1. Inimicus quomodo diligendus. Proximus quis. Gradum esse aliquem in Pharisaeorum justitia, quae ad Legem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines [PL39.1860] eos etiam a quibus diliguntur, oderunt, sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo aliquem gradum, qui proximum diligit, quam vis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum Publicanis possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis inimicum tuum, vox jubentis justo est accipienda, sed permittentis infirmo. Sic autem diligendus est inimicus, non in quantum inimicus; sed in quantum homo est: ut ei hoc velis provenire, quod tibi; id est, ut ad regnum correctus revocatusque perveniat. Proximus est autem omnis homo. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis et mortalitatis, et etiam spe coelestis haereditatis; quia nescimus quis quid futurus sit, quoniam aut Judaeus, aut haereticus, aut Paganus: forte enim per misericordiam Dei convertetur ad Deum, et inter sanctos primum locum habere merebitur. Quod in Lege Dominus non inimicos, sed inimicum praecipit odiri; ut qui spirituales erant in Lege, solum diabolum odio haberent, cujus odium Christus non venit solvere, sed adimplere.

2. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt vos. [Multi praecepta Dei sua imbecillitate, non sanctorum viribus, aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus non odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae David fecit in Saül et Absalon. Stephanus quoque martyr pro inimicis se lapidantibus deprecatus est: et Paulus anathema esse cupit pro persecutoribus suis. Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis] (Luc. XXIII, 34). [In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere: in habenda vero dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere, Non possum jejunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino et carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest aliquis dicere, virginitatem se non posse servare; potest dicere non posse res totas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum diligere inimicos? Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur; ut nos per ipsam excusationem liberare conemur. Non nobis dicitur, Ite ad orientem, et quaerite charitatem: navigate ad occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corde nostro est, ubi redire jubemur, dicente propheta, Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Non enim in longinquis regionibus invenitur, quod a nobis petit.] Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Quid aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, Ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur (II Tim. II, 25, 26)?

3. Praecepto de diligendis inimicis nil in Scripturis adversum. Quinam sint pro quibus non orandum. Peccatum ad mortem. Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in Prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur: sicuti est illud, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Psal. LXVIII, 25), et caetera quae ibi dicuntur: et Joannes apostolus ait, Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16). Ubi primo videndum, quia Prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis: [PL39.1861] qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus non orare nobis praecipitur; cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris nos orare jubeat. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita, per infirmitatem aliquam animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratia Spiritus sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur (Act. VII, 59); quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Apostolus vero Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia frater erat; et ad mortem, id est, fraternitatem invidentia oppugnando, peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dixit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Deus secundum opera illius; quem et tu devita: valde enim restitit sermonibus nostris. Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur (II Tim. IV, 14-16). Et nota quod Apostolus non ait, Reddat; sed, Reddet illi Deus secundum opera ejus: quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis; sicut de illa hypocrisi Judaeorum est dictum, cui eversionem imminere cernebat, Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3).

4. Quid orent sancti petentes vindictam. Peccati regnum quomodo evertendum. Quaeritur autem quomodo huic praecepto, quo nobis jubetur, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, illud non est contrarium, quod in Apocalypsi legitur, martyres orare Deum, ut vindicentur (Apoc. VI, 10)? Sed hoc quempiam movere non oportet. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicare petiverunt, utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa est sincera et plena justitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cujus eversionem nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Destruitur autem et evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui subjiciatur; partim depravatione perseverantium in peccato, ut ita ordinentur, ut justis cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Quis ergo convincit sanctos, non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos?

5. Qui sint filii Dei. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est: ex illa regula intelligendum est, qua Joannes dicit, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus (Rom. VIII, 17; Galat. IV, 5). Filii ergo efficimur regeneratione spirituali, ut adoptemur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et conditi. Itaque non ait, Facite ista, qui estis filii: sed, facite, ut sitis filii Patris [PL39.1862] vestri. Nos autem cum patimur inimicos, hoc clamare debemus, Pater, ignosce illis. Phrenetici enim sunt, a contrario spiritu possidentur, ut nos persequantur; et majorem persecutionem a diabolo patiuntur. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Scriptum est, Orietur timentibus vobis nomen Domini sol justitiae, ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis (Malach. IV, 2); quia et bonis et malis apparuit, bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis prolatum; et istam pluviam, qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis non oriatur nisi bonis et sanctis; quia hoc ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro, qui Sapientia Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6): et illa spiritualis pluvia non irriget nisi bonos; quia malos significabat vinea, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6).

6. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Filios et parentes amat latro, amat et leo, amat et draco, amant et ursi, amant et lupi. Si enim amantes non diligimus filios vel parentes, pejores leonibus vel supra dictis bestiis sumus. Si vero amantibus vicem reddimus, adhuc nihil ab istis bestiis distare videmur. Nonne et Publicani hoc faciunt? Publicani sunt, qui sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes, et fraudes, et furta, sceleraque et perjuria. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et Ethnici hoc faciunt? Ethnici ex graeco in latinum interpretantur Gentiles. Ἔθνος enim graece gens dicitur. Si ergo, inquit, etiam peccatores, Publicani, Ethnici erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici; quanto magis vos, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit veritatis uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis et non amantes? Nam diligere inimicos Deus praecipit. Et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangis affectu, non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium est, amantes amare; et commune est, diligere diligentes. Plus diligendi sunt inimici quam amici. Qui enim inimici sunt, corpori adversantur, et animae praeparant aeterna praemia: quia qui carnalia nostra et terrena rapiunt, coelestia nobis et spiritualia congregant. Nonne magis diligendus est quam odiendus, qui nobis dat aeternas opes? Amici vero carnis nostrae nobis suavia suadere contendunt, quae animae nostrae praeparant aeternam mortem.

7. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Quis autem haec facit, nisi plene perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur, opitulante illo qui ait, Misericordiam magis volo quam sacrificium (Osee VI, 6). Perfectio namque misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimicorum porrigi non potest. Ideoque sic concluditur, Estote vos perfecti, sicut et Pater vester perfectus est: ita tamen, ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.

8. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Cavete, inquit, justitiam vestram facere coram hominibus: id est, hoc animo juste vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est: non si ab hominibus videamini, sed si propterea juste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam et Apostolus dicit, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem [PL39.1863] (Galat. I, 10): cum alio loco dicat, Sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spe futuri jubet: neque sectari vel hominum favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis, orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum; quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus exspectat, mercedem sit receptura. Justitia non aliud est, quam non peccare: non peccare autem, Legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere continetur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et omnia quae jubentur implere contendas. Hoc est enim quod Psalmista dicit, Recede a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Si a malo recesseris, et non feceris bonum, transgressor es Legis: quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed in bonorum perfectione completur. Neque hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed ut spoliatos operias tuis.

9. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Hypocrita graeco sermone simulator interpretatur: qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. Nomen autem hypocritae translatum est a specie eorum, qui spectaculis tecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo niveoque colore et caeteris pigmentis, habentes simulacra oris, lintea gipsata, et vario colore distincta, nonnunquam colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent, et populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie viri, modo in forma feminae et reliquis praestigiis. Quae species argumenti translata est in his qui falso incedunt vultu, et simulant quod non sunt. Sed hypocriseorum maculam non habere, aut paucorum aut nullorum est. Nam quicumque vult se videri quod non est, hypocrita est. [Qui tuba canit faciens eleemosynam, hypocrita est. Qui in synagogis et in platearum angulis orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. Qui jejunans demolitur faciem, ut ventris inanitatem demonstret in vultu, et hic hypocrita est. Ex quibus omnibus intelligitur hypocritas esse, qui faciunt quodlibet, ut ab hominibus glorificentur. Mihi videtur et ille hypocrita esse, qui dicit fratri suo, Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo: nam propter gloriam hoc facere videtur, ut ipse esse justus videatur. Unde ei a Domino dicitur, Hypocrita, ejice prius trabem de oculo tuo (Luc. VI, 42). Non itaque virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Et si a recta semita paululum deviaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram; cum verum iter amiseris. Signanter autem dicit, Receperunt mercedem suam: hoc est, non Dei, sed suam.] Laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.

10. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera. In dextera intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro humana laude dederis eleemosynam, totum est sinistra: si vero pro remissione peccatorum, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra quid faciat dextera; nisi, Quod facit Dei amor, non corrumpat inanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciet? Si enim manus dextera doluerit, numquid de sinistra eleemosynam dare non debet? In superioribus, Cavete, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: ubi justitiam generaliter nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua justitiae opus quod per eleemosynam fit: et ideo connectit dicendo, Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. Ad hoc respicit quod superius ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut scilicet, videamini ab eis, Quod autem sequitur, [PL39.1864] Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; ad illud respicit quod supra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo, illi? Quid ergo mihi jubet? Te igitur, inquit, faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum quid faciat dextera. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In eis autem hoc culpatum est, quod ita faciunt, ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. Nesciat ergo sinistra quid faciat dextera: id est, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere. Ut sit eleemosyna tua in absconso. Quid est in absconso, nisi in ipsa bona conscientia, quae oculis humanis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Multi foras faciunt eleemosynam, et intus non faciunt, qui vel ambitione, vel alicujus temporalis rei gratia, misericordes volunt videri. Et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo exspectas, qui conscientiae inspector est, sufficiat tibi ad promerendum Deum ipsa conscientia.

11. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic ab hominibus videri nefas est: sed ideo haec agere ut videaris, et fructus in eis exspectetur placendi hominibus. Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, juxta proprietatem linguae graecae a latitudine nominatae: πλάτη enim latum dicitur. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Et hinc ostendit Dominus in se prohibere, ut ea merces appetatur, qua gaudent stulti, cum laudantur ab hominibus. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem in absconso. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secretum. Hinc Psalmista dicit, Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Et claudentes ostia, orate, inquit, ad Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae foris sunt, improbe se immergunt, et interiora nostra aperiunt. Foris autem dicimus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turbae vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum; ut oratio spiritualis dirigatur ad Patrem, quae fit in intimo cordis, ubi oratur Pater in absconso. Qui vero vult orationem suam volare ad Deum, faciat illi duas alas, id est, eleemosynam et jejunium, et ascendat celeriter, et exaudietur. Et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. Et hoc tali clausula terminandum fuit. Non enim monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque ut superius, ut eleemosynam faciamus, sed quo animo faciamus: quoniam de corde mundando praecipit, quod non mundat nisi simplex intentio in aeternam vitam, solo et puro amore sapientiae.

SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc

1. Eleemosyna in publico, et tamen in occulto. Evangelica lectio, fratres charissimi, quae nobis modo recitata est, videtur mihi quod secundum litteram non possit intelligi: et ideo Deo auxiliante requiramus, [PL39.1865] qualiter ad ejus spiritualem sensum pervenire possimus. Sic enim ait Dominus, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et iterum, Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in absconso. Quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse Dominus iterum dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16)? Quomodo hic dicit, Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; cum alibi dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona? Diligenter attendite, fratres, et intellectum divinae Scripturae humiliter et sapienter requirite. Non enim sibi ipse Dominus in Evangelica lectione contrarius esse potest. Nam quia eleemosynam et occulte fieri ipse dixit, et publice ipse admonuit, ut sibi praecepta ejus non videantur esse contraria, intellectum sobrium quaerit. Qui enim ideo facit eleemosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, etiamsi occulte fecerit, publice facit; quia laudem ab hominibus quaerit. Qui vero eleemosynam pro solo amore Dei facit, ut ad opus bonum illum reliqui imitentur, et non ipse, sed Dominus collaudetur, etiamsi publice faciat eleemosynam, absconse facit; quia pro eleemosyna illa non hoc quod videtur, sed quod non videtur desiderat; nec ab hominibus laudem, sed mercedem a Deo optat accipere.

