Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

De Incarnatione, Liber 6

LIBER SEXTUS

CAPUT PRIMUM. Ex miraculo saturatae multitudinis e quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, divinae virtutis immensitatem ostendit

Legimus in Evangelio, appositis, jubente Domino, [PL50.136B] quinque panibus, innumeram Dei plebem esse saturatam (Joan. VI). Et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo, nec colligere aestimatio, nec concipere sensus potest. Tanta et tam incomprehensibilis divinae vis potestatis est, ut cum habeamus in nobis facti ipsius conscientiam, impossibile [PL50.137A] tamen nobis sit facti rationem scire. Jam primum enim quis comprehendere queat quomodo tam exiguus panum numerus, non dicam ad esum ac saturitatem, sed etiam ad divisionem ipsam appositionemque suffecerit, cum plura multo millia hominum fuerint quam panes ipsi, plura pene convivia quam de tot panibus fragmenta esse possint? Nata est ergo ex verbo Domini rerum copia. Crevit in actu opus. Et cum parum esset quod videbatur, factum est inaestimabile quod dabatur. Nullus ergo hic conjecturae, nullus humanae aestimationi aut rationi locus. Solum est quod in tali re fidelium ac sapientium mentibus scire liceat; ut quamlibet magna sint quae a Deo fiunt, atque inaestimabilia, etiamsi ea ipsa sensu non capiant, impossibilia tamen Deo nulla esse cognoscant. [PL50.137B] Sed de his tamen tam ineffabilibus divinae virtutis actibus, quod rectissime ineffabilibus sacri ortus miraculis coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea.

CAPUT II. Mysterium hujus septenarii numeri quinque panum et duorum piscium auctor suo operi accommodat

Interim quia quinque panum fecimus mentionem, [PL50.138A] non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos jam evolvimus comparamus. Sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles. Nam cum illi hordeacei fuerint, et hi, quantum ad ingenium nostrum pertinet, hordeacei dici possunt, quamvis testimoniis sacris locupletati, despicabilibus involucris salutiferas opes contegant. Etiam in hoc scilicet ab illis non discrepantes, quia sicut illi cum essent pauperes specie, facti sunt divites benedictione; ita hi quoque cum ingenio nostro viles sint, sunt tamen sacra admixtione preciosi; et cum praeferant in se ex sermone nostro hordei vilitatem, habent tamen intrinsecus ex Dominicis testimoniis panis vivi saporem. Superest ut ad exemplum illorum, per divini muneris gratiam, innumeris ex seminibus salutiferos [PL50.138B] cibos praebeant; et sicut illi corporalem dederunt edentibus fortitudinem, ita ii spiritalem legentibus tribuant salubritatem. Potens est autem Dominus, cujus etiam hoc donum est, sicut illud fuit, ut qui per cibum illum fecit non deficere in via saturos, per hunc quoque faciat non deviare saturatos. Sed tamen quia illic ubi parvo quidem esu, sed magno munere innumera plebs Dei pasta est, additi quinque [PL50.139A] illis panibus duo pisces leguntur, par est ut nos quoque qui offerri per nos omnibus sequentibus Deum populis spiritalis prandii alimoniam cupimus, quinque illis libris quasi quinque panibus, duos adhuc libellos quasi duos pisces adjiciamus. Te orantes, Domine, te obsecrantes, ut videns nisum officii ac voti nostri, des pio conatui opus efficax; et cum nos pro obsequio affectuque nostro numerum illum panum ac piscium libellorum numero exaequare cupiamus, tu virtutem benedictionis illius in haec transferas; et qui scriptiunculam nostram numero evangelico numeraris, numerum quoque ipsum evangelico fructu expleas, tribuasque haec ad sanctum et salubrem cibum cunctis Ecclesiae tuae populis, omni aetati et omni sexui. Et si qui forte jam [PL50.140A] lethifero illo virosi anguis spiritu afflati sunt, corruptoque animarum ac mentium statu, pestiferos venis languentibus morbos trahunt, des cunctis sani sensus vigorem, des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri operis tui muneris salutarem omnibus curam, ad instar penitus sanctificati in Evangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti esurientes, ita per hunc sanari jubeas tabescentes.

CAPUT III. Testimonio Antiochenae synodi adversarium convincit

Igitur quia neganti Deum haeretico abunde jam, ut reor, cunctis superioribus scriptis divinorum testimoniorum auctoritate respondimus: nunc ad fidem [PL50.141A] Antiocheni symboli virtutemque veniamus. In qua cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis eum professionibus argui, suis (ut ita dicam) armis conteri oportet: hic enim ordo est, ut superatus jam testimoniis sacris, etiam seipso (ut ita dicam) teste superetur. Neque enim aliis jam rebus contra eum agi necesse erit, cum palam se et evidenter ipse convicerit. Textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec [PL50.142A] est: Credo in unum et solum verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum nostrum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, Deum verum ex Deo vero homoousion Patri: per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta; qui propter nos venit; et [PL50.143A] natus est ex Maria Virgine; et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus; et tertia die resurrexit secundum [PL50.144A] Scripturas; et in coelos ascendit; et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Et reliqua. In symbolo, [PL50.145A] quod Ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis: hominum auctoritatem, an Dei? Quamvis ego tecum non censorie aut severe agam, ut tibi eligendae tantum alterius rei copiam tribuam, ut unum perimens , alterum negem: utrumque enim do, utrumque concedo. [PL50.146A] Et quid concedo, dicam? ad utrumque te, etiamsi nolis, traho: utrumque enim in symbolo esse si vis, oportet sapias voluntarius: si non vis, necesse est compellaris invitus. Symbolum quippe, ut scis, ex collatione nomen accepit. Quod enim Graece σύμβολον dicitur, Latine collatio nominatur. [PL50.147A] Collatio autem ideo, quia in unum collata ab apostolis Domini, totius catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa [PL50.148A] funditur copia, totum in symboli colligitur brevitate perfecta; secundum illud Apostoli, Verbum, inquit, consummans et brevians in aequitate: [PL50.149A] quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Rom. IX). Hoc est ergo breviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis Testamenti sui in pauca colligens, et sensum omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis compendiosissima brevitate perficiens. Consulens scilicet in hoc, ut piissimus pater, vel negligentiae quorumdam filiorum suorum, vel imperitiae: ut non laboraret utique, quamvis simplex et imperita, mens capere, quod possit facile etiam memoria contineri.

