Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Zachariam (3/5)

(Vers. 21, 22.) Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unus ad alterum, dicentes: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum. Vadam etiam ego, et venient populi multi, et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandum faciem Domini. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc venient populi multi, et habitatores urbium multarum; et congregabuntur qui habitant civitates in una civitate, dicentes: Eamus ut deprecemur faciem Domini, et quaeramus vultum Domini omnipotentis. Vadam etiam ego, et venient populi multi et gentes plurimae, ut quaerant [PL25.1476C] faciem Domini omnipotentis in Jerusalem, et ut deprecentur faciem Domini. Jejunium quarti, et quinti, et septimi, et decimi mensis in solemnitates optimas commutabitur, intantum ut civitates Judaeae quae prius desertae erant, frequenti habitatore celebrentur: et una civitas pergat ad alteram, et se mutuo cohortentur, et dicant: quia per hos septuaginta annos viae Sion luxerant, eo quod non esset qui iret ad solemnitatem, omnes portae ejus desertae, et sacerdotes illius gementes: nunc pace reddita, pergamus Jerusalem, in qua lege praeceptum est, ut victimas immolemus, et ter in anno omne masculinum nostrum appareat in conspectu Domini (Exod. XXIII), et dicente altera ad alteram: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum [PL25.1476D] omnipotentem, respondebit altera civitas: Vadam etiam ego: quo tempore venient populi multi et [PL25.1477A] gentes innumerabiles et robustae, ut sacrificia in Jerusalem offerant Domino exercituum, et deprecentur faciem ejus. Appropinquat enim Dominus his qui non tentant eum, et ostendit faciem suam his qui non sunt increduli (Sap. I). Qui viderit Filium, videt et Patrem (Joan. XIV); et imago est Dominus atque Salvator Dei invisibilis: non quod Filius visibilis sit, et invisibilis Pater; sed quod Filio nominato, sentiatur Pater. Nequaquam enim Pater, si non habet Filium. Unde et ipse loquitur in Evangelio: 854 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Quod de Jerusalem et Zorobabel, sive post Zorobabel, diximus, rectius et plenius refertur ad Christum, et Jerusalem, quae intelligitur Ecclesia: et tunc de terrarum toto orbe, et populos, et gentes ad offerenda [PL25.1477B] in templo Domini sacrificia concursuras. Persecutionis quoque tempore, ut ante perstrinximus, magistri et sacerdotes Ecclesiae audacter captivis et credentibus repromittant, quod rursum aedificandae sint παροικίαι et pacis reddenda tranquillitas, et in Ecclesiis facies Domini deprecanda. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.

(Vers. 23.) Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judae, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: In diebus illis si apprehenderint decem viri de omnibus linguis gentium, et tenuerint [Al. tetigerint] fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus [PL25.1477C] tecum, quia audivimus quod Deus vobiscum est. Quidam ex Judaeis haec sub Zorobabel, et post Zorobabel dicunt esse completa. Alii in futurum tempus, differunt, quando Christum sperant esse venturum. Nos autem in adventu Domini Salvatoris, quando de Maria natus est Virgine, et rectius et verius intelligimus. Denique scriptum est: Usquequo veniant populi (Zach. VIII, 20)? Quando dicitur, usquequo, non de praesenti tempore significat, in quo erant Zorobabel et Jesus; sed de futuro, quando venient populi multi et gentes robustae, ut quaerant Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecentur faciem Domini. In illo igitur tempore, et in illis diebus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus vobiscum: [PL25.1477D] audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. Et in Isaia legimus: Apprehendent septem mulieres virum [PL25.1478A] unum, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantum vocetur [Al. invocetur] nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum (Isai. IV, 1). Quae igitur ibi septem mulieres appellantur, id est, Ecclesiae, quarum numerus et in Paulo apostolo continetur: ad septem enim scribit Ecclesias, ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, 855 ad Thessalonicenses. Et in Joannis Apocalypsi in medio septem candelabrorum (Apoc. I), id est, Ecclesiarum, Ephesiorum, Smyrnensium, Pergamenorum, Thyatirenorum, Sardensium, Philadelphiensium, Laodicenorum varietate (Al. veritate], et auro purissimo Dominus accinctus ingreditur: nunc in propheta Zacharia decem nominantur, quas requisivit [PL25.1478B] et Dominus, ut si invenisset in Sodomis et Gomorrhis, Adama et Seboim, eas de interitu liberaret. Iota enim littera, ex qua sumit nomen Salvatoris exordium, non solum apud Graecos, sed et apud Hebraeos, denarium numerum significat. Et hoc mystico sermone monstratur, quod omnes qui censentur vocabulo Christiano, quos et Dominus septem millia tempore persecutionis Jezabel et fugae Eliae reliquisse se dicit, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX), et in mensuram viri perfecti venerint ex omnibus linguis et nationibus, apprehendent fimbriam viri Judaei, id est, Domini Salvatoris, de quo et in Psalmis dicitur: Juda rex meus (Ps. LIX, 9). Et: Judas, te laudabunt fratres tui. Et rursum; Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus [PL25.1478C] ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8, 10): Erit enim radix Jesse: et qui exsurrexerit ut dominetur gentibus, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10). Cumque apprehenderint eum, cupient ejus haerere vestigiis; quoniam Deus cum eo sit. Vel certe ex omnibus linguis et nationibus quicumque crediderint, apprehendent virum Judaeum, apostolos qui ex Judaeis sunt et dicent: Eamus vobiscum: audivimus enim per prophetas, et omnium Scripturarum voce cognovimus, quod Dei Filius Christus Deus et Dominus sit vobiscum. Ubi manifestissima prophetia est, et de Christi atque apostolorum ejus praedicatur adventu, et fide universarum gentium, nihil amplius requiramus. Quod autem numerum septem millium ad Christianorum [PL25.1478D] nomen diximus pertinere, supputa Graece 856 ἑπτάκεις χιλίους et χριστειανοὺς, et eumdem [PL25.1479A] numerum summamque reperies, id est, mille nongentos quadraginta et unum. Sed et parabolam decem virginum in Evangelio (Matt. XXV), quas in sensibus carnis et spiritus interpretamur, si oleum bonorum operum suis lampadibus praepararint, et quinarium numerum duplicaverint, ut sint sanctae (juxta Apostolum) corpore et spiritu, ad hujus numeri referunt sacramentum. Decem quoque civitates, quas qui corporis sensus optime gubernarit, numero duplicato, accipiet in futurum (Luc. XVI).

