

10. Post cogitationum diligentissimam cautionem, jejuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David: Humiliavi in jejunio animam meam (Psal. 68 11). Et, cinerem tanquam panem manducavi (Psal. 101. 10). Et, cum molesti erant mihi, induebar cilicio (Psal. 34. 13). Eva per cibum ejecta est de paradiso. Elias quadraginta dierum exercitatus jejunio, igneo curru rapitur in coelum (3. Reg. 19). Moyses quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone Dei pascitur (Exod. 24. et 34); in se verissimum probans quod dicitur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. 44). Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit exemplum, 987 post baptismum statim assumitur a spiritu [PL22.1116] ut pugnet contra diabolum, et oppressum atque contritum, tradat discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur: Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. 16. 20). Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum jejunium, per cibum molitur insidias, et dicit: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant (Matth. 4. 3). In Lege, mense septimo post clangorem tubarum decimo die mensis totius gentis Hebraeae jejunium est; et exterminatur illa anima de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. In Job scriptum est de dracone: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius super umbilicum ventris ejus (Job. 38). Adversum juvenes et puellas, aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae, et implet illud Osee: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Osee. 7. 4), quae Dei misericordia, et jejuniorum rigore [al. frigore] restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli jacula, quae simul et vulnerant et inflammant, et a rege Babylonio tribus pueri, praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta novem cubitorum, habens et ipse septem hebdomadas ad perditionem, quas Dominus observari jusserat ad salutem. Sed quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis, immensos mitigavit ardores, et inter camini aestuantis incendium docuit flammas calorem amittere, et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo virginali, rore coelesti, et jejuniorum rigore [al. frigore], calor puellaris extinguitur, et in humano corpore, angelorum impetratur conversatio. Quam ob rem et vas electionis de virginibus se dicit Domini non habere praeceptum (1. Cor. 7), quia contra naturam, imo ultra naturam est, non exercere quod nata sis: interficere in te radicem tuam, et sola virginitatis poma decerpere, nescire thorum, omnem virorum horrere contactum, et in corpore vivere sine corpore.

11. Neque vero immoderata tibi imperamus jejunia, et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata 988 franguntur, et ante aegrotare incipiunt, quam sanctae conversationis jacere fundamenta. Philosophorum quoque sententia est, μεσότητας ἀρετὰς, ὐπερβολὰς κακίας εἶναι, quod latinus ita potest sermo resonare, moderatas esse virtutes, excedentes modum atque mensuram, inter vitia reputari [al. deputari]. Unde et unus de septem sapientibus, ne quid, ait, nimis. Quod tam celebre factum est, ut comico quoque versu expressunt sit. Sic debes jejunare, ut non palpites, et respirare vix possis, et comitum tuarum, vel porteris, vel traharis manibus; sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in Psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Jejunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est; et sanctificatio atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum, gradus [PL22.1117] praebet ad summa scandentibus, nec tamen si sola fuerit, virginem poterit coronare. Legamus Evangelium sapientium et stultarum virginum; quarum aliae cubiculum sponsi ingrediuntur: aliae bonorum operum oleum non habentes, exstinctis lampadibus excluduntur (Matth. 25). Latus est super jejuniis campus, in quo et nos saepe cucurrimus, et multorum proprii habentur libri, ad quorum te mittimus lectionem, ut discas quid boni habeat continentia, et quid e contrario mali, saturitas.

12. Imitare sponsum tuum: esto aviae matrique subjecta. Nullum virorum, et maxime juvenum, nisi cum illis, videas. Nullum scias, quem illae nesciant. Saecularis quoque sententia est. Eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. Ut appeteres virginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires quid tibi expediret, quid eligere [al. diligere] deberes, illarum te exempla docuerunt: sancta domi instruxit conversatio. Non igitur solum putes tuum esse quod tuum est, sed earum quae suam in te expressere pudicitiam, et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere te florem: qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei, 989 et scriptum semper memineris: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. 4. 6). Ubi autem gratia, non operum retributio, sed donantis est largitas; ut impleatur dictum Apostoli: Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis (Rom. 9. 16). Et tamen velle, et nolle nostrum est: ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est.

