Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Sermones inediti (4/4)

SYNOPSIS

I. Oraculis Propheticis de Christo, et ejus Ecclesia Judaei nondum credunt. II. Judaeorum incredulitas coarguitur exemplo divitis Epulonis. III. Dives Epulo salubre nobis exemplum. IV. Satis de futuris praemoniti nullam excusationem habemus. V. Fides nostra confirmanda ex jam impletis, et ex promissis a Deo. VI. Dei promissa in Gente Judaeorum ex Abraham, cujus fides commendatur. VII. Dei in exolvendis promissis fidelitas, et insania Idololatrarum. VIII. Deus quaerit imaginem suam in anima, ut Caesar in nummo. IX. Quanta promissa Dei jam exoluta sint. X. Abrahae fides nobis exemplum. XI. De tolerandis adversis duplex similitudo. XII. Dei patientia nobis utendum est, et illa imitanda. XIII. Committere nos debemus Deo in adversis absque querela. XIV. Exhortatio ad patientiam.

I. CHRISTIANORUM fides, quae ab impiis et infidelibus irridetur, haec est, quia nos dicimus, esse aliam vitam post istam vitam, et esse a mortuis resurrectionem, et esse post transactum saeculum in fine judicium. Hoc cum in rebus humanis non crederetur, praedicaretur autem, et annuntiaretur a Prophetis servis Dei, et a Lege, quae per Moysen data est, et adhuc incredibile hominibus videretur, venit Dominus et Salvator noster Jesus Christus, qui hoc hominibus persuaderet. Qui cum sit Filius Dei natus de Patre invisibiliter, et ineffabiliter, coaeternus Patri, et aequalis Patri, et cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, et Consilium Patris, per quod reguntur omnia, tantam magnitudinem suam, et incomprehensibilem majestatem, ac potestatem, quae non poterat cognosci ab hominibus, deposuit ad terras accipiendo carnem, et apparendo oculis hominum. Cum ergo Deus, id est, ipsa Divinitas, in Christo non videretur, caro visa contemnebatur; ille autem interiorem suam Divinitatem miraculis approbabat. Et cum talis videretur, qui humanis oculis posset sperni, tantum faciebat, ut in ipsis operibus appareret Filius Dei. Cum ergo magna faceret, utilia praeciperet, corrigeret vitia, castigaret, virtutes doceret, sanitates etiam corporum operaretur, ut sanaret mentes infidelium, iratus populus, ubi est natus, et nutritus, et tanta ista fecit, occidit eum. Ille autem, qui nasci venerat, utique et mori venerat. Nec mortem carnis suae, quam propter exemplum demonstrandae resurrectionis acceperat, voluit esse infructuosam, sed permisit [PL46.922] eam magis manibus impiorum, ut, cum illi nollent facere, quod jubebat, pateretur ille, quod volebat. Factum est. Occisus est Christus, sepultus, resurrexit, ut novimus, ut testatur Evangelium, ut jam toto orbe praedicavit, et adhuc Judaei, videtis, quia nolunt credere in Christum, jam posteaquam resurrexit a mortuis, et glorificatus in oculis Discipulorum suorum ascendit in coelum, cum jam impleantur per totum orbem terrarum praeconia Prophetarum. Etenim omnes Prophetae, qui praenuntiaverunt Christum nasciturum, et moriturum, et resurrecturum, et in coelum ascensurum, praenuntiaverunt etiam Ecclesiam ejus per omnes gentes futuram. Judaei autem, si non viderunt Christum resurgentem, et ad coelum euntem, viderent saltem Ecclesiam toto orbe diffusam, quod utique cum impleretur, praedicta Prophetarum dicta implerentur.

II. Fit in illis, quod modo audivimus ex Evangelio. Ideo enim non audiunt Christum, qui a mortuis resurrexit, quia Christum in terra positum non audierunt. Hoc enim dixit Abraham illi Diviti, qui apud inferos torquebatur, et volebat aliquem mitti ad superos, ut fratribus ejus nuntiaret, quid agatur apud inferos, et antequam venirent ad loca illa tormentorum, viverent bene, agentes poenitentiam de peccatis suis, ut mererentur ire potius in sinum Abraham, non ad illa tormenta, quo Dives ille pervenit. Cum ergo hoc ageret ille Dives sero misericors, qui Pauperem jacentem ante januam suam contempserat, et propterea forte superbus in illum erat, ipsa lingua ardebat, et ibi stillam aquae desiderabat, cum ergo non egisset apud superos, quod agendum illi erat, ne illuc veniret, sero coepit esse misericors pro aliis. Sed quid ait Abraham? Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebit eis (Luc. XVI, 31). Omnino verum est, fratres. Ideo Judaeis hodie non persuadetur, ut credant in eum, qui resurrexit a mortuis, quia Moysen et Prophetas non audierunt. Nam si illos audire vellent, ibi invenirent praedictum esse, quod modo impletum est, et nolunt adhuc credere. Quod ergo de Judaeis diximus, de nobis agamus, ne cum alios attendimus, et nos in ipsam impietatem incidamus. Evangelium, charissimi, Judaeis non legitur, Moyses et Prophetae leguntur, quos nolunt audire. Quod si audire vellent, crederent in Christum, quia Moyses et Prophetae Christum venturum praedicaverunt. Non ergo nos tales simus, quando nobis legitur Evangelium, quales sunt illi, quando illis leguntur Prophetae. Apud ipsos enim, ut dixi, Evangelium non recitatur, apud nos recitatur.

III. Ecce audistis modo ex Evangelio duas vitas: unam praesentem, alteram futuram. Praesentem habemus, futuram credimus. In praesenti sumus, ad futuram nondum pervenimus. Cum in praesenti sumus, [PL46.923] futurae meritum comparemus; nondum enim mortui sumus. Numquid Evangelium apud inferos recitatur? Quod utique si recitaretur, frustra illud Dives audiret, quia jam fructuosa poenitentia esse non posset. Nobis ibi legitur, et ibi a nobis auditur, ubi dum vivimus corrigi possumus, ne ad illa tormenta veniamus. Credimus quod legitur, an non credimus? Absit ut hoc opinemur de Charitate Vestra, quia non creditis! Christiani enim estis, nec Christiani ullo modo essetis, si Evangelio Dei non crederetis. Quia ergo Christiani estis, manifestum est vos Evangelio credere. Audivimus. Modo recitatum est. Erat utique Dives superbus, utique extollens se in divitiis, qui Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Jacebat autem ad januam ejus ulcerosus pauper quidam nomine Lazarus, cujus etiam ulcera canes lingebant, et cupiebat Saturari de micis, quae cadebant de mensa Divitis (Ibid. 21), et non poterat. Ecce crimen Divitis, quia utique de micis saturari cupiebat, et non poterat, cui participanda humanitas erat. Ille ergo Dives, si compateretur Pauperi ante januam suam jacenti, et vellet esse de divitiis illis misericors, illuc veniret et ipse, quo venit et ille Pauper. Non enim illum Lazarum paupertas duxit ad requiem et non humilitas, aut vero illum Divitem ab illa tanta requie divitiae retraxerunt, et non superbia et infidelitas. Nam, ut noveritis, fratres, quia apud superos Dives iste infidelis fuit, de verbis ipsius approbemus, quae dixit apud inferos. Intendite. Voluit aliquem a mortuis ire, ut nuntiaret fratribus ipsius, quid agatur apud inferos, et cum illi hoc non concederetur dicente Abraham: Habent Moysen, et Prophetas. Audiant illos. Non, pater Abraham, inquiens, sed, si quis hinc ab inferis ierit, persuadebuntur; ostendit, quia et ipse, cum esset apud superos, non credebat Moysi et Prophetis, sed aliquem surgere sibi a mortuis cupiebat. Attendite tales modo, et videte, ubi ex exemplo hujus Divitis admonemur, si fidem habetis. Quanti sunt, qui modo dicunt; Bene nobis sit, cum vivimus! Manducemus, et bibamus, et deliciis istis perfruamur! Quid est, quod nobis dicitur, quia erit postea? Quis huc inde rediit? Quis huc inde surrexit? Dicuntur haec. Hoc dicebat Dives ille, et, quod non credebat vivus, expertus est mortuus. Melius vivus fructuose corrigeretur, quam mortuus infructuose torqueretur!

