LIBER QUARTUS
CAPUT PRIMUM. Christum ante carnis susceptionem, Deum ab aeterno fuisse
Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum veritas [PL50.75D] non humanis tantum, sed etiam divinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem, per divinam auctoritatem abunde poterant; cum ipsa utique per se causae suae auctoritas divina sufficiat. Sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum voluminum series ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa Scriptura sacra quasi unum quodammodo divini oris est testimonium: accumulanda quaedam adhuc putavimus, non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia: ut quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui. Ergo quia superioribus [PL50.76C] libris Dominum Jesum Christum non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam evangelicis atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, Deum probavimus: nunc eum qui in carne natus est, etiam ante carnis susceptionem [PL50.76D] Deum semper fuisse monstremus: ut intelligas consentientibus et quasi conclamantibus sibi divinorum voluminum testimoniis, eumdem te in nativitate corporea et hominem debere credere et Deum, quem ante nativitatem corpoream tantum Deum: et quem post editionem Virginis in corpore Deum, eumdem ante partum Virginis Verbum Deum. Disce ergo primum ab Apostolo totius mundi magistro, eum qui est sine exordio Deum, Filium Dei, in fine mundi, id est, in temporum plenitudine, Filium hominis factum esse. Ait enim: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, [PL50.77A] factum sub lege (Galat. IV). Dic mihi ergo nunc, antequam Dominus Jesus Christus ex matre Maria nasceretur, habuit Deus Filium, aut non habuit? Negare non potes quin habuerit: neque enim umquam aut sine patre filius, aut sine filio pater: quia sicut ex patre filius, ita ex filio pater dicitur.
CAPUT II. Colligit ex his quae dixit, Virginem Mariam antiquiorem et majorem se Filium peperisse
Vides ergo quod, dicente Apostolo, misit Deus Filium suum, suum utique Filium, ut ipsius verbis utar Apostoli, suum Filium Deus misit. Neque enim aut alienum aliquem filium misit, quia suum misisse dicitur: aut omnino mittere potuit, si non erat qui mitteretur. Misit ergo, inquit, Filium suum, factum [PL50.77B] ex muliere. Ergo et quia misit eum, misit qui erat: et quia suum misit, non alienum utique, sed suum misit. Ubi ergo illud est tuum calliditatis terrenae argumentum: Nemo anteriorem se parit? Numquid enim non antiquior Maria Dominus? numquid non antiquior filia hominis, Dei Filius? numquid non antiquior denique homine ipso Deus? cum utique nullus hominum non ex Deo. Vides ergo quod non solum, inquam, antiquiorem se Maria peperit: non solum, inquam, antiquiorem se, sed auctorem sui, et procreans procreatorem suum, facta est parentis parens: quia quam promptum utique fuit Deo nativitatem homini tribuere, tam promptum sibi; quam facile ut hominem nasci faceret, tam facile ut ipse ex homine nasceretur. Neque enim circumscripta [PL50.77C] est in persona sua potestas Dei, ut quod ei in [PL50.78A] omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit Deus, in sua tantum persona id non habeat, ut sit Deus in homine. Sequestratis ergo ac repudiatis frivolis et caducis terrenarum argumentationum stoliditatibus, simplici tantummodo testificationi ac nudae credendum est veritati: et his tantum de Deo testibus fides accommodanda, quos Deus misit, et in quibus ipse de se, ut ita dixerim, praedicavit. Aequum est enim ut de agnitione illius ipsi credamus cujus scilicet totum est quod de eo novimus: quia agnosci utique Deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sui ipse tribuisset. Et ideo justum est ut totum credamus de eo quod scimus, cujus est omne quod scimus: quia si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil [PL50.78B] sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.