CAPUT IV. Symbolum fidei divinam et humanam habere auctoritatem

Vides ergo in Symbolo auctoritatem Dei esse: [PL50.149B] Verbum enim breviatum faciet Dominus super terram (Rom. IX). Sed hominum fortasse quaeris. Ne id quidem deest, per homines enim id Deus fecit. Sicut enim immensam illam Scripturarum sacrarum copiam per patriarchas et prophetas maxime suos condidit, ita Symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit. Et quidquid illic per suos larga ac redundanti copia dilatavit, idem hic per suos plenissima brevitate conclusit. Nihil ergo in Symbolo deest, quod ex scriptis Dei per apostolos Dei conditum, totum in se, quantum ad auctoritatem pertinet, habet quidquid vel hominum est, vel Dei. Quamvis etiam quod per homines factum est, Dei existimandum sit, quia non tam illorum per quos factum est, quam illius [PL50.149C] credendum est esse qui fecit. Credo, ergo inquit Symbolum, in unum verum, solum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum nostrum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula, et non factum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Qui propter nos venit, et natus [PL50.150A] est ex Maria virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus. Et tertia die resurrexit secundum Scripturas, et in coelos ascendit. Et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Et reliqua.

CAPUT V. Lectissimis argumentis agit contra adversarium, et a majoribus acceptam religionem mordicus tenendam esse ostendit

Si Arianae aut Sabellianae haereseos assertor esses, et non tuo ipso symbolo tecum uterer, convincerem te tamen testimoniorum sacrorum auctoritate, convincerem legis ipsius voce, convincerem denique probata per universum mundum Symboli veritate: dicerem te, etiamsi expers intelligentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltem consensum generis [PL50.150B] humani, nec pluris facere debere paucorum improborum perversitatem quam ecclesiarum omnium fidem; quae utique a Christo fundata, ab apostolis tradita, non aliud existimanda esset quam vox atque auctoritas Dei, quae haberet in se utique et vocem et sensum Dei. Et quid tandem si sic apud te agerem, quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud? Non ita te imbutum, non ita institutum esse; aliud tibi a parentibus, aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum. Non hoc te in conventiculo illo paterni dogmatis, nec in ecclesia vestrae professionis audisse; aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati symboli continere. In eo te baptizatum, in eo te renatum esse. Hoc tenere quod accepisses, et in eo te [PL50.150C] vivere diceres, in quo regeneratum esse didicisses. Nonne, quaeso, dicens haec, fortissimo te etiam contra veritatem scuto uti arbitrareris? Et vere in negotio quamvis improbo non importuna defensio, et quae non absurde causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori. Nam cum hoc teneres, quod a parvo accepisses, plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam severitas quod de praeterito vindicaret. Nunc autem [PL50.151A] cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Ariano aut Sabelliano possum? Quod utinam fuisses! minus dolerem in malis editum, quam de bonis lapsum; minus fidem non habitam quam amissam; minus veterem haereticum quam novum apostatam; minus enim intulisses cunctae Ecclesiae vel labis vel pestilentiae; minus denique esses vel acerbus ad dolorem, vel gravis ad exemplum, si popularis potius tentare quam sacerdos Ecclesiam posses. Ergo, ut supra dixi, si Sabellianae, aut Arianae, vel cujuslibet haereseos discipulus a que assertor esses, tueri utique te parentum exemplo velis, magistrorum institutione, plebis societate, symboli fide; non iniquum, haeretice, non iniquum aut grave aliquid postulo. Hoc fac in catholica fide editus, quod fueras pro perversitate facturus. [PL50.151B] Tene parentum institutionem, tene Ecclesiae [PL50.152A] fidem, tene Symboli veritatem, tene baptismatis salutem. Quod genus in te prodigii, quod genus monstri es? Pro te tu non facis quod alii etiam pro errore fecerunt. Sed progressi satis in altum sumus; et pro cognatae urbis affectu sequentes doloris impetum quasi ventum ferventem, dum cupidi cursus sumus, tenorem admodum recti itineris excessimus

