EPISTOLA LXXVI. AD MAGNUM DE BAPTIZANDIS NOVATIANIS ET DE IIS QUI IN LECTO GRATIAM CONSEQUUNTUR

I. Cyprianus magno filio salutem. Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili charissime, an inter caeteros haereticos, eos quoque qui a Novatiano veniunt post profanum ejus lavacrum [PL3.1138A] baptizari et sanctificari in Ecclesia catholica, legitimo et vero et unico Ecclesiae Baptismo oporteat. De qua re, quantum fidei nostrae capacitas et Scripturarum divinarum sanctitas ac veritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac juris. Propter quod Novatianus nec debet, nec potest excipi quominus ipse quoque extra Ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios et antichristos computetur. Neque enim Dominus noster Jesus Christus cum in Evangelio suo testaretur adversarios suos esse eos qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem suum spargerent adversarios suos esse ostendit [PL3.1138B] dicens: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Item beatus Joannes apostolus nec ipse ullam haeresim aut schisma discrevit, aut aliquos speciatim separes posuit, sed universos qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, antichristos appellavit dicens: Audistis quia antichristus venit, nunc autem antichristi multi facti sunt. Unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joa. II, 18, 19). Unde apparet adversarios Domini [PL3.1139A] et antichristos omnes esse quos constet a charitate atque ab unitate Ecclesiae catholicae recessisse. Adhuc quoque Dominus in Evaugelio suo ponit et dicit: Si vero et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17). Si autem qui Ecclesiam contemnunt ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et illicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est computentur, quando minora peccantes et tantum Ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini judicentur.

II. Quod autem Ecclesia una sit declarat in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi dicens: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri [PL3.1139B] suae electa genitrici suae (Cant. VI, 9); de qua item denuo dicit: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae (Cant. IV, 12). Si autem hortus conclusus est sponsa Christi, quae est Ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. Et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est. Puteus quoque aquae vivae si unus est, idemque intus est, vivificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est. Quod et Petrus ostendens unam Ecclesiam esse et solos eos qui in Ecclesia sint baptizari posse, posuit et dixit: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae [PL3.1139C] factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet [PL3.1140A] baptisma (I Pet. III, 20, 21), probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius Ecclesiae. Si potuit tunc in illo expiati purificati mundi baptismo salvus per aquam fieri qui in arca Noe non fuit, potest et nunc vivificari per baptisma qui in Ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. Sed et Paulus apostolus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26). Quod si una est Ecclesia, quae a Christo diligitur et lavacro ejus sola purgatur, quo modo qui in Ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lavacro ejus potest?

III. Propter quod cum sola Ecclesia habeat aquam [PL3.1140B] vitalem et baptizandi atque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Novatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Novatianum in Ecclesia esse aut Ecclesiae praesidere. Ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit. Si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit, et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in Ecclesia non est, nec episcopus computari potest, qui, evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a se ipso ortus est. Habere namque aut tenere Ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in Ecclesia [PL3.1140C] non est.

[PL3.1141A] IV. Foris enim non esse Ecclesiam nec scindi adversum se aut dividi posse, sed inseparabilis atque individuae domus unitatem tenere manifestat Scripturae divinae fides, cum de sacramento Paschae et Agni, qui agnus Christum designabat, scriptum sit: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exo. XII, 46). Quod item circa Raab, quae ipsa quoque typum portabat Ecclesiae, expressum videmus? cui mandatur et dicitur: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit (Josue. II, 18). Quo sacramento declaratur in unam domum solam, id est, in Ecclesiam victuros, et ab interitu mundi evasuros colligi oportere, quisquis autem de collectis [PL3.1141B] foras exierit, id est, si quis, quamvis in Ecclesia gratiam consecutus, recesserit et ab Ecclesia exierit, reum sibi futurum, id est, ipsum sibi quod pereat imputaturum. Quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum vitandum esse ut perversum et peccatorem et a semetipso damnatum (Tit. III, 10). Hic enim reus sibi erit qui non ab episcopo ejectus, sed sponte de Ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semetipso damnatus.

V. Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit et dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam denuo dicit: Et erit unus grex et unus pastor (Ibid. 16). Si autem grex unus est, quomodo potest gregi annumerari qui in numero [PL3.1141C] gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest qui, manente vero pastore, et in Ecclesia Dei [PL3.1142A] ordinatione succedanea praesidente, nemini succedens, et a se ipso incipiens, alienus fit et profanus, dominicae pacis ac divinae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in Ecclesia Dei, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis Spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 6).

VI. Denique unanimitatem christianam firma sibi atque inseparabili charitate connexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum [PL3.1142B] significat commixtione adunate multitudinis copulatum. Si Novatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi populo et ipse commixtus est, poterit videri et unici ecclesiastici Baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit Ecclesiae unitatem tenere. Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sine spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant qui schisma faciunt, et relicto episcopo, alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum Scriptura divina, ubi a tribu Juda et Benjamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo, alterum sibi foris constituerunt: Et indignatus est, inquit, Dominus in omni semine Israel, et dimovit eos, et dedit eos in direptionem donec abjiceret eos a facie sua, quia [PL3.1142C] dissipatus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath (II Reg. XXII, 20, [PL3.1143A] 21). Indignatum esse Dominum dicit et eos in perditionem dedisse quod ab unitate dissipati essent atque alterum sibi regem constituissent. Et tanta indignatio Domini extitit adversus illos qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret, atque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere et aquam bibere vetaretur. Quod cum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim divinae censurae majestate percussus est, ut inde regrediens impetu ac morsu leonis intinere necaretur. Et audet quisquam dicere aquam Baptismi salutarem et gratiam coelestem communem cum schismaticis esse posse, cum quibus nec terrestris cibus nec saecularis potus debet esse communis? Satiat adhuc [PL3.1143B] in Evangelio suo Dominus et majorem intelligentiae lucem manifestat quod iidem qui se tunc a tribu Juda et Benjamin sciderant, et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles computarentur. Nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandavit et dixit: In viam nationum ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis. Ad Judaeos prius mittens, gentiles adhuc praeteriri jubet. Addendo autem et civitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

