1. [vers. 2.] Solent inimici Domini Jesu Christi omnibus noti Judaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit, Notus in Judaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Judaea Deus, si intelligant quid sit Judaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Judaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Judaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Judaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu (Rom. II, 29): sunt ergo Judaei in circumcisione carnis, et sunt Judaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Judaei, in corde Pagani. Ipsi enim Judaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Jacob, et ex Jacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Judaeorum. Sed Judaei propterea maxime appellati sunt, quia Judas unus erat de filiis duodecim Jacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe ejus regnum veniebat Judaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Jacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Juda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est (Num. XVIII, 20), oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu majoris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum [PL36.957] filiorum Joseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Jacob erat Joseph. Iste est Joseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Joseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Jacob, tanquam testamento, assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Joseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis (Gen. XLVIII, 5, 6). Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Joseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia jam tredecim sunt: pro una enim tribu Joseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Juda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saül (I Reg. IX, 1), et reprobatus est tanquam malus rex; postea datus est de tribu Juda rex David, et ex illo de tribu Juda fuerunt reges (Id. XVI, 12). Jacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est (Gen. XLIX, 10). De tribu autem Juda venit Dominus noster Jesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Jesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Judaeos, sed etiam ante ipsum Abraham (Joan. VIII, 58); nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Quia ergo in prophetia dictum est, Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Judaei de tribu Juda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Judaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est (Luc. III, 1). Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Juda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso jam veniente Domino, eversum est regnum Judaeorum, et sublatum est ex Judaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte jam si Judaei sint appellandi. Jam videtis quia Judaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Judaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est genus Juda, saeviebant in semen David. Et ait [PL36.958] illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). O Judaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit jam princeps de Juda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Judaei, qui christiani facti sunt ex Judaeis: caeteri Judaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Judaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Juda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). De Juda enim David, et ex David Dominus Jesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Judam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Judaei, qui jam non sunt Judaei: ipsi dixerunt, Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Juda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Juda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Judam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritualia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Judaeis, Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quia ergo Judaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Judaea, et non est; accedat vera Judaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Vultus verae Judaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Judaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David.

2. Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Judaea: quomodo illi non sunt veri Judaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intelligere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, [PL36.959] et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen ejus. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen ejus in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen ejus.

3. [vers. 3.] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Rursus Sion quasi patria est Judaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Judaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Judaeam Israel: sic hic positum est, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus ejus. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus ejus. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis, Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Quid est, Incipite Domino in confessione? Incipite adjungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disjungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi conjungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: jam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo.

4. Sed quomodo sum similis, inquis, quando adhuc mihi displiceo? Ideo dictum est, Incipite. Incipe Domino in confessione; perficieris in pace. Adhuc enim habes adversum te bellum. Indicitur tibi bellum, non solum adversus suggestiones diaboli, adversus principem potestatis aeris hujus, qui operatur in filiis diffidentiae, adversus diabolum et angelos ejus, spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12); non solum ergo adversus ipsos tibi bellum indicitur, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? Adversus tuam consuetudinem malam, adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam, et refrenat a nova. Indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es: novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris; incipit tibi esse bellum adversus te. Sed ex qua parte tibi displices, jungeris Deo; et ex qua parte jam jungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, [PL36.960] quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quid dicit Apostolus: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Unde mente? Quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? Quia non desunt suggestiones et delectationes malae; sed ex eo quod mente jungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi. Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris: trahe teipsum ad illum qui te sursum tollit. Pondere quodam vetustatis deprimeris; clama et dic: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? quis me liberabit ab eo quo gravor? corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Quis ergo liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25, 24). Quare autem permittit ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? Ut intelligas in te poenam tuam: in te ex teipso est flagellum tuum; sit rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas. Surrexit ira; tene tu manum conjunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est; apud te arma sunt: sit impetus inermis, et discit jam non surgere qui frustra surrexit.

5. Hoc autem dico, charissimi, ne forte quia diximus, Carne autem legi peccati, putetis consentiendum esse desideriis vestris carnalibus. Etsi non possunt modo nisi esse desideria carnalia, non est illis consentiendum. Propterea non dixit Apostolus. Non sit peccatum in vestro mortali corpore; novit enim quia quamdiu mortale est, est ibi peccatum: sed quid ait? Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, non regnet? Ipse exposuit: Ad obediendum, inquit, desideriis ejus (Rom. VI, 12). Sunt desideria, existunt; desideria non tu obaudis desideriis tuis, non sequeris ipsa desideria, non illis consentis: est tibi peccatum, sed amisit regnum, quando jam in te non regnat peccatum; postea inimica novissima destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quid enim nobis promittitur, quoniam dictum est: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Rom. VII, 25)? Audi promissionem: quia non semper erunt in carne desideria illicita. Etenim resurget, et mutabitur; et cum mutata fuerit caro ista mortalis in spirituale corpus, jam nullis concupiscentiis saecularibus, jam nullis terrenis delectationibus titillabit animam, nec avertet a contemplatione Dei. Fit ergo in ea quod dicit Apostolus, »Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum suum qui habitat in vobis« (Id. VIII, 10, 11). Vivificatis ergo corporibus nostris, erit pax vera ubi locus est Dei: sed praecedat confessio. Notus in Judaea Deus: confitere ergo prius. In Israel magnum nomen ejus: nondum vides in specie; vide ex fide, et fiet in te quod sequitur [PL36.961] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Sion interpretatur Contemplatio. Quid est contemplatio? Contemplabimur enim Deum facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Hic nobis promittitur, in quem modo non videntes credimus. Quomodo gaudebimus cum viderimus eum? Fratres, si modo tantum gaudium in nobis facit promissio, quantum est factura redditio? Reddetur enim nobis quod promisit. Et quid promisit? Seipsum, ut in facie ipsius, et illius contemplatione gaudeamus; et non aliquid aliud delectabit nos, quia nihil est melius illo qui fecit omnia quae delectant. Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion: id est, in contemplatione quadam et speculatione facta est habitatio ejus in Sion.

6. [vers. 4.] Ibi confregit fortitudines arcuum et scutum, et gladium, et bellum. Ubi confregit? In illa pace aeterna, in illa pace perfecta. Et modo, fratres mei, qui bene crediderunt, vident quia non de se debent praesumere; et omnem potentiam minarum suarum, et quidquid in eis acutum est ad nocendum, confringunt illud: et quidquid quasi pro magno habent unde se protegerent temporaliter, et bellum quod adversus Deum defendendo peccata sua gerebant, omnia haec ibi confregit.

7. [vers. 5.] Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt montes aeterni? Quos ipse fecit aeternos; qui sunt montes magni, praedicatores veritatis. Tu illuminas; sed a montibus aeternis: primi magni montes excipiunt lucem tuam, et a luce tua quam suscipiunt montes, vestitur et terra. Sed illi magni montes exceperunt Apostoli; tanquam orientis luminis primordia exceperunt Apostoli. Numquid quod exceperunt, apud se retinuerunt? Non; ne diceretur illis: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27). Si ergo quod susceperunt non apud se retinuerunt, sed omni orbi terrarum praedicaverunt, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Quos aeternos fecisti, per illos vitam aeternam et caeteris promisisti: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Magnifice cum pondere dictum est, Tu; ne putet aliquis quod cum montes illuminent. Multi enim putantes quod ab ipsis montibus illuminarentur, fecerunt sibi partes de montibus; et ipsos montes conciderunt, et ipsi confracti sunt. Nescio qui sibi fecerunt Donatum, nescio qui sibi fecerunt Maximianum, nescio qui sibi fecerunt illum et illum. Quare computant salutem suam in hominibus esse, non in Deo? O homo, venit ad te lux per montes; sed Deus te illuminat, non montes. Illuminans tu, inquit: tu, non montes. Tu illuminans: a montibus quidem aeternis; sed, tu illuminans. Unde et in [PL36.962] alio loco quid ait psalmus? Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo, in montibus est spes tua, et inde tibi veniet auxilium? remansisti in montibus? Vide quid agas. Est aliquid super montes: super montes est quem tremunt montes. Levavi, inquit, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed quid sequitur? Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). In montes quidem levavi oculos, quia per montes mihi sunt Scripturae monstratae; sed ego cor habeo in illo qui illuminat omnes montes.

