Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Titum (3/3)

Vers. 2.) Senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia. Generaliter Tito ante praecipiens quid ipse loqui deberet ad cunctos, in eo quod ait: Tu vero loquere quae decet sanam doctrinam: nunc per singulas species quid unamquamque aetatem deceat, exponit. 714 Primum senibus viris convenientia, deinde anus quid deceat, tertio quae adolescentibus apta sint, tam maribus videlicet, quam feminis: licet in praecepto mulierum vetularum de adolescentibus feminis mandata subjecerit: ut non tam ipse doceret adolescentulas, quam [PL26.578B] quid a vetulis docerentur, exponeret. Extremo de servis, et per singulas aetates, et conditiones, sic decenter praecepta constituit, ut sermo ejus vitae morumque sit regula. Senes igitur sobrios esse, sive vigilantes, quia νηφάλιοι apud Graecos utrumque sonat: honestos, ut aetatis gravitatem morum gravitas decoret: pudicos, ne in aliena aetate luxurient, ne jam frigido ad libidinem sanguine, exemplo sint adolescentibus ad ruinam. Sanos in fide, de qua fidei sanitate supra diximus. Sanos autem non tantum in fide, verum et in charitate, et in patientia, ut cum primam fidei habuerint sanitatem, audiant a Salvatore: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52). Et alibi: Neque enim in Israel tantum fidem inveni (Matth. VIII, 10). Et propter eamdem fidei sanitatem [PL26.578C] fiant filii Abrahae, de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Genes. XV, 8). Et Abacuc de hac fidei sanitate commemorans ait: Justus autem ex fide mea vivit [Al. vivet] (Abac. II, 3). Relege ad Hebraeos Epistolam Pauli apostoli (sive cujuscumque alterius eam esse putas, quia jam inter Ecclesiasticas est recepta), totum illum catalogum fidei enumera, in quo scriptum est: Fide majus sacrificium Abel a Cain obtulit Deo (Hebr. XI, 4 segg.). Et: Enoch translatus est, ne videret mortem; et Noe de his quae necdum videbat, Deo credens fabricatus est arcam, et Abraham in terram quam nesciebat, egressus est. Et ne videretur Scriptura nullum mulieribus fidei exemplum dare, in eadem Epistola scribitur, quia et Sara acceperit [PL26.578D] virtutem ad recipiendum semen, alieno jam aetatis suae tempore, quia fidelem eum qui repromiserat, arbitrata est. Laudatur ibi fides Isaac, et Jacob, Joseph, Moysi quoque et Rahab, caeterorum, quos melius potest scire, qui ipsam Epistolam legerit. Quomodo est igitur fidei 715 sanitas: ita eadem sanitas et in charitate est. Quis autem sanitatem possidet charitatis, nisi ille qui primum Deum dilexerit [PL26.579A] ex tota anima sua, et ex toto corde suo, et ex totis viribus suis? Deinde Christi praeceptum audiens in proximum: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. V), diviserit charitatem: quia in his duobus mandatis pendet omnis Lex et Prophetae. Qui habet sanitatem charitatis, non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non inhoneste, non ad iracundiam concitatur, non cogitat malum, non gaudet [Al. congaudet] super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia praestolatur (I Cor. XIII). Et quia charitas numquam excidit, qui in charitatis est sanitate, numquam et ipse corruit. Siquidem nec tribulatio eum, nec angustia, nec fames, nec persecutio, nec nuditas, nec periculum, nec gladius separare poterit a sanitate [PL26.579B] charitatis, quam habuerit in Christo Jesu. Quid de gladio et caeteris minoribus loquar, quae non possunt eum dividere, qui sanitatis possidet charitatem: cum nec mors, nec vita, nec angeli, nec principatus, nec praesentia, nec futura, nec fortitudo, nec altitudo, nec profundum, nec alia quaelibet creatura possit separare eum qui habet charitatem sanitatis in Christo Jesu? Si intellecta est a nobis sanitas charitatis, de Scripturis aliquod sumamus exemplum, eorum qui in infirmitate sunt charitatis. Ait Salvator de extremis temporibus: Quia cum multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Calida quippe est charitas in his qui fervent in spiritu: frigens autem et glacialis et gelida in his qui flatus Aquilonis durissimos suscepere. Ab Aquilone [PL26.579C] enim exardescent mala super omnes inhabitantes terram (Jerem. I, 14). De hoc frigore charitatis et Ammon in sorore sua Thamar obriguerat (II Reg. XIII). Timendum ergo ne forte et nos hac infirmitate charitatis aliquando superemur. Nonnumquam enim evenit, ut primum a nobis in virginem, sive in quamlibet feminam sit sancta dilectio: et cum mollita mens fuerit in affectus, paulatim sanitas charitatis languore pallescat, et infirmari incipiat, et ad extremam mortem diligentem ferat. Unde et Apostolus caute et prudenter Timotheo praecipit, ut exhortetur adolescentulas in omni castitate (I Tim. V). Omnis autem castitas in carne et spiritu et anima est: ne scandalizetur 716 oculus; ne in pulchritudine vultus feminae haerentes pendeamus [Al. impendeamus]: ne blanda nos [PL26.579D] audire verba delectet: ne ad simulatos sermones mens prius dura marcescat. Caveant ergo, ut diximus, tam juvenes quam senes, tam adolescentulae quam vetulae, et omni diligentia custodiant cor suum: ne per sanitatem dilectionis, morbus charitatis introeat, et per amorem sanctum, fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam. Qui sanus [PL26.580A] est in fide, qui sanus in charitate, sanus quoque sit in patientia: et patientia, quae maxime in tentationibus comprobatur: quia nihil prodest habuisse quae supra enumeravimus, nisi omnes divitiae et mercimonia, quibus onusta navis est, in tempestate serventur, et perflantibus hinc inde ventis, absque naufragio ea, quae bene parta sunt, liberentur. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13).