IV. Nunc ergo mutemus verba ipsa, si quis forte in nobis est, qui haec solet dicere. Non enim ostendit Deus modo, quod nos jubet credere. Ideo illud non ostendit, ut merces sit fidei. Si enim ostendat tibi, quod meritum habes, quia credis! Non est jam credere, sed videre. Magis tibi hoc non ostendit Deus, ut credas. Imperat tibi, quod credas, servat tibi, quod videas. Sed si non credas, cum imperat fidem, speciem suam non tibi servat, sed illud tibi servatur, unde Dives ille apud inferos torquebatur. Et, cum venerit Dominus noster et Salvator Jesus Christus, qui sic annuntiatur modo venisse, ut speretur etiam esse venturus, veniet cum retributionibus fidelium, [PL46.924] et infidelium: fidelibus praemia daturus, infideles in ignem aeternum missurus. Et dixit hoc in Evangelio, quomodo sit in fine judicaturus. Positurum se alios ad dexteram, alios ad sinistram, et discreturum omnes gentes, sicut pastor separat oves ab hoedis; justos ad dexteram futuros, impios ad sinistram; justis se dicturum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Impiis autem et infidelibus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34-41)! Quid tibi amplius potuit prodesse Judex, quam ut definitivam sententiam suam tibi diceret, ne in illam possis incurrere? Fratres, omnis qui minatur, non vult ferire. Nam, si subitaret, et feriret. Qui dicit: Observa; non vult invenire, quem feriat. Homines sibi plagas conciliant, homines sibi poenas comparant, qui tandiu dicenti Deo: Observate; nolunt credere. Et quidem errantis poena, quae hic est forte aliqua afflictio, et aliquod flagellum, aut emendatorium, aut probatorium est. Aut enim emendatur quisque pro peccatis suis, ne incidat in majores poenas non emendatus, aut probatur uniuscujusque fides, qua tolerantia, aut qua patientia sub flagello patris permaneat, non murmurans de patre castigante, et gaudens ad blandientem, sed ita gaudens ad blandientem, ut gratias agat et castiganti, quia Flagellat omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Quanta Martyres passi sunt, quanta toleraverunt! Quas catenas, quos squallores, quos carceres, quos cruciatus, quas flammas, quas bestias, quae genera mortis! Calcaverunt omnia. Videbant enim aliquid spiritu, ut, quod videbant corpore, non curarent. Erat in illis oculus fidei, tendebatur oculus in futura, contemnebant praesentia. Cujus autem oculus de futuris extinctus est, expavescit ad praesentia, et non pervenit ad futura.

V. Est ergo fides, quae aedificatur in nobis. Modo, quicumque non vult credere, quia natus est Christus de Maria Virgine, quia passus est, quia crucifixus est, credat Judaeis, quia fuit, et occisus est, credat Evangelio, quia de Virgine natus est, et resurrexit. Est enim, unde credat. Et inimici Judaei non audent dicere: Non fuit Christus in gente nostra, aut: Non fuit iste homo, nescio quis, quem colunt Christiani. Fuit, dicunt, et parentes nostri occiderunt illum, et mortuus est, ut homo. Si ea, quae consecuta sunt mortem ipsius, invenimus dicta a Prophetis, quia in nomine ejus cursurus erat totus mundus, quia adoraturae illum erant omnes gentes, et omnes patriae gentium, quia omnes etiam reges sub jugum ipsius mittendi erant, et videmus impleta post mortem Christi, quae praedicta erant ante nativitatem Christi, quomodo nos fallimus, si caetera credere nolumus, cum videamus in nobis multa impleta? Nos enim ipsi, fratres, non soli nos, qui hic sumus Christiani, [PL46.925] nos totus mundus sumus modo. Ante paucos annos non eramus, et mirum est, quomodo factum sit, ut, quod per tot saecula non erant, modo sint. Legimus illud in Prophetis. Ne putemus casu evenisse, invenimus praedictum esse. Hinc enim augetur fides nostra, hinc aedificatur, hinc confortatur. Nemo est, qui dicat: Subito accidit. Unde? Ecce hoc, quod nunquam fuit in terra. Nonnunquam in Scripturis debitor in illis Deus tenebatur, sed tempore suo debitum redditurus. Unde autem debebat Deus? An ab aliquo mutuum acceperat, qui omnibus omnia insuper donat? Qui fecit, quibus donaret? Non enim vel ipsi homines, quibus aliqua donarentur, erant. Potest aliquis dicere: Meritis meis Deus concessit haec bona? Puta, concessit meritis tuis bona ista. Ut es ses, cui concessit? Qui non eras, quid tibi donavit? Ut esses gratis. Non enim promerueras illud, ante quam esses. Crede ei, quia et caetera gratis tibi donare dignatus est. Habemus ergo gratiam Dei, et tenebat Deum quodam modo debitorem mundus totus. Imo non tenebat, quia cautionem, quam fecerat, nesciebat. Promittendo se fecit debitorem, non mutuum accipiendo. Nam duobus modis dicitur debitor: Redde, quod accepisti, aut quod promisisti. Quia, quod promisit Deus, non potest dici: Redde; nihil enim ab homine accepit, qui totum homini dedit; restat ut debitor non sit, nisi quia polliceri dignatus est.

VI. Haec pollicitatio in Scripturis erat, hae Scripturae in una gente Judaea, quam elegit nasci de carne servi sui, fidelis sui, qui in illum credidit. Et quomodo gens illa nata est? De Abraham sene, et de Sara sterili. Ut parturiretur, ut nasceretur ipse Isaac, unde venit gens Judaeorum, miraculum fuit (Gen. XVII et XXI). Nihil de membris suis senex sperabat, nihil de sterilitate conjugis suae optare audebat. Quod omnino non computabat, Deus illi obtulit, et offerenti Deo credidit, qui a Deo optare non ausus est. Et cum credidisset, et natus ei esset filius, de quo credidit, nascituram innumeram prolem, petiit Deus ipsum filium immolari sibi (Id. XXII). Tantae autem fidei fuit Abraham, ut non dubitaret immolare unicum, de quo acceperat promissum. Numquid haesitavit, et dixit Deo: Domine, pro magno mihi concessisti Filium in senectute, pro magnis votis, pro magna laetitia, insperato mihi natus est filius. Hunc exigis, ut occidam? Nonne melius erat, ut non dares, quam ut datum auferres? Non haec dixit, sed credidit utile esse, quidquid Deum videbat velle. Haec est fides, fratres. Certe Pauper ille in sinum Abrahae sublatus est, et Dives ille ad tormenta inferorum. Ut sciatis non in culpa esse divitias, Abraham dives erat, in cujus sinu Lazarus requiescebat. Dives hic erat in terra: sicut habemus docentem Scripturam. Habebat multum auri, argenti, pecorum, familiae. Dives erat, sed superbus non erat. Ut noveritis, quia in divite sola torquebatur superbia, sola torquebantur vitia. Ipsa meruerant poenam, non substantia Dei. Substantia [PL46.926] enim Dei bona cuicumque datum fuerit. Sed bene utenti merces acquiritur, male utenti poena retribuitur. Attendite autem, quomodo habebat Abraham divitias. Numquid filiis suis servabat? Si ipsum filium jubente Deo obtulit, divitias quomodo contempsit?

VII. Ergo haec Scriptura, ubi se Deus promittendo fecerat debitorem, latebat apud Judaeos. Venit Dominus noster Jesus Christus, secundum ipsam Scripturam natus, quia secundum ipsam redditus. Secundum ipsam Scripturam passus, quia in ipsa praenuntiatus passurus. Secundum ipsam Scripturam resurgens, quia in ipsa praenuntiatus resurrecturus. Secundum ipsam Scripturam ascendens in coelum, quia in ipsa praenuntiatus ascensurus. Posteaquam ascendit ignoratus a Judaeis, coepit mittere Apostolos suos ad gentes, et quodam modo excitare dormientes, et dicere? Surgite, recipite debitum, quod olim vobis promissum est! Quis est, qui excitat creditorem suum, et offert illi quod debet? Non enim gentes, quia debitorem habebant Deum, surrexerunt. Vocatae sunt, in Scripturam intendere coeperunt, et ibi invenire, quia, quod accipiebant, jam olim ipsis promissum erat. Acceperunt Christum promissum, et exhibitum, acceperunt gratiam Dei, Spiritum sanctum promissum, et exhibitum, acceperunt ipsam Ecclesiam per omnes gentes, dispersam, promissam, et exhibitam. Idola, quae colebant gentes, promiserat Deus se eversurum. Legitur in Scripturis; ibi illud invenis (Isai. II, 18; Ezech. VI, 6; et Mich. I, 7). Videtis quemadmodum hoc temporibus nostris fecit Deus, quod ante tot millia annorum promisit. Etenim converterant se homines ab eo, a quo facti erant, ad illud, quod ipsi fecerant. Et cum sit semper melior, qui facit, quam illud, quod facit, ideo melior est Deus non solum homine, quem fecit, sed omnibus Angelis, Virtutibus, Potestatibus, Sedibus, Thronis, Dominationibus, quia omnia ipse condidit (Ephes. I, 21; et Coloss. I, 16), ut sit inferius, quidquid facit homo, quam est ipse homo. Ad tantam dementiam ducti erant homines, ut adorarent idolum, qui damnare deberent. Si adorarent fabrum, qui fecerat idolum, manifestum est, fratres, quia faber melior, quam idolum, quod fecit. Et cum detestandi essent homines, si fabrum adorarent, ipsum idolum adorant, quod factum est a fabro. Detestandi essent adorando fabrum, sed meliores essent, quam qui adorant idolum. Si ergo damnantur meliores, quomodo plango pejores? Si vero adorantem fabrum damnandum esse dixi, qui dimittit fabrum, et adorat idolum, qui utique meliorem dimisit, ad inferiorem se contulit, quomodo damnandus est? Sed quem meliorem primo dimisit? Deum a quo ipse factus est. Imaginem Dei quaerit. In se habet. Non enim potuit facere faber imaginem Dei, sed Deus potuit facere imaginem sibi. Non fecit autem aliud tibi, sed te ipsum fecit ad imaginem suam. Adorando autem imaginem hominis, quam fecit faber, [PL46.927] conteris imaginem Dei, quam tibi impressit Deus. Ideo, cum te vocat, ut redeas, reddere tibi vult illam imaginem, qua tu ipse cupiditate terrena quodam modo confricando perdidisti, et obsoletasti.

