Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Adimantum Manichaei Discipulum (2/2)

CAPUT XX

1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaveritis in lege, et praecepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiae tuae messibus succedent, et satio vindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace in terra vestra, et dormietis, et non erit qui vos terreat: et perdam omnem belluam ex terra vestra; et persequemini inimicos vestros, et cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, et centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri ante vos in gladio: et veniam, et benedicam vos, et multiplicabo vos, et disponam vos. Manducabitis vetus quod inveteravit, et projicietis vetus ante novum (Levit. XXVI, 3-10). Jam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo Testamento dicunt esse contrarium: illud videlicet quod Dominus ait, Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 9 et 10): quid mirum si haec Evangelistis donaverit? Numquid in hoc ministerium populus Judaicus vocabatur? Quae tamen omnia spiritualiter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus [PL42.165] hominibus impiis contra sua praecepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium victum pecunia portabatur (Joan. XII, 6). Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista jussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intelligitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quaerebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit (Act. XVIII, 3; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9, et II Thess. I, 8 et 9). Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem jubetur, nisi fiat peccatum est.

2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat, Stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanae laetitiae, qui incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de divitibus saeculi hujus, quos noverat in Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Quis hic non intelligat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre veritati, justitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, charitati Dei et proximi, quibus omnibus anima pia dives est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta et invisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus ibi operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum, et illa de inimicis victoria praesignat victoriam de diabolo et angelis ejus.

3. Et quod isti adjecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace delectari (I Cor. XIV, 33): sciant talem Deum praedicari in Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari victa et inquinata [PL42.166] non possent. In natura vero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non relinquat libramenta justitiae, nec pacem quam diligit velit calcari a peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a victoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritualibus aperta monstrare.

CAPUT XXI

De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23). Licet saepe a Manichaeis ista quaestio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic sententiae contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit, ubi Dominus ait. Si vis perfectus esse, vende omnia quaecumque possides, et divide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XIX, 21, et XVI, 24). Hic praeterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi vero talem crucem possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Si ergo vetus vita de Adam, unde et nomine veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem peccati (Rom. VIII, 3); quia mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Id. VI, 6). Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur (Num. XXI, 9). Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus Dominus noster, Jesus Christus, hoc est, mortem crucis, commendavit nobis dilectionem suam, ut merito Apostolus diceret, accendens nos in ejus charitatem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. [PL42.167] Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret.

CAPUT XXII

De homine quem lapidari Deus jussit, qui sabbato inventus est ligna colligere (Num. XV, 35). Dominus in Evangelio ubi hominis manum aridam sanavit die sabbati (Matth. XII, 10-13), divinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui jussit et factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inventus esset homo die sabbati, jussu Dei lapidatus est. De servili autem observatione sabbati, et de vindicta temporalis mortis, jam multa dicta sunt. Sicut enim tempore charitatis bonitas, sic tempore timoris severitas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc non oporteret ante adventum Domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non invitabantur significata intelligere, sed jussa cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi serviebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum hominem Dei praecepto, quia contra jussum Legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam verbo Christi (Id. XXI, 19), quae contra nullum praeceptum fecerat; cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis.

CAPUT XXIII

De eo quod scriptum est: Mulier tua sicut vinea frondescens, et filii tui ut novellae olivarum in circuitu mensae tuae, et videbis filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 2-4). Hoc per prophetam figurate dictum, et ad significationem Ecclesiae pertinere Manichaei non intelligunt, et putant contrarium esse quod in Evangelio Dominus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Sed nos jam et de viro, et de uxore, et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.

CAPUT XXIV

De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam ejus, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias (Prov. VI, 6, 8). Neque hoc intelligunt Manichaei spiritualiter esse accipiendum, et putant praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI, 34). Sed neque hoc intelligunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos appellant, [PL42.168] qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut projiciunt, quam vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quae praesenti vitae erant necessaria, ut etiam de viduis praeceperit dicens, Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. V, 16). Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritualiter vivat. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3, et Matth. IV, 4). Si autem hoc eos movet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inventum (Matth. XIII, 44).