13. Eunuchorum quoque tibi, et puellarum ac servulorum mores magis eligantur quam vultuum elegantia, quia in omni sexu et aetate, et truncatorum corporum violenta pudicitia, animi considerandi sunt, qui amputari, nisi Christi timore non possunt. Scurrilitas atque Iascivia, te praesente, non habeant locum. Nunquam verbum inhonestum audias: aut si audieris, non inesceris. Perditae mentis homines uno frequenter levique sermone, tentant claustra pudicitiae. Ridere, et rideri, saecularibus derelinque. Gravitas tuam personam decet. Catonem quoque (illum dico Censorium) et vestrae quondam urbis principem, [PL22.1118] qui extrema aetate graecas litteras, nec erubuit censor, nec desperavit senex discere: et M. Crassum semel in vita scribit risisse Lucilius. Fuerit illa affectata severitas, et gloriam quarens auramque popularem: nos affectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo corporis hujus habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus; amputare non possumus. Unde et Psalmista dicit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. 4. 5). Quod Apostolus edisserens. Sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram (Ephes. 4. 26); quia et irasci hominis est, et finem iracundiae imponere, christiani.

14. Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum generis tui sit, et habere et calcare divitias, et Apostolus doceat avaritiam esse idolorum cultum (Ephes. 5. 5), Dominusque respondeat sciscitanti: Magister bone, quid boni faciens, vitam aeternam possidebo? Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me (Matth. 19. 16. et 21). Apostolici fastigii est, perfectaeque virtutis, vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic 990 levem atque expeditum, cum Christo ad coelestia subvolare Nobis, imo tibi diligens credita est dispensatio, quanquam in hoc, omni aetati, omnique personae, libertas arbitrii relicta sit. Si vis, inquit, esse perfectus. Non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone atque certamine coronari. Et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? Nempe illi, cui dictum est: Si vis esse perfectus. Non partem bonorum tuorum vende: sed omnia. Cumque vendideris, quid sequitur? Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, et affinis, nihil in illo aliud consideres, quam paupertatem. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. In Actis Apostolorum (Cap. 4. v. 5), quando Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Ananias et Sapphira dispensatores timidi, imo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum obtulerunt quasi sua et non ejus, cui semel ea voverant: partemque sibi alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet, praesentem meruere vindictam: non crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo. Denique et apostolus Petrus nequaquam imprecatur eis mortem, ut stultus Porphyrius calumniatur; sed Dei judicium prophetico spiritu annuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum. Ex eo tempore, quo virginitati perpetuae consecrata es, tua, non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse coeperunt, quae, avia vivente vel matre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt. Sin autem obierint, et somno Sanctorum requieverint (scio enim, [PL22.1119] et hoc illas optare, ut te habeant superstitem), cum aetas maturior fuerit, et voluntas gravior, firmiorque sententia, 991 facies quod tibi visum fuerit; imo quod Dominus imperarit (al. imperat), scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Alii aedificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis; columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia; ebore argentoque valvas, et gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Unusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere, quam repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est: Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, et maxime in domesticis fidei, virginum alere monasteria, servorum Dei, et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus serviunt Domino tuo: qui in terra positi, imitantur angelorum conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet: habentesque victum et vestitum, his gaudent divitiis, qui plus habere nolunt: si tamen servant propositum. Alioqui si amplius desiderant, his quoque quae necessaria sunt, probantur indigni. Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus.

15. Nunc tantum ad virginem loquar, id est non ea quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. Praeter psalmorum et orationis ordinem, quod tibi Hora Tertia, Sexta, Nona, ad Vesperum, Media nocte, et Mane semper est exercendum, statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas; quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua, sollicitudo animae suscitaverit, habeto lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur; aliarumque neta, aut in globum collige, aut texenda compone. Quae texta sunt, inspice: quae errata, reprehende: quae facienda, constitue. Si tantis operum varietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt: sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur, 992 in quibus aliquid operis praetermissum est. Haec observans, et teipsam salvabis, et alias, et eris magistra sanctae conversationis, multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desideriis est omnis anima otiosi. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis, nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar. Quamvis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios, vel in exemplum virginum caeterarum: [PL22.1120] vel quod aviae matrique offeras, majora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura.

16. Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus romanam regeret ecclesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput, et sibilantia hydrae ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere et pullulare venenata plantaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae, et supradicti viri successor et filius est, teneas fidem: nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias. Solent enim hujuscemodi per angulos mussitare, et quasi justitiam Dei, quaerere. Cur illa anima, in illa est nata provincia? Quid causae exstitit, ut alii de christianis nascantur parentibus, alii inter feras et saevissimas nationes, ubi nulla Dei notitia est? Cumque hoc quasi scorpionis ictu simplices quousque percusserint, et fistulato vulnere, locum sibi fecerint, venena diffundunt. Putasne frustra infans parvulus, et qui vix matrem risu, et vultus hilaritate cognoscat; qui nec boni aliquid fecit, nec mali daemone corripitur, morbo opprimitur 993 regio, et ea sustinet, quae videmus impios homines non sustinere, et sustinere Deo servientes? Sin autem judicia sunt, inquiunt, Domini vera, justificata in semetipsis (Psal. 18), et nihil apud Deum injustum est; ipsa ratione compellimur, ut credamus animas fuisse in coelestibus, et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis, et ut ita loquamur, sepultas, nosque in valle lacrymarum poenas luere veterum peccatorum. Unde et Propheta dicit: Priusquam humiliarer, ego peccavi (Psal. 118. 67). Et: Educ de carcere animam meam (Psal. 141. 8). Et: Iste peccavit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes ejus (Joan. 9. 2)? et caetera his similia. Haec impia et scelerata doctrina olim in Aegypto et Orientis partibus versabatur, et nunc abscondite, quasi in foveis viperarum apud plerosque versatur, illarumque partium polluit puritatem, et quasi haereditario malo, serpit in paucis, ut perveniat ad plurimos: quam certus sum, quod si audieris non recipias. Habes enim apud Deum magistras, quarum fides norma doctrinae est. Intelligis quid loquar. Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum. Nec statim adversum saevissimam haeresim, et multo his nequiora, quae dixi, responsionem hominis [PL22.1121] flagitabis, ne non tam prohibuisse videar, quam commonuisse: cum praesentis operis sit instituere [al. instruere] virginem, non haereticis respondere. Caeterum omnes fraudulentias eorum, et cuniculos quibus nituntur subvertere veritatem, in alio opere Deo adjuvante, subvertimus: quod si volueris, prompte libenterque mittemus. Ultroneas enim, aiunt, putere merces; et pretia facilitate decrescunt [al. decrescere] quae semper in raritate majora sunt.

17. Solet inter plerosque esse certamen, Utrum solitaria, an cum multis vita melior sit: quarum prior praefertur quidem secundae; sed si in viris periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia, sordidis et impiis cogitationibus pateant; et pleni arrogantiae et supercilii, cunctos despiciant, armentque linguas suas, vel clericis, vel aliis monachis detrahendo; de quibus rectissime dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum 994 gladius acutus (Psal. 56. 5): quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora delabitur? Novi ego in utroque sexu, per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem quibusdam fuisse vexatam. Praecipueque in his, qui in humectis et frigidis habitaverunt [al. habitant] cellulis: ita ut nescirent quid agerent, quove se verterent: quid loqui, quid tacere deberent. Certe si rudes saecularium litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, verbositatem solam discunt, absque notitia Scripturarum; et juxta vetus elogium: cum loqui nesciant, tacere non possunt: docentque Scripturas quas non intelligunt; et cum aliis persuaserint, eruditorum sibi assumunt supercilium: prius imperitorum magistri, quam doctorum discipuli. Bonum est igitur obedire majoribus, parere praefectis [al. perfectis] et post regulas Scripturarum, vitae suae tramitem ab aliis discere: nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. De talibus feminis et Apostolus loquitur: Quae circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. 4. 14): semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (2. Tim. 3. 7).

