CAPUT PRIMUM

1. Christi membra in mundi odium, uti praedixit ipse, necesse est incurrant. Hoc admonuit Dominus, cum Evangelium legeretur, quoniam qui credit in eum, credit in illum qui eum misit (Joan. XII, 44). Missum esse ad nos Salvatorem mundi, fides verissima tenet: quoniam Christum ipse praedicat Christus, hoc est corpus Christi toto orbe diffusum. In coelis enim ille erat, et saevienti in terra persecutori dicebat, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ubi Dominus sic expressit et hic se esse in nobis. Sic totus crescit: quia quemadmodum ille in nobis est hic, sic et nos ibi in illo sumus. Hoc facit compago charitatis. Ipse qui caput nostrum, Salvator est corporis sui. Praedicat ergo Christus Christum, praedicat corpus caput suum, et tuetur caput corpus suum. Et ideo nos mundus odit, sicut ab ipso Domino audivimus (Joan. XV, 18-21). Non enim Apostolis hoc dicebat paucis, quod odisset eos mundus; et quia gaudere deberent, cum eis detraherent homines et dicerent omnia mala adversum eos, quia propter haec merces eorum major esset in coelis (Matth. V, 11, 12); non eis solis dixit Dominus, cum haec dixit: sed dixit universo corpori suo, dixit omnibus membris suis. Quicumque in corpore ejus et membrum ejus esse voluerit, non miretur quia odit eum mundus.

2. Membra Christi non solum eos qui foris, sed quosdam etiam intus patiuntur inimicos. Corporis autem ejus sacramentum multi accipiunt: sed non omnes qui accipiunt sacramentum, habituri sunt apud eum etiam locum promissum membris ejus. Pene quidem sacramentum omnes corpus ejus dicunt, quia omnes in pascuis ejus simul pascunt: sed venturus est qui dividat, et alios ponat ad dexteram, alios ad sinistram. Et utraque pars dictura est, Domine, Domine, quando te vidimus, et ministravimus tibi? vel, Domine, quando te vidimus, et non ministravimus tibi? Pars utraque dictura est: uni tamen dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alteri, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31-41).

CAPUT II

Non ergo solos inimicos nostros deputare [PL39.1564] debemus, charissimi, quicumque bona conscientia Christi membra sumus; non solos eos inimicos nostros putare debemus, qui aperte foris sunt. Multo enim pejores sunt qui intus videntur, et foris sunt. Amant enim mundum; et ideo mali sunt. Et quidem de nobis ea sentiunt, quae ipsi diligunt, et in hujus mundi quasi prosperitatibus quibus ingemiscimus, invident nobis. Ibi nos felices putant, ubi nos periclitamur. Felicitatem vero nostram internam nec noverunt; quia non gustaverunt. Quia vero quidquid nobis temporaliter mundus arridet, magis est periculum, quam ornamentum nostrum, nesciunt; quia ista distinguere gaudia non noverunt.

3. Continentium locus excellentior in Christi corpore. Continentia ipsorum ab invidis mordetur, ut probetur. Mali bonis necessarii. Unde hortamur Charitatem vestram, maxime quia vos videmus frequentius convenisse, qui propositum altius habetis, id est, in ipso corpore Christi ex ejus munere, non meritis vestris, excellentiorem locum tenetis, habentes conscientiam quae a Deo donata est. Nam et ipsa malis et invidis nostris in suspicionem venit. Ad hoc tamen mordetur, ut probetur. Si enim in ipsius continentiae professione laudes quaerimus hominum, deficimus reprehensionibus hominum. Cum sis castus servus Dei, ecce te mundus suspicatur forsitan impudicum, et mordet, et reprehendit, et libenter in tuis detractionibus immoratur; malevolae quippe animae quasi dulciter sapit, quod pessime suspicatur; tu autem si propter laudes humanas continentiam suscipere voluisti, reprehensionibus humanis defecisti, et totum quod tibi proposueras, perdidisti.

CAPUT III

Porro autem si nosti dicere cum Apostolo, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12); non solum tibi reprehensionibus mercedem non minuit, sed et facit ampliorem. Tu tamen pro illo ora, ne tua mercede moriatur. Nam et hinc probamur, charissimi, quia si non haberemus inimicos, non essent pro quibus oraremus ex praecepto Domini nostri dicentis, Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos oderunt (Matth. V, 44). Unde probamus, unde cor nostrum interrogamus, utrum hoc facere valeamus, si nullum inimicum, nullum reprehensorem, nullum detractorem, nullum maledicum experiamur? Videtis ergo quia et mali necessarii sunt bonis. In fornace quodam modo aurificis sumus, hoc est, in hoc mundo. Si aurum non es, simul ardes. Si aurum es, palea tua est malus. Si et tu palea es, simul eritis fumus.

CAPUT IV

4. In Christi corpore non soli continentes, sed etiam conjugati locum habent. Conjugati humiles superbis continentibus meliores. Verumtamen primum id noveritis, charissimi, in corpore Christi excellentiora membra esse non sola. Est enim conjugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum: sicut et in nostro corpore non ea sola habent locum, quae excellentius locata sunt, sicut sensus in [PL39.1565] facie superiorem corporis partem occupaverunt; sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra jaceret. Unde Apostolus dicit: Et quae inhonesta sunt nostra, magis necessaria sunt. Deus temperavit corpus, ut non essent scissurae in corpore (I Cor. XII, 23-25). Novimus autem membra Christi, quae conjugalem agunt vitam, si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt, si futurum saeculum vel sperant, vel exspectant, si norunt quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt vobis; novimus quod meliores esse vos judicant, quam ipsi sunt. Sed quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis praestare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si adulter fuerit; aliter perit, si superbus fiat. Et audeo dicere, conjugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliores sunt. Consideret enim Charitas vestra quod dico: diabolum attendite, numquid ei in judicio Dei objiciendum est adulterium aut fornicatio? Nihil horum facit, qui non habet carnem. Sola eum superbia et invidia mittit in ignem aeternum.

CAPUT V

5. Superbia invidiae mater. Agnes virgo et Crispina mulier, ambae martyres. Continens cogitet quid sibi desit, non quid adsit. Servo ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiae: sed ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut autem non sit in vobis, hoc cogitate, persecutionis tempore non solam Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem: et forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et multi de conjugatis pugnaverunt, atque vicerunt. Unde non frustra dicit Apostolus omnibus membris Christi: Alter alterum existimantes superiorem sibi, et honore mutuo praevenientes (Philipp. II, 3, et Rom. XII, 10). Haec etenim si cogitetis, non eritis apud vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid vobis adsit. Quod habes, cave ne perdas: quod nondum habes, supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non in quantis sis major. Si enim cogitas quantum praecessisti alterum, time tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis; et cum ingemiscis, curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non praecipitaberis, non inflaberis.

CAPUT VI

6. Charitas sectanda, ut vitetur inflatio. Superbia quid est, et cur parit invidiam. An fugienda scientia, ne inflet. Et utinam possint omnes de una charitate cogitare. Sola est enim quae et vincit omnia, et sine qua nihil valent omnia, et quae ubicumque fuerit trahit ad se omnia. Ipsa est quae non aemulatur. Quaeris causam? Attende quod sequitur: Non inflatur (I Cor. XIII, 4). Prior est in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiae. Amor excellentiae, superbia vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem invidia; Apostolus in laudibus charitatis [PL39.1566] noluit dicere prius, Non inflatur; et postea, Non aemulatur: sed prius dixit, Non aemulatur; postea, Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset, Non aemulatur, quasi quaesiturus eras causam, quare non aemulatur; subdidit, Non inflatur. Ergo si ideo non aemulatur, quia non inflatur; si inflaretur, aemularetur. Hoc in vobis crescat, et anima solidatur, quia non inflatur. Scientia, ait Apostolus, inflat. Quid ergo? scientiam fugere debetis, et electuri estis nihil scire potius quam inflari? Utquid vobis loquimur, si melior est ignorantia quam scientia? utquid vobis disputamus? utquid ista distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet? Ergo amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero charitas aedificat (I Cor. VIII, 1), non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est. Non est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum.

CAPUT VII

7. Stimulus carnis Apostolo datus, ne superbiret. Exaudiri optemus, non ad voluntatem, sed ad sanitatem. Aeterna quomodo petenda, quomodo temporalia. Quantum autem tentat inflatio, hoc est, elatio, ut propter hoc vitium etiam tantus ille Apostolus appositum sibi esse diceret stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur? Qui colaphizatur, caput ejus tunditur, ne erigatur: nam et ibi de scientia metus erat inflationis, hoc est elationis. Ait enim: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo metuenda erat elatio, ubi magnarum rerum erat revelatio: »In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur« (II Cor. XII, 7-9). Petit aeger, ut quod ad salutem apponit medicus, cum voluerit aegrotus auferatur. Medicus dicit: Non; mordet, sed sanat. Tu dicis: Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo, quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non pati? Non ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum, exaudiri a Deo ad voluntatem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando quisque orat, pro magno, si exauditur. Quaere quid orat, quaere in quo exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntatem: habete pro magno, exaudiri ad utilitatem. Ad voluntatem etiam daemones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt (Matth. VIII, 31, 32). Ad voluntatem etiam princeps eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Job tentandus non est negatus, ut esset ille probatus, iste confusus (Job I et II). Ad voluntatem etiam Israelitae exauditi sunt; et cum adhuc cibus esset in ore ipsorum, nostis quae [PL39.1567] consecuti sunt (Num. XI). Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad voluntatem. Aliquando Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius negat quod petis. Cum vero ea quae Deus laudat, quae Deus praecipit, quae Deus in futuro saeculo promittit, ab illo petitis; securi petite, et incumbite, quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo conceduntur: illa ejus non ira, sed misericordia largiuntur. Quando autem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite: illi committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid autem obsit, quid prosit, medicus novit, non aegrotus.