CAPUT VI. Rursus ad Antiocheni symboli professionem illum provocat

Symbolum ergo, haeretice, cujus superius textum diximus, licet omnium Ecclesiarum sit (quia una omnium fides), peculiariter tamen Antiochenae urbis est atque Ecclesiae, id est, illius, in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. Hujus te perduxit [PL50.152B] symboli fides ad vitae fontem, ad salutis [PL50.153A] regenerationem, ad Eucharistiae gratiam, ad Domini communionem. Et quid plura? O nimium gravis et luctuosa conquestio! ad ministerii etiam officium, ad presbyterii culmen, ad sacerdotii dignitatem. Facile hoc, infe ix furor, aut leve esse arbitraris? Non vides quid egeris? in quod te barathrum praecipitaris? Perdens symboli fidem, totum quod fueras, perdidisti; sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae symboli veritate constabant. Negare te tantummodo illud putas? Tete, inquam, ipsum negasti. Sed negare te forsitan non putas. Videamus symboli textum, ut si ea dicis quae prius, non arguaris: sin autem multo alii et contraria, non exspectes jam ut a me confuteris, cum te tu ipse damnaveris. Si enim et aliud nunc asseris quam in symbolo est, et aliud [PL50.153B] quam prius ipse dixisti, quid reliquum est, nisi ut nulli, praeterquam tibi, imputes animadversionem tuam, cum eamdem esse videas sententiam in te omnium quam tuam? Credo, inquit symbolum, in unum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum. Et in Dominum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula, et [PL50.154A] non factum. Jam primum ad haec respondere te convenit: Confitearis hoc de Jesu Christo Dei Filio, aut neges? Si confiteris, sana sunt omnia. Sin minus, quomodo nunc negas quod ipse ante confessus es? Elige ergo quid malis, alterum enim e duobus fieri necesse est, ut eadem te tua ipsa confessio, si permanet, sola liberet; aut si negaveris, prima condemnet. Credo enim, dixisti in symbolo, in Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus unigenitum et primogenitum totius creaturae. Si unigenitus et primogenitus totius creaturae Dominus Jesus Christus, ergo tua ipsa confessione indubitanter Deus. Neque enim alius unigenitus primogenitas totius creaturae, nisi unigenitus Dei Filius. Sicut primogenitus creaturarum, ita et creator omnium Deus. Et [PL50.154B] quomodo solitarium hominem ex Virgine natum asseris, quem Deum ante saecula fuisse confessus es? Deinde, inquit symbolum, ex Patre natum ante omnia saecula, et non factum. Hoc symbolum per te locutum est, hoc tu per symbolum: Jesum Christum ante saecula ex Deo Patre natum, et non factum. Numquid aliquid de phantasiis his quibus nunc furis [PL50.155A] symbolum dicit? Numquid etiam tu ipse dixisti? Ubi hic statua? ubi organum tuum, inquam? Absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. Ubi illud quod Dominum Jesum Christum statuae instar affirmans, non quia Deus, sed quia imago Dei, adorandum putas; et ex Domino majestatis organum faciens, non [PL50.156A] propter se eum, sed propter eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas! Dixisti in symbolo Dominum Jesum Christum natum ex Deo Patre ante omnia saecula, et non factum, quod utique non nisi unigenito tantum Dei Filio competit, ut nativitas illius factura non sit, et [PL50.157A] natus tantummodo, non factus esse, dicatur; quia contra rationem rei ipsius atque honorem est, ut factor omnium factura esse credatur, et sic ipse auctor coeptorum omnium coeperit, sicut ab eo cuncta coeperunt. Et ideo natus, non factus dicitur, quia singularis ei est nativitas, non factura communis. Et cum sit Deus ex Deo natus, totum necesse est habeat divinitas geniti, quidquid magnitudo generantis.

CAPUT VII. Persistit in eodem argumento ex Antiocheno symbolo desumpto

Sequitur autem in symbolo: Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Et cum hoc totum dixeris, [PL50.157B] memento de Domino Jesu Christo te cuncta dixisse. Hoc enim in symbolo habes: Credere te in Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et primogenitum totius creaturae. Et post haec atque alia: Deum verum ex Deo vero homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt. Quomodo ergo idem Deus et non Deus, idem Deus et idem statua, idem Deus et idem organum? Non concordant sibi haec, o haeretice, in aliquo, nec conveniunt, ut eumdem, cum volueris, dicas Deum; cum volueris, putes [PL50.158A] figmentum. Dixisti in symbolo verum Deum, nunc dicis hominem solitarium. Quomodo haec sibi competere et coaptari queunt, ut idem summa sit virtus, idem sit sola infirmitas; idem summa majestas, idem sola mortalitas? Non conveniunt haec sibi in uno eodemque Domino, ut eumdem in cultum et in contumeliam dividens, ex parte qua mavis facias honorem, ex parte qua mavis facias injuriam. Dixisti in symbolo, cum sacramentum verae salutis acciperes: Dominum Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, creatorem saeculorum, factorem omnium. Ubi es, o dolor! ubi es ille qui tunc fuisti? ubi illa fides? ubi illa confessio? In portenta nunc atque prodigia recidisti . Quae te stultitiae, quae amentiae perdiderunt? [PL50.158B] Deum totius potentiae ac majestatis ad inanimam materiam et figmenta insensibilia transtulisti: profecit videlicet fides tua tempore, profecit aetate, profecit sacerdotio; deterior senex quam quondam parvulus, nunc pejor veteranus quam tirunculus, deterior episcopus quam incipiens factus es, nec discipulus postquam magister esse coepisti.

CAPUT VIII. Quomodo Christus dicatur venisse et natus ex Virgine

Sed videamus caetera quae sequuntur. Dicens ergo [PL50.159A] symbolum: Dominum Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem saecula compaginata sunt, et omnia facta, hoc inseparabili statim connexione subjunxit. Qui propter nos, inquit, venit, et natus est ex Maria virgine. Ille ergo, qui verus Deus, qui homoousios Patri, qui creator saeculorum, qui factor omnium; ille, inquam, venit in mundum, et natus ex Maria virgine; secundum illud scilicet Pauli apostoli: At ubi venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Vides quomodo Scripturis sacris symboli sacramenta conveniunt? Apostolus Filium Dei missum a Patre praedicat, symbolum venisse confirmat. Hoc enim erat consequens utique, ut quem missum Apostolus edocuerat, fides confiteretur [PL50.159B] nostra venisse. Deinde Apostolus ait, ex muliere factum; symbolum autem, ex Maria procreatum. Advertis itaque quod ipsa in symbolo Scriptura loquitur, a qua symbolum ipsum se descendisse testatur. Bene autem Apostolus, factum, inquiens, ex muliere; factum pro nato posuit, divini eloquii consuetudine, qua factus pro nato ponitur, secundum illud: Pro patribus tuis facti sunt tibi filii (Psalm. XLIV). Vel illud: Priusquam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII). In quo scilicet evidenter dixisse noscitur: Priusquam nasceretur, ego sum; facti nomine rem nativitatis ostendens, quia efficientiam facti habet quidquid non indiget ut fiat. Qui propter nos ergo, inquit, venit et natus est ex Maria virgine. Si homo solitarius ex Maria natus est, cur venisse dicitur? [PL50.159C] Neque enim venit nisi qui habet id ipsum in essentia ut venire possit. Qui autem nondum idipsum acceperat ut esset, quomodo id habere poterat ut veniret? Vides ergo quomodo ipse adventus nomine fuisse ante designatur adveniens? quia facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod [PL50.160A] erat suppetere poterat ut veniret. Homo autem ante conceptum omnino non fuit; ergo in se non habuit ut venire possit. Deum ergo venisse certum est, cui in utraque re proposita et esse suppetit et venire, Qui utique et quia erat venit; et quia venire semper potuit, semper fuit.

