SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Meditatio praesentis vitae nostrae in laude Dei esse debet: quia exsultatio sempiterna futurae nostrae vitae, laus Dei erit; et nemo potest idoneus fieri futurae vitae, qui non se ad illam modo exercuerit. Modo ergo laudamus Deum: sed et rogamus Deum. Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est enim nobis aliquid quod nondum habemus; et quia verax est qui promisit, in spe gaudemus: quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est nobis perseverare in desiderio donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Propter haec duo tempora unum quod nunc est in tentationibus et tribulationibus hujus vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, significat tribulationem in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus: post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus [PL37.1938] in jejuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus relaxatis jejuniis in laudibus agimus. Hoc est enim, Alleluia, quod cantamus; quod latine interpretatur, ut nostis, Laudate Dominum. Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est. Quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus; quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro nobis utrumque figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet laborare, et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, eum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes cantare nobiscum possunt, Alleluia: si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis dicere poterunt; ipsam vero vitam, quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt; quia noluerunt meditari, antequam veniret, et tenere quod venturum erat.

2. Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Deum; et hoc est quod nobis omnes dicimus, quando dicimus, Alleluia. Laudate Dominum, dicis tu alteri, dicit ipse tibi: cum se omnes exhortantur, omnes faciunt quod hortantur. Sed laudate de totis vobis; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et conscientia vestra, vita vestra, facta vestra. Etenim laudamus modo in ecclesia quando congregamur; cum quisque discedit ad propria, quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, et semper laudat Deum. Tunc desinis laudare Deum, quando a justitia, et ab eo quod illi placet, declinas. Nam si a vita bona nunquam declines; lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habet bonas cogitationes. Facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest aliquid facere, aut ad aliquid faciendum membra movere, nisi primo praecesserit jussio cogitationis: quomodo de interiori palatio, quidquid jusserit Imperator, per imperium Romanum emanat, quidquid videtis agi per provincias. Quantus motus fit ad unam jussionem Imperatoris intus sedentis? Movet solum ille labia, cum loquitur; et movetur omnis provincia, cum fit quod loquitur. Sic et in unoquoque hominum intus est imperator, in corde sedet: si bonus bona jubet, bona fiunt; si malus mala jubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest jubere, nisi bona? Cum possidet diabolus, quid potest jubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus esse voluit, cui pares locum, Deo, an diabolo: cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite: cum laudatis Deum, toti laudate; cantet vox, cantet vita, cantent facta. [PL37.1939] Etsi est adhuc gemitus, tribulatio, tentatio; sperate transitura omnia, et illum venturum diem quo sine defectu laudabimus. Ecce iste psalmus, quoniam manifestus est, currendus est nobis. Distribuit enim universam creaturam laudantem Deum, et tanquam hortatur ut laudet, quasi invenerit tacentem.

3. Laudate Dominum de coelis. Quasi invenerit tacentes in coelis laudem Domini, exhortatur ut surgant et laudent Nunquam coelestia laudes Conditoris sui tacuerunt, nunquam terrestria Deum laudare cessarunt. Sed plane sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo eis placet Deus. Nemo enim laudat, nisi quod ei placet. Sunt autem alia quae spiritum vitae et intellectum ad laudandum Deum non habent, sed quia et ipsa bona sunt, et in ordine suo integre disposita, et ad pulchritudinem universitatis referuntur, quam condidit Deus; ipsa quidem per se voce sua et corde suo non laudant Deum; sed cum ab intelligentibus considerantur, per ipsa laudadatur Deus; et cum per ipsa laudatur Deus, quodam modo et ipsa laudant Deum. Verbi gratia, laudant Deum in coelo omnia quae habent spiritum vitae, et intellectum purum ad eum contemplandum et sine fastidio et defectu diligendum. Laudant autem Deum in terra per intellectum discernendi bonum et malum, per intellectum cognoscendi creaturam et Creatorem, homines qui ista cogitant, quibus tribuit Dominus mentem discernendi ista, delectandi atque laudandi. Homines possunt: pecora numquid habent hujusmodi intellectum? Si haberent hujusmodi intellectum pecora, non nobis diceret Deus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Quando hortatur nos ut non simus sicut pecora, sine intellectu, ostendit nobis quia homini tribuit intellectum ad laudandum Deum. Arbores numquid vel vitam ipsam habent, qua sentiant sicut pecora? Nam pecora, etsi sensum interiorem rationalem et mentem intelligentem atque discernentem non habent, quam homo habet, ut laudent Deum: habent tamen vitam manifestam, sicut omnes novimus, appetendi cibum, utilia sumendi, noxia respuendi; sensus corporalia discernendi; visum ad colores, auditum ad voces, olfactum ad odores, gustatum ad sapores, motus vel ad voluptates; vel a molestiis. Intelligimus haec, et videmus ante oculos nostros. Non habent rationem intelligendi; sed habent spiritum corporis animati, et vitam manifestam: arbores autem nec ipsam habent; et tamen omnia laudant Deum. Quare laudant Deum? Quia cum ista videmus, et consideramus Creatorem qui ea fecit, de illis nascitur in nobis laus Dei; et cum ipsorum consideratione laudatur Deus, omnia laudant Deum. Coepit ergo iste de coelo: laudant omnia, et dicit, Laudate. Quare, cum laudent, dicit, Laudate? Quia delectatus est in eo quod laudant, et placuit ei quasi adjungere hortationem suam. Quomodo si venias ad homines bonum aliquod operantes cum gaudio, sive in vinea, sive in messe, sive in aliqua [PL37.1940] agricultura; placet tibi quod faciunt, et dicis, Facite, agite: non ut tunc incipiant facere, quando dicis; sed quia placet tibi quod facientes inveneris, adjungis gratulationem et exhortationem tuam. Dicendo enim, Facite, et exhortando facientes, voto quasi facis cum illis. In hac ergo exhortatione plenus Spiritu Propheta dicit haec.

4. Et Psalmus est Aggaei et Zachariae: sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant jam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Jerusalem (I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14), quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Jerusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Jerusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt (I Cor. X, 6); habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 26, 54, 55)? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte. Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Jerusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Jerusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur.

[PL37.1941] 5. Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc jusum sumus, sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. Laudate ergo eum in excelsis.

6. [vers. 2-5.] Laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quando explicat omnia numerando? Sed tamen summatim et quasi omnia perstrinxit, et conclusit omnia coelestia laudantia Creatorem suum.

7. Et quasi diceretur ei, Quare illum laudant? quid illi debent, quid illis contulit, ut laudent eum? sequitur: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Non mirum si opera laudant operatorem, non mirum est si facta laudant factorem, non mirum si creatura laudat Creatorem. Ibi et Christus nominatus est, et quasi non audivimus nomen ipsius. Quis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Per quid facta sunt? Per Verbum. Quomodo hic ostendit quia per Verbum facta sunt? Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Nemo dicit, nemo mandat, nisi verbo.

8. [vers. 6.] Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi. Omnia coelestia, omnia superiora, virtutes omnes atque Angelos, civitatem quamdam supernam, bonam, sanctam, beatam: unde quoniam peregrinamur, miseri adhuc sumus; et quo redituri, in spe beati; et quo cum redierimus, in re beati. Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posunt, et non praeteribit. Quale praeceptum putatis habere coelestia et Angelos sanctos? quale praeceptum dedit illis Deus? Quale, nisi ut laudent illum? Beati quorum hoc est negotium, laudare Deum. Non arant, non seminant, non molunt, no coquunt: opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur, non adulterantur: opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non visitant aegrotum, non concordant litigiosum, non sepeliunt mortuum: opera enim sung ista misericordiae; ibi nulla miseria est in qua fiat misericordia. O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia, suspiremus, de suspirio gemamus. Et quid sumus, ut ibi simus? Mortales, projecti, abjecti, terra et cinis. Sed qui promisit omnipotens [PL37.1942] est. Si ad nos attendamus, quid sumus? si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? aut vero pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus ad indicium dilectionis. Promissionis Dei tales arrhas accepimus; tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Quis mortuus est? Unicus. Pro quibus mortuus est? Utinam pro bonis, utinam pro justis. Sed quid? Etenim Christus, ait Apostolus, pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Qui donavit impiis mortem suam, quid servat justis, nisi vitam suam? Erigat ergo se humana fragilitas, non desperet, non se collidat, non se avertat, non dicat, Non ero. Qui promisit, Deus est: et venit, ut promitteret; apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Venit ad regionem peregrinationis nostrae, accipere hic quod hic abundat, opprobria, flagella, colaphos, sputa in faciem, contumelias, spineam coronam, suspensionem in ligno, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra; ad talia commercia venit. Quid hic dedit, quid accepit? Dedit exhortationem, dedit doctrinam, dedit remissionem peccatorum; accepit contumelias, mortem, crucem. Attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostrapertulit mala. Promisit tamen nobis quod ibi futuri simus unde venit; et ait: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24). Tanta praecessit dilectio! Quia ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Quid tibi promisit Deus, o homo mortalis? Quia victurus es in aeternum. Non credis? Crede, crede. Plus est jam quod fecit, quam quod promisit. Quid fecit? Mortuus est pro te. Quid promisit? Ut vivas cum illo. Incredibilius est quod mortuus est aeternus, quam ut in aeternum vivat mortalis. Jam quod incredibilius est tenemus. Si propter hominem mortuus est Deus, non est victurus homo cum Deo? non est victurus mortalis in aeternum, propter quem mortuus est qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus, et unde mortuus est Deus? et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur pro te. Non posset mori, nisi caro; non posset mori, nisi mortale corpus: induit se ubi pro te moreretur, induet te ubi cum illo vivas. Ubi se induit morte? In virginitate matris. Ubi te induet vita? In aequalitate Patris. Elegit sibi hic thalamum castum, ubi conjungeretur sponsus sponsae. Verbum caro factum est (Id. I, 14), ut fieret caput Ecclesiae. Verbum enim ipsum non est pars Ecclesiae; sed ut esset caput Ecclesiae, carnem assumpsit. Quiddam nostrum jam sursum est, quod hic accepit, ubi mortuus est, ubi crucifixus est: jam quaedam primitiae tuae praecesserunt, et dubitas quia secuturus es!