CAPUT VIII

8. Contra continentes superbos. Sunt ergo continentes humiles, sunt superbi. Non sibi promittant superbi regnum Dei. Excellentior locus est, quo ducit continentia: sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quid quaeris celsiorem locum appetitu celsitudinis, quem potes apprehendere retentione humilitatis? Si extollis te, Deus dejicit te: si tu dejicis te, Deus elevat te. Sententia Domini est: nec addi aliquid, nec detrahi potest. Usque adeo autem continentes homines plerumque superbiunt, ut non solum quibuscumque hominibus, sed etiam parentibus ingrati sint, et adversus parentes extollantur. Quare? Quia illi genuerunt, isti nuptias contempserunt. Unde ingrati essent qui nuptias contempsissent, nisi illi genuissent? Sed melior est filius patre suo conjugato, quia ipse non duxit uxorem: et melior est filia matre sua maritata, quia ipsa non quaesivit virum. Si superbior, nullo modo melior: si melior, sine dubitatione humilior. Si vis te invenire meliorem, interroga animam tuam, si vides ibi inflationem. Ubi inflatio est, inanitas est. Diabolus ubi inane invenerit, nidum facere molitur.

CAPUT IX

9. Continentibus quam maxime cavenda superbia. Conjugatus humilis quantum melior continente superbo. Continens superbus locum non habet in regno Dei. Denique, fratres mei, audeo dicere, superbis continentibus expedit cadere, ut in eo ipso in quo se extollunt humilientur. Quid enim prodest cui inest continentia, si dominatur superbia? Contempsit unde natus est homo, et appetit unde cecidit diabolus. Nuptias contempsisti, bene fecisti; aliquid melius elegisti: sed noli superbire. De nuptiis homo natus est, de superbia angeli ceciderunt. Si singula vestra bona considerem, melior es patre tuo, qui nuptias contempsisti; et tu melior matre tua, quae nuptias contempsisti. Etenim melior est virginalis sanctitas, quam pudicitia conjugalis. Ista duo simul si comparentur, melius est illud quam illud: quis dubitat? Sed addendo alia duo, superbiam et humilitatem; in istis duobus interrogo vos, et de his respondete mihi: Quid est melius, superbia, an humilitas? Respondes, Humilitas. Junge illam virginali sanctitati. Superbia vero non solum non sit in virginitate tua, sed non remaneat nec in matre tua. Si enim tu tenueris superbiam, et tua mater humilitatem, melior erit mater quam filia. Iterum comparabo vos. Jam dudum singula cum intenderem, meliorem te [PL39.1568] inveneram: modo bina cum intendo, non dubito praeferre humilem mulierem virgini superbae. Et quomodo praeferre? Videte quomodo praefero illam, quam modo comparabam. Bona pudicitia conjugalis est, melior integritas virginalis. Duo bona comparabam, non malum et bonum; sed bonum et melius distinguebam. Porro autem duo illa cum posuero, superbiam et humilitatem, numquid possumus dicere, Bonum est superbia, sed melior est humilitas? Sed quid dicimus? Superbia malum est, humilitas bonum: et superbia magnum malum, humilitas magnum bonum. Si ergo horum duorum unum est malum, et alterum bonum: jungitur malum ad majus tuum bonum, et fit totum malum: jungitur bonum ad matris tuae minus bonum, et fit magnum bonum. Minorem locum habebit mater in regno coelorum, quoniam maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Majorem enim locum filia virgo, minorem locum mater maritata, ambae tamen ibi: quomodo fulgida stella, obscura stella, ambae tamen in coelo. Si vero mater tua fuerit humilis, tu superba: illa habebit qualemcumque locum, tu autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque dejecit? Inde cecidit diabolus, unde stantem dejecit hominem. Dejecit stantem: sed Christus descendens erexit jacentem. Unde te tamen erexit Dominus tuus, attende. Humilitate erexit, factus obediens usque ad mortem, humiliavit semetipsum (Phil. II, 8). Princeps tuus humilis, et tu superbus? Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. Si autem non fuerit, videat ubi erit. Ego nolo dicere, ne amplius videar terruisse. Imo utinam terruerim, et aliquid egerim. Utinam qui sic fuerat, vel quae sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia Dei: quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed si qui contristatus est, emendatur.

SERMO CCCLV. De Vita et Moribus clericorum suorum, I

CAPUT PRIMUM

1. Curandum ut bona sit non solum conscientia, sed etiam fama. Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine [PL39.1569] vivamus. Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram; ut et nos dicere fortassis audeamus, quamvis illi multum impares, quod dixit Apostolus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Et ideo nolo ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ut ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Propter nos, conscientia nostra sufficit nobis: propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est: maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum suum, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum (Tit. II, 7).

2. Vita communis, cujus exemplum in primis christianis. Monasterium ab Augustino, primum in horto, et post in episcopii domo institutum. In loco humili salus, in alto periculum. Vita communis in monasterio. Proprium aliquid habere quemquam vitae illius lege vetitum. Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis: nostis omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in ea domo quae dicitur domus episcopii, ut, quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum Apostolorum, Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Act. IV, 32). Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo volo vos nosse; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quaesivi esse quod sum. Elegi in domo Dei mei abjectus esse, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Ab eis qui diligunt saeculum, segregavi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non attuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc [PL39.1570] disponebam, in monasterio esse cum fratribus, cognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa esset, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum.

CAPUT II

Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium: sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulavi: quia et ista quaerere, quasi male sentire mihi videbatur. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vitae nostrae.

3. Januarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit. Testamentum fecit. Haereditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter Januarii filios de ejus haereditate. Venit ad nos etiam presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quae de illa speramus, in illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus aetatis); factum est ut ipsum argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere posset. Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui diu tanquam de suo, jurans quia ipsius erat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens; testamentum fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis! o fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus? [PL39.1571] Sed Ecclesiam scripsit haeredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum. Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium quasi Dei pauperem fingeret. Magnus inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestrae, propter hunc dolorem statui haereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod reliquit, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et quod doleo, ejus particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exhaeredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi autem Ecclesiae ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris, sicut Deus voluerit, cum paucis fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et sicut Dominus donaverit, finio.

4. Haereditatem cujusquam, exhaeredatis filiis, non suscipit Augustinus. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia ejus haereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius detestor: deinde, quia institutum meum est. Multi laudant quod dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde difficile est.

CAPUT III

Audistis modo cum Evangelium legeretur, Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non luxistis. Venit Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax, potator vini, et amicus publicanorum (Matth. XI, 17-19). Quid ego facio inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si suscepero haereditates eorum qui filios suos irati exhaeredant? Iterum quid sum facturus eis quibus canto, et nolunt saltare? qui dicunt, Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid: ecce quare non eam faciunt qui moriuntur haeredem; quia episcopus Augustinus de bonitate sua (laudando enim mordent, labiis mulcent, dentem figunt) donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere oblationes bonas, oblationes sanctas. Si quis autem irascitur in filium suum et moriens exhaeredat eum, si viveret, non eum placarem? non ei filium suum reconciliare deberem? Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cujus appeto haereditatem? [PL39.1572] Sed plane, si faciat quod saepe hortatus sum; unum filium habet, putet Christum alterum; duos habet, putet Christum tertium; decem habet, Christum undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam rebus, jam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meae in aliud vertere, ut alio modo me reprehendant, quia oblationes devotorum hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus est ea numerare? Ecce unum dico, filii Juliani haereditatem suscepi. Quare? Quia sine filiis defunctus est.

CAPUT IV

5. Bonifacii haereditatem quare non susceperit. Bonifacii haereditatem suscipere nolui: non misericordia, sed timore. Naviculariam nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui etiam de navibus acquirunt. Tamen una tentatio esset, iret navis, et naufragaret: homines ad tormenta daturi eramus, ut de submersione navis secundum consuetudinem quaereretur, et torquerentur a judice qui essent de fluctibus liberati? Sed non eos daremus. Nullo pacto enim hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret? Sed unde persolveret? Enthecam nobis habere non licet. Non est enim episcopi servare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes interpellant; ut plures tristes relinquamus, quia quod possimus dare omnibus, non habemus. Non habemus ergo enthecam. Propter naufragium ergo, hoc vitando feci, non donando. Nemo ibi me laudet, sed nemo etiam vituperet. Plane quando donavi filio, quod iratus pater moriens abstulit, bene feci. Laudent qui volunt, parcant qui laudare nolunt. Quid plura, fratres mei? Quicumque vult exhaeredato filio haeredem facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non Augustinum: imo Deo propitio neminem inveniat. Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo implevit omnibus qui sciunt, os laudibus Dei? Quidam cum filios non haberet, neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit Ecclesiae. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti quae ille donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere; sed jure fori, non jure poli.

6. Clericis suis praecipit, ut si qui habent proprium, cito dimittant. Clericatum, si cui a sua societate discedere placuerit, proponit non auferre. Simulare propositum sanctitatis pejus est, quam cadere a proposito. Clericatus magis onus quam honor. Sane etiam hoc noverit Charitas vestra dixisse me fratribus meis, qui mecum manent, ut quicumque habet aliquid, aut vendat et eroget, aut donet et commune illud faciat. Ecclesiam habet, per quam nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque ad Epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis non diviserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos, vel nondum de re sua aliquid egerunt, quia exspectabatur aetas legitima. Faciant inde quod volunt: dum tamen sint pauperes mecum, [PL39.1573] simul exspectantes misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt: certe ego sum qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum vellet manere; ut si vellet discedere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctae societatis promissum coeptumque consortium. Ecce in conspectu Dei et vestro, muto consilium: qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia ejus, maneant ubi volunt, et ubi possunt, non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum enim est, quis nesciat? malum est cadere a proposito; sed pejus est simulare propositum. Ecce dico, audite: qui societatem communis vitae jam susceptam, quae laudatur in Actibus Apostolorum, deserit, a voto suo cadit, et a professione sancta cadit. Observet judicem, sed Deum, non me. Ego ei non aufero clericatum. Quantum sit periculum, ante oculos ejus posui: faciat quod vult. Novi enim quia si aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei deerunt patroni, non ei deerunt suffragatores, et hic et apud episcopos qui dicant, Quid mali fecit? Non potest tecum tolerare istam vitam: extra episcopium vult manere, et de proprio vivere, ideone debet perdere clericatum? Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nec implere. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et, Melius est non vovere, quam vovere et non reddere (Eccle. V, 4). Virgo etsi nunquam fuit in monasterio, et virgo sacra est, illi nubere non licet, quamvis esse in monasterio non compellitur. Si autem coepit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est; dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum: interius sanctitatem; nam clericatum propter populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius, cui magis onus est quam honor: sed quis sapiens et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? Ergo professus est sanctitatem, professus est communiter vivendi societatem; professus est quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1): si ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit; dimidius et ipse cecidit. Quid ad me? Non eum judico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit: si vero intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum: nemini eum tollo nolenti mecum communiter vivere. Habet Deum, qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat libertatem: sed videat utrum habere possit felicitatis aeternitatem.

