Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

De Incarnatione, Liber 7

LIBER SEPTIMUS

CAPUT PRIMUM. Adversariorum calumniis responsurus divini numinis opem implorat, ut doceat orationem praemittendam esse ab his qui ad disputandum cum haereticis accedunt

Quod evenire his solet qui cum pelagus jam evaserint, aut praetentas portibus syrtes, aut vicina littoribus saxa formidant, mihi hoc admodum accidit, ut reservatis ad ultimum quibusdam haereticorum calumniis, cum jam ad exacti laboris terminum venerim, [PL50.196D] eum ipsum finem incipiam metuere, ad quem desideraveram pervenire. Sed ut Propheta ait: Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo (Psalm. CXVII): non timeamus praetentas haereticorum insidiantium foveas et obseptas spinis passim horrentibus vias, quae cum asperent magis itinera quam claudant, de emundatione nobis potius labor, quam de possibilitate formido. Quia cum nobis agentibus rectum iter infirmiter se objiciant, et horreant ambulantibus magis quam obsint, plus [PL50.197A] habet officium atque opus nostrum in purgatione quod agat, quam ex difficultate quod timeat. Igitur ad monstruosum illud lethiferi serpentis caput mittentes manum, et pertractare omnia admodum illigata ingentibus spiris tortuosi corporis membra cupientes, te, quem semper precati sumus, etiam atque etiam, Domine Jesu, precamur, ut des nobis verbum in apertione oris (Ephes. VI) ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Dei, ut captivemus omnem intellectum in obedientia tua (II Cor. X); quia vere ille liber fit, qui coeperit tibi esse captivus. Adesto ergo tu officio tuo operi, tuis pro te supra mensuram virium connitentibus. Da hiantia novi serpentis ora, et tumentia lethalibus venenis [PL50.197B] colla conterere; qui facis supra serpentes et scorpiones illaesos credentium pedes ingredi, ac super aspidem et basiliscum ambulare, conculcare leonem [PL50.198A] et draconem (Lucae X, Psalm. XC). Tribuasque per intrepidam innocentiae constantis audaciam: ut delectetur infans ab ubere super foramine aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittat (Isaiae XI). Da ergo et nobis in cavernas hujus immanissimi ac scelestissimi reguli innocuas manus mittere. Et si in foraminibus quibusdam jam, id est, in sensu humanorum latebras aut cubile habuit, aut ova posuit, aut squamosi tractus semitam dereliquit, aufer ab universis perniciosissimi anguis hujus sordidum et ferale contagium. Extrahe illatas perfidiae immunditias, et obsessas redolenti coeno animas ventilabro sacrae purgationis emunda, ut speluncae latronum domus orationum sint. Et in quibus nunc, ut scriptum est, diversoriis ericii et onocentauri, et [PL50.198B] pilosi, et diversorum prodigiorum monstra versantur (Isaiae XXXIV), in his sancti Spiritus tui dona, id est, fidei ac religionis decora resplendeant. Ac sicut, [PL50.199A] ejectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris, fecisti ex fanis daemonum templa virtutum, inserens in cavernas serpentum et scorpionum fulgentis luminis radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita omnibus quorum oculos caligo haereticae perversitatis obsedit lucem misericordiae tuae ac veritatis infunde, ut Incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes, ita te ex sacrosancto illo immaculatae Virginis utero editum mundo verum hominem esse intelligant, ut verum tamen Deum semper fuisse cognoscant.

CAPUT II. Dissolvit objectionem sumptam ex illis verbis: Nemo anteriorem se parit

Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum libris superioribus praelibavi, aequum arbitror ut enitar exsolvere quae jam ante promisi, ut expleta penitus sponsione, liberius de intactis dicere ordiar, cum de pollicitis satisfecero. Ait ergo ad destruendam sacrae nativitatis fidem sibilans in Dei Ecclesia novus coluber: Nemo anteriorem se parit. Primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas, nescire arbitror. Si enim scires, aut intelligeres unde diceres, nequaquam unigeniti Dei nativitatem mortalis opiniunculae ratione censeres; neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est, humanis definitiunculis praejudicare tentares; aut terrenas impossibilitates divinae omnipotentiae [PL50.199C] objiceres, si Deo impossibile nihil esse cognovisses. Nemo ergo, inquis, anteriorem se parit. Dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, avibus an pecudibus legem ponere putas? Ista enim sunt et alia hujuscemodi, de quibus [PL50.200A] haec dici possunt. Nemo enim ex his anteriorem se gignere praevalet, quia ea quae orta jam fuerint redire in id rursum non queunt, ut nova creatione generentur. Et ideo nemo anteriorem se parere, quoniam nec anteriorem gignere potest, quia non venit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. Tu ergo id in nativitate omnipotentis Dei, quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas? et ei naturam humanae conditionis objicis, qui est auctor ipse naturae? Vides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturas factori comparas, et ad aestimandam Dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi idipsum ex Deo essent quod sunt. Deus ergo ut voluit, et quando voluit, et ex ea qua voluit, [PL50.200B] advenit. Nec tempus ei, nec persona, nec consuetudo hominum, nec exempla rerum praejudicarunt; quia obsistere ei non potuit lex creaturarum, qui est creator ipse cunctorum. Et posse ei quod voluit promptum fuit, quia potestas adfuit voluntati. Vis scire aliquatenus quanta sit omnipotentia Dei? ego id etiam Dominum de creaturis suis facere posse credo, quod tu eum de se ipso facere potuisse non credis. Omnia enim animantia quae posteriora se pariunt, si modo id Deus jubeat, anteriora multo se parere possunt. Nam et cibi ipsi et pocula, si ea Divinitatis voluntas sit, in conceptus quosdam et progenies verti possunt. Aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus, et quibus admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id Deus [PL50.200C] jubeat, in visceribus et gigni possunt. Quis enim sacris operibus modum statuet, aut divinam providentiam circumscribet? aut quis, ut scriptum est, dicit ei: Quid fecisti (Isaiae XLV)? Si negas omnia Deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria, Deo nascente, potuisse. Si autem impossibile Deo nihil [PL50.201A] est, cur ei impossibilitatem in suo ipso adventu objicis, cui impossibile nihil in omnibus esse cognoscis?

CAPUT III. Respondet ad illa verba: homoousios parienti esse debet nativitas

Secunda aut perversitatis tuae vel calumnia blasphematrix, vel blasphemia calumniatrix est, qua ais: Homoousios parienti debet esse nativitas. Non dissimilis superiori; verbis enim magis quam re et genere diversa est. Cum enim de nativitate Dei agatur, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. Et ideo vel id quod supra dictum est (Vide [PL50.201B] cap. 13 lib. VI), etiam de hoc responsum puta; vel id quod nunc dicendum est, etiam de illo responderi existima. Ais ergo: homoousios parienti debet esse nativitas. Si ad terrenas creationes respicit, vel maxime ita evenit. Sin autem ad ortum Dei, quid in nativitate ejus naturae exempla consideras? quia constitutiones constitutori sunt obnoxiae, non [PL50.202A] constitutionibus constitutor. Vis autem plenius scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae calumniae tuae, et non videntis penitus Dei omnipotentiam cantilenae? Dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria nasci putas: unde inexplicabilis illa quondam in eremo coturnicum numerositas ad pastum Israeliticae plebis repente nata sit (Num. XI)? Non enim eas ante in aliquo loco a genitricibus suis editas, sed subito adventu legimus illatas. Cibus denique ipse ille coelestis, unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra defluxit? numquid mannam manna generavit (Exod. XVI)? Sed haec de vetustis rerum miraculis. Quid de novis? Paucis panibus ac pisciculis innumeras populorum sequentium turbas Dominus Jesus Christus [PL50.202B] in eremo non semel pavit (Matth. XIV et XV). Satietatis ratio in cibis non fuit, quia esurientes causa invisibilis et arcana saturavit, praesertim cum plus multo superfuerit saturitati quam appositum fuerat esuritioni. Qua ratione hoc totum factum est, ut cum satietatem edentes caperent, etiam augmentis ineffabilibus cibus ipse ditesceret? Natum in Galilaea [PL50.203A] vinum de aquis legimus (Joann. II). Dic mihi quomodo disparem a sui qualitate substantiam dispar natura generavit? praesertim cum id quod Dominicae nativitati maxime convenit, nobilioris admodum rei ortus ex inferiore processerit? Dic mihi ergo quomodo ex illa aquae simplicitate egregius vini et admirabilis sapor natus sit? quomodo sit aliud haustum, aliud infusum? Numquid cisterna illa vel puteus hanc naturam habuit, ut aquas ex se sumptas in optima vina mutaret? Aut numquid vasorum id qualitas, aut ministrorum egit industria? nihil utique horum. Et quomodo facti ratio cogitatione cordis non comprehenditur, cum facti tamen veritas conscientiae firmitate servetur? Caeco super oculos in Evangelio (Joann. IX) lutum positum est, [PL50.203B] et oculi abluto nati sunt. Numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret? aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem videntibus etiam obesse possit. Et quomodo res nocendi vim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit; et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? Dicis itaque Dei hanc tribuisse virtutem, Dei praestitisse medicinam: et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse divinam, qui potens sit utique et ex insolitis nova condere, et ex contrariis salubria constituere, et ea quae in impossibilitatibus atque in efficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.