9. [vers. 7.] Ergo convertat se et ad terrena, quia jam dixit laudes coelestium. Laudate Dominum de terra. Superius enim unde coepit? Laudate Dominum de coelis; et enarravit coelestia: modo audi terrestria. [PL37.1943] Dracones et omnes abyssi. Abyssi, profunditates aquarum sunt: maria omnia, nubilosus iste aer ad abyssum pertinet. Ubi nubes, ubi venti, ubi tempestates, ubi pluviae, coruscationes, tonitrua, grandines, nix, et quidquid vult Deus fieri super terras de isto humido et caliginoso aere, totum hoc terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est atque mortale: nisi forte putatis quia sursum pluit stellis. Omnia ista hic fiunt prope ad terram. Et aliquando sunt homines in cacuminibus montium, et nubes sub se vident, et fiunt plerumque pluviae: et apparent bene intentis omnia ista, quae perturbato aere concitantur, hic fieri in ista mundi parte infima. Propterea ad ista caliginosa, id est ad hunc aerem, tanquam ad carcerem, damnatus est diabolus, de apparatu superiorum Angelorum lapsus cum angelis suis: nam Apostolus hoc de illo dicit, Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Et alius apostolus dicit, Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradidit in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4): infernum hoc appellans, quod inferior pars mundi sit. Noli enim cogitare quid accepit diabolus, sed quid perdidit. Omnia ergo ista videtis qualia sunt, mutabilia, turbata, terribilia, corruptibilia: tamen habent locum suum, habent ordinem suum, implent et ipsa universi pulchritudinem pro modo suo, et ideo laudant Dominum. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans et ipsa; imo exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Dominum (sic enim laudant Deum, cum considerata pariunt laudem Dei), coepit dicere, Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, majora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere, Dracones et omnes abyssi. Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. Quid? putamus quia choros faciunt dracones, et laudant Deum? Absit. Sed vos considerantes dracones, attendite artificem draconum, creatorem draconum; et cum miramini dracones, et dicitis, Magnus Deus qui haec fecit, dracones laudant Deum de vocibus vestris: Dracones et omnes abyssi.

10. [vers. 8.] Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus. Quare hic addidit, quae faciunt verbum ejus? Multi stulti non valentes contemplari et discernere creaturam locis suis et ordine suo, sub nutu et jussu Dei agentem motus suos, visum est illis quia superiora omnia Deus gubernat, inferiora vero despicit, abjicit, deserit, ut nec curet ista, nec gubernet, nec regat: sed casibus regantur, quomodo [PL37.1944] possunt, qua possunt: et movent illos quae dicunt aliquando sibi (sed non dicant tibi, id est, ne audiendo consentias quando ista dicunt; blasphema enim sunt et exsecrabilia Deo), Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. Acute sibi videntur tractare: quibus dicendum est hoc, Getulia vel sitit; tu, nec sitis. Bonum enim erat ut diceres Deo: Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Quod alio loco aperte dicitur: Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea (Psal. LXII, 2). Et Dominus in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Iste enim jam saturatus est, qui talia disputat; quasi sibi doctus videtur, nec vult discere, ideo non sitit. Nam si sitiret, vellet discere; et inveniret quia totum Dei providentia fit in terra; et miraretur disposita etiam membra pulicis. Attendat Charitas vestra. Quis disposuit membra pulicis et culicis, ut habeant ordinem suum, habeant vitam suam, habeant motum suum? Unam bestiolam brevem, minutissimam considera, quam volueris. Si consideres ordinem membrorum ipsius, et animationem vitae qua movetur; ut pro se fugit mortem, amat vitam, appetit voluptates, devitat molestias, exserit sensus diversos, viget in motu congruo sibi! Quis dedit aculeum culici, quo sanguinem sugat? Quam tenuis fistula est qua sorbet! Quis disposuit ista? quis fecit ista? Expavescis in minimis; lauda magnum. Hoc itaque tenete, fratres mei; nemo vos de fide excutiat, et de sana doctrina. Qui fecit in coelo angelum, ipse fecit in terra vermiculum: sed angelum in coelo pro habitatione coelesti, vermiculum in terra pro habitatione terrestri. Numquid angelum fecit repere in coeno, et vermiculum in coelo? Distribuit sedibus habitatores; incorruptionem incorruptis sedibus dedit, corruptibilia corruptibilibus locis. Totum attende, totum lauda. Qui ergo disposuit membra vermiculi, non gubernat nubes? Et quare in mare pluit? Quasi non sint in mari, quae alantur pluvia; quasi non ibi fecit pisces, quasi non ibi fecit animalia. Attendite quomodo currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? Ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitae; et amarescat tibi vita praesens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris, et corrigaris. Quomodo autem distribuit propria regionum? Ecce, quia de Getulia locuti sumus, pluit hic prope omni anno, et omni anno dat frumentum: servari hic frumentum non potest, cito corrumpitur; quia omni anno datur: ibi, quia raro, et multum datur, et diu servatur. Sed forte putas quia ibi deserit Deus homines, aut non ibi secundum jucunditatem suam et laudant et glorificant Deum? Apprehende inde Getulum, pone inter istas arbores amoenas; fugere hinc vult, et redire ad nudam [PL37.1945] Getuliam. Omnibus ergo Deus locis, regionibus, temporibus, sua quaeque distribuit et ordinavit. Et longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum. Quis illam explicat? Tamen qui oculos habent, multa ibi vident: cum viderint, placent; cum placuerint, laudantur, non tanquam ipsa, sed ille qui fecit: ita omnia laudabunt Deum.

11. Haec considerans spiritus Prophetae, cum dixisset, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae omnia turbata videntur quibusdam stultis, et quasi casibus agitari, addidit, Quae faciunt verbum ejus. Non tibi ergo videantur casibus moveri, quae verbo Dei in omni motu suo deserviunt. Quo vult Deus, illuc ignis, illuc fertur nubes, sive pluviam, sive nivem, sive grandinem portet. Et quare aliquando percutiunt montem fulmina, et non percutiunt latronem? Quodcumque possum dicere pro captu mentis meae, quantum Deus donare dignatur: majores majora noverint, et amplius intelligant; et det vobis Deus plus sapere quam dico, tamen cum temperantia, sine superbia: possum ergo pro modulo meo dicere quare percutiant montem, et non percutiant latronem: quia forte adhuc latronis conversionem quaerit; et ideo percutitur mons qui non timet, ut mutetur homo qui timet. Aliquando et tu, cum das disciplinam, terram feris, ut infans expavescat. Et aliquando ferit et quem vult hominem. Sed dicis mihi: Ecce ferit innocentiorem, et dimittit sceleratiorem. Noli mirari: undecumque mors pio bona est. Unde autem scis illi sceleratiori, si se mutare noluerit, quid poenarum in occulto servetur? Nonne mallent fulmine incendi, quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41)? Opus est ut innocens sis. Quid enim? malum est mori naufragio, et bonum est mori febre? Sive inde, sive inde moriatur, quaere qualis sit qui moritur; quo post mortem iturus est, non unde de vita exiturus. Quacumque occasione, hinc exituri sumus, Quibus exitibus martyres exire meruerunt? numquid febribus, quomodo multi optant ut febre solvantur? Alii uno ictu gladii, alii ignibus, alii bestiis. Et devoraverunt bestiae corpora martyrum, et non timuerunt ne perirent corpora ipsorum. Undique enim Deus reducet corpora sanctorum suorum, cui capilli nostri numerati sunt (Id. X, 30). Et quando voluit, tres pueros ab igne liberavit (Dan. III, 24, 93): numquid ideo Machabaeos in igne deseruit (II Machab. VII)? Illos aperte liberavit, istos occulte coronavit. Novit igitur Deus quid agat. Tu time, et bonus esto. Undecumque voluerit ut excas hinc, paratum te inveniat. Inquilinus enim es (Psal. CXVIII, 19), non possessor domus. Locata est enim tibi domus; domus ista tibi locata est, non donata; etsi nolis, migrabis: et non eam tali conditione, accepisti, ut quasi tempora certa tibi sint. Quid dixit Dominus tuus? Quando voluero, [PL37.1946] cum dixero, Migra; paratus esto. Expello te de hospitio, sed dabo domum: inquilinus es in terra, eris possessor in coelo.