VII. Quod si aliquis illud opponit ut dicat eamdem Novatianum legem tenere quam catholica Ecclesia teneat, eodem Symbolo quo et nos baptizare, eumdem nosse Deum Patrem, eumdem Filium Christum, [PL3.1143C] eumdem Spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse quod videatur in interrogatione Baptismi a nobis non discrepare, sciat quisquis hoc opponendum putat primum non esse unam nobis et schismaticis Symboli legem, neque eamdem interrogationem. Nam cum dicunt: [PL3.1144A] Credis remissionem peccatorum, et vitam aeternam per sanctam Ecclesiam, mentiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam. Tunc deinde voce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari nisi per sanctam Ecclesiam posse; quam non habentes, ostendunt remitti illic peccata non posse.

VIII. Quod vero eumdem quem et nos Deum Patrem, eumdem Filium Christum, eumdem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest. Nam et Chore et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eumdem Deum noverant, pari lege et religione viventes, unum et verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, invocabant. Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione [PL3.1144B] Dei atque ordinatione Domini perceperat, sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra jus divinae dispositionis oblata. Thuribula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de caetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis divinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, jussu Domini conflata atque igne purgata in laminas ductiles producuntur et affiguntur altari, secundum quod loquitur Scriptura divina. Memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron imponere incensum ante Dominum, ut non sit sicut Chore. Et tamen illi schisma [PL3.1144C] non fecerant, nec foras egressi, contra Dei sacerdotes impudenter atque hostiliter rebellaverant, quod nunc hi Ecclesiam scindentes et contra pacem atque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum assumere et baptizandi atque offerendi licentiam vindicare conatur. Quomodo perficere quae [PL3.1145A] agunt aut impetrare aliquid illicitis conatibus Deo possunt qui contra Deum, quod eis non licet, moliuntur? Quare qui Novatiano sive caeteris ejusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari Baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.

IX. Atque ut magis intelligi posset contra ejusmodi audaciam quae sit censura divina, invenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separaverint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI). Et quod [PL3.1145B] comminatus per. Moysen Dominus fuerat implevit, ut quisquis se a Chore et Dathan et Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret. Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint. Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur (Osee, IX), docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi qui fuerint eorum peccato contaminati.

X. Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia divinitus irrogantur? Aut quomodo tales justificare et sanctificare baptizatos [PL3.1145C] possunt qui hostes sacerdotum aliena et illicita et nullo sibi jure concessa usurpare conantur? Quos tamen ipsos non miramur pro sua pravitate contendere. Asserant enim necesse est singuli quique quod faciunt, nec volunt, victi facile succumbere, [PL3.1146A] quamvis sciant id quod faciunt non licere. Illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, Christianos antichristis assistere et praevaricatores fidei atque Ecclesiae proditores intus in ipsa Ecclesia contra Ecclesiam stare. Qui, quamquam pertinaces alias et indociles, vel hoc tamen confitentur quod universi sive haeretici sive schismatici non habeant Spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possunt, dare autem Spiritum sanctum non possunt, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant Spiritum sanctum.

XI. Nam cum in Baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat in Evangelio suo Dominus per eos solos peccata posse dimitti qui habeant [PL3.1146B] Spiritum sanctum. Post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan., XX). Quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat Spiritum sanctum. Denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Joannes accepit ante Spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus (Luc. I), ut certum esset atque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant Spiritum Sanctum. Itaque qui haereticis sive schismaticis patrociniantur, respondeant nobis an habeant Spiritum sanctum, an non habeant. Si habent, cur illic baptizatis, [PL3.1146C] quando ad nos veniunt, manus imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cum jam utique illic acceptus sit ubi si fuit dari potuit? Si autem foris tincti haeretici et schismatici non habent Spiritum sanctum, et [PL3.1147A] ideo apud nos manus imponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet Spiritum sanctum non habere. Et idcirco ut secundum divinam dispositionem atque evangelicam veritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint Ecclesiae Baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab adversariis et antichristis ad Christi Ecclesiam veniunt.

XII. Quaesisti etiam, fili charissime, quid mihi de illis videatur qui in infirmitate et languore gratiam Dei consequuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint, sed perfusi. Qua in parte nemini verecundia et modestia nostra praejudicat quo minus unusquisque quod putat [PL3.1147B] sentiat et quod senserit faciat. Nos, quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia divina, nec minus aliquid illic posse contingere ubi plena et tota fide et dantis et sumentis accipitur quod de divinis muneribus hauritur. Neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia ut in lavacro carnali et saeculari sordes cutis et corporis abluuntur, ut aphronitris et caeteris quoque adjumentis et solio et piscina opus sit, quibus ablui et mundari corpusculum possit. Aliter pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur. In sacramentis salutaribus necessitate [PL3.1148A] cogente, et Deo indulgentiam suam largiente, totum credentibus conferunt divina compendia. Nec quemquam movere debet quod aspergi vel perfundi videntur aegri cum gratiam dominicam consequuntur, quando Scriptura sancta per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: Et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus simulacris vestris emundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis (Ezech. XXXVI, 25, 26). Item in Numeris: Et homo qui fuerit immundus usque ad vesperam, hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. Si autem non fuerit purificatus die tertio et die septimo, non erit mundus, et exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum sparsa (Num. XIX, 8, 12, 13). Et [PL3.1148B] iterum: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Accipe levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos. Et ita facies eis purificationem eorum. Circumsperges eos aqua purificationis (Num. VIII, 5, 7). Et iterum: Aqua aspersionis purificatio est (Ibid. XIX, 9). Unde apparet aspersionem quoque aquae instar salutaris lavacri obtinere et quando haec in Ecclesia fiunt, ubi sit et accipientis et dantis fides integra, stare omnia et consummari ac perfici posse majestate Domini et fidei veritate.