7. Pollicetur sermonem subsequentem. Sufficiant haec nunc interim Charitati vestrae. Quod egero cum fratribus meis, annuntiabo vobis. Spero enim bona. Omnes mihi libenter obediunt: nec inventurus sum [PL39.1574] aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis. Quod ergo egero post Epiphaniam, Charitati vestrae in Domini voluntate nuntiabo; et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Januarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidae infirmitati. Ego, sicut videtis, per aetatem modo senui, sed per infirmitatem corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet, quod dixi modo, ipse det vires, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anima in hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis.

SERMO CCCLVI. De Vita et Moribus clericorum suorum, II

1. Forma vivendi coenobitarum in Actibus Apostolorum descripta. Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quod enim ait Apostolus, spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Qui nos amant, quaerunt quod laudent in nobis: qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque medio constituti, adjuvante Domino Deo nostro, et vitam et famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant de detractoribus laudatores. Quomodo autem vivere velimus, quomodo Deo propitio jam vivamus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad commemorandos vos, ipsa de libro Actuum Apostolorum vobis lectio recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma quam desideramus implere. Dum ergo recitatur, vos intentissimos volo, ut post ejus recitationem, quod institui loquar, Deo donante, intentioni vestrae. (Et Lazarus diaconus legit:) »Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat« (Act. IV, 31-35). (Cumque Lazarus diaconus recitasset, et episcopo codicem tradidisset; Augustinus episcopus dixit:) Et ego legere volo. Plus enim me delectat hujus verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem. »Cum orassent, motus [PL39.1575] est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat.« (Cumque episcopus legisset, dixit:)

2. Unde Augustino visum est de suorum clericorum vita apud plebem agere. Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autem quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem: quoniam, sicut jam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati perhibet testimonium lectio, quam modo, cum recitaremus, audistis, moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Erat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum praedicaret istam societatem, et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores ejus, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum: continuo ille detractor caput movens, dentem promovens, diceret, Ita vere sic ibi vivitur, quomodo tu dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et reliquit? Certe omnia ibi sunt communia? certe nemo dicit aliquid suum? Sub his verbis quid ageret laudator meus? Nonne os ejus quasi plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse poeniteret? Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad istam diligentiam veniremus.

3. Clerici omnes Augustini in proposito paupertatis constantes inventi. Valens diaconus, Patricius subdiaconus. Nuntio ergo vobis unde gaudeatis. Omnes fratres et clericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum, tales inveni, quales desideravi. Sed qui de sua qualicumque paupertate, quod statuerant, nondum fecerunt, hi duo sunt, Valens diaconus, et paulo ante dictus nepos meus subdiaconus; sed matris vita impediebat, quia inde vivebat. Exspectabatur in illo etiam legitimae aetatis accessus, ut quod faceret, firmissime faceret. Nondum autem fecit, quia ipsos agellos habet cum suo fratre communes, et sub indiviso eos possident. Si autem divisi fuerint, eos cupit Ecclesiae conferre, ut inde alantur qui sunt in proposito sanctitatis, quousque in hac vita degunt. [PL39.1576] Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur, Qui autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Adhuc autem mancipia sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea manumittere; non potest antequam dividantur. Quid enim ad quem pertineat, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, quia major est, pertinet divisio; et ad fratrem ejus electio. Et ipse frater ejus Deo servit, subdiaconus est cum sancto fratre meo et coepiscopo Severo in Ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum est, ut illi servuli dividantur, manumittantur, et sic det Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus ex quo conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de agellulis suis agere invita usufructuaria matre sua, quae hoc anno defuncta est. Inter ipsum et sorores ejus sunt quaedam in Christi adjutorio cito finienda: ut et ipse faciat quod servum Dei decet, quod ipsa professio, et ista exigit lectio.

4. Faustinus diaconus. Diaconus Faustinus, sicut pene omnes nostis, hic de militia saeculi ad monasterium conversus est: hic baptizatus, inde diaconus ordinatus. Sed quia exiguum est quod videtur possidere, sicut jurisperiti loquuntur, jure, non corpore reliquerat illud, et ab ejus fratribus tenebatur. Nunquam inde cogitavit ex quo conversus est, nec ipse aliquid quaesivit a fratribus suis, nec ab illo est aliquid quaesitum. Modo quia ventum est ad hunc articulum temporis, cum consilio meo divisit ipsam rem: et dimidiam donavit fratribus suis, dimidiam Ecclesiae pauperi in loco eodem constitutae.

5. Severus diaconus caecus. Diaconus Severus sub qua Dei disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamen non perdidit mentis. Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua patria huc desiderabat adducere. Emerat autem non sua pecunia, quam non habebat; sed ex collatione religiosorum virorum, quos mihi quaerenti etiam nominans indicavit. De ipsa non possum dicere quid fecerit, aut quid disponat, nisi quia totum et ipse in mea posuit voluntate, ut quidquid ipse vellem, hoc inde fieret. Sed habet quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me judicem posuit; ut cum illae causae fuerint terminatae, fiat de ipsa domo quod ego voluero. Quid autem velle potero Deo regente, nisi quod justitia jubet, et pietas postulat? Habet etiam in patria sua aliquos agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiam illic in illo loco positae pauperi largiatur Ecclesiae.

6. Hipponensis diaconus. Diaconus Hipponensis homo pauper est, quid alicui conferat, non habet: tamen de laboribus suis antequam esset clericus emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro manumissurus est episcopalibus Gestis.

[PL39.1577] 7. Eraclius diaconus. Diaconus Eraclius ante vestros oculos versatur, opera ejus lucent coram oculis vestris. De opere ejus et expensa pecunia memoriam sancti Martyris habemus. De pecunia sua emit etiam possessionem ex consilio meo: nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placeret. Ego si pecuniae avidus essem, aut necessitates meas ipsas, quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare, dicit aliquis? Quia possessio illa quae ab illo empta et Ecclesiae donata est, adhuc nihil praestat Ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium, et quia mutuatus fuerat, hoc de ejus adhuc fructibus reddit. Homo sum senex, quantus mihi de illa possessione potest fructus accedere? Numquid promitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsa suspecta mihi adhuc aetas ejus fuit, et verebar ne forte, ut sunt homines, matri ejus hoc displiceret; et diceret inductum a me fuisse adolescentem, ut bona ejus paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui ejus pecuniam in illa possessione servari; ut si aliquid, quod Deus avertat, aliter quam volumus evenisset, redderetur villa ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis sit fama mea necessaria: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postea ecclesia notum vobis, et sua pecunia aedificavit domum. Et hoc nostis. Ante paucos dies priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiae. Exspectabat enim ut eam perficeret, et perfectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si autem venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo, pauper remansit: sed in charitatis possessione permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, jam quidem in monasterio viventes, quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat, Dives est: nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum vel animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam nullam habet servatam: utinam quam debet restituat.

8. Subdiaconi. Caeteri, id est, subdiaconi, pauperes sunt, Deo propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant non habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi cupiditates. Vivunt nobiscum in societate communi: nemo eos distinguit ab illis qui aliquid attulerunt. Charitatis unitas praeponenda est terrenae commodo haereditatis.

[PL39.1578] 9. De presbyteris. Restant presbyteri. Sic enim ad eos gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil charius est, charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis ipsorum: non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt.

10. Leporius presbyter. Vobis dico, qui forte nescitis; nam vestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamvis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen jam Deo servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi; non quia nihil habuit, sed quia jam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi et Ecclesiae una est. Ubicumque fecit opus bonum, pertinet et ad nos, si congaudeamus. Hortus est unus ubi nostis, ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad Ecclesiam non pertinet, nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et eis ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc daretur locus hominibus, suspiciones suas rodentibus, et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant, quasi iste jam de saeculo exierit. Numquid enim cum obierit ipse, illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos ibi bene conversantes, et regente Deo in disciplina Christi sic viventes, ut de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur. Pecuniam non habet, quam suam dicere possit: habebat xenodochium aedificandum, quod modo videtis aedificatum. Ego illi injunxi, ego jussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, operatus est: quomodo meo jussu etiam basilicam ad octo Martyres fabricavit, de his quae per vos Deus donavit. Coepit enim de pecunia quae data erat Ecclesiae propter xenodochium, et cum coepisset aedificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adjuverunt prout quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo quid factum sit videt. De pecunia, quia non habet, mihi credant, dentem compescant, non frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam; sed lapides ejus domus fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem praestat; sed Ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ante domum presbyteri, ad domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri: ubi est domus mea, ibi est domus presbyteri: alibi non habet domum; sed ubicumque habet Deum.

11. Lis inter Januarii filios, sponte finita. Quid amplius [PL39.1579] quaeritis? Nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Januarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia pecuniaria: sed tamen sicut inter fratres, salva, Deo propitio, charitate. Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset, judicando finirem. Paraveram me judicem: sed antequam judicarem, ipsi unde judicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde judicarem, sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, Ecclesia renuntiante.

12. Obtrectatorum calumniae sine rixa refellendae. Post sermonem meum locuturi sunt homines; sed et quodlibet homines loquantur, qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si fuerit tale, ut sit iterum necesse nos purgare, respondebo detractoribus, respondebo maledicis, respondebo incredulis, non nobis credentibus praepositis suis, ut potero, respondebo quod Dominus dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt. Tamen si linguas exercuerint, audient, Deo propitio, vobiscum responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit; cum fortasse etiam ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quaecumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde Charitati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quia quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostrum est, fecimus: plus quid faciamus, non habemus. Ante oculos vestros sumus. Nullius aliquid desideramus, nisi bona opera vestra.

13. In communem usum cedere vult, quae clericis suis offeruntur a fidelibus. Augustini modestia. Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia eorum fovere contra me. Omnibus offerte quod vultis, offerte de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus jumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det byrrhum, vel lineam tunicam, seu aliquid, nisi in commune: de communi [PL39.1580] accipio et mihi ipsi, cum sciam commune me habere velle quidquid habeo. Nolo talia offerat Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius utar; offerat mihi, verbi gratia, byrrhum pretiosum: forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines quia inveni pretiosas vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mei, vel in illa saeculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam; talem det, unde non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non decet hanc professionem, hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo vel in nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere; non prohibeo religiosos vel religiosas mittere eis quod eis videtur ut mittant: prandium tamen et coenam extra nemo habebit.