VIII. Inde est, fratres, quod imaginem suam a nobis quaerit Deus. Hoc commemorat Judaeos illos, quando illi obtulerunt nummum. Primo enim tentare illum voluerunt, cum dicerent: Domine, licet tributum dare Caesari (Matth. XXII, 17)? ut, si diceret ille: Licet; calumniarentur illi, quia in maledicto vellet esse Israel, quem volebat esse tributarium, ut subjugatus esset Regi, ut daret tributa. Si autem diceret: Non licet reddere tributa; calumniarentur illi, quia contra Caesarem praeciperet, et auctor esset, ut non redderent tributum suum, quod debebant, quia subjugati erant. Vidit tentantes, tanquam veritas falsitatem, et convicit breviter mendacium ex ore mentientium. Non enim dixit in illos sententiam, ex ore suo, sed fecit, ut illi in se dicerent sententiam, quia scriptum est: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo damnaberis (Id. XII, 37). Quid me, inquit, tentatis? Hypocritae, ostendite mihi nummum. Ostenderunt. Cujus ait, habet imaginem, et inscriptionem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari, quod Caesaris est, et Deo, quod Dei est (Id. XXII, 18-21). Sicut Caesar quaerit imaginem suam in nummo tuo, sic quaerit Deus imaginem suam in animo tuo. Redde Caesari, ait, quae Caesaris sunt. Quid a te quaerit Caesar? Imaginem suam. Quid a te quaerit Deus? Imaginem suam. Sed Caesaris in nummo est, Dei imago in te est. Si quando nummum perdis, plangis quia imaginem Caesaris perdidisti. Quando adoras idolum, non plangis, quia injuriam facis in te imagini Dei?

IX. Tenete ergo, fratres, pollicitationem Domini Dei nostri, et numerate jam ex illo numero pollicitationum suarum, quanta reddidit. Christus nondum erat natus. In Scriptura erat promissus. Reddidit illum. Natus est. Nondum erat passus, nondum resurrexerat. Et hoc reddidit. Passus, crucifixus, resurrexit. Passio ipsius praemium nostrum est. Sanguis ipsius redemptio nostra est. Ascendit in coelum, sicut promiserat. Et hoc reddidit. Misit Evangelium per omnes terras. Ideo quatuor Evangelia esse voluit, ut significaretur quaternario numero totus orbis terrarum, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridiano. Ideo duodecim Discipulos habere voluit, ut terni quodam modo per quatuor distributi videantur, quia in Trinitate vocatus est mundus, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Reddidit hoc. Misit Evangelium, sicut praedixit. Quam speciosi pedes evangelizantium eorum, qui annuntiant pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15)! Sicut praedixit: Non sunt sermones, neque verba, quorum non audiantur voces eorum. Per omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5). Quomodo dixit, sic misit. Evangelium per omnes terras scribitur. Etiam Ecclesia persecutionem primo passa est. Reddidit, [PL46.928] quia et Martyres promiserat. Recita cautionem: Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Reddidit etiam Martyres, quia et ipsos promiserat. Quid postea reddendum erat? Adorabunt in conspectu ejus omnes reges terrae (Id. LXXI, 11). Crediderunt et reges, qui primo persequendo Martyres fecerant. Videmus ergo et modo reges credidisse. Reddidit etiam, quod promiserat, ut jubentibus regibus idola frangerentur, quibus primo jubentibus Christiani occidebantur. Abstulit etiam idola, quia promiserat: Et in idolis nationum non erit respectus (Sap. XIV, 1). Cum tanta ergo reddiderit, fratres, quare non illi credimus? Minus idoneus debitor est Deus? Si omnino nihil adhuc nobis reddidisset, idoneum debitorem tenebamus, qui fecit coelum et terram. Non enim pauper futurus erat, ut non haberet, unde redderet, aut fallit, cum ipse sit Veritas, aut tanta potestas est Deus, cui possit succedi, ut non habeat tempus reddendi?

X. Justum est, fratres, ut credatur Deo, antequam aliquid reddat, quia utilibet mentiri non potest, fallere non potest. Deus est. Sic illi crediderunt Patres nostri. Abraham sic illi credidit. Ecce vere laudanda fides, et praedicanda. Nihil ab illo acceperat, et credidit promittenti. Nos nondum credimus, qui tanta jam accepimus. Numquid poterat illi dicere Abraham: Credam, quia illud mihi promisisti, et reddidisti? A primo jussu credidit, nihil tale aliud acceperat. Exi de terra tua, dictum est illi, et de cognatione tua, et vade in terram, quam tibi dabo (Gen. XII, 1). Et credidit statim, et non dedit illi ipsam terram, sed semini illius illam servavit, et semini ipsius promisit quid? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Semen ipsius Christus, quia de Abraham Isaac, de Isaac Jacob, de Jacob duodecim, de duodecim populus Judaeorum, de populo Judaeorum Virgo Maria, de Virgine Maria Dominus noster Jesus Christus. Et factus est semen Abraham Dominus noster Jesus Christus, et quod promissum erat Abrahae, invenimus impletum in nobis. In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. Credidit hoc, antequam aliquid vidisset. Credidit, et non vidit quod promittebatur. Nos autem videmus quod illi promissum est. Et quidquid illi promittebatur, futurum erat. Quid enim nondum reddidit Deus? Labores in saeculo isto futuros denuntiavit, et sanctos suos, et fideles suos futuros in laboribus, et fructum allaturos cum tolerantia (Luc. VIII, 15). Praenuntiavit, et videmus. Ipsis laboribus atterimur. Qui nondum labores praenuntiati sunt? Neque enim putetis, fratres, quia, quod videtis atteri res humanas modo, non est scriptum in Scriptura Dei. Totum scriptum est, et tolerantia indicta est Christianis, et magis futura bona, quia venerunt mala, quae praedicta ventura erant. Nam si non venirent, quae dicta erant, etiam de bonis nobis fidem auferrent, sed ideo venerunt ante mala, ut credamus futura bona.

[PL46.929] XI. Modo mundus sic est, quomodo et torcular in pressuris est. Sed si amurca es, per cloacas vadis; si oleum, in gemellario manes. Nam necesse est, pressurae sint. Attendite amurcam, attendite oleum. Pressura fit aliquando in mundo, verbi gratia: fames, bellum, inopia, egestas, mortalitas, rapina, avaritia, pressurae pauperum, labores civitatum. Sunt ista. Videmus. Et praedicta sunt futura, et videmus, quia sunt. Invenimus homines inter istas pressuras murmurare, et dicere: Ecce temporibus christianis quanta mala sunt! Ante tempora christiana quanta bona abundabant! Non erant tanta mala ista. De pressura amurca exit. Per cloacas currit. Os ipsius propterea nigrum est, quia blasphemat. Non splendet. Oleum relucet. Invenis autem alium hominem de pressura ipsa, et de ipsa tritura, quae illum trivit. Numquid non ipsa tritura est, quae illum trivit? Audistis vocem amurcae, audite vocem olei. Deo gratias! Benedictum nomen tuum! Ista omnia mala, quibus nos conteris, praedicta erant. Securi sumus, quia ventura sunt et bona. Quando nos, et mali simul emendamur, fit voluntas tua. Te novimus Patrem promittentem, te novimus Patrem flagellantem. Erudi nos, et redde haereditatem, quam in fine promisisti. Benedicimus sanctum nomen tuum, quia nusquam fuisti mendax. Omnia, quemadmodum praedixisti, sic exhibuisti. In his laudibus de ipsa pressura emanantibus oleum currit in gemellario. Tamen quia torcular est totus iste mundus, unde etiam dicitur alia similitudo. Sicut in fornace probatur aurum et argentum, sic probat justos tentatio tribulationis; et de fornace aurificis similitudo ponitur. In angusto cacabo tres res sunt: Ignis, aurum, et palea. Et ibi vides imaginem totius mundi. Est ibi palea, est ibi aurum, est ibi ignis. Palea comburitur, ignis ardet, aurum probatur. Sic et in isto toto mundo sunt justi, sunt impii, est tribulatio. Mundus tanquam fornax est aurificis, justi tanquam aurum, impii tanquam palea, tribulatio sicut ignis. Numquid aurum purgaretur, nisi palea ureretur? Fit, quod impii ad cineres rediguntur. Cum enim blasphemant, et murmurant contra Deum, cinis efficiuntur. Ibi aurum purgatum justi, qui tolerabiliter ferunt omnes molestias mundi, et in suis tribulationibus laudant Deum, ut aurum purgatum, rediguntur in thesauros Dei. Habet enim Deus thesauros, quo mittat aurum purgatum; habet etiam loca sordida, quo mittat cinerem paleae. De isto mundo totum exigit. Tu vide, quid sis. Nam necesse est, ut veniat ignis. Si aurum te invenerit, sordes tollet; si paleam te invenerit, comburet, et ad cinerem perducet. Elige tibi, quid sis. Nam non potes dicere: Sine igne ero. Jam in fornace es aurificis, [PL46.930] quo necesse est, veniat ignis. Magis te ibi esse necesse est, quia sine igne esse non poteris.