XIII. Porro autem quod quidam eos salutari aqua et [PL3.1149A] fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos vocant, non invenio unde hoc nomen assumant; nisi forte qui plura et secretiora legerunt apud Hippocratem vel Soranum, clinicos istos deprehenderunt. Ego enim, qui clinicum de Evangelio novi, scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto jacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quominus ad firmitatem caelestem plenissime perveniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et vegetatis viribus sustulisse. Et idcirco, quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus judicetur legitimus quisquis fuerit in Ecclesia lege et jure fidei divinam gratiam consecutus. Aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod [PL3.1149B] aqua salutari tantum perfusi sint, sed inanes et vacui sunt, non decipiantur, ut si incommodum languoris evaserint et convaluerint, baptizentur. Si autem baptizari non possunt qui jam baptismo ecclesiastico sanctificati sunt, cur in fide sua et Domini indulgentia scandalizantur? An consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breviore et minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti, ut habeantur quidem christiani, non sint tamen caeteris adaequandi?

XIV. Quin immo Spiritus sanctus non ad mensuram datur, sed super credentem totus infunditur. Nam si dies omnibus aequaliter nascitur, et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et Dies verus in Ecclesia sua lumen vitae aeternae pari aequalitate largitur? Cujus aequalitatis sacramentum [PL3.1150A] videmus in Exodo esse celebratum (Exod. XVI), cum de coelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis coelestis et cibum Christi venientis ostenderet. Illic enim sine discrimine vel sexus vel aetatis gomor a singulis aequalitater colligebatur. Unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus dividi sine sexus varietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi. Plane eadem gratia spiritalis, quae aequaliter in Baptismo a credentibus sumitur, in conversatione atque actu nostro postmodum vel minuitur vel augetur; ut in Evangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro varietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem [PL3.1150B] copiam vel tricesimi vel sexagesimi vel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur. Adhuc vero cum singuli ad denarium vocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur?

XV. Quod si aliquis in illo movetur quod quidam de iis qui aegri baptizantur spiritibus adhuc immundis tentantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem valere, in Baptismo vero omne nequitiae suae virus amittere. Quod exemplum cernimus in rege Pharaone qui, diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tamdiu resistere potuit et praevalere donec ad aquam veniret: quo cum venisset, et victus est et extinctus. Mare autem illud sacramentum Baptismi fuisse declarat beatus apostolus [PL3.1151A] Paulus dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2, 6). Et addidit dicens: Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. Quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas voce humana et potestate divina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat, et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam salutarem atque ad Baptismi sanctificationem venitur, scrire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur, et homo Deo dicatus divina indulgentia liberatur. Nam si sicut [PL3.1151B] scorpii et serpentes, qui in sicco praevalent, in aquam praecipitati praevalere non possunt aut sua venena retinere, sic et spiritus nequam, cui scorpii et serpentes appellantur, et tamen per nos data a Domino potestate calcantur, permanere ultra non possunt in hominis corpore, in quo baptizato in sanctificato incipit Spiritus sanctus habitare.

XVI. Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urgente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant immundo spiritu quo antea movebantur, et laudabiles ac probabiles in Ecclesia vivant, plusque per dies singulos in augmentum coelestis gratiae per fidei incrementa proficiant. Et contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; [PL3.1151C] ut manifestum sit diabolum in Baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit, regredi. Nisi si justum quibusdam videtur ut illi qui extra Ecclesiam apud adversarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati judicentur, hi vero qui in Ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae divinae consecuti esse videantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde venientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici sint an peripatetici, apud nos autem de integra fidei veritate detrahatur, et Baptismo ecclesiastico majestas sua et sanctitas derogetur.

XVII. Rescripsi, fili charissime, ad litteras tuas quantum parva nostra mediocritas valuit, et ostendi quid nos tantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes [PL3.1151D] quominus statuat quod putat unusquisque praepositus actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus apostolus Paulus in epistola sua ad Romanos scribit et dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem dabit. Non ergo nos invicem judicemus [PL3.1152A] (Rom. XIV, 12). Opto te, fili charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXVII. AD NEMESIANUM ET CAETEROS MARTYRAS IN METALLO CONSTITUTOS

I. Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, [PL4.414D] Litteo, Poliano, Victori, Juderi Dativo coepiscopis, item compresbyteris et diaconibus, et caeteris fratribus in metallo constitutis martyribus Dei patris omnipotentis et Jesu Christi Domini et Dei conservatoris nostri aeternam salutem. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. Sed [PL4.415A] quomodo possum repraesento me vobis, et ad vos, etiamsi corpore et gressu venire non datur, dilectione tamen et spiritu venio, exprimens litteris animum meum, quo in istis virtutibus et laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio charitatis. An ego possim tacere et vocem meam silentio premere cum de charissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris sive in metallis et vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores [PL4.415B] tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus praemiis quot nunc dies numerat in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram. Ac, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc [PL4.415C] vocis et passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis, ut, dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.

[PL4.416A] II. Quod autem, fustibus caesi prius graviter et afflicti, per ejusmodi poenas initiastis confessionis vestrae gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno. Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit. Redemptus ligno ad vitam aeternam ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum si vasa aurea et argentea in metallum, id est auri et argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum et argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt. Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, et membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus, aut aurum vestrum ferri [PL4.416B] contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non a fabro sed a Domino resolvuntur! o pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! o pedes in saeculo ad praesens legati, ut sint semper apud Dominum liberi! o pedes compedibus et traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri! Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna, nexibus vos suis et vinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, sed refrigerio et solatio Christi fovetur. Humi jacent [PL4.416C] fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus: at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei [PL4.417A] (Deut. VIII, 3). Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, et vestitus abundanter et cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit; sed, cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis et tetra gentilibus, quali splendore pensabitur? Saecularis haec et brevis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum, secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 21)?

III. Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, immo atque offertis sacrificium [PL4.417B] Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 18). Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renovatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XII, 1; Phil. III, 21).

IV. Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc [PL4.417C] est in quo majoribus meritis ad promerendam voluntatem Dei opera nostra proveniant; hoc est quod solum Domino de beneficiis ejus grandibus et salutaribus fidei ac devotionis nostrae obsequia retribuant, praedicante in Psalmis et contestante Spiritu sancto: Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini [PL4.418A] mors justorum ejus (Psal. CXV, 12, 13, 15). Quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat? quis non appetat gaudebundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat? quis non pretiosam in conspectu Domini mortem fortiter et constanter excipiat, placiturus ejus oculis qui nos in congressione nominis sui constitutos desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, et honorans quod ipse perfecit?

V. Ipsius enim esse quod vincimus et quod ad maximi certaminis palmam, subacto adversario, pervenimus declarat et docet Dominus in Evangelio suo dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare [PL4.418B] quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XXI, 14, 15). In quo quidem et credentium magna fiducia est et culpa gravissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eumdem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur.

VI. Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, implentes factis quod verbis ante docuistis, futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino et dicente: Qui [PL4.418C] fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Denique exemplum vestrum secuta, multiplex plebis portio confessa est vobiscum pariter et pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimae charitatis, et a praepositis suis nec carcere nec metallis separata. Cujus numero nec virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit (Matth. XIII, 8), quasque ad coelestem coronam [PL4.419A] gloria gemina provexit. In pueris quoque virtus major aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.

VII. Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, qui triumphus in pectore, unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium, de judicio Dei esse securum, ambulare in metallis, captivo quidem corpore, sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum per vestigia et vias suas ad regna aeterna gradientium? Exspectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, et jam jamque de saeculo recessuri, ad martyrum munera [PL4.419B] et domicilia divina properatis, post has mundi tenebras visuri candidissimam lucem, et accepturi majorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem, Apostolo contestante et dicente: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Plane, quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, et ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite impensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque vobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui charitatis et pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Opto vos, [PL4.419C] beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere et nostri semper et ubique meminisse.

EPISTOLA LXXVIII. NEMESIANI, DATIVI, FELIGIS ET VICTORIS RESPONSUM AD CYPRIANUM

[PL4.420B] I. Cypriano fratri Nemesianus, Dativus Felix, et Victor in Domino aeternam salutem. Semper magnis sensibus pro temporis conditione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime; quibus assidue lectis et pravi corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. Dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta nudare, sic nos in fide facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. Nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti; es enim omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, et in actu bono innocentior. Scis ei ipse, charissime, nostrum optabile votum esse quod te videamus, [PL4.420C] doctorem et amatorem nostrum, ad coronam magnae confessionis pervenisse.

[PL4.421A] II. Nam, quasi bonus et verus doctor, quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, et tuba canens Dei milites, coelestibus armis instructos, ad congressionis praelium excitasti, et in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, et cadaveris ipsius publici hostis nervi concisi calcarentur. Crede nobis, charissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos impetus timuit, nec ire in exsilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco commorari horruit; et, quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrum prior duxit. [PL4.421B] Alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; et non tantum martyrum de saeculo jam excedentium socia esse coepit, sed cum et futuris coelestem amicitiam copulavit.

III. Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adaequasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes, flores imposuisti, et tetrum odorem fumi exclusisti. Fecit autem et prosecutum ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri quod per Herennianum hypodiaconum, et Lucianum et Maximum et Amantium acolytos [PL4.421C] distribuendum misisti quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. Simus ergo orationibus nostris alterutrum adjutores, et rogemus, sicut mandasti, ut Deum et Christum et Angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus [PL4.422A] te, domine frater, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant, et videre desiderant.

EPISTOLA LXXIX. AD EUMDEM LUCII ET CAETERORUM MARTYRUM RESPONSUM

ARGUMENTI esse ejusdem cum praecedenti, verba ipsa epistolae demonstrant, atque adeo non Lucii Romani Pontificis, sed Lucii martyris et episcopi Africani epistola est, multo minus autem Cypriani ad Lucium Papam.

[PL4.422B] I. Cypriano fratri et collegae, Lucius et qui mecum sunt fratres, omnes in Domino salutem. Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos ad congressionem armaverit et in praelio victores sua dignatione fecerit, supervenerunt litterae tuae, frater charissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucianum et Maximum et Amantium acolythos misisti nobis; quibus lectis, recipimus in vinculis laxamentum, in pressura solatium et in necessitate praesidium, et excitati sumus et robustius animati ad si quid amplius fuerit poenarum. Nam ante passionem a te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. Nos vero, secuti vestigia confessionis tuae, parem gratiam [PL4.422C] tecum speramus. Nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium; et qui prior occupasti de quo coepisti, inde hoc nobis communicasti, demonstrans scilicet individuam charitatem, quia semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione [PL4.423A] pacis, esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.

II. Accessit autem tibi, frater charissime, ad confessionis coronam retributio operum abundans mensura, quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum, quod semper novimus, manifestares, et secundum latitudinem ejus nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. Tuis enim vocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et coufirmasti ad sustentationem earumdem passionum quas patimur, securi de praemio coelesti et de corona martyrii et de regno Dei, ex prophetia quam litteris tuis Spiritu sancto plenus spopondisti. Hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis [PL4.423B] in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.

III. Accepimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. Sicut et Noe obtulit Deo, et delectatus est Deus in odorem suavitatis, et respexit in sacrificium ejus, ita et in vestrum respiciat et delectetur reddere vobis hujus tam boni operis mercedem. Peto autem ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Vale.

EPISTOLA LXXX. FELICIS, JADERIS, POLIANI, ET CAETERORUM MARTYRUM RESPONSUM AD CYPRIANUM

Cypriano charissimo et dilectissimo Felix, Jader, [PL4.424A] Polianus, una cum presbyteris et omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino salutem. Resalutamus te, frater charissime, per Herennianum hypodiaconum, Lucianum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adjuvantibus orationibus tuis; a quibus accepimus oblationis nomine non minimam quantitatem una cum litteris tuis quas scripsisti, in quibus dignatus es de verbis coelestibus nos tamquam filios confortare. Et Deo Patri omnipotenti per Christum ejus gratias egimus et agimus quod sic confortati et corroborati sumus per tuam allocutionem, petentes de animi tui candore ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem vestram et nostram, quam Dominus in nobis conferre dignatus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Optamus [PL4.424B] te, frater charissime, in Deo semper bene valere. Felix scripsi. Jader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

EPISTOLA LXXXI. CYPRIANI AD SERGIUM ET ROGATIANUM ET CAETEROS CONFESSORES IN CARCERE CONSTITUTOS

I. Cyprianus Sergio et Rogatiano et caeteris confessoribus in Domino perpetuam salutem. Saluto vos, fratres charissimi ac beatissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc vobis inhaerere, ut [PL4.425A] complecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et Dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respuerunt? Quid jucundius et sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis vestris, qui, despecto saeculo, conspiciendo Deo digni extiterunt? Sed, quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos vestros vicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione coelestis gloriae fortes et stabiles persevcretis, et ingressi viam Dominicae dignationis, ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth., [PL4.425B] XXVIII, 20). O beatum carcerem, quem illustravit vestra praesentia! o beatum carcerem, qui homines mittit ad coelum! o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt! Dei templa et sanctificanda divinis confessionibus membra vestra.

II. Nec quicquam versetur in cordibus et mentibus vestris quam divina praecepta et mandata coelestia, quibus vos ad tolerantiam passionis Spiritus sanctus semper animavit. Nemo mortem cogitet, sed immortalitatem, nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Et iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor [PL4.425C] contritum et humiliatum Deus non despicit (Psalm. L, 19). Et iterum, ubi loquitur Scriptura divina de tormentis quae martyres Dei consecrant et in ipsa passionis [PL4.426A] probatione sanctificant: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit eorum dominus in perpetuum (Sap. III, 4-8). Quando ergo judicaturos vos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione justitia, quando in origine statim prima Abel justus occiditur, et [PL4.426B] exinde justi quique et Prophetae et Apostoli missi. Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire dicens: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam. Et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joa. XII, 25). Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere: magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28). Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus: Sumus, inquit, filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur. [PL4.426C] (Rom. VIII, 16). Addidit etiam comparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram [PL4.427A] claritatem quae revelabitur in nobis (Ibid. 18). Cujus claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes et persecutiones tolerare nos convenit, quia, etsi sunt multae pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.

III. Beatas etiam feminas quae vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae, Dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores, non solum ipsae ad gloriae coronam proximae sunt, sed et caeteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac, ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis vobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias, Azarias et Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; [PL4.427B] quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt, praesente cum illis Domino et probante quod in confessores et martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent, incolumes semper et tuti in omnibus perseverarent. Et consideretis diligentius peto, pro vestra religione, quae apud pueros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est [PL4.428A] nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Cum se crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, jactare hoc tamen et vindicare sibi noluerunt dicentes, Et si non, ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis. Addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia vellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent.

IV. Quam fidem vos quoque retinentes et die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum prompti, contemptu [PL4.428B] praesentium futura tantummodo cogitatis, ut ad fructum regni aeterni et ad complexum et osculum Domini et conspectum venire possitis, ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, gloriosum senem, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute et divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, et metator quodam modo vester, nunc quoque vos antecedit. Quod ut [PL4.429A] consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, ut, initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat et coronari. Opto vos, fratres charissimi ac beatissimi, in Domino semper bene valere et ad coronam coelestis gloriae pervenire. Victor diaconus et qui mecum sunt vos salutant.

EPISTOLA LXXXII. AD SUCCESSUM, DE NUNTIIS ROMA REVERSIS PERSECUTIONEM NUNTIANTIBUS

I. Cyprianus Successo fratri salutem. Ut non vobis in continenti scriberem, frater charissime, illa res fecit, quod universi clerici sub ictu agonis constituti, recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam et coelestem gloriam. Sciatis autem eos venisse quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos perferrent. [PL4.430A] Multa enim varia et incerta opinionibus ventilantur. Quae autem sunt in vero ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animadvertantur, senatores vero et egregii viri et equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur; et, si ademptis facultatibus christiani esse perseveraverint, capite quoque mulctentur; matronae vero, ademptis bonis, in exsilium relegentur; Caesariani autem quicumque vel prius confessi fuerant vel nunc confessi fuerint, confiscentur et vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides provinciarum de nobis fecit: quas litteras quotidie speramus venire, stantes secundum [PL4.430B] fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, et expectantes de ope et indulgentia Domini vitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animadversum sciatis octavo iduum augustarum die, et cum eo diacones quatuor. Sed et huic persecutioni quotidie insistunt praefecti in Urbe; ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, et bona eorum fisco vindicentur.

II. Haec peto per vos et caeteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam immortalitatem, et, plena fide ac tota virtute Domino dicati, gaudeant magis quam timeant in hac confessione; [PL4.431A] in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi, sed coronari. Opto te, frater charissime, semper in Domino bene valere.

