LXXX. [Ib. XXI, 22-25.] Si autem litigabunt duo viri, et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus nondum formatus; detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Mihi videtur significationis alicujus causa dici haec, magis quam Scripturam circa hujusmodi facta occupatam. Nam si illud attenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum compelleretur, non poneret duos litigantes viros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigaverit, vel etiam non litigaverit, sed alienae posteritati nocere volendo id fecerit. Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit quod tale in utero geritur. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit, Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intelligitur, nisi, et ipse morietur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione jam praecipit, Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae Lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per Legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? (Id. VI, 12.) Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur appareat quid dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur Lege indice disceremus. Si ergo illud informe puerperium jam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum (quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae), ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Quod autem dixit, Et dabit cum postulatione quod maritus mulieris, informi excluso, [PL34.627] dandum constituerit, non est in promptu intelligere: ἀξίωμα quippe, quod graecus habet, pluribus modis intelligitur, et tolerabilius cum postulatione dictum est, quam si aliud diceretur. Fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis Deo faciat, etiamsi maritus mulierve non expetat.
LXXXI. [Ib. XXI, 28.] Si autem cornu percusserit taurus virum aut mulierem, et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus, et non manducabuntur carnes ejus; dominus autem tauri innocens erit. Ad justitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur, et quod de tauro positum est, a parte totum intelligendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, numquid lapidari? Quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus ejus non esse vescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod Scriptura maxime solet intueri?
LXXXII. [Ib. XXI, 35.] Si autem cornu percusserit alicujus taurus taurum proximi, et mortuus fuerit, vendent taurum vivum, et partientur pretium ejus, et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. Numquid in solo tauro haec justificatio servanda est, et non de omni pecori in tali casu? Poinde a parte totum et hoc intelligendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur.
LXXXIII. [Ib. XXII, 1.] Quae justificatio est ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intelligatur?
LXXXIV. [Ib. XXII, 2.] Si autem perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. Intelligitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur: si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait, si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur, impune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se telo defenderit: jam enim plus est quam fur.
LXXXV. [Ib. XXII, 9.] Quid est, qui convictus fuerit per Deum, restituet duplo; nisi quia vult Deus aliquando signo dato prodere pejerantem?
LXXXVI. [Ib. XXII, 28.] Deos non maledices. Quaeritur quos dixerit deos; utrum principes qui judicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerat deus Pharaoni (Exod. VII, 1): ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait, Et principem populi tui non maledices: quod graecus habet, non dices male. An secundum illud [PL34.628] accipiendum est, quod Apostolus ait, Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi (I Cor. VIII, 5); addendo enim, sicuti sunt, deos intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane ut λατρεία quae dicitur graece, et interpretatur latine servitus, sed ea quae ad religionem pertinere intelligitur, non debeatur nisi uni Deo vero, qui nobis est Deus? Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non jussi sunt sacrificiis vel ullis latriae obsequiis honorari.
LXXXVII. [Ib. XXIII, 2.] Non eris cum pluribus in malitia. Ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum.
LXXXVIII. [Ib. XXIII, 3.] Et pauperis non misereberis in judicio. Nisi addidisset, in judicio, magna esset quaestio. Sed intelligendum esset, etiam si scriptum non esset. Supra enim dixerat, Non apponeris cum multitudine, declinare cum pluribus, ut declines judicium: ac per hoc, Et pauperis non misereberis, posset intelligi, in judicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum judicamus, videamus justitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur si contra justitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium sane illud appellat Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur: Si autem obviaveris bovi inimici tui, aut subjugali ejus, errantibus, reducens reddes ei: ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos judex resides.
LXXXIX. [Ib. XXIII, 10, 11.] Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructum ejus; septimo autem anno remissionem facies, et requiem dabis illi: et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. Sic facies vineam tuam et olivetum tuum. Quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est, Edent pauperes gentis tuae; quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt: de vinea enim et oliveto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de arvis intelligitur, quae frumentis serviunt. An sic accipiendum, Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructus ejus, hoc est, Sex annis seminabis, et colliges; septimo vero non colliges, ut intelligatur seminabis, etiamsi dictum non est: ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis videlicet quae illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri, et cervi, et si quid hujusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi alicujus significationis gratia. Nam si quod attinet ad praecepta quae hominibus data sunt, de bobus cura non est Deo (Id. IX, 9); quod non sic intelligitur, tanquam non [PL34.629] ipse pascat ea quae nec seminant, nec metunt, neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur?
XC. [Ib. XXIII, 19.] Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicujus significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Judaeorum in observatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae; quasi posset, etiamsi boc intelligeretur, sine hujus praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre ejus, ab ove alia lactaretur? cum alicujus profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat. Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Judaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit (Matth. II, 13-16); ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est, tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode hujusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis, Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per Prophetam, ne se boni Israelitae sociarent malis Judaeis, a quibus Christus passus est tanquam agnus in lacte matris suae, id est, eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere: illo autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschae observatio, et dies Ecclesiis notissimus nativitatis ejus ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo calendas januarias, profecto mense primo conceptus est circa octavum calendas aprilis, quod tempus etiam passionis ejus fuit in lacte matris suae, hoc est, in diebus matris suae.
[PL34.630] XCI. [Ib. XXIII, 20, 21.] Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram quam paravi tibi. Attende tibi, et exaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. Hoc de illo nimirum intelligitur, cui nomen mutatum est, ut Jesus vocaretur: ipse quippe introduxit populum in terram promissionis.
XCII. [Ib. XXIII, 25-27.] Et servies Domino Deo tuo; et benedicam panem tuum, et vinum tuum, et aquam tuam, et avertam infirmitatem a vobis. Non erit qui non generet, neque sterilis super terram tuam. Numerum dierum tuorum replebo. Et timorem mittam qui te antecedat; et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis, etc. Quamvis istae promissiones possint et spiritualiter intelligi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent: ubi quanquam praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo pene lapsos et effusos gressus suos homo Dei dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac mercede serviebat. Et cum hinc ei subrepere coepisset sensus impius, quod Deum non curare existimaret humana, correptum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus improbare, et incoepit cognoscere, et ait, Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 2-17). Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt impiorum, quas nullus piorum sensurus est.