CAPUT III. Ex epistola ad Roman. probat Christi ab aeterno divinitatem
Itaque quia superiore testimonio patuit, quod Deus Filium suum misit, et is filius hominis factus est, qui semper Filius Dei fuit; videamus an idem Apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens jam per se veritas, duplicata testimoniorum luce plus luceat. Ait idem ergo Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII). Vides utique Apostolum non casu aliquid aut inconsiderata voce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret? quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo divini [PL50.78C] consilii et sermonis habitabat. Qui ergo ait: Misit [PL50.79A] Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati; idem iterat, idem inculcat dicens: Misit Deus Filium suum. Eximius utique et admirabilis magister: sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne Dominus, et missus esse in hunc mundum Dei Filius crederetur, hoc etiam atque etiam clamitat dicens: Misit Deus Filium suum. Nec mirum si ad evangelizandum Dei adventum peculiariter missus sic praedicavit, cum id etiam ante legem lator legis ipse clamaverit, dicens: Obsecro, Domine, provide alium quem mittas (Exod. IV). Quod in Hebraeorum voluminibus multo evidentius legitur: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Pius utique propheta, et totius in se generis humani affectum habens, eum qui mittendus [PL50.79B] a Patre ad redemptionem ac salutem omnium erat, ut quam celerrime mitteretur, quasi totius a Deo Patre humanae carnis vocibus postulabat, dicens: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Misit ergo, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Bene cum missum eum in carne diceret, peccatum ab eo carnis exclusit. Misit enim, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati: hoc est, ut in vera carnis susceptione agnosceretur veritas non fuisse peccati: et quantum ad corpus veritas intelligeretur: quantum ad peccatum, similitudo peccati. Quia cum omnis caro peccatrix sit; ille autem sine peccato carnem habuerit, similitudinem peccatricis carnis in se habuit, dum in carne esset: veritate autem peccati caruit, quia sine peccato [PL50.79C] fuit. Misit ergo, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati.
CAPUT IV. Aliunde profert ejusdem sententiae testimonia
Vis scire quam bene hoc Apostolus praedicarit, audi quemadmodum hoc in os Apostoli, quasi ex ipsius Dei ore defluxerit, dicente Domino: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. V). Ecce ipse, ut vides, Dominus missum se a Deo Patre [PL50.80A] ad salutem humani generis protestatur. Quod si evidentius declarandum putas, quem Filium ad salvandos homines Deus miserit, quamvis proprius atque unigenitus Dei Filius non nisi unus sit: et cum Filium suum misisse dicitur, unigenitum utique suum misisse monstretur. Audi tamen David prophetam, eum qui ad salutem humanam missus sit, evidentissime designantem. Misit, inquit, Verbum suum et sanavit eos (Psalm. CVI). Numquid vertere hoc ad carnem potes? ut dicas ad sanandum humanum genus hominem tantum a Deo missum. Non potes utique: reclamat enim tibi cum omnibus Scripturis sacris David propheta, dicens: Misit Verbum suum, et sanavit eos. Vides ergo ad sanandos homines Verbum missum esse: quia licet per Christum sanitas [PL50.80B] data sit, Verbum tamen Dei in Christo fuit quod per Christum cuncta sanavit: ac sic unito per sacramentum Incarnationis Christo et Verbo Dei, factus est Christus et Verbum Dei unus ex re utraque Filius Dei. Quod utique apostolus Joannes declarare aperte volens, Misit, inquit, Deus Filium suum Salvatorem mundi (I Joan. IV). Intelligis quomodo inseparabili connexione Deum hominemque conjunxerit? Christus enim cui ex Maria natus est, Salvator absque dubio appellatur, secundum illud, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Lucae II). Hic autem ipsum quod missum est Verbum Dei, Salvatorem nominat, dicens: Misit Deus Filium suum Salvatorem mundi.
CAPUT V Propter hypostaticam utriusque in Christo naturae conjunctionem, et Verbum Salvatorem, sive hominem incarnatum, et Dei Filium recte appellari
Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine Verbi Dei, et Verbum quod ad salvandum missum est, Salvator dicitur; et Salvator in carne natus, per Verbi utique consortium Dei Filius nuncupatur: ac sic indiscreta utriusque nominis majestate, quia unitus est cum homine Deus, quidquid est homo et Deus, totum penitus nuncupatur [PL50.81A] Deus. Et ideo idem Apostolus bene subdidit dicens: Quisquis crediderit quia Jesus est Filius Dei, Deus in illo manet, et charitas Dei in eo perfecta est (I Joan. IV). Illum vere praedicat credere, illum plenum divina asserit charitate, qui Jesum Filium Dei credit. Filium autem Dei Verbum Dei esse testatur: ac per hoc unum atque idem penitus vult intelligi unigenitum Verbum Dei, et Jesum Christum Filium Dei. Vis autem plenius scire, quamvis Christus secundum carnem vere ex homine homo natus est, tamen propter ineffabilem sacramenti unitatem, qua unitus cum Deo homo est, nullam penitus inter Christum et Verbum esse distantiam? Audi Dominicum Evangelium, immo potius audi ipsum descendentem Deum. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum [PL50.81B] verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Superius audisti verbum Dei ad sanandos homines missum esse: hic autem audis eum qui missus sit, Jesum Christum esse. Separa hoc si potes: cum videas tantam unitatem Christi et Verbi esse, ut non solum unitum cum Christo Verbum, sed etiam propter unitatem ipsam Christus jam Verbum esse dicatur.