EPISTOLA LXXXIII. AD CLERUM ET PLEBEM, DE SUO SECESSU, PAULO ANTE PASSIONEM

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi [PL4.431B] universae salutem. Cum perlatum ad nos fuisset, fratres charissimi, commentarios esse missos qui me Uticam perducerent, et consilio charissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi, eo quod congruat episcopum in ea civitate in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum confiteri et plebem universam praepositi praesentis confessione clarificari. Quodcumque enim sub illo confessionis momento confessor episcopus loquitur, aspirante Deo, ore omnium loquitur. Caeterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam super confessione sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro vobis apud vos [PL4.431C] confiteri et ibi pati, et exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer et votis omnibus exoptem [PL4.432A] et debeam. Expectamus ergo hic, in secessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandaverint, et dicturi quod ad horam Dominus dici voluerit.

II. Vos autem, fratres charissimi, pro disciplina quam de mandatis Dominicis a me semper accepistis, et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam vestrum aliquem tumultum fratribus moveat, aut ultro se gentilibus offerat. Apprehensus enim et traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis voluit quam profiteri. Quid autem de caetero nos observare conveniat [PL4.432B] antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in commune disponemus. Incolumes vos, fratres charissimi, Dominus noster in Ecclesia sua permanere faciat et conservare dignetur. Ita fiat per suam misericordiam.

Tres epistolae quae sequuntur inter epistolas Cypriani reperiuntur in quibusdam libris antiquis.

EPISTOLA CORNELII PAPAE AD CYPRIANUM

Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per totum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi. Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat [PL4.432C] quam in mundo lethale virus aspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum [PL4.433A] est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare censuerunt genimina viperarum. Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem ut, dum putas haeresis baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptisma.

AD PLEBEM CARTHAGINIS

Cyprianus plebi Carthagini consistenti aeternam in Domino salutem. Gratias quidem agimus Deo Patri et Domino Jesu Christo, qui vos adunatos atque in conventicula restituit. Propter quam rem memoravimus [PL4.433B] et scriptum beatissimorum martyrum atque confessorum voluimus ad consilium nostrum servare. Jubet desuper majestas atque Spiritus sanctus, cujus in nobis gratia testis est salutaris. Nam, cum tractaret de traditoribus, jubet tam in Evangelio quam in Apostolo, tam in Psalmis quam in Prophetis et caeteris Scripturis: Scrutamini (Joa. V, 39). Quo scrutato a nobis, inventis ab iis qui Scripturas sanctas tradiderunt non mereri eos congredi consilium nostrum, id est consilium habitare. Nemo est enim qui hoc consilium condreatur non coelestem spectet. Ac propterea memoravimus ut ii qui taliter Scripturas tractaverunt ad statum plebis et judicium ab ipsis porrectum, nec aliqua actio ab ipsis promi, sed nec etiam ad statum sacrificii neque plebis esse [PL4.433C] proximi; qui utique, jam dudum derelicta plebe, nudata altaria, prompta sacrificia. Merito haec memorantes cum moestitia atque dolore animi profici teste ad Dominum quod debuimus statuere, quam omnes disceptationes et dissensiones et haereses et scandala hauserant, ne ulterius provocent se homines seu minus fidei seu Scripturis leves sint et lectores id statuimus atque statuimus, atque statuto nostro recedi nolumus, ut si qui tradidit praepositus huic plebi mereantur antistitem administrantem altari ac corpore integro. Iis vero jussimus a quibus et sacrificium offerri jubemus, merito praeceptis iis obtemp erari debet, nec aliud fiet quam statim evangelica vox sincera cata Johannem loquitur: Nolo, inquit, de manibus vestris sacrificia, quia non venistis ad me cum hostia [PL4.433D] munda. Qui utique hostiam mundam non offert, hostia de manibus ejus non ascendit. Nam iterum legimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui per Verbum finctionem finxerint dare res inhabitabiles apud illos seu veras scripturas sanctas seu fictas, qui dat vocem et qui dat desideria proxima, qui utique finget tradere supplebit traditionem. Merito negantes volumus interim veniam habere confitentes patres. Nam qui dicit se Scripturas non habere, utique paratus fuit et [PL4.434A] torqueri, quorum exempla habemus. Tertio negaverunt, et sacramentum non tradiderunt. Hi autem qui nec interrogati obtulerunt, interim usque ad statum consilii laici communicabunt. Verumtamen in statum consilii quod Scriptura sancta promoverit, secundum sententiam fixam sanctis et amicis Dei suppleri volumus, cum jam testes et proximi aliquid jam dudum statuerant nostri antecessores. Ob quam rem necesse est nos testibus consentire complecti et supplere. Opto vos in Domino semper bene valere. Amen. Deo gratias.