CAPUT IX Rursus adversarium ex sua ipsius confessione pestiferi erroris redarguit

Sed quid de verbo argumentamur, cum res eluceant? et in symboli textu judicia rerum quaerimus, cum ipse in eo sit sermo rerum? Repetamus confessionem symboli, et tuam; tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo fecisti, ut intelligas [PL50.160B] praevaricatum te non tantum a symbolo, sed et a te. Credo ergo, inquit symbolum, in unum solum verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum Jesum Christum Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae; ex eo natum ante omnia saecula, et non factum; Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta; qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine. Propter nos ergo, inquit symbolum, Dominus noster Jesus Christus venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato, et sepultus, et resurrexit secundum Scripturas. Confiteri hoc Ecclesias non pudet, apostolos praedicare non puduit. Tu ipse, tu, inquam, [PL50.160C] ipse, cujus nunc omnis vox sacrilegium est, qui nihil admodum non negas, haec tamen omnia negasti, Deum utique natum, Deum passum, Deum resurrexisse. Et quid post haec? quo devolutus es? quid effectus? in quae redactus? quid ais? quid evomis? quod nec ipse scilicet, ut quidam ait, non sani [PL50.161A] esse hominis non sanus juret Orestes. Quid enim dicis? Quid est, inquis, quia ex Christotoco natus est Filius Dei? ut puta si dixerimus, Credo in Deum Verbum Filium Dei, unigenitum ex Patre natum, homoousion Patri, qui descendit et sepultus est; non statim auditus ipse accipit plagam? Deus mortuus? Et iterum. Nae, fieri, inquis, potest, ut qui ante omnia saecula natus est, secunda vice nascatur, et hoc Deus? Si fieri omnia haec omnino non potuerunt, quomodo Ecclesiarum symbolum facta [PL50.162A] esse dicis? Quomodo etiam tu ipse dixisti? Conferamus enim cum his quae ante a te dicta sunt ea quae nunc a te dicuntur. Dixisti prius: Credo in Deum Patrem, et in Jesum Christum Filium ejus, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, qui propter nos venit, et natus ex Maria virgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato, et sepultus est. Nunc autem quid ais? Si dixerimus: Credo in Deum Verbum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum, homoousion Patri, qui descendit, et sepultus est; non statim auditus ipse [PL50.163A] accipit plagam? Acerbitas quidem atque impietas dicti tui cogere nos ad immoderatum ac fervidum respondendi impetum potest, sed restringenda paululum pii doloris sunt retinacula.

CAPUT X. Invehitur in illum, quod desertor catholicae religionis nihilominus in Ecclesia docere, sacrificare, et jus dicere ausus esset

Te, inquam, ergo, te ipse consulo: dic mihi, quaeso, [PL50.164A] si Judaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum existimes esse? non utique. Quid si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est veritatem cognitam derelinquere quam incognitam negare. Duos igitur in te videmus, catholicum et apostatam; et prius quidem catholicum, et post apostatam. Quod ergo nobis sequendum putes, ipse [PL50.165A] constitue; alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaveris. Dicis ergo damnari a te eum qui prius fuerit, damnari catholicum a te symbolum, damnari omnium confessionem, damnari fidem? Et quid igitur? o indignum facinus! o intolerabilis dolor! Quid facis in Ecclesia catholica, catholicorum praevaricator? Cur coetum populi polluis, qui fidem populi denegasti? Insuper et consistere in altario, et conscendere tribunal, et offerre impudentissimum ac perfidissimum os tuum populo Dei ausus es? occupare cathedram, praesumere sacerdotium, profiteri magistrum? Ut quid doces Christianos, Christum non credens? cum ipsum, in cujus Dei templo sunt, Deum neges: et post haec omnia, o insania! o furor! doctorem te et episcopum putas, [PL50.165B] cum eum ipsum utique, o infelix caecitas! eum ipsum, inquam, Deum deneges, cujus te esse asseras sacerdotem? Sed efferimur prae dolore. Quid ergo inquit symbolum? vel quid tu in symbolo ipse dixisti? Dominum [PL50.166A] utique Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem saecula creata sunt, et omnia facta, hunc eumdem propter nos venisse, et natum esse ex Maria virgine. Cum ergo Deum natum ex Maria dixeris, quomodo Mariam Dei matrem negas? Cum Deum venisse dixeris, quomodo Deum nunc negas esse qui venit? Dixisti in symbolo: Credo in Jesum Christum Filium Dei, credo in Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus est. Nunc autem dicis: Si dixerimus, Credo in Deum Verbum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum, homoousion Patri; qui descendit, et sepultus est; non statim auditus ipse accipit plagam? Vides ergo [PL50.166B] destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem? o scelus! o portentum! ut ille ait, in ultimas terras asportandum! quia hoc rectius de te dicitur, ut in [PL50.167A] illam scilicet solitudinem transeas, ubi nullum valeas invenire quem perdas. Fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas. Et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? Quomodo cum te magistri Ecclesiarum docerent, aures tuae non vulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab aliis diceres, et ipse te dicentem dictor audites. Ubi erant tunc haec aurium tuarum vulnera? ubi haec auditus tui plaga? Cur non contradixisti et reclamasti? Sed videlicet pro arbitrio ac libidine tua, cum vis, discipulus es; et Ecclesiae, cum vis, hostis; cum vis, catholicus; cum vis, apostata. Dignus nimirum auctor, qui in [PL50.167B] quamlibet partem te contuleris, Ecclesias post te trahas, cujus voluntas lex vitae nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes; et quia tu esse [PL50.168A] nolis quod omnes sunt, quod tu velis. Praeclara videlicet auctoritas, ut quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit.