(Cap. IX.---Vers. 1.) Onus verbi Domini in terra Adrach, et Damasci requiei ejus: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel. LXX: Assumptio verbi Domini in terra Adrach [Al. Sedrach] et Damasci sacrificii ejus, quia Dominus respicit homines, [PL25.1479B] et omnes tribus Israel. Omnis haec Visio sive pondus et onus verbi Domini, ut interpretatus est Aquila, ad vocationem gentium, et exstructionem Ecclesiae pertinet. Et est ordo verborum: Assumptio verbi Domini, acuti in peccatores, mollis in justos: ADRACH () quippe hoc resonat ex duobus integris nomen compositum: AD, acutum, RACH, molle, tenerumque significans: et non ut male a quibusdam legitur, Sedrach. Quidam Adrach referunt ad populum Judaeorum, Damascum ad vocationem gentium. Unde populus, sive assumptio verbi Domini fit in terra Adrach super quam et austeritatem suam Dominus exercuit et clementiam (Isai. XI, 10, sec. LXX). Austeritatem in eos, qui credere noluerunt: clementiam in illos, qui cum Apostolis sunt reversi. [PL25.1479C] Damascus autem propter requies Domini est, juxta illud quod scriptum est in Isaia: Et erit requeis ejus honor. Siquidem antequam sciret puer eligere bonum aut malum, et vocare patrem et matrem, accepit virtutem Damasci et spolia Samariae (Isai. VIII, 4). Unde et Damascus in linguam nostram vertitur, sanguinem bibens aut sanguis cilicii, ut prior interpretatio cruentum populum significet; secunda, crudelitati ejus 857 poenitentiam copulatam. Quodque sequitur: Quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israel, sic edisserunt: Idcirco templum Dei de utroque populo construendum est, id est, et de terra Adrach, et de Damasco requie ejus: quia Domin est, quicumque et de gentibus respicit Deum, et sperat in eum, et de cunctis tribubus Israel: sive, juxta [PL25.1479D] LXX, quia Dominus aequaliter cunctos homines respicit, et universas tribus Israel. Dicamus et aliter: in terra Adrach onus verbi Domini est, et pondus gravissimum. In Damasco autem victimae ejus et sacrificium, quia Dominus et gentium fidem et Circumcisionis perfidiam absque acceptione ulla respicit personarum, et est aequaliter omnium Deus: aliis [PL25.1480A] sententiae suae grave pondus imponens, et in aliorum sede requiescens. Judaei haec omnia in adventu Christi, quem sibi ultimo tempore repromittunt, dicunt esse complenda, et terra Adrach, et Damascus, et Emath, et Tyrus, et Sidon, et Ascalon, et Gaza, Accaron quoque et Azotus et Philisthiim, potentissimo regi colla submittant, et ei serviant habitanti in Jerusalem: nullusque audeat elevare contra Israel manum, pacatis omnibus per circuitum. Quae nos universa spiritualiter in adventu Domini et in Ecclesia ejus transacta convincimus.

(Vers. 2 seqq.) Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum [PL25.1480B] platearum. Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igne devorabitur. LXX: Emath in finibus ejus Tyrus et Sidon: quoniam sapientes fuerunt nimis, et aedificavit Tyrus munitionem suam, et congregavit argentum ut humum, et aurum ut lutum viarum. Propterea Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et ipsa in igne concremabitur. Emath, quae interpretatur χόλος, id est, indignatio, ipsa est quae ab Antiocho Ἐπιφανεῖ, Epiphaniae nomen accepit, et nunc Syriae Coeles est civitas. Et haec igitur, et Tyrus et Sidon erunt in terminis 858 Damasci, sive in terminis terrae Adrach, ut credant in Dominum Salvatorem, cui a Patre dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos [PL25.1480C] terrae (Ps. II, 8). Hujus Tyri filiae, id est, animae Christo credentium, deferent regi munera, ut impleatur quod scriptum est: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus (Ps. XLIV, 13). Cumque urbs Dei Ecclesia fuerit exstructa, de qua Psalmista decantat: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 2), statim sequentur et caetera: Ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum, isti nati sunt ibi (Ibid., LVI, 4). De alienigenis in duobus psalmis dicitur: Mihi alienigenae serviunt, sive subjecti sunt. De Aethiopibus in propheta legimus Sophonia: Trans flumina Aethiopiae inde ferent dona mihi (Soph. III, 10). Et in Psalmo: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Ps. LXVII, 32). De Tyro autem Evangelium loquitur: Vae tibi, Chorozaim; vae tibi, Bethsaida; quoniam si in [PL25.1480D] Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae fuerunt in vobis, olim forsitan in sacco et cinere poenitentiam egissent (Mat. XI, 21). De Tyri et Sidonis finibus illa mulier Chananaea Syrophoenissa, cujus filia male se habebat a daemonio, occurrit Domino Salvatori (Marc. VII); et Tyriorum ac Sidoniorum fidei primitias dedicavit, ut quae tempore Christi non [PL25.1481A] crediderant, quia necdum viderant signa atque virtutes, postea viderent per apostolos et crederent, essentque beatitudinis illius compotes, quam Dominus repromittit, dicens: Beatiores qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29). Tyrus autem et Sidon (quarum altera συνοχὴ, id est, angustia: altera θήρευμα, id est, venatio, interpretatur) intantum sibi sumpsere sapientiam, ut sophismatibus suis et dialecticorum retibus et sophistarum texturis, quas munitiones, Scriptura commemorat, proponeret Tyrus aenigmata Salomoni, id est, regi pacifico, et argentum suum, nitorem videlicet eloquentiae, et aurum, sensuum calliditatem, instar pulveris et luti quod in plateis ac viis est, congregaret, ut regnum idololatriae quod munierat, possideret. Sed adversus has munitiones Apostolus loquitur: [PL25.1481B] Nam arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum: 859 cogitationes destruentia, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Dei (II Cor. X, 4, 5). Et sub persona Ninive quae interpretatur ornata, vel pulchra (nihil enim mundo ornatius est), Dei per prophetam contra mundi homines sermo dirigitur: Et tu inebriaris, erisque despecta, et quaeres auxilium ab inimico: omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. Et Tyrum igitur et Sidonem Dominus possidebit, cum ante percusserit fortitudinem earum in salsissimo et amarissimo mari hujus saeculi, et ne quid in eis pristinae remaneat sapientiae, id est, tumentis [PL25.1481C] stultitiae, per quam sibi imbecillas munitiones, et argentum et aurum luto similia compararunt, igne eas excoquet et mundabit ad purum, de quo Salvator loquitur in Evangelio: Ignem veni mittere super terram, et quam volo, ut ardeat (Luc. XII, 49), juxta illud quod in Marco scriptum est: Omnis igne salietur (Marc. IX, 48).