XCIII. [Ib. XXIII, 28.] Et mittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos, Evaeos, Chananaeos, et Chettaeos a te. Quaeritur de his vespis quid intelligendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit impletum, ubi ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas (Sap. XII, 8). Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Jesu Nave, neque sub judicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intelligendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cujus sermone si figurate aliquid dicatur, [PL34.631] quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem, in qua perspicitur veritas narrationis. Sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.
XCIV. [Ib. XXIII, 33.] Si servieris diis eorum, erunt tibi offendiculum. Hic graecus δουλεύσης habet, non λατρεύσηις. Unde intelligitur, quia et δουλεία debetur Deo tanquam Domino, λατρεία vero nonnisi Deo tanquam Deo.
XCV. [Ib. XXIV, 1-3.] Et Moysi dixit, Ascende ad Dominum tu, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et adorabunt a longe Dominum; et accedet Moyses solus ad Dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. Introiit autem Moyses, et narravit populo omnia verba Dei et justificationes. Respondit autem omnis populus voce una dicentes, Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur quae datae sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen justificationum exorsum est ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus justificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam et morum bonorum conservationem duci possint. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. Justificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci δικαιώματα appellant.
XCVI. [Ib. XXIV, 3.] Notandum est quod iterum populus ita respondet, Omnia verba quae locutus est Dominus faciemus, et audiemus; cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus, et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est quod est intelligemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt, merito devotionis, qua non contemptae, sed factae sunt, ipse perducat. Sed videndum est, utrum iste populus illi filio similis inveniatur qui patri jubenti dixit, Ibo in vineam, et non iit (Matth. XXI, 30). Gentes enim quae Dominum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam justificatae, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30).
XCVII. [Ib. XXIV, 4.] Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intelligitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei (II Cor. VI, 16.)
XCVIII. [Ib. XXIV, 5.] Et immolaverunt hostiam salutaris Deo. Non dixit, hostiam salutarem, sed, hostiam salutaris; quod graecus habet σωτηρίου. Unde in Psalmo, Calicem, inquit, salutaris accipiam (Psal. CXV, 13): non dixit, calicem salutarem. Ubi videndum est, ne forte ille significetur, de quo dixit Simeon, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30). Hunc enim et Psalmus commendat ubi legitur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV, 2). Quid est [PL34.632] enim aliud, si diligentius attendamus, quod ait diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est Deum ex Deo, quod est unigenitus Filius?
XCIX. [Ib. XXIV, 6, 7.] Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in craterem, et partem reliquam sanguinis affudit ad altare: et accipiens librum Testamenti recitavit in aures populi. Notandum est, nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Jothor dictum erat socero ejus, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo (Exod. XVIII, 12). Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas justificationes conscriptas debemus accipere. Nam decalogum Legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est.
CI. [Ib. XXIV, 9.] Et ascendit Moyses, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Constat inter eos qui recte intelligunt, nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, jacere, stare, et si quid hujusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum, Deus autem spiritus est (Joan. IV, 24). Quod ergo se ostendit specie corporali vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, qua est ipse quod est, sed assumptio formarum visibilium ejus omnipotentiae subjacet.
CII. [Ib. XXIV, 11, 10.] Et de electis Israel non dissonuit nec unus: et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt, et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo Dei. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): et novit Dominus qui sunt ejus. In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II, 19, 20). Quoniam ergo quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30): profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud, propter quatuor Evangelia, et totius orbis, qui in quatuor partes dividitur, promissionem: et septuaginta de senioribus Israel, numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum Spiritum sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam, vel stabilitatem, vel ejusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth [PL34.633] V, 6). Unde et Dominus dicit venturos multos (quos utique, nisi electos, praescitos, praedestinatos, vocatos, justificatos, glorificatos?), et recubituros cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis (Luc. XII, 37).
CIII. [Ib. XXIV, 13.] Quid sibi vult quod Jesus Nave, non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas Legis; et subito rursus idem Jesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit Legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte significat Novum Testamentum nomine Jesu, et absconditum esse in Lege, et aliquando apparere intelligentibus? Quod vero Jesus jam vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura testetur, cum jam prope esset ut terram promissionis intrarent (Num. XIII, 17), per prolepsim, hoc est per praeoccupationem anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia quippe ista posteaquam facta sunt, scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est jam hoc vocabatur.
CIV. [Ib. XXV, 11, 12.] Et facies in ea cymatia aurea versatilia in circuitu. Cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quatuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. Nec quod ait versatilia, mobilia debemus accipere. Fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas: sed versatilia dixit, tortilia, quae graece vocantur στρεπτά; vel canalibus, sicut sunt columnae tortiles; aut implicatis duabus virgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. Quod autem ait, Et fabricabis illi quatuor annulos aureos, et impones super quatuor latera; duos annulos in latus unum, et duos annulos in latus secundum; ad quatuor angulos occurrunt quatuor annuli singuli in singulis, et per angulorum numerum fit ut quod in duobus lateribus ponitur, in omnibus quatuor ponatur. Unus enim angulus duobus lateribus communis est: alioquin non occurrit ut bini annuli ponantur per quatuor latera, cum sint quatuor annuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intelligimus, quam quod dixi fieri numero angulorum. Ad hoc enim annuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria vel gestatoria, quibus arca a quatuor hominibus hinc atque inde portetur.
CV. [Ib. XXV, 17.] Propitiatorium quid dicat superimponendum super arcam, quaeri solet: sed cum aureum fieri jubeat, ejusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca; ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubim, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pennis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca jussa sunt poni Lex, et manna, et virga Aaron: in Lege praecepta sunt, virga potestas significatur, [PL34.634] manna gratia; quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia Lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia judicio (Jacobi II, 13). Duo vero Cherubim pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando; quoniam mysteria ista ibi sunt: et invicem se attendunt, quia consonant; duo quippe ibi Testamenta figurantur: et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubim desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent Cherubim, duobus ipsis animalibus significatur; ideo duo sunt, ut societatem charitatis commendent; ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas suas, id est, Deum honorant virtutibus, quibus praestant: et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia.
CVI. [Ib. XXV, 27.] Quod ait, Erunt annuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intelligendum est, quod annuli essent velut thecae subportatoriorum; id est, quo subportatoria tanquam in thecas inducantur. Erunt quippe in thecis, ita dictum est, tanquam diceretur, Erunt pro thecis.