12. Quidquid ergo hic accidit contra voluntatem nostram, noveritis non accidere, nisi de voluntate Dei, de providentia ipsius, de ordine ipsius, de nutu ipsius, de legibus ipsius: et si nos non intelligimus quid quare fiat, demus hoc providentiae ipsius, quia non fit sine causa, et non blasphemabimus. Cum enim coeperimus disputare de operibus Dei, Quare hoc, quare illud; et, Non debuit sic facere, male fecit hoc: ubi est laus Dei? Perdidisti Alleluia. Omnia sic considera, quomodo placeas Deo, et laudes artificem. Quia si intrares forte in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos. Et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causa hoc loco folles positi sunt; artifex novit quare, etsi ego non novi. In officina non audet vituperare fabrum; et audet reprehendere in hoc mundo Deum! Ergo, quemadmodum ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus; sic omnia quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt nisi verbum ejus, quia non fiunt nisi jussu ejus.

13. [vers. 9-12.] Deinde dicit, ut Dominum laudent: Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata. Deinde ad homines: Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini. Explicata est laus de coelo, explicata est laus de terra.

14. [vers. 13.] Quia exaltatum est nomen ejus solius. Nemo hominum quaerat exaltare nomen suum. Vis exaltari? Illi te subde, qui non potest humiliari: Exaltatum est nomen ejus solius.

15. [vers. 14.] Confessio ejus in terra et coelo. Quid est, Confessio ejus in terra et coelo? qua ipse confitetur? Non; sed qua illum omnia confitentur, omnia clamant: omnium pulchritudo quodam modo vox eorum est, confitentium Deum. Clamat coelum Deo: Tu me fecisti, non ego. Clamat terra: Tu me condidisti, non ego. Quomodo clamant ista? Quando considerantur, et hoc invenitur; ex tua consideratione clamant, ex voce tua clamant. Confessio ejus in terra et coelo. Attende coelum, pulchrum est; attende terram, pulchra est: utrumque simul valde pulchrum est. Ipse fecit, ipse regit, ipsius nutu gubernantur, ipse trajicit tempora, momenta ipse instaurat, per seipsum instaurat. Omnia ergo ista laudant illum, sive in statu, sive in motu, sive de terra deorsum, sive de coelo sursum, sive in vetustate, sive in renovatione. Cum vides haec et gaudes, et attolleris in artificem, et invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, intellecta contueris (Rom. I, 20), Confessio ejus in terra et coelo; id [PL37.1947] est, confiteris ei de rebus terrenis, confiteris ei de rebus coelestibus. Et quia ipse fecit omnia, et melius illo non est aliquid, quidquid fecit, intra illum est; et quidquid in his tibi placet, minus est quam ipse. Non ergo ita tibi placeat quod fecit, ut recedas ab eo qui fecit; sed si amas quod fecit, multo magis eum qui fecit. Si pulchra sunt quae fecit, quanto pulchrior est qui fecit? Confessio ejus in terra et coelo.

16. Et exaltabit cornu populi sui. Ecce quod prophetabant Aggaeus et Zacharias. Modo cornu populi ipsius humile est in trituris, in tribulationibus, in tentationibus, in tunsione pectorum: quando exaltabit cornu populi sui? Quando venerit ipse Dominus, et ortus fuerit sol noster: non iste qui oculis videtur, et oritur super bonos et malos (Matth. V, 45); sed de quo dicitur, Vobis qui timetis Deum, orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2); et de quo dicturi sunt superbi et impii, Justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Ipsa erit aestas nostra. Modo fructus per hibernum in radice non apparent; attendis quasi aridas arbores per hiemem. Qui non novit videre, aridam putat vitem: et forte juxta est quae vere aruit; similes sunt ambae per hiemem: illa vivit, illa mortua est; sed illius vita et illius mors in abscondito est: aestas procedit, vita illius clarificatur, mors illius manifestatur; procedit honor foliorum, fecunditas fructuum; vestitur vitis in facie, ex eo quod habet in radice. Ergo modo, fratres, tales sumus, quales sunt alii homines: quomodo nascuntur, manducant, bibunt, vestiuntur, transigunt vitam istam; sic et sancti. Aliquando ipsa res decipit homines, et dicunt: Ecce quia coepit esse christianus, numquid non ei dolet caput? aut quia christianus est, quid habet plus a me? O vitis arida, attendis juxta te vitem nudam in hiberno, sed non aridam. Aestas veniet, veniet Dominus, honor noster, qui latebat in radice; et tunc exaltabit cornu populi sui, post captivitatem in qua mortaliter vivimus. Unde dicit Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Sed dicis mihi: Ubi est radix mea? ubi est fructus meus? Si credis, nosti ubi est radix tua. Ibi est enim, ubi est fides tua, ubi spes est et charitas tua. Audi Apostolum: Mortui enim estis. Quasi per hiemem mortui apparebant; audi quia vivunt: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce ubi habes radicem. Quando ergo honore ornaberis? quando fecundaberis fructu? Audi illum sequentem: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4) Et exaltabit cornu populi sui.

17. Hymnus omnibus sanctis ejus. Hymnus scitis quid est? Cantus est cum laude Dei. Si laudas Deum, et non cantas, non dicis hymnum: si cantas, et non laudas Deum, non dicis hymnum: si laudas aliud [PL37.1948] quod non pertinet ad laudem Dei, etsi cantando laudes, non dicis hymnum. Hymnus ergo tria ista habet, et cantum, et laudem, et Dei. Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur. Quid est ergo, Hymnus omnibus sanctis ejus? Accipiant sancti ejus hymnum, dicant sancti ejus hymnum; quia hoc est quod accepturi sunt in fine, hymnum sempiternum. Ideo alio loco dicit psalmus, Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi est via qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23): et, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc est, Hymnus omnibus sanctis ejus. Qui sunt sancti ejus? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Nemo dicat: Non sum filius Israel. Ne putetis Judaeos filios Israel esse, et nos non esse filios Israel: audeo vobis dicere, fratres mei; illi non sunt, et nos sumus. Audite quare: quia major est natus secundum spiritum, quam natus secundum carnem. Unde Israel? Ex Abraham; quia Isaac ex Abraham, Israel ex Isaac. Quomodo placuit Deo Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3). Quisquis imitatus fuerit Abraham, filius est Abrahae: quisquis degeneraverit a fide Abraham, perdidit progeniem Abrahae. Judaei degeneraverunt; perdiderunt: imitati sumus nos; invenimus. Audi quia illi perdiderunt: quid illis dicit Dominus dicentibus, Filii sumus Abrahae? Ausi sunt ostentare se, et erigere cervicem de nobilitate generis justi; et quid illis Dominus? Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae fecissetis (Joan. VIII, 33, 39). Si ergo perdiderunt ipsi quod filii sunt Abrahae, invenimus nos ut filii simus Abrahae. Credendo quippe invenimus quod illi non credendo amiserunt: quia credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Et semen Abrahae Christus (Galat. III, 16), et in Christo nos sumus; et ex Israel populus, de quo populo Maria, de qua Maria Christus, in quo Christo nos: ergo filii Israel nos. Et quomodo addidit, ut discerneret nos? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Attendite Judaeos: si propinquant, ipsi sunt. Et forte propinquant, dicit mihi aliquis: quotidie et ipsi cantant psalmum, et cantant hymnos Dei. Non auditis quid eis dixit propheta? Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Si illorum cor longe est, nostrum autem cor proximum est; quia credimus, quia speramus, quia diligimus, quia Christo adjuncti sumus, quia membra ipsius facti sumus: numquid membra longe sunt a capite? Si essent longe, et divisa essent, non diceret: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si separata essent, non de coelo diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Si non in nobis esset, non diceret, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et cum dicerent illi, Quando te vidimus esurientem? respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 37, 40). Ecce populus, ecce appropinquans Israel; et cum illo modo spe, postea re

IN PSALMUM CXLIX ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. [vers. 1.] Laudemus Dominum et in voce, et in intellectu, et in opere bono; et sicut nos hortatur iste psalmus, cantemus ei canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum. Vetus homo, vetus canticum: novus homo, novum canticum. Vetus Testamentum, vetus canticum: Novum Testamentum, novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt temporales et terrenae. Quisquis terrena diligit, vetus canticum cantat: qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est et aeterna: ideo semper nova, quia nunquam veterascit. Nam si bene consideres, antiquum est hoc: quomodo ergo est novum? Numquid, fratres mei, vita aeterna modo nata est? Vita aeterna ipse Christus est, et secundum divinitatem non modo natus est: quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Si quae per ipsum facta sunt, antiqua sunt; quid est ipse, per quem facta sunt? Quid, nisi aeternus, et Patri coaeternus? Sed nos delapsi in peccatum, pervenimus ad vetustatem. Nostra enim vox est in illo psalmo ubi dicitur cum gemitu: Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Inveteravit homo per peccatum, innovatur per gratiam. Omnes ergo qui innovantur in Christo, ut ad vitam aeternam incipiant pertinere, canticum novum cantant.