(Vers. 5 seqq.) Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes ejus, et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philistinorum. Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus. Et circumdabo [PL25.1481D] domum meam ex his qui mihi militant, euntes, et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis. LXX: Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est de spe sua, et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. Et habitabunt alienigenae in Azoto: et destruam injuciam alienigenarum, et auferam sanguinem eorum de ore illorum, et abominationes eorum de medio dentium illorum, et remanebunt et isti Deo nostro, et erunt ut χιλίαρχος, id est, tribunus in Juda: et Accaron sicut Jebusaeus, [PL25.1482A] et ponamin domo mea elevationem, ut nemo pertranseat, sive revertatur, et nequaquam superveniat eis ultra abactor et eminans: quia nunc vidi in oculis meis. Ascalon interpretatur ignis ignobilis, sive ponderata [Al. pondera]: Gaza, fortis, aut imperium: Accaron, sterilis, sive eradicata: Azotus, quae Hebraice dicitur ESDOD (), ignis generans, aut ignis patrui, vel ignis mamillae; Jebusaeus, conculcatam 860 sonat. Nominum expressimus etymologias, ut sensum breviter percurramus. Videns Ascalon et Gaza et Accaron, quod Emath esset in finibus Damasci, et Tyrum et Sidonem, postquam percussae sunt in circuitu, et omne earum fenum, ligna, et stipula incendio conflagravit, possessas esse a Domino, et ipsae timore ac dolore et confusione [PL25.1482B] perterritae, coeperunt sperare meliora. Denique Ascalon, in qua erat prius diabolus, ignis ignobilis, et usque ad mensuram ac pondus venerat peccatorum, pavore contremuit, eo quod habitatores habere desiverit. Et Gaza doluit nimis, agens poenitudinem scelerum pristinorum, quae quondam fortis ac dura fuerat indomabilis, et sibi regnum omnium promittebat, eo quod rex ejus et princeps, sermo contrarius et potestas inimici, suum perdidisset imperium. Accaron quoque sterilis, quia absque Lege et notitia Dei filios non habebat, eradicata est, ut audiret illud propheticum: Laetare, sterilis; quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis: quoniam plures filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, I). Cumque Ascalon et Gaza et [PL25.1482C] Accaron fuerint perterritae, et doluerint, eo quod vel habitatores non habuerint, vel regem perdiderint, vel spes eas [Al. earum] frustrata sit pristina, alienigenae sedebunt in Azoto, ubi ignis generat, quem Dominus misit super terram, et ardere desiderat (Luc. XII). Ipse enim baptizat in Spiritu sancto et igne (Matth. III), ubi fratruelis et patruus est ἀδελφιδοῦς [Al. ἀδελφίδος] καὶ πατράδελφος, quem in Cantico canticorum sponsa desiderat: ubi ignis mamillae est et largissimi uberis, de quo in eodem Cantico legimus: In medio uberum meorum commorabitur (Cant. I, 12). Et in Apostolo: Lac vobis potum dedi non escam (I Cor. III, 3). Pro eo quod juxta LXX diximus: et habitabunt alienigenae in Azoto, in Hebraeo legitur, habitabit, vel sedebit MAMZER () [PL25.1482D] in Azoto, pro quo nos posuimus, et sedebit separator in Azoto. Separatorem Dominum intellige, qui frumentum a paleis separet (Matth. III et XIII), et pisces bonos a piscibus malis, et argentum et aurum a sordibus scoriaque discernat. Cumque hoc fecerit, promittit et caetera: Disperdam injuriam, vel superbiam Philisthinorum. Pro quibus LXX alienigenas transtulerunt. Philisthiim interpretantur in lingua nostra, cadentes poculo: 861 quod de calice biberint Babylonis, et inebriati corruerint. Hi itaque tempore vocationis gentium et adventus Christi non [PL25.1483A] habebunt superbiam, sed humilem et mansuetum sequentur Jesum. Et auferet de ore eorum sanguinem, verba blasphemiae et abominationes, idolorum cultum, et esum eorum quae immolata sunt idolis, de medio dentium eorum: ut postquam haec ablata fuerint, ipsi Philistiim, hoc est, alienigenae relinquantur Domino, et sit dux in Juda, id est, in populo Dominum confitente, ut prior populus qui erat in capite, vertatur in caudam, et novissimus qui erat in cauda, in caput transeat; et Accaron sterilis quondam, et idcirco, eradicata, sit quasi Jebus, id est, quasi Jerusalem. Haec enim civitas tribus nominibus appellatur, Jebus, Salem et Jerusalem. Et circumdabo, inquit, domum meam, hoc est, Ecclesiam, ex his qui militant mihi, id est, ex his qui [PL25.1483B] mihi serviunt in variis ministeriis, et ad meum imperium huc illucque discurrunt, euntes et revertentes. Sive: Circumdabo domum meam angelorum praesidio, de quibus et in alio loco scriptum est: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Ps. XXXIII, 8): ut non sit qui vadai et revertatur, hoc est, qui insidias meo populo moliatur. Nec transibit super eum ultra exactor, de quo dicit Isaias: Cessavit exactor (Is. XIV, 5): vel certe, ἐξελαύνων, id est, foras educens, et vinctos in captivitatem trahens: quia oculis suis, quos prophetas et omnes sanctos intelligere possumus, vidit Dominus vocationem gentium et Ecclesiae securitatem.

Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi, justus et salvator: ipse pauper [PL25.1483C] et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. LXX: Gaude vehementer, filia Sion; praedica, filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvans, ipse mansuetus et ascendens super subjugalem et pullum novum, et disperdet quadrigas ex Ephraim, et equum 862 de Jerusalem, et disperdet arcus pugnantium et multitudinem, et pacem ex gentibus, et dominabitur ab aquis usque ad mare, et a fluminibus usque ad exitus terrae. Hanc prophetiam Evangelistae scribunt esse completam, quando Dominus ingressus est Jerusalem, sedens super asinam et pullum asinae, et puerorum [PL25.1483D] cum palmarum ramis occurrit turba, clamantium: Benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna in excelsis (Mat. XXI); et increpantibus Pharisaeis, cur non corriperet clamantes pueros, respondit: Non legistis: Ex ore infantium et lactentium parfecisti laudem (Ps. VIII, 3)? Exsultat ergo Sion et jubilat Jerusalem, una atque eadem civitas (Sion enim arx est Jerusalem) quia venit ei rex suus, qui omnium prophetarum vaticiniis repromissus est: Justus et ipse, Salvator, id est, Jesus, sicut angelus interpretatus est, loquens ad Virginem: Et vocabitur Jesus, quia [PL25.1484A] ipse salvum faciet populum suum a peccatis suis [Al. eorum] (Mat. I, 21). Pauper quoque, sive, ut LXX transtulerunt, mansuetus, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, et dicit in Evangelio: Discite a me, quoniam mansuetus sum, et humilis corde (Mat. XI, 29). Et, ascendens super asinam subjugalem, sive super pullum novum, utrumque videlicet populum, Circumcisionis et Praeputii, quorum prior gravissimum Legis portaverat jugum, sicut in Actis apostolorum scriptum est: Nec nos, nec patres nostri potuerunt portare grave Legis jugum (Act. XV). Unde et Paulus scribit ad Galatas qui circumcidi volebant: State, et nolite iterum jugo servitutis contineri (Galat. V, 1). Pullus autem novus, gentilium multitudo, frena non habens Legis, nec rectus ab aliquo, sed semper [PL25.1484B] in praecipitiis et in voraginibus idololatriae elisus atque confractus, Domini sessione didicit ambulare et rectam viam ingredi. Et disperdam, inquit, quadrigam ex Ephraim. Adhuc ex Dei Patris persona dicitur, quod quadriga, sive currus, ex Ephraim pereat, et equus de Jerusalem. Et interim secundum litteram haec loquitur: Non erunt praelia, omnibus Christi adventu et nativitate pacatis. Porro secundum altiorem intelligentiam, Ephraim refertur ad haeresum multitudinem, quae interpretatur καρποφορία, 863 id est, ubertas et frugum abundantia, de quibus scriptum est in septuagesimo septimo psalmo: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. De his quadrigis et curribus [Al. aurigis] legimus: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini [PL25.1484C] Dei nostri invocabimus: ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus (Ps. XIX, 8, 9). Equus qui disperditur de Jerusalem, ille est de quo legimus: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII, 17), Et in Jeremia, qui luxuriae vacabant et libidini, audiunt: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V, 8). Unde revocantur ad poenitudinem, dicente Psalmographo: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9). Cumque disperdiderit Deus currus Ephraim et equum de Jerusalem, qui de istiusmodi equis et curribus fuerint liberati; transferentur in Domini servitutem, et efficientur Cherubim, et de ipsis dicetur: Currus Dei decem millium multiplex, millia loetantium (Ps. LXVII, [PL25.1484D] 18). Et: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea (Cant. I, 8). Et: Ascende equos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). Dissipabitur arcus belli, ut non mittantur ignita jacula, quae voluptuosorum possint corda percutere. Et loquetur pacem gentibus, de quibus scriptum est: Ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Et rursum: Super ipsum gentes sperabunt (Isai. XI). Et: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae (Ps. LXXI, 8). Hoc non est extenuandum per allegoriam; sed credendum vere esse completum, secundum [PL25.1485A] illud quod legimus: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8). In septuagesimo quoque primo psalmo sub persona Salomonis et veri pacifici dicitur: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terrae terminos (Vers. 8).