CAPUT IV. Deum sicut in rebus caeteris, ita in temporali ortu suo omnipotentiam suam declaravisse

Idem ergo de ortu ipsius Domini, quod de rebus omnibus confitere. Crede Deum natum, ut voluit, quem non negas potuisse quod voluit: nisi forte virtutem, quae ei ad alia omnia adfuit, ad seipsum aestimas defuisse; et ipsi ad nativitatem suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens universa penetravit. Tu mihi in nativitate Domini, objicis: Nemo anteriorem se parit; et in partu, quo omnipotens [PL50.204A] Deus natus est, dicis: Homoousios parienti debet esse nativitas: quasi vero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui impossibilitatem suam objicias, quem terrena infirmitate concludas. Communem omnium dicis conditionem esse nascendi, eamdem legem esse generandi; non potuisse penitus in universitate generis humani uni tantum homini contingere, quod vetuerit Deus omnibus provenire. Non intelligis de quo dicas, non vides de quo loquaris: quia auctor utique omnium conditionum et cunctarum lex naturarum est, per quem est, et quidquid homo potest, et quidquid non potest; quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usquequo accedere facultas, et quo ulterius non progrederetur infirmitas. Quam insane ergo tu ei impossibilitatem [PL50.204B] humanam objicis, cui possibilitas ipsa debetur? Si personam Domini terrenis infirmitatibus aestimes, et omnipotentiam Dei humanis rationibus metiaris, nihil utique, quod secundum corporeas ipsius passiones Deo congruum videatur, invenies. Si enim verisimile videri potest, ut Maria anteriorem se Deum parere non quiverit, quomodo verisimile erit, quod crucifixus ab hominibus Deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est, Deus ipse praedixit: Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me (Malach. V)? Si ideo natus ex Virgine Dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit, qui nascebatur: quomodo Deus sanguinem habuisse creditur? et tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: Regite Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Postremo, quomodo [PL50.204C] auctor vitae privatus vita existimabitur? Et tamen Petrus, Auctorem, inquit, vitae interfecistis (Actor. III). Nemo in terris situs, in coelis esse potest: et quomodo Dominus ipse dicit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III)? Si denique ideo natum ex Virgine Deum non putas, quia homoousios parienti debet esse nativitas: quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis? Ergo apud te nec coturnices subito ventus intulit, nec manna decidit, nec vinum ex aqua prodiit, nec multa millia [PL50.205A] hominum exiguo cibo pasta sunt, nec post lutum caeco lumen apparuit. Quod si haec omnia incredibilia utique et contra rationem videntur, nisi a Deo facta credantur, cur in nativitate ejus denegas, quod in operibus confiteris? Aut numquid praestare ortui suo adventuique non potuit, quod humanis remediis atque utilitatibus non negavit?

CAPUT V. Argumentis, ex ipsa natura depromptis, docet, regulam illam adversariorum, qua statuunt homoousion parienti esse debere nativitatem, in multis fallere

Longum est de hac re et prope fabulosum, amplius dicere. Sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua ais, quod homoousios parienti [PL50.206A] nativitas esse debeat, id est, quod dissimilem sibi res quaelibet parere non possit: etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci multa convincam. Non quod in tali re comparatio ulla aut fieri possit, aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu existere id potuisse, quod etiam in terrenis his et caducis videas provenire. Apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac solertissima animalia, ex diversissimis edi legibus atque exire naturis. Cum enim sint miri ingenii animantia, et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. Quod majus exemplum adhibendum, aut assumendum putas? ex atomis animalia nascuntur. Qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? Sonum denique ipsum, quo inter se quasi lequuntur, quis dedit? Concinnitates has pedum, artem orium , elegantiamque pinnarum quis finxit atque composuit? Ingenium, iram, provisionem, motum, placiditatem, concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem, dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum humano genere communia, cujus doctrina, aut cujus munere, quo imbuente aut quo instituente sumpserunt? Numquid hoc a paterno semine indeptae sunt? aut in genitali utero, atque in [PL50.208A] materna carne didicerunt? Nec uterum utique norunt, nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in alvearia congeruntur; ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. Nihil illic genitricum viscera prolibus conferunt; neque apes ex apibus eduntur; operariae sunt tantum, non procreatrices; ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit credo intelligis. I nunc et ambige, an potuerit nativitati suae Dominus id tribuere, quod vides eum etiam facturis minimis praestitisse? Superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum, addantur ad cumulum. Locustis repente subtexi aera, impleri terras videmus. [PL50.209A] Prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. Inde enim, ut vides, exeunt, unde nascuntur. Praescribe his rebus omnibus, quod homoousios parienti esse nativitas sua debeat. Et tam invenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam [PL50.210A] nunc es in neganda Domini nativitate furiosus. Et quid post haec? Numquid progredi nos debere ultra vel tu ipse existimas? Adhuc addimus tamen aliquid: ex ovis volucrum, quas in Aegypto ibes vocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. Quid cognatum [PL50.211A] et consentaneum avi atque serpenti? Cur homoousios parienti nativitas sua non est? Et tamen haec omnia nec gignentes agunt, nec nascentes sciunt; sed fiunt latentibus causis et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae. Et tu ejus nativitati terrenarum opinionum praescriptiunculas objicis, qui ne earum quidem nativitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cujus arbitrium totum agit, cujus imperium totum efficit: cui nihil contraire, nihil obsistere potuit; [PL50.212A] et ad totum, quod possibilitate agendum erat, velle suffecit.

CAPUT VI. Aliud Nestorii argumentum, quo Christum Adamo per omnia parem efficere contendebat, refellit

Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores atque insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, jam ignorare non possumus, saltem, ne ignorantes capiant, detegamus. Posuisti in quodam [PL50.213A] pestifero tractatu tuo, dicens: Quoniam divinae naturae imago est homo, hanc autem projecit diabolus in corruptionem, doluit sicut pro imagine sua Deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem; et sine semine formavit de Virgine naturam, secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat; quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Veneficorum quorumdam, ut aiunt, consuetudo est ut in poculis quae conficiunt venenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur; et dum quis mellis dulcedine capitur, veneni peste perimatur. Ita ergo et tu, dicens: Divinae naturae imago est homo: hanc autem projecit diabolus in corruptionem; doluit sicut pro imagine [PL50.213B] sua Deus, sicut pro statua sua imperator: ora quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis; ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant. Dei nomen objicis, ut religionis nomine mentiaris; sancta praemittis, ut perversa persuadeas; et confitendo Deum id efficias, ut eum ipsum neges, quem confiteris. Quis enim non videt quo eas, quid moliaris? Dicis quippe: Doluit sicut pro imagine sua Deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem, et sine semine formavit de Virgine naturam, secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat; quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. [PL50.213C] Hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu praelocutionibus blandis fallax insidiator egisti, ut Deum in praecedentibus nominans, ad hominem in consequentibus pervenires; et eum ipsum solitarii hominis contumelia post afficeres, cui subdolae humilitatis officio honorem Dei ante detulisses. Dicis ergo quod imaginem Dei, quam diabolus projecerit in corruptionem, [PL50.214A] pietas divina repararit: Corruptam enim, inquis, reparat imaginem. Jam hoc quam subdole quod ais, corruptam reparat imaginem, scilicet, ut persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa imagine fuerit cui reparatio praestabatur. Ac per hoc idem tantummodo vis esse Dominum quod Adam; nihil plus imaginis reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. Denique quid agas, quid moliaris, sequentibus probas, dicens: Sine semine formavit naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat. Similem in omnibus et parem Adae Dominum Jesum fuisse asseris: illum utique sine semine, et hunc sine semine; illum hominem solum, hunc hominem solitarium. [PL50.214B] Ac per hoc vides te diligenter cavisse ac prospexisse ne Dominus Jesus Christus aut major in aliquo Adamo, aut forte melior putaretur; cum ita eos sibi mensuris paribus comparaveris, ut derogaturum te quodammodo Adae aliquid crederes, si eidem quidpiam praetulisses.