CAPUT XI. Diluit objectionem tacitam haereticorum qui fidei suae professionem in puerili aetate factam recantare volunt

Sed parvulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis; et ideo nec sapere tunc, nec reclamare valuisse. Verum est, obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori vir contradicendo potuisses. Qui enim si in illa fidelissima ac devotissima Christi Ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo Dei traderet, mutire tu in aliquo aut reclamare tentasses? audiendus fortasse fueras, [PL50.168B] ac non statim ut novum prodigii aut monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus. Non quia piissima illa ac religiosissima plebs Dei contaminari [PL50.169A] vel impiissimi cujusquam sanguine velit; sed quia in magnis plerumque urbibus fervens Dei amore populus, cum exsurgere contra Deum suum quempiam viderit, calorem fidei retinere non novit. Sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris; cur adultior jam robustiorque tacuisti? Crevisti certe, et vir factus, et ministerio ecclesiastico insertus es. Per tot ergo aetates, per tot officii ac dignitatis gradus, numquam intellecta a te fides est, quam tamdiu ante docuisti? Diaconum certe ejus te et presbyterum fuisse nosti; si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas ejus rei honorem, cujus non approbabas fidem? Sed providus videlicet vir et simplex religiosus, ita temperare te inter utrumque voluisti, ut teneres et sacrilegii [PL50.169B] perfidiam, et catholici dignitatem.

CAPUT XII. Christus crucifixus scandalum et stultitia est iis qui illum solitarium hominem fuisse affirmant

Plaga ergo auditus tui et vulnus aurium tuarum est Deus natus, et Deus passus. Et ubi illud tuum est, Paule apostole: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I)? Quid est sapientia et virtus Dei? Deus utique. Christum autem, qui crucifixus est, Dei virtutem et sapientiam praedicat. Ergo si absque dubio sapientia Dei Christus, ergo absque dubio Christus Deus. Nos ergo, [PL50.169C] inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Crux itaque [PL50.170A] Domini, quae stultitia gentibus et Judaeis scandalum fuit, tibi utrumque est. Neque enim aut stultitia ulla major est quam non credere, aut majus scandalum quam audire nolle. Vulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem Dei, sicut nunc vulnerantur tuae. Plagam esse hoc auditus sui putabant, sicut tu putas. Et hinc erat quod ad nomen Dei ac Domini Jesu Christi, praedicante Christum Deum Apostolo, claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis animi. Par in hac parte utriusque vestrum videri posset impietas, nisi quod hoc majus est crimen tuum, quod illi eum negabant, in quo adhuc passio ostendebat hominem; tu eum denegas quem etiam resurrectio jam probavit Deum. Ac per hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris [PL50.170B] et in coelo. Nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius, quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem; illi nescientes Dominum, tu confessus Deum; illi sub aemulatione legis, tu sub professione antistitis; illi eum a quo se arbitrabantur alienos, tu eum cujus sacerdos es. O facinus indignum et inauditum! eum ipsum persequeris insectatione, cujus adhuc uteris dignitate.

CAPUT XIII. Respondet objectioni illi qua dicebant homoousion parienti esse debere nativitatem

Sed magno videlicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negandum ac persequendum Dominum Deum uteris, dicens: Homoousios parenti debet esse nativitas. Nondum ad plenum dico ac profero [PL50.170C] in Dei nativitate penitus hoc non esse servandum, quia non parientis fuit nativitas ipsa, sed nati; et [PL50.171A] ipse natus est ut voluit, cujus fuit hoc ipsum ut nasceretur. Interim qui homoousion parenti dicis nativitatem esse debere, ego Dominum Jesum Christum homoousion dico fuisse et Patri pariter, et matri. Pro personarum enim diversitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. Secundum divinitatem enim homoousios Patri, secundum carnem autem homoousios matri fuit. Non quod alter qui homoousios Patri, alter qui homoousios matri, sed quia idem Dominus Jesus Christus et homo natus et Deus utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod Deus Dei Patris habuit veritatem.

CAPUT XIV. Comparat hunc errorem cum Pelagianorum doctrina

Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex Deo natus, duos absque dubio Christos facis, secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem eum dixit humani generis, magis quam redemptorem fuisse; quia non redemptionem vitae hominibus, sed vivendi dederit exemplum: videlicet ut sequentes eum homines dum similia agerent, ad consimilia pervenirent. Una ergo impietatis vestrae origo, eadem errorum radix est. Illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem. Illi filium hominis a Filio Dei separant, et tu idem. Illi Salvatorem aiunt per baptisma Christum esse factum, tu in baptismo templum Dei factum. Illi [PL50.171C] eum Deum non negant factum post passionem, tu negas eum etiam post ascensionem. In uno ergo admodum tantum distat vestra perversitas, quod illi in terris blasphemare videntur Dominum, tu et in coelo. Vicisti ac supergressus es, non negamus, quos [PL50.172A] imitaris. Illi quasi aliquando desinunt Deum negare, tu numquam. Quamquam nec illorum habenda sit ad plenum vera confessio, qui Salvatori post passionem tantum honorem divinitatis impertiunt; et cum eum ante Deum negent, postea confitentur: quia, ut mihi videtur, in Deo qui partem denegaverit, totum negat; et qui non semper fuisse confessus fuerit, semper negat. Sicut et tu, etiam si hodie in coelo Dominum Jesum Christum, qui ex Maria virgine natus est, verum Deum diceres, tamen nisi semper Deum diceres, non vere confitereris. Sed videlicet non vis mutare in aliquo aut variare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie Deum non esse contendis. O nova ac singularis impietas! quem cum haereticis hominem [PL50.172B] esse asseris, Deum nec cum haereticis confiteris.