(Vers. 11, 12.) Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua: convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. LXX: Et tu in sanguine testamenti emisisti vinctos tuos de lacu qui non habet aquam: sedebitis in munitione vincti congregationis, et pro una die peregrinationis 864 tuae duplicia reddam tibi. Postquam sermo prophetae, immo ipse Deus Pater omnipotens, nuntiavit Sion et Jerusalem quod veniret ad eas rex suus, mitis, et ascendens [PL25.1485B] super asinam subjugalem, et pullum asinae, et potestas ejus esset futura a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos terrae, facit apostropham ad ipsum Christum, de quo vaticinium est, et loquitur: Tu quoque in sanguine testamenti, sive pacti tui, emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti. Denique postquam Dominus resurrexit, hi qui peccatis Adam, sive, ut quidam volunt, erroris inoliti, ac mortis vinculis tenebantur, resurrexerunt cum eo, et apparuerunt in sancta civitate. De hoc sanguine testamenti, et ipse futuram indicans passionem, ad [PL25.1485C] discipulos loquebatur: Accipite, et bibite ex hoc omnes: hic est enim catix novi testamenti in sanguine meo (Matth. XXVI, 27, 28). In hujus praefigurationem lacus qui non habet aquas, et Joseph a fratribus missus est in lacum (Gen. XXXVII): et Daniel (Dan. VI) et Jeremias a Chaldaeis et populo Judaeorum: Banaias quoque tempore nivis et frigoris descendit in lacum, ut ibi leonem interficeret (II Reg. XXIII, 20). Jeremias autem non in aquam laci; sed in lutum coenumque laci demergitur, quod posset suffocare magis quam refrigerare sitientem (Jerem. XXXVII et XXXVIII). Unde in psalmo scribitur: Infixus sum in limum profundi, et non est substantia (Ps. LXVIII). In hoc lacu inferni morabatur dives ille quondam purpuratus, cujus lingua magniloqua poenarum exurebatur [PL25.1485D] incendiis, et intantum non habebat ulla aquarum refrigeria, ut extremi digiti pauperis tincti in aqua refrigerium postularet (Luc. XVI). Rursumque ad ipsos qui vincti erant, et Christi misericordia liberandi sermo dirigitur: Convertimini ad munitionem, vincti spei. Et est sensus: Qui nunc vincti estis et immiti atque terribili inferno tenemini, qui solutionem vinculorum in Christi speratis adventu, convertimini ad munitionem, sive sedebitis in munitione, de qua scriptum est: Munimentum sancti timor Domini; 865 ut possitis discere: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Ps. LXX, 3), et de vobis quoque propheta commemoret: [PL25.1486A] Ecce civitas firma, salutare nostrum ponet murum et antemurale (Isai. XXVI, 1). Hanc autem munitionem ad quam Deus cohortatur vinctos spei, sive vinctos sperantes Ecclesiae, non aliam debemus accipere nisi habitationem paradisi, in quam primus cum Domino latro ingressus est (Luc. XXIII): et idcirco per Zachariam provocantur ad munitionem, quia jam tunc et ex illo tempore Dominus promittebat, ut pro brevi tribulatione, aeterna reciperent praemia. Sive, ut in LXX legitur: pro una die peregrinationis tuae, duplicia reddam tibi. Ad comparationem enim aeternitatis, omne quod patimur in mundo una dies appellanda est, non habitationis, sed peregrinationis: quia advenae sumus et peregrini sicut omnes patres nostri. Nam in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae, [PL25.1486B] supra modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur (II Cor. 4). Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna.

(Vers. 13.) Quoniam extendi mihi Judam, quasi arcum implevi Ephraim, et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. LXX: Quoniam tetendi te, Juda, mihi quasi arcum: implevi Ephraim, et suscitabo filios tuos, Sion. super filios Graecorum, et attrectabo te quasi gladium pugnatoris. Hoc Judaei ad Machabaeorum tempora referunt. qui vicere Macedonas, et sordidatum templum idololatria post trium et semis annorum spatium mundaverunt. Quodque sequitur: Quasi arcum implevi Ephraim, eos significari aestimant, qui de decem [PL25.1486C] tribubus quae appellantur Israel, venerant sub Ezechia, quibus etiam Josias regnasse memoratur: ita dumtaxat ut prius testimonium aliter quam nos explanavimus, interpretentur, et dicant: O Christe, quem speramus [Al. sperabamus] esse venturum, et qui regnaturus es in universis terminis terrae: in sanguine testamenti tui quo conspersam Jerusalem, juxta Ezechielem (Cap. XVI), in suo sanguine reperisti, et inisti pactum cum Abraham in divisionibus vituli et arietis et hirci; dimisisti populum tuum Israel de captivitate et camino Chaldaeorum, in quibus 866 nulla erat misericordia (Gen. XV). Propterea et vos, o Israelitae, qui vincti eratis, et sperabatis in Domino, revertimini ad minitissimam Jerusalem: quoniam hodie vobis habetis Dominum pollicentem, quod pro brevi captivitatis injuria, duplicata omnia [PL25.1486D] recipiatis, sicut recepisse legimus et Job (Cap. XLII). Juxta tropologiam hic locus explanari sic potest: Extenditur Judas in arcu, cum Dominus atque Salvator a Patre in hunc mundum mittitur, qui ipse est et arcus, et sagittarius et sagitta. Arcus, ut in praesenti loco. Sagittarius, ut in quadragesimo quarto psalmo: Sagittae tuae acutae potentissimae (Psal. XLIV, 6), quibus [Al. qui] cum fuerit vulneratus, dicit: Vulneratus charitate ego sum (Cant. II, 5). Sagitta vero, ipse est qui loquitur per Isaiam: Posuit me sicut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me (Isai. XLIX, 2). Sagitta electa, verbum Dei est; pharetra in qua sagitta absconditur, dispensatio [PL25.1487A] carnis assumptae. Hac impletur Ephraim, ut cum armatus fuerit et paratus ad bellum, et ipse cum gentibus sagitis Domini vulneretur, ex cujus tribu primus populum scidit Jeroboam (III Reg. 12), quem in haereticorum persona accipi, Osce propheta plenius demonstrat (Ose. V et VI), et quod supra diximus: Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Ps. LXXVII, 9). Suscitante enim Domino filios Sion, hoc est, filios Ecclesiae, et contrariorum dogmatum magistri, et philosophorum omnis assertio, atque argumenta gentilium destruentur, quia ipse Dominus gladius fortium est, de quo dicitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna; propter veritatem et mansuetudinem [PL25.1487B] et justitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua (Ibid. XLIV, 4 et seqq.). Hoc gladio Aethiopes vulnerantur, de quibus scriptum est: Et vos, Aethiopes, vulnerati meo gladio eritis (Soph. II, 12), qui postquam Christi gladio fuerint vulnerati, deponent tetrum colorem, et exsultantes loquentur: Erit splendor Domini Dei nostri super nos (Ps. LXXXIX, 17): quod et David sibi post poenitentiam repromittit: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Ibid., L, 9). Iste est gladius de quo scribit Apostolus: Vivens sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.