CAPUT XXV

De eo quod scriptum est in Osee: Da illis ventrem vacuum et ubera arida: mortifica semen ventris ipsorum, ne pariant (Osee IX, 14). Et haec prophetica locutio est utique figurata. Nam et ventrem non carneum intelligunt in Evangelio, cum legunt: Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38). Et ubera quaedam habebat Apostolus, cum diceret, Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2): et iterum, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur (Galat. IV, 19). Et ideo huic propheticae sententiae non repugnat quod Adimantus posuit ex Evangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque uxores ducent, neque morientur, sed sunt ut Angeli Dei (Matth. XXII, 30). Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis, inquit (Isai. LVI, 5). Non ergo isti arbitrentur in solo Evangelio tale praemium promitti sanctis: ventremque vacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne pariant, intelligant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus, Sicut enim Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8 et 9). Cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt ventrem vacuum, et ubera arida, et mortificatum semen. In qua sententia se isti tanquam in speculo dignentur inspicere.

CAPUT XXVI

De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum [PL42.169] revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in civitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in civitate non perpetratur, quod Dominus non faciet (Amos III, 3-6). Malum hoc loco non peccatum, sed poena intelligenda est. Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Divina enim providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant Prophetam ista dicentem, quasi in Evangelio non legerint: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris vestri voluntate (Matth. X, 29)? Ita ergo Deus malum facit, quod non ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne justum bonum est, et justa est illa vindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus objicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit (Id. VII, 17). Quamvis enim malum sit gehenna damnato; justitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Quanquam istae duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est, justi et injusti: quia nisi quisque voluntatem mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic enim et subjungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis (Matth. XII, 33, 34)? Mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc autem lux in Domino. Tanquam si diceret, Fuistis aliquando arbores malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux in Domino, id est, et jam facti arbores bonae, date fructus bonos; quod sequitur dicens, Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni justitia et veritate; probantes quid sit beneplacitum Domino (Ephes. V, 8-10). Nam et in ipso Evangelii capitulo, si non studio malevolentiae fugeret Adimantus, posset advertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait Dominus, quod etiam iste commemoravit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseverantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, [PL42.170] quia justitiae fructus est vindicta peccati.

CAPUT XXVII

De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala (Isai. XLV, 7). Etiam hoc eadem regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 22 et 23). In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias, Ego sum Deus qui facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate ipsius, vel excidi severitate mereamur. Non ergo est Isaiae contrarium Evangelium, sicut putat, vel potius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus, Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intelligendum oculum fixit, in altera se ipse excaecavit. Quod si vellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); malum autem esse Novum Testamentum, ubi dicit Christus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41): nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod laudant in Novo.

CAPUT XXVIII

1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius, et in circumitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis vero pedes (Isai. VI, 1 et 2). Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili honor et laus in saecula (I Tim. I, 17). In qua quaestione quaerendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiae binas alas praetermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? Ter enim dicitur, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte [PL42.171] vidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum: sed jam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse; ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter, sed spiritualiter vidit.

2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre (Genes. XVIII, 1), et Moyses ignem in rubo (Exod. III, 2), et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam (Matth. XVII, 2, 3): et caetera hujusmodi. Alterum, secundum quod imaginamur ea quae per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti e coelo cum variis animalibus (Act. XI, 5, 6). Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelliguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta [PL42.172] sunt, intellecta conspiciuntur. Hac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui visioni quia non potuit adjungere mentis aspectum, quaerebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelliguntur, Daniel praeditus, mente vidit, quod ille viderat corpore (Dan. V). Rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est, ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum, aspectum quaesivit alienum, ejusdem scilicet Danielis: cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit (Id. II). Non est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa visionis pertinent figuratae demonstrationes: ad mentis autem, id est, ad intelligentiae visionem simplex et propria pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum viderit, objicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit. Si enim alter objiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo Dominus ait, Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); quomodo respondebunt posse invisibilem videri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 165-172 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22