(Vers. 3 seqq.) Anus similiter in habitu sancto, non incentrices, non vino multo servientes; bene docentes, ut ad castitatem erudiant adolescentulas, ut ament viros suos, ut ament filios: pudicas, castas, habentes domus diligentiam, benignas, subditas viris suis, ut verbum Dei non blasphemetur. Tametsi apostolus Petrus [PL26.580B] praeceperit, ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasculo honorem tribuant, non tamen arbitrandum est, quod uxor, quae corporis vasculum habet infirmum, statim et anima infirmior sit. Unde nunc praecipitur eis, ut in ipsis quoque illud Apostoli compleatur: Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), et dicitur, ut et omnia habeant, quae senibus viris sunt praecepta communiter, in eo scilicet quod ait: Anus similiter, hoc est, ita ut viri senes, in omnibus honestae, sobriae, pudicae, sanae in fide, et charitate, et patientia, et pro sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu sancto, sive ut melius legitur in Graeco, ἐν καταστήματι ἱεροπρεπεῖς, ut ipse quoque earum incessus et motus, vultus, sermo, silentium, [PL26.580C] quamdam decoris sacri praeferant dignitatem. Et quia hoc genus muliercularum esse solet garrulum, juxta illud: Simul autem et otiosae discunt circumire domos: non solum autem otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V, 13): propterea eas vult esse non incentrices, id est, non accusatrices, non tales quae ut aliis placeant, de aliis detrahant. Aut certe quia ipsae 717 adolescentiam jam transgressae sunt, de adolescentularum aetatibus disputent, et dicant: Illa sic ornatur, illa sic comitur, sic illa procedit: amat illum, amatur ab illo: cum etiam si haec vera sint, non tam apud caeteros debeant accusare, quam ipsam secrete Christi charitate corripere, et magis docere ne faciat, quam in publico accusare quod fecerit. [PL26.580D] Solent hae aetates, quia corporis frixere luxuria [Al. luxuriam] (licet sint plurimae, quae nec canos suos erubescant, et ante gregem nepotum trementes virgunculae componantur), vino se dedere pro libidine; et cum inter pocula sibi prudentes visae fuerint et facundae, morum quasi austeritatem assumere, loquentes hoc quod sibi videntur esse, et non [PL26.581A] recordantes illud quod fuerunt. Et a vini ergo nimio potu anus prohibeantur, quoniam quod in adolescentibus libido, hoc in senibus ebrietas est. Aut quomodo potest docere anus adolescentulas castitatem, cum si ebrietatem vetulae mulieris adolescentula fuerit imitata, pudica esse non possit? Signanter autem expressit: Non vino multo servientes. Servitus enim quaedam est et extrema conditio, vino sensus hominis occupari, et non suum esse, sed vini. Quia igitur docuit quales primo anus deberent esse, et post illa quae cum senibus viris habent communia, etiam propria earum exposuit, ut honesto et sancto habitu, et omni decore sint plenae: nec accusatrices, nec aliis detrahentes, nec vino sensibus occupatis. Nunc consequenter doctrinae eis frena permittit, ut [PL26.581B] cum tales fuerint, docendi habeant libertatem, ut scilicet doceant ea quae bona sunt. Licet enim in alio loco dixerit: Docere autem mulieribus non permitto (I Tim. II, 12), sic intelligendum est, ut in viros sit illis doctrina sublata. Caeterum adolescentulas doceant, quasi filias suas. Primum castitatem: quia adversus hanc magis in aetate florenti pugnat inimicus, et virtus ejus omnis contra feminas in umbilico 718 ventris est: deinde ut ament viros suos, diligant filios. Quae doctrina est amare viros; cum hoc non in eloquio docentis, sed in corde amantis sit constitutum? Vult eas amare viros suos caste: vult inter virum et mulierem esse pudicam dilectionem, ut cum pudore, et verecundia, et quasi necessitate sexus, reddat potius debitum viro quam ipsa [PL26.581C] exigat ab eo, et opera liberorum ante oculos Dei et angelorum perpetrare se credat: ita nec illa erubescet etiam secretum cubile, et noctis tenebras, et clausum cubiculum suum, cum omnia patere Dei oculis cogitarit. Filios autem ita diligunt, si eos in Dei erudiant disciplina. Caeterum nolle eos contristare docendo quae bona sunt, et libertatem tribuere peccandi [Al. peccati], non est amare filios, sed odisse. Erudiantur quoque adolescentulae, ut domus habeant diligentiam. Et quia poterat evenire, ut diligentia domus cum austeritate regeretur, et per hoc Apostoli praeceptum, matrona severior fieret in servulos: ideo copulavit, benignas: ut tunc se crederet mariti bene domum regere, si cum benignitate imperet servulis, non in terrore. Necnon et subditas viris suis: ne forte divitiis et nobilitate perflatae Dei sententiae non meminerint, per quam subjectae sunt viris. Ait quippe ad mulierem: Ad virum tuum [PL26.582A] conversio tua; et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). In quo sanctae Scripturae consideranda prudentia est: quia non viro hoc Dominus sit locutus, et dixerit: Dominaberis uxori tuae; sed ipsi mulieri, ut illi praemium relinqueret obsequelae, dum in potestate ejus est, si Dei velit obedire praeceptis, servite viro et marito esse subjecta, ut quodammodo esset libera servitus, et dilectione plena, ideo serviens est viro, dum eum metuit offendere. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus: quaecumque 719 uxor non subjicitur viro suo, hoc est capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir si non subjiciatur Christo capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur: vel dum [PL26.582B] contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur: vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae, ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta, viro imperare desiderat. cum etiam gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae.

(Vers 6 seqq.) Juvenes similiter exhortare, ut pudici sint in omnibus: teipsum exemplum praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate et castitate, in sermone sano et irreprehensibili: ut qui ex adverso est, revereatur, nihil habens de nobis dicere mali. Sicut in eo quod supra praeceperat, dicens: Anus similiter in habitu sancto, similitudinem anuum dixeramus, ad senes esse referendam: ita nunc in eo quod intulit: Juvenes similiter hortare, ut pudici sint, similitudinem [PL26.582C] juvenum ad anus, et per anus ad senes arbitramur aptandam: ut senum habeant sobrietatem, et honesti sint et pudici, et sani in fide, et charitate, et patientia. Anuum autem in habitus sanctitate [Al. habitu sanctitatem], ut non sint accusatores, non vino multo servientes, bene docentes, et caetera. Proprium autem adolescentulorum hoc posuit, ut pudici sint in omnibus, tam scilicet mente, quam corpore: tam opere, quam cogitatione, ut nulla sit in adolescente suspicio turpitudinis. Et licet quidam de Latinis ita existiment legendum: Juvenes similiter hortare ut pudici sint, et postea inferant, in omnibus teipsum formam praebens bonorum operum: tamen sciamus, in omnibus, ad superiora esse referendum, id est, hortare ut pudici sint in omnibus. Sciendum quoque est quod continentia non solum in carnis opere et animi concupiscentia; sed in omnibus rebus necessaria sit: ne honores indebitos appetamus: ne accendamur [PL26.583A] avaritia: ne ulla passione superemur. Teipsum, inquit, formam praebens bonorum operum. Nihil prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit, quam verbo. Denique qui impudicus est, 720 quamvis disertus sit, si ad castitatem audientes cohortetur, sermo ejus infirmus est, et auctoritatem non habet cohortandi. Et econtrario quamvis sit rusticanus et tardus ad loquendum, si castus fuerit, exemplo suo homines potest ad vitae similitudinem impellere. Quod autem ait, in incorruptione, sic accipiendum, quod incorruptio proprie virginitatem sonet. Denique qui virgines sunt, vulgo incorrupti appellari solent; et qui virgines esse desierint, corrupti nominantur; et dicimus, illa quae fuit olim [PL26.583B] virgo, corrupta est. Unde et Titum existimo, priusquam carnis opere occuparetur, Evangelio credentem accepisse baptisma, et virginem permansisse, et nunc ab Apostolo, ut in incorruptione formam sui praebeat commoneri: quam quidem incorruptionem in Timotheo non videmus. Nam cum ei diceret: Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed forma esto fidelium [Al. filiorum] in sermone, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12), de incorruptione tacuit, et tantum posuit castitatem. Castitas autem et in coelibatu absque virginitate intelligi potest. Nisi forte castitatem accipiamus in mente, incorruptionem vero in corpore, juxta illud quod alibi in virginis definitione scribitur: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII). Et ipse nunc consequenter [PL26.583C] adjunxit: in doctrina, in incorruptione, in pudicitia. Possemus [Al. possumus] et pudicitiam, et incorruptionem etiam in doctrinae integritate interpretari: nisi quod specialiter sequitur, sermone sano et irreprehensibili, proprium haberet super doctrinae institutione praeceptum. Quod autem ait, sermone irreprehensibili, non quod ullus tantae facundiae et prudentiae sit, ut a nemine reprehendatur (reprehenduntur quippe et apostoli et evangelistae ab haereticis et gentibus), sed quod nihil dignum reprehensione dicat aut faciat, licet adversarii sint ad reprehendendum parati. Et quia sunt multi non subditi, vaniloqui et mentium deceptores, qui oderunt in portis arguentem, et sermonem sanctum abominantur, propterea exemplum nos in omnibus praebeamus in [PL26.583D] doctrina, in integritate, 721 in pudicitia, in sermone sano et irreprehensibili: ut adversarii vitae et doctrinae nostrae sanitate perterriti, non audeant accusare, hoc est, nihil verisimile in accusatione confingere. Et revera usque hodie videmus nonnullos in Ecclesiis (quamquam haec rara avis sit) tantae gravitatis continentiaeque esse, ut etiam ab adversariis habeant testimonium, et dicatur, vir magnus [PL26.584A] est ille, et sanctae conversationis, probisque moribus, nisi esset haereticus. Nemo est enim tam immoderatae impudentiae, ut solis radios possit accusare tenebrosos, et clarum lumen caligine noctis offundere. Unde et Apostolus haec eadem praecavens ait: Ut auferam occasionem his qui volunt occasionem (II Cor. XI, 12). Potest autem is qui ex adverso est, et diabolus intelligi, qui accusator est fratrum nostrorum, ut Joannes Evangelista praedicat: qui cum nihil habuerit mali quod nobis objiciat, erubescit, et criminator non poterit criminari. Diabolus autem in Latina lingua criminatorem sonat.