(Vers. 14.) Et Dominus Deus super eos videbitur, 867 et exibit ut fulgur jaculum ejus, et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri. Dominus exercituum [PL25.1487C] proteget eos. LXX: Et Dominus Deus super ipsos apparebit; et egredietur sicut fulgur sagitta ejus: et Dominus Deus omnipotens sonabit in tuba, et ibit in commotione terroris sui. Dominus omnipotens proteget eos. Et hunc locum ad Machabaeorum referunt tempora quod illis contra Antiochum dimicantibus atque vincentibus, Domini fuerit pugna atque victoria, qui egressus sit fortis ad praelium, et instar fulguris illius potentia apparuerit victisque adversariis, et turbinis morte dispersis, protexerit populum Judaeorum. Nos autem referemus cuncta ad intelligentiam Salvatoris, de quo supra dictum est: Extendi mihi Judam quasi arcum. Quo extenso, et haereticis atque gentilibus a Sion filiis interfectis, apparebit gloria Domini, et egredietur ut fulgur jaculum ejus, [PL25.1487D] de quo fulgure et in Abacuc legimus: In luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae (Abac. III, 11). Quod fulgur et splendor alio vocabulo tuba appellatur et clangor, ut cum sanctus clamor [Al. clangor] insonuerit, dicat qui prius surdis auribus fuerat: Disciplina Domini aperuit mihi aures, et dedit mihi aurem ad audiendum. Quodque sequitur: Et vadet in turbine Austri, sive vadet in motu comminationis suae. Ideo comminatur, et dicit, se illaturum esse supplicia, ut poenitentium misereatur. Denique jungit et dicit: Dominus omnipotens proteget eos, quos prius sua comminatione terruerat. Legamus historiam Ninivitarum.

[PL25.1488A] (Vers. 15, 16.) Et devorabunt et subjicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi vino [Vulg. a vino], et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris, et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. LXX: Et consument eos, et obruent in lapidibus fundae, et bibent sanguinem eorum sicut vinum, et implebunt sicut phialas altare, et salvabit eos Dominus in die illa sicut oves populum suum, quia lapides sancti volventur super terram ejus. Pro eo quod nos diximus, elevabuntur, et in Hebraico scriptum est METHNOSASOTH (), potest interpretari 868 vagantes, sive fugientes. Protectis filiis Sion, et Domino canente, et vadente in turbine contra adversarios eorum, tanta erit ruina Graecorum, ut non dicam [PL25.1488B] gladiis, sed jactu lapidum et fundarum rotatibus opprimantur, ita ut praedae sint et devorationi inimicis suis. Tunc bibentes inebriabuntur quasi vino. Non hi qui caesi sunt, ebrii erunt sanguine suo; sed hi qui vicerint quasi ebrii cum desperatione pugnabunt, et placebunt Domino quasi altaris cornua, ejusque libatio. Hoc enim intelligitur in phialis, quibus super altare liba funduntur. Salvabit quoque Dominus eos sicut oves et gregem populi sui: non enim ut armatus exercitus et instructus arte bellandi adversum Macedones dimicabit; sed veniet quasi grex paratus ad mortem, et Domino auxiliante, superabit. Et lapides sancti qui oppressi fuerint (lapides autem vocat, propter duritiam tribulationum et animi fortitudinem) elevabuntur de humilitate sua, et erunt in [PL25.1488C] terra illius gloriosi. Aliter: Lapides sancti ejus de genere sacerdotali per diversa fugientes, illo tribuente victoriam consequentur, dicamus et juxta anagogen, immo explanemus prophetiam multis obscuritatibus involutam. Filii Sion protecti a Domino suo, devorabunt adversarios suos, quos intelligimus filios Graeciae. Et subjicient lapidibus fundae, comminationibus Scripturarum, de adversariis suis subjectos humilesque facientes: nihil enim ita percutit, ut exemplum de Scripturis sanctis, et testimonium rotatu oris emissum. Quod autem in LXX dicitur: Et bibent sanguinem eorum quasi vinum, in Hebraeo non ita legimus; sed bibentes inebriabuntur quasi vino, ut audiant illud de Cantico canticorum: Bibite, amici, et inebriamini (Cant. V, 1). Et ita placebit eorum ebrietas, quasi [PL25.1488D] altaris sacrificium; et quasi cornua, sive anguli altaris. Salvabit quoque eos Dominus, quasi gregem populi sui, quia lapides sancti volventur super terram ejus, qui tantum erunt leves et in sublime nitentes, ut non praestolentur aedificantium manus, sed ipsi festinent imponi super fundamentum Christi, et contineri angulari lapide, de quibus et Petrus apostolus 869 loquitur: Sicut lapides vivi superaedificamini in domum spiritualem, et sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas, placentes Deo (I Petr. I, 5). Isti sunt lapides qui clamabunt, si tacuerit populus Judaeorum (Luc. XIX), et volventur quamdiu in corpore fuerint super terram, quia aggravat terrena habitatio [PL25.1489A] sensum multa curantem (Sapien. IX), et in carne positus Sanctus loquitur: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Ps. LIV, 7)? qui quantum in se est, conatur et volvitur; et erigitur ad summa, sed carnis fragilitate retinetur. Terra autem illa est super quam volvuntur lapides, de qua legimus: Cantate Domino, omnis terra (Ps. XCV, 1). Et: Omnis terra adoret te, et psallat tibi (Ps. LXV, 4).

(Vers. 17.) Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? LXX: Quia si quid optimum illius, et si quid bonum ab eo, frumentum juvenibus et vinum boni odoris ad virgines. Ideo, inquiunt, Machabaei huc illucque fugientes, Domino auxiliante, superabunt, ut, ejectis Macedonibus de terra Israel, mundetur [PL25.1489B] templum, Legis praecepta serventur, et eruditio Scripturarum rursum germinet virgines, id est, populos credentium in unum Deum, qui prius idololatriae fuerant cultibus constuprati. In frumento electorum, id est, BAURIM (), non juvenes, ut Septuaginta transtulerunt; sed electos et eruditos viros intelligi volunt, qui frumentum, id est. Legem Dei comedere mereantur. Pro vino, quod Hebraice dicitur THIROS (), Aquila οἰνίαν interpretatus est: quod et ipsum ad ubertatem vindemiae referri potest. Haec Judaei aestimant. Caeterum nos frumentum electorum, sive juvenum, et vinum germinans virgines, sive vinum boni odoris ad virgines, intelligimus Dominum Salvatorem, qui loquitur in Evangelio: Nisi granum tritici cadens in terram, mortuum [PL25.1489C] fuerit, ipsum solum permanet: sin autem moriatur, majores fructus affert (Joan. XII, 24). De hoc tritico efficitur ille panis, qui de coelo descendit, et qui confirmat cor hominis (Ps. CIII). Hunc panem comedunt, qui in Christo robusti sunt, et ad quos Joannes Evangelista loquitur: Scribo vobis, juvenes, quia sermo Dei in vobis [Al. nobis] manet, et fortes estis, et vicistis malignum (I Joan. II, 14). Qui frumentum est electorum, sive juvenum, ipse est et vinum quod laetificat 870 cor hominis, et bibitur ab his virginibus, quae sunt sanctae et corpore et spiritu, ut inebriatae atque gaudentes, sequantur Ecclesiam, et dicatur de eis: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi: afferentur in laetitia et exsultatione (Ps. XLIV, 15, 16). Quomodo enim laetitiam [PL25.1489D] non habebunt, quae inebriatae poculo Salvatoris generantur in virgines, et audent dicere: Introducite me in cellulam vini, confortate me in unguentis (Cant. II, 4)? Vinum hoc boni odoris est, unde in eodem carmine dicitur: Potabis me de vino unguentarii, de rivis malogranatorum [Al. gnatorum] tuorum (Ibidem). Hoc vino inebriati sunt qui sequuntur Agnum Dei quocumque vadit, vestiti candidis vestibus; quia se cum mulieribus non coinquinaverunt: virgines enim permanserunt (Apoc. XIV).