14 Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum violaverit. Ecce dico, audistis, audiunt: Qui habere voluerit proprium et de proprio vivere, et contra ista praecepta nostra facere; parum est ut dicam, non mecum manebit: sed et clericus non erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere socialem vitam nostram, non illis tollerem clericatum; sed seorsum manerent, seorsum viverent, quomodo nossent Deo viverent. Et tamen ante oculos posui, quantum malum sit a proposito cadere. Malui enim habere vel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus est. Quomodo ergo quicumque voluisset extra manere et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit: adjuvabit me Deus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deum nostrum et misericordiam ejus, quia sicut dispositionem meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt.

15. Presbyter Barnabas. Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meos, inter quos est et presbyter Barnabas. Sed de illo audivi quaedam fuisse jactata, ante omnia quod emit villam a dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est: [PL39.1581] monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quaeratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse. Beatus homo, qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vel modo credite, et detractores audire libenter desinite. Jam dixi, ego sum testis. Dictum est de illo quod anno praepositurae suae per industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, darem illi licentiam poscendi fundum Victorianensem: tanquam dixisset mihi, Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem. Et hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur, fecit debita reddenda. A nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit aliquid quod non debebatur, etiam monasterio illi quod per ipsum Deus instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessit, nisi quadraginta solidorum offerens pensionem. Sed vidimus fundum amplius posse dare, ut celerius redderetur debitum; et commisi fidei ejus, ut de ipsa conductione lucra non requirerent fratres; sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus reddat. Ex numero vestro sit aliquis, cui haec committam; ex numero ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter vendat, ut reddi possit facilius quod debetur, et hodie recedit inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est antequam ordinaretur presbyter; in ipso loco monasterium instituit. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi, ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat Ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddam. Quod si nemo de laicis fuerit inventus, ego praepono alium, iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei: quia non expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus crescit: sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum est, Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes falsa: quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V, 11, 12). Nolumus cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus.

SERMO CCCLVII. De laude pacis. Apud Carthaginem habitus, instante collatione cum Donatistis, anno 411, circiter 15 diem maii

1. Pacis laus. Tempus est exhortari Charitatem vestram, pro viribus quas Dominus donat, ad pacem amandam, et pro pace Dominum deprecandum. Sit ergo pax dilecta nostra et amica, cum qua sit castum cubile cor nostrum; cum qua sit fida requies et non amarum consortium, cum qua sit dulcis complexus et inseparabilis amicitia. Pacem laudare difficilius est, quam habere. Si enim eam laudare volumus, vires optamus, sensus quaerimus, verba libramus: si autem habere volumus, sine aliquo labore habemus et possidemus. Laudandi sunt qui amant pacem: qui autem oderunt, melius interim docendo ac tacendo pacandi, quam vituperando provocandi. Verus pacis amator inimicorum ejus amator est. Quemadmodum enim, si lucem istam amares, caecis non irascereris, sed eos doleres; quale enim bonum tu caperes, nosses, et ideo quanto bono illi fraudarentur conspiciens, misericordia tibi digni viderentur; et si opes haberes, si artem, si medicamentum, potius ad eos sanandos curreres, quam damnandos: ita si pacis amator es, quisquis es, miserere eum qui non amat quod amas, qui non habet quod habes. Talis quippe est res quam diligis, ut non invideas compessessori tuo. Habet tecum pacem, et tibi non angustat possessionem. Quidquid terrenum amas, difficile est ut habenti non invideas. Deinde si forte ascendit in animum tuum, terram, quam possides, communicare cum amico, ut laudetur benevolentia tua, ut etiam in istis temporalibus rebus charitas praedicetur: si ergo velis possessionem tuam terrenam, velut praedium, velut domum, vel quodlibet hujusmodi, communicare cum amico; communicas cum uno, et admittis eum ad societatem, et gaudes cum illo. Cogitas admittere tertium fortassis, et quartum: jam attendis quantos capiat, quantos ferat, vel domus ad inhabitandum, vel ager ad pascendum; et dicis, Jam quintum non capit, sextus habitare non potest nobiscum, septimum quando pascit tantilla possessio? Excludit ergo caeteros, non tu, sed angustia. Ama pacem, habe pacem, posside pacem, cape ad te quantos potes ad possidendam pacem: tanto latior erit, quanto a pluribus possidebitur. Domus terrena cohabitatores multos non capit: possessio pacis cum multis habitatoribus crescit.

2. Pacem hoc est habere, quod amare. Quam bonum est amare! Hoc enim est habere. Quis autem nolit crescere quod amat? Si paucos tecum vis esse in pace, parva tibi erit pax. Si vis crecere istam possessionem, adde possessorem. Nam illud quod dixi, fratres, Bonum est amare pacem, et ipsum amare est habere, quanti constat? qua voce laudetur, quo corde cogitetur: Hoc est habere, quod amare? Considera caetera, quorum homines cupiditate conflagrant. Vide [PL39.1583] alium amare fundos, argentum, aurum, filios numerosos, pretiosas et ornatas domos, amoenissima et pretiosissima praedia. Amat hoc? Amat. Numquid jam, qui amat, habet? Potest fieri ut horum omnium amator inanis sit. Quando non habet amat, cupiditate ardet ut habeat: cum autem habere coeperit, timore cruciatur ne perdat. Amat honorem, amat potestatem. Quanti homines potestatibus accipiendis privati suspirant? et plerumque ante illos occupat ultimus dies, quam perveniant ad id quod amant. Quanti ergo constat, quod cum amaveris, habebis? Non pretio quaeris quod amas; non ambulas ad patronum, per quem pervenias. Ecce ubi stas, ama pacem, et tecum est quod amas. Res ista cordis est: nec sic cum amicis communicas pacem, quomodo panem. Panem quippe si communicare velis, quanto plures sunt quibus frangitur, tanto minus fit unde datur. Pax autem illi pani similis est, qui in manibus discipulorum Domini frangendo et dando crescebat.

3. Schismatici ad pacem pacifice revocandi. Donatistarum animus ab unitate alienus. Habete igitur pacem, fratres. Si vultis ad illam trahere caeteros, primi illam habete, primi illam tenete. In vobis ferveat quod habetis, ut alios accendat. Odit pacem haereticus, et lucem lippus. Numquid ideo mala lux, quia lippus non potest eam tolerare? Odit lucem lippus: sed tamen propter lucem creatus est oculus. Datur itaque opera ab eis qui amant pacem, et volunt secum possideri quod amant, ut possessore addito crescat possessio. Dent ergo operam curari oculos lipporum, qualibet ope, quolibet conatu. Nolens curatur, non vult dum curatur: sed dum lucem viderit, delectabitur. Puta quia succenset; noli instando defatigari. Amator pacis, attende, et delectare tu prior pulchritudine dilectae tuae, et inardesce ad trahendum alterum. Videat quod vides, amet quod amas, teneat quod tenes. Alloquitur te dilecta tua, quam diligis: loquitur tibi, Ama me, et continuo habes me. Adduc tecum quos potes ad amandum me; casta ero, et integra permanebo. Adduc quos potes, inveniant, teneant, perfruantur. Si lucem istam non corrumpant multi videntes; me corrumpunt multi amantes? Sed nolunt venire, quia non habent unde me possint videre. Nolunt venire, quia splendor pacis reverberat lippitudinem dissensionis. Vide miserandam vocem lipporum. Nuntiatur illis, Visum est ut pacem habeant Christiani. Tali nuntio illi accepto, aiunt inter se, Vae nobis. Quare? Unitas venit. Quid est? quae vox, Vae nobis, unitas venit? Quanto justius diceretis, Vae nobis, dissensio venit? Absit hoc, ut veniat dissensio: haec tenebrae sunt videntium. Nam venit unitas, gaudendum est, fratres. Quid expavisti? Unitas venit, dictum est. Num dictum est, Fera venit, ignis venit? Unitas venit, lux venit. Si velit veridice respondere, dicet vobis: Non expavi, quia fera venit: non enim timidus sum: sed expavi, quia lux venit; lippus enim sum. Danda igitur opera curandi. Communicandum est cum illis, quod communicatione non fit angustum, pro viribus, quantum valemus, quantum donat Deus.