18. Matronarum maritis ac saeculo servientium, tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias, quid vel maritus uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt hujuscemodi confabulationes. Super quarum damnatione, saecularem versum assumens Apostolus, fecit Ecclesiasticum: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (1. Cor. 15). Cujus Iambici metrum dum verbum servat ex verbo, nequaquam expressit latina translatio. Graves feminae, et maxime viduae, ac virgines, tibi comites eligantur: [PL22.1122] quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, quae ornant capita, crines a fronte demittunt, cutem peliunt, utuntur pigmentis, adstrictas habent manicas, vestimenta sine ruga, soccosque crispantes: ut sub nomine virginali, vendibilius pereant [al. pareant]. Mores enim et studia dominarum, plerumque ex ancillarum et comitum moribus judicantur. Illa tibi sit pulchra, illa amabilis, illa habenda 995 inter socias quae se nescit esse pulchram; quae negligit formae bonum, et procedens ad publicum, non pectus et colla denudat, nec pallio revoluto cervicem aperit; sed quae celat faciem, et vix uno oculo, qui viae necessarius est, patente ingreditur.

19. Dubito an loquar: sed velim, nolim, quia crebro fit, dicendum est: non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias, nec unquam audieris: sed quo per occasionem tui, caeterae praemonendae sint. Cincinnatulos pueros et calamistratos, et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: Non bene olet, qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet: ut taceam de caeteris, quorum importuna visitatio et se infamat, et alias; ut etiam si nihil mali perpetretur: tamen hoc sit vel maximum malum, frustra patere maledictis et morsibus Ethnicorum. Nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos Ecclesia ipsa reprehendit; quos interdum abjicit; in quos nonnunquam episcoporum et presbyterorum censura desaevit: ut prope periculosius sit lascivis puellis ad loca religionis, quam ad publicum procedere. Quae vivunt in monasterio, et quarum simul magnus est numerus, nunquam solae, nunquam sine matre procedant. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cujus carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur. Scio ego sanctas virgines, quae diebus festis propter frequentiam populorum, pedem domi cohibent; nec tunc egrediuntur, quando major est adhibenda custodia, et publicum penitus devitandum. Ante annos circiter triginta, de Virginitate servanda edidi librum (Epist. XX. l. ad Eustochium), in quo necesse fuit mihi ire contra vitia, [PL22.1123] 996 et propter instructionem virginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intelligens quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit, sed quasi criminatorem sui operis aversatus est. Verumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium, et vulnus conscientiae dolore monstrasse? Liber manet, homines praeterierunt. Scripsi et ad plerasque virgines ac viduas σπουδασμάτια et quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est: ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut nunc praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit, et multi alii, tam latino sermone, quam graeco; omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et exhortatione indigent, ut sciant quale sit, quod eligere debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias hujus saeculi, et inter venena faciamus; ut possimus ad dulces Jordanis pervenire aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum Dei ascendere, ac dicere cum propheta: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Ps. 25. 8). Et illud: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae (Ps. 26. 7). Felix illa conscientia et beata virginitas, in cujus corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque justitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor; nec ad recordationem hominis, aliquando suspirat; nec videre desiderat, quem cum viderit, 997 nolit dimittere. Sanctum virginum propositum, et coelestis Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium, nomen infamat. Quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis, ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine [PL22.1124] quam incomptam videris, dominam suspiceris. Nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut vivant licentius: utantur balneis, faciantque quod volunt, et devitent conscientias plurimarum. Haec videmus et patimur, et si aureus nummus affulserit, inter bona opera deputamus.

20. Finem jungo principio: nec semel monuisse contentus sum. Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Haec monilia in pectore, et in auribus tuis haereant. Nihil aliud noverit lingua, nisi Christum. Nihil possit sonare, nisi quod sancctum est. Aviae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo versetur: quarum imitatio forma virtutis est.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 1088-1124 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22