8. Ergo, fratres, ad hoc dictum est, ne quisquam vestrum velit spem suam ponere in homine. Tamdiu est aliquid homo, quamdiu illi haeret a quo factus est homo. Nam recedens ab illo, nihil est homo, et cum haeret illis. Tu sic accipe consilium per hominem, ut illum consideres qui illuminat hominem. Etenim et tu potes accedere ad illum qui tibi per hominem loquitur; non enim fecit illum accedere ad se, et te repellit. Et qui vere sic accessit ad Deum, ut in illo habitet Deus, displicent illi omnes qui non in illo ponunt spem suam. Propterea datum est quoddam exemplum, cum ipsos Apostolos sibi diviserunt, et in schismata ierunt qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, id est Petri. Hos plangit Apostolus, et dicit eis: Divisus est Christus? et se elegit quem apud ipsos contemneret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Vide bonum montem quaerentem gloriam, non sibi, sed a quo montes illuminantur: nolebat de se praesumi, sed de illo de quo et ipse praesumpserat. Quisquis ergo ita se commendare voluerit populis, ut si forte contigerit ei aliquis tumultus, frangat post se populos, et dividat Ecclesiam catholicam propter se, non est de illis montibus quos illuminat Altissimus. Sed quis est iste? Contenebratus a se, non illuminatus a Domino. Unde autem probantur isti montes? Si forte contigerit aliquis tumultus adversus montes in Ecclesia; aut per populares seditiones carnalium, aut per aliquas falsas suspiciones hominum; bonus mons repellit a se omnes qui propter ipsum volunt ab unitate recedere. Sic enim ipse manebit in unitate, si propter ipsum non divisa fuerit ipsa unitas. Illi autem divisi sunt: quando recessit populus ab orbe terrarum, et secutus est nomen ipsorum, gavisi sunt; elati sunt, et dejecti sunt. Humiliarentur, et exaltarentur, quomodo humiliatus est Apostolus, dicens: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? et alio loco: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Ibid., III, 6 et 7). Tales montes in se humiles sunt, in Deo excelsi sunt; qui autem in seipsis excelsi sunt, a Deo humiliantur: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Ideo tales qui superbias suas attendunt, [PL36.963] inamaricant hominibus pacificis in Ecclesia. Illi volunt coagulare pacem; isti inter se miscent dissensionem. Et quid de illis dicit alius psalmus? Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis (Psal. LXV, 7). Illuminans tu, attende hic, tu admirabiliter a montibus aeternis.

9. [vers. 6.] Conturbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas, dicta est aeterna vita; dicta est esse alia vita quae non est de ista terra: contempserunt homines vitam praesentem, et amaverunt vitam futuram, illuminati per montes illuminatos. Insipientes autem corde conturbati sunt. Quomodo conturbati sunt? Cum Evangelium praedicatur. Et quid est vita aeterna? et quis est qui resurrexit a mortuis? Admirati sunt Athenienses, loquente Paulo apostolo de resurrectione mortuorum, et putaverunt eum nescio quas fabulas dicere (Act. XVII, 18, 32). Sed quia dicebat esse aliam vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), ergo insipientes corde turbati sunt. Sed quid eis contigit? Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Amaverunt praesentia, et dormierunt in ipsis praesentibus; et sic illis facta sunt ipsa praesentia deliciosa: quomodo qui videt per somnium invenisse se thesauros, tamdiu dives est, quamdiu non evigilet. Somnium illum divitem fecit; evigilatio pauperem facit. Tenuit illum somnus fortasse in terra dormientem, et in duro jacentem, pauperem et forte mendicum; in somnis vidit se jacere in lecto eburneo vel aureo, et in plumis altius exstructis: quamdiu dormit, bene dormit; evigilans invenit se in duro, in quo illum somnus tenuerat. Tales sunt et isti: venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt hic; et exceperunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt: non intellexerunt quantum inde boni posset fieri. Nam si nossent aliam vitam, illic sibi thesaurizarent quod hic erat periturum: sicut Zacchaeus vidit illud bonum major publicanorum, quando suscepit Dominum Jesum hospitio, et ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid fraudavi, quadruplum reddo. Non erat iste in vanitate somniantium, sed in fide vigilantium. Ideo Dominus, quia medicus intraverat ad aegrotum, pronuntiavit ipsius salutem, et ait, Hodie salus domui huic facta est, quoniam et hic est filius Abrahae (Luc. XIX, 8, 9): ut noveritis quia nos imitando fidem, filii Abrahae sumus; Judaei autem qui de carne superbiunt, a fide degeneraverunt. Ergo dormierunt somnum suum viri divitiarum, et nihil invenerunt in manibus suis. Dormierunt in cupiditatibus suis; delectat illos, transit somnus iste, transit vita ista, et nihil inveniunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Vis aliquid invenire in manibus tuis postea? Noli contemnere modo manum pauperis; et respice manus inanes, si vis habere manus [PL36.964] plenas. Dixit enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et adduxistis me, et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, sitientem, aut hospitem? Et ille dicit illis: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Esurire in pauperibus voluit, qui dives in coelo est; et tu dubitas homo dare homini, cum scias te Christo dare quod das, a quo accepisti quidquid das! Sed illi dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

10. [vers. 7.] Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Qui sunt, qui ascenderunt equos? Qui humiles esse noluerunt. Non in equis sedere peccatum est; sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quia dives es, ascendisti; increpat Deus, et dormis. Magna ira increpantis, magna ira! attendat Charitas Vestra rem tremendam. Increpatio strepitum habet; strepitus expergisci solet facere homines. Tantum pondus est increpantis Dei, ut diceret: Ab increpatione tua Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Ecce quo somno dormitavit ille Pharao qui ascendebat equos (Exod. XIV, 8): non enim vigilavit in corde, quia de increpatione durum cor habebat. Duritia enim cordis, obdormitio est. Rogo vos, fratres mei, videte quomodo dormiunt, qui sonante Evangelio, et Amen, et Alleluia per totum orbem terrarum, adhuc vitam veterem nolunt damnare, et in novam evigilare. Erat Scriptura Dei in Judaea; modo per totum orbem cantatur: in illa una gente dicebatur Deus unus qui fecit omnia, esse adorandus et colendus; modo ubi tacetur: Christus resurrexit? irrisus in cruce, ipsam crucem suam in qua irrisus est jam fixit in frontibus regum; et adhuc dormitur! Magna ira Dei, fratres! Melius nos audivimus eum qui dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Sed qui illum audiunt? Qui non ascendunt equos. Qui sunt qui non ascendunt equos? Qui non se jactant et extollunt, quasi in honoribus et potestatibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

11. [vers. 8.] Tu terribilis es; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo dormiunt, et iratum non sentiunt; sed ut dormirent iratus est. Modo quod dormientes non sentiunt, in fine sentient: apparebit enim judex vivorum et mortuorum; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo enim loquuntur quod volunt, et disputant contra Deum, et dicunt: Qui sunt Christiani? aut quis est Christus? aut quales inepti qui credunt quod non vident, et dimittunt delicias quas vident, et sequuntur fidem rerum quae oculis ipsorum non exhibentur? Dormitis, et balatis; loquimini adversus Deum quantum potestis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? respondent, et loquentur iniquitatem (Psal. XCIII, 3)? Quando autem nemo respondet, et nemo loquitur, nisi quando [PL36.965] se in se convertat? quando in se convertent dentes quibus modo nos rodunt, quibus nos discerpunt irridendo Christianos, et reprehendendo vitam sanctorum? Tunc se in se convertent, cum illis eveniet quod dicitur in libro Sapientiae, Dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: cum viderint gloriam sanctorum, tunc dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. O qui multum dormistis! certe jam evigilatis, et in vestris manibus nihil invenitis. Videtis quomodo plenas habeant manus gloria Dei, quos tanquam pauperes irrisistis. Dicite ergo tunc vobis, quando non resistitis irae Dei; non manu, nec lingua, nec verbo, nec cogitatione: apparebit enim vobis manifestus, quem irridendum putastis, cum vobis venturus nuntiaretur. Et quid dicent? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quomodo justitiae sol oriretur dormientibus? Sed ab ira et increpatione ejus dormiunt. Hoc forte dicturus est, Et non ascenderem equum: et tunc ipsi equos suos accusabunt. Audi illos accusantes equos suos in quibus dormierunt: Ergo erravimus, inquit Scriptura, a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 3, 6, 8, 9). Ergo vigilasti aliquando. Sed melius equum non ascenderes, ut tunc non dormitares, quando vigilare debuisti; et audires vocem Christi, et illuminaret te Christus. Tu terribilis es; et quis resistet ibi tunc ab ira tua? Quid enim erit tunc?