2. Jejunium publicum. Quid dextra, quid sinistra. Hoc etiam et de jejunio debemus accipere. Cum enim ipse Dominus dicat, Unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris jejunans hominibus (Id. VI, 17). ergo contra Christi praecepta facimus, qui publice jejunium indicimus, et vidente toto populo pariter cum ipso jejunamus? Et in hoc sensu oportet intelligi, ut nemo pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, vel pro misericordia divina jejunet: et unusquisque interroget conscientiam suam; et si pro solo Deo facit eleemosynam, securus et publice faciat, ut quicumque viderint, imitentur. Nam et illud quod dicit Dominus, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ad hoc quod supra diximus, pertinere cognoscitur. In dextera enim intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro laude humana dederis eleemosynam, totum sinistra facit, dextera omnino nihil facit: si vero pro remissione peccatorum et amore vitae aeternae eleemosynam dederis, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; nisi, Quod facit amor Dei, non corrumpat aut perdat vanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciat, si ei manus dextera doluerit? Numquid de sinistra eleemosynam dare non potest? Aut si vult captivum redimere, quomodo aut sacculum solvere, aut arcam aperire poterit, si sinistram manum dexterae suae non junxerit? Aut si peregrinum optat excipere, et secundum praeceptum Domini sanctorum pedes abluere, non video quomodo hoc nesciente sinistra manu possit impleri.

3. Orationes publicae. Qui fiant clauso ostio. Quo loco temporalia roganda. Ad hoc pertinet etiam illud quod dixit, Cum oratis, nolite in angulis platearum orare: sed intra, inquit, in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Ecce ipsi bene agnoscitis quia non hoc semper secundum litteram poterit impleri. Nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis nostris oramus; sed etiam publice ad ecclesiam convenimus, et simul cum omni populo genua flectimus Et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii sumus, qui dixit ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? Non ita est. Unde etiam et iste sensus superiori sententiae conveniens est. Qualiter ergo hoc intelligi debeat, attende. Si quando oras Deum, et hoc ab illo petis quod videtur, publice et aperto ostio oras; quia hoc a Deo vis accipere quod videtur. Si vero pro indulgentia peccatorum [PL39.1866] et pro vita aeterna volueris supplicare, etiamsi publice oraveris, clauso ostio oras; quia non petis quod videtur, sed quod non videtur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Si temporalia quaeris, sicut jam dixi, publice et aperto ostio oras: si aeterna quaeris, secreta est oratio tua; quia non quae videntur, sed quae non videntur optas accipere. Qui ergo illa quae non videntur, in veritate quaesierit, et illa quae videntur, Deo remunerante percipiet; quia non mentitur qui dicit, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Nec hoc sic dicimus, ut pro rebus temporalibus Deum non oremus; id est, pro sanitate corporum, aut pro pace temporum, aut pro abundantia fructuum. Debemus et ista a Deo petere; sed secundo et tertio loco: ut primas partes in omni intentione nostrae orationis, amor animae et desiderium vitae aeternae obtineat. Oremus ergo pro corpore; sed sine ulla comparatione amplius pro anima supplicemus. Et ideo, charissimi, quoties vobis ista evangelica lectio legitur, ordine quo supra suggessimus, intellectum ejus debetis accipere: ut sive in eleemosynis, sive in jejuniis, seu in orationibus, sive in dextera vel in sinistra, hoc servare studeamus, ut quidquid agimus, non pro vanitate vel cupiditate saeculi, sed pro amore aeternae beatitudinis faciamus. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum Amen.

SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, VI, Cum jejunatis, etc. et de Oratione dominica, cap. VI, V\. 1-18

1. Homini duo praecipue meditanda. Plangendus casus. Duo sunt, charissimi, quae principaliter attendere debet humana circumspectio; et dignitatem suae conditionis, et excellentiam suae reformationis: dignitatem suae conditionis, ut peccare timeat; excellentiam redemptionis, ut gratiae redimentis ingratus non existat. Sola quippe voluntate Redemptoris homo de terrae vilitate sublevatus est, et ad Dei similitudinem privilegio rationis sublimatus est. Hanc miser homo perdidit, cum diabolica persuasione seductus, a Conditoris sui instituto superbiendo recessit. Quem lapsum Psalmista considerans, quasi dolendo dicebat: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). De summa erectione proprio arbitrio corruens, merito ultima dejectione damnatus est, qui per se cadere potuit, sed per se resurgere non valuit. Hunc casum plangere habet quotidianis lamentis humana fragilitas; quatenus eo redeat per quotidiana lamenta, unde corruit per vana oblectamenta; et quae cecidit pede superbiae, resurgere studeat pede obedientiae. Hoc attendens Psalmista dicebat, Non veniat mihi pes superbiae; et, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 12 et 13). Expulsi sunt, ab intima quiete; nec potuerunt stare, id est, perseverare, sicut per eumdem Psalmistam de eisdem dicitur, Quia caro sunt, spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39).

2. Necessaria medicinalis gratia Redemptoris. Christus verbo et exemplo docuit. Ad hanc ergo reversionem sive resurrectionem necessaria fuit medicinalis gratia Redemptoris, quae sanaret humilitate, quod corruptum fuerat elatione superbiae. Assumpsit ergo Verbum Dei formam servi, in qua posset conservos verbo instruere, et ad exemplum vitae suae morum disciplina informare. Humilitatem quippe et obedientiam verbo et exemplo insinuabat, quando discipulis exhortando dicebat: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, [PL39.1867] 29 et 30). Jugum enim ejus obedientiae merito est suave, cui servire est regnare; et onus praeceptorum leve, quod non premendo gravat, sed adimplendo per gratiam adjuvat. Insinuavit etiam verbo sobrietatem, ubi dixit, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34): docuit exemplo, qui turbam se comitantem non refecit sumptuosis deliciis, sed panibus hordeaceis (Joan. VI, 5-13). Docuit etiam intentionem nostram ad interna bona dirigens, qualiter esset jejunandum, quando dixit, Cum jejunatis, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: illos notans, qui luctuosis sordibus rigorem simulant abstinentiae, ut videantur hominibus jejunantes. Qualiter etiam sit facienda eleemosyna, silentio praeterire noluit, ubi dixit: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Hoc documento insinuans quia eleemosynam et omne opus misericordiae quod facimus, non venando laudes hominum, sed propter intentionem vitae aeternae, quae per dexteram significatur, facere admonemur. Qualiter quoque esset orandum, admonuit, ubi ait, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum; id est, habeto cor quietum, et ab omni tumultu exteriorum liberum: et clauso ostio, id est, exclusa phantasmatum turba, ora Patrem tuum.

3. Petendorum quorumlibet compendium. Tria petuntur ad aeternam vitam, quatuor ad temporalem. Ecce dictum est qualiter sit orandum: addit etiam quid sit orandum, ita subjungens, Sic autem orabitis: Pater noster, qui es in coelis, etc. Haec oratio compendiosis verbis, id est, septem petitionibus, omnes species orationis comprehendit, quibus Deum interpellamus, aut pro appetendis bonis, aut pro vitandis malis, aut pro delendis commissis. Harum septem petitionum tres prius positae pertinent ad aeternitatem; quatuor sequentes, ad vitae praesentis necessitatem. Nam nominis Dei sanctificationem, et adventum ejus quo in claritate venturus est, et completam voluntatem ejus sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores, sive animam et corpus, sive Christum et Ecclesiam intelligamus, quamvis ab humili adventu Christi exordium sumant, tamen nonnisi saeculi terminatione complebuntur. Et omnia tria in aeternum manebunt. Reliqua autem quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere videntur: quia et panis quotidianus et spiritualis, licet sit sempiternus, ad hoc tantum tempus pertinet, in quantum ministratur animae quibusdam signis et dictis vel scriptis; et ideo panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi mandendo glutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos dimittimus aliis, quae est inter quatuor secunda petitio. Et nunc tentationes vitam nostram infestant; et ipsa liberatio a malo ad hanc vitam pertinet; quia Dei justitia mortem incurrimus, unde ipsius misericordia liberandi sumus. Quae cum ita sint, ipsarum petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta et majorem generent cordis affectum, et quod petitur, ad velociorem perducatur effectum.

4. Unde Christiani a Judaeis distincti, inde inter se indistincti. Charitatis excitatio. Fiducia impetrandi. Cur orantes convertimur ad orientem. Dicamus ergo, Pater noster, cui non timore, sed amore famulamur. Non hoc populo priori dictum est, ut Patrem oraret: sed Dominus insinuatus est eis, cui non filiali obediebant amore; sed servili subjiciebantur timore. Admonentur autem hoc verbo divites et nobiles, cum christiani facti fuerint, quatenus se non extollant adversus pauperes et ignobiles: quoniam simul dicunt, Pater noster, quod vere ac pie dicere non possunt, nisi se fratres esse cognoscant. Hoc nomine et charitas excitatur; quia filiis nihil charius debet esse, quam pater: et supplex affectus, cum homines dicunt, Pater noster: et quaedam impetrandi praesumptio, quod petitur; cum etiam ante petitionem tam magnum donum accepimus, ut possimus dicere, Pater noster. Quid enim jam non det filiis petentibus Pater, qui jam hoc ipsum dedit, ut essent filii? Postremo quanta cura [PL39.1868] animum ejus tangit qui dicit, Pater noster, ut tanto Patre non sit indignus? Utatur ergo populus Novi Testamenti voce, populus novus ad aeternitatem vocatus, Pater noster. Oratio fraterna est: non dicit, Pater meus, tanquam pro se tantum orans; sed, Pater noster; omnes videlicet una oratione complectens, qui se in Christo fratres esse cognoscunt. Qui habitas in coelis, id est, in his quorum conversatio est in coelis. Et accommodatissima est ista similitudo, ut tantum spiritualiter distare credatur inter justum et peccatorem, quantum distat corporaliter inter coelum et terram. Peccatori enim dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Cujus rei significandae gratia cum ad orandum stamus, ad orientem vertimur, unde coelum surgit: non ideo, quod ibi sit Deus, tanquam caeteris mundi partibus relictis; sed ut admoneatur animus ad excellentiorem naturam consurgere, id est, ad Deum.

5. Enumerantur beatitudines. Timor Dei. Jam quid petendum sit, attendamus. Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum Dei nomen; sed ut sanctum habeatur ab hominibus, et ita innotescat illis Deus, ut existiment aliquid sanctius non esse: quo magis timeant eum offendere, quia justum est nomen Dei sanctificare, et Deum timere, de quo dicitur, Dominus nomen illi (Amos IX, 6). Hic timor primo gradu est inter beatitudines, de quo dicitur, Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16); et alibi, Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10).

6. Pietas. Sequitur, Adveniat regnum tuum, id est, manifestetur mundo. Sicut praesens lux absens est caecis; ita Dei regnum, quamvis ubique sit, deest tamen ignorantibus: vel ita, ut tu in nobis, et nos in te, te donante, regnamus. Haec petitio ad pietatem pertinet, quae est secundo gradu inter beatitudines. Si enim pietas est, qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum Dei in nos, id est, mitescamus, et non resistamus.

7. Scientia. Sequitur, Fiat voluntes tua, sicut in coelo et in terra: id est, sicut in Angelis, ita et in hominibus; et sicut in justis, ita et in peccatoribus: vel, ita consentiat caro tuae voluntati, sicut consentit spiritus. Haec petitio ad scientiam pertinet, quae tertio gradu est inter beatitudines. Nam si scientia est, qua beati sunt qui lugent; oremus ut fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra: id est, ut consentiat caro spiritui; quia non aliunde tantum dolere debet humana miseria, quantum inde quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): ut cum Apostolo exclamare cogamur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis (Rom. VII, 24)?

