Ambrosius Mediolanensis, saeculo IV

Expositio Evangelii secundum Lucam, Liber 10 (1/2)

LIBER DECIMUS

1503 (Vers. 42.) Dixit Dominus Domino meo.

1. Consummaturus praecepta Dominus, etiam praeviam passioni fidem ac misericordiam Testamenti sui fine concludit: fidem, in eo ut Christum et Dominum et Deum nostrum, et ad dexteram Dei sedere credamus: non quod corporaliter sedeat, qui ubique est. Denique ipse in Patre est; quia in substantia Dei, quia una virtus, una majestas. Ipse ergo in Patre, et in ipso Pater; quia Verbum in [PL15.1803D] Deo, Deus in Verbo: ipse in Patre; quia Verbum: ipse ad dexteram Patris; quia Patri consors, nulli secundus: ipse missus a Patre; quia descendit de coelo paternum impleturus arbitrium. Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet: nec injuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.

2. (Vers. 44.) Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum filium David dicunt. Et quomodo caecus ille David filium confitendo meruit sanitatem (Luc. XVIII, 43)? Quomodo pueri dicentes: Hosanna filio David (Matth. XXI, 9), praecelsae [PL15.1804C] praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei. Non enim alterum, sed alterutrum in fide vera est: nam etsi in principio judicavimus nihil nos scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2): nunc tamen, ut pote judicio proximi, crucifixum jam non novimus 1504 Christum, sed venientem [PL15.1804D] in nubibus operimur. Incredulus vulnera -citit asp fidelis obviam Christo in aera raptus occurrit.

3. Ergo et Deum Christum et hominem esse credamus: unum in utroque, non alterum: cui a Patre subjiciuntur inimici non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae; quia in altero alter operatur. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, qui Patrem clarificat super terram (Joan. XVII, 4). Et dedit Pater Filio Nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 9 et 10): sed et Filius Patri dicit: Nomen tuum manifestavi hominibus, quod dedisti mihi (Joan. XVII, 6). Dando autem nomen quod est super omne nomen, non plus dedit quam habuit: sed totum quod habuit, dedit. Dedit autem hoc [PL15.1805A] nomen, ut Omnis lingua confiteatur Deo; quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11).

4. Vide ergo singula. Pater subjicit Filio, Filius subjicit Patri: Pater suscitat Filium, Filius ipse se suscitat. Unde ait: Solvite hoc templum, et in triduo illud resuscitabo (Joan. II, 19). Et Pater Dominus, et Filius Dominus: Dixit Dominus Domino meo. Et non duo Domini, sed unus Dominus; quia et Pater Deus, et Filius Deus: sed unus Deus; quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Unus Deus, quia una deitas: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga recta est, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7 et 8). Sed unus Deus, in quo et novi et veteris Testamenti doctrina concordat. Nam et in veteri [PL15.1805B] Testamento scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum: et, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 5 et 13). 1505 In novo: Unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV, 6). Sic et Pater Dominus, et Filius Dominus: sed unus Dominus. Denique scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24); hoc in novo: in veteri autem scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Unde mirabiliter Apostolus, ne duos Deos diceret, aut duos Dominos nominaret, aut derogaret vel Filio, vel Patri: Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia: et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Nam qui Deus, et Dominus: et qui Dominus, Deus. Denique scriptum est: Scitote quia Dominus ipse est Deus noster (Psal. [PL15.1805C] XCIX, 3).

5. Omnia ergo quae Pater habet, et Filius habet. Deus Pater secundum generationis rationem: Deus Filius secundum imaginis unitatem. Dominus Filius, quia omnia sibi cum potestate posset, ratione subjecit; Dominus Pater, quia radix est Filii. Sic nobis Pater in Filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate connectitur. Itaque alter in altero, et unus in alterutro. Nam et Patris gloria est, si non degeneravit in Filio; et Filii gratia, si Pater videtur in Filio. Ergo non degener, in quo unitatis summa majestas; non alienus, in quo proprietas generationis, expressio veritatis est.

(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.

[PL15.1805D] 6. Sequebatur de vidua locus (Vers. 1 et seq.), quam quoniam jam in libro quem de Viduis scripsimus praedicavimus (Lib. de Vid.), nunc sequestramus. Verum autem dictum est juxta proposita de templo quod Salomon condidit, idque judicii esse [PL15.1806A] tempore subvertendum, nihil est enim opere et manu factum, quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat: est tamen et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus, et ornatum donis, cujus eversionem Dominus significare videatur. Synagoga scilicet Judaeorum, cujus structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur; et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.

7. Potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. Quid enim mihi prodest diem scire judicii? Quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si Dominus veniat, nisi veniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi vivat in me Christus, in [PL15.1806B] me Christus loquatur? Ergo mihi Christus debet venire, mihi debet adventus ejus fieri. Fit autem Domini secundus adventus in defectione mundi, quando possumus dicere: Mihi autem mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14).

8. Sed hunc virum talis mundi defectus si in superioribus 1506 domus inveniat, ut conversatio hujus in coelis sit; tunc destructur templum corporale atque visibile, Lex corporalis, pascha corporale, et pascha visibile, azyma corporalia, et azyma visibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet; quia in eo cui mundus deficit, Christus aeternus est. Huic spirituale templum, lex spiritualis, pascha etiam spirituale; quoniam semel Christus occiditur. Hic epulatur azyma [PL15.1806C] non ex fruge terrena, sed ex fruge justitiae. Fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia virtutis atque justitiae, praesentia redemptionis; Christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est (I Pet. III, 18), sed quotidie peccata populi redempturus.