(Vers. 9, 10.) Servi dominis suis subditi sint in omnibus: sint placentes, non contradicentes, non furantes; sed omnem fidem ostendentes bonam, ut doctrinam [PL26.584B] Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Quoniam Dominus et Salvator noster, qui in Evangelio ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), nullam conditionem, aetatem, sexum, a beatitudine arbitratur alienum: propterea nunc Apostolus et servis praecepta constituit, scilicet ut parti Ecclesiae membrisque corporis Christi. Et quomodo superius senes, anus, adolescentulas, juvenes, quid Titus erudire deberet edocuit: ita nunc servis apta praecepta constituit. Primum ut subditi sint dominis suis in omnibus. In his autem omnibus, quae non sunt contraria Deo: ut si dominus ea jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur servus domino. Sin vero contraria praecipit, magis obediat spiritus, quam corporis [PL26.584C] domino. Diligenter attendite quomodo congrua personis praecepta decernat. Servi, inquit, dominis suis subditi sint in omnibus (Ephes. VI, 5). In alio loco disputans de filiis, ait: Filii, obedite parentibus (Coloss. III, 20). Filios quippe decet parentibus obedire: servos vero imperanti domino esse subjectos. Nec illud putemus 722 esse contrarium, quod in alia Epistola: Mulieres, ait, subjectae sint viris (Ephes. V, 22; Coloss. III, 18), et in hac subjectas viris suis asseruit uxores, quasi eodem verbo et in servis, et in uxoribus usus sit. Quodammodo enim maritus uxoris est dominus. Ipse, inquit, dominabitur tui (Genes. III, 16). Erat et Salvator subjectus parentibus suis (Luc. II), sed cum adhuc duodecim esset annorum, et nihil differret a servo, Dominus omnium: necdum [PL26.584D] enim ad perfectam viri aetatem quae posset haereditatem capere, pervenerat. Sed et alibi de eo scriptum est: Quia cum subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse filius subjicietur ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Subjicientur autem ei omnia, cum dixerit, Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). In subjectis servis Dominus subjicitur. [PL26.585A] Et quomodo pro nobis dicitur esse maledictum, cum non sit maledictum, sed vera benedictio: ita pro nobis, vel subjectus scribitur, vel non subjectus: si aut subditi fuerimus Deo, aut non subditi. Quidam hunc locum ita legunt: Servi dominis suis subditi sint, et postquam huc usque distinxerint, inferunt, in omnibus placeant: cum in Graeco alius sit ordo lectionis, id est, servi dominis suis subditi sint in omnibus; ut sequatur, εὐαρέστους εἶναι: quod nos licet non plene, tamen ex parte aliqua interpretari possumus, ut complaceant sibi: ne videlicet super conditione sua videatur eis Dei iniqua sententia. Sed quomodo pauper juxta mensuram suam salvari potest; et mulier in sexus infirmitate a regno Dei non excluditur, et omnis conditio secundum ordinem [PL26.585B] suum beatitudinem capere potest: ita et servi complaceant sibi quod servi sint: et non idcirco putent Deo se servire non posse, quia subjecti sint hominibus; sed in eo magis placere voluntati Dei, si et dominis suis subditi fuerint in omnibus, et complacuerint sibi in conditione sua; et quod deinceps Apostolus praecipit exsequantur, ut non sint contradicentes, non furantes. Vel maximum servorum vitium est, dominis contradicere, et cum aliquid jusserint, secum mussitare. Itaque Titum commonet, ut per doctrinam sanam ab his qui Christiani servi sunt, istiusmodi auferat passionem. Si enim quae dominus 723 imperat necesse habet servus implere: cur hoc ipsum non cum bona faciat voluntate; sed et dominum offendat, et tamen [PL26.585C] faciat quod jubetur: maxime cum et Deus ad aquam contradictionis offensus sit? Et in alio loco de murmurante populo loquatur: Desinat a me murmuratio eorum, et non morientur (Num. XIV). Post contradictionem et aliud servorum vitium doctrina Christi corrigat, ne fures sint. Fur autem non solum in majoribus, sed etiam in minoribus judicatur. Non enim id quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione et adulterio, non idcirco diversa sit fornicatio aut adulterium, si pulchra, vel dives, deformis aut pauper, meretrix vel adultera sit: sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio, vel adulterium. Ita et in furto, quantumcumque servus abstulerit, furti crimen incurrit. Unde et in Moysi lege fures nonnumquam septuplum, [PL26.585D] nonnumquam quadruplum reddere compelluntur, et interdum obtruncatur, interdum venditur fur ipse pro furto, de quibus nuper vobis in Levitico exposuisse me memini. Si autem hoc prohibetur in servo, quanto magis in libero: ne aut judex rapiat, aut miles non contentus stipendiis suis aliena devastet? Pulchre quidam vir apprime gravis, cum ei cujusdam judicis laudaretur integritas, et diceret de eo ille qui laudabat, Non est fur: respondit, Optimum servum faceret, si nec fugitivus esset: intantum furti suspicio ab omni libero debet esse aliena. Sint itaque servi subditi dominis suis in omnibus, [PL26.586A] sint complacentes conditioni suae: ut non ferant aspere servitutem, non contradicant dominis, non furentur, et post haec in omnibus fidem bonam ostendant, ut doctrinam Salvatoris Dei nostri ornent in omnibus. Si enim apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud Deum majora committi. Ornat autem doctrinam Domini, qui ea quae conditioni suae apta sunt, facit. Et e diverso confundit eam, qui non est subjectus in omnibus, cui conditio sua displicet, qui contradictor atque fraudator in nullo fidem bonam ostendit. Quomodo enim potest [Al. poterit] fidelis esse in substantia Dei, qui carnali domino fidem exhibere non potuit?