CAPUT VII. Haeretici dogmata sua divinae Scripturae pallio tegere consueverunt

Quoniam enim, inquis, per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. Etiamne apostolico testimonio perversitatem ac scelus probare niteris? et contagione impietatis tuae Vas electionis infamas? videlicet, ut, quia a te auctor salutis tuae non intelligitur, idcirco etiam Apostolus Deum negasse [PL50.214C] videatur. Et tamen, si Apostolicis testimoniis uti placebat, cur uno ejus contentus cuncta siluisti, et hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum (Galat. I)? aut illud: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II)? et post alia: Quam nemo, inquit, principum saeculi hujus cognovit. Si enim cognovissent, [PL50.215A] numquam Dominum majestatis crucifixissent (Ibid.)? vel illud: Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II)? et: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII)? An in parte Apostolum probans, in parte reprobans, in eo tantum eum recipis, in quo pro dispensatione hominem Christum nominat; in eo repudias, in quo Deum? Paulus enim hominem Jesum non negat; sed Deum tamen eumdem hominem confitetur: et ita humano generi per hominem resurrectionem venisse praedicat, ut in homine tamen ipso Deum resurrexisse confirmet. Vide enim, an cum, qui resurrexerit, Deum praedicet, qui eum, qui crucifixus est, Deum majestatis esse testatur?

CAPUT VIII. Solam imaginem deitatis Christo tribuunt haeretici, ideoque cum Deo, non uti Deum honorandum asserunt

Sed tamen, ne Dominum Jesum quasi unum de plebe crederes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut sancto homini, non divinitatem vero homini ac vero Deo. Quid enim dicis? Formavit Deus Dominicam Incarnationem: theotoci formam honoremus cum Deo, sicut unam formam deitatis, sicut divinae voluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis Dei. Superius imaginem Dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem dicis: illum statuam, et hunc statuam. Sed gratiae videlicet tibi pro honore Dei agendae sunt, quod theotoci formam honorandam cum Deo esse concedis: in quo non [PL50.216A] tam honor est, quam injuria. Neque enim in hoc ipso tribuis Domino Jesu Christo honorem divinitatis, sed negas: Subtili quippe impietatis arte honorandum cum Deo dicis, ne Deum esse fatearis: et hoc ipso, quo videris eum fallaciter conjunxisse, disjungas. Nam cum utique eum non ut Deum colendum, sed quasi cum Deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis divinae vicinitatis conjunctionem, ut deitatis auferas veritatem. Impiissime et callidissime hostis Dei, peragere vis scelus negantis, sub nomine confitentis. Honoremus, inquis, sicut divinae voluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis Dei. Profecit videlicet apud nos, per beneficia sua, honor Creatoris ac Redemptoris nostri Domini Jesu Christi. Si ideo ab eo de aeterno interitu [PL50.216B] redempti sumus, ut Redemptorem nostrum statuam diceremus: digno videlicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si majestatem, quam ille propter nos humiliare non renuit, nos etiam auferre conemur.

CAPUT IX. Errare illos, qui Christi ortum occultum fuisse dixerunt; cum etiam patriarchae Jacob manifeste demonstratus fuerit

Sed excusas videlicet illatam Domino contumeliam subditi honoris officio, dicens: tamquam imaginem latentis Dei In hoc, quod imaginem dicis, humanae eum comparas conditioni. In hoc, quod latentis Dei, certissimae derogas dignitati. Deus enim, inquit [PL50.217A] David, manifeste veniet, Deus noster et non silebit (Psalm. XLIX). Et venit utique et non siluit, qui priusquam ipse quippiam post ortum suum diceret, adventum suum et terrenis pariter, et divinis testibus declaravit, dum stella indicat, dum magi adorant, dum angeli annuntiant. Quid quaeris amplius? adhuc vox illius silebat in terris, et honor illius jam clamabat in coelo. Latuisse ergo in eo, ac latere tu Deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique lex universa praedixit? Non dicebant [PL50.218A] enim latitaturum, qui venturum omnibus praedicebant. Erras infelix caecitas, causas blasphemandi quaerens, et non inveniens. Tu eum latuisse etiam post adventum suum dicis: ego eum nec prius quidem latuisse approbo, quam veniret. Numquid enim patriarcham illum eximium cui vocabulum visio Dei praesentis imposuit, qua ex supplantatoris nomine in Israelis nomen ascendit; numquid sacramentum nascituri ex virgine Dei latuit? qui cum mysterium futurae Incarnationis ex concertatione [PL50.219A] luctanctis secum hominis agnovisset: Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea [PL50.220A] (Gen. XXXII). Quid, quaeso, viderat, ut vidisse se Deum crederet? numquid inter fulgura se ei et tonitrua [PL50.221A] Deus protulit? aut reserato intrinsecus coelo coruscans se ei facies divinitatis ostendit? Nihil utique eorum, sed e diverso magis vidit hominem, et agnovit Deum. O vere dignus indepto nomine, et qui interioribus magis, quam exterioribus oculis, vocabuli a Deo dati meruit dignitatem! Luctantem secum humanam speciem videbat, et videre se Deum protestabatur. Sciebat utique, quod illa hominis species Dei veritas erat: quia in qua tunc erat specie Deus visus, in ea erat speciei ipsius postea veritate [PL50.222A] venturus. Quamquam quid miremur, si tantus patriarcha indubitanter credidit, quod ei ipse per se Deus tam evidenter ostendit, dicente ipso: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea? Quid ei tantum Deus praesentis divinitatis ostenderat, ut demonstratam sibi faciem Dei diceret? Homo enim ei, ut videbatur, tantummodo apparuerat, quem etiam in concertatione superaverat. Sed hoc utique per praecurrentia rerum indicia Deus agebat: ut nemo esset, qui Deum natum ex homine non crederet, [PL50.223A] cum in humana specie Deum jam patriarcha ante vidisset.

CAPUT X. Congerit plura ejusdem rei testimonia

Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? Numquid enim latere homines jam tum poterat in carne venturus Deus? cum de eo quasi ad omne humanum genus palam propheta diceret: Ecce Deus vester (Isaiae XL); et alibi, Ecce Deus noster (Isaiae XXV); et illud, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; et regni ejus non erit finis (Isaiae IX)? Sed et cum jam venisset, numquid latebat eos quod venerat, qui venisse eum palam [PL50.223B] confitebantur? Numquid ignorabat Dei adventum Petrus, dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI)? Numquid Martha quid loqueretur, aut quem crederet, nesciebat? Utique, inquiens, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI)? Omnes denique, qui ab eo vel morborum remedia, vel membrorum restitutiones, vel mortuorum vitam petebant, ab hominis id infirmitate an a Dei omnipotentia postulabant?