CAPUT VI. Unam esse in Christo hypostasim
Sed parum hoc elucere forsitan putas: non quia parum luceat, sed infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. Audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis Dominicae sacramentum [PL50.82A] Apostolum complectentem: Unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII). Jesu bene, quanta est auctoritas in verbis tuis! tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. Ecce hoc Apostoli dictum quam paucis quanta complectitur! Unus, inquit, Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circumitione verborum usus est? aut id quod intelligi a nobis voluit, longae orationis narratione tractavit? Unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia. Simplici tantum et brevi locutione arcanum tantae majestatis edocuit: hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio Dei longis argumentationibus non egere, et fidem dictis suis divinitatem dare. Sola enim ad dictorum [PL50.82B] confirmationem, rerum sufficit demonstratio, quando probatio in auctoritate dicentis est. Unus ergo, inquit, Dominus Jesus Christus per quem omnia. Considera ubi hoc de Verbo Patris legeris, quod de Christo legis. Omnia, inquit Evangelium, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Apostolus dicit, per Christum omnia. Evangelium dicit, per Verbum omnia: numquid repugnant sibi sermones sacri? non utique: sed unum atque eumdem intelligi voluit et Apostolus Christum per quem omnia creata dixit, et evangelista Verbum per quod omnia facta esse memoravit. Audi, inquam, quid ipse de se Verbum Dei Deus pronuntiarit. Nemo, inquit, ascendit in coelum nisi [PL50.83A] qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Et iterum: Si videritis, inquit, Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI). Filium hominis in coelo fuisse dixit, Filium hominis e coelo descendisse memoravit. Quid est? quid mussitas? Negato hoc, si hoc vales. Sed rationem dicti quaeris? non reddo: interim Deus hoc dixit: Deus hoc locutus est mihi; verbum illius summa ratio est. Removeo argumenta, removeo disputationes: sola mihi ad credulitatem sufficit persona dicentis. Non licet mihi de fide dicti ambigere, non licet deliberare. Quid mihi quaerere quomodo verum sit quod Deus dixerit: cum dubitare non debeam, quin verum sit quod Deus dixerit? Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis [PL50.83B] qui est in coelo. Verbum utique Patris semper in coelo fuit: et quomodo ille Filium hominis semper in coelo fuisse memoravit? Intellige ergo quod eum Filium hominis esse docuit, qui semper Dei Filius fuit: cum utique eum qui Filius hominis nuper exstitit, in coelo semper fuisse confirmet. Huc accedit majus aliud, quod eumdem Filium hominis, id est, Verbum Dei quod descendisse de coelo dixit, etiam tunc cum in terra loquitur, in coelo esse testatur. Nemo enim, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Quis, quaeso, est qui hoc loquitur? Christus utique. Ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. Et quomodo se et e coelo cum natus est descendisse; et cum loquitur, in coelo esse testatur: et eumdem [PL50.83C] se Filium hominis esse dicit, cum utique et e coelo nisi Deus descendere non potuerit: et cum in terra loquitur, et in coelo utique nisi per Dei infinitatem esse non possit? Adverte ergo tandem, et percipe, quod idem est Filius hominis qui Verbum Dei; quia et Filius hominis dum ex homine vere nascitur; et Verbum Dei, dum idem qui in terra loquitur, manet semper in coelo. Ac sic humanae est nativitatis, quod Filium se hominis vere dicit: divinae autem infinitatis, quod e coelo penitus non recedit. Et ideo bene Apostolus instar divinorum verborum docens: Qui enim, inquit, descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia (Ephes. IV), et ipsum descendisse dicit quem ascendisse. Descendere autem e coelo non potuit, nisi Verbum Dei. [PL50.83D] Quod utique cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). Descendit ergo e coelo [PL50.84A] Verbum Dei: ascendit autem Filius hominis: ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. Ergo vides quod idem et Filius hominis, qui Verbum Dei.