2. Et hoc canticum pacis est, canticum hoc charitatis est. Quisquis se a conjunctione sanctorum separat, non cantat canticum novum. Secutus est enim veterem animositatem, non novam charitatem. In nova charitate quid est? Pax, vinculum sanctae societatis, compago spiritualis, aedificium de lapidibus vivis. Ubi est hoc? Non in uno loco, sed per universum orbem terrarum. Audi hoc de alio psalmo: sic dicit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Ex hoc intelligitur quia qui non cum omni terra cantat, canticum vetus cantat, quaelibet verba de ore ejus procedant. Quid enim attendo quid sonet, cum video quid cogitet? Et tu, inquis, vides quid cogitet? Facta indicant. Nam oculus in conscientiam non penetrat. Attendo quid agat, et ibi intelligo quid cogitet. Neque enim si quisque, verbi gratia, comprehenderit hominem in furto, in homicidio, in adulterio, cogitationes ipsius in corde videt, sed in factis. Sunt quaedam quae intus latent; sed sunt et multa quae procedunt in opera, et manifesta fiunt etiam hominibus. Cum ergo essent illi qui se a compage Christi charitatis et societate sanctae Ecclesiae separarunt, mali intus apud se, non noverat nisi Deus. Venit tentatio; separavit illos, et patefecit hominibus quod noverat Deus. Non enim fructus [PL37.1950] ostenditur nisi in factis. Unde dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium vestitu se induunt, intus autem sunt lupi rapaces; et ne forte fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaerimus fructus charitatis, invenimus spinas dissensionis. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo canticum eorum vetus est: cantemus nos canticum novum. Jam diximus, fratres, omnis terra cantat canticum novum. Qui cum omni terra non cantat canticum novum, dicat quod vult, linguis sonet Alleluia, dicat tota die, dicat tota nocte; non valde aures meae inclinantur ad vocem cantantis, sed quaero mores operantis. Interrogo enim, et dico: Quid est quod cantas? Respondet: Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Dominum. Veni, simul laudemus Dominum. Si tu laudas Dominum et ego laudo Dominum; quare in discordia sumus? Charitas laudat Dominum, discordia blasphemat Dominum.

3. Et vultis jam nosse ubi cantetis canticum novum? Quae dicturus est in ipso Psalmo, videte quomodo fiant, et ubi fiant; utrum per omnes gentes fiant ista, an in una aliqua parte terrarum: et hinc plenius intelligetis ad quem pertineat canticum novum. Jam quidem manifestum est illud quod de alio psalmo commemoravi, Cantate Domino canticum novum: Et ut ostenderet in cantico novo esse fructum charitatis et unitatis, addidit, Cantate Domino, omnis terra. Nemo se separet, nemo se disjungat: triticum es, ferto paleam quousque ventiletur. De arca vis excuti? Etsi triticum esses foris ab area, invenirent te volatitia, et colligerent te (Id. III, 12). Adde quia eo ipso quo discedis et volas, paleam te esse indicas: et quia levis eras, venit ventus, et de sub pedibus boum ablatus es. Qui autem triticum sunt, ferunt trituram; gaudent, quia grana sunt, gemunt inter paleam, exspectant ventilatorem, quem cognoscunt redemptorem. Cantate Domino canticum novum: laus ejus in Ecclesia sanctorum. Haec est Ecclesia sanctorum, Ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum; per agrum Domini seminata, quod est hic mundus, ipso Domino exponente, cum de seminante diceret: Quia »homo seminavit bonum semen in agro suo, et venit inimicus, et superseminavit zizania; et dixerunt servi patrifamilias, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde hic sunt zizania? Respondit ille, Inimicus homo hoc fecit.« Voluerunt colligere zizania, et compescuit illos dicens: »Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea: triticum autem meum reponite in horreo.« Postea interrogaverunt eum discipuli dicentes: Narra nobis parabolam zizaniorum. Et ipse exponit omnia, ut nullus homo cordi suo tribuat [PL37.1951] quod ibi intellexerit, sed Magistro coeli exponenti. Nemo dicat: Exposuit sibi quomodo voluit. Si parabolam prophetae exponeret Dominus, quando ipse per eos loquebatur quod dicebant; quis auderet dicere, non sic debere exponere? Multo magis, quando ipse exposuit quod proposuit ipse, quis audet contradicere manifestae veritati? Cum ergo hanc parabolam Dominus exponeret, ait, Qui autem seminat bonum semen, est Filius hominis: se utique demonstrans. Bonum vero semen, filii sunt regni: ipsa est Ecclesia sanctorum. Zizania autem, filii sunt maligni. Ager est hic mundus (Matth. XIII, 24-30, 36-38). Jam videte, fratres, quia per mundum seminatum est bonum semen, et per mundum seminata sunt zizania. Numquid in parte triticum, et in parte zizania? Per totum triticum, et per totum zizania. Ager Domini mundus est, non Africa. Non quomodo terrae istae: Getulia fert sexagenum aut centenum, et Numidia fert denum: non sic est Deo ager suus. Ubique illi fertur fructus, et centenus, et sexagenus, et tricenus: tu tantum vide quid velis esse, si cogitas ad Domini fructum pertinere. Ergo Ecclesia sanctorum, Ecclesia catholica est. Ecclesia sanctorum non est Ecclesia haereticorum. Ecclesia sanctorum illa est quam praesignavit Deus antequam videretur; et exhibuit, ut videretur. Ecclesia sanctorum erat antea in codicibus, modo in gentibus: Ecclesia sanctorum antea tantummodo legebatur, nunc et legitur, et videtur. Quando solum legebatur, credebatur: modo videtur, et contradicitur! Laus ejus in ecclesia sanctorum.

4. [vers. 2.] Laetetur Israel in eo qui fecit eum. Quid est Israel? Videns Deum: hoc enim interpretatur nomen Israel. Qui videt Deum, in ipso laetetur, a quo factus est. Quid est ergo, fratres? quia diximus nos ad Ecclesiam pertinere sanctorum, numquid jam videmus Deum? Quomodo sumus Israel, si non videmus? Est quaedam visio hujus temporis; erit altera visio futuri temporis: visio quae modo est, per fidem est; visio quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga Joannem: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Benedicamus nomen ejus sanctum; et gaudeamus in Deo, si gaudemus in charitate. Quisquis habet charitatem, utquid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus: si autem charitas ibi habitat, Deus ibi habitat. Vult illum forte videre sedentem in coelo; habeat charitatem, et in eo habitat sicut in coelo. Ergo simus Israel, et laetemur in eo qui fecit nos: Laetetur Israel in eo qui fecit eum. In eo qui fecit eum laetetur, non in Ario, non in Donato, non in Caeciliano; non in Proculiano, non in Augustino: [PL37.1952] In eo laetetur qui fecit eum. Nos, fratres, non vobis commendamus; sed commendamus vobis Deum, quia commendamus vos Deo. Quomodo vobis Deum commendamus? Ut diligatis eum bono vestro, non bono ipsius: quia malo vestro eum non diligitis, non malo ipsius. Non enim minus habebit Deus divinitatem, si homo in illum non habeat charitatem. Tu crescis ex Deo, non ille ex te: et tamen tantum nos dilexit prior (I Joan. IV, 19), antequam cum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis (Joan. III, 16). Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo factus est inter nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 3, 14). Ergo ipse est in quo debemus laetari. Nemo homo sibi arroget partes ipsius; ab ipso est laetitia quae nos facit felices: Laetetur Israel in eo qui fecit eum.

5. Et filii Sion exsultent in rege suo. Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in ejus reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Jerusalem vera (quia ipsa Sion, quae Jerusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est justorum. De illa dictum est, Gloria in excelsis Deo: de hac dictum est, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.

6. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. Quod dixit, qui fecit eum; hoc dixit, in rege suo. Quod audistis, Israel; id sunt, filii Sion: et quod audistis, in eo qui fecit eum; hoc est, in rege suo. Filius Dei qui fecit nos, factus est inter nos: et Rex noster regit nos, quia Creator noster fecit nos. Ipse est tamen per quem facti sumus, qui est per quem nos regimur: et ideo Christiani, quia ille Christus. Christus a chrismate dictus est, id est, ab unctione. Reges autem ungebantur (I Reg. X, 1; et XVI, 13) et sacerdotes (Exod. XXX, 30): ille vero unctus est et Rex et Sacerdos. Rex pugnavit pro nobis, Sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est; vere autem vicit. Crucifixus est enim, et de cruce sua, in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde Rex noster. Unde autem Sacerdos? Quia se pro nobis obtulit. Date Sacerdoti quod offerat. Quid inveniret homo quod daret mundam victimam? Quam victimam? Quid mundum potest efferre [PL37.1953] peccator? O inique, o impie! quidquid attuleris immundum est, et aliquid mundum pro te offerendum est. Quaere apud te quid offeras; non invenies. Quaere ex te quod offeras; non delectatur arietibus, nec hircis, nec tauris. Omnia ipsius sunt, etsi non offeras. Offer ergo illi mundum sacrificium. Sed peccator es, impius es, sed inquinatam conscientiam habes. Poteris forte aliquid mundum offerre, purgatus; sed ut purgeris, aliquid pro te offerendum est. Quid ergo pro te oblaturus es, ut munderis? Si mundatus es, poteris offerre quod mundum est. Offerat ergo seipsum mundus sacerdos, et mundet. Hoc est quod fecit Christus. Nihil mundum invenit in hominibus, quod offerret pro hominibus; seipsum obtulit mundam victimam. Felix victima, vera victima, hostia immaculata! Non ergo hoc obtulit quod nos illi dedimus: imo hoc obtulit quod a nobis accepit, et mundum obtulit. Carnem enim a nobis accepit, hanc obtulit. Sed unde illam accepit? De utero virginis Mariae, ut mundam offerret pro immundis. Ipse Rex, ipse Sacerdos; in eo laetemur.

7. [vers. 3.] Laudent nomen ejus in choro. Et chorus quid significat? Multi noverunt chorum; et quia in civitate loquimur, prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro cantamus, concorditer cantemus. In choro cantantium quisquis voce discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Si vox inconvenienter cantantis disturbat concentum cantantium, quomodo disturbat haeresis dissonans concentum laudantium? Chorus Christi jam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat. Videamus si tantum extenditur chorus Christi. Dicit psalmus alius: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini (Psal. CXII, 3). Laudent nomen ejus in choro.

8. In tympano et psalterio psallant ei. Quare assumit tympanum et psalterium? Ut non sola vox laudet, sed et opera. Quando assumitur tympanum et psalterium, manus concinunt voci. Sic et tu, si quando Alleluia cantas, porrigas et panem esurienti, vestias nudum, suscipias peregrinum; non sola vox sonat, sed et manus consonat, quia verbis facta concordant. Assumpsisti organum, et consentiunt digiti linguae. Et ipsum mysterium tympani et psalterii non est lacendum. In tympano corium extenditur, in psalterio chordae extenduntur: in utroque organo caro crucifigitur. Quam bene psallebat in tympano et psalterio, qui dicebat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14)! Ipsum psalterium, velut tympanum tollere te vult, qui amat canticum novum, qui te docet quando tibi dicit: Qui vult esse meus discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Non dimittat psalterium suum, non dimittat tympanum: extendatur in ligno, et siccetur a concupiscentia carnis. Nervi quanto plus [PL37.1954] fuerint extenti, tanto acutius sonant. Ut ergo acute sonaret Pauli apostoli psalterium, quid dixit? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14). Extendit se ipse; tetigit Christus, et sonavit dulcedo veritatis. In tympano et psalterio psallant ei.

9. [vers. 4.] Quoniam benefecit Dominus in populo suo. Quid tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam sanguine justo delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum, quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non fuistis? Benefecit Dominus in populo suo, dimittendo peccata, promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem adjuvare, vincentem coronare: Benefecit Dominus in populo suo. Et exaltabit mansuetos in salute. Exaltantur enim et superbi, sed non in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se humiliant, et Deus eos exaltat. Et exaltabit mansuetos in salute.

10. [vers. 5, 6.] Exsultabunt sancti in gloria. Aliquid volo dicere; audite attentius de gloria sanctorum. Nemo est enim qui non amet gloriam. Sed gloria stultorum, popularis illa quae dicitur, habet illecebram deceptionis, ut ad laudes vanorum hominum quisque commotus, velit sic vivere, ut praedicetur ab hominibus quibuscumque, quomodocumque. Hinc homines insani effecti, et inflati typho, inanes intus, foris tumidi, etiam res suas perdere volunt, donando scenicis, histrionibus, venatoribus, aurigis. Quanta donant! quanta impendunt! Effundunt vires, non patrimonii tantum, sed etiam animi sui. Isti fastidiunt pauperem, quia non clamat populus, ut pauper accipiat; clamat autem populus, ut venator accipiat. Illi ergo ubi eis non clamatur, nolunt erogare: ubi clamatur ab insanis, insaniunt; et fiunt omnes insani, et qui spectatur, et qui spectat, et qui donat. Insana ista gloria reprehenditur a Domino, improbatur ante oculos Omnipotentis. Et tamen, fratres mei, Christus sic improperat suis, et dicit: Non a vobis accepi tantum, quantum acceperunt venatores; et illis ut donaretis, de meo donastis: ego autem nudus eram, et non vestistis me. Et illi: Et quando te vidimus nudum, et non vestivimus te? Et ille: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 43-45). Sed eum vis vestire, qui tibi placet: in quo tibi Christus displicet? Vestire vis venatorem, quo forte victo erubescas: Christus nunquam vincitur; et diabolum vicit, et pro te vicit, et tibi vicit, et in te vicit. Talem victorem vestire non vis. Quare? Quia minus clamatur, quia minus insanitur. Propterea isti qui tali gloria delectantur, in conscientia sua nihil habent. Quomodo exhauriunt arcas, ut vestes mittant; sic [PL37.1955] exinaniunt ipsam conscientiam, ut nihil ibi habeant pretiosum.

11. Sancti autem qui exsultant in gloria, quomodo exsultent, non opus est ut nos dicamus; ipsius Psalmi audite sequentum versum: Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Non in theatris, non in amphitheatris, non in circis, non in nugis, non in foris; sed, in cubilibus suis. Quid est, in cubilibus suis? In cordibus suis. Audi apostolum Paulum exsultantem in cubili suo: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Rursum timendum est ne quisque apud seipsum fiat sibi placens, et quasi superbus de conscientia sua glorietur. Debet enim quisque cum tremore exsultare (Psal. II, 11); quia donum Dei est unde exsultat, non meritum suum. Etenim sunt multi sibi placentes, et justos se esse arbitrantes; et procedit adversus illos alia pagina dicens: Quis gloriabitur castum se habere cor; aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Est ergo quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse sinceram, noveris esse spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione. Sed quoniam multa sunt adhuc forte quae possunt offendere oculos Dei, lauda Deum qui tibi ista donavit; tunc perficiet quod donavit. Propterea cum dixisset, Laetabuntur in cubilibus suis; ne quasi sibi placentes viderentur, adjunxit statim, Exsultationes Dei in faucibus eorum. Sic laetabuntur in cubilibus suis, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed illum laudent a quo acceperunt quod sunt, a quo vocantur ut perveniant ad id quod nondum sunt, et a quo sperant perfectionem; cui gratias agunt, quia inchoavit: Exsultationes Dei in faucibus eorum. Jam videte sanctos, videte gloriam eorum, videte per universum mundum, videte quod exsultationes Dei sint in faucibus eorum.