8. Fortitudo. Sequitur quarta petitio, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest et simpliciter intelligi de corporali cibo, et spiritualiter de pane divini verbi. Si de corporali agitur, non extendit petitionem suam in longum iste orator; praeceptum sequitur evangelicum, ubi dicitur, Nolite cogitare de crastino. Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi (Matth. VI, 34). Sic et beatus Apostolus monet, Habentes victum et legumentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Si vero spiritualiter accipias panem istum, vel ipsum Christum intellige, qui est supersubstantialis animae panis; quia omnem superat substantiam, qui de se ipso ait, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41): vel ipsum intellectum verbi divini, qui nobis necessarius est ad reficiendas ruinas animae, donec cognominatur hodie. Haec petitio ad fortitudinem pertinet, quae quarto loco ponitur ascendentibus ad summam beatitudinem. Si enim fortitudo est, qua beati fiunt qui esuriunt et sitiunt justitiam; orandum nobis est, ut detur nobis iste panis quotidianus, quo confertati ad illam perfectam saturitatem venire possimus.

[PL39.1869] 9. Consilium. Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra. Forte peccavit in te aliquis, dimitte illi veniam a te petenti; ne dum fratri negas misericordiam, tibi claudas Patris indulgentiam, dicente Jacobo apostolo, Judicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Petitio haec refertur ad consilium, quod quinto loco ponitur inter gradus beatitudinum. Si enim consilium est, quo beati sunt misericordes; dimittamus ergo debitoribus nostris debita sua; et sic oremus, ut dimittantur nobis debita nostra, id est, peccata nostra, propter quae differimur ab impetranda venia, nisi eam acceleret fratrum indulgentia.

10. Intellectus. Sequitur, Et ne nos inducas in tentationem; id est, ne patiaris nos induci in tentationem. Aliud est enim tentari, sine quo nullus probatus est justus; aliud in tentationem induci, id est, a tentatore induci. Hoc est ergo quod oramus, ut non permittat nos Deus tentari supra id quod possumus; sed faciat cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Petitio haec pertinet ad intellectum, qui sexto loco ponitur in numero beatitudinum. Si enim intellectus est, quo beati sunt mundo corde, id est, qui purgatum habent oculum mentis a terreno pulvere; oremus non induci in tentationem; id est, non habere duplex cor, sed unum et simplex appetere bonum.

11. Sapientia. Sequitur, Sed libera nos a malo; non tantum in quod induci possumus, sed etiam ab illo in quo inducti sumus, quo peracto nihil restabit lugendum. Huic petitioni congruit sapientia, quae septimum inter beatitudines obtinet locum. Nam si sapientia est, qua beati sunt pacifici, id est, qui ordinatis moribus suis cogunt omnia servire spiritui; orandum est itaque nobis, ut liberemur a malo. Ipsa enim liberatio liberos nos facit, id est, filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Amen autem in his petitionibus significat indubitanter a Domino conferri quod petitur, si ultimae conditionis pactum firmiter teneatur.

12. Tria peccatorum remedia. Triplex peccandi ratio. Haec tria remediorum genera spiritualiter commendavit nobis coelestis Medicus, eleemosynam videlicet et jejunium et orationem, quibus tanquam medicinalibus antidotis, possemus inveterata mala curare, praesentanea pellere, et servando salutem futura cavere. Et congrue tria sunt genera curationis, sicut tria praecedunt genera corruptionis. Omne enim peccatum aut fit in anima per consensum pravae suggestionis ad violandum Dei templum: aut fit male utendo corpore ad laedendum proximum, quod est facinorosum: aut fit male utendo corpore ad corrumpendum se ipsum, quod est flagitiosum. Facinora enim licet per corpus fiant, qualia sunt homicidia, rapinae, furta; non tamen corpus facientis afficiunt vel corrumpunt. De quibus dixit Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Flagitia vero et per corpus fiunt, et corpus afficiunt et inficiunt. De quibus dicit Apostolus, Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Merito ergo facinora quae extra corpus fiunt, eleemosyna tanquam exteriori purgantur medicina: quia sicut facinus nocuit proximo, sic eleemosyna quae extra nos est, et per corpus tamen datur, prodesse debet proximo. Flagitia vero congrue medicinali mundantur parcimonia; quia sicut caro laeta traxit ad culpam, sic afflicta reducere debet ad veniam. Si qui vero sunt quibus haec medicamenta non congruant, ut vel eleemosynam dare non possint propter nimiam paupertatem, aut jejunare propter stomachi imbecillitatem, habent tertium genus medicinae, a quo se excusare non poterunt, nisi qui morbos animae suae sanare contempserint. Hoc ergo medicamentum, quod nulli sanae menti deesse potest, studiose et pie frequentemus, implentes illud apostolicum praeceptum, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Hoc enim antidotum ita omnibus morbis occurrit, ut assiduatum morbos [PL39.1870] omnes depellat, et omnia corrupta integritati restituat, praestante Domino nostro Jesu Christo; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXV. Rursum in Matthaei cap. VI, 9-13: De oratione Dominica

1. Per hanc vocem, Pater noster, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Quoniam Domino subveniente atque gubernante, jam estis in regia constituti, et prope est dies quo ad coelestis regis veluti consistorium veniatis, moneo vos, charissimi, ut precem legitimam Patri et Deo offerendam ante discatis. Nam quia fastidiosa mens hominum et ignara coelestium, nec scire nec invenire poterat, quemadmodum Deum digne precaretur; ipse verus Dominus et magister ostendit et docuit, per se quidem sanctos Apostolos, per illos autem nos, quomodo debeamus orare. Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, etc. O vere coelestis oratio, quae tota est oratio! Nam singula verba si prout sunt, latius tractare voluerimus, dies ante quam sermo deficiet. Attamen breviter percurramus. Dicimus, Pater noster, qui es in coelis. Sic incipiendo, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Nam quando nos terrestres et miseri, imbecilles et inutiles servi, auderemus vultum levantes ad coelum dicere, Pater noster; nisi ipse per suum nobis Unigenitum hanc fiduciam praestitisset? Sicut scriptum est, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Accepta igitur potestate Patrem vocamus Deum: quia per fidem spiritum adoptionis accepimus, ut nos factos Dei filios gratulemur.

2. Decet gratias agere, qui gratiam meruerunt. Quid significent haec verba, Adveniat regnum tuum. Semper ad Dei, non ad nostram voluntatem debemus respicere. Deinde dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Hoc actio gratiarum est, velut si dicatur, Sanctum sit et benedictum nomen tuum. Decet enim gratias agere, qui gratiam meruerunt. Adveniat regnum tuum. Non utique ut incipiat ille regnare, cujus regnum est omnium saeculorum: sed hoc optamus, ut finem nostris faciat malis, et veniens de coelo nos assumat in regnum. Hoc enim dicto admonemur, ubi vitam nostram et substantiam et regnum sperare debeamus. Similiter dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et interra. Quis enim obstat Deo, quominus fiat voluntasejus ubique? Sed hoc oramus, ut sicut in coelo fit voluntas Dei, ubi nullus offendit; ita virtutem nostris animis tribuat, ut ejus voluntatem nos qui sumus in terra, facere et implere possimus. Vel certe cum dicimus, Fiat voluntas tua, docemur semper ad Dei, non ad nostram respicere voluntatem: quia in nostra voluntate aliquoties contraria sunt; in Domini autem voluntate vita est semper et bonitas.

3. Avaritiae extirpatio, et mortis recordatio in voce, hodie. Consequenter jam post coelestia, etiam terrestria postulamus, sed tamen necessaria. Nam dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. O sapientia vera et divina providentia, quae docuit et panem solum petere, et hodie nominare. Hoc enim dicto et aviditas cum avaritia tollitur, et humanae vitae insinuatur incertum: secundum illud, Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Vere enim inconveniens esset, eum in multos annos et tempora, vel certe in alium diem necessaria postulare, cui forte sub nocte esset vita finienda. Sic enim et ille avarissimus dives, qui restructis horreis et repletis dixerut ad animam suam, Habes multa bona in annos multos, epulare; [PL39.1871] audivit a Domino, Stulte, hac nocte repetunt animam tuam: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 19 et 20)? Competenter ergo oramus, panem nostrum quotidianum hodie nobis dari: quia crastinus dies quid pariat, ignoramus.

4. Fratri tuo dimittendum, ut tibi dimittat Pater. Dicimus deinde, Dimitte nobis debita nostra. Debita, fratres, peccata intelliguntur. Nam debitum contrahitur, quotiescumque delinquitur: quod debitum quandoque solvi in gehenna necesse est. Et quia humanae fragilitati non deest quotidie unde delinquat; ideo petimus ut debita nobis, dum sumus in corpore, dimittantur, ne usque ad novissimum quadrantem desudemus. Bene autem adjungitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vides, charissime, quanta nos conditione divinus sermo praestringat. Dimitte ergo, ut dimittatur tibi. Habes aliquem debitorem qui in te peccavit, qui forte injuriam fecit; dimitte illi roganti, indulge poscenti, parce poenitenti: ne dum denegas pietatem fratri, tibi claudas indulgentiam Patris.

5. Cur tentet Deus. Jam vero utilissimo fine oratio sacra completur orando contra tentationem et malum. Dicimus enim, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Inducit Deus in tentationem hominem, cum tentari permittit, ut probet, non perimat. Tentat autem non quasi mentium nescius humanarum; sed ut suos fideles faciat in saeculo manifestos, sicut scriptum est, Vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Sic Abraham tentavit in filio, et honoravit (Gen XXII): sic Job dando in tentationes varias probavit (Job I et II): sic sanctos Apostolos, sic beatissimos martyres per ignem quoque et gladios coronavit. Ex quo apparet, a Deo tentationes hujusmodi provenire; et diabolum nihil sine Dei permissione valere. Ergo Deus solus adorandus est, qui potest educere de tentatione. Educit vero, cum liberat a malo: a malo autem liberat, quando super id quod possumus, non nos permittit tentari.