12. [vers. 9.] De coelo jaculatus es judicium: terra tremuit, et quievit. Quae modo se turbat, quae modo loquitur, timere habet in fine et quiescere. Melius modo quiesceret, ut in fine gauderet.

13. [vers. 10.] Terra tremuit, et quievit. Quando? Cum esxurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mites corde. Qui sunt mites corde? Qui frementes equos non ascenderunt, sed in humilitate sua peccata confessi sunt. Ut salvos faceret omnes mites corde.

14. [vers. 11.] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Prima, cogitatio; posteriores, reliquiae cogitationis. Quae est cogitatio prima? Unde incipimus: bona illa cogitatio, unde incipies confiteri. Confessio adjungit nos Christo. Jam vero confessio ipsa, id est prima cogitatio, facit in nobis reliquias cogitationis; et ipsae reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Quae est cogitatio quae confitebitur? Quae damnat vitam priorem, cui displicet quod erat, ut sit quod non erat, ipsa est prima cogitatio. Sed quia sic debes recedere a peccatis, prima cogitatione confessus Deo, ut non tibi recedat de memoria quia peccator fuisti, per hoc quod peccator fuisti, solemnia celebras Deo. Adhuc intelligendum est. Prima cogitatio confessionem habet, et recessionem a vetere vita: sed si oblitus fueris a quibus peccatis liberatus sis, non agis gratias liberatori, et non celebras solemnia Deo tuo. Ecce prima cogitatio confitens Sauli apostoli, [PL36.966] jam Pauli, qui primo Saulus fuit: quando audivit vocem de coelo, cum persequeretur Christum, et fureret in Christianos, et vellet ut ubicumque inventos adduceret necandos, audivit vocem de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et circumfulsus lumine, facta sibi caecitate in oculis, ut intus videret, emisit primam cogitationem obedientiae; cum audiret, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris, Domine, ait, quid me jubes facere (Act. IX, 4, 5)? Haec est cogitatio confitens; jam Dominum appellat quem persequebatur. Quomodo reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt, in Paulo audistis, cum ipse Apostolus legeretur: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Quid est memor esto? Non deleatur de memoria tua cogitatio qua primo confessus es; sint reliquiae cogitationis in memoria. Et vide quemadmodum repetit quod sibi donatum est, idem Paulus apostolus alio loco: Qui prius inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Qui dicit, Prius fui blasphemus, numquid adhuc blasphemus est? Ut non esset blasphemus, fuit prima cogitatio confitens; ut autem commemoraret quid illi donatum est, reliquiae cogitationis erant, per ipsas reliquias cogitationis solemnia celebrabat.

15. Etenim, fratres mei, ecce innovavit nos Christus; donavit omnia peccata, et conversi sumus: si obliviscamur quid nobis donatum est, et a quo donatum est, oblivicimur munus Salvatoris; cum autem non obliviscimur munus Salvatoris, nonne quotidie nobis Christus immolatur? Et semel nobis Christus immolatus est, cum credidimus; tunc fuit cogitatio: modo autem reliquiae cogitationis sunt, cum meminimus quis ad nos venerit, et quid nobis donaverit; ex ipsis reliquiis cogitationis, id est ex ipsa memoria, quotidie nobis sic immolatur, quasi quotidie nos innovet qui prima gratia sua nos innovavit. Jam enim innovavit nos Dominus in Baptismo, et facti sumus novi homines; in spe quidem gaudentes, ut in tribulatione simus patientes (Rom. XII, 12): tamen non debet de memoria nostra recedere quid nobis praestitum sit. Et si modo non est cogitatio tua quae fuit: (etenim prima cogitatio fuit recedere a peccato; modo autem non recedis, sed tunc recessisti): sint reliquiae cogitationis, ne excidat a memoria qui sanavit. Vulnus te habuisse si oblitus fueris, non tibi erunt reliquiae cogitationis. Quid enim putatis dixisse David? Ecce ex omnium persona loquitur. Peccavit David sanctus graviter; missus est ad illum Nathan propheta, et corripuit illum: et confessus est, et dixit, Peccavi (II Reg. XII, 13). Haec fuit prima cogitatio confitentis: Cogitatio hominis confitebitur tibi. Quae erant reliquiae cogitationis? Quando ait: Et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Quae fuit ergo prima cogitatio? Ut recederet a peccato. Et si jam recessit a peccato, quomodo peccatum illius ante illum est semper, nisi quia cogitatio illa transiit, sed reliquiae cogitationis solemnia [PL36.967] celebrant? Meminerimus ergo, fratres charissimi; rogamus vos: quisquis libera us est a peccato, meminerit quid fuit; sint in illo reliquiae cogitationis. Tunc enim portat alium sanandum, si se meminerit esse sanatum. Ergo unusquisque recordetur quid fuit, et utrum jam non sit; et tunc subveniet ei qui adhuc est quod ille jam non est. Si autem jactat se quasi de meritis suis, et repellit tanquam indignos peccatores, et sine misericordia saevit; equum ascendit, videat ne dormiat: dormitaverunt enim qui ascenderunt equos. Jam tunc dimisit equum; humiliavit se: non iterum ascendat equum, id est, non se rursus erigat in superbiam. Unde illi hoc fit? Si reliquiae cogitationis solemnia celebrent Deo.