CVII. [Ib. XXVI, 1.] Decem aulaeorum jubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus Legis. Aulaea vero significant latitudinem, propter facilitatem. Charitas quippe plenitudo Legis est (Rom. XIII, 10): et nonnisi charitati sunt praecepta facilia: unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur, Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII, 37). Sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit Dei; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad Spiritum sanctum, per quem Lex possit impleri. Dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis viginti octo. Iste autem numerus, quia per septenarium dividendus est, significavit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quatuor. Quater enim septem fiunt viginti octo. Et est etiam iste numerus perfectus; quia sicut senarius, suis partibus constat. Quod vero tam saepe dicit, Cherubim facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur Cherubim?
CVIII. [Ib. XXVI, 7.] Et facies vela capillacia operire super tabernaculum; undecim vela facies ea. Quae capillacia vela sunt. id est cilicina, undecim dicuntur [PL34.635] esse. In peccatis quippe transgressio est. Transgressio vero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est Legem: ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata, faciunt septuaginta septem; ubi significavit Dominus universam remissionem peccatorum, dicens, Non solum septies, verum etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22): quot generationes reperiuntur, cum Lucas a baptismo Domini enumerans sursum versus ascendit, et pervenit per Adam usque ad Deum (Luc. III, 23-38). Ad hoc enim fit significatio peccatorum in his velis, ut per confessionem exprimantur, et per gratiam quae data est Ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Deinde jubet ea vela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. Aries autem rubricatus, cui non occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. Ipsis denique superjaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetui vita aeterna viriditate, tanquam vigore perpetuo.
CIX. [Ib. XXVI, 17.) Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: hoc est, unum hinc, et unum inde, de lateribus columnae. Anconiscos autem dicit, quos vulgo vocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum vinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. Ducta est autem similitudo verbi a cubitis, ubi flectuntur manus, quibus incumbunt recumbentes, qui graece ἀγκῶνες vocantur.
CX. [Ib. XXVI, 21.] Bases columnarum duas uni. Bases non eas tantum videtur dicere Scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur; sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. Ideo dicit, duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Nam quae sunt ambae partes, nisi inferior et superior?
CXI. [Ib. XXVI, 25.] Quod octo columnas et bases earum sexdecim secundum supradictam rationem a posterioribus tabernaculi Scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intelligitur annumeratis duabus angularibus octo fieri.
CXII. [Ib. XXVI, 33.] Et dividet vobis velamen inter medium sanctum, et inter medium sanctum sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc velamen, de quo nunc loquitur, in quatuor columnis extentum. De hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos Epistola loquitur (Hebr. IX, 1-12); quia ubi Arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est, intus ultra velum: foris autem mensa et candelabrum, et caetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt, et non sancta sanctorum. Et significatur foris Vetus Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in lectione Veteris Testamenti, et expressum operibus, et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est Veteris Testamenti: in sanctis autem sanctorum figura est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti. Totum quippe Vetus Testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita observanda praecipiuntur, figura est.
[PL34.636] CXIII. [Ib. XXVII, 1, 2.] De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum esse voluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. Quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? Ne pudenda, inquit, tua reveles super illud (Exod. XX, 26). Sed illic dicebat de altari quod terra vel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent: nunc vero de tabulis fieri altare praecipit, quo si apponeretur ad horam ministrationis aliquid ubi staret minister altaris, et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. Item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur, posset incendi; praesertim quia concavum fieri jubet, et craticulam deponi usque ad medium ejus, id est medium concavitatis ejus, opere factum reticulato. An quoniam dixit, Et facies cornua in quatuor angulos, ex seipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait, teges illa aeramento, sed ad omnia de quibus loquebatur, de altari fabricando praecipiens?
CXIV. [Ib. XXVIII, 3.] Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos replevi spiritu intellectus: αἴσθήσεως quidem graecus habet, quem latine sensum, non intellectum dicere solemus; sed Scriptura de sensu interiore, quem intellectum vocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos, Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum (Hebr. V, 14). Ibi enim quod posuit sensus, graecus habet αἴσθησις. Quem ergo istum spiritum, nisi Spiritum sanctum debemus accipere?
[Ib. XXVIII, 4.] Et stolae quas facient, pectoralem, humeralem, et tunicam talarem, et tunicam cum corymbis. Has appellatas stolas esse et caetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. Tunicam vero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent cum cirris, qui bene dispositi ornamento esse vestibus solent.
CXV. [Ib. XXVIII, 4, 16, 9, 10.] Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat? utrum scutulas, quae a scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum ἀσπίδα appellant? an vero aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenulae appellantur? Spithamis autem longitudo, et spithamis latitudo: Latini quidam interpretati sunt, mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi. Item quod dicitur, Sumes duos lapides onychinos, [PL34.637] et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum, an intelligendum, ut lapides sint de nominibus filiorum Israel secundum nativitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?
CXVI. [Ib. XXVIII, 22.] Et facies super rationale fimbrias complectentes opus catenatum de auro puro. Quod Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit. Graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. Rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. Sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum λόγιον, eloquium nostri interpretati sunt: nam quod habemus, Eloquia Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7), Graeci habent λόγια: hic vero in veste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis, et λόγιον vocaretur, incertum utrum a ratione an a verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione dictum putantes rationale appellaverunt.
CXVII. [Ib. XXVIII, 30.] Et impones super rationale judicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit, vel in quali re vel metallo poneretur super rationale demonstratio et veritas, quoniam talia dicit fieri in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, invenire difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cujus color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse quod ait, Et afferet Aaron judicia filiorum Israel super pectus; ostendens videlicet in illa demonstratione et veritate, quid de illis judicaverit Dominus. Quanquam possit intelligi demonstrationem et veritatem litteris impositam super λόγιον.
CXVIII. [Ib. XXVIII, 31.] Et facies tunicam talarem hyacinthinam; id est, usque ad talos dependentem. Et erit peristomium ex ea medium, id est, qua caput ejiciatur: hoc est enim quod Graeci dicunt περιστόμιον. Oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, commissuram contextam; id est, ne ipsa ora extrinsecus assuatur: hoc videtur dicere, commissuram contextam. Unde etiam addidit, ex ipsa, ut ne rumpatur; id est, ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum veste.