6. Orationis Dominicae summa. Habetis, fratres, ostensum, et quem debeatis orare, et cui gratias agere, et cujus cupere regnum, vel exspectare voluntatem. Deinde contra tentationes et malum, cujus sit auxilium praestolandum. Ecce in paucis omnia et in brevitate completa. Quia ergo non difficile discitur, imo facile retinetur, omnes hortor tam viros quam feminas, discite retinere: ut cum fueritis gratiam Domini quam cupitis, consecuti, inter omnes sanctos hanc precem ore consono proferre possitis, et corde mundo diligere; ut Christus sedens ad dexteram Patris in ore vestro verba sua videns, et in corde vestro sua praecepta, et hic vos custodiat, et futuro aevo dignos efficiat. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 1-5, Nolite judicare, ut non judicemini, etc

1. Aperta mala judicanda; non autem quae ignota aut dubia. Praestat de malis bene quam de bonis male suspicari. Mala aperta possunt et debent judicari, sed cum charitate. Audivimus evangelistam dicentem, fratres charissimi, Nolite judicare, ut non judicemini. Quid est hoc, fratres, cum ipse Dominus in alio loco Evangelii dixerit, Nolite secundum faciem judicare; sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24): et alibi [PL39.1872] dicatur, Judicium verum judicate (Zach. VII, 9)? Non enim sibi divina lectio contraria esse potest; sed intellectum sobrium quaerit. In conversatione enim humana, dilectissimi, sunt aliqua, quae rationabiliter reprehenduntur: sunt vero quaedam, quae non sine peccato judicantur. Aperta enim mala et judicari et argui debent: illa vero quae aut ignoramus, aut utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, judicare penitus non debemus. Verbi gratia, vides hominem frequentius jejunare; congaude, et noli nimis laudare; quia potest hoc pro humana gloria fieri: sed et noli vituperare; quia potest et pro Deo et pro animae remedio jejunare. Vidisti alium indicto publico jejunio velle prandere; cum dilectione admone. Si dixerit se pro stomachi lassitudine jejunare non posse, crede et noli judicare: quia utrumque potest fieri, ut pro gula vel luxuria prandere velit, et prae infirmitate jejunare non possit. Vidisti alterum subditis suis cum severitate disciplinam imponere, et indulgentiam tardius dare; noli judicare crudelem: quia forsitan non hoc facit morbo iracundiae, sed zelo disciplinae et amore justitiae; propter illud quod scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Forte aliquis vicinus aut amicus tuus, dum animum suum habet in rebus satis sibi necessariis occupatum, tardius te salutaverit, aut tardius occurrerit, quam debuit; noli eum superbum judicare, noli malignum credere, sed magis hoc aut per oblivionem aut per negligentiam, quam per despectum vel superbiam factum crede: quia forte et tibi hoc, ut est humana fragilitas, frequenter evenit, ut rebus aliis nimis intentus, aliquid minus caute aut minus sollicite fecisse videaris; et tamen noluisti te pro hac re malo animo judicari. In istis ergo et in his similibus, quae utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, melius est ut ad partem dexteram nostrum animum declinemus: quia tolerabilius est nos in hoc praevenire, ut eos qui mali sunt, bonos esse credamus, quam ut consuetudine judicandi, etiam de bonis quod malum est suspicemur. De istis ergo rebus quae sunt Deo notae et nobis incognitae, periculose nostros proximos judicamus. De ipsis enim Dominus dixit, Nolite judicare, ut non judicemini. De illis vero quae aperta sunt et publica mala, judicare et redarguere, cum charitate tamen et amore, et possumus et debemus; odio habentes non hominem, sed peccatum, non vitiosum, sed vitium; detestantes morbum potius, quam aegrotum. Nam publicus adulter, raptor, assidue ebriosus, proditor et superbus, si judicati vel castigati non fuerint, implebitur in eis illud quod beatus martyr Cyprianus de talibus dixit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccati fomitem subministrat.

2. Ira subitanea festuca est; inveterata, trabes. Cordis oculum turbat ira, odium excaecat. Ad hanc rem pertinet, fratres charissimi, etiam illud, quod in hac ipsa evangelica lectione audivimus: Quid enim vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Vidisti enim hominem subito irasci; noli continuo judicare, sed exspecta paululum: forsitan quam velociter irascitur, tam celeriter mitigatur. Quid tamen festuca, quid trabes significet videamus. Subita enim iracundia festuca est: illa vero quae in longum tempus protrahitur, trabes efficitur. Ut ergo irasci, et cito placari, festuca est; ita iracundia diu in corde servata, trabes est. Ergo ira inveterata convertitur in trabem. Et qua fronte ille qui odium servat in corde, illum judicare praesumit, in cujus oculo non trabem, sed festucam esse cognoscit? Nam cordis oculum festuca turbat, trabes excaecat. Quod dixi, fratres, Scripturarum debeo testimoniis approbare. Quomodo ira cordis oculum turbat, audi Psalmistam dicentem, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Quomodo autem odium oculum cordis excaecat, Joannes evangelista testatur: Qui, inquit, odit fratrem [PL39.1873] suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 9, 11). Secundum haec ergo per subitaneam iracundiam cordis oculus turbatur; per odium lumen charitatis exstinguitur.

3. Recapitulatio. Judicium temerarium non parvum peccatum. Ergo, fratres charissimi, capitula vobis quaedam et indicula, qualiter haec intelligere et accipere debeatis, insinuo. Nam vos Deo propitio, melius haec capere et observare potestis. Ut haec quae dixi, tenacius vestris cordibus inserantur, breviter repeto quod suggessi. In his ergo rebus, sicut jam supra dixi, periculose alios judicamus quae dubium est utrum bono an malo animo fiant; id est, jejunare, vigilare, eleemosynas facere, a vino et a carnibus vel abstinere vel non abstinere, et reliqua his similia, quae pro Deo et pro humana gloria fieri possunt. Et quia ignoramus quo animo fiant, judicare penitus non debemus. Propterea haec dixit Dominus, Nolite judicare, ut non judicemini. Propter apertam vero iniquitatem dictum est, Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Et illud quod jam supra memoravimus, Justum judicium judicate. Haec enim, fratres, si diligenter, sicut credimus, considerare, et cum grandi sollicitudine, Deo donante, observare volumus, non de parvo peccato cum Dei adjutorio liberamur. Maxima enim pars generis humani indiscreto judicio ad reprehendum prompta et parata esse probatur; cum tamen non ita se velit ab aliis judicari, quomodo vult alios judicare. Propter hoc Scriptura divina admonet, dicens: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7). Omnis homo prius se vult interrogari; et postea, si reus est, patienter tolerat reprehendi. Et quia omnes hoc nobis volumus ab aliis fieri, justum est ut hoc in aliis studeamus implere. Prius cum patientia interrogemus, et solliciti simus; et cum aliquid certius agnoverimus, tunc aut si mala sunt, reprehendere, aut si bona, defensare velimus: propter illud quod scriptum est, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). Et ideo conversi ad Dominum, ejus imploremus auxilium, ut ipse nobis et veram discretionem et perfectam charitatem praestare pro sua pietate dignetur; cui est gloria et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.

SERMO LXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Intrate per angustam portam, etc., deque duabus viis, arcta et lata

1. Liberum arbitrium. Audistis, fratres dilectissimi, cum Evangelium legeretur, duas Dominum commemorasse vias: unam metuendam atque terribilem, alteram ambiendam et multum desiderabilem; unam per quam post parvum laborem justi eriguntur in coelum, alteram per quam post brevem dulcedinem amatores mundi pertrahuntur in tartarum. Intrate, inquit, per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem; et multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta, inquit, porta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam! Ecce, fratres dilectissimi, proposuit Deus in conspectu totius generis humani, quid debeamus expiare, quid vitare, quid desiderare, quid [PL39.1874] fugere, quid timere, quid in toto corde diligere; et sicut per prophetam ipse praedixerat, Ante hominem, inquit, vita et mors, quod placuerit, dabitur illi (Eccli. XV, 18): et iterum, Ecce habes ignem et aquam, mortem et vitam; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19). Hoc totum quod supra diximus, id est, bonum et malum, in istis duabus continetur viis. Proponitur enim nobis in eis infernum et regnum, Christus et diabolus, altitudo et profundum. Dei enim per gratiam in potestate habet unusquisque quid diligat, et ad quod placuerit porrigat manum.

2. Viae arctae Christus latae praeest diabolus. Utraque via non carnis, sed cordis oculis dijudicanda. Viae enim arctae et angustae praesidet Christus: viae latae et spatiosae praeest diabolus. Christus invitat ad regnum; ille sollicitat ad infernum: ille levat in altum; ille deprimit in profundum. Diabolus ostentat falsas dulcedines, ut trahat ad veram amaritudinem: Christus invitat ad brevem asperitatem, ut perducat ad longam beatitudinem. Si solum oculus corporis aperitur, decipit nos lata et spatiosa: si vero oculis cordis attendimus, securos nos reddit dura et aspera.

3. Christus et peregrinantium via, et Angelorum patria. Invicem ergo nos, charissimi, admoneamus, invicem nos cum vera charitate jugiter invitemus, ut magis brevem et angustam debeamus eligere viam, per quam mereamur ad paradisi latitudinem pervenire. Illam vero viam, quae post brevem latitudinem consuevit amatores suos in inferni profunda demergere, quantum possumus, Deo auxiliante, debemus repudiare atque contemnere. Sinamus ergo sinistram viam, cujus finis introducit in gehennam; et sequamur dexteram, quae ad vitam ducit aeternam. Ad illum pervenire debemus, qui est via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6). Nec mirum, si ad illum fideliter pervenimus, per quem fideliter ambulamus. Nam quia ipse est via, per ipsum currimus: quia vero ipse est patria, consummato cursu ad ipsum pervenimus. Cum enim secundum divinitatem sit requies et patria Angelorum, secundum humanitatem factus est via peregrinantium. Quia est requies et patria Angelorum vel omnium fidelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: quia est via peregrinantium, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 1, 14).

4. Beneficium redemptionis. Quando de paradiso post peccatum primi hominis in hunc mundum, quasi in convallem lacrymarum projecti sumus, et viam perdidimus simul et patriam, ambulavimus solitudi nes difficiles; viam autem Domini ignoravimus (Sap. V, 7). Sed pius et misericors rex patriae nostrae non solum servos suos ad nos frequenter studuit mittere: sed etiam dignatus est ipse descendere, et viam, per quam reverteremur ad patriam, praeparare. O homo, si piger eras, ut quaereres viam; ipsa te via dignata est quaerere: si piger eras venire ad viam; ipsa ad te via venit. Surge et ambula; fuge viam saeculi latam et spatiosam, quae te ad tempus delectat, et in aeternum cruciat: curre per viam Christi, in qua parvissimo tempore laborabis, et postea cum Angelis sine fine gaudebis.

5. Duo pedes ad currendum in via Christi, charitas duplex. Forte dicis, Per viam Christi quomodo debeo currere? Si ambos pedes sanos habes, feliciter curres. Qui sunt isti duo pedes? Si diligis Dominum, et diligis proximum. In his duobus praeceptis, sicut Apostolus dicit, universa Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40, et Galat. V, 14). Si diligis Dominum, et non diligis proximum; unum tantummodo pedem habes, non potes currere: si diligis proximum, et non diligis Dominum; claudus et inutilis remansisti. Curre ergo per viam Christi: ipsa est enim via. Per istam viam dilectionis etiam ipse Dominus in cruce pendens cucurrit, quando pro inimicis oravit, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Per istam viam etiam beatus Stephanus ita studuit viriliter currere, ut coelum apertum, et Christum quasi [PL39.1875] in occursum suum vel adjutorium stantem, mereretur aspicere (Act. VII, 55).

6. Humilitas sit charitatis comes. Sed quia humiliter debes currere, si vis celeriter pervenire, vide quia in illum, et per illum, et ad illum curris, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quidquid boni operis, sive in eleemosynis, sive in jejuniis, sive in orationibus Deo offerre volueris, totum perdis, si cum vera charitate mitis et humilis corde esse nolueris. Et ideo sicut jam suggessi, inter reliqua opera bona, humilitatem et charitatem praecipue tenere contendite: ut istis duobus sanctis et spiritualibus pedibus possitis fideliter currere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc

1. Inferni duo. Adam post lapsum inter paradisum et infernum inferiorem. Scio, fratres charissimi, quod non possit ignorare sancta Charitas vestra, Adam patrem nostrum inter paradisi delicias fuisse collocatum; sed, persuadente diabolo, Dei praecepta contemnens in istius mundi miserias, velut de superiori loco ad inferiorem, fuisse dejectum. Supernum ergo est paradisus, infernum est hic mundus. Aliud infernum est, in quo post mortem peccatores et impii demerguntur. Nam quod duo sunt inferni, propheta hoc evidenter ostendit dicens: Deus, qui eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13). Non enim diceret inferiorem infernum, nisi esse et superiorem sciret. Deus autem noster miserator et misericors, patiens et multum misericors, quando nos in Adam patre nostro de altitudine paradisi justo judicio suo in infernum mundi istius deposuit, pro ineffabili pietate ad inferiorem infernum nos ruina pervenire noluit; sed quodam modo inter paradisum et inferiorem infernum velut in medio collocavit: ut si poenitentiam vellemus agere, ad altitudinem principalis patriae mereremur ascendere; si vero in illa tyrannide superbiae, per quam suadente diabolo cecidimus, velimus jugiter permanere, ad inferioris inferni profunda, unde jam reditus esse non possit, peccati pondere premeremur.