724 (Vers. 12 seqq.) Illuxit enim gratia Dei [PL26.586B] Salvatoris omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et juste, et pie vivamus in hoc soeculo: exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum egregium, aemulatorem bonorum operum. Post catalogum doctrinae ad Titum, quid senes, quid anus, quid adolescentulas et juvenes, quid ad extremum servos erudire deberet, recte nunc intulit. Illuxit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus. Non est enim aliqua differentia liberi et servi, Graeci et barbari, circumcisi, et habentis praeputium, mulieris et viri: sed cuncti in Christo unum sumus, universi ad Dei regnum vocamur, omnes post offensam [PL26.586C] Patri nostro reconciliandi sumus; non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris: vel quod Dei Patris vivens et subsistens gratia ipse sit Christus: vel quod Christi Dei Salvatoris haec sit gratia · et non nostro merito salvati simus, secundum illud quod in alio loco dicitur: Pro nihilo salvabis eos (Psal. LV, 8). Quae gratia omnibus hominibus ideo illuxit, ut erudiret nos abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et juste et pie vivere in hoc saeculo. Quid sit autem abnegare impietatem, et saecularia desideria, ex eo quod supra exposuimus, Deum confitentur se nosse, factis autem negant, intelligi posse confido, et per contraria disserta contraria. Saecularia ergo desideria sunt, quae a mundi istius principe suggeruntur: et cum sint saeculi, cum saeculi [PL26.586D] hujus nube pertranseunt. Nos autem cum pudice et juste, nec corpore scilicet, nec mente peccantes, vixerimus in Christo, pie quoque vivemus in hoc saeculo: quae pietas exspectat beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Sicut enim impietas magni Dei reformidat adventum, ita secura de opere suo, et de fide illum pietas praestolatur. Ubi est serpens Arius? ubi Eunomius coluber? Magnus Deus Jesus Christus, Salvator dicitur, non primogenitus omnis creaturae, non Verbum Dei et sapientia; sed Jesus Christus: [PL26.587A] quae vocabula assumpti hominis sunt. Neque vero alium Jesum Christum 725 alium Verbum dicimus, ut nova haeresis calumniatur: sed eumdem et ante saecula, et post saecula, et ante mundum, et post Mariam: immo ex Maria, magnum Deum appellamus Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui dedit semetipsum pro nobis, ut pretioso sanguine suo nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum περιούσιον (ita quippe habetur in Graeco) et bonorum operum faceret aemulatorem. Saepe mecum considerans quid sibi vellet verbum περιούσιον, et a sapientibus saeculi hujus interrogans si forte alicubi legissent, numquam invenire potui qui mihi quid significaret, exponeret. Quamobrem compulsus sum ad vetus instrumentum [PL26.587B] recurrere, unde arbitrabar et Apostolum sumpsisse quod dixerat. Hebraeus enim ex Hebraeis, et secundum legem Pharisaeus, utique id ponebat in Epistola sua, quod in veteri Testamento legisse se noverat. In Deuteronomio itaque reperi: Quoniam populus sanctus tu Domino Deo tuo, et in te complacuit Domino Deo tuo; ut esses ei in populum περιούσιον, ex omnibus populis qui sunt super faciem terrae (Deut. VII, 6). Et in centesimo tricesimo quarto Psalmo, ubi nos habemus, Psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, [PL26.588A] Israel in possessione sibi (Ps. CXXXIV, 3, 4): pro eo quod est, in possessione, in Graeco scriptum est, εἰς περιουσιασμὸν, quod quidem 726 Aquila et quinta Editio, εἰς περιούσιον expresserunt. Septuaginta vero et Theodotio, περιουσιασμὸν transferentes, commutationem syllabae fecere, non sensus. Symmachus igitur pro eo quod est in Graeco περιούσιον, in Hebraeo, SGOLLA (), expressit ἐξαίρετον, id est, egregium, vel praecipuum: pro quo verbo in alio volumine Latino sermone utens, peculiarem interpretatus est. Recte igitur Christus Jesus, magnus Deus noster atque Salvator, redemit nos sanguine suo, ut sibi Christianum populum peculiarem faceret, qui peculiaris tunc esse posset, si bonorum operum aemulator existeret. Unde et illud quod in Evangelio [PL26.588B] secundum Latinos interpretes scriptum est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11), melius in Graeco habetur panem nostrum ἐπιούσιον, id est, praecipuum, egregium, peculiarem, eum videlicet qui de coelo descendens, ait: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 5). Absit quippe ut nos, qui in crastinum cogitare prohibemur, de pane isto qui post paululum concoquendus et abjiciendus est in secessum, in prece Dominica rogare jubeamur. Nec multum differt inter ἐπιούσιον et περιούσιον: praepositio enim tantummodo est mutata, non verbum. [PL26.589A] Quidam ἐπιούσιον existimant in oratione Dominica panem dictum, quod super omnes οὐσίας sit, hoc est, super universas substantias. 727 Quod si accipitur, non multum ab eo sensu differt quem exposuimus. Quidquid enim egregium est et praecipuum, extra omnia est, et super omnia.

(Vers. 15.) Haec loquere et exhortare, et increpa cum omni imperio. Tria posuit, loquere, exhortare, et increpa. Et quidem in eo quod ait, loquere, ad doctrinam videtur esse referendum. Quod vero intulit, exhortare, id est, παρακάλει, aliud quoddam in Graeco significat quam in Latino: παράκλησις quippe magis consolationem quam exhortationem sonat. Hoc verbum et superius de adolescentibus est locutus: Juvenes similiter consolare, pudicos esse in omnibus. De [PL26.589B] quo nos in suo loco ita ut in Latino legitur, quasi exhortare scriptum esse, expressimus. Consolatur igitur audientem, qui dicit: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo (I Cor. V, 20), et seipsum humiliat et subjicit, ut lucrifaciat quem consolatur. Quod vero tertium est, increpa, consolationi mihi videtur esse contrarium, ut quicumque consolationem contempserit, increpatione sit dignus, et mereatur audire: Obliti estis consolationis, quae vobis ut filiis loquitur. Ad Timotheum quoque alteram consolationem, et increpationem alteram legimus, dicente Apostolo: Insta opportune, importune, argue, increpa, consolare (II Tim. IV, 2). Et ibi quidem increpatio ante assumitur, et postea consolatione severitas temperatur. Hic vero ante vult discipulos consolari, [PL26.589C] et si non profecerint consolando, tunc corripi, et corripi cum omni imperio. Sic enim intelligo hoc quod dictum est: Increpa cum omni imperio, ut specialiter ad increpationem, et non ad duo superiora in commune referatur. Neque enim convenit dicere, consolare cum omni imperio, et loquere cum omni imperio, sed tantummodo, increpa cum omni imperio.