(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.

9. Interrogatus Dominus quando templi esset futura destructio, et quod signum esset adventus ejus, de signis docet, de tempore non putat intimandum. Sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit (Matth. XXIV, 3), ut et templi tempora destruendi, et signum adventus, et consummatio saeculi a discipulis quaereretur: Lucas satis putavit de consummatione saeculi cognitum, si de adventu Domini diceretur.

[PL15.1806D] 10. Verborum autem coelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta enim praelia, et quas opiniones accepimus praeliorum! Chunni in Alanos, Alani in Gothos, Gothi in Tayfalos et Sarmatas insurrexerunt. Nos quoque [PL15.1807A] in Illyrico exsules patriae Gothorum exsilia fecerunt, et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum, caeterique pecoris; ut etiam qui bellum non pertulimus, debellatis tamen nos pares fecerit pestilentia! Ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio.

11. Sunt autem et alia bella quae vir sustinet christianus, diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus, multoque graviores domestici hostes, quam extranei. Nunc avaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio movet, nunc terrere tentant spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, [PL15.1807B] 12). Itaque quasi quibusdam urgetur praeliis, et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis affectus.

12. Sed fortior dicit: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Ps. XXVI, 3). Stat in acie ferens hosti obvium pectus, etiam si quis Golias exsurgat 1507 immitis atque praecelsus (I Reg. XVII, 4); timentibus tamen caeteris, exsurget humilis quasi David, regis abjiciens arma terreni, sumens fidei tela leviora, et triplici sparto jaculum purae confessionis intorquens, persecutoris vulnerat impudentiam, contemptor minarum, negligens potestatum, etiam idoneus in quo Christus loquatur. Alibi Christus, alibi Pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non [PL15.1807C] discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur, tres loquuntur; quia vox una est Trinitatis. Huic victori, qui suo Goliam gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis Allophylis, occurrunt juvenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: Percussit Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). Quod indicio est, victores saeculi principibus anteferri. Denique mortuis regibus, in perpetuum martyres regnum coelestis gratiae honore succedunt; et illi fiunt supplices, hi patroni.

13. Est et alius Goliae gladius (I Reg. XXI, 9), aliud diaboli telum, sermo scilicet haereticorum, quem vir psallere sciens arripit, ut adversarium vincat, audiens hic bella, non patiens, nec alicujus vento doctrinae mobilis inquietus (Ephes. IV, 14), [PL15.1807D] nesciens famem verbi (Amos VIII, 11), et Scripturae coelestis ubertate satiatus, qui vanis haereticum vocibus personantem lacessere non reformidet. Tunc qui est infirmus, exspectet; ne praejudicium caeteris faciat congressu impari. Veniat David, cui Christus os aperiat ad eloquenda mysteria: veniat ille Nazaraeus (Judic. XVI, 17), cujus capillus non cadat, vel [PL15.1808A] nihil habens superfluum quod cadere possit, vel nihil de superioribus virtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus omnes usque in finem, et verba custodiat.

14. Praedicetur Evangelium, ut saeculum destruatur. Sicut enim praecessit in orbem terrae Evangelii praedicatio (Matth. XXIV, 14), cui jam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem videmus: ita et a viro spirituali Evangelium praedicatur, quando omnes sapientiae progressus et omnes virtutes exsequitur, psallenti mente et spiritu, novissimam destruens mortem; tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum Deo et Patri, fueritque iste subjectus ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus (I Cor. XV, 25). Et praedicabitur [PL15.1808B] Evangelium per omnes civitates, id est, civitates Judaeae: Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1). Tunc enim civitates aedificantur Judaeae, quando virtutum fundamenta ponuntur.

(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.

15. Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est, et expugnata a Romano duce. Unde Judaei putaverunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum jecerint illudentes Romani Judaicae ritum observantiae. Quod ego nec furens dixerim. Abominatio enim desolationis, exsecrabilis adventus Antichristi est; eo quod sacrilegis infaustis mentium interiora 1508 contaminet: sedens juxta historiam in templo, ut sibi divinae vindicet solium [PL15.1808C] potestatis. Juxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans esse se Christum.

16. Tunc approprinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi errore desciscent. Tunc erit Domini dies, quod etiam Apostolus evidenter exposuit dicens (II Thess. II et seq.), non timendum esse nobis quasi instet dies Domini; ne quis nos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.

17. Ergo sedebit in templo, et in templo interiore [PL15.1808D] Judaeorum, qui Christum negabunt: in templo non inviolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae involvat ruina, aut iracundiae vis subruat, aut cupiditatum ignis exurat. Et bene tunc veniet dies Domini, et breviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22): quoniam sicut primus adventus Domini propter redimenda peccata, ita et secundus propter [PL15.1809A] reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.

18. Tunc pseudoprophetae, tunc fames. Repete mihi Eliae tempora, et invenies tunc prophetas confusionis, tunc Jezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. Qua ratione? Quia abundaverat iniquitas, refrixerat charitas (Matt. XXIV, 12). Denique justus in deserto, iniquus in regno est.