[PL39.1584] 4. Mansuetudo haereticis exhibenda litigantibus et conviciantibus. Non jurgiis, sed magis apud Deum precibus agendum est contra haereticos. Proinde, charissimi, exhortor Charitatem vestram, ut exhibeatis illis christianam et catholicam mansuetudinem. Nunc curandis instatur. In fervore sunt oculi sanctorum, caute curandi, leniterque tractandi sunt. Nemo suscipiat cum aliquo litem, nemo velit nunc vel ipsam suam fidem altercando defendere, ne de lite scintilla nascatur, ne quaerentibus occasionem occasio praebeatur. Prorsus convicium audis, tolera, dissimula, praeteri. Memento curandum. Videte quam blandi sunt medici eis quos etiam mordaciter curant. Audiunt convicium, praebent medicamentum, nec reddunt convicium convicio. Verbum sit verbo: ut unus sit curandus, alter curat: non duo litigantes. Fertote, obsecro, fratres mei. Sed non fero, inquit, quia blasphemat Ecclesiam. Hoc te rogat Ecclesia, ut feras, quia blasphematur Ecclesia. Detrahit, inquit, episcopo meo; crimen dicit in episcopum meum, et taceo? Crimen dicat, et tace; non agnoscendo, sed ferendo. Hoc praestas episcopo tuo, si pro illo tempore non miscearis. Intellige tempus, habeto consilium. Deum tuum quanti blasphemant? Tu audis, et ille non audit? tu nosti, et ille non novit? Et tamen facit oriri solem super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ostendit patientiam, differt potentiam. Sic et tu agnosce tempus, noli provocare tumentes oculos ad turbandos se ipsos. Amator pacis es? Sit tibi in corde bene cum dilecta tua. Et quid agam? Habes quod agas. Tolle jurgia, convertere ad preces. Noli conviciis repellere conviciantem, sed ora pro eo. Loqui vis illi contra illum: loquere Deo pro illo. Non tibi dico quod taceas: sed elige magis ubi loquaris, apud quem tacitus loqueris, labiis clausis, corde clamante. Ubi non te videt, ibi esto bonus pro illo. Illi autem pacem non amanti, et litigare volenti, responde pacificus: Quidquid vis dicas, quantumlibet oderis, ut placuerit detesteris, frater meus es. Quid agis, ut non sis frater meus? Prorsus bonus, malus, volens, nolens, frater meus es. Et ille: Unde sum frater tuus, hostis, inimice? Sic quomodo ista dicis, frater meus es. Mirum videtur: odit, detestatur, et frater est? Illi enim vis credam nescienti quid loquatur? cujus opto sanitatem, ut lucem videat, et fratrem agnoscat. Illi ergo vis credam, quia non sum frater ipsius, quia detestatur, quia odit, et non potius ipsi luci? Audiamus quid dicat ipsa lux. Prophetam lege: Audite, qui pavetis, verbum Domini. Spiritus sanctus loquitur per Isaiam prophetam: Audite, qui pavetis, verbum Domini. Dicite, Fratres [PL39.1585] nostri estis, eis qui vos oderunt, et qui vos detestantur. Quid est? Radiavit lux, ostendit fraternitatem: et adhuc dicit lippus, Claude fenestram. Praebe oculos tuos luci: agnosce fratrem in tenebris non constitutum, in tenebris constitutus: et dic, dic securus, verba Dei dicis et non mea. Dicite, dicit Deus, Fratres nostri estis: quibus? eis qui vos oderunt. Nam quid mirum si dicitis eis qui vos diligunt? His qui vos oderunt, et qui vos detestantur. Utquid hoc? Audi, et causae aspice fructum. Velut interrogaveris Dominum Deum tuum, et dixeris, Domine, quomodo dicam, Frater meus es, qui odit, qui detestatur? Dic quare. Ut nomen Domini honorificetur. Appareat vel in jucunditate: ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Vide, obsecro, fructum patientiae, tantae mansuetudinis. Dicite, Fratres nostri estis. Quare? Ut nomen Domini honorificetur. Quare autem non te agnoscit fratrem? Quia nomen hominis homines honorificavit. Ergo dic, frater meus: oderis licet, detesteris licet, frater meus es. Agnosce in te signum patris mei. Sermo patris nostri. Male frater, litigiose frater, frater meus es tu. Dicis etenim tu, quomodo et ego, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Unum dicimus: quare in uno non sumus? Rogo te, frater, agnosce quod mecum dicis, et damna quod contra me facis. Adverte verba exeuntia de ore tuo. Audi, non me, sed te. Vide cui dicimus, Pater noster qui es in coelis. Non amicus, non vicinus; sed ipse cui dicimus, concordare nos jubet. Simul habemus apud Patrem unam vocem: quare non simul habemus unam pacem?

5. Pia opera pro Ecclesiae obtinenda pace. Jejunium solemne post Pentecosten. Hospitalitas in eos qui Carthaginem veniunt collationis causa. Talia dicite ardenter, dicite leniter. Dicite ardentes fervore charitatis, non tumore dissensionis, et deprecamini nobiscum Dominum solemnibus jejuniis. Quae jam reddimus Deo, reddamus et pro causa. Jam enim jejunamus post Pentecosten solemniter: et utique jejunaremus, etiamsi ista causa non esset. Quid ergo debemus fratribus nostris, quos in nomine Domini Dei nostri, medici nostri, curandos sanandosque suscipimus, illi offerentes ut sanentur, non nobis manus medici praesumentes? Sed quid facimus? Deprecemur ipsum medicum, jejunantes humili corde, pia confessione, timore fraterno. Exhibeamus Domino pietatem, fratribus charitatem. Crescant enim eleemosynae nostrae, quibus exaudiantur facilius orationes nostrae. Hospitalitatem sectamini. Tempus est: servi Dei veniunt. Tempus est, occasio est, quare perit? Attende quid habes in coenaculo domus tuae. Attende et sursum quid reponas, quid tibi serves, de quo thesauro solo securus es. Pone sursum, commenda non servo tuo, sed Domino tuo. Numquid illic times ne fur obrepat, ne effractor invadat, ne hostis turbulentus eripiat? [PL39.1586] Fac ut habeas quod tibi reddatur. Nec hoc tibi redditur, quod posueris. Feneratorem te vult Dominus, sed suum, non proximi tui.

SERMO CCCLVIII. De pace et charitate. Carthagine habitus, ante collationem cum Donatistis, II

1. Pacis conciliandae cura catholicis episcopis. Vinci nolens a veritate, vincitur ab errore. Curam nostram pro vobis, et pro inimicis nostris et vestris, et pro salute omnium, pro quiete, pro pace communi, pro unitate quam Dominus jussit, Dominus diligit, adjuvent preces Sanctitatis vestrae, ut de illa identidem et ad vos loquamur, et vobiscum gaudeamus. Etenim de pace et charitate loqui, si semper amamus, semper debemus. Multo magis ergo isto tempore, quando pax sic amatur, ut in periculo ejus amandae et tenendae constituti illi, quibus malum pro malo non reddimus, et cum quibus, sicut scriptum est, odio habentibus pacem sumus pacifici, et quia pacem loquimur eis, debellare nos volunt gratis (Psal. CXIX, 7). Illi ergo qui tales sunt, periclitantur inter amorem pacis et confusionem pudoris: nec id agunt, cum vinci nolunt, ut invicti sint. Qui enim vinci a veritate nolunt, ab errore vincuntur. O si eos charitas potius quam animositas superaret! Inde victores fierent, unde victi essent. Nos autem Ecclesiam catholicam, ad cujus pacem et concordiam et reconciliationem invitamus inimicos ejus, non humanis opinionibus, sed divinis testimoniis, amamus, tenemus et defendimus. Quid cum illo agam, qui pro parte clamat, et contra totum litigat? Nonne bonum illi est vinci, qui si victus fuerit, totum tenebit; si vicerit, in parte remanebit? Imo si vincere sibi videbitur. Nam non vincit nisi veritas: victoria veritatis est charitas.

2. Testimonia pro Ecclesiae catholicae unitate. Contentio catholicorum quomodo dilectionis est, non litis. Quid ergo vobis, fratres, Ecclesiam catholicam toto orbe terrarum fructificantem atque crescentem commendem multis verbis, et meis. Habemus verba Domini pro illa, et pro nobis. Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 7 et 8). Quare ergo, fratres, de possessione litigamus, et non potius sanctas tabulas recitamus? Venisse nos opinemur ad judicem. De possessione contentio est: et haec contentio non litis, sed dilectionis est. Denique litigator terrenae possessionis ad hoc litigat, ut excludat adversarium: nos ut intromittamus. Litigator terrenae possessionis, cum audierit adversarium dicentem, Possidere volo; respondet, Non permitto. Ego autem fratri dico, Possideas mecum volo: ille litigando dicit, Nolo. Non itaque timeo ne contemnat me Dominus, et corripiat, [PL39.1587] sicut illos fratres, vel illum fratrem, qui eum interpellavit in populo, et ait: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Continuo Dominus proferens correptionem, quia oderat divisionem: Dic, homo, inquit, quis me constituit judicem, aut divisorem haereditatis inter vos? Ego autem dico vobis, cavete ab omni cupiditate (Luc. XII, 13-15). Istam correptionem non timeo. Interpello enim Dominum meum, fateor, interpello. Non tamen dico, Domine, dic fratri meo, ut dividat haereditatem mecum: sed dico, Domine, dic fratri meo, ut teneat mecum unitatem. Ecce possessionis hujus tabulas recito, non ad hoc ut solus possideam, sed ut fratrem meum mecum nolentem possidere convincam. Ecce tabulas, frater: Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Christo dictum est. Nobis ergo dictum est, quia Christi membra sumus. Quid curris in parte? aut quid remanes in parte? Ecce totum tene quod in tabulis. Quaeris inter quem et quem possideas, quomodo solent instrumentis quaeri possessores, inter quos sint affines. Qui tibi dedit omnes fines, nullos dimisit affines.

3. Testimonium pro catholica Ecclesia. Aliud testimonium. Audi sanctarum aliud testimonium tabularum. De Domino dicitur Christo in figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient illi. (Psal. LXXI, 8-11). Quando dicebatur, credebatur: quando impletur, negatur. Tene ergo mecum haereditatem a mari usque ad mare, et a flumine, scilicet Jordane, ubi coeptum est Christi magisterium, usque ad terminos orbis terrae. Quare non vis? Quare huic promissioni et haereditati, divitiis tuis, inimicus es? Quare non vis? Propter Donatum? propter Caecilianum? Quis fuit Donatus? quis Caecilianus? Utique homines. Si boni, bono suo, non meo: ergo et si mali, malo suo, non meo. Tu Christum accipe, et zelantem Christo ejus Apostolum attende: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ut autem hoc diceret, vide quid horruit: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12 et 13)? Si non in nomine Pauli, multo minus in nomine Caeciliani; multo amplius, et multo minus in nomine Donati. Et tamen adhuc post apostolicas voces, post Ecclesiae declarationem et toto mundo dilatationem, dicitur mihi, Non dimitto Donatum, non dimitto nescio quem Gaium, Lucium, Parmenianum; mille nomina, mille scissuras. Privabis te, sequendo hominem, tanta [PL39.1588] haereditate, de quâ modo audisti, A mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis terrae? Quare illam non tenes? Quia hominem amas. Quid est homo, nisi animal rationale factum de terra? Ideo ergo inimicus es, quia terram lingis. Despice hoc potius Noli lingere terram, ut spem ponas in eum qui fecit coelum et terram. Haec spes nostra, haec testimonia. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Noli remanere in terra, sed quo vocata est terra.