12. Et frameae bis acutae in manibus eorum. Framea appellatur, quam vulgo spatham dicunt. Sunt enim gladii ex una parte acuti, ipsae sunt machaerae. Ipsae autem frameae, ipsae et romphaeae, ipsae etiam spathae appellantur. Magnum mysterium habet hoc genus ferramenti, quod ex utraque parte acutum est. Ipsae frameae sunt bis acutae in manibus eorum. Frameas bis acutas intelligimus sermonem Domini: et una framea est; sed ideo multae dicuntur, quia multa ora sunt, et multae linguae sanctorum. Sermo ergo Dei, gladius bis acutus (Hebr. IV, 12). Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo. Nonne ipse est gladius, de quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34)? Attende quomodo venit disjungere, quomodo venit separare. Disjungit sanctos, disjungit impios, separat a te quod te impedit. Filius vult servire Deo, pater non vult: venit gladius, venit sermo Dei; dividit filium a patre. Filia vult, mater non vult; gladio dividuntur ab invicem. Nurus vult, socrus non vult; veniat gladius bis acutus, afferat promissionem vitae praesentis et futurae, consolationem temporalium, [PL37.1956] aeternorum perfruitionem. Ecce gladius ex utraque parte acutus, promittens temporalia et aeterna. In quo nos fefellit? Nonne Ecclesia Dei per totum mundum non erat? Ecce est. Antea legebatur, et non videbatur: modo sicut legitur, ita cernitur. Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet: quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Habes spem futurarum rerum, habes consolationem praesentium; noli retrahi ab eo qui vult retrahere: pater, mater, soror, uxor sit, amicus sit, non te retrahat; et utilis tibi erit gladius bis acutus. Utiliter te ille separat, male te tu conglutinas. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens aeterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur. Quae erant ergo frameae bis acutae in manibus eorum? Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent: Vetus Testamentum terrena promittit, Novum aeterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Quare ergo in manibus, et non in linguis? Et frameae bis acutae, inquit, in manibus eorum. In manibus dixit, in potestate. Acceperunt ergo sermonem Dei in potestate, ut ubi vellent dicerent, cui vellent dicerent; non timerent potestatem, non contemnerent paupertatem. In manibus enim habebant gladium, qua volebant, vibrabant, versabant, percutiebant: et hoc totum erat in potestate praedicantium. Nam si non est in manibus sermo: ne forte aliquis dicat, Quomodo sermo est gladius bis acutus, et quomodo in manibus? si ergo sermo non est in manibus, quare scriptum est, Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae (Aggaei I, 1)? Numquid, fratres, sermonem suum Deus in digitis ipsius fecit? Quid est, in manu ipsius factus est? In potestate illi datum est praedicare sermonem Domini. Postremo possumus etiam has manus aliter intelligere. Nam qui locuti sunt, in lingua habuerunt sermonem Dei; qui scripserunt, in manibus: Et frameae bis acutae in manibus eorum.

13. [vers. 7.] Jam, fratres, videtis sanctos armatos; attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt isti habentes in manibus frameas bis acutas? Ad faciendam vindictam in gentibus. Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum est, Reddite illi duplum, ad quod fecit (Apoc. XVIII, 6). Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et Pagani exstinguuntur, et idola franguntur. Quomodo, inquies, Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero paganum, non invenio; christianus [PL37.1957] est: ergo mortuus est paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca (Act. X, 13)? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit: Vivo autem jam non ego; vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, ad faciendam vindictam in gentibus. Et ne vere tu putares homines ferro percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et exponit: Objurgationes in populis. Objurgatio quae est? Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare; dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es, qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut vivat: Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in gentibus, objurgationes in populis.

14. [vers. 8.] Ut alligent reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum. Facile exposuimus quomodo de frameis cadant ut exsurgant, separentur ut congregentur, vulnerentur ut sanentur, moriantur ut vivant: sed quid faciemus? quomodo exponemus, Ad alligandos reges eorum in compedibus? Reges gentium alligandi in compedibus; et nobiles eorum in vinculis, addidit ferreis. Adestote, ut agnoscatis quod nostis. Isti enim versus quos coepimus exponere, obscuri sunt; sed illud quod ex illis dicturus sum, non est novum. Jam notum est vobis; modo non discere opus habetis, sed commemorari. Ad hoc autem voluit Deus obscure ponere quosdam versus suos, non ut aliquid novum de illis eruatur; sed ut quod jam usitatum erat, obscuris expositis innovetur. Novimus reges factos christianos, novimus nobiles gentium factos christianos. Sunt hodieque, et fuerunt, et erunt; et non cessant frameae bis acutae in manibus sanctorum. Quomodo ergo ligatos compedibus et vinculis ferreis intelligimus? Scit Charitas vestra et eruditio (quia in Ecclesia nutriti estis, et soletis audire divinas lectiones), quoniam infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit Deus, ad confundendos sapientes; et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur. Sic enim ait Apostolus: Videre enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed stulta mundi elegit Deus, et infirma mundi, ut confunderet fortia; et ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ca quae [PL37.1958] sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 26-28). Venit Deus Christus prodesse omnibus: sed elegit prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore; et elegit ea quae nullius momenti erant in mundo. Ipsos implevit Spiritu suo, dedit eis frameas bis acutas, praedicare praecepit Evangelium, et ire per totum orbem terrarum (Matth. XXVIII, 19). Fremuit mundus, erexit se leo adversus agnum: sed fortior leone inventus est agnus. Leo victus est saeviendo, agnus vicit patiendo. Conversa sunt corda hominum ad timorem Christi; coeperunt reges, coeperunt nobiles miraculis commoveri, prophetiae adimpletione turbari, videre in unum nomen concurrere genus humanum. Et quid facerent? Multi elegerunt ignobilitatem, et dimittentes domos suas, substantias suas distribuentes pauperibus, cucurrerunt ad perfectionem. Tali enim imperfecto dicitur a Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelis (Id. XIX, 21). Multi ex nobilibus fecerunt hoc: sed cessaverunt isti nobiles esse gentium; elegerunt paupertatem in saeculo, nobilitatem in Christo. Multi autem tenent ipsam nobilitatem, tenent regias potestates, et sic sunt christiani. Ipsi sunt tanquam in compedibus, et tanquam in vinculis ferreis. Unde hoc? Ne progrederentur ad illicita, compedes acceperunt; compedes sapientiae, compedes verbi Dei.

15. Quare ergo vincula ferrea, et non vincula aurea? Ferrea sunt quamdiu timent; ament, et aurea erunt. Attendat Charitas vestra quid loquar. Audistis modo apostolum Joannem: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor tormentum habet (I Joan. IV, 18). Hoc est vinculum ferreum. Et tamen nisi timore incipiat homo Deum colere, non perveniet ad amorem. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Incipit ergo a vinculis ferreis, finitur ad torquem aureum. Dictum est enim de Sapientia, Et torquem aureum circa tuam cervicem (Eccli. VI, 25). Non tibi imponeret torquem aureum, nisi primo in compedibus ferreis te alligasset. Coepisti a timore, consummaris ad sapientiam. Quam multi sunt qui propterea nolunt male facere, quia gehennas timent, quia cruciatus timent? Nondum amant justitiam. Si illis promitteretur impunitas, et diceretur eis, Facite quod vultis securi, impunitum vobis erit; emitterent progressus libidinum suarum in quaeque nequissima: et maxime, fratres mei, maxime reges et nobiles, quibus non facile dicitur, Quid fecisti? Nam pauper homo, etsi non timeat Deum; quia nullarum virium est, nullarum facultatum; ne cum se commoverit, in supplicium rapiatur, cessat timore hominis, etsi non Dei. Potentes autem mundi, reges, nobiles, nisi Deum timeant, quid timebunt? Sed praedicatur illis, et percutiuntur framea bis acuta. Dicitur illis quia est qui ponat alios ad dexteram, alios ad sinistram; ut dicat [PL37.1959] eis qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 33, 41). Nondum diligunt justitiam, sed timent poenam; et timendo poenam, jam acceperunt compedes, et in vinculis ferreis erudiuntur. Venit ad nos homo de saeculo potens; offendit illum uxor sua, aut forte concupivit alterius pulchriorem, aut alteram ditiorem: vult dimittere eam quam habet, et non facit. Audit a servo Dei, audit a propheta, audit ab apostolo, et non facit; audit ab eo in cujus manibus est framea bis acuta, Non facies, non licet tibi, non permittit Deus dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Id. V, 32.): audit hoc, timet, et non facit. Pedes leves jam progrediebantur in lapsum, compedibus tenentur; habet vincula ferrea, timet Deum. Dicitur illi: Damnabit te Deus, si feceris; judex est supra omnes, audit gemitum uxoris tuae, reus teneberis in conspectu ejus. Hac concupiscentia blanditur, hac poena deterret. Ibat ad consentiendum pravae cupiditati, nisi vincula ferrea retinerent. Quod plus est, si dicat, Continere jam volo, nolo jam uxorem: Non potes. Quid, si tu vis, et illa non vult? numquid per continentiam tuam debet illa fieri fornicaria? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus compensare tale damnum. Redde debitum; etsi non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod debet exigis, sed reddis quod debetur uxori. Times, non facis; concutiuntur vincula tua. Audi quia vinculis ferreis constrictus es: Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem (I Cor. VII, 39, 3, 27). Durum est, ferreum est. Nam quando Dominus hoc ait, ostendit quia vinculum est ferreum: (adolescentes audite: vincula ferrea sunt, nolite pedes mittere; cum miseritis, arctius constringemini compedibus. Tales compedes consolidant vobis et episcopi manus. Numquid non fugiunt in Ecclesiam compediti, et solvuntur hic? Viri fugiunt huc volentes dimittere uxores suas; hic arctius colligantur: nemo solvit has compedes). Quod Deus conjunxit, homo non separet. Sed dura sunt vincula. Quis nesciat? Ipsam duritiam doluerunt Apostoli, et dixerunt: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Si vincula ferrea sunt, non opus est ut illic pedes mittantur. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum istud; sed qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 6, 10, 11). Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem; quia alligatus es vinculis ferreis. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27); non te colliges vinculis ferreis.