Nemo te contemnat. Existimet aliquis hoc ipsum nunc ad Titum scribi quod ad Timotheum dictum est: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 14). Nos vero juxta Graeci sermonis differentiam, aliud putamus significare περιφρονείτω, quod hic scribitur, et aliud καταφρονείτω, quod ad Timotheum dictum est, 728 et praepositiones περὶ, vel κατὰ, sensum [PL26.589D] facere diversum. Quod autem non fortuito, et ut libet, Paulus apostolus, non solum nominibus et verbis, verum etiam praepositionibus diversis utatur pro varietate causarum, perspicuum fieri poterit ex eo quod ait: Mulier enim ex viro, vir vero per mulierem (II Cor. XI, 12). Et alibi: Quia ex eo et per eum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Nec non et illud, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per [PL26.590A] hominem (Galat. I, 1). Existimamus itaque καταφρόνησιν ad contemptum proprie pertinere, vel cum quis inter eculeum laminasque distentus, contemnit dolorem, et nec judicis comminationem, nec circumstantis populi fremitum pertimescit: sed pro confessione martyrii, universa supplicia contemnit et despicit. Econtrario autem est et malus contemptus, de quo et Abacuc, Spiritu sancto in se loquente, testatur: Videte contemptores: et inspicite et admiramini mirabilia, et disperdimini (Abac. I, 5). Juxta quod ad Timotheum quoque scriptum diximus: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12), id est, Nolo te talem exhibeas ut possis ab aliquo merito contemni. Περιφρόνησις autem illud sonat, sicut Stoici tamen asserunt, qui distinguunt inter [PL26.590B] verba subtiliter, cum qui confidens sibi, se alio esse meliorem, despicit eum quem inferiorem putat, et super, id est, plus sapiens, humiliorem existimat dignum esse contemptu. Tale quid intumescens superbiae vanitate, et coelum ipsum, solemque despiciens apud Graecos quidam dixisse deluditur: Ἀεροβατῶ καὶ περιφρονῶ τὸν ἥλιον, quod nos Latine possumus dicere, Scando per aerem, et pluris me novi esse novi esse quam solem. Περιφρόνησις ergo, quae nunc ad Titum ponitur, illum sensum habet: Nemo eorum qui in Ecclesiis sunt, te segniter agente sic vivat, ut se putet esse meliorem. Qualis enim aedificatio erit discipuli, si se intelligat magistro esse majorem? Unde non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui [PL26.590C] praesident, conversatione et sermone praecedant: verum et inferior gradus, exorcistae, lectores, aeditui, et omnes omnino qui domui Dei serviunt. Quia vehementer Ecclesiam Christi 729 destruit, meliores laicos esse quam clericos.

(Cap. III.---Vers. 1, 2) Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, obedire: ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigosos esse: esse modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Tale quid et ad Romanos scribitur: Omnis anima potestatibus superioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quod quidem praeceptum, et hic, et ibi propterea puto editum, quia Judae Galilaei per illud tempus dogma adhuc vigebat, et habebat plurimos [PL26.590D] sectatores, cujus et in Actibus Apostolorum fit mentio, Scriptura referente: Ante hos enim dies surrexit Theodas, dicens, quemdam se esse magnum: cui appositi sunt viri quasi tria millia (Actor. V, 36); et, post hunc surrexit in diebus census Judas Galilaeus: qui inter caetera hoc quasi probabile proferebat ex Lege, nullum debere Dominum nisi solum Deum vocari: et eos qui ad templum decimas deferrent, [PL26.591A] Caesari tributa non reddere. Quae haeresis intantum creverat, ut etiam Pharisaeorum et multam partem populi conturbaret: ita ut ad Dominum quoque nostrum referretur haec quaestio: Licet Caesari dare tributum, an non (Mat. XXII, 17)? Quibus Dominus prudenter, cauteque respondens ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21). Cui responsioni Paulus apostolus congruens, docet principatibus et potestatibus credentes debere esse subjectos. Ἀρχαὶ quippe quae leguntur in Graeco, magis principatus quam principes sonant: et ipsam significant potestatem, non eos qui in potestate sunt homines. Sed quia dixerat, Admone illos, principatibus et potestatibus subditos esse: poterat his qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari: [PL26.591B] juxta Apostoli dictum se assererent principatibus et potestatibus esse subjectos, et facere quod juberent; propterea subjecit: Obedire ad omne opus bonum. Si bonum est quod praecipit imperator et praeses, jubentis obsequere voluntati. Sin vero malum, et contra Deum sapit: responde ei illud de Actibus apostolorum: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Hoc ipsum et de servis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud viros, et de filiis apud parentes, quod in illis tantum debeant dominis, viris, parentibus esse 730 subjecti, quae contra Dei mandata non veniunt. Quod vero sequitur: Paratos esse, dupliciter legendum, ut vel subaudiatur, ad omne opus bonum paratos esse: vel certe cum superioribus copulato hoc quod ait, obedire [PL26.591C] ad omne opus bonum, et hucusque finito, quasi aliud proprium et speciale praeceptum sit, paratos esse, juxta illud quod in Levitico scriptum est: Hircum qui emittitur maledicta populi sustinentem, tradi in manus hominis parati (Levit. XVI, 21). Si quis ergo paratus est, ut ἀποπομπαῖον teneat, et educat [Al. deducat] illum in desertum, et ibi eum disperdat, et quantum in se est, sorte maledictionis exterminet, is cum obedierit, omni operi bono etiam paratus erit. Potest autem et aliter accipi, paratos esse: ut omnia quaecumque evenire possunt, sibi in animo praefigurent: et cum acciderint, nihil quasi novum sustineant, sed eis praeparata sint omnia. Neminem quoque, blasphemare, non simpliciter accipitur. Nec enim ait, neminem hominem blasphemare: sed absolute, [PL26.591D] neminem: non angelum, non aliquam creaturam Dei. Omnia quippe quae a Deo facta sunt, valde bona sunt. Quando Michael archangelus cum diabolo disputabat de Moysi corpore, non fuit ausus inferre judicium blasphemiae, sed dixit, imperet tibi Deus (Jud. IX). Si igitur Michael non fuit ausus diabolo, et certe maledictione dignissimo, judicium inferre blasphemiae: quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur diabolus maledictum: sed per archangeli os blasphemia exire non debuit. Relege veteres libros, et vide quae [PL26.592A] tribus in mente Garizin constitutae sint, ut benedicerent populo, et quae in monte altero, ut maledicerent. Ruben, qui maculaverat thorum parentis, et Zabulon novissimus filius Liae, et ancillarum liberi, in monte Ebal [Al. Eliel] ponuntur, ut maledicant eis qui maledictione sunt digni (Deut. XXVII). Longum est si nunc enumerem quomodo Jacob, qui ad benedictionem vocaverat filios (Genes. XLIX, 1), dicens: ut benedicam vobis, postea quasi in benedictione consociet, maledictus furor eorum, quia procax: et ipse Dominus loquatur in Genesi: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Hoc nunc tantum dixisse sufficiat, quod blasphemare Christi discipulos non oportet: nec quod additur, esse litigiosos. 731 Si enim sumus filii pacis, et volumus [PL26.592B] super nos pacem requiescere, et accessimus ad Jerusalem coelestem, quae ex pace nomen accepit, cum his qui oderunt pacem, habeamus pacem: et quantum in nobis est cum omnibus hominibus pacati simus: non solum cum modestis, sed etiam cum rixosis; quia nulla virtus est ferre mansuetos: locumque demus irae, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines: non quod vanae gloriae desiderio nos esse mansuetos omnibus hominibus ostendere debeamus: sed dum omnes ferimus, et injuriae vicem non rependimus, ipsa opera notiora universis fiant. Potest aliquis ob jactantiam et opinionem vulgi auramque popularem simulare apud quosdam mansuetudinem, et fingere bonitatem. Sed ubi non est vera et genuina et solida mansuetudo, [PL26.592C] nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.