CAPUT XI. Daemonem multis rationibus impulsum fuisse ut Christum Deum esse opinaretur

Diabolus denique ipse, cum eum omni illecebrarum ambitu, omni nequitiae suae arte tentaret, quid aut nesciens suspicabatur, aut tentans scire cupiebat? aut quid tantopere eum moverat, quod Deum in hominis humilitate quaerebat? Numquid documentis prioribus id didicerat? Aut quem vero in humano corpore Deum venisse cognoverat? Non utique; sed magnis signorum indiciis, magnis rerum experimentis, et veritatis ipsius vocibus ad suspicionem et inquisitionem rei hujus compellebatur; utpote et qui semel jam a Joanne audierat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Et iterum ab eodem: Ego [PL50.224B] a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Joan. I)? Descendens quoque de coelo, et stans supra caput Domini columba, evidentem se ac manifestandae claritati Dei indicem dederat (Matth. III). Vox quoque eum non per aenigmata nec per figuras a Deo missa permoverat, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Matth. I) Et ideo, licet hominem extrinsecus in Jesu videret, Filium Dei investigabat dicens: Si Filius [PL50.225A] Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Lucae IV). Numquid diabolo contemplatio hominis suspicionem divinitatis [PL50.226A] eripuit, ut per hoc, quod hominem videbat, crederet Deum esse non posse? Non utique; sed [PL50.227A] quid ait? Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Non ambigebat utique esse posse quod an esset [PL50.228A] perscrutabatur; de veritate ei erat sollicitudo, non de impossibilitate securitas.

CAPUT XII. Hanc daemonis opinationem et verisimilem suspicionem comparat cum pertinaci et praefracta adversariorum sententia, et hanc illa nequiorem magisque blasphemam esse demonstrat

Atqui sciebat utique Dominum Jesum Christum ex Maria natum esse, sciebat pannis obvolutum in praesepio positum, pauperem ejus inter humana exordia parvitatem fuisse, et egenam etiam legitimis incunabulorum ministeriis infantiam: non dubitabat quoque eum veram carnem habere, vere hominem natum esse. Et cur ei hoc ad securitatem parum visum est? cur eum, quem vere hominem esse noverat, Deum posse esse credebat? Disce ergo, infelix furor, disce insania et crudelis impietas, disce tandem vel a diabolo minoris esse perfidiae. Ille si dixit, Filius [PL50.229B] Dei es; tu dicis, Filius Dei non es. Quod ille interrogavit, tu negas. Nemo adhuc inventus est, praeter [PL50.230A] te, qui diabolicam impietatem fuerit supergressus; quod ille in Domino confessus est esse posse, tu non credis esse potuisse.

CAPUT XIII. Daemonem hanc divinitatis in Christo opinationem, propter occultam ejus quam sensit operationem, usque ad ipsam crucem et mortem ejus semper habuisse

Sed cessavit postea forsitan ac conquievit; et, cassatis tentationibus suis, deposuit suspicionem, quia non inveniebat effectum. Mansit quinimmo in eo semper, et usque ad ipsam Domini crucem suspicio in eum per formidines proprias cumulata pervenit. Quid plura? ne tunc quidem opinari de eo Filium Dei desiit postquam tantum in eum persecutoribus suis licere cognovit. Sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa divinitatis [PL50.230B] aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen compellebatur Deum; quia licet hoc [PL50.231A] mallet credere, quod volebat, cogebatur tamen ad id, certis rerum indiciis, quod timebat. Nec mirum; quamvis enim cum et consputum, et flagellatum, et contumeliis affectum, et in crucem actum videret, cernebat tamen inter ipsas injuriarum indignitates, divinas exabundare virtutes, dum velum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis virtutem omnia sentiunt; cuncta etiam quae Deum nesciunt, opus divinitatis agnoscunt. Et ideo videns hoc diabolus ac tremens omnimodo pervenire ad Dei agnitionem, etiam in ipsa hominis consummatione, tentavit dicens per eos qui crucifixerant: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Sensit utique Dominum Deum nostrum passione corporis redemptionem humanae [PL50.231B] salutis operari, simulque ea et se destrui ac subjugari, et nos redimi atque salvari. Et ideo hostis generis humani omnimodo et omni dolo cassari ea voluit, quae agi pro omnium redemptione cognovit. Si Filius, inquit, Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; scilicet ut, motus verborum contumelia, Dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur injuriam. Vides ergo Dominum etiam in cruce positum Filium Dei appellari; vides eos id quod nominant suspicari. Disce itaque, ut superius dixi, vel a persecutoribus ipsis, vel a diabolo, Filium Dei credere. Quis umquam aequavit daemoniacam infidelitatem? [PL50.232A] quis supergressus est? Ille eum Filium Dei esse suspicatus est, etiam cum mortem pertulit; tu negas etiam cum resurrexit. Ille eum Deum suspicatus est, cui se occuluit, tu negas, cui probavit.

CAPUT XIV. Scripturam sacram haereticos pervertere ostendit, respondens ad eam rationem quae ex Apostoli verbis: Sine patre, sine matre, etc., Hebr. VII

Uteris ergo adversus Deum Scripturis sacris, et suos in ipsum testes agere conaris. Sed quomodo? vere, ut non solum Dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praevaricator sis. Nec mirum utique, si, quia id quod vis non potes, id facis solum quod potes; qui vertere in Deum testimonia sacra non vales, quod vales, ipsa pervertis. Dicis enim: Ergo et Paulus [PL50.232B] mentitur, de Christo dicens: Sine matre, sine genealogia. Interrogo te, de quo hoc velis dixisse Paulum? de Filio et Verbo Dei, an de Christo, quem tu a Filio Dei separas, et hominem tantum esse blasphemas? Si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre et sine genealogia maternae originis potuit? Sin autem de Dei Verbo ac Dei Filio, quid facimus quod idem Apostolus, ut tu sacrilege aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur, dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? Ergo superest ut Apostoli testimonio [PL50.233A] utens, quia Filium Dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes. Vides ergo perversitatis ac nequitiae tuae studio, in quod te impietatis praeruptum jeceris: ut quod nemo adhuc a saeculis, nisi insanus fortasse, dixit, dum Filium Dei matrem non habuisse dicis, etiam patrem ipsius deneges. Et hoc tamen nescio impietate majori an ineptia; quia quid stultius, quid ineptius, quam filii nomen ponere et patris nomen velle reticere? Sed dicis: Non reticeo, non nego. Et quis ergo te furor compulit, testimonium illud ponere, ubi dum matrem eum non habuisse dicis, etiam patrem ejus negasse videaris? Nam cum in eodem testimonio, sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur, necesse est ut si sine matre ibi intelligi potest eodem modo quo sine matre [PL50.233B] esse ibi intelligitur, etiam sine patre esse credatur. Sed hoc praerupta illa ad negandum Deum insania non intellexit; quae cum id truncatum poneret, quod integrum scriptum est, non vidit reserata sacri voluminis serie redargui impudens atque apertum posse mendacium. O stulta blasphemia et amentia! quae dum ipsa non videt quid sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit; quasi vero quia auferebat sibi intelligentiam, auferre posset omnibus lectionem; aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis sui essent, quia ipse jam mentis oculos perdidisset. Audi ergo, haeretice, quod furatus es; audi plena et integra, quae debilia ac truncata posuisti. Apostolus duplicem Dei nativitatem insinuare omnibus cupiens, ut et in Deitate natum Dominum [PL50.233C] et in carne monstraret, ait, Sine patre, sine matre; alterum enim proprium est divinitatis nativitati, alterum carnis. Quia sicut in Deitate est sine matre generatus, ita in corpore est sine patre: ac sic cum nec sine patre, nec sine matre sit, et sine patre tamen et sine matre credendus est. Quia si dum ex patre nascitur, respicis, sine matre esse; si dum ex matre, sine patre. Ac sic in singulis nativitatibus alterum habens, alterum in utroque non habuit; quia nec divinitatis nativitas matre eguit, et ad nativitatem [PL50.234A] corporis sibi ipse suffecit sine patre. Ergo, inquit Apostolus, sine matre, sine genealogia.

CAPUT XV. Quomodo Christus sine genealogia ab Apostolo fuisse dicatur

Quomodo sine genealogia Dominum fuisse dicit, cum Evangelium Matthaei evangeli ae a genealogia coeperit Salvatoris, dicens: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham? Ergo et juxta evangelistam habet genealogiam, et juxta Apostolum non habet: quia juxta Evangelium ex matre habet, juxta Apostolum ex patre non habet. Et ideo bene Apostolus dicens, Sine patre, sine matre, sine genealogia; ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memoravit. Ac per hoc [PL50.234B] in utraque Domini nativitate, et evangelica sibi et apostolica simul scripta conveniunt. Quia et juxta evangelistam habet genealogiam sine patre in carne natus; et juxta Apostolum non habet, sine matre Dominus in Deitate generatus, Isaia dicente: Generationem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII)?