2. Lata via ad infernum inferiorem, arcta ad paradisum ducit. Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie, sed cum grandi timore ac tremore considerantes, intelligamus nos in isto superiori inferno per Dei misericordiam positos, ut magis ad illum qui nos creavit, desideremus bonorum operum gradibus remeare, quam cum illo qui nos decepit, ad inferioris inferni profunda descendere. Et quia positi sumus tanquam inter aquam et ignem, velut inter summum bonum et summum malum, quasi inter ruinam inferioris inferni et altitudinem paradisi, audiamus Dominum in Scripturis cum admirabili pietate clamantem: Posui te, inquit, inter mortem et vitam; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19). De istis duabus viis nos Dominus in Evangelio admonuit, quando dixit, Lata et spatiosa est via, quae ducit ad mortem; et multi sunt qui intrant per eam: arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam. Et quia per arctam et angustam reditur ad paradisum, et per illam latam in illum inferiorem infernum descenditur; dum adhuc cum Dei adjutorio possumus et in potestate nostra consistit, sicut jam supra suggessimus, magis conemur per arctam et angustam ad paradisum conscendere, quam per illam latam et spatiosam ad inferni [PL39.1876] supplicia pervenire.

3. Qui per latam, qui per arctam viam incedant. Brevis utriusque viae aut labor aut laetitia. Sed forte aliquis dicit: Vellem scire qui sint illi, qui cum periculoso gaudio per latam descendunt; qui autem sint illi, qui per arctam et angustam cum labore conscendunt. Omnes enim amatores mundi, superbi, avari, raptores, invidi, ebriosi, et adulteria committentes, stateras dolosas et mensuras duplices habentes, odium in corde reservantes, malum pro malo reddentes, spectacula vel cruenta et furiosa vel turpia diligentes, per latam et spatiosam descendere comprobantur: casti vero et sobrii, misericordes, justitiam tenentes, secundum vires suas eleemosynas prompto et hilari animo facientes, contra nullum hominem odium in corde servantes, per arctam et angustam viam ad superna ascendunt. Et licet adhuc hic in corpore habitare videantur in terris, tamen secundum Apostolum conversatio illorum in coelis est (Philipp. III, 20): ut sacerdote dicente, Sursum corda; securi respondeant se habere ad Dominum. Considerate, rogo, fratres; et non solum cum dolore, sed etiam cum timore, eos qui per viam latam et spatiosam praecipitantur, arguite, dicentes et contestantes eis, quod post breve gaudium habituri sunt sine fine supplicium. Illis vero qui per arctam et angustam conantur ascendere, congaudete, et eis vos fideliter sociate, et cum ipsis ad altitudinem vel beatitudinem aeternae vitae pervenire contendite. Ne timeatis quia laborem habituri estis in via: sed gaudete, quia magnum praemium invenietis in patria. Unde iterum atque iterum rogo vos, fratres charissimi, ut et justorum post parvum laborem aeternum gaudium consideremus, et peccatorum post transitoriam laetitiam sine ullo fine supplicium timeamus; considerantes quia nec illi, qui per arctam et angustam cum labore videntur ascendere, longo tempore laborare videntur. Nam quomodo illi qui cum infelici gaudio avaritiae vel luxuriae serviunt, consumpto itinere viae latae cum diabolo arsuri sunt in inferno: ita e contrario illi qui falsa gaudia viae latae vel vitae luxuriosae despiciunt, ubi cursum viae angustae compleverint, ad Angelorum consortium pervenire merebuntur in coelo.

4. Aeger sanitatem cupiens jungat se medico, non morbo. Et quia de superiori paradiso, loco ubi est vera beatitudo, et de duobus infernis locuti sumus, et quid fugere vel quid desiderare debeamus, secundum possibilitatem quam Deus dedit, breviter demonstravimus; sunt alia tria ad eamdem rem pertinentia, quae Charitati vestrae cupimus intimare. Tria enim sunt, de quibus utiliter ac fideliter cogitare et possumus et debemus: et ista tria in conversatione humana fieri etiam corporalibus oculis frequenter agnoscimus. Est enim medicus, aegrotus, et morbus. Si se junxerit aegrotus cum medico; duo sunt, vincitur morbus. Si se aegrotus magis morbo quam medico voluerit jungere; et ibi, quia duo sunt, vincitur medicus: nam si medico consentiret, pereunte morbo aegrotus evaderet; quia duos contra se pugnantes vincere nullatenus posset. Quare istam similitudinem posuerim, diligenter attendite. Medicus, Deus est: aegrotus, homo est; peccatum, morbus est. Si se jungit peccator cum Deo, qui est verus medicus, statim perit morbus. Si vero infelix peccator diligit morbum suum, ut magis se peccatis suis, tanquam mortiferis morbis, velit jungere, quam coelesti medico adhaerere; morbum, id est, peccatum suum, non solum accusare non acquiescit, sed etiam fronte impudentissima defensare contendit: dum se peccatis suis vult jungere, quasi videtur coelestem medicum vincere; sed per istam infelicem victoriam, tanquam per latam et spatiosam viam descendit in gehennam. Quia si medico consentire voluisset, pereunte peccato, tanquam crudelissimo morbo, per arctam et angustam viam ascendere meruisset in coelum.

5. Adhortatio ad eleemosynas, orationes et jejunia. Haec ergo, fratres charissimi, fideliter cogitantes, [PL39.1877] dum adhuc cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, peccatorum nostrorum vulnera quasi venena mortifera horrescentes, eleemosynis, orationibus, jejuniis insistentes, et praecipue per charitatem, quae non solum amicos, sed etiam ipsos diligit inimicos, tanquam per medicamenta spiritualia, pro recipienda sanitate animarum nostrarum ad illius coelestis medici misericordiam recurramus. Ipse enim dixit, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; et iterum, cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 11). Ad quam salutem nos pro sua pietate perducat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXIX. In eumdem locum Matthaei, cap. VII, 13, 14: de peregrinatione Christianorum et de duabus viis, altera ad coelum, altera ad infernum

1. Amore sunt simul, qui absunt corpore. Sermo nobis ad vos est, fratres charissimi, de eo quod in Evangelio audistis, Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et spatiosa, quae ducit ad mortem: sive de peregrinatione Christianorum. Si temporis necessitas permitteret, fratres charissimi, non solum semel in anno, sed etiam secundo vel tertio vos visitare volebamus: ut et nostra simul et vestra desideria de conspectu vestro satiare possemus. Sed voluntas cupit, temporis necessitas non permittit: nihil tamen nobis vel vobis impedit, quod nos corporaliter tardius videmus; quando amore et charitate semper pariter sumus. In ista enim peregrinatione mundi hujus, etiamsi in una civitate esse possemus, simul esse non poteramus. Est enim alia civitas, ubi Christiani boni nunquam sunt ab invicem separati.

2. Duae sunt civitates, mundus et coelum. In saeculo peregrinus sit, qui vult civis esse coeli. Christianorum patria, civitas, cives, parentes, rex. Duae sunt civitates, fratres charissimi: una est civitas mundi; alia est civitas paradisi. In civitate mundi bonus christianus semper peregrinatur; in civitate paradisi civis esse cognoscitur. Ista est civitas laboriosa, illa quieta; ista misera, illa beata: in ista laboratur, in illa laetatur et quiescitur: qui in ista male vivit, ad illam pervenire non poterit. Peregrini esse debemus in hoc saeculo, ut cives esse mereamur in coelo. Qui amat mundum, et civis esse vult in mundo, partem non habet in coelo. In hoc enim probamus quod peregrini sumus, si coelestem patriam desideramus. Nemo se circumveniat, fratres dilectissimi, Christianorum patria vel civitas non est hic: Christianorum beatitudo vera et aeterna felicitas non est hic. Qui felicitatem quaerit in mundo, non illam habebit in coelo. Patria nostra paradisus est, civitas nostra Jerusalem est illa coelestis; cives nostri Angeli sunt, parentes nostri Patriarchae sunt et Prophetae, Apostoli et martyres; rex noster Christus est. Sic ergo in ista peregrinatione vivamus, ut illam talem patriam, quamdiu hic sumus, desiderare possimus. Qui enim male voluerit vivere, patriam illam desiderare non potest.

3. Sanctorum gaudium de bona nostra vita, tristitia de mala. Jam ad illam patriam nos praecessit multorum Patriarcharum et Prophetarum, etiam Apostolorum et martyrum gloriosus exercitus, et multa millia confessorum et virginum, et non parvus numerus fidelium populorum: qui omnes jam in beata requie constituti, nos quotidie expansis brachiis charitatis exspectant, desiderantes pariter et orantes, ut de arena mundi istius, in qua contra diabolum nobis pugnare necesse est, victores nos cum triumpho et exsultatione in illa patria paradisi suscipiant. Si enim [PL39.1878] bene agimus, si diabolica peccata et mortiferas delectationes contemnimus in hoc mundo, omnibus illis gaudia generamus in coelo: si vero Deum contemnimus, et mundum diligimus, crimina et peccata complectimur; illos quidem omnes, ut supra diximus, Angelos, Apostolos et martyres contristamus in coelo, et nobis aeternum praeparamus incendium.

4 Christus spectat et adjuvat pro se certantes. Diversa Christi et diaboli promissa. Ecce exspectat nos Christus in coelo cum Angelis suis, qualiter contra diabolum et angelos ejus repugnemus. Non timeamus, fratres, quia non solum nos Christus exspectat, sed etiam adjuvat. Nolite timere, nolite desperare: saevit quidem diabolus; sed consolationem porriget Christus. Exspectat te pugnantem, adjuvat te laborantem, coronat te vincentem: noli desperare, noli succumbere. Talem Imperatorem super te habes, et times? Considera quid sit quod tibi promittit diabolus, et quid sit quod tibi daturus est Christus. Diabolus promittit falsam dulcedinem, Christus veram beatitudinem: diabolus ingerit vana gaudia mundi, Christus veram beatitudinem paradisi. Diabolus per adulterium providet unius horae libidinis delectationem, ut occidat animam immortalem: Christus tibi commendat castitatem paucorum dierum, quibus vivis in mundo, ut tibi similitudinem Angelorum reddat in coelo. Diabolus pro lata et spatiosa luxuriae via sollicitat in infernum: Christus pro arcta et angusta castitatis et misericordiae via invitat in coelum.

5. Libertas eligendi viam dextram aut sinistram. Viae latae dulcedo brevis et falsa, sed poena longa: arctae e contrario. Ecce, homo, habes aquam et ignem, vitam et mortem; habes ante te bonum et malum, habes infernum et regnum, habes falsam dulcedinem mundi, et veram beatitudinem paradisi. Data est tibi potestas per gratiam Christi, ad quod volueris porrige manum: elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19); relinque sinistram et spatiosam viam, quae trahit ad mortem, et tene dexteram et angustam, quae te feliciter ducit ad vitam. Non te teneat, non te delectet sinistra. Illius latitudo ampla quidem est et plana, et diversis floribus ornata: sed flores illius cito marcescunt, et inter ipsos flores serpentes venenosi se frequenter abscondunt; ut dum tu ad falsa gaudia curris, veneno mortifero feriaris. Ampla est, sed non longa. Attendis per qualem viam vadis; et non attendis ad qualem patriam pervenis. Si mihi non credis, ad mortem te subtrahis: imo si in Christo non credis, in inferno peribis. Sic enim ipse Dominus in Evangelio dixit. Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem; et multi sunt qui intrant per eam. Delectat quidem; sed decipit. E contrario dextera via non te contristet aut terreat: arcta quidem est, sed non longa. Nec in illa lata diu gaudetur, nec in ista angusta diu laboratur. Illa post brevem latitudinem ad aeternas angustias trahit; ista post breves angustias ad aeternam beatitudinem ducit.