4. Charitas latum mandatum, quo pax redintegratur. Et quis potest ibi omnia de tabulis sanctis possessionis hujus testimonia recitare? Quare ergo non convertuntur ad Ecclesiam, nisi quia ipsius est vox Ecclesiae, Convertantur ad me qui timent te, et cognoscant testimonia tua? Vidit hoc Ecclesia, quod dixit in Psalmo: modo audistis; recentia sunt verba in auribus et cordibus vestris. Omnis consummationis vidi finem. Quid est, Omnis consummationis vidi finem? Consummationis perfectionis, non consumptionis: vidi finem perfectionis, non abolitionis. Omnis consummationis vidi finem. Quis est iste finis? Latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 79, 96). Finis enim praecepti est, jam vos dicite mecum (a populo acclamatum est), charitas de corde puro (I Tim. I, 5). Omnes dixistis, quod non infructuose semper audistis. Finis praecepti est charitas de corde puro. Finis, quo perficimur, non quo consumimur. Iste finis latus est, quia mandatum Dei est, de quo dictum est, Latum mandatum tuum valde. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Vide latitudinem mandati hujus. Ubi latum est? numquid in carne? In corde potius. Nam si et in carne latum esset, auditores studiosi, angustias non pateremini. In corde latum est. Ubi latum est vide, si sit unde videas, et hinc audi Apostolum, quam latum est mandatum charitatis. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus vestris (Rom. V, 5). Non dixit, Inclusa; sed, diffusa. Verbum enim quod est inclusa, quasi angustias sonat: quod est diffusa, latitudinem insinuat. Latum ergo mandatum tuum valde. Domine Deus noster, approba quia propter ipsam latitudinem fratres nostros ad possessionem pacis invitamus. Episcopi vultis esse? Nobiscum estote. Non vult populus duos episcopos. Nobiscum in haereditate fratres estote. Non propter honores nostros impediamus pacem Christi. Quem honorem in coelesti pace accepturi sumus, si honorem nostrum nunc in terrena lite defendamus? Tollatur paries erroris, et simul simus. Agnosce me fratrem: agnosco te fratrem: sed excepto schismate, excepto errore, excepta dissensione. Haec corrigatur, et meus es. Annon vis esse meus? Ego, si te corrigas, volo esse tuus. Ergo sublato errore de medio, tanquam pariete maceriae contradictionis et divisionis, esto frater meus, et ego sim frater tuus, ut ambo simus ejus qui Dominus est et meus, et tuus.

5. Catholici quo animo veniunt ad collationem. Hoc dicimus amore pacis, non diffidentia veritatis. Hoc [PL39.1589] enim rescripsimus, hoc propositum legistis (Epistt. 128 et 129); quia causam conferendam non fugimus, imo ut conferatur instamus; ut cum demonstravero possessionem, sic cum illo communicem haereditatem. Intrepidus veniat, securus veniat, doctus veniat: nolo auctoritate praejudicare. Aperiamus oculos ad illum qui errare non potest: ipse nos doceat quae sit Ecclesia. Audistis testimonia ejus. Non eam contaminant humana delicta, quam non redemit humana justitia. Et tamen, cum alia sit causa Ecclesiae, alia hominum, et omnino distincta sit, nec hominum causam formidamus, quos accusaverunt et convincere non potuerunt. Purgatos novimus, purgatos legimus. Qui si non essent purgati, non in causa eorum Ecclesiam constituerem, nec aedificarem super arenam, et dejicerem de petra. Quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam (Matth. XVI, 18). Petra autem erat Christus. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Hoc tenete, hoc amate, hoc fraterne et pacifice dicite.

6. Rogat ne quisquam de plebe irruat in locum collationis. Ad collationis locum nullus vestrum irruat, fratres mei. Prorsus, si fieri potest, etiam per illum locum transitum devitate, ne forte aliquis contentionis et litis aditus inveniatur, vel occasio aliqua praebeatur, et inveniant ipsam occasionem qui quaerunt occasionem. Maxime quoniam qui parum Deum timent, aut admonitionem nostram parvi pendunt, vel quia praesentia diligunt, debent saltem terrenae potestatis severitatem venerari. Edictum viri illustris publice propositum legistis: quod quidem non propter vos propositum est qui Deum timetis, et commonitionem episcoporum vestrorum non contemnitis; sed ne quis ista non curet, ne quis ista contemnat. Videant igitur quales sunt: ne forte illis eveniat quod ait Apostolus, Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timendi bono opere, sed malo (Rom. XIII, 2 et 3). Vitemus omnes seditiones, omnes causas seditionis. Forte dicitis: Intenti sumus quid facturi sumus. Et quid vobis injungamus? Partes forte uberes pietatis. Nos disputemus pro vobis: vos orate pro nobis. Orationes etiam vestras, sicut jam ante praemonuimus, jejuniis et eleemosynis adjuvate. Addite pennas illis, quibus volant ad Deum. Sic agentes negotium, fortasse utiliores nobis eritis, quam nos vobis. Nemo enim nostrum in hac disputatione de se praesumit: in Deo est tota spes. Neque enim meliores sumus Apostolo, qui dicit, Orate pro nobis. Orate, inquit, [PL39.1590] pro me, ut detur mihi sermo (Ephes. VI, 19). Illum ergo pro nobis rogetis, in quo spem posuimus, ut de nostra disputatione gaudeatis. Tenete ista, fratres, obsecramus vos: per nomen ipsius Domini, per auctorem pacis, plantatorem pacis, dilectorem pacis, oramus vos, ut eum pacifice oretis, pacifice deprecemini; et memineritis esse filii ejus, a quo dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).

SERMO CCCLIX. De eo quod scriptum est in Ecclesiastico, cap. XXV, 2, Concordia fratrum, et amor proximorum, etc. De lite et concordia cum Donatistis. Habitus post collationem

1. Tria excellentia. Concordia rara, quare. Prima lectio divinorum eloquiorum, de libro qui appellatur Ecclesiasticus, commendavit nobis tria quaedam excellentia et consideratione dignissima, concordiam fratrum, et amorem proximorum, et virum ac mulierem sibi consentientes. Bona haec sunt plane, jucunda et laudabilia in rebus humanis; sed in divinis rebus multo potentiora. Quis est enim qui non congaudet concordibus fratribus? Et quod dolendum est, in rebus humanis tam magna res rara est: res ab omnibus laudatur, a paucissimis custoditur. Beati qui in se ipsis amplectuntur, quod etiam in aliis laudare coguntur. Nulli fratres non laudant concordantes fratres. Et unde fratres concordes esse difficile est? Quia litigant de terra, quia volunt esse terra. Audivit enim ab initio peccator homo, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Unde discutiamus et perscrutemur vocem, quam justus debet audire a contrario. Si enim recte dictum est peccatori, Terra es, et in terram ibis; recte dicitur justo, Coelum es, et in coelum ibis. Aut non sunt justi coeli, cum de Evangelistis apertissime dictum sit, Coeli enarrant gloriam Dei? Et quidem quia de ipsis dictum est, consequentia satis edocent. Et opera, inquit, manuum ejus annuntiat firmamentum. Quos dixit coelos, ipsos dixit firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaeris quorum, et non invenis nisi coelorum. Dictum ergo de Apostolis, dictum de annuntiatoribus veritatis. Unde sequitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII, 2-5). Quando in eos venit Spiritus sanctus, et coepit Deus habitare coelum quod fecit de terra, locuti sunt, implente et donante Spiritu sancto, [PL39.1591] linguis omnium gentium. Inde dictum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et quia inde missi sunt ad praedicationem Evangelii per omnes gentes, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum? Coelorum, quibus recte dicitur, Coelum es, et in coelum ibis: sicut recte peccatori, Terra es, et in terram ibis.

2. Terrenae possessionis amor causa discordiae. Fratres ergo si volunt esse concordes, non ament terram. Sed si volunt non amare terram, non sint terra. Quaerant possessionem quae dividi non potest, et semper concordes erunt. Unde inter fratres discordia? unde perturbatio pietatis? unde unus uterus, et non unus animus, nisi dum curvatur anima eorum, et partem suam quisque respicit, et parti suae opimandae et exaggerandae operam impendit, et in possessione sua vult habere unitatem, qui cum fratre suo possidet divisionem? Bona est ista possessio, cujus est? Nostra est. Magna possessio! Sic dici solet. Tota tua est, frater? Non; habeo hic consortem: sed si vult Deus, vendet mihi partem suam. Adulator respondet, Faciat Deus. Quid faciat Deus? Ut opprimatur vicinus, et partem suam vendat vicino. Faciat Deus: bene cogitas, compleat tibi Deus. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. X, 3). Quid tam iniquum, quam velle ditescere alterius paupertate? Et tamen abundat hoc: qui iniqua gerit, benedicitur; et forte praevaluit, et forte pressit et oppressit, torsit et extorsit, non quemcumque consortem, sed forsitan fratrem. Melius est ut ego emam, quam extraneus. Et ille facile oppressus, si est justus, habet consolationem. Audiat Scripturam, quam modo audivit. Ille laborat inopia, frater ejus plenus est copia. Sed plenus est terra, et inanis justitiae. Adverte terra, quid audiat ille pauper. Noli timere, cum dives factus fuerit homo, neque cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum morietur, non accipiet ea (Psal. XLVIII, 17, 18). Tene tu pauper quod non dimittas moriens, et quod acquiras in aeternum vivens. Tene justitiam, non te poeniteat. Contristaris quia in terra pauper es tu? Pauper hic fuit qui creavit terram. Consolatur te Dominus Deus tuus, consolatur te Creator tuus, consolatur te Redemptor tuus. Consolatur te non avarus frater tuus. Dignatus est enim esse frater noster ille Dominus noster. Solus frater sine dubitatione fidissimus, cum quo concordia possidenda est. Dixi eum non avarum, et forte invenio avarum. Avarus est: sed nos vult habere, nos vult acquirere. Pro nobis tantum pretium dedit se ipsum: nihil ad hoc pretium addi potest. Dedit pretium se ipsum, et factus est Redemptor noster. Non enim sic se dedit pretium, ut nos inimicus dimitteret, et ipsum possideret. Dedit se morti, occidens mortem. Morte quippe sua mortem occidit, non morte occisus est; et morte occisa, liberavit nos a morte. Vivebat enim morientibus nobis mors, morietur viventibus nobis, quando ei dicetur, Ubi est mors, contentio tua (I Cor. XV, 55)?