16. [vers. 9.] Ut faciant in eis judicium conscriptum. Hoc est judicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare, conscriptum? Quia ista antea conscripta [PL37.1960] sunt, et modo complentur. Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit ita: Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Per totum mundum, per universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum, sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.

IN PSALMUM CL ENARRATIO

1. Quamvis ordo Psalmorum, qui mihi magni sacramenti videtur continere secretum nondum mihi fuerit revelatus; tamen quia omnes centum quinquaginta numerantur, etiam nobis qui totius ordinis eorum altitudinem adhuc acie mentis non penetravimus, insinuant aliquid, unde non impudenter, quantum Dominus adjuvat, disputare possimus. Primum quindenarius numerus, ex quo iste multiplicatur (quod enim valent quindecim in ordine singulorum, hoc valent centum quinquaginta in ordine denariorum, quoniam quindecies deni eos faciunt; hoc valent mille quingenti in ordine centenariorum, quoniam quindecies centeni sunt; hoc valent quindecim millia in ordine millenariorum, quoniam quindecies mille sunt): quindenarius ergo numerus concordiam significat duum Testamentorum. In illo enim observatur sabbatum, quod significat quietem (Exod. XX, 10): in isto dominicus dies, qui significat resurrectionem. Sabbatum autem est dies septimus: dominicus vero post septimum, quid nisi octavus, idem qui primus habendus est? Ipse enim dicitur etiam una sabbati (Marc. XVI, 2), ut deinde sit secunda, tertia, quarta, et deinceps usque ad septimum sabbatum. A dominico autem usque ad dominicum octavus est dies: ubi Testamenti Novi revelatio declaratur, quod in Veteri tanquam sub terrenis promissionibus tegebatur. Septem porro et octo quindecim sunt. Tot sunt et cantica quae appellantur graduum, quoniam totidem fuerant etiam templi gradus. Deinde et quinquagenarius numerus magnum sacramentum per se gerit. Constat enim de septimana septimanarum, addito uno tanquam ipso octavo ad quinquagenarium numerum terminandum. Septies quippe septem quadraginta novem faciunt; quibus unus additur, ut fiant quinquaginta. Qui numerus quinquagenarius usque adeo magnae significationis est, ut ex Domini resurrectione tot diebus completis, ipso quinquagenario die venerit super eos qui in Christo fuerant congregati, Spiritus sanctus (Act. II, 1-4). Qui spiritus sanctus in Scripturis septenario praecipue numero commendatur, sive apud Isaiam, sive in Apocalypsi (Apoc. I, 20); ubi apertissime septem Spiritus Dei perhibentur, propter operationem septenariam unius ejusdemque Spiritus. Quae operatio septenaria per Isaiam prophetam ita commemoratur: Requiescet super eum Spiritus Dei; Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et [PL37.1961] pietatis, Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Ipse debet intelligi timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Servilem autem timorem consummata charitas foras mittit (I Joan. IV, 18); et nos liberos facit, ne servilia opera faciamus, quae sabbato prohibentur. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hinc quoque Spiritus sanctus septenario numero commendatur. Quinquagenarium vero etiam in quadraginta et decem Dominus dispertitus est. Die quippe quadragesimo post resurrectionem suam ascendit in coelum, ac deinde completis diebus decem misit Spiritum sanctum: quadragenario scilicet numero temporalem in hoc mundo cohabitationem commendans. Quoniam quaternarius in quadraginta numerus praevalet; quatuor autem partes habet mundus et annus: denario vero addito, velut mercede pro impleta lege bonis operibus reddita, ipsa aeternitas figuratur. Hunc quinquagenarium triplum habet centesimus et quinquagesimus numerus, tanquam eum multiplicaverit trinitas. Unde et hac causa non inconvenienter intelligimus istum numerum esse Psalmorum. Nam et in illo numero piscium qui capti sunt retibus post resurrectionem missis, ad centum quinquaginta additis tribus (Joan. XXI, 11), ve ut admonitio videtur facta, in quot partes debeat iste numerus dispertiri, ut ter habeat quinquagenos. Quanquam ille numerus piscium habeat et aliam rationem multo subtiliorem et jucundiorem, quod decem et septem in trigonum missis, id est, ab uno usque ad decem et septem omnibus computatis, ad eumdem numerum pervenitur. In decem autem Lex, in septem vero Gratia significatur; quia Legem non implet, nisi charitas diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui septenario numero significatur.

2. Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit, Fiat, fiat (Psal. XL, LXXI, LXXXVIII, et CV). Sed hujus dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos haberent. Et si uniuscujusque libri finis est. Fiat, fiat; cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum (Act. I, 20); unum Psalmorum librum esse novimus. Et video quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 2]. Et cum Scriptura dicat, Et vocavit Deus firmamentum [PL37.1962] coelum; et aquas esse super firmamentum [Gen. I, 8, 7], hoc est super coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII, 4, 5]; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana consuetudine dicimus. Et qui ait, Scriptum est in libro Psalmorum, quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare voluisse videatur; tamen responderi potest, in libro Psalmorum esse dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, Sicut scriptum est in libro Prophetarum (Act. VII, 42). Sunt etiam qui universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam; ut sic intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cujus conditio principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians (non enim ait, quod fecerim; sed, ut faciam, sive, ut facerem voluntatem tuam); ad illud haec sententia referenda est, quod in primis partibus ejusdem libri scriptum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quanquam et iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: sequitur enim, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri hujus psalmus ipse primus, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1, 2): ut hoc sit quod dictum est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Quod autem sequitur, Evangelizavi justitiam tuam in Ecclesia magna (Psal. XXXIX, 8-10); congruentius ad illud refertur, Et erunt duo in carne una.

3. Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, In capite libri; liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de poenitentia, centesimus de misericordia et judicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae justitiae bonitatisque suae Deus, quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in [PL37.1963] occulto apud ipsum, in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, justificatio, glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit Dominus evangelizare, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2; et IV, 17). Justificamur in vocatione misericordae, et timore judicii: hinc est quod dicitur, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Non timet judicari, qui impetraverit ante salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub jugo ejus remaneamus: justificati, sanamur per misericordiam ne judicium timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32). Quod etiam in triduo suae passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exsultavit. Poenitentia cruciat, justitia tranquillat, vita aeterna glorificat. Poenitentiae vox est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Haec offert sacrificium Deo spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 3, 19). Justitiae Christi vox est in electis suis: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Per misericordiam quippe adjuvamur ad faciendam justitiam, ut securi ad judicium veniamus; ubi disperduntur de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C, 1, 2, 8). Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox est.

4. [vers. 1, 2.] Laudate Dominum in sanctis ejus: utique in eis quos glorificavit. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus; vel, ut alii interpretati sunt, in potentatibus ejus. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Omnia ista ipsi sunt sancti ejus; quomodo dicit Apostolus: Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si ergo justitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente Apostolo, Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (Id. XIII, 4): et alio loco, Ad cognoscendum, inquit, eum, et virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III, 10). Optime autem ait, In firmamento virtutis ejus. Firmamentum est enim virtutis, quia jam non morietur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Cur non et potentatus Dei dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus ejus; quomodo dictum est, Nos sumus justitia Dei in ipso. Quid enim potentius, quam regnare in aeternum, [PL37.1964] sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis ejus? Non qua ipse magnus est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium. Sicut aliter intelligitur justitia qua est ipse justus; anter quam in nobis facit, ut nos simus justitia ejus.

5. Iidem ipsi sancti sunt in omnibus musicis organis deinceps significati, ad laudandum Deum. Quod enim proposuit dicens, Laudate Dominum in sanctis ejus, hoc exsequitur, varie significans eosdem ipsos sanctos ejus.

6. [vers. 3.] Laudate eum in sono tubae: propter laudis excellentissimam claritatem. Laudate eum in psalterio et cithara. Psalterium est de superioribus laudans Deum, cithara de inferioribus laudans Deum; tanquam de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit coelum et terram. Jam quippe in alio psalmo exposuimus psalterium desuper habere sonorum illud lignum, cui nervorum series, ut meliorem sonum reddat, incumbit: quod lignum cithara inferius habet.

7. [vers. 4.] Laudate eum in tympano et choro. Tympanum laudat Deum, cum jam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis infirmitas. De corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato. Chorus laudat Deum, quando laudat eum pacata societas. Laudate eum in chordis et organo. Chordas habet et psalterium et cithara, quae superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est omnium vasorum musicorum; quamvis jam obtinuerit consuetudo, ut organa proprie dicantur ea quae inflantur follibus: quod genus significatum hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum graecum sit, ut dixi, generale omnibus musicis instrumentis; hoc cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, in chordis et organo, videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat, significare voluisse. Non enim sola psalteria et citharae chordas habent: sed quia in psalterio et cithara, propter sonum ab inferioribus et superioribus, inventum est aliquid quod secundum hanc distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere admonuit; quia et ipsae sunt caro, sed jam a corruptione liberata. Quibus fortasse ideo addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut ordinantur in organo. Habebunt enim etiam tunc sancti Dei differentias suas consonantes, non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes; sicut fit suavissimus concentus ex diversis quidem, sed non inter se adversis sonis. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortorum (I Cor. XV, 41, 42).