16. [vers. 12.] Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod potest voveat, et reddat. Ne voveatis, et non reddatis; sed quisque quod potest voveat, et reddat. Non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. Deficietis, si de vobis praesumitis; si autem de illo cui vovetis, vovete, securi reddetis. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Omnes communiter quid debemus vovere? Credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum. Est enim quidam modus communis omnibus. Furtum non facere, non castimoniali praecipitur, et nuptae non praecipitur: adulterium non facere, omnibus praecipitur: non amare vinolentiam, qua ingurgitatur anima, et corrumpit in se templum Dei, omnibus aequaliter praecipitur: non superbire, omnibus aequaliter praecipitur: non hominem occidere, non odi se fratrem, non adversus aliquem tenere perniciem, omnibus in commune praecipitur. Hoc totum omnes vovere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum: alius vovet Deo castitatem conjugalem, ut praeter uxorem suam non noverit aliam; sic et femina, ut praeter virum suum non noverit alium. Alii etiam vovent, etsi experti tale conjugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere aut sustinere: et ipsi voverunt aliquid majus quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti reliquerunt: et isti voverunt plurimum. Alii vovent domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus: magnum votum vovent. Alius vovet relinquere omnia sua distribuenda pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem sanctorum: magnum votum vovet. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod vovere voluerit voveat: illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quod vovet, si respicit retrorsum, malum est. Nescio quae castimonialis nubere voluit: quid voluit? Quod et virgo quaelibet. Quid voluit? Quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? Mali plane. Quare? Quia jam voverat Domino Deo suo. Quid enim dixit de talibus apostolus Paulus? Cum dicat viduas adolescentulas nubere si velint (I Tim. V, 14), sed tamen ait quodam loco: Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium (I Cor. VII, 40). Ostendit beatiorem, si sic permanserit; non tamen damnandam, si nubere voluerit. [PL36.968] Quid autem ait de quibusdam quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). Quid est, primam fidem irritam fecerunt? Voverunt, et non reddiderunt. Nemo ergo positus in monasterio frater dicat: Recedo de monasterio, neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei: Sed illi non voverunt; tu vovisti, tu retro respexisti. De die judicii cum Dominus minaretur, quid ait? Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Omnibus dixit. Quid enim fecit uxor Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita retrorsum respexit: ubi respexit, ibi remansit. Facta est autem statua salis (Gen. XIX, 26), ut illius contemplatione condiantur homines; cor habeant, non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant, et alios condiant. Nam et modo dicimus illud quibusdam fratribus nostris, quos forte viderimus velut infirmari in proposito bono: Et talis vis esse, qualis ille? Objicimus illis quosdam qui retro respexerunt. Illi fatui sunt in se, sed alios condiunt, quando commemorantur, ut illorum exemplum timentes isti retro non respiciant. Vovete, et reddite Domino Deo nostro, quia illa uxor Lot ad omnes pertinet. Maritata mulier voluit facere adulterium; de loco suo quo pervenerat retro respexit. Vidua quae jam sic permanere voverat, voluit nubere, hoc voluit quod licuit ei quae nupsit; sed illi non licuit, quia de loco suo retro respexit. Virgo est castimonialis, jam dicata Deo; habebat et caetera, quae vere ornant ipsam virginitatem, et sine quibus illa virginitas turpis est. Quid si enim sit corpore integra, et mente corrupta? Quid est quod dixi? Quid si nullus tetigerit corpus, sed si forte ebriosa sit, superba sit, litigiosa sit, linguosa sit? Haec omnia damnat Deus. Si antequam vovisset nupsisset, non damnaretur: elegit aliquid melius, superavit quod ei licebat; superbit, et illicita tanta committit. Hoc dico: Nubere licet antequam voveat; superbire nunquam licet. O tu virgo Dei, nubere noluisti, quod licet; extollis te, quod non licet. Melior virgo humilis, quam maritata humilis; sed melior maritata humilis, quam virgo superba. Quae autem respexit ad nuptias, non quia voluit nubere damnatur; sed quia jam antecesserat, et fit uxor Lot respiciendo retrorsum. Non sitis pigri qui potestis, quibus aspirat Deus apprehendere gradus meliores, quia non ista ideo loquimur, ut non voveatis, sed ut voveatis, et reddatis: Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Jam quia ista tractavimus, forte volebas vovere, et modo non vis vovere. Sed quid tibi dixerit Psalmus, attende. Non dixit, Nolite vovere; sed, Vovete, et reddite. Quia audisti, reddite, non vis vovere? Ergo vovere volebas, et non reddere? Imo utrumque fac. Unum sit ex professione tua; aliud ex adjutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, et non respicies retro, unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat; unde te educit, post [PL36.969] te est. Ama ducentem, et non te damnat retro respicientem. Vovete, et reddite Domino Deo nostro.

17. Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera. Qui sunt in circuitu ejus? Ubi enim est iste, ut dicat, Omnes qui in circuitu ejus sunt? Si Deum Patrem cogites, ubi non est qui ubique praesens est? Si Filium cogites secundum formam divinitatis, et ipse cum Patre ubique est; quia ipse est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit autem ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Si autem Filium sic intelligas, secundum quod assumpsit carnem, et visus est inter homines, et crucifixus est, et resurrexit, novimus quia ascendit in coelum. Qui sunt in circuitu ejus? Angeli. Ergo nos non offerimus munera, quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, dixit, offerent munera. Si sepultus Dominus noster hic esset in terra, et jaceret corpus ipsius, quomodo alicujus martyris vel apostoli, attenderemus eos qui in circuitu ejus essent, quaecumque vel gentes essent circa ipsum locum undique, vel convenientes ad illam sepulturam cum muneribus: nunc autem ascendit; sursum est. Quid est hoc, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Hoc interim quod Deus admonet dicam vobis, quid ex his verbis mihi ipse inspirare dignatus sit: si melius aliquid postea visum fuerit, et hoc vestrum est quia communis est omnibus veritas. Non est nec mea, nec tua; non est illius, aut illius: omnibus communis est. Et fortasse ideo media est, ut in circuitu ejus sint omnes qui diligunt veritatem. Quidquid enim omnibus commune est, in medio est. Quare in medio dicitur? Ut tantum distet ab omnibus, et tantum propinquet omnibus. Quod non est in medio, quasi privatum fit. Quod publicum est, in medio ponitur, ut omnes qui veniunt, percipiant, illuminentur. Nemo dicat, Meum est; ne in parte sua velit facere quod in medio est omnibus. Quid est ergo, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Omnes qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non illam faciunt quasi suam superbiendo de illa, ipsi offerent munera; quia humilitatem habent: qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum, ad partem seducere conantur, non offerent hi munera; quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera terribili. Offerentur munera terribili: timeant ergo omnes qui in circuitu ejus sunt. Ideo enim timebunt, et cum tremore laudabunt, quia ideo in circuitu ejus sunt, ut omnes assequantur eum, et publice omnibus confluat, et publice illuminet: hoc est, contremiscere. Tu cum feceris tibi eum quasi proprium, et jam non communem, extolleris in superbiam; cum scriptum sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Ergo offerent munera qui in circuitu ejus sunt: ipsi enim humiles sunt, qui communem norunt esse omnibus veritatem.

18. [vers. 13.] Cui offerent munera? Terribili, et ei qui aufert spiritum principum. Spiritus enim principum, [PL36.970] superbi sunt spiritus. Illi ergo non sunt spiritus ejus; quia et si aliquid noverunt, suum volunt esse, non publicum: sed ille qui commendat se tanquam aequalem omnibus, qui se in medio ponit, ut omnes capiant quantum possunt, quidquid possunt; non de cujusquam hominis, sed de Dei, et ideo de suo, quia ipsi facti sunt ejus. Ergo illi omnes humiles sint necesse est: perdiderunt spiritum suum, et Spiritum Dei habent. A quo perdiderunt spiritum suum? Ab illo qui aufert spiritum principum; quandoquidem dicitur ei in alio loco: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Nescio quis intellexit aliquid; suum vult esse, adhuc spiritum suum habet: bonum est illi ut perdat spiritum suum, et habeat Spiritum Dei: adhuc inter principes superbit; bonum est ut redeat ad pulverem suum, et dicat, Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Si enim te confessus fueris pulverem, Deus de pulvere facit hominem. Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerunt munera: omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. Terribili offerunt munera. Unde terribili? Exsultate cum tremore (Psal. II, 11), et ei qui aufert spiritum principum: id est, tollit audaciam superborum. Terribili apud reges terrae. Terribiles sunt reges terrae; sed ille super omnes, qui terret reges terrae. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas; terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: Non sic pugillor, quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 26, 27). Ergo, fratres mei, estote in circuitu ejus, ut per quemcumque vobis veritas sonuerit, non illam imputetis illi per quem sonat; sed de medio sit omnibus, quia aequaliter adest omnibus. Et estote humiles, ne vobis et vos ipsi usurpetis, si quid forte boni illius intellexeritis: quia et nos quod melius intellexerimus, vestrum est, et quod vos melius intellexeritis, nostrum est, ut in circuitu ejus simus, et humiles simus. Atque ita perdentes spiritum nostrum, offeremus munera terribili super omnes reges terrae, id est super omnes regentes carnem suam, sed subjectos Creatori suo.

IN PSALMUM LXXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Psalmi hujus limen ita inscribitur: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi Asaph. In finem quid sit, nostis: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Idithun interpretatur Transiliens eos; Asaph interpretatur Congregatio. Loquitur hic ergo congregatio transiliens, ut perveniat ad [PL36.971] finem qui est Christus Jesus. Quae sint itaque transilienda, ut ad illum finem pervenire possimus, ubi jam quod transiliamus non habebimus, Psalmi textus ipse demonstrat. Etenim tamdiu transilire debemus quidquid nos impedit, quidquid irretit, quidquid visco quodam illigat, et onere aggravat volatum nostrum, donec perveniamus ad id quod sufficit, ultra quod nihil est, infra quod sunt omnia, et ex quo sunt omnia. Patrem quippe ipsum volebat Philippus intueri, et dicebat Domino Jesu Christo, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; tanquam tamdiu illi transiliendum esset quidquid aliud esset, donec perveniret ad Patrem, ubi jam securus assisteret, et quid ei ultra requirendum esset non haberet: hoc est enim, Sufficit. Verum ille qui verissime dixerat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), admonuit Philippum, docuitque omnem hominem qui Christum intelligeret, etiam in eo habere finem, quia ipse et Pater unum sunt: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non vidistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quisquis ergo psalmi hujus animum sentire, imitari, tenere vult, omnia desideria carnalia transiliat, saeculique hujus pompam et illecebram calcet, nihilque sibi aliud proponat ubi consistat, nisi ex quo sunt omnia: in quibus omnibus etiam ipse laborat donec ad finem perveniat. Quid nobis ergo indicat iste transiliens?