XII. Quare ergo non credimus, fratres, et venturum finem saeculi, et diem judicii, ut ibi recipiat unusquisque nostrum ea, quae gessit in corpore, sive bonum, sive malum? Quando videmus tot res promissas, exhibitas, et datas, quare non nobis eligimus, cum vivimus, illud, ubi semper vivamus? Puta, quia negligentes fuimus, hodie simus diligentes. Negligentes non debemus semper esse. Crastinus dies, nescis, quid sit. Dei patientia id agere nos admonet, ut et nos, et vitam nostram, si mala fuerit, corrigamus, et, cum tempus est, meliora eligamus. An putatis, quia Deus dormit, et non videt facientes mala? Sed forte patientiam nos docet, et patientiam prior exhibet. Invenit autem hominem forte profecisse, et non facere, quod faciebat, id est, malum. Patitur iste aliquem malitiosum, et vult, ut tollat illum Deus, et murmurat adversus Deum, quia retinet inimicum ipsius fortem, et male facientem, et non illum tollit. Oblitus est, quia in ipsum patienter egit, et si prius agere vellet severiter, non esset qui loqueretur. Severitatem exigis Dei? Quia tu transisti, transeat et alter. Non enim, quia tu jam transisti, praecidisti pontem misericordiae Dei. Adhuc est, qui transeat. Fecit te bonum, cum esses malus, vult et alium, ut sit et ipse bonus ex malo, sicut tu ex malo factus es bonus. Sic omnes veniunt ordinibus suis. Sed alii nolunt venire, alii veniunt. Talibus enim dicit Apostolus: Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5). Deinde si malus vult perseverare in malo, non est socius tuus, sed erit probator tuus. Etenim, si malus est, et tu bonus, tolerando malum probaris bonus. Tu accipies coronam probationis tuae; ille autem habebit poenam in malo perseverationis suae. Deus autem, quid agat, patienter expectemus bonam ejus patientiam, paternam ejus disciplinam. Pater est, benignus est, misericors est. Magis si dimiserit nos fluere, tunc male irascitur nobis.

XIII. Attendite enim, fratres, et videte Amphitheatra ista, quae modo cadunt. Luxuria illa aedificavit. Putatis, quia illa pietas aedificavit? Non illa aedificavit nisi luxuria hominum impiorum. Non vultis, ut aliquando cadat, quod luxuria aedificavit, et surgat, quod pietas aedificat? Permisit enim Deus, quando ista aedificabantur, ut quandoque cognoscerent homines mala sua, quae faciebant. Sed quia noluerunt cognoscere, venit Dominus Jesus Christus, coepit illis mala sua praedicare, coepit evertere, quod pro magno habebant, et dicunt: Mala sunt tempora christiana. Quare? Quia evertitur tibi, ubi moriebaris. Sed: Abundabant, inquiunt, omnia bona, quando ista fiebant. Utique sic, ut bona de illis fierent. Si ergo nosti, quia dedit tibi Deus aliquando abundantiam, [PL46.931] et male usus es, et ad perditionem usus es, vide, quia abundantia illa fecit te fluere, et perdere animam tuam. Nonne venit severus pater, et coepit dicere: Indisciplinatus est puer iste. Commisi illi hoc, aut illud. Quomodo illud perdidit, et illud. Si nos semen terrae, nisi bona fuerit, non damus, ne semen intereat, quomodo vultis, ut Deus nobis indisciplinatis, et negligentibus vitam nostram det abundantiam suam ad male utendum, et non vultis, ut praecidat Deus defluxus hominum? Fratres mei, medicus est, et membrum putre novit praecidere, ne putrescant inde et alia loca. Unus, inquit, digitus inde praeciditur; quia melius est, ut unus digitus minus sit, quam totum corpus putrescat. Si hoc homo medicus per artem suam facit, si ars medicinae aliquam partem membrorum tollit, ne omnia putrescant, quare Deus, quidquid novit putre esse, non secet in hominibus, ut perveniant ad salutem?

XIV. Nolite ergo, fratres, taediari ad Deum flagellantem, ne dimittat vos, et in aeternum pereatis, sed magis rogemus illum, ut moderetur ipsas plagas, et sic temperet, ne sub ipsis deficiamus, et rogemus, ut emendet cum salute, metiatur, et reddat postea, quod promisit sanctis suis. Videte, quid dixit Scriptura: Irritavit Dominum peccator. Secundum magnitudinem irae suae non exquiret (Psal. X, 4). Quid est: Pro magnitudine irae suae non exquiret? Quia multum irascitur, Non exquiret, id est, dimittet illos perire. Si ergo multum irascitur, quando non exquirit, etiam multum misericors est, quando exercet. Tunc autem exercet, quando flagellat, quando cor nostrum affigit ad se. Teneamus ergo salutare ejus, et non fugiamus flagellum ipsius. Hoc nos docet, hoc monet, in hoc nos aedificat. Ipse filius ipsius, qui ad hoc venit, ut consoletur nos, quid boni hic pertulit? Dicite mihi. Certe Filius Dei est, Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Quid boni hic pertulit? Non ipse est, qui, cum daemonia ejiceret, tales contumelias audiebat, ut diceretur illi: Daemonium habes (Joan. VII, 20)? Filio Dei, qui daemones ejiciebat, Judaei dicebant: Daemonium habes. Jam meliores daemones, qui confitebantur Filium Dei, quam illi (Luc. IV, 41). Nam et illi confitebantur, et illi non confitebantur. Tanta autem erat potentia illius, et tanta magnitudo, et tanta patientia, ut omnia toleraret. Flagellatus est, contumelias audivit, alapas accepit, consputus est in faciem, spinis coronatus est, irrisus est, delusus est, ad extremum ligno suspensus interfectus est, postea sepultus est. Filius Dei tanta hic pertulit. Si Magister, quanto magis Discipulus. Si ille, qui nos creavit, quanto magis nos creatura illius. Qui, ut nobis exemplum daret, patientiam nobis dimisit. Quare nos deficimus in ipsa patientia, quasi caput nostrum perdiderimus, quod nos praecessit ad coelum? Ideo enim caput nostrum praecessit ad coelum, tanquam dicens: Ecce qua. Venite, per molestias, per patientiam. Haec est via, [PL46.932] quam vobis tradidi. Sed quo ducit via, qua me videtis ascendere? In coelum. Qui non vult hac ire, non vult illuc pervenire. Qui vult ad me pervenire, per viam veniat, quam monstravi. Et non potestis pervenire, nisi per viam molestiarum, dolorum, tribulationum, angustiarum. Sic pervenies ad requiem, quae tibi non tollitur. Si autem vis istam requiem, quae est ad tempus, et recedere a via Christi, observa tormenta Divitis illius, qui apud inferos torquebatur, quia et ipse requiem praesentem desideravit, et poenas sempiternas invenit. Fratres charissimi, eligite potius duriora, quae sine fine requiem habebunt in aeternum. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXV. De verbis Evangelii Matth. XII, vers 41-50. Ecce plus quam Jonas hic, etc

SYNOPSIS

I. EA, quae de sancto Evangelio recitata sunt, fratres charissimi, si omnia pertractare cupiamus, vix tempus sufficit singulis, quanto magis non sufficit omnibus. Jonam prophetam, qui dejectus in mare belluae marinae utero exceptus est, et die tertia vivus emovitus, figuram gessisse Salvatoris, qui passus est, et die tertia resurrexit, ipse Salvator ostendit. Accusatus est populus Judaeorum in comparatione Ninivitarum, quoniam Ninivitae, ad quos missus est redarguendos Jonas propheta, agendo poenitentiam iram Dei placaverunt, et misericordiam meruerunt. Et ecce, inquit, plus quam Jonas hic (Matth. XII, 41), volens intelligi se ipsum Dominus Christus. Audierunt illi servum, et vias suas correxerunt; audierunt isti Dominum, et non solum se non correxerunt, sed insuper illum occiderunt. Regina Austri exurget, inquit, in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam. Venit enim a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic (Ibid. 42). Non fuit magnum Christo plus esse quam Jonas, plus esse quam Salomon. Ille enim Dominus, illi servi erant. Sed tamen quales sunt, qui praesentem Dominum contempserunt, quando alienigenae servos ejus audierunt?

