LIBER SEXTUS

Ostendit Augustinus Julianum frustra libro suo sexto disputare contra id quod libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, primi hominis peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut non solum facta sit peccatrix, sed etiam genuerit deinceps peccatores. Liberi arbitri vires, quibus integris poterat homo, et recte agere, cum vellet, et non peccare, si nollet, peccando eum perdidisse docet: illam autem prorsus improbat definitionem libertatis, quae passim objectari ab adversario solet, scilicet, Possibilitas peccandi et non peccandi, etc. Dolores parturientium, spinas, labores, sudores, caeterasque mortalium aerumnas probat poenas esse peccati; sed ipsam imprimis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret, non moreretur. Extrema parte libri expositionem in illud Apostoli I Cor. XV, 22, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum fere librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichaeam haeresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa haeresi, sed etiam haeresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.

I. JULIANUS. Non dubito ejusmodi opinionem hactenus super nostro fuisse certamine, ut ad quaestionem involutam magis, quam ad summam spectare fidei crederetur. Procul quippe ab studiis spiritualibus agitantes, solis famae aurulis commoventur; temporumque formidantes invidiam, nec compertae veritatis praesidium tenentes (ut fere in rebus trepidis, nulli minus quam sibi creditur), tutius iter, quod frequentius, arbitrantur.

AUGUSTINUS. Eo frequentius est iter nostrum, quo antiquius; quia catholicum est: vestrum vero tanto minus frequens, quanto magis novitium; quia haereticum.

II. JUL. Hoc autem in praesentiarum duabus ex causis accidit: quia et sententia Manichaeorum de criminum est probata consiliis, et excitae persecutionum procellae inopes spiritus a veritatis favore deterrent.

AUG. Quomodo est iter frequentius de sententia Manichaeorum, cum sint admodum rari? aut quomodo persecutionem pro veritate patimini, qui subtrahitis parvulos Salvatori?

III. JUL. Pars igitur et voluptati consulens et pavori, vel arenae, vel circi, vel scenae populis comitata luxuria, ambiens in omnibus flagitiis obtendere necessitatem, qua commissi invidia semper levatur, et fragores saeculi praevaricatione vitare: ea ergo sunt, quae comitatiorem faciunt vitiorum defensionem. Ex quo tamen vulgo pars maxima, ut praefatus sum, Traducianis et Catholicis vel de Deo rationes credidit consonare.

AUG. Innumerabilis multitudo fidelium, quae promissa est Abrahae (Gen. XXII, 17), quasi a vobis vulgaris turba contemnitur: quia videlicet paucis, quos Pelagianos, hoc est, venenis novitiae pestis insanos facitis, potest placere quod dicitis, tam evidentem miseriam generis humani, quae apparet in gravi jugo filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), de peccati merito, quo in homine primo natura humana vitiata est, non venire. Unde vos sequitur, ut si nemo peccasset, cogamini etiam dicere in paradiso futura fuisse non solum tot et tanta onera molestiarum, quas videmos parvulos ferre; verum etiam tot et tanta vitia ingeniorum et corporum, cum quibus plerique nascuntur. In quo felicitatis et quietis loco etiam susceptam vestram, qua caro concupiscit [PL45.1508] adversus spiritum, libidinem ponitis; et nos qui eam tanquam adversarium vitium contra concupiscente spiritu debellamus, clausis oculis accusatis velut amicos voluptatis et luxuriae; in quam nullus flagitiose ac turpiter cadit, nisi qui vestrae illi susceptae, quam nos arguimus, vos defenditis, sollicitanti suadentique consentit.

IV. JUL. Verum quia et in primo et in praesenti certamine, argumentatione Augustini claruit non esse eum Traducianorum Deum, quem Christiani justum atque omnium conditorem concinenti assertione venerantur; praecipio jam animo, quo plurimi eorum quoque, qui caeco errore lapsi sunt, his agnitis corrigantur.

AUG. Imo vero, his agnitis, quae tuo fallaci vaniloquio secundum veritatis respondemus eloquium, neminem in errore haeresis vestrae nisi nimia vecordia vel pervicacia detinebit.

V. JUL. Credit quippe adversum nos Manichaeus, naturaliter mortales in flagitia facinoraque compelli: opinatur tenebrarum originem et corporibus materiam et criminibus praestitisse; voluptatem sexuum tabem esse generis humani, assertricem juris diabolici, et in universa dedecora hominum coactricem. Quem Traducianus omnifariam secutus, quippe ejus haeres et soboles, naturalia crimina, aeternam de tenebroso nihilo mali necessitatem, et affectionem sensibus destinatam sanctorum omnium pollutricem atque imaginem Dei in regno diaboli collocantem, oratione multiplici testatur.