[PL39.1592] 3. Dominus interpellatus ut fratri jubeat haereditatem partiri, cur facere renuit. Praeceptum ut demus omni petenti, quomodo implendum. Talis ergo frater interpellatus est a quodam fratre contra fratrem, inter quos non erat concordia propter terram, et ait illi: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Totam tulit, mihi partem meam non vult dare, contemnit me, audiat vel te. Quid pertinebat ad Dominum? Sicut cogitamus nos humiles humilia, reptantes in terra, constituti in hac vita, et neminem volentes contristari, et plerumque inde gravius contristantes, quid diceremus? Veni, frater, redde fratri tuo partem suam. Non hoc dixit Dominus. Et quid illo justius? Quis talem judicem inveniat, quem interpellet contra avaritiam fratris sui? Nonne gaudebat ille homo tandem se invenisse magnum solatium? Magnum quoque adjutorium sine dubitatione sperabat, dicens tanto judici, Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille quid dixit? O homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos? Repulit Dominus, non dedit quod petebatur, non concessit gratuitum beneficium. Quid magnum erat? Quid inde perdebat? quid in eo beneficio saltem laborabat? Non dedit. Ubi est, Omni petenti te, da (Luc. VI, 30)? Non hoc egit ille, qui nobis vivendi praebuit exemplum. Quomodo nos id facturi sumus? Aut quomodo dabimus quod impendimus, si non damus beneficium ubi nihil impendimus, ubi nihil erogamus, ubi nihil amittimus? Non dedit Dominus hoc, nec tamen nihil dedit. Minus negavit, sed quod plus est donavit. Dixit manifeste, dixit, Omni petenti te, da. Quid, si aliquis petat a te, non dico quod inutile est dare, sed quod turpe est dare? Quid, si petat mulier aliqua, quod petiit mulier a Joseph? Quid, si petat vir aliquis, quod falsi seniores a Susanna petierunt? Etiam hic sequenda est illa tanquam generalis sententia, Omni petenti te, da? Absit. Faciemus ergo hic contra praeceptum Domini? Imo faciamus secundum praeceptum Domini, et mala petentibus non demus, nec contra istam sententiam faciemus. Dictum est enim, Omni petenti te, da. Non est dictum, Omnia petenti te da. Omni petenti te, da: prorsus da; etsi non quod petit, tu tamen aliquid da: malum petit, tu bona da. Fecit hoc Joseph. Non dedit quod petebat mulier impudica; et dedit tamen quod audire deberet, ne impudica esset exemplo suo: et ipse non incidit in foveam libidinis, et dedit consilium castitatis. Hoc enim respondit: Absit a me, ne hoc faciam domino meo, ne polluam torum ejus qui credidit mihi omnia in domo sua (Gen. XXXIX). Si servus aere emptus hanc fidem servavit domino, qualem debet conjux servare marito? Hoc erat admonere. Ego servus hoc non faciam domino meo: tu conjux debes hoc facere marito tuo? Dedit et Susanna, nec dimisit eos inanes, si impleri vellent consilio pudicitiae. Non solum enim non consensit; sed et non tacuit quare non consensit. Si consentio, inquit, vobis, pereo Deo; si non consentio, non effugio manus vestras: melius autem est in manus vestras incidere, quam Deo perire (Dan. XIII). Quid est autem, Melius est in manus vestras [PL39.1593] incidere, quam Deo perire? Vos Deo peristis, qui talia quaeritis. Ergo hanc regulam tenete. Date quando petimini, etsi non hoc quod petimini. Hoc fecit Dominus. Petebat ille, quid? Divisionem haereditatis. Dedit Dominus, quid? Peremptionem cupiditatis. Quid petebat? quid accepit? Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Dic, homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos? Ego autem dico vobis, quid? Cavete ab omni cupiditate. Et dico quare. Forte enim dimidium haereditatis ad hoc petis, ut ditescas. Audi: Hominis cujusdam divitis successit regio; successus magnos habuit, id est, multis fructibus fecundata est. Et cogitavit apud se dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et diligenter cogitans, Inveni, inquit, quid faciam. Destruam veteres apothecas, faciam novas, implebo eas. Majores enim faciam, quam erant veteres. Et dicam animae meae: Habes multa bona; satiare, jucundare. Ait illi Deus: Stulte, qui valde tibi videris esse cordatus: nosti enim destruere vetera, et aedificare nova, et tu in vetustate ruinae remansisti, qui vetera in te ipso destruere debuisti, ut jam terrena non saperes: Stulte, quid dixisti? cui dixisti? Animae tuae dixisti, Jucundare, habes multa bona. Hac nocte repetetur anima tua, cui talia promisisti. Quae promisisti, cujus erunt (Luc. XII, 13-20)? Noli ergo timere, cum dives factus fuerit homo; quia non, cum morietur, accipiet ea.

4. Concordia fratrum in coelesti haereditate. Litigare quis censendus. Ecce quale consilium Dominus fratribus dedit dissidentibus, quo concordes essent, ut carerent cupiditate, et continuo implerentur veritate. Inveniamus ergo talem haereditatem. Quamdiu loquimur de concordia terrenorum fratrum, quae rara est, quae suspecta est, quae difficilis est? Loquamur de illa fratrum concordia, quae vera esse debet, et potest. Fratres sint Christiani omnes, fratres sint fideles omnes, fratres sint nati ex Deo et ex visceribus matris Ecclesiae per Spiritum sanctum: fratres sint, habeant et ipsi haereditatem dandam, et non dividendam. Haereditas eorum Deus ipse est. Cujus sunt ipsi haereditas, ipse est vicissim eorum haereditas. Quomodo sunt ipsi ejus haereditas? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Quomodo est ille ipsorum haereditas? Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XV, 5). In hac haereditate concordia custoditur: pro hac haereditate non litigatur. Alia haereditas litigando acquiritur: ista litigando amittitur. Nolentes homines hanc haereditatem perdere, vitant litigare. Et quando forte videntur litigare, non litigant. Sed forte videntur litigare, aut putantur litigare, cum volunt fratribus consulere. Videte quam consors sit eorum litigatio, quam pacifica, [PL39.1594] quam benigna, quam justa, quam fidelis. Nam nos litigare videmur cum Donatistis: sed non litigamus. Ille enim litigat, qui adversario suo male vult; litigat ille qui adversarium suum vult detrimentum pati, se augmentum; illi aliquid decedere, sibi accedere. Non sic sumus nos. Scitis et vos, scitis qui extra unitatem litigatis; scitis et vos, qui ex divisione acquisiti estis: scitis quia ista lis non est talis lis, quia non est malevola, quia non tendit in detrimentum adversarii, sed magis in lucrum. Volebamus enim eos, cum quibus litigare videbamur, vel adhuc videmur, acquirere nobiscum; non perdere, ut nos acquiramur. Denique alia vox nostra est, quam fuit fratris illius, qui interpellavit Christum in terra ambulantem. Nam et nos interpellamus eum in hac causa in coelo sedentem: et non dicimus, Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem; sed, Dic fratri meo, ut teneat mecum haereditatem.

5. Catholicorum propositum et voluntas pro Ecclesiae pace. Quoniam hoc volumus et publica Gesta testantur: quoniam hoc voluerimus, indices sunt non tantum sermones, sed litterae nostrae datae ad illos. Episcopatum amatis? Nobiscum habete. In vobis nihil odimus, nihil detestamur, nihil exsecramur, nihil anathemamus, nisi humanum errorem. Humanum, diximus, detestamur errorem, non divinam veritatem: sed quod Dei habetis, agnoscimus; quod vestrum improbum habetis, corrigimus. Signum Domini mei, signum Imperatoris mei, characterem Regis mei in desertore agnosco; quaero, invenio, admoveo, accedo, apprehendo, duco, corrigo desertorem, non violo characterem. Si quis advertat, si quis attendat, hoc non est litigare, sed amare. Diximus posse in una Ecclesia, pacis causa, esse fratres concordes: speciosa enim res est concordia fratrum. Non posse enim duos esse episcopos. Diximus, ut ambo sedeant in una simplici basilica; ille in cathedra, ille ut peregrinus; ille in cathedra christiana, ille in haeretica quasi collega juxta sedeat: rursus ille in congregatione sua praesideat, vicissim ille in sua. Poenitentiam praedicatam esse in remissionem peccatorum per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem, diximus. Quid respondebis huic Ecclesiae, quae est per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem aedificata? Diximus: Ponamus omnino malam habuerit causam Caecilianus. Unus homo malam causam habens, duo homines, quinque, decem, praejudicabunt tot millibus fidelium toto orbe terrarum multiplici fecunditate diffusorum? Diximus ista. Credidit Abraham, et promissae sunt ei omnes gentes: peccavit Caecilianus, et perierunt omnes gentes, ut plus valeat quod iniquitas commisit, quam quod veritas promisit? Dicta sunt haec: leguntur. Omnino contra [PL39.1595] exempla divina, contra testimonia, quae asserunt Ecclesiam toto orbe terrarum diffundi, cujus Ecclesiae in nomine Domini tenemus unitatem, nihil illi respondere potuerunt.

6. De Caeciliano, salva Ecclesiae causa, judicium haberi voluerunt. Caecilianus inventus innocens. Salva ergo causa Ecclesiae, confirmata, et incommutabiliter fixa ac stabilita, tanquam supra fundamentum petrae, quam portae inferorum non vincant: hac ergo salva, venimus et ad causam Caeciliani, jam securi quidquid ille inveniretur admisisse. Forte enim, si ut homo inveniretur in aliqua culpa, nos litigaturi eramus, ut propter culpam unius hominis damnandi aut rebaptizandi judicaremur? Et diximus, Salva causa Ecclesiae, cui nihil praejudicat peccatum Caeciliani; nec justitia Caeciliani coronat Ecclesiam; nec culpa Caeciliani damnat Ecclesiam; videamus et ipsius causam qualis sit. Suscepimus eam discutiendam, sed tanquam fratris, non tanquam patris, aut matris. Pater nobis Deus est, mater nobis Ecclesia est: Caecilianus frater fuit, aut frater est; si bonus, bonus frater; si malus, malus frater, tamen frater. Si invenerimus eum innocentem, jam vos ubi eritis, qui et in ipsa humana calumnia defecistis? Si autem inventus fuerit nocens, si inventus fuerit reus, nec sic victi sumus, quia unitatem Ecclesiae, quae invicta est, obtinemus. Inventus sit prorsus reus, hominem anathemo, Christi Ecclesiam non desero. Hoc fecimus, diximus: deinceps eum ad altare inter episcopos, quos fideles et innocentes credimus, non recitabimus. Hoc solum fecimus. Numquid propter Caecilianum rebaptizaturi estis orbem terrarum? Hac securitate constituta et firmata, coepit discuti causa Caeciliani. Inventus est innocens, inventus est a calumniantibus appetitus. Semel absens damnatus, praesens ter absolutus: damnatus a factione, absolutus ab ecclesiastica veritate. Lecta sunt haec, probata sunt haec. Quaesitum utrum haberent quod contra dicerent. Consumptis omnibus tergiversationibus calumniarum suarum, aut ubi nihil contra evidentissima proferre documenta, nec contra ipsius innocentiam Caeciliani potuerunt, prolata sententia est adversus eos. Et tamen ipsi dicunt, Vicimus. Vincant, sed se, ut possideat eos Christus; vincat eos qui redemit eos.