8. [vers. 5, 6.] Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis. Cymbala invicem tangunt ut sonent; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in [PL37.1965] cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima sonant, ideo puto additum, in cymbalis jubilationis. Jubilatio namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est, tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu, sicut per tibiam, vel quid ejusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel quid ejusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens, spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod ergo proposuit, Laudate Dominum in sanctis ejus, quibus hoc dixit, nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos enim sancti ejus, inquit, virtus ejus estis, sed quam fecit in vobis; et potentatus ejus, et multitudo magnitudinis ejus, quam fecit et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara, tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala jubilationis bene [PL37.1966] sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile, nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est, Omnis spiritus laudet Dominum.

SANCTI AURELII AUGUSTINI (uti quidem in editis Er. et Lov. ad hujus tomi calcem habetur) ORATIO, Quam post singulos sermones atque tractatus dicere consuevit

Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis fidem multiplicet, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum filium suum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN PSALMUM XIV ENARRATIO,

In tribus Mss. Vaticano, Regio et alio Dominicanorum conventus Claromontani reperta, proxime ante alteram, quam suo loco habes, ejusdem Psalmi expositionem: et maxima parte inserta vulgato sub nomine Hieronymi in Psalmos commentario.

[PL37.1965] 1. [vers. 1.] Opportune quartus decimus psalmus lectus est; et secundum ordinem ita evenit, ut propemodum de industria lectus esse videatur. Secundum ordinem lectus est Psalmus, et ex dispensatione Dei puto factum esse ut quod vobis proderat, in ordine exponendi hodie recitaretur. Quartus decimus psalmus lectus est, qui praescribitur Psalmus David. David autem noster Christus est, ut saepe diximus. Deinde legimus in Exodo, quia quarta decima die agnus immoletur (Exod. XII, 5, 6); quarta decima die immolatur, quando luna plena est, quando nihil ei deest de lumine: videte ergo quod Christus non immolatur nisi in perfecto et pleno lumine. Quoniam argo quarta decima die immolandus est agnus vobis, nunc Propheta miratur, et interrogat, et dicit:

2. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vos qui vutis habitare in tabernaculo Domini, audite quid dicitur. Quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Non prius in monte, et postea in tabernaculo; sed prius in tabernaculo, et ita in monte. Tabernaculum non est firma domus, tabernaculum non habet fundamentum; sed huc illucque mutatur, et cum transmigrante migrat. Propterea dicitur, παροικία, non habitatio. Domine, quis accolet in tabernaculo tuo? Quoniam tabernaculum est, propterea παροικία dicitur. Videamus ergo quid est tabernaculum, quid est mons: cum tabernaculum non habeat fundamentum, sed domus incerta sit; montes autem firma habeant fundamenta; tabernaculum mihi videtur esse istius mundi Ecclesia. Nunc Ecclesiae quas videtis, tabernacula sunt; non enim hic permanemus habitantes, sed alio migraturi sumus. Si enim transit schema mundi istius (I Cor. VII, 31), et dicitur in alio loco, Quia coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35): quanto magis et Ecclesiarum lapides quos videmus? Nunc ergo Ecclesiae tabernacula dicuntur, quoniam migraturi sumus de [PL37.1966] istis ad montem sanctum Dei. Quis est iste mons Domini sanctus? Dicit Ezechiel contra principem Tyri: Vulneratus es, inquit, a monte Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo (Ezech. XXVIII, 16, sec. LXX)? Quoniam ergo de tabernaculis ad montes migraturi sumus; debemus discere qui sunt isti qui migraturi sunt in montem sanctum Dei.

3. [vers. 2.] Hoc quod dixit, Quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? interrogantis est. Quod ergo interrogavit Propheta, nunc respondet Spiritus sanctus: et quid ei dicit? Vis scire, o Propheta, vis scire quis habitet in tabernaculo meo, aut quis requiescat in monte sancto meo? Audi quae sequuntur: si haec feceris quae sequuntur, habitabis in monte sancto meo. Vos ergo qui vultis habitare in tabernaculo, et ascendere in montem sanctum Dei, non necesse est ut mea verba audiatis: audite quid Dominus Prophetae responderit; hoc facite quod praecepit Dominus, et ascendetis in montem sanctum Domini. Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Propterea dicitur et in centesimo octavo decimo psalmo, Beati immaculati in via (Psal. CXVIII, 1): statim in principio dicitur, Beati immaculati in via. Quomodo ibi dicitur, immaculati in via; sic et hic dicitur, Qui ingreditur sine macula. Qui ingreditur, in via est. Qui ingreditur sine macula. Videte quid praecipitur: non dixit, Qui pervenit ad finem sine macula; sed, Qui adhuc in itinere est, et maculam non habet. Dicere aliquis poterat: Non habeo maculam, non feci malum. Non sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. Denique sequitur: Et operatur justitiam. Non dixit, operatur castitatem; non dixit, operatur sapientiam, operatur fortitudinem. Et hae quidem virtutes optimae sunt. Verbi causa, sapientia nobis prodest, ut persecutionibus erudiamur; fortitudo nobis prodest, ut persecutionibus resistamus; deinde temperantia et [PL37.1967] castitas nobis prodest, ne perdamus animas nostras. Justitia sola magna virtus est et mater omnium. Dicat aliquis: Quomodo justitia major est caeteris virtutibus? Caeterae virtutes habentem delectant; justitia non delectat habentem se, sed alios. Si sum sapiens, sapientia me delectat; si sum fortis, me delectat fortitudo mea; si fuero castus, castitas mea laetitia mea est: caeterum justitia non prodest habenti, sed caeteris miseris non habentibus. Fac aliquem pauperem rixam habere cum fratre meo; fac fratrem meum potentem esse, et alium, hoc est alienum a me pauperem et miserum, opprimi per potentiam: sapientia mea quid prodest pauperi? fortitudo mea quid prodest pauperi? mea castitas quid prodest pauperi? Justitia prodest, quoniam non accipio personam fratris, sed pro veritate judico. Justitia non novit fratrem, non novit matrem, non novit patrem; veritatem novit: personam non accipit, Dominum imitatur. Proptereaque dixit, Et operatur justitiam, ne videretur caeteras virtutes exclusisse. Qui irascitur pro alterius refrigerio, qui aliorum miseriis non delectatur, iste justus est.

4. [vers. 3.] Dicamus et caetera quae sequuntur. Qui loquitur veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, et non in corde, qui videntur vera dicere, sed cor cum labiis non consonat. Qui non egit dolum in lingua sua. Quia quod mente tractavit, sermone protulit. Nec fecit proximo suo malum. Quidam putant proximum esse fratrem, aut vicinum, aut cognatum, aut consanguineum. Sed Dominus noster docet nos in Evangelio, in ea parabola ubi quidam descendit de Jerusalem in Jericho: Sacerdos transivit, Levites transivit, non est misertus; Samarites transivit, et misertus est. Et interrogat postea Dominus, et dicit, Quis horum proximus fuit? Et statim dicitur: Qui bene fecit. Et infert Dominus: Ite, [PL37.1968] et vos similiter facite (Luc. X, 30-37). Omnes ergo nobis homines proximi sumus, et nulli debemus malum facere. Sin autem proximos intelligimus fratres et cognatos; ergo licet nobis alienis male facere. Sed absit ita credere: omnes homines proximi sumus; unum enim habemus patrem. Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Grandis res dicitur. Nunquam, inquit, vicinus murmuratus est contra eum; nunquam invenit, inquit, aliquam occasionem detrahendi ei: haec virtus excedit humanam conditionem, Dei gratia est.

5. [vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Etsi imperator est, etsi praefectus est, etsi episcopus est, etsi presbyter (in Ecclesia enim istae sunt dignitates), quicumque malus est in conspectu sancti, pro nihilo computatur. Et statim sequitur: Timentes autem Dominum glorificat. Iste sanctus qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit, quia mali sunt; si quem viderit timere Deum, licet pauper sit, tamen illum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit. Et hic proximum similiter debemus accipere, ut supra.

6. [vers. 5.] Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur. Quoniam autem nudiustertius de principio cat haec eos diximus, et propitio Deo de Chaldaea egressi estis cum Abraham (Gen. XI, 31), et meministis quae dixeramus, quomodo egressi estis de Chaldaea, et venistis in terram promissionis. Denique et Abraham postquam venit in terram promissionis, hinc inde adversarii erant, hostes terram tenebant; venit Dominus, et educit eum foras, et ponit in montem, et ostendit ei universam terram, et dicit: Haec omnia tibi dabo et semini tuo (Id. XIII, 15). Illi promisit, nobis redditurus est.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1938-1968 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22