CAPUT XV. Eos qui huic errori patrocinantur duos Christos agnoscere ostendit

Sed tamen, dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, idipsum dilucidandum est. Dic mihi, quaeso, tu qui Christum a Filio Dei separas, quomodo in symbolo Christum ex Deo natum esse fatearis? Ais enim: Credo in Deum Patrem, et in Christum Jesum Filium Dei. Habes ergo hic Jesum Christum Filium Dei. Dicis autem ex Maria non eumdem Filium Dei natum. Ergo alter ex Deo Christus, alter ex Maria. Duo ergo in sententia tua Christi sunt. Qui cum in symbolo Christum non neges, [PL50.172C] alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris. Sed dicis forsan Christum non esse ex Deo natum; et quomodo in symbolo ais: Credo in Jesum Christum Filium Dei? Aut negaturus es ergo symbolum, aut confessurus [PL50.173A] Filium Dei Christum. Si autem confiteris in symbolo Christum Filium Dei, necesse est ut eumdem ex Maria confitearis Christum Filium Dei. Aut si alium ex Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemes .

CAPUT XVI. Ostendit insuper doctrinam hanc Trinitatis confessionem evertere

Sed tamen, etiamsi perversitas ac perfidia tua hac symboli fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce veritatis obrueris? Dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice. Trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. De majestate Patris ac Spiritus nulla quaestio est. Filio calumniaris, eo quod non eumdem [PL50.173B] ex Maria dicas editum quem ex Deo Patre generatum. Dic mihi ergo: cum Filium Dei unigenitum natum ex Deo non negas, hunc qui ex Maria natus [PL50.174A] est, quem velis esse? Dicis hominem solitarium, juxta illud quod ipse dixit: Quod natum est ex carne caro est (Joan. III). Sed appellari homo non potest solitarius, qui sola non est humanae creationis lege generatus. Quod enim in ea natum est, inquit angelus, de Spiritu sancto est (Matth. II). Et hoc tamen etiam tu ipse, qui omnia admodum sacramenta salutis negas, negare non audes. Cum ergo ex Spiritu sancto natus sit, et dici homo non queat solitarius, qui est Deo inspirante conceptus; si ille non est, qui, juxta Apostolum, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II); et Verbum caro factum est (Joan. I); et humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (II Cor. VIII); et qui propter nos egenus factus est, cum esset [PL50.174B] dives (Philipp. II); dic mihi ergo, quis ille est, qui et ex Spiritu sancto editus, et Deo obumbrante conceptus? Alterum absque dubio esse dicis. Duo ergo [PL50.175A] sunt: id est, et ille qui est ex Deo Patre in coelo genitus, et ille qui ex Maria Deo inspirante conceptus. Ac per hoc quartus est hic, quem introducis: quem in tantum cum verbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas; ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et venerandum et adorandum esse fatearis. Ergo cum et adorandus sit utique Dei Filius qui ex Patre natus, et adorandus qui per Spiritum sanctum ex Maria procreatus; duos ergo et honorabiles tibi et venerabiles facis, quos in tantum a se dividis, ut [PL50.176A] peculiariter suo quemque honore venereris. Ac per hoc intelligis quod negando ac separando a se Filium Dei, totum, quantum in te est, sacramentum divinitatis evertis. Dum enim quartam in Trinitate personam conaris inserere, vides te totam Trinitatem penitus denegasse.

CAPUT XVII. Qui in uno catholicae religionis articulo hallucinatur, universam fidem fideique meritum evacuat

Quae cum ita sint, negans ergo unum Jesum [PL50.177A] Christum Filium Dei, negasti omnia. Nam et haec ratio ecclesiastici sacramenti et catholicae fidei est, ut qui partem divini sacramenti negat, partem non valeat confiteri. Ita enim sibi connexa et concorporata sunt omnia, ut aliud sine alio stare non possit, et qui unum ex omnibus denegaverit, alia ei omnia credidisse non prosit. Itaque si negas Deum Dominum Jesum Christum, necesse est ut, Filium Dei denegans, etiam Patrem neges. Quia juxta Joannis vocem: Qui non habet filium, nec patrem habet: qui autem habet filium, et patrem habet (Joan. II). Negans ergo genitum, etiam genitorem negas. Negans quoque Filium Dei in carne natum, consequens est ut etiam in Spiritu natum neges, quia idem natus in carne, qui prius natus in Spiritu. Non credens ergo [PL50.177B] in carne editum, necesse est etiam passum esse non credas. Non credens autem illius passionem, quid reliquum est, nisi etiam resurrectionem neges? quia fides suscitati ex fide mortui est. Nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante praecesserit. Negans ergo passum et mortuum, negas quoque ab inferis resurgentem. Consequens utique est ut neges etiam ascendentem, quia ascensio sine resurrectione esse non potuit. Et qui resurrexisse non creditur, necesse est nec ascendisse credatur, [PL50.178A] dicente Apostolo: Qui enim descendit, ipse est qui ascendit (Ephes. IV). Ergo quantum in te est, Dominus Jesus Christus neque ab inferis resurrexit, neque coelum ascendit, neque ad dextram Dei Patris sedet, neque ad illum, qui exspectatur, examinationis ultimae diem veniet, nec vivos ac mortuos judicabit.

CAPUT XVIII. Convertit sermonem ad ipsum adversarium contra quem disputat, et illum ad resipiscendum invitat. Reconciliationis sacramentum lapsis ad salutem necessarium

Intelligis itaque, o infelix et furiosa perversitas, evacuasse te penitus omnem symboli fidem, omnem spei sacramentique virtutem. Et in Ecclesia insuper [PL50.178B] stare ausus es, et esse te sacerdotem putas: cum illa omnia denegaveris, per quae sacerdos esse coepisti? Redi ergo ad viam rectam, recipe sensum pristinum, resipisce tandem si aliquando sapuisti. Regredere ad temetipsum, si tamen habuisti in te quondam aliquid quo tunc regrediaris. Agnosce sacramenta salutis tuae, per quae innovatus, per quae renatus es. Non minus tibi nunc opus sunt quam tunc fuerunt: ut te per poenitentiam nunc regenerent, quae per fontem ante generarunt. Tene plenum [PL50.179A] symboli ordinem: tene perfectam fidei veritatem. Crede in Deum Patrem, crede in Filium Deum: [PL50.180A] in unum genitorem et in unum genitum (et eumdem tamen unigenitum et primogenitum) Dominum [PL50.181A] omnium Jesum Christum, homoousion Patri: natum in deitate, natum in corpore: duplicis quidem nativitatis, sed unius majestatis. Qui creator omnium creaturarum idem fuerit natus ex Patre, qui postea natus ex Virgine.