6. Laborandum, ut bonis operibus gaudium in coelo nobis comparemus. Sic ergo cum Dei adjutorio laborare conemur, fratres, et peccata repudiantes, bonis nos operibus exornemus: ut nos rex noster Christus, cives nostri Angeli, parentes nostri Patriarchae, Prophetae, Apostoli, martyres, confessores et virgines, qui nos jam in civitatem nostram Jerusalem coelestem feliciter praecesserunt, cum gaudio et exsultatione suscipiant. Sic ergo agamus, fratres, ut per bona opera nostra gaudium fiat in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem; sicut ipse Dominus antea dignatus est praedicare (Luc. XV, 7). Si ergo in coelo gaudium facimus, quando poenitentiam agimus; utique tristitiam generamus, quando ad peccatorum nostrorum voluptatem recurrimus.

7. Charitas integra. Ideo, fratres charissimi, ut possimus omnia peccata, Deo adjuvante, evadere; studeamus charitatem integram custodire, et non solum amicos, sed etiam inimicos diligere, et omnes supplicare velle, pro cunctis hominibus orare. Si [PL39.1879] enim omnibus hominibus feceris hoc, quod tibi ipsi volueris; ad integrum peccatorum januam claudis. Non enim erit unde ad animam tuam possit intrare, si non solum amicos, sed etiam inimicos volueris toto corde diligere.

8. Ad eleemosynam exhortatio. Rogo vos, fratres, sic in hoc mundo vivamus, quasi hospites et peregrini. Quidquid de aliquo labore, de quocumque justo negotio, de qualibet justa militia acquirimus, per eleemosynam in aeternam patriam reponamus, excepto victu quotidiano et vestitu simplici. Nec in ista peregrinatione nos consumat luxuria; sed ad patriam nostram transmittat misericordia. Iter agimus, fratres, ad patriam tendimus: non luxuriemur in itinere vitae hujus, nunquam simus securi; sed semper sollicite atque caute vigilantes, non nobis delicias praeparemus in via: ut qui quidem melius ad patriam portare possimus, si in ista patria pro luxuria, pro gula, pro ebrietate, quidquid possumus laborare, consumimus; qualiter ad illam aeternam veniemus? Qua fronte inter Angelos et Archangelos bonis operibus nudi, peccatorum pannis sordentibus involuti, et malis actibus vulnerati, intrare possimus? Quidquid perditura erat gula, reponat eleemosyna; quidquid in terra avaritia obruit, misericordia in coelum transmittat: ut quando de hoc corpore anima egreditur, splendidis vestibus, et castitatis, misericordiae ac patientiae, humilitatis et concordiae margaritis ornetur; ut audire mereamur a Domino, Euge, serve bone et fidelis, et reliqua. Ista, fratres, desiderare debemus, et illam aliam sententiam expavescere, quam auditura est anima bonis operibus nuda et vitiorum sordibus involuta. Sic enim de tali anima Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? et illo obmutescente, dicit ministris: Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 12, 13) Avertat a nobis Deus istam sententiam, quam audituri sunt, quicumque modo pro nulla eleemosyna aut nihil aut parum in coelum reponunt. De talibus dicit Apostolus, Anima quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Isti tales cum exierint de corpore suo, non cum Lazaro ab Angelis in Abrahae gremio sublevantur; sed cum divite purpurato ad inferni profunda merguntur. Haec ergo considerantes, quantum possumus, contringamus victum et vestitum nostrum, dum sumus in hoc mundo: ut post obitum nostrum de eleemosynarum nostrarum pretiosissimis et splendidis vestibus ornari mereamur in coelo, et illam desiderabilem vocem audire, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21); ad quod gaudium nos Dominus sub sua protectione perducat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, in Trinitate unus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25-30, Confiteor tibi, Pater, etc

1. Sanctum Evangelium cum legeretur, fratres, audivimus Dominum Jesum exsultasse in Spiritu, et dixisse, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Huc usque interim verba Domini. Si digne, si diligenter, si, quod primum est, pie consideremus, invenimus primitus, etc.

2. Postremo aperit coeleste mysterium, quod sic placuerit Deo, ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi gratiam suam revelaret. Quod apostolus [PL39.1880] Paulus stilo pleniore digessit, dicens: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 20 et 21). Ait ergo, Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae praesumptione, non prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat; ut qui dedignantur parvuli in Deum fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant. Vides quam terribilis in consiliis Dominus. Disce verae humilitatis exempla, nec temere discutias supernae dispensationis consilia. Cum enim intulisset utrumque, scilicet quod aliis adventus sui sacramenta revelaverit, ab aliis vero absconderit; non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc ostendens manifeste, quia injustum esse non potest, quod placuit justo. Ac ne quid in illo minus quam quod in Deo est, aestimaretur, statim subdidit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Pulcherrimus connectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a Patre suo. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris. Cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure sunt propria, non dono collata per gratiam. Tradita autem sibi dicit omnia, non solum et terram vel caetera quae ipse condidit ac fecit elementa; sed hos qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles Deo, postea per fidem sentire coeperunt: unde et alio loco dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet (Joan. VI, 37). Et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Cum diceret, Nemo novit Filium, nisi Pater; non dixit, Et cui voluerit Pater revelare: quemadmodum cum dixerit, Nemo novit Patrem, nisi Filius; addidit, Et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi a nullo possit cognosci, nisi a solo Patre: Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari: quia ipse est mentis nostrae lumen; ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non Patrem tantum, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo se Pater declarat. Verbum enim non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat. Ut scias autem quia sicut Filius Patrem quibus vult revelat ipsum, audi dicentem ipsum Dominum Jesum, cum laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse confessus sit: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17). Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.

3. Mirum quibusdam videtur, fratres charissimi, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum meum lene est, et sarcina mea levis: considerant eos qui jugum ipsum, etc.

SERMO LXXI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 24-30, Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania, etc., deque aliis locis, exhortatorius ad bona opera

1. Inimicus, in figura homo dictus est. Dominus [PL39.1881] ac Redemptor noster in Evangelio suo loquitur, dicens: Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania. Inimicus, in figura homo dictus est. Audi Apostolum dicentem, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Audi, homo: non enim ille dedit tibi tenebras, qui dedit tibi lucem. Quo vadis, homo? quo traheris? Quid concupiscentias carnales sectaris; quando audis, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis nolite perficere (Galat. V, 16)? Audi potius Dominum dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3). Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Audi, homo; si recesseris a Deo, non effugies manum ejus: si autem ad eum accesseris, illico habebis eum, quia nusquam recedit. Audi prophetam dicentem, Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Ubi ergo non est Deus quem tu fugis? Malus es tu, qui bonum fugis; mors es tu, qui vitam fugis. Involvere te vis tenebris, ubi te abscondas: sed illum latere non potes, cujus oculi omnia vident. Ait autem Apostolus: Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Sequitur vox judicis, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ergo qui fugit Dominum, et recedit a Deo, ille confunditur, et perit in sua impietate. Ut ergo non pereat tunc, nunc revertatur ad Dominum; et illuminabitur, et vultus ejus non erubescet.

2. Zizania in Ecclesia qui sint. Amor Christi super omnia. Dicam tamen, fratres mei, quod sentio: et quod dixero, intelligite. Inter vos segetes Dei mixta sunt zizania, id est, amatores mundi, amatores pecuniae, amatores deliciarum, consultores nugarum, omnes quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi. In Ecclesia Christi ficte intrantes, promittentes et non facientes, voventes et non reddentes, renuntiantes malo et iterum idem facientes; haec amantes, zizania sunt. Non amant illi Christum, qui aliquid plus amant quam Christum. Audi, homo, vocem Domini Dei tui: Qui diligit, inquit, patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias, aut fratres, aut agros super me, non est me dignus (Id. X, 37). Si vis tenere quod non habes, dimitte quod habes; ut amor Christi sit in corde tuo.

3. Qui vult quae Dei sunt, sua dimittat. Ecce petis a Deo, et dicis: Domine, da mihi. Quid tibi dabit, qui aliunde manus tuas videt occupatas? Ecce Dominus vult dare quae sua sunt, et non habet ubi ponat. Vide ergo, dimitte quod tenes; et accipis quod quaeris: dimitte temporalia et caduca; et accipies aeternam et perpetuam vitam: dimitte terrena; et accipis coelestia. Ait autem quidam ad Jesum: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Utique qui dicebat, Quid boni faciam, vitam aeternam desiderabat: sed plus amabat quod tenebat. Vidit Dominus occupatas manus. Dare vult; et non habet ubi ponat: occupatae sunt manus accipientium. Dicit enim tibi Dominus, Vade, vende omnia, et da pauperibus (Id. XIX, 16, 21), et pone illa in coelo; quia in terra impediunt.

4. Non perduntur quae pauperibus dantur. Quid times, o homo, dare pauperibus? Non perdes ea; sed servantur tibi in coelo. Non ut perdas jussi, dicit Dominus; sed ubi ponas suggessi. Post haec habebis, homo, thesaurum non in terra periturum, sed in coelo permansurum. Aliquando venit homini tribulatio, [PL39.1882] venit timor damni. Times, o homo, ut non pecuniam tuam perdas, times ne argentum tuum perdas, times ne possessionem tuam perdas; et non times ne tu ipse totus pereas? Pro hoc dicis falsum testimonium, pro hoc mentiris et rapis aliena, pro hoc juras et perjuras, quod omnino lex vetat. Nonne cum haec omnia facis, totus fenum es, totus stipula, totus palea; et non times ne totus ardeas? Semper turbata est anima tua amoribus saeculi. Dic, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me (Psal. XLI, 6)?

5. Aurum in terra, et ex terra, et terra est. Avarus pro auro suo habet tristitiam, patitur tribulationem, habet pericula servorum, pericula latronum. Avarus amat aurum plus quam animam suam: tu, christiane, ama Christum plus quam omnia tua. Ille fervet in amore auri: tu, christiane, ferve in amore Christi; et eris beatus in regno Christi. Audi, o homo, aurum in terra est, et ex terra est, et terra est, et pars terrae est. Impius dum diligit creaturam, offendit Creatorem; et amittit eum, qui creavit ex nihilo omnia. Audi, o homo, non tu perdis Deum; sed ipse peris a Deo. Ille est redemptor animae, quem vis amittere. Quid enim proderit tibi, si totum mundum lucreris; animae vero tuae detrimentum patiaris (Matth. XVI, 26)?

6. Cur Deus vocet alium, et alium non vocet. Expergiscere aliquando, o homo, et ama Christum. Haec est enim sapientia vera, id est, amare Christum. Multi enim dicunt, et scire volunt, quare illum vocat ad se Dominus, et illum non vocat; uni subvenit, et uni non; hunc dignum habet, et illum indignum; istum honorat, et illum cruciat et affligit. Audi, o homo. Hunc dignum habet pro bonis operibus suis; illum habet indignum pro operibus suis malis: quia debitor est Dominus, et reddet bonis bona, et malis mala. Dicturus es forsitan, Quare ille sic? Respondet tibi Dominus Deus tuus, Quia bonum non denegavi: sed dixi prius, Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16). Quid volebas? quid quaerebas? quid cupiebas? Gratiam Dei. Ergo si gratiam Dei quaeris, aufer primum nequitiam ab anima tua et a conspectu oculorum meorum; jam cessa a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam totis viribus tuis (Psal. XXXIII, 15): et cum haec feceris, et gratiam meam percipies, et oculi mei super te erunt, et aures meae ad preces tuas, et priusquam me inquisieris, dicam, Adsum.