CXIX. [Ib. XXVIII, 35.] Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum in conspectu Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis et exeuntis vocem de tintinnabulis dixit audiri, tantumque ibi pondus observationis posuit, ut diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari voluit in veste sacerdotali, qua utique significatur Ecclesia, per haec tintinnabula, ut nota sit conversatio sacerdotis: sicut Apostolus dicit, Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum (Tit. II, 7); aut illud, Quae audisti a me per multos testes, [PL34.638] haec eadem commenda fidelibus, et iis qui idonei sunt et alios docere (II Tim. II, 2.) An quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. Intranti autem et exeunti, pro intrantis et exeuntis; locutio est. Vox pro sonitu; nam tintinnabulorum magis sonus quam vox est.
CXX. [Ib. XXVIII, 36-38.] Et facies laminam auream puram, et formabis in eadem formationem signi, sanctitatem Domini; et impones illud super hyacinthum auplicem tortam; et erit super mitram: secundum inspectum mitrae erit; et erit supra frontem Aaron. Et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israel, omnis dati sanctorum eorum. Quomodo formetur in lamina sanctitas Domini, non video, nisi aliquibus litteris, quas quidam quatuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen Dei ineffabile credunt fuisse, vel esse adhuc usque. Sed quaelibet sint, vel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem Domini, vel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. Ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata, Quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis; ut non sanctorum hominum intelligamus, sed sanctorum ab eo quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. Cum ergo de lamina dixisset, adjunxit atque ait, Et auferet Aaron peccata sanctorum, quaecumque sanctificabunt filii Israel omnis dati sanctorum eorum: id est, sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis, quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum evidenter Scriptura commemorat. Quod autem adjungit et dicit, Et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu Domini, ad laminam illam revertitur; in qua intelligitur frontis ornamentum, fiducia bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata, nec habet necessitatem offerre pro suis.
CXXI. [Ib. XXVIII. 41.] De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet, loquens ad Moysen, quomodo vestirentur, et ungerentur, quid est quod ait, Et implebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? An forte muneribus, quae offerenda sunt Deo?
CXXII. [Ib. XXVIII, 42.] Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem corporis eorum; a lumbis usque [PL34.639] ad femora erunt. Cum vestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait, Femoralia facies linea tegere turpitudinem corporis eorum, quasi apparere posset tanta desuper veste adhibita? Nisi quia signum esse voluit in hoc castitatis vel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a seipso habita, sed data intelligatur.
CXXIII. [Ib. XXIX, 8, 9.] Cum de filiis Aaron loqueretur: Et indues eos, inquit, tunicas, et cinges eos zonis, et circumdabis eis cidaras. Quam dicat cidarim vel cidaras, quoniam non est interpretatum, nec in usu modo est, ignoratur: puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putaverunt. Neque enim diceret, circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.
CXXIV. [Ib. XXIX, 9.] Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. Quomodo dicat in sempiternum, de his significativis rebus, superius saepe diximus. Nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illud esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. Ibi enim et juratio, et nulla Dei poenitudo, qua significetur mutatio. Juravit enim Dominus, et non poenitebit eum, Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Ps. CIX, 4). De ordine autem Aaron dictum est quidem in sempiternum, vel propter tempus non praeceptum quousque observaretur, vel quod res significaret aeternas: nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia juravit Dominus et non poenitebit eum. Et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec, Non poenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron poenituit eum, id est, mutavit illud.
CXXV. [Ib. XXIX, 9.] Quid est, Et consummabis manus Aaron, et manus filiorum ejus? An per manus potestatem significavit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent: potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?
CXXVI. [Ib. XXIX, 10.] Et adduces vitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superimponent Aaron et filii ejus manus suas super caput vituli in conspectu Domini. Ecce unde supra dictum est, consummandas esse manus eorum, id est, perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super vitulum immolandum.
CXXVII. [Ib. XXIX, 18.] Quod odor suavitatis Domino saepe dicitur sacrificium de victimis pecorum in Scripturis sanctis, non utique Deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritualiter Deum delectat cum spiritualiter exhibetur, quoniam ipse odor Dei spiritualiter intelligitur. Non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. Sicut ergo ille olefacit, sic ista significant.
CXXVIII. [Ib. XXIX, 26] Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron; id est, hujus Aaron. Hoc enim pertinere voluit ad summum sacerdotem.
[PL34.640] CXXIX. [Ib. XXIX, 28-30.] Et erit Aaron et filiis ejus legitimum aeternum a filiis Israel: cum diceret de pectusculo et brachio victimarum. More illo ergo aeternum dixit, quem saepe supra commemoravimus.
Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis ejus post eum, ungere eos in ipsis, et consummare manus eorum. Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis ejus, qui intrabit in tabernaculum testimonii deservire in sanctis. Haec verba multas quaestiones habent. Nam primum hic notandum est, quomodo cum stolam dixerit sancti, postea pluraliter dicit ungere eos in ipsis, tanquam in stolis. Nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. Quanquam ambiguum sit utrum in ipsis ab eo quod sunt ipsa genere neutro, quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est vestis sacerdotalis: quod magis putandum est, ex eo quod in consequentibus dicit, Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei; ea scilicet omnia quae commemoravit, cum vestem sacerdotalem describeret. Repetivit sane quod supra dixerat, consummare manus eorum: unde quid mihi videretur exposui (Supra, quaest. 125). Quod vero ait, Septem diebus vestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus se non vestiet? Sed illis septem continuis intelligi voluit, quibus ejus sacerdotium quodammodo dedicatur, atque hebdomadis est in ejus inchoatione festivitas. Successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis: eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum vivo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, cum et illa quae sunt extra velum, quo velantur sancta sanctorum. sancta appellentur, et tabernaculum testimonii etiam illud vocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum: ubi cum deserviant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit successorem Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deservire in sanctis? Si enim dixisset, Deservire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. Ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in Epistola ad Hebraeos diligentissime commendatur. Nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, non vult utique intelligi, nisi in sanctis sanctorum; quia et ipsa utique sancta appellantur. Non enim omnia quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt: illa vero quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. Unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam Dominum Christum significabat, apertissime supradicta ad Hebraeos Epistola commendatur (Hebr. IX, 7-11). Quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam quae Legem habebat, esset propitiatorium, ubi Dei misericordia significari intelligenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui Legem non implent; hoc mihi videtur [PL34.641] etiam in ipsa veste sacerdotis significari: nam et ipsa quid aliud quam Ecclesiae Sacramenta significat? Quod in λογίωι, id est rationali in pectore sacerdotis posito judicia constituit, in lamina vero sanctificationem et ablationem peccatorum: tanquam rationale sit in pectore simile arcae in qua Lex erat, et lamina illa in fronte, similis propitiatorio quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est, Superexsultat misericordia judicio (Jacobi, II, 13).