CAPUT XVI. Ad instar daemonis Christum tentantis, ostendit haereticos Scripturam sacram truncare et pervertere

Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra et incorrupta posuisti? Vides itaque Apostolum hac ratione qua natum Dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre posuisse; ut et qua ratione intelligeretur esse sine patre, hac nosceretur esse sine matre. Et sicut non possit utique sine patre [PL50.234C] credi, ita sine matre quoque non possit intelligi. Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae in Apostolo legeras incolumia et inviolata posuisti? sed partem ingeris, partem subtrahis; et ut astruere falsitatem per scelus possis, veritatis verba furaris. Video a quo doctus es. Illius enim habere credendus es institutionem, cujus sequeris exemplum. Sic enim diabolus in Evangelio tentans Deum: Si Filius, inquit, Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis (Luc. [PL50.235A] IV, ps. XC). Et cum hoc dixisset, cohaerentia et subjecta subtraxit, id est, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Callide utique superiora posuit, inferiora subtraxit; illud enim posuit ut circumscriberet, hoc reticuit ne se ipse damnaret. Sciebat enim se aspidem et basiliscum, se leonem et draconem prophetica voce signari. Ita ergo et tu partem objiciens, partem subtrahens, illud scilicet ponis ut circumvenias, hoc subtrahis ne si totum utique posueris, circumscriptionem tuam ipse condemnes. Sed tempus tandem est ad ulteriora transire; nimis enim diu in singulis commorantes, dum affectu copiosae responsionis ducimur, modum libri etiam longioris excedimus.

CAPUT XVII. Christi gloriam et dignitatem non ita Spiritui sancto ascribendam esse, ut ab ipso Christo negetur profecta, quasi omnis quae in illo fuit excellentia aliena et aliunde profecta fuerit

Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua, et Spiritum de divina natura separans, qui humanitatem ejus creavit. Ait enim quia Quod ex Maria natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I). Qui et justitia replevit, quod creatum est. Ait enim: Apparuit in carne, justificatus est in Spiritu (I Tim. III). Item, qui eum fecit et daemoniis metuendum. Ego enim, ait, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI). Qui et carnem ejus fecit templum. Vidi enim Spiritum ejus descendentem quasi columbam, et manentem [PL50.235C] super eum (Joan. I). Item, qui ei donavit elevationem in coelum. Ait enim: Dans mandatum apostolis quos [PL50.236A] elegit, per Spiritum sanctum elevatus est (Actor. I). Hunc denique qui tantam gloriam Christo donavit. Omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit; sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a Verbo, id est, a Filio Dei acceperit, sed totum in eo donum Spiritus fuerit. Si ergo omne id quod tu ad Spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est, nisi ut quem tu ideo hominem vis intelligi, quia, ut ais, totum habuerit alienum, nos ideo probemus Deum, quia habuerit totum suum? Et quidem hoc non disputationibus tantum, aut argumentis, sed voce ipsius Divinitatis probavimus, quia nulla de Deo rectius quam divina testantur. Et quia nulla se melius quam ipsa Majestas Dei novit, nullis de Deo dignius creditur [PL50.236B] quam his in quibus Deus ipse est testis suus. Primum ergo quod ais, quia humanitatem ejus Spiritus sanctus crearit, possemus id nos simpliciter intelligere, si agnosceremus te id non infideliter protulisse. Neque enim nos conceptam ex Spiritu sancto Domini carnem negamus; sed ita tamen conceptum corpus cooperante Spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a Filio Dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in Scriptis sacris Spiritu sancto, atque testante: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Vides ergo quod id quod conceptum est a Spiritu sancto, aedificatum a Filio Dei atque perfectum est? non quia aliud opus Filii Dei, aliud Spiritus sancti; sed quia per unitatem divinitatis ac majestatis, et operatio Spiritus aedificatio Filii Dei sit, [PL50.236C] et aedificatio Filii Dei, cooperatio Spiritus sancti. Et ideo non solum Spiritus sanctus in Virginem supervenisse, [PL50.237A] sed etiam virtus Altissimi obumbrasse Virginem legitur; ut quia sapientia ipsa plenitudo Divinitatis est, Sapientiae sibi domum aedificanti omnem divinitatis plenitudinem nemo ambigeret affuisse. Sed infelix blasphemandi amentia, dum separare Christum a Filio Dei nititur, non videt se ipsam a se Divinitatis penitus reparare naturam. Nisi forte credit quod ideo aedificata ei a Spiritu sancto domus sit, quia idoneus ac potens aedificare sibi domum ipse non fuerit. Sed hoc quam insanum est, tam ridiculum; ut qui nutu omnem coelestium ac terrestrium universitatem creasse creditur, adificare sibi corpus non potuisse credatur? praesertim cum virtus sancti Spiritus virtus ejus sit: et ita unita sibi atque inseparabilis divinitas sit Trinitatis atque [PL50.237B] majestas, ut nihil omnino in una Deitatis persona possit intelligi quod a plenitudine divinitatis valeat separari. Ergo hoc posito et intellecto, quod, juxta fidem Scripturae sacrae, Spiritu sancto superveniente, et virtute Altissimi obumbrante, Sapientia sibi domum aedificaverit, reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. Neque enim dubium est quod ipse per se atque in se universa fecerit, in cujus nomine ac fide etiam credentium fides nulla non potuit. Neque enim ille auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in virtute ipsius crediderunt. Atque ideo et illud, quod ais, quia a Spiritu justificatus sit, et quod metuendum eum daemonibus Spiritus fecerit, et quod caro ejus a Spiritu facta sit [PL50.238A] templum, et quod a Spiritu elevatus sit in coelum, sacrilega et furiosa sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse fecit unitas et cooperatio Spiritus defuisse credenda sit, utpote cum numquam Deitas a se desit, et in operibus Salvatoris semper virtus fuerit Trinitatis; sed quia tu Domino Jesu Christo, quasi inopi et imbecillo opitulatum vis Spiritum sanctum, qui ea illi utique tribuerit, quae praestare sibi ipsi non quiverit. Disce itaque ex sacris testimoniis Deum credere, et falsitatem veritati non admiscere, quia res non recipit, et ratio perhorrescit, ut divinis testimoniis daemoniaci spiritus intelligentia misceatur.

CAPUT XVIII. Illud Apostoli quomodo intelligendum sit: Apparuit in carne, justificatus est in Spiritu, etc

Jam primum enim hoc quod ais, quia justitia repleverit quod creatum est; et hoc Apostolico vis testimonio comprobare, quod dicat, apparuit in carne, justificatus est in Spiritu: utrumque insano sensu et furioso spiritu loqueris. Quia et hoc quod a Spiritu vis eum repletum esse justitia, ideo ponis ut ostendas ejus vacuitatem, cui praestitam esse asseras justitiae adimpletionem. Et hoc quod super hac re Apostolico testimonio uteris, divini testimonii ordinem rationemque furaris. Non enim ita ab Apostolo positum est, ut tu id truncatum vitiatumque posuisti. Quid enim Apostolus ait? Et manifeste magnum est [PL50.239A] pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu. Vides ergo quod mysterium pietatis, vel sacramentum, justificatum Apostolus praedicavit? Non enim tam immemor ipse dictorum suorum ac doctrinae suae erat, ut eum justitiae eguisse diceret, quem ipse semper justitiam praedicarat, dicens: Qui factus est nobis justitia et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I). Alibi quoque: Sed abluti, inquit, estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. VI). Quam longe ergo ab eo est ut adimpletione justitiae indiguerit, qui justitia universa complevit; et ut majestas ejus justitiam non habuerit, cujus etiam nomen cuncta justificat. Vides ergo vel quam inepta blasphemia tua, vel quam insana sit, quia id auferre Domino nostro niteris, [PL50.239B] quod ita ab eo in omnes credentes large semper effunditur, ut numquam in ipsa tamen jugi largitate minuatur?