7. Bona hic providenda. Misericordiae spes non est nisi misericordibus. Inimicus sibi fit, qui non indulget inimico. Rogandum pro eo antequam roget. Qualis debeat esse laus Dei. Faciamus bona, fratres charissimi, ut mereamur in futuro saeculo invenire requiem, quam nobis Dominus noster promisit, dicens: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Et cum propheta a Domino exsultantes dicamus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Misericordiam inveniunt, qui sunt misericordes. Judicium timeant contemptores, qui nec sibi parcunt, nec miserentur aliis: qui dicunt, Peccemus, et parcet nobis Deus, quia misericors est et bonus. Omnino misericors et bonus est Deus: sed quimodo parcit, in futuro non parcet. Judicium paratum habent sine misericordia impii. Intelligamus, fratres, et videamus ubi spem nostram ponere debeamus. Misericordia illi qui fecit misericordiam. Beati misericordes; quia ipsis miserebitur Deus. Spes est in misericordia, si ab opere misericordiae nos non fuerimus aridi. O homo, quid quaeris a Deo misericordiam, si ipse non es misericors? Quid quaeris a Deo indulgentiam peccatorum tuorum; cum ipse tibi simili non indulges? Audi, homo, audi vocem Domini Dei tui, ubi dicit ipse, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Audi iterum ubi ipse dicis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim tu non dimiseris adversario tuo, ipse tibi prius eris adversarius. Ille te laesit auferendo pecuniam tuam, [PL39.1883] in te laedis non indulgendo adversario tuo. Forsitan dicturus es: Non illi parcam; quia me laesit multum, et sanguinem meum quaesivit. Tu si non illi indulges, perditionem animae tuae habebis: insuper adhuc dicis, Non illi parcam, quia adversarius mihi fuit. Crede mihi, homo, pejor tibi eris adversarius, si non illi parcas. Dicis tu, Ille me non rogat. Si te ille non rogat, tu pro illo roga; ut ei a Domino dimittatur, quod in te deliquit. Nam si tu dicis, Non illi parcam; litigare vis, non dimittere. Et qua fronte aut qua fiducia dicturus es Domino tuo, Dimitte, quia ego dimisi? Considera, o homo, et vide aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati (Rom. VII, 21). Jam ipse captivus traheris; et exspoliatori irasceris? Nemo nobis imputet, fratres mei, si per vos dominicam pecuniam duplicare non potuerimus. Mali servi erimus, si non fecerimus quod nobis praeceptum est: si autem fecerimus, boni servi erimus, et cum Domino sine fine laetabimur. Illum omnes amemus, per quem facti sumus; illum diligamus, per quem redempti sumus. Pro illo nos invicem diligamus in hoc saeculo, ut cum eo gaudere mereamur pariter in futuro: quoniam sic placuit Domino Deo nostro de nobis, ut hic constituti cum vestra Charitate cantemus ei. Laudemus Dominum, fratres, lingua, corde, ore et voce. Sic enim sibi vult dici laudem, ut non sit inter nos discordia: sed vult esse in nobis concordiam vocibus et moribus. O felix laus in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi est concordia summa laudantium, ubi nulla lex in membris nostris repugnat; ibi non est rixa, nec ulla cupiditas. Hic ergo cantemus Domino laudem solliciti, ut illic possimus esse securi.

8. Hic non securitas, sed sollicitudo debet esse. Corpus, carcer. Quare autem hic simus solliciti, fratres mei? Audite quare: quia tentatio est vita humana (Job VII, 1). Sic namque nos Dominus exhortatur suo eloquio, dicens, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Non vis esse sollicitus, quando videris dicere, Dimitte nobis debita nostra? Quomodo es securus, qui quotidie videris petere remissionem peccatorum? Quomodo es securus, quando adhuc dicis, Dimitte mihi peccata mea; et iterum dicis, Et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Id. VI, 12, 13)? Quomodo ergo videris clamare, Libera nos a malo, si securus es? Audi, homo, audi. Tu es malus, quando te Deus liberat a te ipso malo. Vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati. Audi quid sumus nos, quid nobiscum portamus. Quamdiu in corpore mortis hujus continemur, vitium nobiscum portamus. Audi iterum prophetam dicentem, Domine, educ de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8). Carcer meus est, usquedum in corpore mortis fuero. Nam quando fuero de hoc corpore liberatus, terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur. Vado ergo, dimitto terram; quia quamdiu hic sum, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

9. Qui in resurrectione totus homo spiritualis. Dicet aliquis perfidorum: Ergo cum fueris ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus. Audi ergo, haeretice. Carnem quam dico, non in aeternum pono, sed hic depono. Respondet incredulus: Ergo rediturus es ad corpus mortis? Et unde tam piam vocem clamasti, Educ de carcere animam meam? Audi, imperite, et contra quotidianas lectiones surde. Redeo ad corpus non mortis hujus; quia corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Modo est animale, tunc erit spirituale. Nemo potest accipere aeternale, nisi prius temporale dimiserit. Ergo dimitte temporale hoc malum, ut accipias aeternale illud bonum.

10. Terra viventium et terra morientium. Audite, fratres, et cavete. Hic enim iter agimus, et in itinere positi sumus; nondum in patriam pervenimus. Caveamus eos qui in itinere nobis insidiantur: quia [PL39.1884] hic agunt adversus nos, ne ad patriam nostram, id est, ad paradisum revertamur. Terra autem ista morientium est; illa vero viventium est, de qua propheta dicebat, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). In illa autem terra semper vivetur, et nunquam morietur. Lucet terra illa plus quam species argenti, ubi cives justorum Angeli sunt. Illi in terra illa gaudent; nos in terra ista lugeamus, ut ad illorum gaudia pervenire mereamur. Videte, fratres: ecce hic in itinere positi sumus; insidiator noster diabolus adversatur in via, nobis quaerit nocere, ne in terram viventium revertamur. Duo enim sunt praecepta, dilectissimi, quae nobis omnino sunt observanda: id est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quicumque enim in his duobus praeceptis ambulaverit, festinet in via; et perveniet ad patriam paradisi, ubi laetantur omnes sancti in gloria Redemptoris sui, et laudem dicunt nomini sancto ejus, qui erepti sunt de hac peregrinationis aerumna, et vivunt semper in laetitia sempiterna.

SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIV, 23-32, ubi Dominus super aquas ambulavit, et Petrus titubavit

1. Textus expositio. Audivimus, et quodam modo vidimus in lectione praesenti, navicellam periclitantem, Christum periclitantibus subvenientem, Petrum venienti Christo occurrentem. In quibus omnibus miraculum exspectavimus; mysterium requiramus. Quando enim possumus de divinis operibus quae leguntur, ipso aspirante qui facit, intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere, quasi de abstrusis favorum cellis mella producimus: vel Christi discipulos imitantes, spicas manibus confricamus (Luc. VI, 1); ut ad latentia grana perveniamus, et in eis vitam inveniamus. Ascendit ergo Dominus noster Jesus Christus, ut lectum est, in montem solus orare. Mons altitudo est: quid enim in hoc mundo altius coelo? Quis vero in coelum ascendit, novit optime fides vestra. Cur autem solus ascendit? Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Quamvis et in fine cum venerit, et nos omnes sua membra collegerit, ac levaverit in coelum, etiam tunc solus ascendet: quia caput cum corpore suo unus est Christus. Nunc autem solum caput ascendit, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): ipse ascendit solus orare; quia ipse ascendit ad Patrem pro nobis interpellare.

2. Navicella, Ecclesia: mare, saeculum: antenna, crux. Persecutio Ecclesiam dilatavit; orbem ditavit. Verumtamen, charissimi, dum ille orat in excelso, navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest ipsa navicula turbari: sed quia Christus orat, non potest mergi. Navicellam quippe istam, fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum. Quando aliquis impiae voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae, et quantum in ipso est, christianum nomen conatur exstinguere, super naviculam Christi grandis unda consurgit. Sed in his tentationibus erigatur antenna, ut suspensa arbori crucem Christi figuret; hanc christianus respiciat, et non deficiat: quia sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens [PL39.1885] nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Dicit etiam beatus Joannes, Sicut enim Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Huic ergo antennae, id est, cruci Christi, simplex conversatio et pura confessio tanquam candentia vela religentur. Et haec vela nostra fluctibus abluantur, vestisque tendatur, ut sine macula et ruga inveniatur. Quantumlibet mare saeviat, ventus incumbat, inter flatus et fluctus navis ista turbetur: tantum non mergatur, et currit. Denique posteaquam navis haec aedificata est in Jerusalem, atque inde in medio pelagi hujus frementis emissa est, aestuantium volumina undarum, et furentiam flabra ventorum, dum eam huc atque illuc circumferunt, omnium gentium littoribus appulerunt, peregrinas merces quocumque venit, advexit. Quid enim tam peregrinum in terra nostra, quam per poenitentiam remissio peccatorum, regnumque coelorum? Et tamen oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46). Ab ipso enim portu navis haec prima anchoram solvit.

3. Christianus securus sit et sollicitus. Adulatores, latentes scopuli: obtrectatores, canes marini. Cruci adhaerentem mordere non possunt. Naviget ergo, charissimi, naviget haec dominica navis inter procellas saeculi Christo protegente secura, Deo donante sollicita. Non enim quia in navi nauclerus vigilat, ideo debet nauta dormire. Vigilat ille, de quo veraciter scriptum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): sed etiam ipse dicit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Unde ergo debemus esse solliciti, et unde securi? Solliciti, quia dixit, quod in hoc mundo pressuram habebitis; securi autem, quia mox addidit, Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33): solliciti, quia tentationes futuras praenuntiavit nobis; securi, quia non desinit interpellare pro nobis. Caute itaque, fratres mei, atque sollicite inter saeculi fluctus gubernati, inite navigium in bonis actibus vestris: nec dens obtrectatoris vos frangat, nec adulatoris lingua decipiat. Adulatores vestros tanquam latentes sub undis scopulos observate. Quando enim mare tranquillum est, tunc saxa latentia non videntur: si tribulationis procella consurgit, tunc inter undarum montes verticem tollunt, tunc in eis apparet periculum quod latebat. Neque enim sufficit talibus deserere tribulantem, nisi etiam oppugnare conentur et premere. Hoc ergo genus humanum, velut asperrimas cautes placida superficie pelagi ventis obtectas, christianus evitet. Haec breviter de adulatoribus dixerimus. Obtrectatores omnino contemnendi sunt; quia canes marini sunt. De profundo amaritudinis latrare possunt; mordere non possunt. Sed quamdiu mordere non possunt? Quamdiu in navi sedes. Quid est, quamdiu in navi sedes? Quamdiu crucem Christi tenes, ab ejus navicula non recedis. Erigamus in coelo mentem, et non curemus invidam mentem. In hoc sane procelloso et turbulento mari etiam diabolus aspirans bacchatur armata classe terribilis, et circumquaque discurrens, commeatus obsidet innocentium. Ipse est enim de quo ait apostolus Petrus: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, quaerens aliquem devorare circuit. Et quia subdidit, Cui resistite firmi in fide (I Petr. V, 8, 9), exercentur contra eum proficientium quotidiana certamina. Bellum hoc describebat ille maximus campi doctor, bellum hoc describebat, quando dicebat: Non est vobis [PL39.1886] colluctatio cum carne et sanguine; sed adversus principatus et potestates, rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). In his ergo, fratres, in hoc labore, in hoc certamine constitutos, illa vos apostolica sententia consoletur: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5 et 6).