AUG. Manichaeus naturam mali substantialiter Deo bono coaeternam, contra catholicam veritatem singulari vesania fabulatur: veritas autem catholica Deum solum sine ullo exordio confitetur aeternum; non solum bonum, quod et ille dicit, verum etiam immutabilem, quod ille non dicit. Hunc ergo Deum summe bonum, et ob hoc omnino immutabilem, cui nulla natura coaeterna est, quae non est quod ipse, nec esset nisi facta esset, non de ipso, sed tamen ab ipso, hoc est, non de natura ejus, sed potentia tamen ejus, adversus Manichaeorum dementiam praedicamus: factamque naturam, quae nulla esse potuisset, nisi eam, quamvis non de se ipsa, tamen omnipotens natura fecisset, bonum esse quidem scimus et dicimus, sed [PL45.1509] illi non aequale qui fecit. Fecit enim Deus omnia bona valde (Gen. I, 31); sed non summe bona, sicut est ipse: quae tamen bona qualiacumque non essent, nisi ea fecisset summe bonus; nec mutabilia ulla bona essent, nisi ea fecisset immutabiliter bonus. Ac per hoc, Manichaei cum quaerunt a nobis unde sit malum, volentes introducere malum Deo coaeternum, nescientes quid sit malum, idque putantes esse naturam atque substantiam: respondemus eis, non esse malum ex Deo, neque coaeternum Deo; sed malum ortum esse ex libera voluntate naturae rationalis, quae bene a bono condita est; sed bonitas ejus non est aequalis bonitati Conditoris ejus; quoniam non natura, sed opus ejus est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult posse, nec potest velle. Verumtamen rationalis ista natura in hac possibilitate peccandi si non peccasset, quando peccare potuisset, magnum sibi meritum comparasset: cujus meriti praemium etiam hoc esset, ut majore felicitate peccare non posset. Sed hoc audito Manichaeus adhuc pergit, et dicit: Si ex libera voluntate naturae rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur? Unde est concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum, et ad peccatum perpetrandum trahit, nisi adversus eam spiritus fortius concupiscat? Unde in homine uno duarum rerum, ex quibus constat, tanta discordia? Unde lex in membris repugnans legi mentis, sine qua lege nemo nascitur? Unde tot et tanta vitia vel ingeniorum, vel corporum, cum quibus plerique nascuntur? Unde labores et calamitates nondum voluntate peccantium parvulorum? Unde cum rationis usus accesserit, in discendis litteris vel quibuslibet artibus tanta poena mortalium, ut aerumnosis conatibus etiam verberum cruciatus addatur? Hic nos respondemus, etiam ista mala ex voluntate humanae naturae originem ducere, qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturae hujus tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de judicio: quae mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichaei; verum ideo dici naturalia, quia cum eis homines vitiata originis tanquam radice nascuntur. Sed vos novi haeretici contradicitis nobis: respondete igitur Manichaeis; dicite unde sint tot ac tanta mala, cum quibus nasci homines si negatis, ubi est frons vestra? si fatemini, ubi est haeresis vestra? Sed mala ista non esse mala contendite, et paradisum non verum, sed vestrum, laboribus, doloribus, erroribus, gemitibus, fletibus, luctibus, etiamsi nemo peccasset, implete. Quod si non audetis, ne ab ipsis quoque puerulis rideamini, et emendandi ferulis judicemini; concludit adversus vos Manichaeus, haec mala, quae de vitiata bona natura esse non vultis, de commixtione mali esse: quod malum dicit esse naturam coaeternam Deo atque contrariam. Ac per hoc ubi Manichaeo conaris esse remotior, illi efficeris ejus adjutor.