(Vers. 3 seqq.) Fuimus enim aliquando et nos stulti, inobedientes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et in invidia agentes, odiosi, odientes alterutrum. Cum autem bonitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos; sed secundum misericordiam suam salvavit nos, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos opulenter per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati illius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Quaerat aliquis quomodo Paulus fuerit stultus, incredulus, errans, et serviens variis desideriis et voluptatibus in malitia, [PL26.592D] et in invidia, odiosus, et odiens, antequam Salvatoris nostri bonitas atque clementia per lavacrum secundae regenerationis eum salvum faceret: non ex justitiae operibus quae fecerat, sed ex misericordia sua, effuso abundanter et large super apostolos atque credentes per Jesum Christum Spiritu sancto: ut haereditatem gratiae consecuti, spem vitae in perpetuum possiderent. Et certe legimus eum secundum justitiam quae in Lege est sine querela fuisse circumcisum octava die (Philipp. III, 5): Hebraeum ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeum, de tribu [PL26.593A] Benjamin, eruditum ad pedes Gamalielis, et ab infantia sacris Litteris institutum (Actor. XXII). Ad quod respondetur, 732 Judaeos qui ante adventum Salvatoris et passionem ejus, et resurrectionem in Lege versati sunt, licet non plenam, attamen aliqua ex parte habuisse justitiam: sicut Simeon quoque et Anna prophetissa in templo Dei serviens est reperta. Postquam vero populus conclamavit, Crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15): et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Mat. XXV, 27), et ablatum est ab eis regnum Dei, et traditum genti facienti fructus ejus: ex eo tempore qui in Christum non credidit, fuit stultus, errabundus, incredulus, et serviens variis voluptatibus. An non nobis [Al. vobis] videtur Paulus fuisse [PL26.593B] stultus, quando habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam; et persequebatur Ecclesiam: et lapidantium Stephanum vestimenta servabat? cum in tantum odii contra Salvatorem instigatus exarserit, ut litteras a sacerdotibus acciperet, pergens Damascum ad eos qui in Christum crediderant vinciendos? Aut ullas poterat habere virtutes sine virtute Dei Christi Jesu, aut aestuantem flammam restinguere voluptatum, cum non esset templum Dei? Quae autem major potest esse malitia et invidia, quam contra absentes epistolas sumere, et ubique Christi vastare discipulos; nolle ipsum salvum fieri: et caeteris qui salvi esse poterant, invidere: odisse Christianos et consequenter ab omnibus odium promereri? Quis autem major error, et in obedientia, [PL26.593C] et vecordia, quam postquam respiravit dies, et praeterierunt umbrae, Legem abolitam velle servare, et dicere: Ne attrectaveris, ne contigeris, ne gustaveris, et apparente solido cibo et virili, infantiae lacte cupere potari? Diligentius attendamus, et inveniemus in praesenti capitulo manifestissimam Trinitatem. Benignitas quippe atque clementia Salvatoris nostri Dei, non alterius quam Dei Patris, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti, quem effudit super nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, justificavit nos in vitam aeternam. Salus credentium, mysterium Trinitatis est. Alii hunc locum ita intelligunt, ut non de Paulo et apostolis, sed sub apostolorum persona, de aliis dictum putent: ut quomodo sub persona sua, et [PL26.593D] Apollo, et Cephae de dissensione et schismate, quod arguebat in Corinthiis 733 est locutus: ita etiam in praesenti loco, se et apostolos nominans, omnes qui in Christo crediderant, quales fuerint ante regenerationem lavacri vitalis, ostenderit. Simul autem et humilitas ejus est admiranda, quod qui omnem humilitatem [Al. utilitatem] justitiamque Legis quasi quisquilias et purgamenta contempsit, recte se sine Christo vitiis omnibus servisse memorarit.

(Vers. 8.) Fidelis sermo, et de his volo te confirmare [Al. affirmare], ut curam habeant bonis operibus praeesse qui credunt in Domino. Haec bona sunt, et utilia [PL26.594A] hominibus. Hoc quod ait, fidelis sermo, ad superiora jungendum est, in quibus praemiserat, ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Dignus enim fide super haereditate Dei sermo, et super spe vitae aeternae. Unde oportet de his non dubium, non timentem et ipsum credere, et ut credant caeteri, confirmare, non solum autem hoc, sed et hoc eum caeteris his, qui voluerint credere, confirmandum est: quapropter ait: et de his volo te confirmare. Qui autem ista vere esse crediderint, necesse est curam habeant bonorum operum, per quae haereditas Dei, et spes vitae praeparatur aeternae. Et pulchre ut majorem fidem faceret, non dixit, qui credunt hominibus, sed qui credunt Deo. Necesse est enim, ut curam bonorum operum habeant, quae [PL26.594B] adimpleta, et omni studio perpetrata, sunt bona utiliaque credentibus.