CAPUT XIX. Quod Christum non Spiritus solum, sed ipse seipsum quoque metuendum fecerit

Dicis quoque quod Spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. Ad quod quidem respuendum ac refutandum, etiamsi ipsa dicti exsecrabilitas satisfecit, [PL50.240A] tamen adhibemus exempla. Dic mihi, quaeso, tu, qui hoc, quod eum daemones timuerunt, non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc vis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen ejus potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine ejus daemones ejecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi qui sedebat ad speciosam portam templi, In nomine, inquit, Jesu Christi surge, ambula (Act. III). Et iterum in civitate Joppe, ad eum qui ab annis octo paralyticus jacebat in lecto: Aenea, sanet te, inquit, Dominus Jesus Christus; surge et sterne tibi (Act. IX). Paulus quoque: Praecipio, inquit, tibi, ad spiritum pythonem, in nomine Jesu Christi exire ab ea (Act. XVI). Et exiit ab ea daemonium. Sed quam longe haec [PL50.240B] imbecillitas a Domino nostro fuerit, hinc intellige, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico, quos ille per nomen suum potentes fecerit. Siquidem nulli umquam apostolorum post Domini resurrectionem vel daemonem vel ullam infirmitatem obstitisse agnovimus. Quomodo ergo metuendum eum Spiritus reddidit, qui alios fecit esse metuendos? aut in seipso infirmus fuit, cujus fides etiam per alios super universa regnavit? Postremo hi qui potestatem a Deo [PL50.241A] acceperunt, numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam ad eum a quo acceperant retulerunt: quia nec potestas ipsa vim ullam umquam habere potuit, nisi per nomen ipsius qui dedit. Ideoque et apostoli et omnes ministri Dei nihil in suo umquam, sed in Christi nomine atque invocatione fecerunt; quia potestas ipsa inde accipiebat virtutem, unde habebat exordium; et dari per ministros nequaquam poterat, nisi ab auctore venisset. Tu ergo, qui idem Dominum fuisse dicis quod unum ex servis suis; quia sicut apostoli nihil utique habuerant, nisi a Domino suo accepissent, ita tu nihil vis Dominum ipsum habuisse, nisi quod a Spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit, non ut Dominum vis habuisse, sed ut servum accepisse: dic mihi ergo quomodo ille [PL50.241B] potestate ipsa, ut sua, non ut accepta, utebatur? Quid enim de eo legimus? Surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX). Et iterum supplicanti pro filio patri: Vade, inquit, filius tuus vivit (Joan. IV). Et illud ubi unicus matris ad sepulcrum deferebatur: Adolescens, inquit, tibi dico, surge (Lucae VII). Numquid ergo, ut mos eorum qui potestatem a Deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum invocatione divini nominis postulabat? Cur non sicut apostoli in nomine ipsius, ita ipse quoque in nomine Spiritus operabatur? Denique quid de ipso Evangelium protestatur? Erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei (Matth. VII). Aut superbum et arrogantem forsitan vis fuisse, [PL50.241C] qui potestatem quam a Deo, ut ais, accepisset, suae potentiae deputaret? Sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta famulis, nisi per nomen auctoris; nec habere efficientiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputavit.

CAPUT XX. Gravioribus urgentioribusque argumentis sententiam illam invalidare conatur

Sed quid tamdiu evidentibus quidem, sed tamen minoribus argumentis contra furentem blasphemiam agimus? Audiamus ipsum ad discipulos loquentem Deum: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos [PL50.242A] mundate, daemones ejicite (Matth. X). Et iterum: In nomine, inquit, meo daemonia ejicietis (Marc. XVI). Numquid ad potestatem exercendam alterius nomine eguit, qui ipsum nomen suum potestatem esse fecit? Sed quid adhuc additur: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici (Lucae X). Ipse certe mitem, ut vere erat, et humilem corde se esse dicit (Matth. XI). Et quomodo, pro summa utique potestate, in nomine suo operari alios praecipit, si ipse in nomine operabatur alieno? aut aliis dabat quasi suum, quod ipse, ut tu ais, non habuerat, nisi accepisset alienum? Dic mihi autem, qui sanctorum potestatem a Deo accipientes sic operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat, aut furiosus Joannes, [PL50.242B] aut amens Paulus, si quibuscumque aut aegris dixissent: In nomine nostro surgite; aut claudis: In nomine nostro ambulate; aut mortuis: In nomine nostro vivite; aut illud ad aliquos: Damus vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem potestatem inimici? Intelligis ergo ex hoc ipso insaniam tuam: quia sicut haec verba insana sunt, si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus, qui divinae haec non intelligis potestatis. Ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem divinam potestatem et habere et dare; aut certe si nullus omnino hominum id potest, Deum fuisse qui potuit. Nemo enim divinam virtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.

CAPUT XXI. Christo perinde atque Spiritui sancto ascribendum esse, quod caro et humanitas ejus templum Dei facta sit

Sequitur autem in blasphemia tua, quod caro ejus templum a Spiritu facta sit, ideo quia Joannes dixerit: Vidi enim Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum (Joan. I). Quia furiosam assertionem tuam etiam divinis testimoniis confirmare conaris: quam ob causam videamus an hoc, quod tu ais, testimonium sacrum dixerit. Vidi enim, inquit, [PL50.243A] Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum. Discerne hic, si potes, quis potior, quis major sit, quis honoratior? is qui descendebat, an is ad quem descendebatur? is qui deferebat honorem, an is cui deferebatur honor? Ubi hic in testimonio sonat, quod carnem ejus templum Spiritus fecerit? aut in quo honorem Dei minuit, si ad demonstrandum humano generi Deum Deus ipse descendit? Cum utique non minor intelligi debeat is, cujus indicata sit dignitas, quam is qui index fuerit dignitatis. Sed absit ullam credere aut fieri in divinitate distantiam: quia eadem una deitas, et aequalis potestas opinionem penitus impiae inaequalitatis excludit. Et ideo in hoc negotio, cum et Patris persona et Filii et Spiritus sancti sit, et cum Filius Dei sit [PL50.243B] ad quem descenditur, Spiritus qui descendit, Pater qui testimonium dicit: nullus plus habuit honoris, nullus quidquam accepit injuriae: sed aequaliter ad plenitudinem deitatis totum redundat: quia quaevis in Trinitate persona honorem in se totius continet Trinitatis. Et ideo dici hinc amplius non necesse est, nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem. Quia spinae utique ac tribuli ex radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt; ex eo ipso quod sunt, indicant unde nascantur. Ita ergo et tu Pelagianae haereseos spinosa soboles idem ostendis in germine, quod Pater tuus [PL50.244A] habuisse traditur in radice. Leporius ille enim (ut Leporius discipulus suus dixit) Dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum: tu in baptismo templum Dei dicis factum esse per Spiritum. Non quidem ad plenum eadem verba sunt, sed ad plenum una perversitas.

CAPUT XXII. Elevationem Christi in coelum non soli Spiritui ascribendam esse

Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis, quod elevationem Domino in coelum Spiritus condonarit: ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam imbecillum ac tam egenum Dominum Jesum Christum fuisse credis, quod nisi eum Spiritus elevasset [PL50.244B] in coelum, adhuc hodie forsitan futurum aestimares in terra. Ad probationem autem dicti etiam testimonium sacrum adhibes: inquis enim: Dans mandata apostolis quos elegit, per Spiritum sanctum elevatus est (Act. I). Quid te appellem? quid te existimem? qui corrumpendo divinas litteras, id agis ne testimonia sacra habeant vim testimoniorum? Novum audaciae genus, quod id efficere argumentis nequitiae suae nititur, ut falsitatem veritas confirmare videatur. Non enim ita in Apostolicis Actibus dictum est, ut tu ais: quid enim Scriptura dicit? Quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem qua praecipiens [PL50.245A] apostolis, per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. Quod utique hyperbaton est, et ita intelligendum: Quae coepit Jesus facere et docere usque in diem qua assumptus est, praecipiens apostolis quos elegit per Spiritum sanctum: ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipso in hac parte non debeat: quia sufficere utique ad plenum veritati debeat integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse correptio. Sed tamen, tu qui putas Dominum nostrum Jesum Christum non potuisse coelum ascendere, nisi elevatus esset a Spiritu: dic [PL50.246A] mihi, quomodo ipse ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III)? Agnosce ergo quam ridicule et stulte putas non potuisse eum in coelum ascendere, qui cum descendisset in terris, numquam abfuisse dicatur e coelo: et an possibile ei fuerit linquenti inferos coelum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris sito, semper in coelestibus permanere. Quid autem illud quod ipse ait: Ascendo ad Patrem meum (Joan. XX)? numquid in ascensione hac intercessuram [PL50.247A] opem indicavit alterius, qui in hoc ipso quo ascensurum se esse dixit, virtutem propriae potestatis ostendit? David quoque de ipsa Domini ascensione: Ascendit, inquit, Deus in jubilo, Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). Evidenter majestatem ascendentis per potestatem ascensionis explicuit.