19. Est alius Antichristus auctor hujus, diabolus scilicet, qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam Dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu. Non est enim colluctatio nobis adversus carnem et sanguinem: sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Tunc est discessio [PL15.1809B] cum anima a se ipsa desciscit: et rursus cum Dominum cogitat, tremit atque turbatur. Tunc cum interiora Antichristus tenet: donec de medio fiat, injustitia exsultat, iniquitas regnat. Tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans Dominus dixerit: Tunc veniens filius hominis, numquid inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8), vel in nostra utique terra, vel in orbe terrarum? Sic et alibi: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2): Non quia dubitet Deus, sed quia ita rara erit in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum videretur esse dubitandum.

20. Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est, secundum Danielem prophetam (Dan. IX, 27): cum autem unicuique laboranti [PL15.1809C] Christi praesentia spiritalis illuxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare justitia quae omnem fidelium mentibus evacuat principatum.

21. Est etiam tertius Antichristus, aut Arius, 1509 aut Sabellius; immo omnes sunt Antichristi qui prava nos interpretatione seducunt. Et ideo qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15): qui intelligit, non seducatur, ut credat falsa pro veris, more utique Judaeorum, qui verum Christum negaverunt; unde consequens erit ut credant verum esse qui falsus est: sic et Ariani, quod negant Christo, Antichristo non negabunt.

(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!

22. Ergo conceptio criminosa est? Atqui liberi [PL15.1809D] praemia nuptiarum sunt. Et quomodo Saram Dominus benedixit, et peperit? Quomodo Anna oravit, et genuit? Quomodo Rachel filios benedicta suscepit? Numquid erraverunt prophetae, quoniam Dominus errare non potuit? Sed in prophetis quoque [PL15.1810A] Dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt. Qui igitur quadrare poterit discordia litterarum?

23. Sed quia ibi bellum est, convertamur ad spiritum pacis; Pax enim dixit: Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit, jam non meminit tristitiae. Habetis iterum quod subjecit: Et vos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 21 et 22); ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum, quasi adhuc incerta metuentium. Sed et hic in superioribus dixit: Edebant et bibebant: nubebant, et uxores ducebant (Luc. XVII, 27), ligantes scilicet se in hanc vitam, et sollicitudinibus saecularibus vincientes. Hae sunt itaque [PL15.1810B] praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae virtutum, fetaeque vitiorum.

24. Sed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus (Esai. XXVI, 18). Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant. Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, [PL15.1810C] sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: jam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15).

25. Multi patres per Evangelium, et multae matres quae Christum pariunt. Quis mihi igitur Christi monstret parentes? Ipse monstravit, dicens: Quae mihi est mater, aut qui fratres?.... Qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 48 et 50). Fac voluntatem Patris, ut Christi mater sis. Multae conceperunt Christum, et non genuerunt. Ergo 1510 quae parit justitiam, Christum parit: quae parit sapientiam, [PL15.1810D] Christum parit: quae parturit verbum, Christum parturit.

26. Est etiam quae parturivit injustitiam, et peperit iniquitatem. Istis vae praegnantibus, quae corpore graves, ad evadendum periculum pigriores [PL15.1811A] sunt! Istis vae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor ingeritur. His futuri signa judicii initia sunt dolorum (Matth. XXIV, 8).

27. Docuit etiam Moyses esse praegnantem, quam si duo conculcaverint litigantes, abortivum cito incidat (Exod. XXI, 22). Et ideo bona femina litem fugiat, pacem sequatur; ut partum possit absolvere: nec novem mensium tempus exspectet, verbi partus non in tempore, sed diligentiae plenitudine est. Consummatus autem in brevi justus explevit tempora multa (Sap. IV, 13). At contra cito anima imperfecta calcatur, et verbum quod concepit, amittit. Sed vae illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Marc. IX, 41)! Vae illi qui praegnantem calcaverit! Nam si informe adhuc pignus excluserit, pecuniae jactura [PL15.1811B] est: si vero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.

28. Sed cur oculum aut manum, cum abortivus et manum habeat, et oculum habeat, qui jam formatus excussus est? Unde apparet pro eo modo quo nocuit, unumquemque damnandum. Si enim catechumenum quis vel haereticus vel schismaticus tamquam de utero vel animae vel Ecclesiae parturientis excusserit, levius punitur: si fidelem, gravius. Et ideo cavendum ne cum talibus litigando Ecclesiam calces; stultas enim pugnas, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites, quibus Ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione vexetur (II Tim. II, 16).

[PL15.1811C] 29. Ergo cito reple ventrem tuum, ut citius possis partum edere. Audi quomodo repleas, et quibus repleas: Ex fructu, inquit, oris sui vir implevit ventrem suum: fructibus autem labiorum suorum satiabitur (Prov. XVIII, 20).

30. De nutrientibus quoque docuit me illud Salomonis sublime judicium, et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi jam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confidendorum pignorum metu nutent; quia per temulentiam nutrientis somnus obrepat, parvulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum: sed et illa quae filium non peremit, periclitatur suo; quia judicii haeret incerto (III Reg. III, 25).