(Vers. 9.) Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas quae veniunt ex Lege, devita: Sunt quippe inutiles et vanae. Quia multiplices et diversae sunt quaestiones, propterea Salomon de his qui quaerunt Deum, locutus est, dicens: Recte autem quaerentes eum, invenerunt pacem (Prov. VIII, 35). Qui igitur Deum non recte quaerunt, pacem invenire non possunt. Plurima exempla sunt quaerentium non recte Deum. Judaei prave quaerunt Deum, sperantes se eum invenire posse sine Christo. Haeretici, vano sermonum strepitu concrepantes, quaerunt quem invenire non possunt. Philosophi quoque et barbari de Deo varia sentientes, quaesierunt Deum. Sed quia non recte [PL26.594C] quaesierunt, fuerunt eorum fatuae quaestiones, putantium Deum humanis sensibus posse comprehendi. Ab his igitur Paulus nos revocat quaestionibus. Caeterum ad sapientes, et quae Scripturarum auctoritate 734 sunt fultae, magis cohortatur et provocat, praeceptorum non nescius Salvatoris, in quibus ait: Quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, petite et dabitur vobis. Omnis enim qui quaerit invenit [Al. inveniet], et qui petit accipit [Al. accipiet], et qui pulsat aperietur ei (Luc. XI,); modo non sit corpus nostrum subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia. Exerceatur sensus, mens quotidie divina lectione pascatur: et quaestiones nostrae stultae non erunt quaestiones. Quod autem ait: Genealogias et contentiones et rixas, quae veniunt ex Lege, devita, [PL26.594D] proprie pulsat Judaeos, qui in eo se jactant et putant Legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum: quae quia barbara sunt, et etymologias eorum non novimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis. Et si forte erraverimus [Al. erravimus] in accentu, in extensione et brevitate syllabae, vel brevia producentes, vel producta breviantes, solent irridere nos imperitiae, maxime in aspirationibus et quibusdam cum rasura gulae litteris proferendis. Hoc autem evenit quod LXX interpretes, per quos in Graecum sermonem Lex divina translata est, specialiter HETH litteram et AIN, et caeteras istiusmodi (quia cum duplici [PL26.595A] aspiratione in Graecam linguam transferre non poterant) aliis litteris additis expresserunt. Verbi causa, ut Rahel, Rachel dicerent: et Jeriho, Jericho: et Hebron, Chebron: et Seor, Segor: in aliis vero eos conatus iste deficit [Al. defecit]. Nam nos et Graeci unam tantum litteram s, habemus, illi vero tres, SAMECH, SADE, et SIN: quae diversos sonos possident. Isaac et Sion per SADE scribitur: Israel per SIN, et tamen non sonat hoc quod scribitur. Seon, rex Amorrhaeorum, per SAMECH litteram et pronuntiatur et scribitur. Si igitur a nobis haec nominum et linguae idiomata, ut videlicet barbara, non ita fuerint expressa, ut exprimuntur, ab Hebraeis, solent cachinnum attollere, et jurare se penitus nescire quod dicimus. Unde et nobis curae fuit omnes veteris Legis [PL26.595B] libros, quos vir doctus Adamantius in Hexapla digesserat, de Caesariensi bibliotheca descriptos, ex ipsis authenticis emendare, in quibus et ipsa Hebraea propriis sunt characteribus verba descripta; et Graecis litteris tramite expressa vicino. Aquila etiam et Symmachus, Septuaginta quoque et Theodotio suum ordinem tenent. Nonnulli 735 vero libri et maxime hi qui apud Hebraeos versu compositi sunt, tres alias editiones additas habent: quam quintam, et sextam, et septimam translationem vocant: auctoritatem sine nominibus interpretum consecutas. Haec immortale illud ingenium suo nobis labore donavit, ut non magnopere pertimescamus supercilium Judaeorum; solutis labiis, et obtorta lingua, et stridente saliva, et rasa fauce gaudentium. Est et illis alia occasio superbiae, [PL26.595C] quoniam sicut nos qui Latini sumus, Latina nomina et origines de lingua nostra habentia [Al. trahentia], facilius memoriae tradimus: ita illi a parva aetate, vernacula sui sermonis vocabula penitissimis [Al. peritissimis] sensibus imbiberunt: [Al. imbuerunt [et ab exordio Adam usque ad extremum Zorobabel, omnium generationes ita memoriter velociterque percurrunt, ut eos suum, putes referre nomen. Hoc nos qui aut alias litteras didicimus, aut certe sero credidimus in Christum, aut etiam si infantes sumus Ecclesiae mancipati, magis Scripturarum sensum quam verba sectamur: si forte non ita [Al. tacet ita] novimus, putant se in nominibus referendis, et in supputatione annorum, et in nepotibus et abnepotibus, avis, proavis, et atavis, doctiores. Audivi [PL26.595D] ego quemdam de Hebraeis, qui se Romae in Christum credidisse simulabat, de genealogiis Domini nostri Jesu Christi, quae scripta sunt in Matthaeo, et Luca facere quaestionem; quod videlicet a Salomone usque ad Joseph, nec numero sibi, nec vocabulorum aequalitate consentiant: qui cum corda simplicium [PL26.596A] pervertisset quasi ex adytis et oraculo deferebat quasdam, ut sibi videbatur, solutiones, cum magis debuerit justitiam et misericordiam, et dilectionem Dei quaerere, et post illa, si forte occurrisset, de nominibus et numeris disputare. Satis forsitan de Hebraeorum supercilio et plusquam necesse fuerit dixerimus: sed occasio nobis data est, de genealogiis et contentione et rixis, quae ex Lege veniunt, disserendi. Dialectici, quorum Aristoteles princeps est, solent argumentationum retia tendere, et vagam rhetoricae libertatem 736 in syllogismorum spineta concludere. Hi ergo qui in eo totos dies et noctes terunt, ut vel interrogent, vel respondeant, vel dent propositionem, vel accipiant, assumant, confirment, atque concludant, quosdam contentiosos [PL26.596B] vocant, qui ut libet, non ratione, sed stomacho disputent litigantium. Si igitur illi hoc faciunt, quorum proprie ars contentio est, quid debet facere Christianus nisi omnino fugere contentionem? Rixae quoque legales penitus respuendae sunt, et Judaeorum stultitiae relinquendae. Sunt enim inutiles et vanae, quae tantum speciem scientiae habent: caeterum nec dicentibus, nec audientibus prosunt. Quid enim mihi prodest scire quot annos vixerit Mathusalem, quoto aetatis suae anno Salomon sortitus sit conjugem, ne forsitan Roboam undecimo aetatis illius anno natus esse credatur? et multa istiusmodi, quae aut difficile est invenire propter librorum varietatem, et (dum paulatim de inemendatis inemendata scribuntur) errores inolitos: aut etiam si inveniremus magno [PL26.596C] studio et labore, nihil profutura cognovimus. Frequenter accidit ut habeamus pugnas Legis, non ob desiderium veritatis; sed ob jactantiam gloriae, dum apud eos qui audiunt, docti volumus aestimari: aut certe ex hoc rumusculo turpia sectamur lucra: Quid enim prodest spumantibus labiis, et latratu garrire canum: cum simplex et moderata responsio aut possit te placare si vera est, aut si falsa, leniter et placabiliter emendari?

(Vers. 10, 11.) Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita: sciens quod subversus est ejusmodi, et delinquit qui est a semetipso damnatus. Nomen haereseos, et in Epistola ad Corinthios ponitur: Oportet enim et haereses in nobis esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19). Et [PL26.596D] ad Galatas inter carnis opera numeratur: Manifesta autem sunt opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissentiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et caetera his similia, quae praedico vobis sicut [PL26.597A] 737 praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19 seqq.). In quibus diligenter est observandum, quod quomodo caetera vitia, quae inter carnis opera numerata sunt, excludunt nos [Al. excluduntur] a regno Dei: ita etiam nobis haereses auferant regnum Dei; et non interest quomodo quis, dum tantum excludatur a regno. Quod autem magis mirum sit etiam illud de Actibus apostolorum videtur esse relegendum, fidem nostram in Christum, et Ecclesiasticam disciplinam, jam tunc a perversis hominibus haeresim nuncupatam. Nos enim, inquiunt Judaei ad apostolum Paulum, nec litteras a te accepimus de Judaea [Al. de te... a Judaea], nec veniens quis de fratribus annuntiavit nobis, aut locutus est aliquis de te in malum. Petimus autem, ut audiamus [PL26.597B] a te quid sentias: de haeresi enim ista notum est nobis, quia ubique ei contradicitur (Act. XXVIII, 21, 22). Et licet nomen haereseos Mileti non dicatur, a Paulo tamen opera nominantur, loquente ad presbyteros Ecclesiae: Ego scio quoniam venient post abscessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi: et ex vobis ipsis consurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se (Act. XX, 29, 30). Haec in transitu dicta sint, ubi et alibi haeresis appelletur. Nunc ipsum nomen videtur plenissime ventilandum. Haeresis Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ei melius esse videatur. Philosophi quoque Stoici, Peripatetici, Academici, Epicurei, illius vel illius haereseos appellantur. Superfluum est ire per singula, et Marcionem, Valentinum, [PL26.597C] Apellem, Ebionem, Montanum, et Manichaeum cum suis enumerare dogmatibus: cum perfacile sit unicuique cognoscere quibus singuli ducantur erroribus. Arius et Eunomius, et novae auctor haereseos, utinam tam noti non essent, minus forsitan plurimos decepissent! Haereticum igitur hominem post unam correptionem, sive ut in Graeco melius habetur, νουθεσίαν, devita: νουθεσία autem commonitionem magis et doctrinam absque increpatione significat. Legitur in Latinis codicibus (quod verum Papa quoque Athanasius approbabat): Post unam et alteram correptionem; quod scilicet non sufficiat tantum semel eum corripi, vel commoneri qui aliquo sit depravatus errore: sed et secunda sit ei 738 adhibenda doctrina, ut in ore duorum aut trium testium [PL26.597D] stet omne verbum. Quare autem post primam et secundam correptionem devitandus sit, reddit causas dicens: quod subversus est ejusmodi, et peccat cum sit a semetipso damnatus. Qui enim semel bisque correptus, audito errore suo, non vult corrigi, errare existimat corrigentem: et econtrario se ad pugnas et jurgia verborum parans, eum vult lucrifacere, a quo docetur. Propterea vero a semetipso dicitur esse [PL26.598A] damnatus: quia fornicator, adulter, homicida, et caetera vitia, per sacerdotes de Ecclesia propelluntur. Haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes: quae recessio propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat: schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur: quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest. Caeterum nullum schisma non sibi aliquam confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur.