AD TURASIUM PRESBYTERUM

Cyprianus benedicto et dilectissimo parenti Turasio in Domino aeternam salutem. Charitatis tuae scripta [PL4.434B] percepi, quibus animum tuum dolore commotum de filiae dormitione cognovi. Non aliud principaliter admiratus sum quam christiani pectoris in te jactatam fuisse virtutem, ut animum flecteres ad dolorem. Stupeo murum fidei penetratum vulneribus orbitatis, quem sepire debuerat spes resurrectionis et regni coelestis. Numquam spes cum dolore concordat, nec fides aliquando sentit quacumque jacturam. Resurgere credimus mortuos, et plangimus: quid faceremus, si mori tantummodo sine resurrectione praeciperet Deus? Voluntas utique ejus sola sufficeret ad solatium, cui nullum praeponendum scimus affectum. Quod dederat abstulit qui creaverat. Quid certas plangere quod ad tempus acceperas? Commodaverat ut haberes quantocumque tempore voluisset, et cum [PL4.434C] vellet rursus auferret. Nihil abstulit tuum qui recipere dignatus est proprium. Creditum suum recipere decuerat creditorem, et nihil aliud decet quam creditori suo gratias agere mutuantem. Sic Job legimus quam sequamur devotissimam vocem: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Parum ergo non erat haec sola consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium detineri quod domino suo fuerat necessarium. Additur consolationis alia providentia, quae jaculis occurrat orbitatis. Gaudere debuimus de saeculo recedentibus, si saeculi contra nos inimicitias sentiremus, et plangimus beneficia Domini, qui nobis quod praestat infirmitati [PL4.434D] nostrae praestat. Periclitari volebat adhuc qui dolet aliquem dormientem, et inter fluctus vitae praesentis videre cupiebat miserum laborare. Ad quid christianum et fidelem animam putas intra carcerem mundi remorari debuisse, cui totus mundus naufragium est? Tantis et talibus tempestatibus vitae tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot clades saeculi, tot calamitates evasit. Et lacrymas fundis, quasi nescias quid in te ipse quotidie patiaris. Propter quod Dominus sic admonet Apostolos suos dicens: [PL4.435A] Si me diligeretis, gauderetis, quoniam vado ad patrem (Joan. XIV, 28). Plane mortuum Lazarum flevit, sed non tuis lacrymis. Resurrectionis promissor dolere non poterat, ne fidem perfidiam faceret quam docebat. Doluit Lazarum non dormientem, sed potius resurgentem, et flebat quem cogebatur, propter salvandos alios et confundendos incredulos, ad saeculum revocare. Hanc vitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymas ejus pugnant lacrymae tuae, et amor tuus amori ejus non convenit. Fletus ejus non habet parem. Ille nolebat reddere laboribus quem dilexerat, et tu amare te credis cui laborum volebas adhuc restare tormenta? Caeterum, si putas eum mortuum Lazarum doluisse, ante non permisisset exire qui repellere poterat [PL4.435B] mortem, aut certe non fleret qui mortuum resuscitandi postmodum habuerat potestatem. Unde apparet eum sola ea causa fuisse commotum, quod ad hostilem vitam charissimum suum revocare denuo propter credituros aliquos vel confundendos incredulos urgebatur. Denique sic subsecutus est Dominus dicens: Ergo, Pater, ut credant quia tu me misisti, ait clara voce: Lazare, prodi foras (Joan. XI, 43). Et factum est. Gaudere ergo debes unde ille coactus est flere, ne videaris dormientis felicitatibus invidere. Ab alieno mundo ad proprium transivit, transivit ad Dominum, et de hostili patria ad paternam patriam migravit ad coelum, dicente Apostolo: Scimus, inquit, quoniam, si terrena domus nostra hujus corporis resolvatur, quod habitationem habemus non manu factam [PL4.435C] aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Caruit ergo domo, quam nec nosse debuerat; caruit malis civibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria, sicut Apostolus memorat dicens: Quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino (Ibid., 6). Non nobis ergo debet luctus incumbere, quisquis a peregrinatione redire meruerit ad propriam regionem, maxime cum non inanis et vacuus redire noscatur qui christianitatis mercatus est lucrum, propter quod venit ad mundi commercium. Negotium explicavit, rediit, et Deo debitum solvit. Comparavit propter quam descenderat emptionem, et ad Dominum regredi properavit, cui offerat mercem, ut comparatae mercis tam securitatem accipiat quam honorem. Et ego, inquies, nulla promissorum [PL4.435D] coelestium dubitatione conturbor, sed sola separatione morientis aestuans desolatus solatio pii pignoris jactor. Excusatio haec est sine dubio fragilitatis humanae, quae patrocinari non potest diffidentiae. Si enim desolationem homines ferre non valerent, numquam prorsus a se sua pignora dimisissent. Destitutos se a morientibus conqueruntur, et vivos filios aut propter litteras aut propter honores aut propter negotia peregrinis regionibus credunt, et, gaudent tota vita sine affectibus commorari, dummodo capiant quod de suis cupiunt pignoribus adipisci; et ut ad palatia pergant, peregrinantur. Ad studia dignitatis navigant acquirenda, vel causas patrimonii explicandas per labores et pericula proficiscentes impellunt, nec [PL4.436A] secum vacare quos diligunt patiuntur. Et ut ad palatium coeli, ad studia Christi, ad honorem vitae perpetuae, ad patrimonium possessionis aeternae cum securitate valeant pervenire, nemo filios suos libenter a se gratulatur abscedere. Propter incerta per incerta filium vel fratrem vel parentem peregrinari unusquisque compellit, et propter certa per certa suorum aliquem proficisci nullus admittit. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus separari provocante diabolo, ad indulgentiam percipiendam nolunt ab invicem Deo vocante discerni, ut appareat non pro nostra ratione nos dolere quemcumque videmur amittere, sed indicium magis ostendere diffidentiae, qui non sustinemus nostrorum profectiones ad Dominum, quorum peregrinationes [PL4.436B] in saeculo gratulamur. Quia credimus mundi lucris, toleramus divisa nostri corporis membra. Si crederemus Dei promissis, post abscessionem nostrorum nihil aliud quam gratias debuerant resonare nostri pectoris gaudia. Mihi crede, semper in omnibus incredulitas moeret, et sicut non potest nosse fides quod doleat, sic diffidentia sola doloribus tenetur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus, non mortuos, sed requiescentes interim secundum vocem Domini fideliter loquentis: Omnis, inquit, qui credit in me, licet moriatur, vivet (Joan., XI, 25). Si cui medicus homo promitteret quicquam, sine dubio promissioni ejus negare non poterit omnino laetitiam. Nunc quia Dominus Christus fabricator et resuscitator promittit, [PL4.436C] non times plangere, ut fideliorem Christo pariter et potentiorem medicum videaris in promissionibus judicare. Sed destitutam, dicis, doleo senectutem, quia debueram meos liberos potius antecedere, ne in laboribus remanerem. Quando de spiritualibus bonis quodcumque tractatur, nihil est omnino de carnalibus ante oculos reponendum. Ego tibi melius profiteor evenisse, quoniam non carnalem sed spiritualem circa te considero fidelitatem. Tu te dicis de alicujus pignoris obitu in senectute confectum. Ego contra comprobo sublevatam senectutem tuam. Amputavit Dominus sollicitudinem quae te torquebat de viva filia ne periret. Melius utique nunc mortuam saeculo redisse ad Dominum vivam quam vivam saeculo doleres forsitan apud Dominum mortuam. Gaude tibi [PL4.436D] quod christianam mereberis sequi, quam secutus in coelo gaudeas rursus amplecti. Non te deseruit, sed praecessit; et ne doleret excedentem patrem suscipere festinavit. Non amisisti tua nutrimenta. Si luctum horrueris et senex tuum obtulisse pignus Domino deputare poteris, potes secundum votum habere post Abraham, si non potes primum, ut quod ille non trepidavit offerre, tu saltem videaris de sublato gaudere. Ab illo Dominus postulavit, a te tulit. Ille jussioni paruit, tu voluntati consensisti. Ille per illicitam legem naturae quem Dominus sibi probavit devotum, te saltem per licitam conditionem religionis annotet religiosum, advocet religiosum. Nam sive voluntate nec necessitate compelleris devotionis Domino aliquid [PL4.437A] exhibere, in qua parte te christianum poteris approbare. Erubescat incredulitas nostra cum gentilibus, si Domino vult esse subjecta. Communis est nobis cum illis exitus mortis, et dolores illorum superamus doloribus nostris. Quid ageremus si peculiariter aliquid exigeretur a nobis quod ad dedecus nostrum pertineret? Gentiles dolores saepe contemnunt, cum non ad promissa coelestia sed ad poenas tartari rapiantur. Et nos plangimus euntes ad coelum. Consideret christianus talis quid deinceps mereatur qui nec imitari contendit exempla sanctorum, nec contemptum habere gentilium. Illi luctus desperando despiciunt, et nos sperando despicere conamur. Denique vendere liberos saepe non dubitant, ut vivos, quod pejus est, spernant. [PL4.437B] Et nos nec defunctorum obitus sublevant. Et nos sublatos captivitati et libertate donatos volumus servire. Filios suos intrepide mortalibus tradunt, et nos de nostro simul et suos liberos et nostros liberandos dimittere sacrilega mente cunctamur, quasi tutius apud homines judicemus magis quam penes Dominum commendari aliquem filiorum. Pudendum nescio quid christianus est apud gentiles opprobrii; quibus pejores sine dubio judicantur quos pares habere non dicam meliores fuerat putare criminosum. Christiani nolunt vel gratulatione suos deducere ad bona, gentiles tradere non cunctantur ad mala. Postremo vel cum ipsa felicitate nostrorum morientium cogamur animum flectere, et desideriis eorum desideria nostra incipiant repugnare. Laetantur [PL4.437C] illi qui exeunt venientes ad requiem. Laetemur et nos cum ipsis, saltem computantes nostrorum exeuntium beatitudinem. Si religiosus vel novitius qui evasit, si non potes vel exulta quia placuisse cognoscis participium tui sanguinis Christo, maxime [PL4.438A] quod vel de occasione debeas tolerare Domini voluntatem, cui non potes contradicere. Et cum sit omnibus communis hic casus, vanus dolor est, qui nec primus videtur esse nec solus. Sed dicis: Nullus me de mea desolatione mentis angor exulcerat, sed pro delictis parvuli morientis humanitatis affectus impulsat. Nec hoc licet commovere animum christianum, ne contra Christi imperia luctetur. Quid est inter quoscumque et qualescumque filios dimisisse, quos jubeamur a Domino pro causa devotionis odisse, Melius nunc salvat animam suam moriens. Relinquit in pace, ne persecutionem dimittere cum suo interitu non valeret, ipse illi auxiliatur in mundo quorum mater habitat in coelo, et qui matri subvenit, et filiis pro certo succurrit. Postremo vide si habeat aliquis [PL4.438B] dolore concidi, ubi sine aliquo remedio potest aliquis fatigari. Sapienter debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet. Nunc autem contra luctum sumenda sunt arma, ut spes nostra possit habere victoriam. Principaliter quod Dominus voluit suscipere gratulemur. Denique quia hoc omnibus in mundo commune additur, privatum particulare nostrum quod ad requiem revocamur. Sequitur consummatio omnium gaudiorum, quae in resurrectione invicem nobis Domino reformante reddetur, sicut Apostolus pollicetur: Nolumus igitur ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, sic et eos qui dormierunt in Jesu adducet cum eo (I Thess. IV, 12). Haec [PL4.438C] tibi, benedicte, pro charitate mutua transmisi. Caeterum scio te bene valere, alios consolari. Tunc te orbitas non inveniet penetrabilem, si alios contra illam non cessabis armare. Opto te, frater charissime, semper bene valere et nostri meminisse.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 3, coll. 1138A-1152A; t. 4, coll. 414D-438C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

Epistolae XLI, XLII, XLIII, XLV, XLVI, XLVII, XLVIII, XLIX, LII, LV, LVII, LVIII, LIX, LXVII, LXXII, LXXIII, LXXIV, LXXV, LXXVI, quibus hoc volumine Migne solum argumentum praebet, ex tomo III (PL 3) suppletae sunt.

Epistolae LIV, LXVIII, LXX textum neque in hoc volumine neque in tomo III habent.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22