31. Ergo et nos, ne quasi imperfectorum parentes [PL15.1811D] operum aut judicii dies, aut mortis inveniat, parvulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius; et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactavit filium (Gen. XXI, 8). Ablactatus David retributionem animae suae sperat (Psal. CXXX, 2); non enim ut Corinthius in primordio fidei, escae adhuc invalidus fortiori, lacte potatur: sed jam pane solido firmatus [PL15.1812A] in plenitudinem perfectae aetatis adoleverat (I Cor. III, 2). 1511 Ergo non satis est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.

32. Itaque et tibi tamquam Mariae verbum Dei crescat, sapientia et aetate proficiat. Quod ita fit, si omnia dicta justitiae in corde custodias, nec senectutis tempus exspectes: sed in prima aetate desponsata alii viro justo sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias. Vide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem (Act. IX, 21).

33. Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Cum judicii die venturus sit Dominus, ante quem ignis ardebit; ignis autem vis aut [PL15.1812B] semper eadem, aut citius adurat aestate: quomodo orandum dicit ne fuga nostra hyeme fiat; nisi forte quia is qui in montes fugit, frigus et glaciem, procellas et grandinem delictorum timere debet, et optare aestivae lucis serenitatem, ne lubrico corporis vestigia infirma labantur?

34. Unde et illa jam secura processu, jam firmis radicibus nixa laetatur, dicens: Hyems abiit, tempus secandi advenit (Cant. II, 11 et 12); hyeme enim arbores ventus suo honore despoliat, et asperitas frigoris teneras frondes in speciem mortis interficit: vere autem resurgunt semina, et tamquam nova aestas naturae viridantis adolescit. Vere Pascha est, quando servatus sum: aestate est Pentecoste, quando resurrectionis gloriam celebramus ad instar futuri.

[PL15.1812C] 35. Orandum etiam ne sabbato te, hoc est, ab operibus otiantem veniens Dominus deprehendat. Et ideo juxta Legem operare diem in die, et esto spiritu ferventi, et labore pervigili. Nec otiosum illud, quia scriptum est: Sabbato humiliabis animam tuam (Lev. XIII): et quia septuaginta annis populus in captivitate duravit, tunc violata religio, obtrita libertas, pudicitia vulnerata. Ergo tunc tibi emigrandum ex hac vita, quando virtutes vigent, vitia captiva sunt; non quando captiva est anima, vigor et virtus vacat corporis, et peccata dominantur.

(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.

[PL15.1812D] 36. Et prophetiae vera series, et integra causa mysterii, quod et captivi Judaei secundo in Babyloniam, Assyriamque ducentur, captivi in toto erunt orbe, quia negaverunt Christum: et Hierusalem quae videtur, ab hostili exercitu calcabitur, cadentibus Judaeis in ore gladii: et Judaea omnis a nationibus credituris subjicietur in ore gladii spiritalis, qui est [PL15.1813A] sermo bis acutus: et fient signa diversa in sole et luna et stellis.

37. Quae signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: Tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent (Matth. XXIV, 29). Plurimis enim a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia mihi sol ille coelestis mea fide vel minuitur, vel augetur. Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu videntis aut pallidior sol videtur, aut clarior: ita pro devotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. Et quemadmodum menstruis cursibus luna vel terrae oppositu cum fuerit e regione solis, vanescit: sic et sancta Ecclesia, cum lumini coelesti vitia carnis obsistunt, fulgores divini [PL15.1813B] luminis de Christi radiis 1512 non potest mutuari. Nam in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae hujus excludit.

38. Stellae cadent, illi utique resurrectionis gloria jam micantes, illi viri sicut luminaria in saeculo verbum vitae continentes, illi viri de quibus Abrahae dictum est, quia sicut coelum fulget et stellae, sic et semen ejus (Gen. XIII, 16). Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas convalescat: quae oportet fieri, donec Ecclesiae in omnibus virtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt, ut delictorum multitudine male consciis, futuri judicii metu, sacri in nobis ros fontis arescat; aret [PL15.1813C] enim perfidia, fides rorat.

(Vers. 26, 27.) Nam virtutes in coelo commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus.

39. Fortasse quemadmodum Domini exspectatur adventus; ut ejus praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum: sic etiam virtutes coelorum adventu domini Salutaris ac reditu (Psal. XIII, 10), est enim virtutum Dominus, augmentum gratiae consequantur necesse est, et plenitudine divinitatis propius se infundente moveantur.

40. Sunt etiam virtutes coelorum quae enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1), quae pleniore Christi infusione meveantur, virtutes spiritales, quae vident Christum. Docuit nos David quemadmodum hae moveantur [PL15.1813D] virtutes. dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Docuit etiam Paulus (II Cor. III, 16) quemadmodum Christum videas; cum enim conversus fueris ad Dominum, aufertur velamen, et vides Christum.

41. Vides illum in nubibus. Non equidem puto quod in caligine tenebrosa et horrore pluviali Christus adveniat; nubes enim quando videntur, coelum utique caliganti horrore subtexunt. Et quomodo in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6), si pluvialis erit ejus adventus?