CXXX. [Ib. XXIX, 37.] Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? Altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod velo separatur, ubi est arca testimonii: verumtamen et hoc altare extra velum positum, per sanctificationem septem dierum dicit potius, quam per unctionem fieri sanctum sancti. Et addit, Omnis qui tetigerit altare, sanctificabitur.
CXXXI. [Ib. XXX, 3, 4.] Cum de annulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari jussit, Et duos annulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona ejus, in duo latera facies in duobus lateribus: quoniam graecus habet, εἰς τὰ δύο κλίτη ποιήσεις ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. Nam κλίτη latera sunt, et πλευρὰ latera sunt. Unde quidam Latini sic interpretati sunt, In duas partes facies in duobus lateribus. Non autem ait Graecus μέρη, quod est partes, sed κλίτη, quod latera. Nam hoc verbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: Uxor tua sicut vinea fertilis in lateribus domus tuae (Psal. CXXVII, 3). Ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusativum, post vero ablativum posuit, In duo latera facies, in duobus lateribus. Quis autem sit sensus difficile est assequi; nisi forte, ut solet Scriptura amare ellipsim, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur, Erunt: ut iste sit sensus, In duo latera facies, in duobus lateribus erunt; id est, ad duo latera facies annulos, quoniam in duobus lateribus erunt.
CXXXII. [Ib. XXX, 4.] Et erunt arcus amitibus ita ut tollatur illud in eis. Quos annulos dixerat, arcus dicit. Annulos quippe pro rotundis ansis posuit. Et quid est aliud annulus vel circulus, nisi undique arcus? Ideo quidam nolentes arcu dicere, thecas interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes, Et erunt thecae amitibus; quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum verbum sit: dixit autem ψαλίδες, quod arcus interpretatur.
CXXXIII. [Ib. XXX, 8, 10.] Incendet super illud incensum continuationis in conspectu Domini in progenies eorum. Continuationis incensum dicit, quod continuatim fieret, id est, nullo die praetermitteretur. Cum de altari praeciperet incensi, id est, in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio; praedixerat idipsum incensum quotidie poni debere: nunc autem dicit, Et depropitiabit Aaron [PL34.642] vel exorabit, super cornua ejus semel in anno de sanguine purificationis delictorum. Depropitiabit, ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. Unde et intelligendum est, hoc quod semel in anno jubet fieri ad propitiandum Deum super cornua altaris incensi, id est ut de sanguine purificationis delictorum, victimarum scilicet quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam appositionem incensi, quam quotidie fieri jusserat. Illa enim fiebat aromatibus, non sanguine; et quotidie, non semel in anno. Non ergo sumus intellecturi, semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine: et quotidie quidem solere intrare sine sanguine, causa incensi imponendi; cum sanguine autem semel in anno: maxime quia sequitur et dicit, Semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est Domino. Non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod quotidie fieri jussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. Et post hoc adjungit, Sanctum sanctorum est Domino: ac per hoc si sanctum sanctorum non extra, sed intra velum erat; etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni jussit contra velum, intrinsecus jussit.
CXXXIV. [Ib. XXX, 12.] Quid est quod ait, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum; nisi quia jubet eos aliquando visitari et computari, id est numerari? Quod in David propterea vindicatum intelligendum est, quia Deus non jusserat (II Reg. XXIV).
CXXXV. [Ib. XXX, 26-33.] Advertendum est etiam et notandum quemadmodum unguento chrismatis omnia jussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. Omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. Quid igitur distabit jam inter illa interiora, quae velo teguntur, et caetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credidimus. Ubi etiam meminerimus, quod sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est, Omnis qui tangit illud, sanctificabitur: ita de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur, Omnis qui tangit ea, sanctificabitur. Quod duobus modis intelligi potest; sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere: si tamen non licebat tangere populo tabernaculum, quando afferebant hostias, vel quaecumque ab eis allata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen, Et filiis Israel loqueris dicens: utique filii Israel totus ille populus erat; jubet autem illis dici, Oleum linitio unctionis, sanctum erit hoc vobis in progenies vestras: super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicumque fecerit similiter, et quicumque dabit de eo extera [PL34.643] nationi, interibit de populo suo. Jubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciant tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait, super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos simile confecerit, vel cuiquam hinc dederit exterae nationi. Ac per hoc quod ait, Sanctificatio erit vobis, cum hoc populo Israel universo dici jubeat, non video quid intelligam, nisi quia licebat eis, quando veniebat cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt; et hinc dictum, Omnis qui tangit sanctificabitur: non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
CXXXVI. [Ib. XXX, 34.] Quodpraecepit quibus aromatibus fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii: non ideo putare debemus unguentum fieri, id est unde aliquid ungatur, sed ut dictum est thymiama, vel incensum quod imponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.
CXXXVII. [Ib. XXX, 36.] Et concides de illis minutum, et pones contra testimonia in tabernaculo testimonii, unde innotescam tibi inde. Sanctum sanctorum erit vobis incensum. Ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur: et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat, adhibita sane differentia cum ait, Unde innotescam tibi inde. Sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est, intra velum super arcam.
CXXXVIII. [Ib. XXXI, 2-5.] Quid est quod Beseleel cum juberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se replevisse spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae in omni opere, excogitare, et architectonari, etc.? Utrum Spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae, et intellectus, et scientiae, quae his rebus significantur? Tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste divino sapientiae, et intellectus, et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.