[PL45.1510] VI. JUL. Jam vero in ipsum Deum, pari fine, impari exordio, accusationum tela jaculantur. Manichaeus quippe dicit, Deus bonus malum non facit: sed addit quia pro naturalibus culpis aeterno incendio animas destinet; quod perspicuae immanitatis est: ac per hoc, fine opinionis suae, quem bonum dixerat, clara iniquitate contaminat. Porro Augustinus quasi ei ad quem scribit, fidens patrono, ausu grandiore despicit trepidationem magistri, nec dubitat inde incipere, quo Manichaeus pervenit; pronuntiatque quod malum, id est peccatum, faciat Deus et creet, quem constat non convenire ei Deo, quem Catholicorum fides colit. Hoc potissimum animo lectoris insidat, et nulli unquam fidelium majorem causam quam nobis incubuisse conflictus, et omnem qui naturam ipsam necessitatem criminis arbitratur, in Dei Christianorum cultu non habere consortium: quod quoniam frequenter inculcatum est; iterationem quippe utilitas causae principalis exegit; veniamus jam ad discussionem primorum hominum, quorum taxatione aciei nostrae Numida quasi cetratus occurrit.

AUG. Quid Manichaeus dicat de commixtione bonae et malae substantiae, nescire te crederem, nisi ea certe quae adversus eumdem errorem scripsimus, legisse te scirem: nam ex libro, in quo duarum animarum in homine constitutarum, quarum esset una bona, altera mala, eorum opinionem redargui (De Duab. Animab., n. 15), quaedam contra me ipsum esse existimans testimonia protulisti. Manichaeus ergo duas animas, sive spiritus, sive mentes, unam propriam carnis, eamdemque non accidente vitio, sed coaeternam Deo natura malam, alteram vero natura bonam tanquam Dei particulam, sed illius malae permixtione maculatam, in homine uno esse contendit: et hinc vult fieri, ut caro concupiscat adversus spiritum, utique bonum, per animam suam malam, ut eum teneat implicatum; spiritus autem adversus carnem, ut ab illa commixtione liberetur. Quod si nec ultima mundi conflagratione potuerit, tunc eum dicit affigi tenebrarum globo, atque in aeternum tali supplicio detineri. Non itaque, ut dicis, Manichaei Deus »pro naturalibus culpis aeterno incendio animas destinat:« sed natura bonas animas pro alienae malae naturae commixtione cui malo eas ipse commiscuit, quas inde non potuerit liberare, non incendio aeterno; nam nullum aeternum Manichaeus opinatur incendium; sed aeterno, ut dixi, tenebrarum globo, quo mens tenebrarum includetur, affiget. Catholica vero fides, quam reliquistis, ut Manichaeorum, non plane, quemadmodum putatis aut fingitis, oppugnatricem, sed potius adjutricem sectam novitiam conderetis, cum audit aut legit quod ait Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17): non naturas duas, boni scilicet et mali, inter se ab aeternitate contrarias, et bello posteriore commixtas, sicut Manichaeus [PL45.1511] haereticus opinatur; sed sicut catholicus doctor Ambrosius (Lib. 7 in Luc. XII, 53), istam discordiam carnis et spiritus ex praevaricatione primi hominis in naturam vertisse cognoscit; ut non intelligatur haec natura hominis primitus instituti, sed in naturam versa poena damnati. Haec fides non est cetra Numidica, de qua nobis velut facetus insultas; sed est veridicum scutum, in quo omnes sagittas ignitas maligni, sicut hortatur Apostolus, exstinguimus (Ephes. VI, 16). Hoc muniebatur scuto, quando vobis futuris jam occurrebat armatus, non quidem Numida, sed tamen Poenus ille Cyprianus, quo rursus nomine tua in nos insilit vana loquacitas; hoc, inquam, scuto armatus Poenus ille dicebat in libro de Oratione Dominica, id nos orare, cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), ut inter duo ista, id est carnem et spiritum, fiat Deo opitulante concordia. Ubi Christi miles egregius et a Manichaeis et a vobis conjecta ignita maligni jacula exstinguit: cui maligno militant omnes haeretici, et cujus castra tirocinio vestro putatis augenda. Nam spiritus et carnis quaerendo concordiam, contra Manichaeos docet, ambas quibus constamus bonas esse naturas, si discordiae malum divina miseratione sanetur: vobis autem resistit, quia carnis concupiscentiam dicitis bonam, qua infestante existit ista discordia, quam poscit ille sanari; et tunc existit quando bene agimus, ut infestanti concupiscentiae carnis, contra concupiscente spiritu repugnemus. Nam si consentimus, non optabilis, sed culpabilis, vel etiam damnabilis fit spiritui cum carne concordia. Contra vos est etiam, quia libero datis arbitrio, quod ille ut fiat in homine, a Deo intelligit esse poscendum. Tu autem qui nesciens quid loquaris, objicis mihi quod dicam Deum creare peccatum, resiste Manichaeo dicenti in discordia carnis et spiritus duas inter se contrarias mali et boni apparere naturas. Unum est enim quod respondeamus, ut pestis ista vincatur; hanc scilicet discordiam per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam: quod tu negando conaris ut vincant; satisque manifestaris falsus Manichaeorum oppugnator, verus adjutor.