42. Sed sunt nubes quae, quia sic oportet, coelestis obtexunt mysterii claritatem: sunt nubes quaerore gratiae spiritalis humescant. Aspice nubem in [PL15.1814A] veteri Testamento: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7). Per Moysen utique loquebatur, per Jesum Nave, qui solem statuit (Josue X, 12); ut plenioris luminis acciperet claritatem. Ergo Moyses et Jesus nubes sunt. Aspice quia viri sancti nubes sunt, qui sicut nubes volant, et quasi columbae cum pullis. Super me nubes sunt Esaias, Ezechiel, qui mihi per Cherubim et Seraphim sanctitatem divinae Trinitatis ostendunt (Esai. LX, 8). Nubes sunt omnes prophetae: in his nubibus venit Christus. Venit in nube in Canticis canticorum, serena nube, et Sponsi refulgens laetitia (Cant. III, 11). Venit et in nube levi incarnatus ex Virgine; vidit enim propheta sicut nubem venire ab Oriente (Esai. XIX, 1). Et bene levem nubem dixit, quam terrena [PL15.1814B] vitia non gravarent. Vide nubem, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35).

43. Cum ergo apparuerit Christus in nubibus (Matth. XXIV, 30), 1513 concident se Tribus terrae; est enim quidam ordo criminum, et series peccatorum, quae Christi dirimatur adventu.

(Vers. 29, 30.) Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas.

44. Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus ejus tener fuerit (Matth. XXIV, 32): hic de arboribus omnibus. Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, [PL15.1814C] et ficulnea fecunda jam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Judaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque jactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, conjicere debemus appropinquare judicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.

45. Duplicem igitur habet figuram haec ficulnea, vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Nam per fidem credentium quae arebant ante, florebunt: et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur: ibi fructus est fidei, hic perfidiae lascivia. Fructum mihi ficulneae agricolae Evangelici [PL15.1814D] (Luc. XIII, 9) cultura promittit, desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis veste texerunt, ut conscientiam velarent: ergo folia suspecta sine fructu. Tales vestes paradisi exsules habent (Gen. III, 7).

(Cap. XXII. --- Vers. 10.) Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans.

46. Bonum est considerare ubi Dominus pascha faciat. Secundum Matthaeum habes: Ite in civitatem ad quemdam (Matth. XXVI, 18). Primum majestatem divinitatis adverte. Cum discipulis loquitur, et jam novit quid alibi sit futurum. Deinde dignationem [PL15.1815A] ejus intuere; quia non persona divitis aut potentis eligitur: sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Ite, inquit, ad quemdam. Sciebas, Domine, nomen ejus, cujus sciebas ministerium, sciebas ministerium cujus sciebas occursum: sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. Nihil hic compositum, ubi non exprimitur persona, sed causa. Secundum Marcum autem, Lagenam aquae portans (Marc. XIV, 13). Hic ergo apostolis mandatur sequendus.

47. (Vers. 11, 12.) Et quomodo paterfamilias? Ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. Quomodo in superioribus habens stratum magnum? Ut magnum meritum ejus advertas, in quo [PL15.1815B] Dominus cum discipulis sublimium virtutum ejus delectatione requiesceret. Utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat 1514 lagenam aquae portare, quam portat paterfamilias, habens in superioribus stratum magnum. Quid est enim amphora, nisi mensura perfectior? Non mediocres qui mensuram habent. Denique Dominus: Mensuram, inquit, bonam commotam, superfluentem dabunt vobis (Luc. VI, 38).

48. Nam de aqua quid loquar? Super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitur, Spiritus ferebatur (Gen. I, 2). O aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lavacrorum figura praecederet, orbem terrarum lavisti! O aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia, [PL15.1815C] nec lavaris! Tu incipis prima, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis: vel potius tu facis ut finem nesciamus. Per te fetor tabidae carnis aboletur, et pereuntia situ viscera asperso sale, in multam servantur aetatem. Per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam, suavis ad voluptatem potus infunditur. Tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen Salvatori dedisti: illi nubes coeli (Esai. LX, 8), illi sal mundi (Matth. V, 13), iste fons vitae est (Joan. VII, 38). Quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris infusa non deficis: sed intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem inhalas, aut succum infusa fertilem praestas, aut rigatu superfusa ad commodum subministras; [PL15.1815D] ne siccatis exinanita vitalibus, solemnes neget terra [PL15.1816A] proventus. Omnium elementorum substantia, coelum, aer, mare, et terra te reddunt. Te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, vomuit petra (Exod. XVII, 6): te, cum de latere Salvatoris erumperes, percussores viderunt, et crediderunt (Joan. XIX, 34): et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis, et spiritus (I Joan. V, 8). Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.

(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.

49. Regnum Dei non est de hoc mundo. Non ergo aequalitatis homini ad Deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim Christus est plena imago [PL15.1816B] Dei, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem: justus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas verbi Dei perceptione despiciat, quo alimur in vitam; unde et corpus Christi edimus (De conseq. dist. 2, cap. In quibus, § Corpus), ut vitae aeternae possimus esse participes. Non enim victus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae coelestis et vitae: neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis (Vers. 30); sed quia sicut secundum divinam similitudinem judicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, 1515 virtutem remunerans, impietatemque condemnans: [PL15.1816C] ita et apostoli in judicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.

50. Convertamur igitur, et caveamus ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Si Petrus aliquando convertitur, qui ad primam Domini secutus est vocem (Matth. IV, 20), quis potest dicere cito se esse conversum? Cave ergo jactantiam, cave saeculum; ille enim confirmare jubetur fratres suos qui dixit: Omnia dimisimus, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28).