(Cap. X.---Vers. 1 seqq.) Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt [PL25.1490A] mendacium, et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabuntur: idcirco abducti sunt [Al. adducti] quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. LXX: Petite pluviam a Domino opportunam, temporaneam et serotinam: Dominus fecit phantasias, et pluviam hiemalem dabit eis, unicuique herbam in agro: quoniam hi qui loquebantur, locuti sunt labores: et divini visiones falsas, et somnia falsa locuti sunt, vane consolabantur: ideo arefacti sunt sicut oves, et afflicti sunt, quia non erat qui sanaret. Ita felicitas quae in Machabaeorum tempore promissa est, quando sancti lapides elevati sunt super terram, et res Israelitica crevit in majus, intantum ut rursum frumento Legis populi vescerentur, et vino sancti Spiritus inebriarentur virgines vestrae, ex parte promittitur. Caeterum quia [PL25.1490B] jam extremum tempus est prophetarum, et mundus declinat ad finem, et omnia quae praedicta sunt, sui terminum praestolantur: Petite a Domino ut det vobis pluviam serotinam: ut Christus qui promissus est, veniat et tribuat vobis rores et nives, pro quibus scriptum est in Hebraeo AZIZIM (). Et nescio quid volentes LXX phantasias interpretati sunt, nisi forte magnitudinem gratiae admirationemque donorum, nomine phantasiae voluere describere. Dominus ergo qui facturus 871 est nives et siccitatem omnis terrae, evangelicae praedicationis irrigaturus est pluviis: ipse dabit imbres credentibus, et ubertate omnia complebuntur, ut postquam in Christo crediderint nationes, intelligant vana esse quae ante coluerunt. Sive ipse Israel intelligat, qui quondam deceptus [PL25.1490C] idololatriae erroribus tenebatur, frustra se coluisse simulacra, et divinorum audisse mendacia, et acquievisse somniis, quibus Scriptura praecipit non credendum (Deut. XIII). Et ob hanc causam ducti sunt quasi grex in captivitatem, et afflicti absque pastore Deo, quia Legis notitiam non habebant. Omnis hic locus obscurus et dubius est, et debet nobis lector ignoscere, si in his quae ambigua sunt, et nos pendulo incedimus gradu. Possumus autem juxta spiritualem intelligentiam dicere, quod credentes in Christo Dominus adhortetur ut petant serotinam pluviam in consummatione mundi, quando plenitudo donanda est gratiae, et singulis in agro suo herba succrescet, ita ut possint dicere: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: [PL25.1490D] super aquas refectionis educavit me (Ps. XXII, 1, 2). Omnia enim simulacra, et divini et somniatores frustra locuti sunt, et vane consolabantur. Quae de haereticis loquitur, qui sub nomine Christiano non intelligunt, nec de quibus dicant, nec de quibus affirment, et attendunt spiritibus erroneis, et magistris daemoniorum in hypocrisi mendacia loquentium, et cauteriatam habentes conscientiam (I Tim. IV): ut nequaquam credentes eorum consolationibus abducantur qui vana promittunt, et propterea traditi sunt Satanae in interitum carnis (I Cor. V), et abducti in captivitatem regis Babylonii, et affligentur, quia Christum pastorem non habent, quem sibi falso nomine repromittunt.

[PL25.1491A] (Vers. 3 seqq.) Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo, quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda: et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul, et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis. LXX: Super pastores concitatus est furor meus, 872 et super agnos visitabo: et visitabit Dominus Deus omnipotens gregem suum domum Juda, et ponet eos sicut equum decorem suum in praelio, et ex ipso respexit, et ex ipso posuit, et ex ipso arcus in furore, egredietur omnis qui educit simul, et erunt quasi bellatores conculcantes lutum viarum in praelio, et praeparabuntur, quia Dominus cum eis est. Et in [PL25.1491B] hoc loco duplex Judaeorum expositio est. Alii enim arbitrantur in adventu Christi universa complenda: alii sub Machabaeis jam esse completa. Est autem eorum quae Dominus pollicetur, ista explanatio: Super pastores et principes ac sacerdotes iratus est Dominus, et super hircos, et populum visitavit, juxta illud quod scriptum est: Grex perditus factus est populus meus, pastores ejecerunt eos (Jer. L, 6), ut vitio magistrorum discipuli punirentur: non injustitia judicis, qui peccata patrum reddit in filios; sed quia, illis peccantibus, populus applausit simul: et tunc quidem visitavit Dominus hircos suos, vel agnos pinguissimos, et fecit, juxta Septuaginta, ariditate siccari. Postea vero visitavit Dominus omnipotens gregem suum domum Juda: suscitavit enim Judam [PL25.1491C] Machabaeum, et caeteros ex eo, contra duces Antiochi, et posuit illos quasi equum gloriae suae in praelio, hoc est, qui de illius stirpe generati sunt: multo enim tempore Macedonas oppresserunt. Quodque sequitur: Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul, sic μεταφορικῶς intelligunt, ut angulum interpretentur regiam potestatem, quod parietes ipsa contineat [Al. continebat]. Et ex ipso, inquit, paxillus, id est, sacerdotium. Lege Isaiam, in quo Eliachim in templo Dei quasi paxillus figitur (Isai. XXII). Ex ipso arcus praelii, fortes ab bellandum: ex ipso etiam omnis exactor simul, quod in Hebraico scriptum est, NOGES (), et Aquila interpretatus est εἰσπράσσων: ut non solum fortes et boni, sed alii [PL25.1491D] ex eis fuerint indigni genere suo. Judas enim Machabaeus et omnes qui de genere ipsius principes fuere in populo, et angulus erant; quia regia potestate populum continebant, et paxillus, ipsi enim erant sacerdotes, et arcus praelii, quia viri exstitere fortissimi, ut non solum 873 exercitum aciemque disponerent; sed primi ad praelium prosilirent. Possumus de hoc quod sequitur: Ex ipso egredietur omnis exactor simul, pro quo LXX transtulerunt: Ex ipso egredietur omnis qui educit simul, et hoc dicere: Nulla erit dignitas in exercitu, quae non illius arbitrio disponatur. Et erunt viri fortissimi, conculcantes [PL25.1492A] Macedonas quasi lutum viarum in praelio: erunt autem fortissimi, atque bellabunt, quia Dominus cum eis est. Nostri haec ad persecutionis tempora referunt, quod pro vitio sacerdotum frequenter etiam populus tradatur adversariis: et tamen Dominus omnipotens visitet postea gregem suum domum Juda, qui Deum et sermone et animo confitetur: et ponat eos quasi equum gloriae suae in bello, de quo sancti dicunt: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). Ipse erit et arcus furoris Domini, de quo ait: Inebriabo sagittas meas sanguine (Deut. XXXII, 42). Et rursum: Sagittae meae consument eos. De hoc arcu, et de his sagittis in septimo Psalmo (Vers. 13, 14) legimus: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in ipso paravit vasa mortis, [PL25.1492B] sagittas suas ardentibus effecit. Et conculcabunt, ait, adversarios suos in martyrio coronati, et dicent: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropinquarent super me nocentes, ut ederent carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI, 1 seqq.) Quando implebitur illud eloquium: Unus ex vobis persequetur mille, et duo convertent in fugam multa millia (Deut. XXXII).