CAPUT XXIII. Persistit in eodem argumento, ut ostendat, Christum non indiguisse aliena gloria, sed habuisse propriam

Sed videamus tamen qua tandem praecedentes [PL50.248A] blasphemias tuas adjectione concludas. Qui tamen, inquis, gloriam Christo donavit. Gloriam nominas, ut contumeliam facias. Nam in eo quod donatum Dominum gloria asseris, dum accepisse dicis, indiguisse blasphemas. Hoc enim ait impius sensus suus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. O infelicem impietatem tuam! et ubi illud est, quod de ascendente in coelum Domino Jesu Christo ipsa olim divinitas praenuntiavit? Attollite, inquiens, portas vestras, et introibit Rex gloriae (Psal. XIII). [PL50.249A] Cumque ipse sibi, ut solet sermo divinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset, Quis est iste Rex gloriae? statim subdidit, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio; sub praelii utique gesti nomine, victoriam Domini triumphantis ostendens. Deinde cum ad complendam rei expositionem, textum supradicti sermonis iterasset, hac majestatem Domini coelum introeuntis conclusione monstravit, dicens: Dominus virtutum, ipse est Rex gloriae. Scilicet ne susceptio corporis honorem summae imminueret divinitatis, eumdem hic Dominum virtutum, et regem coelestis gloriae esse docuit, quem superius victorem inferni praelii praedicavit. Nunc et donatam Domino gloriam esse dicito, cum et prophetia eum Regem gloriae esse dixerit, et ipse de se ita testificatus [PL50.249B] sit: Cum venerit Filius hominis in gloria sua (Matth. XXV). Repugna, si potes, et contradicito; ut cum ille se habere testetur gloriam suam, tu accepisse cum dicas alienam. Quamvis nos ita dicamus [PL50.250A] eum gloriam habere propriam, ut non negemus tamen hanc ipsam gloriae proprietatem ei cum Spiritu ac Patre esse communem. Quia quidquid Deus possidet, Deitatis est; et regnum gloriae ita est Filio Dei proprium, quod non est tamen a totius Deitatis proprietate divisum.

CAPUT XXIV. B. Hilarii anctoritate doctrinam hanc corroborat

Sed tempus tandem est finem libro, immo universo operi imponere, si paucorum tamen sanctorum virorum atque illustrium sacerdotum dicta subdidero, ut id quod auctoritate testimoniorum sacrorum jam approbavimus, etiam fide praesentis temporis roboremus. Hilarius vir virtutum omnium atque ornamentorum, et sicut vita, ita eloquentia insignis, qui [PL50.250B] et magister Ecclesiarum et sacerdos, non per sua tantum merita, sed etiam per profectus crevit aliorum, et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per invictae fidei fortitudinem etiam [PL50.251A] confessoris ceperit dignitatem; in libro fidei primo (Lib. I de Trinitat.), Deum verum ex Deo vero Dominum Jesum Christum, et ante saecula natum, et postea hominem genitum esse testatur. Item in secundo libro: Unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet, et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Item in eodem libro: Angelus testis est, Deus nobiscum est, ille qui nascitur. Item in libro decimo: Nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus. Item in eodem: Namque cum in homine natus Deus sit, non idcirco natus est, ne Deus non maneret. Item ejusdem in prooemio Expositionis Evangelii secundum Matthaeum: Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus [PL50.252A] Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur. Idem in eodem: Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, et caetera. Haec quidem pauca sunt de satis multis. Sed tamen vides etiam ex his quae diximus quod palam et evidenter natum ex Maria Deum praedicat. Et ubi illud tuum: Non potuit creatura parere Creatorem; quod natum est ex carne, caro est? Longum est de singulis personis convenientia dicere. Enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.

CAPUT XXV. D. Hilario Ambrosium astipulari ostendit

Ambrosius eximius Dei sacerdos, qui a manu Domini non recedens, in Dei semper digito quasi gemma [PL50.253A] rutilavit; in libro, qui est ad Virgines, ita memorat (Lib. I): Frater meus candidus et rubicundus. Candidus, quia Patris splendor est; rubens, quia partus est Virginis. Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia quam corporis sacramenta. Non enim coepit ex Virgine; sed qui erat, venit in Virginem. Item ipsius in Natali Domini: Videte miraculum matris Dominicae: virgo concepit, virgo peperit, virgo cum parturit, virgo gravida, virgo post partum. Sicut in Ezechiele dicitur: Et porta erat clausa, et non est aperta, quia Dominus transivit per eam (Ezech. XLIV). Gloriosa virginitas, et praeclara fecunditas. Dominus [PL50.254A] mundi nascitur, et nullus est gemitus parientis: vacuatur uterus et verus infans excipitur, nec tamen virginitas violatur. Fas erat, ut Deo nascente meritum cresceret castitatis; nec per ejus egressum violarentur integra, qui venerat sanare corrupta. Item in Expositione Evangelii secundum Lucam: Quod ea potissimum lecta est ut Deum pareret, quae erat desponsata viro (Lib. II). Natum certe ex Virgine Deum praedicat, Mariam matrem Dei nominat. Et ubi illa est prodigiosa atque exsecrabilis vox tua, qua ais, Quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis vocatur, humanitas est quod natum [PL50.255A] est, non Deus. Ecce eximius magister fidei, et hominem dicit eam esse quae genuit, et Deum esse qui natus est; et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.

CAPUT XXVI. Accedit ad praedicta D. Hieronymi testimonium

Hieronymus catholicorum magister, cujus scripta per universum mundum quasi divinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium: Dei, inquit, Filius [PL50.257A] pro nostra salute hominis factus est Filius: decem mensibus in utero, ut nascatur, exspectat; et ille cujus pugillo mundus includitur, praesepii continetur angustiis. Item ipsius in commentario Isaiae (In Isaiae VII): Dominus enim virtutum, qui est Rex gloriae, ipse descendit in uterum virginalem, et ingressus est et egressus orientalem portam, quae semper clausa est (Ezech. XLIV). De quo Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur in te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). Et in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Compara hoc, si placet, doctrinae tuae, immo blasphemiae, qua ais: Deus enim mensium [PL50.258A] creator est, et non mensium partus. Ecce enim Hieronymus vir sicut maximae scientiae, ita probatissimae puraeque doctrinae, iisdem prope verbis quibus tu Dei Filium mensium partum negas, ille partum mensium esse testatur. Decem enim, inquit, mensibus in utero, ut nascatur, exspectat. Sed parva tibi forsitan viri hujus videtur auctoritas: idem omnes atque iisdem verbis putato dicere; quia quicumque Dei Filium partum esse Virginis non negat, partum esse mensium confitetur.

CAPUT XXVII. Superioribus adjungit Rufinum et beatum Augustinum

Rufinus quoque, Christianae philosophiae vir, [PL50.259A] haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de Domini nativitate testatur: Filius enim, inquit, Dei nascitur ex Virgine, non principaliter soli carni sociatus sed, [PL50.260A] anima inter carnem Deumque mediante, generatus. Numquid obscure Deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi magnus sacerdos (Tract. 2 in Joan.), ut autem [PL50.261A] homines, inquit, nascerentur ex Deo, per quem efficimur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Item illic: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo mireris, quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus. Item ejusdem in epistola ad Volusianum (Epist. 3): Sed et ipse Moyses et caeteri prophetae veracissime Dominum Christum prophetaverunt, et ei gloriam magnam dederunt; hunc non tamquam parem [PL50.262A] sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum, venturum pronuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat, si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de Virgine, a mortuis resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus exspectet ignoro.