CXXXIX. [Ib. XXXI, 13.] Quid sibi vult, quod cum de sabbato observando praeciperet, ait, Testamentum aeternum in me et filiis Israel; non ait, inter me et filios Israel? An quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum suum dicit, id est, semen Abraham: et est Israel secundum carnem, et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus, nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18): ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum qui in abscondito Judaeus est et circumcisione cordis (Rom. II, 29.) Sic [PL34.644] ergo melius fortasse distinguitur, Testamentum aeternum in me; ut deinde alius sensus sit, et filiis Israel signum est aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum (I Cor. X, 4). Non ergo ita jungendum est, Testamentum aeternum in me et filiis Israel, tanquam in Deo et filiis Israel sit hoc testamentum; sed Testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna; et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum, quo requies significatur aeterna veris Israelitis, hoc est filiis promissionis et visuris Deum facie ad faciem sicuti est.
CXL. [Ib. XXXI, 18.] Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei. Cum tam multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. Nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur et bene intelligantur: quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
CXLI. [Ib. XXXII, 2.] Quod jubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intelligitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret: factum tamen illud ipsum difficile ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerari jubeatur.
CXLII. [Ib. XXXII, 8.] Dominus indicans Moysi quid fecerit de vitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse, Hi dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit. Horum quippe verborum gerebant in corde sententiam, quae Deum latere non poterat.
CXLIII. [Ib. XXXII, 14.] Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicuti est, Aestimata est malitia exitus illorum (Sap. III, 2). Secundum hanc dicitur bonum et malum a Deo (Eccli. XI, 14), non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est; sed malis ingerit mala, quia justus est.
CXLIV. [Ib. XXXII, 19.] Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas collisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quoniam Vetus fuerat abolendum, et constituendum Novum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando exstitit. Quod autem in ignem missum vitulum fusilem contrivit, et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis videatur [PL34.645] significare, jam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum (Lib. 22, cap. 93).
CXLV. [Ib. XXXII, 24.] Et dederunt mihi, et misi in ignem, et exiit vitulus hic. Compendio locutus est, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis? an excusationis causa timendo mentitus est, tanquam ipse in ignem periturum aurum projecerit, atque ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in viro, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.
CXLVI. [Ib. XXXII, 25.] Et cum vidisset Moyses populum, quia dissipatus est, dissipavit enim eos Aaron, ut in gaudium venirent adversariis suis. Notandum est quemadmodum illud totum mali quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. Magis enim dictum est, dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.
CXLVII. [Ib. XXXII, 31, 32.] Cum Moyses dicit ad Deum, Precor, peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos, et nunc siquidem remittis illis peccatum illorum, remitte; sin autem, deleme de libro tuo quem scripsisti: securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur; id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet.
CXLVIII. [Ib. XXXII, 35.] Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum vindicta nulla processerit, neque cum Moyses interfici jussit omnem qui Levitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis, neque cum postea factum est quod Scriptura dicit, Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron: maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est, Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed, quem fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio ejus ante peccatum ejus Deus praecipiebat, impletum est. Sed jussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in melius non mutari; et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem ejus exspectet: et totum hoc ad id redit, quod Apostolus dicit exclamans, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33).
CXLIX. [Ib. XXXIII, 1.] Vade ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Deus iratus dicere videtur, tu et populus tuus, quem eduxisti; alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti: sed illi quando idolum poposcerunt, [PL34.646] ita locuti sunt, Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum sit ei; liberationem suam in homine constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti: quod illis est crimini, non Moysi. Non enim aliud volebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se cum gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos: cujus tamen apud Deum tanquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus, Sine me, et iratus ira conteram eos (Exod. XXXII, 1, 23, 10). Quod utrum jubentis sit cum ait, Sine me, an quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam et si jubebat Deus, inobedienter famulus non parebat; et Deum hoc a servo velut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat; ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini, Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam, Contererem eos, nisi diligerentur abs te? Ita ergo dictum est, Sine me, ac si diceretur, Noli eos diligere, et conteram eos; quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti, Noli eos diligere, si hoc jubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste voce terrebat.
CL. [Ib. XXXIII, 1-3.] Ubi dicit Deus ad Moysen, Vade, ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens, Semini vestro dabo eam; continuo tanquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, occulta conversione, quae graece ἀποστροφὴ dicitur, jam ad ipsum populum loquitur dicens: Et simul mittam angelum meum ante te, et ejiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Chettaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Jebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quia populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tanquam misericordiam majorem posset angelus habere quam Deus, qui populo durae cervicis parceret; cui Deus, si cum illis esset, ipse non parceret: et tamen etiam per angelum suum, se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum juravit; tanquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus justis promisit, non quod isti digni essent. Quid ergo significat, nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura cervice sunt; quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et [PL34.647] pietas capit? Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit; quo pertinet illud quod dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11): quia si advertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3).
CLI. [Ib. XXXIII, 12, 13.] Et dixit Moyses ad Dominum, Ecce tu mihi dicis: Deduc populum hunc. Tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. Tu autem dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Quod habet graecus γνωστῶς, hoc quidam latini interpretati sunt, manifeste, cum Scriptura non dixerit φανερῶς. Potuit ergo fortasse aptius dici, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, scienter ut videam te: quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre; quoniam illae omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur, assumpta sicut Deus volebat, specie qua volebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis Dei et proximi, tota Lex pendet (Matth. XXII, 37-40), ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam in conspectu tuo; in dilectione autem proximi, ubi ait, Et ut sciam quia populus tuus est gens haec.
CLII. [Ib. XXXIII, 17.] Quid est quod dicit Deus ad Moysen, Quoniam scio te prae omnibus? numquid Deus plus aliqua scit, et aliqua minus? An secundum quod dicitur quibusdam in Evangelio, Non novi vos (Id. XXV, 12)? Secundum hanc enim scientiam, qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat, sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum improbat vitia; prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat.
CLIII. [Ib. XXXIII, 12, 17.] Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat Deo, Dixisti mihi, Scio te prae omnibus; quod illi Deus posteaquam hoc ipse Deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur; ut intelligamus non omnia esse scripta quae cum illo Deus locutus est? Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus, an vere ita sit.