CAPUT VII. Revertitur ad priorem considerationem, ut ostendat adversus Nestorianos de homine dici quae sunt divinae naturae tamquam de hypostasi divinae naturae; et de Deo ea quae sunt humanae naturae tamquam de hypostasi humanae naturae, propterea quod hypostasis in Christo unica et simplex sit
Et ideo secundum divini verbi magisterium intrepide jam et incunctanter et Filius hominis e coelo descendisse, et Dominus majestatis crucifixus esse dicendus est: quia secundum suscepti corporis sacramentum, et Filius Dei factus est Filius hominis, [PL50.84B] et in Filio hominis crucifixus est Dominus majestatis. Et quid plura? longum est de singulis multa dicere: dies enim me deficiet, si omnia quae ad hanc rem afferri possunt, conquirere aut explicare tentavero. Revolvenda enim hoc volenti sacra Scriptura omnis, ac legenda est. Nam quae sunt quae non pertineant ad hoc cum omnia scripta sint propter hoc? Breviter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint: et enumeranda quaedam magis quam explicanda, ac damnis (ut ita dicam) damna redimenda. Cum propter hoc utique conveniat aliqua transcurri, necesse sit prope cuncta reticeri. Venit ergo, inquit Salvator in Evangelio, Filius hominis salvare quod perierat (Lucae XIX). Et Apostolus, Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus: [PL50.84C] quoniam Jesus Christus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I) Sed et Joannes evangelista, In propria, inquit, venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Vides ergo quod Scriptura alibi Filium hominis, alibi Jesum Christum, alibi Verbum Dei in mundum venisse praedicat? Intellige itaque dissimilitudinem appellationum esse, non rerum: et in diversa nominum specie unam esse virtutem. Nam licet venisse in mundum nunc Filius hominis, nunc Dei nominetur, id est Verbum; unus tamen in utroque nomine designatur.
CAPUT VIII. Hanc appellationum varietatem nihil praejudicare divinae potestati
[PL50.84D] Nam cum utique secundum evangelistam is in mundum venerit per quem ipse factus est mundus; et Filius hominis factus sit, qui est mundi creator Deus: non interest quid in singulis nominetur, qui Deus in omnibus intelligitur. Non praejudicat enim [PL50.85A] divinitati dignatio, aut voluntas sua; cum hoc utique magis divinitatem ipsam comprobet; quia quidquid voluit, hoc fuit. Ergo et quia voluit, in mundum venit: et quia voluit, homo natus est: et quia voluit, Filius hominis appellatus est. Omnia enim sicut vocabula sunt, ita virtutes Dei. Non imminuit in illo dissimilitudo nominis vim potestatis. Quidquidlibet dictus fuerit, in cunctis unum est; scilicet in specie vocabulorum aliqua diversitas, non est in virtute nominum nisi una majestas.
CAPUT IX. Veterum Prophetarum auctoritate sententiam hanc corroborat
Verum quia hactenus evangelicis vel maxime [PL50.86A] atque apostolicis quasi novis testibus usi sumus: nunc de propheticis veteribus proferamus: admiscentes interdum antiquis nova, ut intelligant omnes, Scripturam sacram venturum in carne Dominum, toto quodammodo suo corpore, quasi uno ore clamasse. Ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere Dei dives, quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Jeremias propheta, Hic est, inquiens, Dominus noster: non reputabitur alius praeter eum: qui invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Baruch. III). Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est. Hic est ergo, [PL50.87A] inquit, Deus noster. Vides a propheta Deum quasi manu indice ostendi, et quasi digito significante monstrari? Hic est enim, inquit, Deus noster. Dic mihi ergo, quem Deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam Patrem? Et quid necesse erat ostendi eum quem se omnes nosse credebant? Non enim Judaei Deum tunc ignorabant: quia sub Dei lege vivebant. Sed id agebatur utique, ut Filium Dei Deum noscerent. Et ideo bene propheta eum qui omnem disciplinam invenisset, id est, legem dedisset, videndum in terris, id est, venturum in carne dicebat: ut quia eum qui legem dedisset, Deum esse Judaei non dubitarent, eum qui in carne venturus esset Deum esse cognoscerent: cum eum utique quem legislatorem Deum [PL50.87B] crederent, videndum inter homines per susceptionem humanae carnis audirent: eodem ipso quoque per prophetam adventum proprium pollicente: Quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum (Isaiae LII). Non reputabitur ergo, inquit, Scriptura sacra, alius praeter eum. Pulchre hic propheta praevidens perversa dogmata, omnem sensum haereticae perversitatis exclusit, dicens: Non reputabitur alius praeter eum. Hic est enim unus ex Deo in Deum natus; cujus jussione universitatis opus secutum est; cujus voluntas rerum ortus est; cujus imperium mundi fabrica est; qui cuncta dixit, et facta sunt: cuncta mandavit, et creata sunt. Hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ex Spiritu conceptus, natus ex Virgine Maria, in mundo visus, [PL50.87C] inter homines conversatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semetipso, adversarias nobis inimicasque virtutes morte occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens. [PL50.88A] Vides ergo quod haec Domino Jesu Christo peculiaria sunt: et ideo non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate Deus ex Deo natus est. Id ergo prophetica doctrina tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis Dei Patris Filius disceretur ; et cum ad Filium non reputari Deum alterum audirent, unum utique in Patre ac Filio Deum esse cognoscerent. Post haec, inquit, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vides quod evidenter hic ad ventus Domini ac nativitas designatur? Numquid enim Pater umquam, qui non nisi Filio tantum visibilis esse legitur, aut in terris visus est, aut in carne editus, aut inter homines conversatus est? Non utique. Intelligis ergo quod omnia haec de Filio Dei [PL50.88B] dicta sunt. Nam et cum videndum in terris Deum propheta dixerit, et alius praeter Filium non sit visus in terris, non de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo dictum postea res probavit. Cum enim videndum utique Deum dixerit, non de alio hoc vere dicere potuit, quam qui vere postea visus fuit. Sed de hoc satis hactenus, nunc ad alia transeamus. Labor, inquit Isaias propheta, labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt. Post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu es enim Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isaiae XLV). Quam bene sibi divina semper scripta conveniunt! Superior enim [PL50.88C] propheta dixit: Hic est Deus noster; iste autem, tu es Deus noster. In illo utique divina doctrina, in hoc humana confessio est. Alter personam magistri docentis, alter personam populi confitentis [confirmantis] explicuit. Pone enim nunc docentem quotidie [PL50.89A] in Ecclesia, sicut facit, Jeremiam prophetam ac dicentem de Domino Jesu Christo: Hic est Deus noster (Baruch. III); quid aliud utique responderet cuncta Ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad Dominum Jesum dixit, Tu es Deus noster? Ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adjungi, dicente populo: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Bene enim hi qui prius, daemoniacis superstitionibus occupati, ignorabant Deum, conversi ad fidem dicere possunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus.
CAPUT X. Probat Christi divinitatem tum ex judaizantium Judaeorum perfidia, tum ex confessione illorum qui ad Christi fidem convertuntur
[PL50.89B] Quod si ex Judaeorum magis persona probari tibi idipsum cupis, considera post infelicem illam ignorantiam et impiam persecutionem convertentes se ad fidem, et agnoscentes Deum passim populos Judaeorum; et vide an recte dicere possint, Tu es Deus noster, et nesciebamus. Sed ego addo aliud, ut tibi non ex confitentibus tantummodo Judaeis, sed etiam ex negantibus probem. Interroga enim eos qui perdurant adhuc in sacrilegio Judaeos, an sciant vel credant Deum. Scire utique se et credere confitebuntur. At contra interroga an credant Filium Dei, negabunt profecto et blasphemabunt. Vides ergo quod de eo hoc propheta dixit quem Judaei et nescierunt semper, et adhuc nesciunt; non de eo quem utique et credere se putant et confiteri. Et ideo bene hi qui ex [PL50.89C] Judaeis ad fidem post ignorantiam veniunt, dicere possunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Recte enim hi qui post ignorantiam credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc non credentes se nescire contendunt. [PL50.90A] Palam enim est quod eum nescisse se prius dicunt, post ignorantiam confitentes, quem adhuc nesciunt denegantes.