II. Deinde sequitur: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum [PL46.933] meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, et inhabitantes habitant in ea, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit generationi huic pessimae (Matth. XII. 43-45). Hoc ut intelligatur, si congruenter exponatur, multum sermo immorabitur. Breviter tamen attingam, quantum Dominus donat, ne vos ab hujus rei intellectu jejunos dimittam. Quando fit in Sacramentis remissio peccatorum, mundatur domus, sed habitator est necessarius Spiritus sanctus. Spiritus autem sanctus non habitat nisi humiles corde. Deus enim dicit: Super quem requiescet Spiritus meus? et respondet proposito: Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Ille ergo cum fuerit habitator, implet, regit, agit, frenat a malis, ad bona excitat, suavem facit justitiam, ut homo bene faciat amore recti, non timore supplicii. Hoc, quod dixi, agere per semetipsum homo minus idoneus est; sanctum autem Spiritum si habuerit habitatorem, ipsum in omnibus bonis etiam invenit et adjutorem. Superbi autem quidam, peccatis sibi remissis, si praesumpserunt ad bene vivendum de solo libero humanae voluntatis arbitrio, ipsa superbia a se excludunt Spiritum sanctum, et remanet domus quasi mundata a peccatis, sed inanis omnibus bonis. Dimissa sunt peccata tua, caruisti malis, sed non te nisi Spiritus sanctus implebit bonis. Hunc repellit superbia. Praesumis de te, dimittit te. Confidis tibi, donaris tibi. Sed illa cupiditas, qua malus eras, repulsa ab homine, hoc est, a mente tua, quando remissa sunt peccata tua, vagatur per deserta quaerens requiem, et non inveniens requiem redit ad domum illa cupiditas, invenit mundatam, Adducit secum alios spiritus septem nequiores se, et erunt pejora hominis illius novissima, quam erant prima. Septem alios adducit secum. Quid est, Alios septem? Ergo et ipse immundus spiritus septenarius est? Quid est hoc? Per septem universitas significatur. Totus ierat, totus venit, et utinam solus veniret. Quid est: Adducit secum alios septem? Quos non habebat, quando erat malus, habebit alios falso bonus. Intendite, ut, si possum, quantum adjuvor, explanem quod dico. Spiritus sanctus operatione septenaria commendatur, ut sit in nobis Spiritus sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, et timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Huic septenario bono constitue a contrario septenarium malum: spiritum stultitiae et erroris, spiritum temeritatis, et ignaviae, spiritum ignorantiae, et impietatis, et spiritum superbiae contra timorem Dei. Isti sunt septem nequam. Qui sunt Alii septem nequiores? Alii septem nequiores in hypocrisi inveniuntur. Unus malus spiritus stultitiae, alter pejor simulatio sapientiae. Spiritus malus spiritus erroris, alter pejor simulatio veritatis. Spiritus malus spiritus temeritatis, alter pejor simulatio consilii. Spiritus malus spiritus ignaviae, alter pejor simulatio fortitudinis. Spiritus malus spiritus ignorantiae, alter pejor simulatio scientiae. Spiritus malus spiritus impietatis, alter pejor simulatio pietatis. Spiritus malus spiritus [PL46.934] elationis, alter pejor simulatio timoris. Septem non ferebantur, quis ferat quatuordecim? Necesse est ergo, ut, cum malitiae fuerit addita simulatio veritatis, sint pejora hominis novissima, quam erant prima.

III. Haec eo loquente ad turbas (Evangelium sequor) mater ejus, et fratres ejus stabant foris volentes loqui cum illo. Nuntiavit ei quidam dicens: Ecce mater tua et fratres tui foris sunt, loqui tecum volunt. Et ille: Quae mihi mater est, aut qui fratres? et extendens manum super Discipulos suos ait: Hi sunt mater mea, et fratres mei. Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse mihi frater, soror, et mater est (Matth. XII, 46 50). Hinc solum vellem loqui, sed, quia superiora nolui praeterire, non parvam partem temporis, quantum sentio, consumpsi. Hoc enim, quod modo proposui, multos habet sinus, nodosque quaestionis, quomodo pie Dominus Christus contempserit matrem, non qualemcumque matrem, sed quanto magis Virginem matrem, tanto magis talem matrem, cui sic attulit foecunditatem, ut non adimeret integritatem, matrem Virginem concipientem, Virginem parientem, Virginem perpetuo permanentem. Talem matrem ille contempsit, ne operi, quod agebat, maternus se insereret, eumque impediret affectus. Quid enim agebat? Populis loquebatur, veteres homines destruebat, novos aedificabat, animas liberabat, vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, bonum opus faciebat, in bono opere actu et sermone fervebat. Inter haec nuntiatus illi est carnalis affectus. Audistis quid responderit, ut quid ego repetam? Audiant matres, ne impediant carnali affectu bona opera filiorum. Si enim voluerint impedire, et agentibus sic irruerint, ut saltem interpolent, quod differri non oportet, contemnentur a filiis. Audeo dicere: Contemnentur, pietate contemnentur. Et quando erit filio suo bono operi mente intento, et ideo matrem venientem contemnenti, quando erit irata mulier, sive maritata, sive vidua, quando contempta est Virgo Maria? Sed dictura es mihi: Ergo filium meum Christo comparas? Nec illum Christo comparo, nec te Mariae. Non ergo Dominus Christus maternum damnavit affectum, sed contemnendae matris pro opere Dei magnum in se ipso demonstravit exemplum. Et in loquendo doctor erat, et in contemnendo doctor erat, et ideo dignatus est contemnere matrem, ut pro Dei opere te contemnere doceret et patrem.

IV. Non enim poterat Dominus Christus homo fieri sine matre, qui potuit sine patre. Si oportebat, imo quia oportebat, ut homo fieret propter hominem, qui fecit hominem, considerate et recolite, unde ipsum primum hominem fecit. Primus homo factus est sine patre, sine matre. Quod potuit primo humanis instruendis rebus aptare, non potuit postea tale aliquid ad reparandas res humanas sibi coaptare? Difficile erat Sapientiae Dei, Verbo Dei, Virtuti Dei, unigenito Filio Dei, difficile erat, quem sibi coaptaret, facere hominem, undecumque voluisset? Angeli se homines hominibus praebuerunt. Abraham sanctos Angelos pavit, et tanquam homines invitavit, nec tantum vidit; [PL46.935] sed et tetigit; nam pedes lavit (Gen. XVIII). Numquid illa, quasi per phantasmata ludicra, ab Angelis facta sunt? Si ergo potuit Angelus humanam speciem, cum voluit, veram exhibere, non potuit Dominus Angelorum, undecumque vellet, quem susciperet, verum hominem facere? Sed noluit hominem habere patrem, ne per concupiscentiam carnalem veniret ad homines, voluit tamen matrem, ut matrem haberet inter homines, quam pro Dei opere contemnendo doceret homines. Voluit sexum virilem suscipere in se, et muliebrem sexum honorare dignatus est in matre. Etenim antiquitus et foemina peccaverat, et viro peccatum propinaverat (Id. III). Utrumque conjugium diaboli fraude deceptum est. Si veniret Christus vir non cum foeminei sexus commendatione, desperarent de se foeminae. maxime, quia per illam lapsus est homo. Utrumque honoravit, utrumque commendavit, utrumque suscepit. De foemina natus est. Nolite desperare, viri. Vir esse dignatus est Christus. Nolite desperare, foeminae, De foemina nasci dignatus est Christus. Ad salutem Christi sexus uterque concurrat. Veniat masculus, veniat foemina. In fide nec masculus est, nec foemina (Galat. III, 28). Docet ergo te Christus contemnere parentes tuos, amare parentes tuos. Tunc enim ordinate et pie amas parentes, quando Deo non prae ponis parentes. Qui amat (Domini verba sunt) qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). His verbis quasi videtur admonuisse, ne amares. Imo, si attendas, admonuit, ut amares. Potuit enim dicere: Qui amat patrem aut matrem, non est me dignus. Non hoc dixit, ne loqueretur contra legem, quam dedit. Ipse enim legem illam per Moysen famulum suum dedit, ubi scriptum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12; et Deut. V, 16). Non contrariam legem promulgavit, sed illam commendavit, et ordinem te docuit, non pietatem subvertit. Qui amat patrem aut matrem, sed plus quam me. Amet ergo, sed non plus quam me. Deus Deus est, homo homo est. Ama parentes, obsequere parentibus, honora parentes; sed, si te Deus ad aliquid amplius vocat, ubi possit impedimento esse parentalis affectus, serva ordinem, noli evertere charitatem.