51. Deinde contuendum est quia non omnis honorificentiae [PL15.1816D] studio humilitas definitur; potes enim [PL15.1817A] deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum. Tua aedificatio quaeritur, non alterius honor: et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione jactantia sit, sed de humilitate contentio; eoque se Dominus proponit imitandum. Egebamus omnium, ipse nullorum; et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum discipulis ministraret. Quod utique non faciebat studio utilitatis, sed exercitatione virtutis.

52. (Vers. 31.) Petrus autem etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu denuntiatur Dominum negaturus; neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio Domini aemulos habet, pares non habet. Ita non reprehendo quod negavit, laudo quod flevit. Aliud commune [PL15.1817B] conditionis est, aliud speciale virtutis. Et ideo instruitur ad cavendum, non cogitur ad negandum.

(Vers. 36.) Qui nunc habet, inquit, sacculum tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat sibi gladium.

53. O Domine, cur emere me jubes gladium, qui ferire me prohibes? Cur habere praecipis, quem vetas promi? Nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria; et videar potuisse vindicari, sed noluisse. Lex tamen referire non vetat, et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti: Satis est (Vers. 38), dicis, quasi licuerit usque ad Evangelium; ut sit in Lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio.

54. (Vers. 37.) Multis hoc iniquum videtur: sed [PL15.1817C] non iniquus Dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit immolari. Est enim gladius spiritalis, ut vendas patrimonium, emas verbum, quo nuda mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii: quod ex benedictionibus Dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem patiatur pro justitia, praedicavit. Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum 1516 animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, quod et cum inustis deputatus est.

55. Movet tamen adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt; ne forte unum novi, alterum [PL15.1817D] veteris Testamenti, quibus adversus diaboli armamur insidias? Denique dicit Dominus: Satis est, quasi nihil desit ei, quem utriusque Testamenti doctrina munierit.

(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.

56. Haerent plerique hoc loco, qui tristitiam Salutaris ad argumentum inolitae potius a principio, [PL15.1818A] quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant, et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae. Ego autem non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem ejus majestatemque demiror; minus enim contulerat mihi; nisi meum suscepisset affectum. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret: et sequestrata delectatione divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur. Suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur: et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Confidenter ergo tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem Incarnationis suscepit, sed veritatem. Debuit ergo et dolorem suscipere, ut vinceret tristitiam, non excluderet. Neque [PL15.1818B] enim habent fortitudinis laudem, qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem: Homo enim in plaga, et sciens, inquit, ferre infirmitates (Esai. LIII, 3).

57. Nos vult erudire, ut quia in Joseph didiceramus carcerem non timere, mortem vincere disceremus in Christo: et quod est amplius, quemadmodum futurae mortis moestitiam vinceremus. Quomodo enim te imitaremur, Domine Jesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi vulnera vidissemus? Quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam comperissent? Sed adhuc dormiunt, et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus: Quia peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Ibid. 4). Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera: [PL15.1818C] non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra (Ibid. 5): non quia illa tibi infirmitas erat ex Patre assumpta, sed pro me suscepta; quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te, et livore tuo vulnera nostra sanares.

58. Sed quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Et quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum ressuscitaturus illacrymat (Joan. XI, 35)? Sed et ibi piae sororis lacrymis commovetur; quia mentem humanam tangebant: et hic alto operatur affectu; ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, moerorem quoque 1517 animae nostrae, suae animae moeror aboleret. Et fortasse ideo tristis [PL15.1818D] est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); et ideo fastidit quod ipse non fecit.

59. Denique ait: Transfer a me calicem istum, quasi homo mortem recusans, quasi Deus sententiam suam servans; oportet enim mori nos saeculo, [PL15.1819A] ut resurgamus Deo; ut juxta divinam sententiam lex maledictionis, resoluto in terrae limum naturae fine, solvatur (Gen. III, 19). Quod autem ait:

(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.

60. Suam ad hominem retulit: Patris, ad divinitatem; voluntas enim hominis temporalis, voluntas divinitatis aeterna. Non alia voluntas Patris, alia Filii; una enim voluntas, ubi una divinitas. Disce tamen Deo esse subjectus; ut non quod ipse vis eligas, sed quod Deo scias esse placiturum.

61. Deinde verborum ipsorum proprietatem consideremus: Tristis est, inquit, anima mea (Matth. XXVI, 38). Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4). Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, divinitas [PL15.1819B] libera. Denique, Spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum; non me fefellit, ut aliud esset, aliud videretur. Tristis videbatur, et tristis erat, non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Caeterum quam constanter se morti obtulerit, Scriptura declarat (Joan. XVIII, 4); quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmavit, trepidos provocavit, proditorem osculi dignatione suscepit.

62. Nec illud distat a vero, si tristis erat pro persecutoribus suis, quos sciebat immanis sacrilegii [PL15.1819C] poenas daturos. Et ideo dixit: Transfer hunc calicem a me (Luc. XXII, 42); non quia Dei Filius mortem timebat, sed quia vel malos perire nolebat. Denique ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Luc. XXIII, 34), ut passio sua esset omnibus salutaris.

(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?

63. Magna divinae significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendisti, Domine, quem proderet, dum occulta manifestas. Ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: Filium hominis; quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei 1518 Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluisset. Quasi dicat: Propter te [PL15.1820A] suscepi, ingrate, quod tradis. En hypocrisin. Ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem: Juda, osculo Filium hominis tradis? Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? Hoc est illud: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Proditori hoc: pacifico vero quid dicitur? Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1).