CAPUT XI. Redit ad vaticinium Isaiae
Labor, inquit, Aegypti et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt (Isaiae XLV). In his diversarum nationum vocabulis adventum crediturarum gentium significari, nemini dubium est. Transisse autem ad Christum gentes, negare non vales, utpote quae nomine Christianitatis indepto, non fide tantum ad Dominum Jesum Christum, sed etiam ipso nomine transierunt. Quia cum idem quod sunt vocentur, factum est quod erat fidei opus, nominis sacramentum. Ad te, inquit, transibunt, et [PL50.90B] tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent. Sicut sunt vincula coercitionis, ita sunt vincula charitatis, secundum illud quod ait Dominus: Attraxi eos in vinculis charitatis (Ose. XI). Vere enim magna sunt haec vincula, et ineffabilis charitatis, quibus qui alligantur gaudent catenis suis. Vis scire hoc verum esse? audi apostolum Paulum gaudentem et exsultantem vinculis suis, cum ait, Obsecro vos ego vinctus in Domino (Ephes IV). Et illud: Obsecro, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Jesu (Ad Philemonem). Vides quantum gaudebat vinculorum suorum merito, quorum etiam alios provocabat exemplo. Non dubium est autem in quibus unus est Domini amor, unum esse Dominicae vinculationis affectum, secundum illud: Multitudinis autem credentium [PL50.90C] erat cor unum et anima una (Actor. IV). Te, inquit, adorabunt, teque deprecabuntur, quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Dictum prophetae Apostolus evidenter exposuit, dicens: Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [PL50.91A] (II Cor. V). In te ergo est Deus, inquit, et non est praeter te Deus. Bene Propheta dicens: In te est Deus, non tantum eum qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesenti, monstravit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret, naturarum significationem, non unitatis abnegatione distinguens.
CAPUT XII. Salvatoris appellationem aliter Christo et aliter hominibus tributam esse
Tu, inquit, Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. [PL50.92A] Quamvis multis jam Scriptura et evidentibus signis, de quo loqueretur, ostenderet, expressit tamen manifestissime in Salvatoris nomine Christi nomen, quia idem Salvator utique qui Christus, dicente angelo: Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II). Jesum enim Hebraice Salvatorem interpretari nemini dubium est, sicut angelus sanctae Mariae virgini protestatur, dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet [PL50.93A] populum suum a peccatis eorum (Luc. I, et Matth. I). Ac ne forte eum hoc modo Salvatorem diceres praedicatum quo de aliis dictum est: Et suscitavit eis Dominus salvatorem Othoniel filium Chenez (Judic. III). Et iterum: Suscitavit eis Dominus salvatorem Aod filium Gera (Ibid.); adjecit: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Non est autem humanae opis redimere populum a captivitate peccati, quod illi soli utique possibile est de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata [PL50.94A] mundi (Joan. I). Caeteri enim non suum populum, sed Dei; et non a peccatis, sed ab hostibus salvaverunt.
CAPUT XIII. Exponit quorumnam in illis verbis, Tu es Deus noster, et nesciebamus, personam sustinuerit Propheta Isaias
Tu es ergo, inquit, Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isaiae XLV). Quos magis putas [PL50.95A] hoc dicere? quibus hoc magis putas convenisse? Judaeis, an gentibus? Si Judaeis: Judaei utique Christum non cognoverunt, secundum illud: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit (Isaiae I), et illud: Et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: in propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Si autem gentibus: palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nescivit: quamvis illa nec Patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc novit, non nisi per Christum tamen novit. Vides ergo quod sive ex gentibus sit credens populus, sive ex Judaeis, bene pro se uterque dicit, Tu es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Quia et gentes colentes prius idola, ignorabant Deum: et Judaei negantes Dominum, [PL50.95B] ignorabant Filium Dei. Ac per hoc bene de Christo tam illi, quam isti dicunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Quia tam illi nesciebant Deum qui non credebant, quam illi qui Dei Filium negabant. Sic ergo Christus credendus est, ut veritas loquitur, ut divinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, [PL50.96A] qui utrumque est. Quid interserere te, infelix furor, inter Deum et Christum niteris? quid separare corpus suum a Filio Dei appetis, et ipsum a se Deum dividere conaris? unita discindis, et conjuncta discernis. Verbo Dei de Deo crede: nulla enim re melius confiteri divinitatem Dei omnino poteris, quam si ea ipsa de se, sicut Divinitas docuit, voce fatearis. Scitote enim juxta prophetam, quia Dominus ipse est Deus, qui invenit omnem viam disciplinae: qui utique et in terris visus est, inter homines conversatus est. Ipse lumen fidei in mundum intulit: ipse lucem salutis ostendit. Deus enim Dominus, et illuxit nobis. Hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere. Quia quando ei, ut scriptum est, omne genu flectetur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis [PL50.96B] lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II): velis, nolis, negare non poteris, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Haec enim perfectae confessionis perfecta virtus est, Deum ac Dominum Jesum Christum semper in Dei Patris gloria confiteri. Amen.