V. In tanta veritate doctrinae Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi quis credat calumniam quaesivisse Manichaeos, qua conarentur asserere Dominum Jesum Christum non habuisse ullam matrem? Hoc enim sapiunt, imo desipiunt, quod Dominus Jesus non habuerit hominem matrem, contra Evangelium, contra lucem ipsius veritatis. Et, unde argumententur, attendite. Ecce, inquiunt, ipse dicit. Quid dicit? Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Ipse, inquiunt, negat, et tu ei vis imponere, quod negat. Ipse dicit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? et tu dicis: Habet matrem. O stulte, o contentiose, o merito odiose! responde mihi, unde scias dixisse Dominum: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Tu negas Christum habuisse matrem, et [PL46.936] quod intendis, per hoc docere conaris, quia dixit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Si alius existat, et dicat hoc Dominum Christum non omnino dixisse, unde convinces? Responde, si potes, ad hominem negantem, quod hoc dixerit Christus. Unde convinces, inde convinceris. Numquid enim, hoc se dixisse, in aurem tibi Christus ipse indicavit? Responde, ut ore tuo convincaris. Responde ut, hoc Christum dixisse, convincas. Novi, quod dicturus est Codicem sumam, Evangelium aperiam, verba ejus recitabo scripta in sancto Evangelio. Bene, bene. Ipso Evangelio tenebo te cum ipso, Evangelio alligabo te, de ipso Evangelio suffocabo te. In ipso Evangelio recita, quod pro te, putas. Aperi, lege. Quae est mater mea? Quare hoc dixit, supra leges. Nuntiavit ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant (Matth. XII. 47). Nondum premo, nondum teneo, nondum suffoco, Adhuc potes dicere: Ille quidem falsus nuntius fuit, non verum dixit, mendacia suggessit. Propterea Dominus falsum nuntium refutavit. Post nuntium quippe ejus respondit: Quae est mater mea? Quasi diceret: Tu dicis: Foris stat mater tua. Ego dico: Quae est mater mea? Cui vis, inquit, credamus? Nuntio suggerenti, an, quod nuntiaverat, Christo respuenti. Audi ergo. Adhuc interrogo te. Tantum Evangelium tene. Noli mihi codicem projicere post te. Tene, da auctoritatem Evangelio, quam nisi dederis, non erit unde probes Dominum dixisse: Quae est mater mea? Cum vero auctoritatem dignam tribueris Evangelio, vide quid interrogem. Paulo ante interrogaveram, unde scires utrum dixerit Christus: Quae est mater mea? Quid praecesserat? Nuntius quidam dixerat Christo. Mater tua foris stat. Antequam hoc diceret nuntius, vel, ut hoc diceret nuntius, quid praecessit? Cogo, ut legas. Video te jam timere, ne legas. Respondit Dominus, et dixit. Quis dixit? Non dico, quis dixit: Quae est mater mea? respondebis enim: Dominus dixit. Respondit Dominus, quis dixit? Responsurus es: Evangelista dixit. Evangelista iste verum dixit, an falsum? Dicturus es, quod verum dixit, aut falsum. Respondit Dominus, et ait illi, quod Evangelista dixit, verum dixit, an falsum? Si dicturus es falsum dixisse Evangelistam, Dominum respondisse, unde scis: Quae est mater mea? Dominum dixisse? Si autem propterea convincis: Quae est mater mea? Dominum dixisse, quia hoc eum dixit Evangelista dixisse, non convincis hoc Dominum dixisse, nisi credideris Evangelistae. Jam si credis Evangelistae, quia nihil dicis, si non credideris Evangelistae, lege superius quid dixerit ipse Evangelista.

VI. Quandiu tibi moras facio! Quandiu te suspendo! Beneficium est, ut cito vincaris. Attende, inspice, lege. Video te nolle. Da codicem. Ego lego: Haec eo loquente ad turbas. Quis hoc dicit? Evangelista, cui si non credis, nihil Christus dixit. Si nihil Christus dixit, Quae est mater mea? Christus non dixit. Si autem, Quae est mater mea? Christus dixit, verum est [PL46.937] quod Evangelista scripsit. Vide, quid ante dixit. Haec eo loquente ad turbas, mater ejus et fratres ejus foris stabant, volentes loqui cum eo. Nondum aliquid nuntius ille nuntiavit, quem potes dicere fuisse mentitum. Quid nuntiaverit vide, quid Evangelista praemiserit attende. Haec Domino loquente ad turbas, mater ejus, et fratres ejus foris stabant. Quis hoc dicit? Evangelista, cui credis, Dominum dixisse; Quae est mater mea? Sed si haec dicta non credis, ut illa, Dominus ergo non dixit: Quae est mater mea? Sed vere Dominus dixit: Quae est mater mea? Crede ergo ei qui dixit, Dominum dixisse: Quae est mater mea? Qui enim dixit, Dominum dixisse: Quae est mater mea? ipse dixit: Haec eo loquente, foris stabat mater ejus. Quare ergo negavit matrem suam? Absit! Intellige. Non negavit, sed aliquid, quod faciebat, matri praeposuit. Postrema sola causa est quaerere, quare Dominus dixerit: Quae est mater mea? Prima causa est videre, quod habuerit, de quo diceret: Quae est mater mea? Habuit, foris stabat, loqui cum eo volebat. Dic mihi, unde scis? Evangelista dicit, cui si non credidero, nihil Dominus dicit. Ergo habuit matrem; sed quid est: Quae est mater mea? Ad ista, quae ego facio, Quae est mater mea? Si dicas alicui periclitanti, et patrem habenti: Liberet te pater tuus; quem scit ille non esse idoneum liberando filio suo, nonne respondet tibi summa pietate, integra veritate: Quid est pater meus? Ad hoc quod volo, ad hoc quod mihi nunc opus esse sentio, quid est pater meus? Ad illud ergo, quod agebat Christus, quod vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, interiores homines aedificabat, templum spirituale sibi fabricabat, quae est mater ejus? Sed si putas ideo Christum non habuisse matrem in terra, quia dixit: Quae est mater mea? nec Discipuli ejus habuerunt patres in terra, quia dixit eis ipse Dominus: Ne vobis dicatis patrem in terra. Domini verba sunt: Ne vobis dicatis patrem; unus est enim Pater vester Deus (Id. XXIII, 9). Non patres non habebant, sed ubi venturum est ad regenerationem, quaeratur pater regenerationis, non damnetur pater generationis, sed ei praeponatur pater regenerationis.

VII. Ecce illud magis attendite, charissimi fratres mei, illud magis attendite, obsecro vos, quod ait Dominus Christus extendens manum super Discipulos suos: Haec est mater mea, et fratres mei. Et qui fecerit voluntatem Patris mei, qui me misit, ipse mihi et frater, et soror, et mater est. Numquid non fecit voluntatem Patris Virgo Maria, quae fide credidit, fide concepit, electa est, de qua nobis salus inter homines nasceretur, creata est a Christo, antequam in illa Christus crearetur? Fecit, fecit plane voluntatem Patris sancta Maria, et ideo plus est Mariae, discipulam fuisse Christi, quam matrem fuisse Christi. Plus est felicius discipulam fuisse Christi, quam matrem fuisse Christi. Ideo Maria beata erat, quia, et antequam pareret, magistrum in utero portavit. Vide, si non est, quod dico. Transeunte Domino cum turbis sequentibus, et [PL46.938] miracula faciente divina, ait quaedam mulier: Felix venter, qui te portavit. Beatus venter, qui te portavit. Et Dominus, ut non felicitas in carne quaereretur, quid respondit? Imo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Inde ergo et Maria beata, quia audivit verbum Dei, et custodivit. Plus mente custodivit veritatem, quam utero carnem. Veritas Christus, caro Christus. Veritas Christus in mente Mariae, caro Christus in ventre Mariae. Plus est, quod est in mente, quam quod portatur in ventre. Sancta Maria, beata Maria, sed melior est Ecclesia, quam Virgo Maria. Quare? Quia Maria portio est Ecclesiae, sanctum membrum, excellens membrum, supereminens membrum, sed tamen totius corporis membrum. Si totius corporis, plus est profecto corpus, quam membrum. Caput Dominus, et totus Christus caput et corpus. Quid dicam? Divinum caput habemus, Deum caput habemus.