(Vers. 6, 7.) Et confundentur ascensores equorum, et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et [PL25.1492C] erunt sicut fuerant, quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. Et erunt quasi fortes Ephraim: et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt, et laetabuntur: et exsultabit cor eorum in Domino. LXX: Et confundentur ascensores equorum: et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo, et habitare eos faciam, quia dilexi eos. Et erunt sicut 874 quando non eos abjeceram, quia ego Dominus Deus eorum, et exaudiam eos: et erunt quasi bellatores Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi in vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et gaudebit cor eorum in Domino. Et haec juxta superiorem sensum dupliciter edisserunt, ut aut sub Machabaeis transacta jam dicant, aut sub Christo in ultimo saeculo transigenda commemorent: [PL25.1492D] Et est sensus: Cum positus fuerit Judas quasi equus decorus in praelio, et conculcaverit quasi lutum adversarios, et Domino secum bellante, superarit: tunc omnis equitatus Graeciae corruet, et domus Juda et domus Israel (eam enim vocat domum Joseph, id est, decem tribuum) pariter salvabuntur, et convertam eos de captivitate in qua fuerant, et erunt sicut eo tempore, quando non projeceram eos: ego enim sum Dominus Deus eorum, qui illos exaudiam deprecantes. Et Ephraim qui nunc captivi detinentur, postea laxabuntur, et in tantum venient gaudii, ut eos vino madidos arbitreris. Filii [PL25.1493A] quoque eorum cernent patrum triumphos, et in Domino laetabuntur, quo praebente, victoriam consecuti sunt. Quaeramus historiam quando Judas et Israel adversum Graecos pariter dimicarint, vel quo tempore Ephraim de captivitate Assyria sit reversus, quando, juxta Ezechielem (Cap. XXXVII) duae virgae, id est, Judas et Ephraim, sibi junctae sint, et in unum baculum copulatae. Quod juxta tropologiam sic explanari potest. Quando visitaverit Dominus omnipotens gregem suum domum Juda, tunc confundentur ascensores equorum, de quibus scriptum est: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1). De quibus etiam Psalmistae voce cantatur: Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui [PL25.1493B] ascenderunt equos (Ps. LXXV, 7). Et sanctorum congeminat chorus: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine [Al. nomen] Dei nostri invocabimus; ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos vero surreximus, et erecti sumus (Ps. XIX, 8, 9). In hoc equitatu confidebat rex Aegyptius; et praecipitatus in mare, quasi plumbum submersus est in profundum (Exod. XV), et suo exemplo didicit verum esse, quod scriptum est: Fallax 875 equus ad salutem (Ps. XXXII, 17). Hos currus et quadrigas, supra in quatuor perturbationibus interpretati sumus, qui nisi frenis boni regantur aurigae, ad praecipitia deferuntur. Alius est autem auriga, de quo loquitur Elisaeus: Pater, pater, currus Israel, et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Tunc Deus domum Juda et domum Joseph confortare [PL25.1493C] se dicit (III Reg. XII, 16), ut qui, Jeroboam regnante, divisi sunt, Christo imperante, socientur, et sit unus pastor et unus grex. Et Judas enim et Joseph diversis nominibus, ad unam Salvatoris conferuntur intelligentiam, quia et Joseph esurientibus in Aegypto populis frumenta largitus est (Genes. XLII seqq.): et Dominus famem mundi sua saturavit praesentia. Et convertet eos, et miserebitur eorum: et sic erunt unum sicut fuerunt antequam projiceret eos. Haec universa in persecutionibus accipe, quando, desperatis omnibus, exaudivit servos suos Dominus. Et erunt quasi fortes Ephraim, qui primum debiles et infirmi, postea fortes erant, et suo nomine digni: Ephraim enim interpretatur ubertas. Et laetabitur cor eorum, cum biberint vinum, quod expressum [PL25.1493D] est de vinea Sorec. Filii quoque eorum quibus Paulus apostolus loquitur: Filioli mei, quos rursum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Et Petrus princeps apostolorum: Sicut filii, ait, obedientiae, non conformati juxta priorem conversationem (I Pet. I, 14). Et in Psalmo legimus: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ps. XXXIII, 12). Isti igitur filii exsultabunt et laetabuntur, et cor eorum gaudebit in Domino.

(Vers. 8 seqq.) Sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos, et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. Et seminabo eos in populis, et de longe [PL25.1494A] recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis, et revertentur. Et reducam eos de terra Aegypti, de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. LXX: Significabo eis, et suscipiam illos, quia redimam eos, et multiplicabuntur sicut erant plurimi, et seminabo eos in populis, et qui erant de longe, recordabuntur mei. Nutrient filios suos et convertentur, et convertam eos de terra Aegypti, et de Assyriis suscipiam illos, et in Galaaditin et in Libanum introducam 876 eos, et nullus ex eis deerit. Signum congregationis suae, vel sub Macedonibus, vel in consummatione mundi, ut prius diximus, meum, inquit, habebunt sibilum, ut ex sibilo meo illos congregem, et me doceam esse pastorem. Ego enim redemi eos, et liberavi eos de [PL25.1494B] captivitate, extenso brachio: et ego eos multiplicabo, qui ante multiplicaveram, ut dispersio in populis non videatur esse divisio, sed sementis operatio, et liberorum ac nepotum segete multiplicata, vivant cum filiis suis: et revertantur non solum de terra Aegypti, sed et de Assyriis, et ex utraque orbis parte redeant ad Judaeam, et ad terram Galaad et Libani, quam prius decem possidebant tribus, quae appellantur domus Joseph et Ephraim: et tantus erit numerus reductorum, ut multitudinem terra non capiat. Secundum ἀναγωγὴν significat Dominus et sibilat his qui peccatis fuerant ante captivi, et loquitur ad eos: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris. Tollite jugum meum super vos, et discite [PL25.1494C] a me quia mansuetus sum et humilis corde: Jugum enim meum suave, et onus meum leve est (Matth. XI, 29, 30). Quid hac significatione sibiloque clementius, quo dispersus populus congregatur? Congregantur autem, quia Dominus redemit eos: non corruptibilibus argento et auro, ex vana sua conversatione; sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Domini Jesu (I Pet. I). Unde loquitur in Psalmo: Exsultatio mea, erue me a circumdantibus me (Psal. XXXI, 7). Et iterum: Redemisti me, Domine, Deus veritatis (Psal. XXX, 6). Et multiplicabit [Al. multiplicabo] eos sicut fuerant antea multiplicati, ut impleretur illud quod promissum est Abrahae: Multiplicabo eum, et benedicam illi, et benedictus erit, ut fiat pater multarum gentium (Gen. XVII, 9). Filios [PL25.1494D] autem Abraham non eos debemus accipere, quibus Dominus loquitur: Si filii essetis Abraham, opera patris vestri faceretis (Joan. VIII, 39), sed illos de quibus Apostolus ait: Quotquot ex fide sunt, filii sunt Abraham (Rom. VIII). De hac multiplicatione Isaias mystico sermone testatur, dicens: Qui modicus est, erit in millibus; et qui parvus, erit in gentem magnam (Isai. LX, 22). Multiplicationem autem et benedictionem liberorum non accipiamus 877 carnaliter: alioquin Elias et Elisaeus et Jeremias et Baptista Joannes (quo major inter natos mulierum non fuit) (Matth. XI) hac benedictione caruerunt, [PL25.1495A] sed illam qua vocantur ad fidem multitudines nationum. Denique sequitur: Seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei. Seminati sunt in populis, qui Domini audiere sermonem: Euntes, docete omnes gentes (Matt. XXVIII, 19). Et in alio loco: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat in aeternum (Joan. XV, 16). Cumque apostoli fuerint in populis seminati, gentes et populi longe positi recordabuntur mei, illo prophetico huic sententiae congruente: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ps. XXI, 28, 29). Quodque dicitur: De longe recordabuntur [PL25.1495B] mei, illi simile est: Qui longe estis, recordamini Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum (Jer. XXXI). Longe fuit omnis gentium multitudo; sed recordata est Dei, quia ex uno omnes parente generamur. Cumque apostolis in cunctis gentibus seminatis, gentes longe positae Dei fuerint recordatae, vivent cum filiis suis, ut qui prius infidelitate mortui erant, fide vivere incipiant. Isti sunt filii, quos Paulus nutrivit in Evangelio, scribens ad Corinthios: Lac vobis potum dedi (I Cor. III, 2). Et Petrus in dispersione scribit fidelibus, qui renati erant: Non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per sermonem viventis Dei, et permanentis, sicut modo generati parvuli, ut rationabile lac concupiscerent et in ipso crescerent in salutem (I Pet. I). Ad hos filios scribebat [PL25.1495C] et evangelista Joannes: Filioli, custodite vos ab idolis (I Joan. V, 21). Et reducam, inquit, eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos. De terra Aegypti, in qua imperabat rex Pharao, qui quondam gloriabundus aiebat: Mea sunt flumina, et ego feci ea (Ezech. XXIX, 3). Et de terra Assur, quam tenebat rex Assyrius, sensus magnus, qui et ipse dicebat: Super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Cum autem de tenebris Aegypti et de tribulatione mundi, et de potestate Assyrii, qui interpretatur arguens atque convincens (ipse est enim inimicus et ultor), 878 nationes Dominus congregarit, inducet eos in terram Galaad, et Libani. Galaad in linguam nostram vertitur, testimonium transmigrationis, quando de carnalibus [PL25.1495D] transimus ad spiritualia, de parte venimus ad totum: terrena relinquimus, et ad coelestia transmigramus: Libanus autem interpretatur λευκασμὸς, id est, dealbatio. Adducimur itaque de tenebris Aegypti, ut postquam transierimus et migraverimus a mundo, dealbemur in Domino, et dicatur de nobis: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 6)? Alii juxta Graeci sermonis ambiguitatem, qua et mons Phoenicis et thus Libanus dicitur, nunc Libanum thus interpretantur, et ex thure significari putant Deum, ut postquam de terra transierimus ad coelum, impleatur in nobis oratio Salvatoris: [PL25.1496A] Pater, da eis ut sint in nobis unum, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 22). Unde et sponsa in Cantico dicit ad sponsum: Odor vestimentorum tuorum, sicut odor Libani (Cant. IV, 11). Cumque induxerit nos in terram Galaad et Libani, non invenietur nobis locus, ut nequaquam terrae stringamur angustiis; sed coelorum latitudine [Al. altitudine] perfruamur.