64. Et osculatus est, inquit, eum (Matth. XXVI, 49). Non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditionem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est [PL15.1820B] enim: Cum odientibus pacem eram pacificus (Psal. CXIX, 7).

65. Et signo dato, inquit, ab iis qui cum fustibus venerant, comprehenditur (Matth. XXVI, 50): sed Dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. Denique locutus est, et ceciderunt retrorsum (Joan. XVIII, 6). Quo mihi legiones angelorum, quo coelestis exercitus? Vox Domini sola plus terret. Hanc ille ad demonstrandum divinae majestatis indicium, qui in pectore Christi recumbebat, eligit. Volenti ergo injicit manus turba, nectuntur vincula. O amentes! O perfidi! non sic comprehenditur sapientia, non sic tenetur justitia.

66. (Vers. 49-51.) Nec discipulorum studia defuerunt. Denique Petrus eruditus in Lege, promptus affectu, [PL15.1820C] qui sciret Phineae reputatum ad justitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum (Psal. CV, 31). Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subjecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Peccatis, inquit, vestris venditi estis (Esai. L, 1). Venditio propter peccata nostra: propter bonitatem autem Dei redemptio peccatorum. Aut si Petrus volens (24, quaest. 1, c. Si Petrus) percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum [PL15.1821A] prophetica dicta demonstrans (Esai. XXXV, 10) et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt; eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.

67. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est qui accepit claves regni coelorum (Matth. XVI, 19): ille enim condemnat, qui et absolvit; quoniam idem et ligandi et solvendi adeptus est potestatem (Ibid.). Tollit autem male audientis: tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis.

1519 68. Caveamus ne cui tollatur auricula. Legitur passio Domini: si ad divinitatem ejus referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum [PL15.1821B] prophetam aestimari: sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Ergo cum legimus teneri Jesum, caveamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum divinitatem teneri, teneri invitum, teneri quasi infirmum. Tenetur quidem, et ut dixit Joannes (Joan. XVIII, 12), ligatur secundum corporis veritatem: sed vae illis qui ligant Verbum! Ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant: ligant qui praescium non putant, qui omnipotentem non confitentur. Mala vincula Judaeorum quibus non Christum ligant, sed seipsos alligant. Ligatur autem in domo non pii alicujus et justi, sed in domo Caiphae (Joan. XI, 50), hoc est, in impia domo; ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur. Quam amentes igitur qui beneficia divina confitentur, [PL15.1821C] et beneficiorum auctorem persequuntur!

69. Ideo aurem perdunt, quia perdiderunt auditus profectum. Auditum multi non habent, qui habere se credunt. In Ecclesia omnes habent, extra Ecclesiam non habent. Aut fortasse ideo aurem tulit; ne amplius delinquerent audientes, qui audita servare non possent. Sic et aliquando confudit Deus linguas exstruentium turrem, ne se audirent, et opus suae impietatis augerent (Gen. XI, 7).

70. Comprehende, si potes, quomodo ad dexterae salutaris attactum fugiat dolor, et vulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta sanentur. Operatorem suum limus agnoscit, et operatricem suam Domini manum sequitur caro; quomodo enim vult, opus suum creator instaurat. Sic et [PL15.1821D] alibi caeco illi visus, luto supra oculos illito, quasi in naturam redierit, reformatur (Joan. IX, 6). Jubere potuit, sed operari maluit; ut cognoscamus ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri variis apta formavit officiis, et infuso vigore mentis animavit.

71. Venerunt ergo et comprehenderunt eum, gravius perituri studii sui fructu: nec intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus [PL15.1822A] est vulnerari. Illi justo mortem inferebant: persecutorum vulnera iste sanabat.

(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.

72. Et bene a longe sequebatur, jam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis. Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Jam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat.

73. (Vers. 56.) Quid sibi vult quod prima eum prodit [PL15.1822B] ancilla, 1520 cum viri utique magis eum potuerint recognoscere; nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium (Joan. XX, 17), et mandata custodit; ut veterem praevaricationis aboleret errorem.

74. (Vers. 57.) Petrus ergo proditus negat; ponamus enim negasse Petrum, quia dixit Dominus: Ter me negabis (Matth. XXVI, 34)? Et malo negasse Petrum, quam Dominum fefellisse. Quid negavit? Quod promisit incaute. Devotionem consideravit, non respexit conditionem. Mulctatus, quia dixit se animam ponere (Joan. XIII, 37): quod non humanae infirmitatis, sed divinae est potestatis. Cum tam gravem [PL15.1822C] imprudentis sermonis mulctam luerit, quanta est poena perfidiae!

75. Ubi tamen negat Petrus? Non in monte, non in templo, non in sua domo: sed in praetorio Judaeorum, in domo principis sacerdotum. Ibi negat, ubi veritas non est: ibi negat, ubi Christus captus, ubi Jesus ligatus est. Quid, nisi erraret, quem intromisit ostiaria, interrogavit ostiaria (Joan. XVIII, 17), et ostiaria Judaeorum? Male Eva induxit Adam, male Petrum introduxit femina. Sed ille in paradiso labitur, ubi non veniabilis culpa: hic in praetorio Judaeorum, ubi difficilis innocentia. Illi interdictus lapsus, huic praedictus error. Ille commissus huic praejudicavit, hic illum resolvit.