7. Multi ex Donatistarum schismate conversi ad Ecclesiam. Et tamen de multis gaudemus. Multi eorum fructuose victi sunt, quia nec victi sunt. Error humanus victus est, homo salvatus est. Nam medicus non contendit cum aegroto; et si aegrotus facit cum medico, [PL39.1596] vincitur febris, et sanatur aegrotus. Nam hoc intendit medicus, vincere: hoc intendit et febris, vincere. Positus est quasi in medio aegrotus. Si vicerit medicus, salvus est aegrotus: si vicerit febris, morietur aegrotus. In contentione ergo nostra contendebat medicus pro salute, pro febre contendebat aegrotus. Qui animadverterunt medici consilium, vicerunt, febrem superaverunt. Habemus eos sanos et gaudentes nobiscum in Ecclesia. Blasphemabant nos antea, quia fratres nos non agnoscebant: febris enim mentem turbaverat. Nos tamen illos et detestantes nos, et saevientes in nos amamus, et saevientibus aegrotis serviebamus. Resistebamus, contendebamus, et quasi litigabamus; et tamen amabamus. Molesti enim sunt omnes qui talibus languentibus serviunt; sed ad salutem molesti sunt.

8. Obstinatorum quorumdam inepta excusatio. Aliorum insania et furor. Invenimus autem homines aliquando pigros dicentes, Verum est, domine, verum est; non est quid dicere. Quid ergo? Veni, age. Pater meus ibi est mortuus, mater mea ibi sepulta. Mortuum nominasti et sepultum. Vivis, adhuc est cum quo loqui. Parentes tui christiani fuerunt in parte Donati: parentes eorum forte et ipsi christiani, avi aut proavi certe pagani. Qui ergo primi facti sunt christiani, cum extulissent parentes suos paganos, numquid contra veritatem frigidi fuerunt? numquid auctoritatem mortuorum parentum secuti sunt, et non potius mortuis parentibus vivum Christum praetulerunt? Si ergo hic vera unitas est, extra quam necesse est in aeternum moriaris, quare mortuos parentes tuos sequi vis, mortuos tibi et Deo? Quid dicis? responde. Verum dicis, non est quid dicere. Quid vis faciam? Consuetudo nescio quae tenet sibi homines tales. Lethargici sunt, contrario morbo laborant, dormiendo morituri sunt. Alii phrenetici sunt, molesti sunt. Nam etsi moriturus est lethargicus, vel servienti sibi non est molestus. Phrenetici molesti sunt, qui mentem perdiderunt, et insani atque furiosi armati vagantur hac atque illac, quaerentes quos occidant, quos excaecent. Nova enim nobis nuntiata sunt, cuidam presbytero nostro linguam exsecuerunt. Isti phrenetici sunt. Excercenda est charitas, amandi et ipsi. Multi correcti fleverunt, multi correcti: nos novimus, ad nos venerunt de numero ipsorum furiosorum. Flent quotidie praeterita sua, nec satiantur lacrymis attendentes eorum furorem, qui non digesta ebrietate vanitatis adhuc saeviunt. Ergo quid facimus? Talibus servire charitas cogit. Et quamvis molesti sumus utrique generi, et lethargicum excitando, et phreneticum ligando, ambos tamen amamus.

9. Concordia fratrum in Christo. Bona res concordia fratrum; sed videte ubi: in Christo, Christianorum. Et amor proximorum. Quid, si adhuc nondum est frater in Christo? Quia homo, proximus est; ames et ipsum, ut lucreris et ipsum. Si ergo concordes cum fratre christiano, ames autem proximum, etiam cum quo modo concordia non est, quia nondum in Christo [PL39.1597] frater est, quia nondum in Christo renatus est, nondum Christi sacramenta novit; paganus est, Judaeus est; est tamen proximus, quia homo est: si amas et ipsum, accessisti et ad aliam dilectionem alio dono, et sic sunt in te duo, Concordia fratrum, et amor proximorum. Ex his omnibus concordiam tenentibus cum fratribus et amantibus proximum, constat Ecclesia devota Christo, et subdita viro, ut fiat tertium, Vir et mulier sibi consentientes (Eccli. XXV, 2). Unde admonemus Charitatem vestram, et vos exhortamur in Domino, praesentia contemnatis, fratres mei, quae non vobiscum moriendo portatis: caveatis peccata, caveatis iniquitates, caveatis saeculares cupiditates. Tunc enim est fructus noster in nobis integer, et merces nostra apud Dominum plena gaudiorum. Nam etsi dicimus quod dicendum est, etsi praedicamus quod praedicandum est, et solvimus nos apud Dominum in conspectu Domini, quia non tacuimus quod timemus, non tacuimus quod amamus, ut super quem venerit gladius vindictae dominicae, quid speculatori imputet non inveniat: tamen nolumus mercedem nostram securam esse vobis perditis, sed vobis inventis. Nam et apostolus Paulus securus erat de mercede sua, et tamen quid ait populo? Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Loquor vobis et Charitati vestrae, secundum jussionem Domini, patres et fratres. Loquor etiam pro fratre meo episcopo vestro, cujus gaudium esse debetis, obediendo Domino Deo nostro. Certe in nomine Dei facta est vobis haec ecclesia opera ipsius, per fidelium fratrum collationes beneficas, misericordes, devotas. Facta est vobis haec ecclesia: sed vos magis estis Ecclesia. Facta est vobis, quo corpora vestra intrent: sed mentes vestrae debent esse, quo Deus intret. Honorastis episcopum vestrum, ut hanc basilicam Florentiam vocare velletis; sed Florentia ejus vos estis. Nam sic dicit Apostolus: Gaudium et corona mea vos estis in Domino (Philipp. IV, 1). Quidquid est in saeculo, vanescit, transit. Vita ista quid est, nisi quod Psalmus dixit: Mane sicut herba transiet, mane floriet et praeteriet: vespere decidet, durescit et arescit (Psal. LXXXIX, 6)? Hoc est omnis caro. Ideo Christus, ideo nova vita, ideo spes aeterna, ideo consolatio immortalitatis promissa, et in Domini carne jam reddita. A nobis enim assumpta est illa caro, quae jam immortalis est, et nobis quod in se implevit, ostendit. Propter nos enim carnem habuit. Nam propter se, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quaere carnem et sanguinem: ubi in [PL39.1598] Verbo? Quia vere nobis compati voluit, et nos redimere, induit se forma servi, et descendit qui hic erat, ut appareret qui non aberat; et voluit fieri homo qui fecit hominem, creari de matre, qui creavit matrem. Ascendit usque in crucem, mortuus est, et ostendit nobis quod noveramus, nasci et mori. Implevit in se humilis haec vetera nostra usitata et nota. Nasci et mori noveramus: resurgere et in aeternum vivere non noveramus. Duo ergo nostra vetera humilis assumpsit: duo alia magna et nova excelsus implevit. Resuscitavit carnem, levavit in coelum carnem, sedet ad dexteram Patris. Caput nostrum esse voluit, caput pro membris clamavit: quia et cum hic esset, dixit, Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et isti mecum (Joan. XVII, 24). Speremus hoc et de carne nostra, resuscitationem, commutationem, incorruptionem, immortalitatem, aeternam mansionem: et agamus ut perveniamus. Haec erit Florentia, vera Florentia.

SERMO CCCLX. Ad vigilias Maximiani, de quodam Donatista qui reversus est ad Ecclesiam

Deo gratias, fratres, congratulamini fratri vestro, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Gratias patientiae et misericordiae Domini Dei nostri: patientiae, quia sustinuit tardantem; misericordiae, quia suscipere dignatus est redeuntem. Haec est vinea, ubi non operabar, et vires meas in aliena consumpseram. O vinea dilecta Domino meo, non solum labor meus nihil tibi proderat, verum etiam contra te inimico tuo serviebam. Magno sudore spargebam, quando tibi non colligebam. Gratias plantatori tuo, apud quem non manet merces operariorum etiam hora novissima vocatorum. Serus advenio, sed denarium non despero (Matth. XX, 9). Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus adversum te: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Tenebam enim verba parentum meorum, non Patriarcharum, non Prophetarum, non Apostolorum; sed parentum carnis meae. Non acquievi carni et sanguini; sed acquievi superatus veritati, et requievi redditus unitati. Numquid non easdem Scripturas legebam, quas et nunc lego? Sed etiam ille doctor Gentium vas electionis, ex Saulo Paulus, ex elato minimus, ex praedone pastor, ex lupo aries, Hebraeus erat ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus (Philipp. III, 5, 6), ad pedes Gamalielis doctoris legem eruditus (Act. XXII, 3): et tamen Christum, quem legebat in Prophetis, nec sedere noverat in coelis, nec coli permittebat in terris. Fidem passionis et resurrectionis ejus nesciens ore cantabat, et saeviens errore vastabat. Secundum Prophetas, in quibus natus erat et creverat, jam Christus surgens a mortuis sedebat in coelo; et ille adhuc in parentum suorum caecabatur mendacio, quia eum discipuli ejus furati fuerant de sepulcro. Sic et ego [PL39.1599] de Ecclesia catholica toto orbe diffusa circumtundebar divinarum vocibus Litterarum; et me surdum faciebant a parentibus intentata falsa crimina traditorum. Non me Pauli meritis comparo, sed peccatis. Etiamsi tam bonus esse non merui, non tamen sine medicina correptionis tam malus fui. Nec ille sponsum agnoscebat in Libris quos legebat, nec ego sponsam. Qui revelavit illi de Christi clarificatione quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ipse revelavit mihi de Ecclesiae effusione quod sequitur, Super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Utraque testimonia aperta sunt videntibus, sed clausa caecis. Illis oculos aperuit Baptismus Christi, mihi pax Christi. Illum lavacrum aquae sanctae reddidit novum: meorum autem charitas cooperuit multitudinem peccatorum.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1564-1599 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22