(Vers. 12.) Cum misero ad te Arteman, aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim, ibi enim statui hiemare. Legimus in exordio istius Epistolae: Hujus [PL26.598B] rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas: et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Ut quia Cretenses nuper crediderant, recedente Paulo, et ad alias Ecclesias transeunte, non dimitterentur orphani: sed haberent apostolicum virum, qui ea quae videbantur deesse, corrigeret. Quia ergo post fundamentum aliarum Ecclesiarum necessarius erat Titus, qui aedificium superstrueret, scribit ei, ut cum Arteman vel Tychicum, unum scilicet e duobus qui secum fuerant, Cretam misisset, impleturus [Al. impleturum] locum ejus: ipse Nicopolim veniret, ibi se hiematurum esse contestans. Ex quo paternos Pauli in Cretenses probamus [Al. probemus] affectus. Necessarium habet Titum in Evangelii ministerium: tamen non eum ante ad se vult venire, [PL26.598C] nisi in locum ejus Artemas, vel Tychicus successor advenerit. Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatramque superarit, nomen accepit.

(Vers. 13.) 739 Zenam legis doctorem, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Iste est Apollo de quo et ad Corinthios scribitur: Unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 12). Fuit autem vir Alexandrinus ex Judaeis, valde eloquens et perfectus in Lege, episcopus Corinthiorum: quem propter dissensiones quae in Corintho erant, ad vicinam insulam Cretam cum Zena legis doctore putandum est transfretasse; et Pauli Epistola dissensionibus quae Corinthi ortae fuerant temperatis, rursum Corinthum [PL26.598D] revertisse. Zenam vero legis doctorem, de alio Scripturae loco quis fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod et ipse apostolicus vir id operis quod Apollo exercebat habuerit: Christi Ecclesias exstruendi. Praecipit itaque Tito, ut quoniam de Creta ad Graeciam navigaturi erant, non eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad viaticum necessaria sunt.

[PL26.599A] (Vers. 14.) Discant autem et nostri bonis operibus praeesse in necessariis usibus, ut non infructuosi sint. Supra dixerat: Zenam Legis doctorem et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Quia ergo poterat suboriri occulta responsio, ut non tam Titus quam quicumque Epistolae lector hoc diceret: et unde Tito, ut viaticum non habentibus largiretur, solvit hanc quaestionem, et quasi nihil sibi opponatur elidit, dicendo: Discant autem et nostri bonis operibus praeesse in necessariis usibus, ut non infructuosi sint. Nostros suos vocat qui in Christo crediderant: qui quia Christi erant, recte et Pauli et Titi appellari merebantur. Habes, inquit, in discipulos potestatem; doce eos non esse infructuosos: sed evangelistis et apostolicis viris, qui bonis operibus serviunt, [PL26.599B] ministrare: et ministrare, non in quibuscumque causis, sed in necessariis usibus: Habentes quippe victum et vestimentum [Al. vestitum], his contenti simus (I Tim. VI, 8): et qui altario serviunt, de altario vivant: et qui participes spiritualium nostrorum facti sunt, debent nobis sua participare carnalia. Et ne forsitan vel epistolam Pauli, vel praeceptum Titi facile contemnerent, infructuosos vocat, quicumque evangelistis non ministraverint. Dicit et Salomon in Proverbiis: Fructus vero eleemosyna (Prov. III, 12). Et ipse Paulus primum spiritus fructum charitatem vocat (Galat, V). Charitas autem in communicatione et in ministerio 740 vel maxime comprobatur. Ut non, inquit, infructuosi sint. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et [PL26.599C] in ignem mittetur (Mat. V, 10). Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet. Apostolicis viris et Evangelizatoribus Christi in necessariis usibus nolle tribuere, sterilitatis seipsum est condemnare.

(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus [PL26.600A] qui secum erant diceret salutari: vel certe proprie in Titum, quod talis esset, ut amorem eorum qui cum Paulo erant omnium mereretur. Magna vero laus Titi per Paulum ab omnibus salutari.

Saluta eos qui nos amant in fide. Si omnis qui amat, amaret in fide, et non essent alii qui absque fide diligerent, numquam Paulus ad amorem, fidem apposuisset, dicens: Saluta eos qui nos amant in fide. Amant quippe et matres filios, ita ut mortem pro eis oppetere sint paratae; sed non amant in fide: et uxores maritos quibus frequentissime commoriuntur; sed amor ille non fidei est. Sola sanctorum dilectio in fide diligit: intantum ut etiam si ille qui diligitur infidelis sit: tamen sanctus in fide eum diligat, secundum illud: Omnia vestra in fide fiant [PL26.600B] (I Cor. XVI, 14). Et alibi: Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35). Diligit sanctus inimicos suos, et ideo in fide diligit: quia credit in eum qui pollicitus est se pro expletione mandati retributurum esse mercedem.

Gratia Domini nostri cum omnibus vobis. Sciendum quod in Graecis codicibus ita scriptum est: Gratia cum omnibus vobis: ut nec Domini, nec nostri, in libris feratur authenticis. In commune itaque sanctis atque credentibus, Tito et caeteris qui cum eo erant, imprecatur gratiam. Et quomodo Isaac patriarcha benedixit filium suum Jacob (Gen. XXVII), et ipse duodecim Patriarchas (Ibid., 29): Apostoli quoque ingredientes domum dicebant: Pax huic domui (Mat. X, 12). Et si digna erat domus, requiescebat [PL26.600C] pax eorum super eam: si vero exhibebat se indignam, revertebatur ad eos qui eam fuerant imprecati. Ita et nunc in fine Epistolae suae Apostolus gratiam credentibus imprecatur: quae cum voto habebat effectum, et erat in potestate credentium, si talem se benedictus, qualem benedicens praebere voluisset.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 26, coll. 578B-600C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22