VIII. Ergo, charissimi, vos attendite. Et vos membra Christi estis, et vos corpus Christi estis. Attendite, quomodo sitis, quod ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Quomodo eritis mater Christi? Et Quicumque audit, et quicumque facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 49, 50). Puta, Fratres intelligo, Sorores intelligo; una est enim haereditas, et ideo Christi misericordia, qui, cum esset unicus, noluit esse solus, voluit nos esse Patri haeredes, sibi cohaeredes. Talis est enim illa haereditas, quae cohaeredum multitudine angusta esse non possit. Intelligo ergo fratres nos esse Christi, sorores Christi esse sanctas et fideles foeminas; matres Christi quomodo possumus intelligere? Quid igitur? Audemus nos dicere matres Christi? Imo audemus nos dicere matres Christi. Dixi enim vos fratres ejus omnes, et matrem suam non auderem? Sed multo minus audeo, quod Christus dixit, negare. Eia, charissimi, intendite, quomodo sit Ecclesia, quod manifestum est, conjux Christi, quod difficilius intelligitur, sed tamen verum est, mater Christi. In ipsius typo Maria Virgo praecessit. Unde, rogo vos, Maria mater est Christi, nisi quia peperit membra Christi? Vos, quibus loquor, membra estis Christi. Quis vos peperit? Audio vocem cordis vestri: Mater Ecclesia. Mater ista sancta, honorata, Mariae similis et parit, et virgo est. Quia parit, per vos probo. Ex illa nati estis, et Christum parit: nam membra Christi estis. Probavi parientem, probabo virginem. Non me deserit divinum testimonium, non me deserit. Procede ad populum, beate Paule. Esto testis assertionis meae. Exclama, et dic, quod volo dicere. Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (2 Cor. XI, 2). Ubi est ista virginitas? Ubi timetur corruptio? Ipse dicat, qui virginem dixit. Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes, inquit, corrumpantur a castitate, quae est in Christo. Tenete in mentibus virginitatem mentis. Virginitas fidei catholicae integritas. [PL46.939] Ubi corrupta est Eva sermone serpentis, ibi debet esse virgo Ecclesia dono Omnipotentis. Ergo in mente pariant membra Christi, sicut Maria in ventre Virgo peperit Christum, et sic eritis matres Christi. Non est longe a vobis, non est praeter vos, non abhorret a [PL46.940] vobis. Fuistis filii, estote et matres. Filii matris, quando baptizati estis, tunc membra Christi nata estis. Adducite ad lavacrum baptismatis, quos potestis, ut sicut filii fuistis, quando nati estis, sic etiam ducendo ad nascendum matres Christi esse possitis.

SERMONES

SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPAE VII

BEATISSIME PATER,

QUANDOQUIDEM gratulandum mihi plane video quod illud fuerit sorte datum, ut novos quosdam Divi Aurelii Augustini Sermones in Codicibus Mss. Cassinensis hujus Archicoenobii delitescentes, omniumque oculis hactenus impervios nunc primum e blattis eruerem, lucisque usura donarem, patiare, quaeso, BEATISSIME PATER, ut illorum TIBI specimen sistam, quod quidem, nec temere, in antecessum procudendum curavi. Istud, inquam, sermonum specimen BEATITUDINI TUAE jure, meritoque sistendum putabam, tum quod monumenta exhibet pretiosissima Magni illius Ecclesiae Doctoris, et Magistri, cujus doctrinae praestantia, ac divina quaedam celsitudo in Apostolicae Sedis Tuae culmine potissimum sibi semper propugnaculum vindicavit, tum quod illinc Sermones isti sunt deprompti, unde Benedictina Soboles est propagata, cui SANCTITAS TUA olim in minoribus emancipabatur, cujusque nunc et Parens existis, et Decus, [PL46.940] et Praesidium. Renidentiori igitur fronte quam quisquam alius illos excipias ac benigniori veluti sinu foveas, praesentissimum iis columen praestans; ne quis pateat obtrectationi, invidiaeque locus: eo vel magis quod Benedictina Familia illud fere privilegium non immerito sibi arroget, ut per suos praecipue Alumnos tanti Doctoris opera recognoscantur, illustrentur, edantur. Tu igitur votis, coeptisque annue, BEATISSIME PATER, quem dum Christianus Orbis Parentem publicum jamdiu colit, ac veneratur, simul et scientiarum, et Artium Maecenatem, Patronumque beneficentissimum suspicit, ac miratur: Cujus demum Sanctissimis provolutus pedibus paternae Benedictionis pignus in me, meumque Archicoenobium istud, Congregationemque universam quam humillime deposco.

SANCTITATIS TUAE Humillimus, atque Obsequentissimus Filius D. OCTAVIUS FRAJA FRANGIPANE MONACHUS CASSINAS

Praeloquium editoris

[PL46.939] CODICES manuscriptos Bibliothecae hujus Cassinensis in novum catalogum digerere aggredienti, tum ad rerum materias, tum ad characterum formam, tum ad aetates ipsas aequiore qua possem lance expendendas, nihil mihi optatius, nec auspicatius contigisset unquam, quam ut in plerosque inciderem magni Doctoris Augustini sermones, quos in editis Exemplaribus, iisque probatissimis vel desiderari prorsus, vel pluribus intercipi lacunis perspexi. Horum atiquos licet enuntiatos invenerim in Bibliotheca Medicea cum Laurentiana Leopoldina, in illa S. Marci Venetiarum, aliisque, quarum exstant Catalogi Codicum Mss. typis impressi; de iis tamen singulis ibidem annotatum legi ab Editione exulare. Nonnullos vero ad numerum viginti quinque nuper reperi in lucem editos apud Germanos anno 1792 per Virum clarissimum Michaelem Denis Praefectum Bibliothecae Vindobonensis; caeteros in tenebris adhuc delitescere dolui. Quibus lucem amplius invideri aegrius ferens nil potius habui, quam ut investigandis, si quae forent, laciniis adlaborarem, ex quibus [PL46.940] nimirum unus et alter videretur assutus pannus: neque enim me fugiebat mos ille praeposterus, qui apud sequiores praecipue aetates invaluerat, concinnandi videlicet ex Patrum Excerptis unum aliquem veluti nothum partum, quem temere cui vellent adjudicarent. Verebar scilicet ne operam luderem, neve quid audacius molirer supra sedulam hoc in genere, vixque sane aequiparandam curam doctissimorum Monachorum Congregationis S. Mauri in sua Parisiensi Editione: meritoque etiam suspicabar ne caeterarum longe praeclariorum Bibliothecarum dignitati, spectataeque praecellentiae derogatum a me vel aliquantulum videretur.

Ad locupletiorem proinde rei evidentiam ipsos consulendos duxi praestantes doctrina Viros, et quavis fere exceptione majores, nec non alios egregios rerum hujusmodi aestimatores in variis Italiae urbibus degentes, mihique litterarum familiaritate conjunctos, inter quos principem profecto locum tenet doctissimus Aloysius Vincentius Cassittus ex Praedicatorum Familia, cujus sagacitati solertiaeque hac in [PL46.941] re plurimum et honorem testor, et gratiam; qui quidem omnes sermones istos (quot nempe prae oculis habuere) unanimi prope judicio novos pronuntiarunt, necnon et Augustinianam redolere dicendi formam: quin et ab iis additos mihi stimulos fateor, ad illos quam citius publici juris faciendos. Quorum mehercule gravissimorum hominum et stimulis, et votis amplius obluctari non valens, deque litterarum Republica praeclare me meriturum confidens, iis morem gessi; illudque unum mihi cavendum statui, quod cautum cuique optimo novimus, ut ne quid falsi auderem, ne quid veri non auderem.

Et sane non inconsultum quoddam aucupandae celebritatis studium, non praeceps quaedam judicandi libido, non ipsum denique in magnum Doctorem obsequium me illos Augustino vindicare jusserunt; at cum caeteris probatae Critices praesidiis suffultus, tum una potissimum fretus fide Codicum, quos in reliquis omnibus ad unguem conspirare cum excusis Exemplaribus animadverti, quidni illorum auctoritati acquiescerem? Quod si qui forte vel dissonantia styli, qui dicitur, vel argumentorum levitate, vel alia quavis de causa non satis digni tanti Doctoris nomine inveniantur, quique proinde vel ut apocryphi expungendi, vel inter dubios videantur amandandi, prudentiorum judicium non moror; eosque peroptem linceis oculis instructos, quibus et Verlinus ipse, et Vindingus invideant.

Num vero ex stylo praecipue satis certum argumentum eliciatur ad auctorem definiendum haeret aqua. Perarduum sane, ac perdifficile dixerim, caeteris tamen paribus; illudque sit exemplo. In Homiliario Patris Combefisii sermo habetur: Hodie verus sol: (T. 1, pag. 519) quem Ipse Origeni adjudicatum refert, quem contra P. Bruni Divo Maximo vindicat, f. 413; Vallarsius putat inter Hieronymi apocrypha amandandum; Bibliotheca vero Laurentiana apud Bandinium Divo Ambrosio accenset. Anne Patrum stylus novus veluti Proteus in novas, et varias sese fingit species?

Ipse etiam Augustini stylus quantopere, quamque multis de causis varius sit, et multiplex, graphice exponunt ipsi Editores Monachi in Praefatione ad Tomum quintum: qui simul doctissime, ut assolent, persuadent unum in omnibus, eumdemque existere Augustini spiritum, quo veluti animatur illius stylus. Ubique enim, inquiunt, agnoscitur Augustinus proprio quodam eloquentiae gravis, ac seriae genere, quod sibi lectorum animos subjicit, non lepore comptae, et affectatae elocutionis, sed efficacia quadam judicii, prudentiae, pietatis.