[PL34.648] CLIV. [Ib. XXXIII, 14-23.] Cum dixisset Moyses ad Dominum, Ostende mihi gloriam tuam; respondit ei Dominus, Ego transibo ante te gloria mea: et vocabo nomine Domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero: cum paulo ante dixisset, Ipse antecedam te, et requiem tibi dabo; quod Moyses sic videtur accepisse, Antecedam te, tanquam non ei populo qui praesens in itinere futurus esset: et ideo ait, Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me educas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens, Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses, Ostende mihi gloriam tuam, rursus, tanquam praecessurus et non cum eis simul futurus, videtur dicere, Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intelligitur loqui et dicere, Transibo ante te, de quo dicit Evangelium, Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1): qui transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est (Coloss. I, 18).
Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat cum dicit, Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo: tanquam in conspectu populi Israel, cujus Moyses cum haec audiret typum gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non Vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato; in quo nimirum magnus sensus latet. Sic enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.
Quod vero addidit, Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam: non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur, dicens, Vocabo nomine Domini in conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Hoc ergo praedictum est, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Non enim ait, Miserebor talibus vel talibus, sed, cui misericors fuero; ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae vocationis meruisse [PL34.649] demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6).
Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit, Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero; an aliquid intersit, nescio. Quod enim graeca lingua duobus verbis dictum est, ἐλεήσω, et οἰκτειρήσω, quod unum atque idem videtur significare, non potuit latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem misericordiam repetivit. Si autem diceretur, Miserebor cui misereor, et miserebor cui misertus ero; non satis commode dici videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit: sicut Amen, Amen; sicut Fiat, Fiat; sicut repetitio somnii Pharaonis, pluraque similia. Aut in utrisque populis, id est Gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate; sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur (Id. XI, 30-32).
Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondet ad illud quod ei dictum fuerat, Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra petiverat Moyses, dicens, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te. Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet: ostendens huic vitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est apparere non posse; id est, sicuti est videri in illa vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est.
Item interposito articulo dicente Scriptura, Et ait Dominus, sequitur et loquitur, Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? Sed Ecclesiam significat dicendo, Ecce locus penes me, tanquam templum suum commendans, Et stabis, inquit, super petram (quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]), statim ut transiet gloria mea: id est, Statim ut transiet gloria mea, stabis supra petram; quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi stetit populus fidelis supra petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt, in specula petrae; sed graecus habet ὀπήν: hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur.
Et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi. Cum jam dixisset, Stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, ubi intelligitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait, [PL34.650] Ponam te in caverna petrae, et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: quasi jam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat; cum esse in petra non possit, nisi post ejus transitum? Sed recapitulatio intelligenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non videbitur tibi: et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Jesum, sicut Actus Apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut transiit ejus gloria. Non posteaquam resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum, misso desuper Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum: quem ut non cognovissent, et Dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25), sicut dictum fuerat, Tegam manu mea super te, donec transeam. Unde Psalmus dicit, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: diem appellans, quando Christus divina miracula faciebat; noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubaverunt qui in die crediderant. Hoc est ergo, Cum transiero, tunc videbis posteriora mea, Cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Et jussi sunt ab Apostolis agere poenitentiam, et baptizari in nomine Jesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum (Act. II, 37, 38). Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset, Die ac nocte gravata est super me manus tua; id est, ut non cognoscerem (Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]): sequitur et jungit, Conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina; id est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui: posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerint. Et quia receperunt consilium ut agerent poenitentiam, et in Baptismo remissionem acciperent peccatorum; Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4, 5).
Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad Moysen satis res ipsa indicat; quandoquidem de petra vel caverna ejus, et de manus ejus superpositione, de visione posteriorum ejus, nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adjungit interposito articulo Scriptura, Et dixit Dominus ad Moysen; cum ipse Dominus utique etiam illa quae supra dicta sunt loqueretur, atque inde contexit [PL34.651] quid deinceps Dominus dicat, Excide tibi duas tabulas lapideas, sicut et primas, etc.
CLV. [Ib. XXXIV, 7.] Quid est quod dictum est de Domino, Et reum non purificabit; nisi, non eum dicet innocentem?
CLVI. [Ib. XXXIV, 10.] Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter caetera, Coram omni populo tuo faciam gloriosa. Nondum dignatur dicere, Coram omni populo meo. An ita dixit, populo tuo, quomodo cuilibet homini ejusdem populi diceretur, id est, Ex quo populo es: quomodo, Civitati tuae dicimus, non cui dominaris, vel quam constituisti, sed unde civis es? Sic enim et paulo post dicit, Omnis populus, in quibus es: alio modo quid dictum est, nisi, populus tuus? Quod autem non dixit, In quo es, consuetudo locutionis est.
CLVII. [Ib. XXXIV, 12.] Quid est quod dicitur ad Moysen, Attende tibi, nequando ponat testamentum his qui sedent super terram. Non enim habet graecus, nequando ponas; sed, ne quando ponat. An forte de populo ei dicere voluit, cujus ipse ductor fuit? Sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. Mirum itaque locutionis genus est, et adhuc inexpertum vel non animadversum: si tamen locutio est, ac non sensus aliquis.
CLVIII. [Ib. XXXIV, 13, 15.] Cum praeciperet Deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate, omnis idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait, Dominus enim Deus, zelans nomen, Deus zelator est: id est, ipsum nomen quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est. Quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbo indicat, non impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Ductum est enim verbum tropo metaphora a zelo maritali, quod castitatem custodit uxoris. Quod nobis prodest, non Deo. Quis enim tali genere fornicationis Deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. Quod Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur in Psalmo, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Denique sequitur: Ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram, et fornicentur post deos eorum.
CLIX. [Ib. XXXIV, 20.] Quod ait, Non videberis in conspectu meo inanis; sicut indicant circumstantia de quibus loquitur, in conspectu suo: dixit Deus in tabernaculo suo: hoc est autem, Non ibi videberis inanis, nunquam intrabis sine aliquo munere. Quod spiritualiter intellectum, magnum sacramentum est. Verum haec dicebantur de umbris significationum.
CLX. [Ib. XXXIV, 21.] Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adduxit, Satione et messe requiesces? [PL34.652] Videtur enim dicere, Tempore sationis et messis. An forte ita observandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis valde sunt necessaria propter victum atque vitam? Jussum est ergo ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato: ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant, significatum est, omni tempore sabbato debere cessari.
CLXI. [Ib. XXXIV, 24.] Quod dicit, Non concupiscet quisquam de terra tua, cum ascendes videri in conspectu Dei tui, tria tempora anni, hoc vult intelligi, ut securus quisque ascenderet, nec de terra sua sollicitus esset, Deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. Et hic satis ostendit quid supra dixerit, Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis, quia in illo loco dixit ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
CLXII. [Ib. XXXIV, 25.] Quid est quod ait, Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per Pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?