2. [vers. 2.] Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi. Sed multi clamant ad Dominum pro divitiis acquirendis damnisque devitandis, pro suorum salute, pro stabilitate domus suae, pro felicitate temporali, pro dignitate saeculari; postremo pro ipsa etiam salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Pro his atque hujusmodi rebus multi clamant ad Dominum; vix quisquam propter ipsum Dominum. Facile quippe homini est quodlibet desiderare a Domino, et ipsum Dominum non desiderare; quasi vero suavius esse possit quod dat, quam ipse qui dat. Quisquis ergo pro alia re qualibet clamat ad Dominum, nondum est transiliens. Hic vero transiliens quid dicit? Voce mea ad Dominum clamavi. Et ne arbitreris vocem ipsius qua clamavit ad Dominum, propter aliud emissam quam propter ipsum Dominum, secutus ait: Et vox mea ad Deum. Emittitur enim vox qua clamemus ad Deum, et ipsa vox ad aliud est, non ad Deum. Ad hoc enim est vox, propter quod editur vox. Iste vero qui Deum gratis amabat, qui voluntarie Deo sacrificabat (Psal. LIII, 8), qui transilierat quidquid infra est, nihilque aliud supra se viderat quo effunderet animam suam, nisi ex quo, et per quem, et in quo creatus erat, ad quem clamaverat voce sua, ad illum esse fecerat ipsam vocem suam: Vox mea, inquit, ad Deum. Et numquid sine causa? Vide quid sequitur: Et attendit mihi. Vere tunc tibi attendit, quando ipsum quaeris, non quando per ipsum aliud quaeris. Dictum est de quibusdam: Clamaverunt, nec erat qui [PL36.972] salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos (Psal. XVII, 42). Quare? Quia vox eorum non ad Dominum. Exprimit hoc alio loco Scriptura, ubi dicit de talibus: Dominum non invocaverunt. Ad illum clamare non cessaverunt; et tamen Dominum non invocaverunt. Quid est, Dominum non invocaverunt? Dominum in se non vocaverunt: ad cor suum Dominum non invitaverunt; a Domino se habitari noluerunt. Et ideo quid eis contigit? Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Ideo de rerum praesentium amissione tremuerunt, quoniam non erant pleni illo quem non invocaverunt. Non gratis amaverunt, ut amissis temporalibus rebus possent dicere: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Ergo iste, Vox mea, inquit, ad Dominum, et attendit mihi. Doceat nos quomodo id fiat.

3. [vers. 3.] In die tribulationis meae Deum exquisivi. Quis es, qui hoc facis? In die tribulationis tuae, vide quid exquiras. Si carcer facit tribulationem, exire de carcere exquiris: si febris facit tribulationem, sanitatem exquiris: si fames facit tribulationem, saturitatem exquiris: si damna faciunt tribulationem, lucrum exquiris: si peregrinatio facit tribulationem, civitatem tuae carnis exquiris. Et quid cuncta commemorem, aut quando cuncta commemorem? Vis esse transiliens? In die tribulationis tuae Deum exquire: non per Deum aliud, sed ex tribulatione Deum; ut ad hoc Deus removeat tribulationem, ut securus inhaereas Deo. In die tribulationis meae Deum exquisivi: non aliud aliquid, sed Deum exquisivi. Et quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo. Dic hoc rursus: videamus, intelligamus, imitemur, si possumus. In die tribulationis tuae quid exquisisti? Deum. Quomodo exquisisti? Manibus meis. Quando exquisisti; Nocte. Ubi exquisisti? Coram eo. Et quo fructu exquisisti? Et non sum deceptus. Omnia ergo videamus, fratres, omnia consideremus, omnia interrogemus; et quid sit tribulatio, in qua iste Deum exquisivit, et quid sit manibus inquirere Deum, et quid sit nocte, et quid sit coram illo: et sequitur, quod omnes intelligunt, Et non sum deceptus. Quid est enim, Et non sum deceptus? Inveni quod quaerebam.

4. Tribulatio non illa vel illa cogitanda est. Etenim unusquisque nondum transiliens, nondum putat esse tribulationem, nisi quae acciderit huic vitae ex aliquo tristi tempore: at vero ille transiliens, totam vitam istam tribulationem suam reputat. Sic enim amat patriam supernam, ut terrena peregrinatio ipsa sit maxima tribulatio. Quomodo enim non sit tribulatio vita ista, rogo vos? quomodo non sit tribulatio, quae dicta est tota tentatio? Habes scriptum in libro Job: Numquid non tentatio est vita humana super terram (Id. VI, 1? Numquid dixit: Tentatur vita humana super terram? Ipsa vita tentatio est: si ergo tentatio, utique tribulatio. In hac igitur tribulatione, hoc est in hac vita, Deum exquisivit iste transiliens. Quomodo? Manibus, inquit, meis. Quid est, manibus meis? Operibus meis. Non enim aliquid corporeum quaerebat, [PL36.973] ut contrectando inveniret quod perdiderat; ut manibus quaereret nummum, aurum, argentum, vestem, quidquid tale est quod manibus teneri possit. Quanquam et ipse Dominus noster Jesus Christus voluit se manibus inquiri, quando dubitanti discipulo cicatrices ostendit. Sed numquid cum ille exclamasset tangens cicatrices vulnerum ejus, Dominus meus et Deus meus! nonne audivit: Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27-29)? Si ergo ille manibus quaerens Christum, hoc audire meruit, ut opprobrium ei fuerit ita quaesisse; nos qui beati dicti sumus qui non vidimus et credimus, quid ergo, ad nos non pertinet manibus quaerere? Pertinet, sicut dixi, operibus quaerere. Quando hoc? Nocte. Quid est, nocte? In hoc saeculo. Nox enim est antequam effulgeat dies in adventu clarificato Domini nostri Jesu Christi. Nam vultis videre quia nox est? Nisi lucernam hic haberemus, in tenebris permaneremus. Petrus enim dicit: Et nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Venturus est ergo dies post istam noctem; interim in hac nocte lucerna non desit. Et hoc est fortasse quod nunc facimus: has Litteras exponendo, lucernam inferimus, ut in hac nocte gaudeamus. Quae quidem debet accensa esse semper in domibus vestris. Talibus enim dicitur: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19). Et tanquam exponens quid diceret, secutus ait, Prophetiam nolite spernere: id est, lucerna in vobis semper luceat. Et haec quidem lux in comparatione cujusdam ineffabilis diei nox dicitur. Nam ipsa vita fidelium in comparatione vitae infidelium dies est. Quomodo autem sit nox, jam diximus, et ostendimus Petri apostoli testimonio: qui quidem etiam et lucernam nominavit, et de ipsa lucerna nos admonuit ut intendamus ei, id est prophetico sermoni, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quomodo autem jam vita fidelium dies sit in comparatione vitae impiorum, Paulus ostendit: Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12). Ergo honeste viventes, in comparatione vitae impiorum, in die sumus. Sed iste dies vitae fidelium non sufficit huic Idithun; transilire vult et istum diem, donec veniat ad illum diem, ubi noctis tentationem nullam omnino formidet. Hic enim quamvis dies sit vita fidelium, tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). Nox, et dies: dies in comparatione infidelium; nox in comparatione Angelorum. Habent enim diem Angeli quem nos nondum habemus: jam nos habemus quem non habent infideles; sed nondum habent fideles quem Angeli habent: tunc autem habebunt, cum erunt aequales Angelis Dei; quod illis in resurrectione promissum est (Matth. XXII, 30). In hac ergo jam die, et adhuc nocte; nocte in comparatione futuri diei quem desideramus, die in comparatione praeteritae noctis cui renuntiavimus: in hac ergo, inquam, nocte Deum [PL36.974] requiramus manibus nostris. Non cessent opera; quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Si in via sumus, sumptus erogemus, ut pervenire possimus: manibus quaeramus Deum. Etsi nocte quaerimus quem manibus quaerimus, non decipimur quia »coram ipso« quaerimus. Quid est »coram ipso? Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui non habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Cum ergo facis eleemosynam,« ait, manus illae sunt quaerentes Deum, »noli tubicinare ante te, sicut hypocritae faciunt: sed sit eleemosyna tua in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi« (Matth. VI, 1, 2, 4). Ergo, »Manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus.«