CAPUT XXVIII. Graecorum sive Orientalium episcoporum testimonia producturus primo loco D. Gregorium Nazianzenum affert in medium

Sed forte quia hi quos numeravimus viri in diversis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate videantur. Ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur, et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum religio omnes uniat, et hi qui in fide una sunt, in corpore quoque uno esse noscantur; sed tamen aliquos tibi, quos non despicias, etiam de Orientalibus proferemus. Gregorius splendidissimum scientiae ac doctrinae jubar, qui cum olim jam vita functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide vivit, et cum olim jam corpore [PL50.263B] absit ab ecclesiis, tamen voce ac magisterio non recedit. Cum ergo, inquit (Oratione in Natalem Salvatoris), processisset ex Virgine Deus, in ea quam [PL50.264A] assumpserat humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud deitatis gratia praestat. O nova et inaudita permixtio! O mira et inexquisita compago! Qui erat, fit, et creator creatur; et qui immensus est, capitur mediante anima, Deo et carne; et ille qui omnes divites facit, pauper efficitur. Item rursus de Epiphania: Sed quid fit? quid de nobis agitur, vel pro nobis? nova quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum; et Deus homo fit. Item illic, et Dei Filius coepit esse et filius hominis non conversus ex eo quod erat, inconvertibilis namque est, sed assumens quod non erat; misericors enim est, ut capi possit qui capi non poterat. Vides quam praeclare atque magnifice ita majestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis [PL50.264B] carnationis insinuet? Sciens utique admirabilis fidei doctor, ex his omnibus quae nobis in mundum veniens Deus tribuit, beneficiorum esse cumulum, non [PL50.265A] honoris imminutionem, quia quidquid homini Deus praestitit, augere ejus in nobis debet affectum, non minuere dignitatem.

CAPUT XXIX. Proximo loco ponit B. Athanasii auctoritatem

Athanasius quoque Alexandriae urbis sacerdos, eximium constantiae et virtutis exemplum; quem haereticae persecutionis procella non contrivit, sed probavit; qui similem semper splendenti speculo vitam habens, prius pene indeptus est martyris meritum quam confessoris caperet dignitatem. Videamus quid de Domino Jesu Christo vel de Domini matre senserit. Haec ergo, inquit, intentio et character sanctae Scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eodem salvatore significationem: quod et [PL50.266A] semper Deus fuit, et est Filius, Verbum, et lumen, et sapientia Patris; et quod postea propter nos carnem sumpsit ex Maria virgine theotoco, et homo factus est. Item post alia: Multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Jeremias et ab utero sanctificatus est; et Joannes cum esset in utero, exsultavit in gaudio voce Mariae theotoci, Deum utique Dei Filium, qui, ut verbis ipsius fidem universorum loquar, Verbum est, et lumen, et sapientia Patris, propter nos carnem sumpsisse dicit; et ideo theotocon virginem Mariam, quia sit mater Dei, appellat (Lib. de Incarn. Verbi.)

CAPUT XXX. Addit etiam D. Joannem Chrysostomum

Joannes Constantinopolitanorum antistitum decus, [PL50.267A] cujus sanctitas absque ulla gentilitiae persecutionis procella, ad martyrii merita pervenit, quid de Filii Dei incarnatione senserit ac praedicarit, ausculta: Et illum, inquit, quem si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Hujus ergo fidem atque doctrinam, etiam si aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras; cujus utique amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit: quia cum de Antiochena Ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex qua illum ante praelegerat, recepturam se in te credidit quidquid in illo habere desiisset. Nonne, quaeso, hi omnes quasi prophetico olim spiritu ad confundendas blasphemias tuas cuncta dixerunt? Tu enim Dominum Salvatoremque nostrum Christum esse clamitas, [PL50.268A] non Deum; illi autem Christum Dominum, verum Deum. Tu Mariam Christotocon, non theotocon esse blasphemas: illi ita Christotocon non negant, ut theotocon esse cognoscant. Non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et verba rerum, ut aperte intelligamus olim adversus blasphemias tuas munimen a Deo inexpugnabile praeparatum; quod venturam quandoque vim haereticae impugnationis, parato jam muro frangeret veritatis. Et tu, o impiissime atque impudentissime praeclarae urbis contaminator, catholicae ac sanctae plebis gravis et exitiosa contagio, stare in Ecclesia Dei ac loqui audes, et blasphemis ac furiosis vocibus tuis, sacerdotes semper illaesae fidei et catholicae confessionis infamas, magistrorum priorum vitio plebem Constantinop. urbis errare? Tu ergo emendator priorum [PL50.269A] antistitum, tu condemnator veterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Joanne praestantior omnibusque Orientalium urbium sacerdotibus, qui etsi non ejusdem nominis cujus hi quos nominavi, ejus tamen fidei fuerunt? Quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.

CAPUT XXXI. Deplorat Constantinopolitanae urbis casum infelicem propter acceptam ab isto haeretico cladem; simulque hortatur cives ut in antiqua catholica et avita religione perseverent

Unde ego quoque ipse humilis atque obscurus [PL50.269B] nomine, sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanae urbis antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen discipuli affectumque praesumo. Adoptatus enim a beatissimae memoriae Joanne episcopo in ministerium sacrum, atque oblatus Deo, et si corpore absum, affectu illic sum; et illi dilectissimo mihi ac venerandissimo Dei populo, etsi nunc praesentia non admisceor, tamen mente conjungor. Et hinc est quod condolens ei atque compatiens, in vocem nunc tristitiae communis ac doloris erupi, et quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam, quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamavi. Etenim si juxta Apostolum (I Cor. XII), dolente quidem minore corporis parte, condolet major [PL50.269C] atque compatitur, quanto magis dolente majore minorem compati oportet? Inhumanissimum quippe est ut in uno atque eodem corpore majorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum majora patiantur. Unde obsecro ac deprecor omnes vos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti, et per affectum patriae cives mei, et per unitatem fidei fratres mei estis, ut separetis vos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui devorat Dei populum, sicut cibum panis (Psal. LII). Ne tetigeritis neque gustaveritis quidquam illius, quia sunt omnia in interitum (II Cor. VI). Exite de medio ejus, ac separamini, et immundum ne tetigeritis [PL50.270A] (Coloss. II). Mementote magistrorum veterum sacerdotumque vestrorum: Gregorii nobilis per orbem, Nectarii sanctimonia insignis, Joannis fide ac puritate mirabilis. Joannis, inquam, Joannis illius qui vere ad similitudinem Joannis evangelistae, et discipulus Jesu et apostolus, quasi super pectus Domini semper, affectumque discubuit. Illius, inquam, mementote, illum sequimini; illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sanctimoniam cogitate. Illius mementote semper doctoris vestri ac nutritoris, in cujus quasi gremio quodammodo amplexuque crevistis. Qui communis mihi ac vobis magister fuit; cujus discipuli atque institutio sumus. Illius scripta legite; illius informationem tenete; illius fidem ac meritum amplexamini. Quod etsi assequi grande est [PL50.270B] ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime. Quoniam in summa rerum, non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est; quia numquam fere aliquis ejus rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac pervenire contenderit. Ille ergo vobis in sensu semper et quasi in conspectu sit; ille in animo atque in cogitatione versetur. Ille denique ipse vobis etiam haec, quae a me sunt scripta commendet; quia haec, quae ego scripsi, ille me docuit, ac per hoc non tam mea haec quam illius esse credite, quia rivus ex fonte constat, et quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem referri convenit magistri. Te autem praeter omnia, ac super omnia, Deus pater Domini nostri Jesu Christi, aeque voce ac mente supplici obsecro ut haec quae ex largitate tui muneris scripsimus, [PL50.270C] tu dono tui amoris insinues. Et quia, ut ipse nos Dominus Deus noster unigenitus tuus docuit, ita dilexisti hunc mundum, ut pro salute mundi unigenitum tuum mitteres, dones hoc plebi tuae, quam redemisti, ut, in Incarnatione unigeniti Filii tui, et tuum donum et affectum illius sapiat: et hoc quod pro nobis unigenitus tuus Dominus Deus noster et natus, et passus est, et resurrexit, ita omnes et intelligant et ament, ut dignatio suae majestatis, profectus sit nostri amoris: nec in animis universorum humilitas illius imminutionem habeat honoris, sed augmentum semper pariat charitatis: [PL50.271A] ac beneficia sacrae misericordiae ita omnes pie ac sapienter intelligamus, ut tanto plus debere noverimus [PL50.272A] nos Deo nostro, quanto humilior propter nos factus est a se Deus.

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 50, coll. 196D-272A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22