[PL15.1822D] 76. Consideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18). Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Jesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens. Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54). Mala flamma Judaica: urit, non calefacit. Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, juxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, [PL15.1823A] sed oculi mentis, quibus Christum videbat.

77. Dicet aliquis: Tu Judaeorum etiam elementa condemnas? Non condemno elementa, quia non sunt Judaeorum, sed Christi: sed alia est quam condemno, flamma perfidiae. Hanc flammam condemno Judaeorum, divina secutus oracula; dicit enim Dominus: Argentum vestrum reprobum est (Jerem. VI, 30). Si argentum Judaeorum reprobum est, et focus reprobus Judaeorum est. Denique foco et auro Judaeorum caput vituli figuratum est (Exod. XXXII, 24), hoc est, sacrilegii principatus.

78. Sed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum ejus nec ab evangelistis potuerit comprehendi. Itaque Petrum [PL15.1823B] prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Jesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70). Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68), qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere. Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur.

1521 79. Quid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Jesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67), cum Jesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi. Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cujus majestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum [PL15.1823C] esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis? Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13): Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit?

80. Et aliud accipe. Interrogatus enim Petrus: Et tu ex illis es, qui cum Jesu Galilaeo erant (Matth. XXVI, 69)? Verbum aeternitatis refugit; non enim erant, qui esse coeperunt, hoc est dicere: Ille solus erat, qui in principio erat (Joan. I, 1). Denique ait: Non sum ego; illius est enim esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14).

81. Rursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit (Marc. XIV, 70); ut scias evangelistam veritati quam gratiae plus dedisse: sed tamen negavit ex illis se esse, non Christum negavit. Negavit hominum consortia, non Dei gratiam. Negaverit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio.

82. Denique secundum Matthaeum proditus quod [PL15.1824A] cum Jesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem (Matth. XXVI, 72). Hoc idem et in tertia voce uterque, de quibus proposuimus, evangelista; cum juramento enim respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi jusjurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negavit Petrus, non tamen pejeravit; quia nec Dominus pejeraturum esse memoraverat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est jusjurandum!

83. Joannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Joan. XVIII, 17). Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum [PL15.1824B] se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1). Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subjecit: Qui suscitavit eum a mortis (Ibid.); ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Prius utique mediatorem Dei quam hominum 1522 nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur.

84. Concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis [PL15.1824C] negavit esse discipulum. Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina justorum est: et titubatio Petri, omnium petra est. Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30). Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo. Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur. Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit.

85. Iterum autem interrogatum quod ex discipulis ejus esset, Joannes scripsit negasse (Joan. XVIII, 25). [PL15.1824D] Et bene negavit, quia ex ejus dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo visus esset, negavit, et hoc de superioribus derivatur: Cum illo quem hominem nuncupatis, non fui: sed a Dei Filio non recessi.

86. Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut [PL15.1825A] diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.

87. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Jesum, sed aperta confessio. Quid prodest verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur; quia postea recordatus [PL15.1825B] est, et tamen flevit. Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando: Justus enim in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17); et ideo flevit.

88. Quare flevit? Quia culpa obrepsit ei: ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est, si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. 1523 Petrus doluit et flevit; quia erravit ut homo. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavent lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Et veniae (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) fletus consulunt, et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur: lacrymae crimen sine offensione [PL15.1826A] verecundiae confitentur: lacrymae veniam non postulant, et merentur. Inveni cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est, sic precandum.

89. Bonae lacrymae, quae lavant culpam. Denique quos Jesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit; quia non respexerat Dominus. Negavit secundo, non flevit; quia adhuc non respexerat Dominus. Negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit. Respice, Domine Jesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum, lavare delictum. Unde etiam lapsus sanctorum utilis: nihil mihi nocuit quod negavit Petrus, profuit quod emendavit. Didici cavere alloquia perfidorum. Petrus inter Judaeos negavit, Salomon contubernio gentili deceptus erravit [PL15.1826B] (III Reg. XI, 4).

90. Flevit ergo et amarissime Petrus, flevit ut lacrymis suum posset lavare delictum: et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam: eodem momento, eodem tempore respicit te Christus. Si in aliquo fortasse labaris; quia secretorum tuorum assistit testis, respicit ut recorderis et fatearis errorem. Imitare Petrum dicentem alibi tertio (6, q. 1, cap. Imitare Petrum): Domine, tu scis quia diligo te (Joan. XXI, 15). Etenim quia tertio negaverat, tertio confitetur: sed negavit in nocte, confitetur in die (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45).

91. Haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem jactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Etsi alii scandalizati fuerint in te, ego non [PL15.1827A] scandalizabor (Marc. XIV, 29), quis alius jure de se praesumat? Denique et David quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum, eam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7 et 8).

92. Unde te evocem, Petre; ut doceas me quid flens cogitaveris? Unde, inquam, te evocem? De coelo, ubi jam choro insertus es angelorum: an etiam de tumulo; quia non putas injuriam et ibi esse, unde Dominus resurrexit? Doce nos quid tibi profuerint lacrymae tuae. Sed docuisti illico: nam qui lapsus es, antequam fleres, postquam 1524 flevisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1803D-1827A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22