Neque illud hic praetereundum putem; dictiones ipsas, ac sententias, ipsasque fere periodos, quae alicubi in Augustino occurrunt, in novis etiam istis sermonibus passim iterari. Cave tamen ex hoc laciniosos dixeris, dubiaeque fidei: id ipsum enim praefati Editores saepenumero deprehenderunt vel in ipsis authenticis Augustini partubus, et Augustinum legentibus ubique patet, in libris praesertim. De Quaestionibus. [PL46.942] Nonnulla autem in nonnullis sermonibus adesse, quae et alibi adsunt, longe secus est ac sermones verbis ejus consarcinari. Ecquis autem neget S. Doctorem innumeros prope sermones aut ex tempore fundentem, aut scriptis consignantem facillime potuisse iisdem verbis nonnunquam easdem reddere sententias?

Quod si quis curiosius sciscitetur qui factum sit ut doctissimi illi Monachi nullibi sermones istos meminerint, percontari et mihi liceat, qui fieri unquam potuerit, ut meminissent, cum nec ipso. Cassinenses Codices in exornanda Augustini Editione vel a limine salutarint? idque ex eo vel maxime patet quod inter Manuscriptos omnes ab iis singillatim recensitos, et naviter collatos nostri prorsus silentio praetereantur. Nec tamen arguas eos idcirco fuisse posthabitos, quod vel ut minus probatae fidei, vel ut apocryphi omnino in nullo habiti sint numero: namque apocryphis saltem contentas Homilias accensuissent, uti pronum est colligere ex trina apud ipsos instituta sermonum classe; quos nempe integerrimis illis Editoribus libuit dispescere in authenticos, dubios, et apocryphos.

Si quem porro cupido incesserit dignoscendi penitius, qua potissimum de causa ea in Editione nulla Bibliothecae Cassinensis habita sit ratio, fieri hoc potuit seu quod ipsa fuerit minus celebratae famae apud Gallos priusquam Mabillonius, Montfauconius, aliique hujusce subsellii homines suum illi testarentur honorem, seu quod ingruentia undique bella, quae tunc temporis, aetate nimirum Ludovici Magni Regis Christianissimi Europam pene totam fatigabant, communicandi libertatem adimerent, ipsaque fortasse litterarum diribitoria praepedirent. Quod si haec naso suspenderis adunco, nullo plane negotio evincerem ex syllabo Codicum quos contulere, hoc iis fuisse propositum, ut ex Bibliothecis Italis omnibus Vaticanam tantum, necnon et S. Crucis in Jerusalem de Urbe consulerent, reliquis universis posthabitis, vel ipsa nobilissima Medicea.

Ipsum autem Mabillonium, Montfauconium, caeterosque apud nos diversatos saepe saepius ad expiscanda litterarum, et vetustatis monumenta, quoad Homilias istas caecutire pene visos esse, neque iverim inficias, neque mirari subit. Cum enim post adornatam jam Parisiensem Editionem cruditissimi illi hospites huc perrexerint, nullum putarunt pretium operae ad Sermones istos attendere impensius, quos facile censebant cum reliquis omnibus luce donatos. Quin et suspicari merito licet Codices ipsos utpote sequioris aevi prae aliis longe remotiorum aetatum minime fuisse iis exhibitos; vel demum, quod multo verosimilius, tempus eos defecisse Codices nostros singulos trutinandi numero quidem supra quingentos. Idque Montfauconii ipsius exemplo liquido patet, qui cum caeterarum Bibliothecarum, tum et Cassinensis Codices omnes recensendo enumerat, quavis seclusa peculiari analysi. Quid quod et ab ipso in Bibliotheca Monasterii SS. Severini, et Sosii Neapoli Ordinis [PL46.943] S. Benedicti Codex inter caeteros recensetur, et describitur Num. 7, quin de thesauro illo nec nova proferat, nec vetera? Codex, inquam, tunc temporis Monasterio illi deputatus, nunc Bibliothecae Vindobonensi plurimis ab hinc annis addictus, unde scilicet praefatus perspicacissimus Denisius novos Augustini sermones auspicatissimo elicuit; in quo hercle hanc nobis gloriam invidit non ita multis annis ante, viam tamen munire visus est ad confirmandam Codicum nostrorum authentiam.

Sed ad rem universam secundis curis recognoscendam, utque ex Horatiano praecepto nonum prematur in annum, certum mihi est decem duntaxat ex sermonibus hisce (quos complures datum est detegere) in praesens typis mandare Speciminis instar; atque eo vel magis quod frustrari ulterius spem publicam non liceret, neu quis illud in nos merito obganniret: Fortunati sua si bona norint. Modicis vero, iisque pernecessariis annotationibus, animadversionibusque illos communire ad rem duxi, uti et in antecessum annotatu dignum est illos e Codicibus Membranaceis prodire, et quidem saeculi ut plurimum X, et XI, characteres Longobardos prae se ferentibus, ad typum porro eorum, quos exhibet Mabillonius de Re Diplom. Tom. I, Num. 4, ex Codice Chisiano sign. Num. 1521, et Num. 5, ex Codice Mediceo Laurentiano; quosque et idem P. Bruni annotat in Editione Rom. S. Maximi; quos et Trombellius refert in sua Arte internoscendae aetatis Codicum Latinorum, et Italorum pag. 79, quos denique et P. Blasi meminit in serie Principum, qui Longobardorum aevo Salerni imperarunt. Tab. III. Num. III. Quibus Codicibus omnibus licet solertissimi isti Diplomatices Magistri nullam praescripserint aetatem, cum characteres Longobardi diu obtinuerint, comparati illi tamen cum Cassinensibus, cum eo imprimis, qui signatur exterius Num. 148, interius vero annum refert decimum supra millesimum, vix alter ab altero videtur internosci. Quod satis superque innuit, quotquot eosdem prae se ferunt characteres nonnisi ad saeculum X, sive XI, referri oportere.

In hisce autem Cassinensibus Codicibus ut bene multa insunt Augustini opera, sic et duplicem licuit dignoscere sermonum classem. Prima suae integritati restituit mutilos, et imperfectos jam typis vulgatos, sarcitque fragmenta, et lacunas, quibus restaurandis Maurini Editores locupletiora expetissent Exemplaria. Sic enim ad sermonem in Natali Domini, qui et hic prodit quarto loco, annotantes dolent: Sunt et alii quidam loci forte minus integri; sed iis sanandis necessaria Exemplaria nos deficiunt. Secunda [PL46.944] e tenebris evocat sermones quos tum Possidius in Indiculo, tum et alia aeque certa indicia e regulis sanae Critices hausta fidem faciunt fuisse illos ab Augustino elucubratos, attamen deperditos nonnisi vota supererant assequendi.

Harum Classium specimen in decem istis Homiliis deprehendere est; quarum priores quatuor ad priorem classem, posteriores sex ad secundam revocantur. Quod superest, praemonere juvat, Codices istos eosdem plane esse ac qui exarati leguntur jussu Theobaldi, et Desiderii Abbatum Cassinensium, quorum posterior ascito dein nomine Victoris III clavum tenuit Ecclesiae, meruitque in Sanctorum Album cooptari: cujus quidem rei testis est locuples Leo Ostiensis (Lib. 2. Chron. c. 51, et lib. 3, c. 63.) qui apud Baronium dicitur integerrimae fidei, quique Codices singulos enuntiat, quamvis plures temporum injuria deperierint, non semel expilata Bibliotheca Cassinensi. Characterum forma, ipsaque aetas nonnullis per eamdem manum apposita rem videntur conficere.

Ii vero Codices, licet elegantissima characterum forma, et splendidissimo maximarum Litterarum ornatu praeoptandum nil habeant, tamen non satis accurate conscripti sunt. Quamvis enim librarius ipse, vel quivis alius ferme ejus aequalis qua interscribendo, qua ad marginem notando, qua eradendo litteras correxerit errata, non raro tamen vel neglectu verborum intercipitur dictionis sensus, vel maculatur mendo, vel soloecismo. In quibus emendandis eo usque mihi licuit, quod ex collatione Codicum inter se germanam lectionem successerit adipisci. Ut autem in sermonibus jam a Parisiensibus vulgatis, sed nostrorum Codicum fide instauratis, facilius internoscatur, quid nunc primum publici juris fiat, visum est idipsum litteris, quas Italicas dicunt, monere; seduloque opportunis animadversionibus annotare quaecumque Editio Parisiensis aut varie legit, aut lectioni nostrorum Codicum supplet: quae vero annotanda occurrunt, ut diximus, ea vel sermonum initio praefiguntur, vel ad oram paginae differuntur. Permagni quippe intererat sermonum istorum perspicuitati, dignitatique pro viribus consulere; nec mediocris in eo collata diligentia est.

Num vero coeptis e sententia successerit, severioris Censurae judicium esto: quae utinam nec vexet Columbas, dicam cum Juvenali, nec veniam det Corvis!

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 46, coll. 922-944 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22