CLXIII. [Ib. XXXIV, 25.] Quid est quod ait, Et non dormiet in mane immolatio solemnitatis Paschae; nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore quod immolatur, carnium relinquatur in mane? Sed locutio fecit obscuritatem: Dormiet enim dixit, pro Manebit.
CLXIV. [Ib. XXXIV, 26.] Non coques agnum in lacte matris suae. Ecce dixit iterum quod quemadmodum intelligi possit ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit; quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de petra, et caverna ejus, et manus superpositione (Exod. XXXIII, 22). Sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse, vere facta sint, et quae dicit dicta esse, vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus Evangelii: cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit; tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.
CLXV. [Ib. XXXIV, 28.] Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit. Quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit; non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. Repetitio quippe Legis jam quid significet diximus. Quod autem ait, Panem non manducavit, et aquam non bibit, intelligitur jejunavit, a parte totum; id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum significante Scriptura.
CLXVI. [Ib. XXXIV, 28, 27, 1.] Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat, [PL34.653] Scribe tibi verba haec. Cum vero primum Legem accepit, cujus tabulas abjecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est, Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura, et dicit, Scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba: sed tunc dictum est, Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad cum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, 18); deinde paulo post, Et conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus ejus, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei insculpta in tabulis (Id. XXXII, 15, 16). Proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptae digito Dei: posteriores vero tabulae tamdiu mansurae, ac in tabernaculo ac templo Dei futurae, jubente quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et facientes idolum; unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit: istis vero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur; unde dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); et ideo tabulae humano opere exsculptae, et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei?
Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat; illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est: maxime quoniam cum secundo Lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum; unde tremefactus populus dixit, Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur (Exod. XX, 19): unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis; et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? An forte ideo magis in illis prioribus Vetus significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit? Lex enim posita est in Vetere Testamento, quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi charitate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit, Deus conscripsit: nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adjutorium Dei tabulas facit, atque conscribit; quia Novi Testamenti charitas Legem facit. Unde dicit Dominus, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17): dicit autem Apostolus, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10); et, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. [PL34.654] V, 6). Factum est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Vetere difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3); quoniam charitas Dei, qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc est ergo primo data Lex (ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei, et conscriptio digiti Dei), quod Apostolus dicit, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Lex ergo sancta et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat; sed reatu potius premitur, Lege minante atque damnante. Peccatum enim inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum, et justum, et bonum, est etiam opus ejus, sed per gratiam Dei.
CLXVII. [Ib. XXV, 1.] Moyses ad filios Israel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas Legis, circumposito sibi velamine propter gloriam vultus ejus, quam filii Israel non poterant intueri, Haec, inquit, verba, quae dixit Dominus facere ea: ambigue positum est, utrum ea facere ipse Dominus, an illi: sed utique manifestum est quod illi; jussit quippe ille quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur; quia et Dominus facit, cum facientes adjuvat, secundum illud Apostoli, In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13).
CLXVIII. [Ib. XXXV, 24.] Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptionem Domino: tanquam diceret, Omnis qui attulit, attulit illud atque illud, inter caetera quae dicebat, et argentum et aes commemorans. Demptionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet ἀφαίρεμα. Appellata est autem demptio, eo quod sibi demeret qui Domino afferret.
CLXIX. [Ib. XXXV, 29.] Narrante Moyse commemoratum est quod ei dixit Deus de Beseleel eisdem verbis ac totidem, quod eum impleverit Spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis videretur jam diximus (Supra, quaest. 138). Sed ideo nunc hoc idem commemorandum putavi, quia non frustra eisdem omnino verbis repetitum est, quibus antea Moysi a Domino fuerat intimatum. Sane novo more hic ars architectonica perhibetur, opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
CLXX. [Ib. XXXVI, 2 et 3.] Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, et acceperunt a [PL34.655] Moyse omnes demptiones. In notitiam tantum Moyses pertulit quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et vestes sacerdotales. Commemoravit autem quosdam, quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelliguntur sponte ad eadem opera venisse quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter et sponte devotus.
CLXXI. [Ib. XXXVI, 4, et 5.] Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia quae populus offerebat, existimans necessaria ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi; atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. Poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit.
CLXXII. [Ib. XXXV, 2.] Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis; de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba Legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit; quare de sabbato solo, posteaquam descendit, populum admonuit. Si enim propterea decem praecepta Legis superfluum fuit ut populus iterum audiret; cur non fuit superfluum ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus ejus filii Israel non poterant intueri? Nam ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe ibi novem sicut praecepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio praeceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia jubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6): timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in charitate (I Joan. IV, 18): charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo sabbatum requies sancta Domino: Dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione; [PL34.656] et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum (Levit. XXV).
CLXXIII. [Ib. XL, 9, 10.] Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri sanctum sancti: et hoc interesse videbatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi (Exod. XXX, 26-38). Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur, et fierent sancta: illud autem altare holocaustoniatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. Unde datur intelligi tantumdem valere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum valet quod dictum est sanctum sanctorum: ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum, et quaecumque in eo essent, quae prius appellaverat sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, verum etiam sanctum sanctorum; sicut altare holocaustomatum; ut jam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur; caetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. Quod otio discutiendum est quid ista significent.
CLXXIV. [Ib. XL, 19.] Cum Scriptura narraret quomodo Moyses constituerit tabernaculum, Extendit, inquit, aulaea super tabernaculum: non utique desuper tectum, sed cingens columnas; quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.
CLXXV. [Ib. XL, 29.] Cum dixit, Et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur, et altare esset infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.
CLXXVI. [Ib. XL, 34, 35.] Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus (Id. XIX, 20). Procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae veritatis Dei; nunc autem Judaeorum, quibus gloria Domini, quae in tabernaculo est, quod est gratia Christi, tanquam nubes opponitur, non eam intelligentibus, et ideo non [PL34.657] intrant in tabernaculum testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis hujus causa, vel alicujus alterius. Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset; quandoquidem non removebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disjungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi erant; et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem (Exod. XIII, 21). Quae duo vicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.