CAPUT XIX. Temporalem Christi ortum nihil honoris aut virtutis detraxisse divinitati

Hoc enim, quod ex carne atque in carne venit, ortus ejus fuit, non imminutio: et natus tantum est, non demutatus. Quia licet in forma Dei manens, formam servi assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmavit naturam Dei: sed incolumi utique atque integra divinitatis virtute in carne hominis totum quod actum est, profectus fuit hominis, [PL50.181B] non defectio majestatis. Nam cum editus in carne humana Deus est, nondum est in carne natus, ne Deus in se maneret, sed ut Deo in se manente homo Deus esset. Et ideo Martha cum carnalibus oculis hominem cerneret, spiritalibus tamen Deum confitebatur, dicens: Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in mundum venisti (Joan. XI). Ideo Petrus, revelante Spiritu sancto, cum extrinsecus filium hominis aspiceret, Dei tamen Filium [PL50.182A] praedicabat, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Ideo Thomas, cum carnem tangeret, Deum se tetigisse credebat, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX). Unum enim Christum omnes confitebantur, ne duos facerent. Hunc ergo crede; et ita crede Dominum omnium Jesum Christum, unigenitum et primogenitum, eumdem rerum creatorem, quem hominum conservatorem: eumdem prius conditorem totius mundi, quem postea redemptorem generis humani. Qui cum Patre atque in Patre permanens, Homoousios Patri, juxta Apostolum, formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis: et juxta symbolum: Natus est ex Maria Virgine, crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus; et tertia die resurrexit, secundum Scripturas; [PL50.182B] et in coelum ascendit; et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Haec est enim fides nostra, haec est salus nostra: Deum ac Dominum Jesum Christum, eumdem et ante omnia credere, et post omnia. Quoniam, ut scriptum est, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII). In heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante principium natus a Patre est. In hodie autem saeculi hujus spatia, in quo rursus ex Virgine natus est, passus est, resurrexit. [PL50.183A] In eo vero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis immensitas designatur.

CAPUT XX. Docet ex dictis non effici ut Deus mortalis vel carneus ante saecula fuisse dicatur, etsi idem sit Christus qui ab aeterno Deus et in tempore homo factus est

Sed dicis forsitan: Si eumdem in fine temporum natum dicam ex Virgine, qui ante omnia natus fuerit ex Deo Patre, carneum me etiam ante mundi initia Deum dicere: qui ipsum dicam postea hominem, quem semper Deum: ac per hoc hominem illum qui natus sit, postea semper fuisse. Nolo te hac ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut putes me hominem qui ex Maria natus est, ante exordia rerum asserere, et Deum etiam ante principia [PL50.183B] mundi semper corporeum praedicare. Non ita, inquam, non ita dico, quod priusquam nasceretur homo, in Deo fuerit, sed quod postea in homine natus Deus sit. Non enim caro illa quae ex carne Virginis nata est, semper fuit, sed Deus, qui semper fuit, ex carne Virginis in carne hominis advenit. Verbum enim caro factum, non carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione divinitatis univit. Dic enim mihi quando vel ubi Verbum caro factum est, aut ubi exinanivit semetipsum formam servi accipiens, aut ubi egenus factus est, cum esset dives? nisi in illo sacro Virginis utero, ubi, dum incarnatur, Verbum Dei caro dicitur factum; dum editur, formam servi in veritate suscepit; dum humana conditione patibulo affigitur, fit egenus, et pauper redditur [PL50.183C] passione carnali, cum esset majestate divina dives? Alioquin, si, ut ipse ais, post haec in eum, ut in unum [PL50.184A] prophetarum atque sanctorum divinitas venit: ergo et in illis in quibus habitare dignatus est, Verbum caro factum est: ergo per unumquemque illorum exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Ac per hoc nihil novum nec praecipuum in Christo factum est; nihil singulare, nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit, nec nativitas, nec mors.

CAPUT XXI. Christum ab aeterno fuisse, divinarum Scripturarum tradit auctoritas

Et tamen, ut ad superiora redeamus, cum haec ita sint omnia, sicut diximus: quomodo Jesus Christus (quem tu hominem tantummodo esse asseris, etiam antequam ex Virgine nasceretur) semper fuisse legitur et a prophetis atque apostolis Deus etiam ante [PL50.184B] saecula praedicatur? dicente Paulo, unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII). Sed et alibi: Quoniam in Christo, inquit, creata sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I). Symbolum quoque et humana pariter et divina auctoritate contextum: Credo, inquit, in Deum Patrem, et in Deum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae. Et post alia: Deum verum ex Deo vero: per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Et item: Qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus, et sepultus.

CAPUT XXII. Conjunctio hypostatica facit ut ea quae carnis sunt in Christo, Deo tribuantur