5. Quanta tamen iste Idithun pertulerit in hac terra, et in hac nocte, et quomodo habuerit quodammodo transiliendi necessitatem, impingentibus atque pungentibus deorsum tribulationibus, ut necesse fuerit transilire, intentissime audiamus. Negavit consolari anima mea. Tantum taedium hic me occupavit, ut contra omnem consolationem clauderet se anima mea. Huic tali unde taedium? Fortasse quia vinea grandinata est, aut quia olea non provenit, aut quia vindemia a pluvia intercepta est. Unde huic taedium? Audi hoc ex alio psalmo. Ipsius enim et ibi vox est: Taedium detinuit me, a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Tanto ergo taedio de hujusmodi malo affectum se iste dicit, ut negaret consolari anima ipsius. Prope absorbuerat eum taedium, tristitiaque eum omnino irreparabiliter merserat; negat se consolari. Quid igitur restabat?

6. [vers. 4.] Primo vide unde consoletur. Nonne sustinuerat qui simul contristaretur, et non invenerat (Psal. LXVIII, 21)? Quo enim se verteret ad consolationem, quem occupaverat taedium de peccatoribus relinquentibus legem Dei? Quo se verteret? Ad hominem Dei quemlibet? In multis jam forte iste expertus erat magnam tribulationem, quo magis de illorum aliqua delectatione praesumpserat. Videntur enim aliquando justi homines, et gaudetur ad eos; et necesse est ut gaudeatur, quoniam charitas sine gaudio talis esse non potest: in his autem in quibus gavisus est homo, si forte aliquid pravum contigerit, quomodo saepe contingit, quanta laetitia ibi erat, tantus moeror accedit; ita ut postea jam timeat homo laxare habenas gaudiorum, timeat se laetitiae committere, ne quanto magis laetatus fuerat, tanto amplius si aliquid contigerit, contabescat. Percussus ergo scandalis abundantibus, quasi multis vulneribus, clausit se contra humanam consolationem, et negavit consolari anima ipsius. Et unde vita? unde respiratio? Memor fui Dei, et delectatus sum. Non frustra manus operatae fuerant; invenerant magnum consolatorem. Non quiescendo memor fui Dei, et delectatus sum. Praedicandus igitur est Deus, cujus iste memor factus [PL36.975] delectatus est, et consolatus in quadam tristitia, et quodammodo salute desperata recreatus: praedicandus est Deus. Denique, quod consolatus est iste, secutus ait, Garrivi. In ipsa consolatione memor factus Dei, delectatus garrivi. Quid est, garrivi? Laetatus sum, exsultavi loquendo. Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo verbosi appellantur, accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Factus est iste talis. Et rursus quid ait? Et defecit spiritus meus.

7. [vers. 5.] Taedio contabuerat, recolendo Deum delectatus fuerat, rursus garriendo defecerat; quid sequitur? Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Vigilaverunt super me omnes inimici mei: plus me vigilaverunt; vigilando praeoccupaverunt me. Ubi non muscipulas ponunt? Nonne vigilias omnes anticipaverunt inimici mei? Qui sunt enim isti inimici, nisi illi de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12)? Ergo adversus diabolum et angelos ejus inimicitias exercemus. Rectores eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi: non enim regunt mundum, quasi rectores sint coeli et terrae; sed mundum peccatores dicit. Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10): talem mundum illi regunt, qui non cognoscit Christum. Contra hos habemus inimicitias perpetuas. Denique quaslibet habeas inimicitias adversus hominem, cogitas finire; sive illius satisfactione, si ipse te laesit; sive tua, si tu laesisti; sive alterutrius, si vos invicem laesistis; laboras satisfacere et concordare: cum diabolo autem et angelis ejus nulla concordia est. Ipsi nobis invident regnum coelorum. Mitescere omnino erga nos non possunt, quia anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Plus illi vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum me: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Quomodo enim non anticipaverunt vigilias, qui ubique scandala, ubique muscipulas posuerunt? Taedium inest cordi; metuendum est ne absorbeat tristitia: in laetitia metuendum est ne garriendo deficiat spiritus tuus: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Denique in ipsa garrulitate, dum loqueris, et securus loqueris, quanta plerumque inveniuntur quae velint tenere inimici et reprehendere, unde velint etiam criminari et calumniari: Hoc dixit, illud sensit, hoc locutus est? Quid faciat homo, nisi quod sequitur? Conturbatus sum, et non sum locutus. Conturbatus ergo, ne in ejus garrulitate inimici anticipantes vigilias, calumnias quaererent et invenirent, non est locutus. Nunquam tamen iste transiliens cessaret in se: et si forte a garrulitate cessavit, qua subrepserat ei de ipsa locutione placere hominibus; non tamen destitit, non cessavit ut conaretur et hoc ipsum transcendere. Et quid dicit?

8. [vers. 6.] Cogitavi dies antiquos. Jam iste velut [PL36.976] qui vapulaverat foris, tulit se intro, in secretario suae mentis agit. Et quid ibi agat dicat nobis: Cogitavi dies antiquos. Bene est illi. Videte quae cogitat, rogo vos. Intus est, apud se cogitat dies antiquos. Nemo illi dicit, Male dixisti; nemo illi dicit, Multum locutus es; nemo illi dicit, Perverse sensisti. Ita sit ei bene secum, adjuvet Deus: cogitet dies antiquos, et dicat nobis in ipso interiore cubiculo suo quid egerit, quo pervenerit, quid transilierit, ubi manserit: Cogitavi dies antiquos, et annorum aeternorum memor fui. Qui sunt anni aeterni? Magna cogitatio! Videte si vult ista cogitatio, nisi magnum silentium. Ab omni forinsecus strepitu, ab omni rerum humanarum tumultu intus requiescat, qui cogitare vult annos istos aeternos. Numquid anni in quibus sumus aeterni sunt, aut in quibus fuerunt majores nostri, aut in quibus futuri sunt posteri nostri? Absit ut aeterni existimentur. Quid enim de his annis manet? Ecce loquendo dicimus, Hoc anno; et quid tenemus de hoc anno, praeter unum diem in quo sumus? Nam superiores dies anni hujus jam transierunt, nec tenentur; futuri autem nondum venerunt. In uno die sumus, et dicimus, Hoc anno: imo dic, Hodie, si aliquid vis praesens dicere. Nam de toto anno quid praesens tenes? Quidquid de illo praeteritum est, jam non est; quidquid de illo futurum est, nondum est: quomodo, Hoc anno? Corrige locutionem: Hodie, dic. Verum dicis, Hodie, jam dicam. Rursus et hoc attende, quod hodie horae matutinae jam transierunt, horae futurae nondum venerunt. Et hoc ergo corrige: Hac hora, dic. Et de ista hora quid tenes? Momenta ejus quaedam jam transierunt; quae futura sunt nondum venerunt. Hoc momento, dic. Quo momento? Dum syllabas loquor, si duas syllabas dicam, altera non sonat, nisi cum illa transierit: ipsa denique una syllaba, si duas litteras habeat, non sonat posterior littera nisi prior abierit. Quid ergo tenemus de his annis! Anni isti mutabiles sunt: anni aeterni cogitandi sunt, anni qui stant, qui non venientibus et abuentibus diebus peraguntur; anni de quibus alio loco Scriptura dicit Deo: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Hos annos iste transiliens, non in garrulitate forinsecus, sed in silentio cogitavit: Et annorum aeternorum memor fui.