4. Vigilia. Venit ergo Christus ad navim suam quarta vigilia noctis, et visitavit eam. Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis est. Vigilia una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet, ternis horis per singulas vigilias distributis. Quarta ergo vigilia noctis, hoc est pene jam nocte finita. Sic veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad judicandos vivos et mortuos. Venit enim nunc, sicut audistis, valde mirabiliter ambulans super aquas. Surgebant fluctus; sed calcabantur: fremens pelagus sub Domini vestigiis murmurabat; sed tamen eum volens nolens portabat. Quantumlibet tumores saeculi potestatesque consurgant, premit eorum caput, nostrum Caput. Cum vero appropinquaret naviculae, turbati sunt prae timore discipuli, et exclamaverunt, putantes phantasma esse. Quibus Dominus ait: Habete fiduciam; ego sum, nolite timere. Quid est, Ego sum? Non sum phantasma quod putatis, agnoscite quem videtis. Ad hanc vocem exsiliit Petrus et ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Si tu es, non miror quod solidam carnem super liquentis elementi terga suspendis. Quid enim mirum, si Conditori suo creatura famulatur? Hoc ego non miror: fac quod mirer, ambulet Petrus.

5. Fidei mors atque resurrectio. Fac quod mirer, Jube me venire ad te super aquas. Scio enim quod corpus humanum naturae lege non sinitur in fluctibus liquidis habere fixa vestigia; sed accedat donum grotiae, et paululum cesset lex ista naturae: Si tu es, jube me venire ad te super aquas. Tu Deus es; ego homo sum: voluisti de meo habere infirmitatem in carne quam portas; habeam et ego de tuo potestatem, ut unda me portet. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Quomodo enim mihi in mari non erit via, si tu jusseris, qui propter nos factus es via? Et Dominus, Veni, inquit. Nec dubitavit Petrus; audivit Domini verbum, et mox cucurrit ad Verbum: cito credidit, quia fidelis homo erat. Sed cum surrexisset ventus validus, titubavit; quia homo erat. Titubatio ista, fratres, quasi mors fidei fuit: sed ubi exclamavit, fides iterum resurrexit. Non titubaret, nisi crederet: sed nec clamaret, nisi crederet. Domine, inquit, salvum me fac! Et Dominus extensa manu levavit eum; et ait illi, Modicae fidei, quare dubitasti? Posset te ventus elidere, quem non potuit unda sorbere? posset te ventus evertere, quem non potuit fluctus operire? Plus erat quod feceras; mare calcaveras, fluctus presseras, ventos viceras; Quare dubitasti? In Petro itaque communis omnium nostrum consideranda conditio est: ut si nos in aliquo tentationum ventus conatur subvertere, vel unda submergere, clamemus ad Christum. Quid est, clamemus? Oremus. Porriget ille manum; et eruet de profundo. Etenim manus ejus deducet nos, et continebit nos dextera ejus, donec nos ad sempiterna sua promissa perducat.

SERMO LXXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 20, Hoc genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio

1. Jejunii effectus. Adversus daemonum nequitiam, [PL39.1887] quae nobis Dominus arma ostendit, debemus utique retinere. Hoc, ait, genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio. Haec cum plena fide exercentur, pietas est. Pietas autem ad omnia utilis est, professionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Inspiciamus ergo utiliter orationis fructus et jejunii; quia ipsa sunt arma adversus improbas cogitationes. Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit. Jejunium cor facit contribulatum et humiliatum, quod Deus non spernit. Jejunium concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis verum lumen accendit. Jejunium verbositatem non amat, divitiarum superfluitatem judicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, praestat homini se ipsum intelligere, quod est, infirmum et fragilem; atque dum ita se intelligit imbecillem, aptius virtute Dei adjutorium quaerit et accipit: quaerit autem per frequentes orationes et obsecrationes.

2. Oratio, jejunii refectio. Ipsa quid sit. Oratio quidem refectio est jejuniorum, et advocat gratiam Spiritus sancti. Oratio duritiam cordis mollit, austeritatem temperat, jejunium dulcificat. Sicut enim sine potu non est plena refectio; sic et jejunium sine oratione non potest animam perfecte nutrire. Quid est autem oratio, nisi ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium? Abeat dissensio saecularium morum, quibus premitur mens humana quotidie. Oratio conjunctio est Spiritui sancto: si tamen in oratione intentus sit animus; sicut clamat Propheta, Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea. Quid autem sitiendum est, sequitur: Ut videat virtutem tuam. Credite mihi si ad videndam plenam virtutem Dei plene sitiat anima humanae substantiae, nec fastidio victa dissimulet, replebitur adipe et pinguedine spirituali: et sitiens illam Dei visitationem, sensu proprio cum fide clamabit, Adhaesit anima mea post te, suscepit me dextera tua (Psal. LXII, 2, 3, 9). Jejunium tollit inertiam, de animo impedimenta carnalia aufert. Oratio vero perseverans jungit Deo; atque ita gaudens assistere se Domino gloriatur. Adhaerens autem anima Domino, incipit securitatem habere et libertatem; nec pavores sustinet nec timores. Suscepto autem tanto patrocinio dexterae Dei, quomodo poterit noceri ab aliqua potestate? sicut scriptum est, quod nemo illud rapit de manu Patris (Joan. X, 29); hoc praestat jejunium, hoc praestat oratio.

SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 2-14, Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo: deque adulterino habitu virorum ac mulierum

1. Pater familias Deus est. Audivimus ex parabola evangelica quemdam patremfamilias nuptias filio suo fecisse, et ad eas plurimos invitasse. Inter quos cum ingressus esset quidam non habens habitum nuptialem, visus a patrefamilias jussus est non tantum excludi a nuptiis, sed in tenebras exteriores retrudi. Haec parabola insensatos homines hujus temporis evidenter redarguit, quamvis altiori discussione aliquid secretius et sacratius possit intelligi. Prius ergo quaeramus, quis sit iste paterfamilias, quis sit iste filius, quae sint istae nuptiae. Quibus perspectis, facilius intelligere poterimus, cur ille ab his nuptiis exclusus sit, qui ad eas cum adulterina veste accessit. Intelligimus itaque hunc patremfamilias, Deum Patrem [PL39.1888] omnipotentem, cui famulantur universae familiae Gentium, qui coaeternum et coaequalem sibi genuit Filium in coelis sine matre, in terris sine patre: cui nuptias fecit, quando ei Ecclesiam ex omni genere hominum sociavit. Ad hanc Christi et Ecclesiae societatem convocati sunt nobiles et ignobiles, divites et pauperes, omnis conditio, omnis sexus, omnis aetas.

2. Reprobi multi unus. Inter hos accessit unus qui solus excludi meruit, quia habitum talium nuptiarum sanctitati congruentem non habuit. Attendite, fratres, iste unus multi sunt; et tamen haec tota multitudo unitatis nomine comprehenditur. Multi enim sunt quantum ad numerum personalis discretionis; sed unus sunt per consonantiam unius pravitatis. Sicut enim Ecclesia una est per fidem sub capite Christo; ita tota reproborum multitudo, sive pateat sive lateat, unum corpus est sub principe diabolo. Qui ergo per infidelitatem manifeste a Deo recedit, ad has nuptias non accedit: qui vero fidelis est, accedit corpore, recedit mente, nobiscum intrat ecclesiam, communicat nobiscum Christi mensam. Boni et mali pisces adhuc latent intra retia, donec dividantur in littore. Adhuc toleratur palea, donec ventiletur area-Tunc manifeste apparebit, quia multi vocati, pauci electi.

3. Habitus impudicus corporis in viris: in mulieribus. Habitus adulterinus Creatori injuriosus. Tunc iste adulterator habitus nuptialis, jussu patrisfamilias et manifeste excludetur, et in carcerem retrudetur. Interim tamen amici sponsi talem simulatorem non ignorant; quia habitus impudicus corporis, nuntius est adulterini cordis. Impudicus autem habitus corporis sui in viris, superflua et inordinata capillatura, vestimentorumque muliebrium affectata similitudo, calceamentorum quoque metas necessitatis excedens simulata longitudo: in mulieribus, facies fucata, virilium vestimentorum imitatio, capillorum nativi coloris adulteratio. Hic habitus in utroque sexu adulterinus est, et sanctarum nuptiarum societate indignus, et a conspectu tanti sponsi et tantae sponsae prorsus amovendus. Nec silentio praeterire hoc debent amici sponsi, diligentes decorem domus Dei. Debent hujuscemodi adulteris publice oblatrare: ne dicatur de eis, Canes muti latrare non valentes (Isai. LVI, 10). Qui enim quantitatem vel formam, quam omnipotens et prudentissimus plasmator finxit, in aliam transfigurare contendit, nonne evidenter dicere ei videtur qui se finxit, Cur me fecisti sic? Improba temeritas, Conditoris plasma ita vilificare; ut quantitatem suam et formam, quantum in se est, in aliud transfiguret, quod si a natura haberet, incomparabiliter se habere doleret.

4. A Patribus damnatur. Diaboli opus, naturae mutatio. Nec ista dicimus a nobis tanquam ex nobis. Habemus patres nostros doctores egregios, qui ante nos contra ista scripserunt, et irrefragabili auctoritate damnaverunt. Audiamus Paulum doctorem Gentium, de superflua capillatura dicentem Corinthiis, Vir si comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 14). Cum enim vir ex Dei ordinatione primatum habeat supra mulierem, qui contra honorem sui sexus superfluitate capillorum caput velat, primatum suum sibi abjudicat; ut merito de eo dicatur, Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est, ut vera dicamus, non tantum mulieribus, sed etiam jumentis insipientibus (Psal. XLVIII, 21). Judicio enim legum jure ab obtenta dignitate dejicitur, qui privilegio sibi concesso abutitur. Audiamus et beatum Cyprianum egregium martyrem, et suavissimum doctorem, de adulterino habitu disputantem. Dicit enim in epistola quam scribit, de Habitu Virginum: Opus Dei et factura ejus et plasma ejus nullo modo adulterari debet in habitu, flavo colore vel nigro, vel quolibet denique lineamenta [PL39.1889] nativa corrumpente medicamine: dicit enim Deus, »Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): et audet quisquam mutare et convertere quod fecit Deus? Manus Deum offendunt, quando id quod ille formavit, reformare et transfigurare contendunt: scientes quod opus Dei est omne quod nascitur; diaboli, quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum alicujus et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset, et signato jam consummatoque simulacro, manus alius afferret, ut et jam formata, jam picta quasi peritior reformaret; gravis prioris artificis injuria et justa indignatio videretur. Et in sequentibus: Non metuis, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus non te recognoscat, et ad sua praemia et promissa venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago haec nostra est, cum te flavo medicamine polluisti, cum formam quam dederam tibi, mendacio deformasti; facies corrupta est, membra aliena sunt: Deum videre non poteris; quoniam oculi tibi non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit?

5. Audite me itaque ut parentem; audite, quaeso, vos docentem pariter ac monentem; audite utilitatibus vestris et commodis fideliter consulentem. Estote tales, quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus Patris instituit. Maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera, a calceamentis superfluis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deum digni. Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis appellavit: dicit enim, Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus îmaginem coelestis (I Cor. XV, 47 et 49). Hanc imaginem portat virginitas, portat integritas, portat sanctitas, portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes (De Habitu Virginum capp. 2, 4): quae omnia observare, diligere et implere debemus, ut Apostoli praeceptum adimpleamus. Empti estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Deum enim in corpore nostro portamus, cum imaginem ejus per immundas et profanas adinventiones non deformamus, cum per omnia servitutis obsequia redemptoris imperio parere studemus. Ita enim imaginem suam in nobis recognoscet, et nuptiali veste ornatos a suo sanctorumque consortio non excludet: quod nobis misericorditer praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1860-1889 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22