[PL50.184C] Quomodo ergo cum ipsa confessione nostra ante [PL50.185A] Virginis partum atque conceptum Dominicus homo omnino non fuerit, Christus tamen, qui a te homo solitarius dicitur, Deus in scriptis sanctis sine exordio praedicatur? et tanta hominis ac Dei unitas legitur ut et homo Deo semper ante coaeternus, et postea homini Deus compassus esse videatur? cum utique nec ininitiabilis homo, nec passibilis Deus credendus sit esse. Illud est utique, quod jam superioribus scriptis testati sumus, quod unitus homini, id est, suo corpori Deus, nullam fieri patiatur inter hominem ac Deum humana opinione distantiam. Nec admitti omnino voluit, ut alius a quoquam Filius hominis, alius Filius Dei crederetur. Sed ita omnibus scriptis sacris Dominicum hominem connectit Deo [PL50.186A] atque concorporat, ut nec in tempore admodum hominem quis a Deo, nec in Passione possit Deum ab homine discernere. Si enim ad tempus respicis, invenies semper Filium hominis cum Filio Dei. Si ad Passionem, invenies semper cum Filio hominis Dei Filium: ita scilicet unitum et individuum sibi Christum Filium hominis ac Dei Filium, ut quantum ad vocem divinae Scripturae pertinet, nec homo separari a Deo tempore, nec ab homine Deus omnino valeat Passione. Hinc enim illud est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Ubi cum Filius Dei loqueretur in terris, Filium esse hominis, testabatur in coelis: et eumdem Filium hominis quem ascensurum dicebat [PL50.187A] in coelum, descendisse quoque antea testabatur e coelo. Vel illud: Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI): cum eum qui ex homine natus est nominet, in supernis tamen semper fuisse testatur. Sed et Apostolus, si ad tempus respicitur, per Christum omnia facta praedicat: Unus enim, inquit, Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII). Si autem ad passionem majestatis, Dominum crucifixum esse designat. Si enim, inquit, cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II). Et ideo etiam symbolum, unigenitum et primogenitum Dominum Jesum Christum Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, et creatorem omnium dicens, natum ex Virgine, et crucifixum, postea et sepultum esse testatur. Ita concorporans [PL50.187B] scilicet Dei et hominis Filium, et uniens hominem ac Deum, ut nec in tempore fieri ulla valeat, nec in passione, divisio; cum idem utique Dominus Jesus Christus, et per aeternitatem temporis Deus, et per tolerantiam passionis homo esse doceatur: ac licet nec homo ininitiabilis, nec Deus passibilis dici debeat, in uno tamen Domino Jesu Christo et homo ante perpetuus, et Deus mortuus praedicatur. Vides [PL50.188A] ergo quod Christus omnia est, et nomen illius significatio utriusque naturae: quia et homo et Deus natus: ita et in se cuncta complectitur, ut in ejus nomine nihil deesse noscatur. Non ergo ante partum Virginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae Dei: sed quia in utero Virginis unitus est Deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.

CAPUT XXIII. Synecdochicam hanc locutionem, qua a parte totum intelligitur, divinis litteris esse perauam familiarem

Quidquid ergo de Domino Jesu Christo dixeris, totum dicis, et in Dei Filio Filium hominis, et in [PL50.188B] hominis Filio Dei Filium nuncupabis; tropo scilicet synecdoches, quo et a parte totum intelligitur, et a toto portio nominatur. Docentibus id utique etiam scriptis sacris, in quibus Dominus saepe hoc tropo utens, dum de aliis sic docet, sic etiam de seipso voluit intelligi. Neque enim in divinis voluminibus aliter vel dies interdum, vel res, vel homines, vel tempora designantur. Sicut illud, quod [PL50.189A] quadringentis Israelem annis serviturum Aegyptiis Deus praedicat, dicens ad Abraham: Sciens scito, [PL50.190A] quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servituti eos subjicient, et affligent eos annis quadringentis [PL50.191A] (Genes. XV). Cum, si omne tempus ex quo Deus locutus est consideretur, plus sint quam quadringenti; si autem illud tantum quo servierunt, minus. Quod scilicet tempus, nisi hoc tropo intelligatur, [PL50.192A] mentitus forsitan, quod absit a Christianis sensibus, Dei sermo videatur. Sed dum utique a tempore divinae vocis, et totum vitae tempus annos plus quam quadringentos, et servitus minus multo [PL50.193A] quam quadringentos habet: ita fit ut vel a toto pars, vel a parte totum valeat intelligi. Non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est: ubi cum in utroque tempore unus dies intelligatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. Hoc siquidem modo etiam illud, quod de tempore Dominicae passionis obscurum videtur, aperitur. Cum enim sub exemplo Jonae prophetae [PL50.194A] futurum Filium hominis Dominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit (Matth. XII): et post sextam sabbati, qua crucifixus est, non nisi una tantum apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo divini sermonis veritas invenitur? Tropo scilicet synecdoches, id est, ut ad diem qua crucifixus est, nox praeterita, et ad noctem qua resurrexit, dies futura referatur: ac [PL50.195A] sic additis et nocte quae praecessit diei suae, et die qui subsecutus est nocti suae, nihil defuisse integro tempori noscitur, quod a sui parte impletur. Scatent his rationum exemplis Scripturae sacrae, sed longum est universa memorare. Sic enim dicente psalmo: Quid est homo, quod memor es ejus (Psal. VIII)? a parte totum intelligitur, dum uno homine nuncupato, plenitudo humani generis demonstratur. Sic etiam illud ubi Achab peccavit, peccasse plebs dicitur; dum universitate appellata, a toto portio designatur. Joannes quoque praecessor Domini, Post me, inquit, venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat (Joan. I). Quomodo igitur post se venturum indicat, quem ante se fuisse designat? Si enim de homine hoc, qui postea natus est, intelligitur, quomodo ante ipsum fuit? Si de Verbo, quomodo vir post me venit? [PL50.196A] nisi quod in uno Domino Jesu Christo et posterioritas hominis, et Verbi antiquitas demonstratur. Ac sic fit ut unus idemque Dominus ante illum fuerit et post illum venerit, quia et secundum carnem est Joanne posterior, et secundum divinitatem omnibus prior. Et ideo ille virum tantummodo nominans, et hominem demonstravit, et Verbum; quia cum Dominus Jesus Christus Filius Dei, et homine consummatus fuerit, et Verbo, unum de eo dicens, omnia demonstravit. Et quid plura? Dies me, ut reor, deficiat, si omnia quae de hoc dici possunt colligere aut enarrare tentavero. Et satis haec, quae nunc diximus, in hac negotii parte dumtaxat, et ad symboli sunt expositionem, et ad causae officium, et ad libri modum.

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 50, coll. 136B-196A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22