9 [vers. 7.] Et meditatus sum nocte cum corde meo. Nemo illi calumniosus tendiculas verborum requirit, in corde suo meditatus est. Garriebam. Ecce est illud garrire. Observa iterum, ne deficiat spiritus tuus. Non, inquit: non sic garriebam quasi foris; alio modo nunc. Quomodo nunc? Garriebam, et scrutabar spiritum meum. Si scrutaretur iste terram, ut venas auri inveniret, nemo eum desipere diceret; imo sapientem multi dicerent, qui vellet ad aurum pervenire: quanta homo habet intus, et non fodit? Scrutabatur iste spiritum suum, et cum ipso spiritu suo loquebatur, et in ipsa locutione garriebat. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se judex erat. Et sequitur: [PL36.977] Scrutabar spiritum meum. Timendum ne in ipso spiritu suo remaneat: garrivit enim foris; et quia anticipaverunt vigilias omnes inimici ejus, invenit ibi tristitiam, et defecit spiritus ejus. Qui garriebat foris, ecce coepit intus garrire securus, ubi solus in silentio cogitat annos aeternos: Et perscrutabar, inquit, spiritum meum. Et hic timendum ne in spiritu suo remaneat, et non sit transiliens. Jam tamen melius agit quam foris agebat. Transcendit aliquid: et hinc videamus quo. Non enim cessat iste transiliens, donec veniat in finem unde habet titulum Psalmus: Garriebam, inquit, et scrutabar spiritum meum.

10. [vers. 8.] Et quid invenisti? Non in aeternum repellet Deus. Taedium invenerat in hac vita; nusquam fidam, nusquam securam consolationem. Ad quoscumque homines intendebat, scandalum in eis inveniebat, aut timebat. Nusquam ergo securus. Tacere illi malum erat, ne sileret a bonis: loqui et foris garrire molestum erat, ne anticipantes vigilias omnes inimici ejus, calumnias inquirerent in verbis ejus. Angustatus in hac vita vehementer, multum de vita alia cogitavit, ubi ista non sit tentatio. Et quando illuc pervenitur? Non enim non constat, quia quod hic patimur, ira Dei est. Dicitur hoc in Isaia: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Et dicit quare: Spiritus enim a me procedet, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum paululum quid contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab illo; et abiit tristis, et ambulavit vias suas. Quid ergo, haec ira Dei semper erit? Non hoc invenit iste in silentio. Quid enim dicit? Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc: id est, ut beneplaceat ei adhuc repellere, et in aeternum repellere non apponet. Necesse est ut revocet ad se servos suos, necesse est ut recipiat fugitivos redeuntes ad Dominum, necesse est ut exaudiat vocem compeditorum: Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc.

11. [vers. 9, 10.] Aut in finem misericordiam abscidet a generatione in generationem? aut obliviscetur misereri Deus? In te, a te, in alterum nulla est misericordia, nisi eam tibi Deus donet: et ipse Deus obliviscetur misericordiam? Rivus currit: fons ipse siccabitur? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira miserationes suas? id est, sic irascetur, ut non misereatur? Facilius ille iram quam misericordiam continebit. Hoc et per Isaiam dixerat: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Hoc et posteaquam dixit, Abiit tristis, et ambulavit vias suas. Vias, inquit, ejus vidi, et sanavi eum (Isai. LVII, 16-18). Hoc ubi cognovit iste, transcendit et se delectatus in Deo, ut ubi esset, et in ejus operibus magis garriret; non in spiritu suo, non in eo quod erat, sed in eo a quo factus erat. Et hinc ergo transiliens transcendit. Videte transilientem, videte [PL36.978] si remaneat alicubi quousque perveniat ad Deum.

12. [vers. 11.] Et dixi. Jam seipsum transiliens, quid dixit? Nunc coepi: cum excessissem et me. Nunc coepi. Hic jam nullum periculum est: nam et in meipso remanere, periculum fuit. Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. Modo me coepit mutare Excelsus; modo coepi aliquid, ubi securus sim, modo intravi aliquam aulam gaudiorum, ubi nullus timeatur inimicus, modo coepi esse in ea regione, ubi non anticipent vigilias omnes inimici mei: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi.

13. [vers. 12.] Memor fui operum Domini. Jam videte illum spatiari in operibus Domini. Garriebat enim foris, et constristatus inde defecit spiritus ejus: garrivit intus cum corde suo, et cum spiritu suo, et perscrutatus eumdem spiritum suum, memor fuit annorum aeternorum, memor fuit misericordiae Domini, quia non repellet Dominus in aeternum; et coepit jam in ejus operibus securus gaudere, securus exsultare. Audiamus jam opera ipsa, et exsultemus et nos: sed affectibus etiam nos transiliamus, nec ad temporalia gaudeamus. Hebemus enim et nos cubile nostrum. Quare non illuc intramus? quare non in silentio agimus? quare non spiritum nostrum perscrutamur? quare annos aeternos non cogitamus? quare in operibus Dei non laetamur? Sic nunc audiamus, et ipso dicente delectemur, ut etiam cum hinc abierimus, faciamus quod ipso loquente faciebamus; si tamen facimus coeptum ipsius quod dixit: Nunc coepi. Gaudere in operibus Dei, est oblivisci et te, si potes illo solo delectari. Quid enim melius illo? Non vides, quia cum ad te redis, in deteriorem redis? Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.

14. [vers. 13.] Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam. Ecce tertium garrire. Garrivit foris, quando defecit; garrivit in spiritu suo intus, quando profecit; garrivit in operibus Dei, quando pervenit quo profecit. Et in affectionibus tuis garriam: non in affectionibus meis. Quis vivit sine affectionibus? Et putatis, fratres, quia qui Deum timent, Deum colunt, Deum diligunt, nullas habent affectiones? Vere, hoc putabis, et putare audebis, quod affectiones habeat tabula, theatrum, venatio, aucupium, piscatus, et non habeant opera Dei? et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum, et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super omnia placens?

15. [vers. 14.] Deus, in Sancto via tua. Inspicit jam opera misericordiae Dei circa nos, ex his garrit, et in his affectionibus exsultat. Primo inde coepit: In Sancto via tua. Quae via tua in Sancto? Ego sum, inquit, via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Redite ergo homines, ab affectionibus vestris. Quo itis? quo curritis? quo non solum a Deo, sed etiam a vobis fugitis? Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8), scrutamini [PL36.979] spiritum vestrum, recolite annos aeternos, invenite misericordiam Dei circa vos, attendite opera misericordiae ejus: In sancto via ejus. Filii hominum, usquequo graves corde? quid quaeritis in affectionibus vestris? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam magnificavit Dominus Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4): In Sancto via tua. Ad ipsum ergo attendamus, Christum attendamus; ibi via ejus: Deus, in Sancto via tua. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Habent gentes affectiones circa deos suos, idola adorant; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; pedes habent, et non ambulant (Psal. CXIII, 5-7). Quid ambulas ad deum qui non ambulat? Non, inquit, ea colo. Et quid colis? Numen quod ibi est? Certe hoc colis quod alibi dictum est: Quoniam dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Aut idola colis, aut daemonia. Nec idola, nec daemonia, inquit. Et quid colis? Stellas, solem, lunam, ista coelestia. Quanto melius qui fecit, et terrena, et coelestia! Quis Deus magnus sicut Deus noster?