(Vers. 11, 12.) Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus: et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet. Confortabo eos in Domino: Et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. LXX: Et pertransibunt in mari angusto: et percutient in mari fluctus, et siccabuntur omnia profunda fluviorum: [PL25.1496B] et auferetur universa injuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti tolletur. Et confortabo eos in Domino Deo suo, et in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus. Narrant Hebraei captivum populum Judaeorum, non solum in Medos et Persas, sed in Bosphorum quoque et septentrionalem plagam ab Assyriis atque Chaldaeis esse translatum, et postea eos ex parte revocatos, Dei eos ad se convertente clementia; et hoc esse quod nunc dicitur: Transibunt in mari angusto. Propontidis angustias, quae Chalcedonem, et quondam Bizantium brevi freto dividunt. Et percutiet, inquit, Dominus (vadens ante populum suum) maris fluctus, et confundentur omnia profunda fluviorum, ut olim factum est, Jordane siccato (Josue III), et mare Rubrum transgressus est populus in deserto (Exod. [PL25.1496C] XXIV). Cumque fuerit de captivitatis profundo et 879 malorum amaritudine liberatus, humiliabitur Assur, et Aegypti imperium recedet ab eis. Et confortabuntur in Domino, et in nomine illius ambulabunt in terra Israel, dicit Dominus. Haec ut ab Hebraeis nobis tradita sunt, nostrae linguae hominibus expressimus, fidem dictorum ad eos a quibus sunt dicta referentes. Caeterum nos qui Christi censemur nomine, occidentem relinquimus litteram, et sequimur spiritum vivificantem, immo spiritualia spiritualibus comparantes, non Bosphorum et siccitatem rursum maris et arentia fluenta Jordanis, quae fabularum similia sunt, sed dignam in servos suos Dei clementiam quaerimus, quo praeeunte, et nobis aperiente viam, transimus maris fretum, [PL25.1496D] sive angustum mare, quod peccatoribus latissimum est: Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem: arcta et angusta quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13). De hoc mari et in Psalmis legimus: Qui descendunt in mare navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 22). In hoc mare saeculi, in quo sanctorum numerus coarctatur, et in tribulatione positus est, descenderunt apostoli, et primus Dominus, ut nos de amaris fluctibus liberaret (Marc. IV). In hoc mare sagena Evangelii mittitur (Matth. XIII), quae testimoniis texta est Scripturarum, ut pisces multos [PL25.1497A] et obrutos mundi hujus gurgitibus, in auram extrahat liberam, ut possint laudes Deo canere. Hi sunt qui descenderunt in mare, et in Ecclesiarum navibus faciunt opera multa, et Dei cernunt mirabilia in profundo divitiarum sapientiae et scientiae ejus (I Cor. II); et in Spiritu sancto qui scrutatur etiam alta Dei, quibus Dominus loquitur: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). De his piscatoribus qui descendunt in mare, et sunt in navibus, Isaias quoque vaticinatur: Volabunt in navibus alienigenarum, et mare pariter depraedabuntur (Isai. XI, 14). In Ecclesiis enim de numero gentium congregatis, toto apostoli orbe volitarunt, ut depraedarentur mare, et draconis 880 spolia tollerent, qui regnabat in mari, et de quo scriptum est: Hoc mare [PL25.1497B] magnum et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII, 25, 26). Latum et spatiosum mare est parvis et magnis animantibus, quae cum dracone versantur, et quorum non est numerus. Qui autem super mare sunt, et ipso mari volitant in navibus, audient cum Salvatore: Tu dominaris potestati maris: motum fluctuum ejus tu mitigas (Ps. LXXXVIII, 10). Cumque transierint in maris freto, et fluctus ejus suo conculcaverint pede, confundentur omnia profunda fluminis, de quo scriptum est: Qui [PL25.1498A] convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede (Psal. LXV, 6), ut humilietur injuria, sive superbia Assur, et Aegypti a sanctis atque credentibus recedat imperium, et qui liberati sunt, confortentur in Domino, et dicant: Fortitudo mea, et laudatio mea, Dominus (Ps. CXVII, 14). Et iterum: Diligam te, Domine, fortitudo mea (Psal. XVII, 1). Et cum Jeremia: Fortitudo mea, et auxilium meum, et refugium meum, Domine Deus meus (Jerem. XVI, 19). Unde et Apostolus, in quo Christus loquebatur, aiebat: Omnia possum in eo qui me confortat (Phil. IV, 13). Et non solum confortabuntur in Domino, sed et gloriabuntur in eo et dicent: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [PL25.1498B] (Galat. VI, 14). Et: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et in alio loco: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere et scire Dominum, et facere misericordiam et judicium in medio terrae (Jerem. IX, 23, 24). Verum quia in Hebraico scriptum est: Et in nomine ejus ambulabunt, sic intelligendum est: quod in nomine Christi ambulent Christiani, et scribatur in calculis eorum nomen novum, et sub tanti nominis dignitate ambulent cum Domino, sicut ambulavit Enoch, et placuit Deo, et translatus est (Genes. V).

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1476C-1498B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22