16. [vers. 15.] Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Tu vere magnus Deus, faciens mirabilia in corpore, in anima, solus faciens. Audierunt surdi, viderunt caeci, convaluerunt languidi, surrexerunt mortui, constricti sunt paralytici. Sed miracula ista tunc in corporibus: videamus in anima. Sobrii sunt, paulo ante ebriosi; fideles sunt, paulo ante adoratores simulacrorum; res suas donant pauperibus, qui alienas ante rapiebant: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Fecit et Moyses, sed non solus: fecit et Elias, fecit et Elisaeus, fecerunt et Apostoli; sed nullus eorum solus. Illi ut facerent, tu cum eis; tu quando fecisti, illi non tecum. Non enim tecum fuerunt cum fecisti, quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Quomodo solus? Numquid forte Pater, et non Filius? aut Filius, et non Pater? Imo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non enim tres dii, sed unus Deus facit mirabilia solus, et in ipso transiliente. Nam ut etiam transiliret, et ad ista perveniret, miraculum Dei fuit: quando intus garrivit cum spiritu suo, ut transiliret et ipsum spiritum suum, et in Dei operibus delectaretur, ipse ibi fecit mirabilia. Sed quid fecit Deus? Notam fecisti in populis virtutem tuam. Inde congregatio ista, Asaph transiliens, quia notam fecit in populis virtutem suam. Quam virtutem suam notam fecit in populis? Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Si ergo Virtus Dei Christus, notum fecit Christum in populis. An et hoc nondum agnoscimus? et ita desipimus, ita infra jacemus, ita nihil transilimus, ut hoc non videamus? Notam fecisti in populis virtutem tuam.

17. [vers. 16.] Redemisti in brachio tuo populum tuum. Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini [PL36.980] cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Joseph. Quomodo quasi duos populos, filios Israel, et Joseph? Nonne filii Joseph in filiis Israel? Ita plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas indicat, quoniam Israel, idem qui Jacob, habuit filios duodecim, inter quos unus erat Joseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios Israel et Joseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit. Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus, quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur; forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et Joseph. Per Joseph alium populum intelligi voluit; Gentium populum intelligi voluit. Quare gentium populum per Joseph? Quia Joseph venditus est in Aegyptum a fratribus suis (Gen. XXXVII, 28). Ille Joseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humiliatus est; agnitus, exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, ejectum de terra sua, tanquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humiliatum, quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Ergo Joseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Joseph. Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt. (Ephes. II, 14).

18. [vers. 17.] Et exsequitur quomodo: Viderunt te aquae, Deus. Quid sunt aquae? Populi. Quae sunt istae aquae; dictum est in Apocalypsi; responsum est, Populi: ibi invenimus apertissime aquas in figura positas populorum (Apoc. XVII, 15). Supra autem dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam. Merito ergo, Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt. Ideo mutatae sunt, quia timuerunt. Viderunt te aquae, Deus, et timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Quae sunt abyssi? Altitudines aquarum. Quis non turbatur in populis, cum conscientia pulsatur? Quaeris altitudinem maris, quid profundius humana conscientia? Ista profunditas turbata est, quando in brachio suo redemit populum suum Deus. Quomodo turbatae sunt abyssi? Quando omnes conscientias suas confitendo fuderunt: Et turbatae sunt abyssi.

19. [vers. 18.] Multitudo sonitus aquarum. In laudibus Dei, in confessionibus peccatorum, in hymnis et canticis, in orationibus, multitudo sonitus aquarum. Vocem dederunt nubes. Inde iste sonitus aquarum, inde abyssorum perturbatio, quia vocem dederunt nubes. Quae nubes? Praedicatores verbi veritatis. Quae nubes? De quibus minatur cuidam vineae Deus, quae pro uva fecit spinas, et dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Denique Apostoli relinquentes Judaeos, ierunt ad Gentes: in [PL36.981] omnibus gentibus vocem dederunt nubes; praedicando Christum, vocem dederunt nubes.

20. [vers. 19.] Etenim sagittae tuae pertransierunt. Easdem voces nubium rursus sagittas dixit. Verba enim Evangelistarum sagittae fuerunt. Similitudines enim sunt. Nam proprie nec sagitta est pluvia, nec pluvia sagitta; at vero verbum Dei, et sagitta est, quia percutit, et pluvia, quia rigat. Nemo ergo jam miretur abyssorum conturbationem, quando sagittae tuae pertransierunt. Quid est, pertransierunt? Non in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? quomodo intellecturi sumus? Adjuvet Dominus. Vox tonitrui tui in rota. Solebamus pueri suspicari, cum audiremus tonitrua de coelo, quasi vehicula de stabulo processisse: habent enim tonitrua quamdam concussionem similem vehiculis. Numquid ad ista puerilia redituri sumus, ut intelligamus, Vox tonitrui tui in rota; quasi aliqua vehicula habeat Deus in nubibus, et transitus vehiculorum illum strepitum concitet? Absit. Hoc puerile est, vanum, nugatorium. Quid est ergo, Vox tonitrui tui in rota? Volvitur vox tua. Neque hoc intelligo. Quid faciemus? Interrogamus ipsum Idithun, ne forte ipse exponat quod dixit: Vox, inquit, tonitrui tui in rota. Non intelligo: audiam quid dicis: Apparuerunt fulgura tua orbi terrarum. Dic ergo: non intellexeram. Orbis terrarum est rota: nam circuitus orbis terrarum, merito et orbis dicitur; unde brevis etiam rotella, orbiculus appellatur. Vox tonitrui tui in rota: apparuerunt fulgura tua orbi terraram. Nubes illae in rota circumierunt orbem terrarum; circumierunt tonando et coruscando, abyssum commoverunt, praeceptis tonuerunt, miraculis coruscaverunt: in omnem enim terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Commota est, et contremebunda facta est terra: id est, omnes qui habitant in terra. Per similitudinem autem ipsa terra est. Quare? Quia gentes omnes maris nomine nuncupantur, quod vita humana amara est, et procellis ac tempestatibus subdita. Jam illud si attendas, quod homines se tanquam pisces devorant, cum major minorem absorbet: est ergo hoc mare; illuc Evangelistae ierunt.

21. [vers. 20.] In mari est via tua. Jamdudum in Sancto via tua, modo in mari est via tua, quia ipse Sanctus in mari, et merito etiam super aquas maris ambulavit (Matth. XIV, 25). In mari est via tua: id est in Gentibus praedicatur Christus tuus. In alio quippe psalmo ita dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam. Ubi in terra? In omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2, 3): hoc est, In mari est via tua. Et semitae tuae in aquis multis: hoc est, in populis multis. Et vestigia tua non cognoscentur. Nescio quos tetigit, et mirum nisi et ipsos Judaeos. Ecce jam sic propalata est Gentibus misericordia Christi, ut in mari sit via [PL36.982] tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscentur. Unde, a quibus non cognoscentur, nisi ab his qui adhuc dicunt: Nondum venit Christus? Quare dicunt: Nondum venit Christus? Quia nondum agnoscunt super mare ambulantem.

22. [vers. 21.] Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron. Quare hoc addiderit, indagare aliquantum difficile est. Adjuvate ergo nos intentione vestra, quia post ipsos duos versus finis erit, et Psalmi, et sermonis; ne forte cum aliquid restare arbitramini, timore laboris minus ad praesens attendatis. Cum dixisset, In mari est via tua, quod intelligimus, in gentibus; et semitae tuae in aquis multis, quod intelligimus, in populis multis, adjunxit: Et vestigia tua non agnoscentur. Et quaerebamus a quibus non agnoscerentur; et subjecit continuo, Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron: id est, ab ista plebe tua quae deducta est in manu Moysi et Aaron, vestigia tua non cognoscentur. Quare ergo positum est, nisi increpandi et exprobrandi causa, In mari est via tua? Unde in mari est via tua, nisi quia exclusa est a terra tua? Expulerunt Christum, noluerunt esse suum Salvatorem aegri: ille autem coepit esse in Gentibus, et in omnibus gentibus, in multis populis. Salvae factae sunt etiam reliquiae populi illius. Remansit foris ingrata multitudo, et claudicans Jacob femoris latitudo (Gen. XXXII, 31). Latitudo enim femoris intelligitur in multitudine generis, et facta est in majori parte Israelitarum turba quaedam vana et insipiens, quae non agnosceret vestigia Christi in aquis. Deduxisti sicut oves plebem tuam, et non te cognoverunt. Tanta cum illis bona fecisti! mare divisisti, inter aquas per aridam trajecisti, persequentes inimicos fluctibus operuisti, in deserto egentibus manna pluisti, deducens eos in manu Moysi et Aaron; et expulerunt te a se, ut in mari esset via tua, et vestigia tua non cognoscerent.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 957-982 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22