VII. JUL. Ingerit quippe omnibus scripturis suis, Adam atque Evam bonos tantum a Deo conditos, id est, nulli naturali crimini mancipatos, eosque libera voluntate peccasse, sed ita granditer, ut omnia in natura sua Dei instituta subruerent. »Illud enim,« inquit, »peccatum valde majus atque altius diabolus infixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum facta est peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor, quo bene vivendi virtus periit, non est natura, sed vitium. Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in pejus, [PL45.1512] quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 57, 58). Ecce quam aperte quid sentiret exposuit: Primi, illi homines bonam habuere naturam, sed peccatum tam immane, tam inaestimabile perpetrarunt, ut virtutem bene vivendi interimerent, liberi arbitrii lumen exstinguerent, facerent in reliquum peccandi necessitatem; ne cui esset possibile de eorum stirpe nascenti, in virtutum decora conari, et declinatis vitiis compotem fieri sanctitatis.

AUG. Videris tibi, vel etiam consortibus tuis Pelagianis aliquid dicere, cum relicta auctoritate divina, humana vanitate jactaris, et argumentationibus cordis tui sanctarum Scripturarum veritati adversaris et obstrepis. Nam utique si christiano atque catholico animo attenderes quod ait Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; profecto intelligeres tam granditer peccasse primum hominem, ut eo peccato, non unius hominis, sed totius generis humani mutata natura ex possibilitate immortalitatis in necessitatem mortis lapsa corruerit: ita ut etiam qui convertuntur ad Deum, per unum Dei et hominum mediatorem hominem Christum Jesum, non continuo immortalitatem corporis sumant; sed eis per Spiritum Dei, quo nunc inhabitantur, danda postea nunc promittatur. Quod idem apostolus eodem loco sic explicat: Si quis, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 9-11). Corpus ergo mortuum est propter peccatum; quoniam necessitatem mortis etiam in viventibus habet. Quod autem peccatum, nisi primi hominis? Quandoquidem per justitiam secundi hominis, id est Christi, eidem corpori quod nunc mortuum dicitur, vivificatio beata ventura est. Unde et secundus homo et secundus Adam dictus est Christus: cum inter Adam hominem factum, et Christum hominem natum, tot generationes hominum transiisse videamus, nec in earum ordine possit dici secundus homo, nisi Cain: sed quia prima est mors corporis, quae facta est propter peccatum Adae, in qua decurrit hoc saeculum; secunda vita est corporis, quae fiet propter justitiam Christi, et facta est in carne jam Christi, in qua vita futurum saeculum permanebit; ideo ille primus vel Adam vel homo, iste autem secundus est dictus. Et non vis intelligere tam grande illius fuisse peccatum, ut mortalium saeculum, hujus vero tam grandem justitiam, ut immortalium saeculum propagaret? Et mihi objicis peccati primi hominis granditatem, quae tanti mali hominum omnium exstitit causa, quasi hoc ego solus vel primus dixerim? Audi Joannem Constantinopolitanum excellentis [PL45.1513] gloriae sacerdotem: »Peccavit,« inquit, »Adam illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnavit« (Epist. ad Olympiadem). Audi etiam in Lazari resuscitatione quid dicat, ut intelligas etiam corporis mortem de illo grandi venisse peccato: »Flebat,« inquit, »Christus, quod eos qui immortales esse potuerunt, diabolus fecit esse mortales« (Homil. de Lazaro resuscitato). Ubi, obsecro te, diabolus omnes homines fecit esse mortales, nisi in illo cui praevaricationis inflixit tam grande peccatum, quo ex paradisi beatitudine in tantam miseriam, quam videmus atque sentimus, genus projiceretur humanum? Quod non sola mors corporis, sed ipsius quoque animae, quam corruptibile aggravat corpus, mala tot et tanta testantur, et grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum: sub quo jugo est etiam quod in Psalmo legitur, Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Quae tu mala nolens tribuere illi grandi peccato primi hominis, quid agis, nisi ut ea, tu quidem paradiso illius tam magnae felicitatis importes, tanquam et illic futura essent, si nemo peccasset; Manichaei vero ea tribuant genti tenebrarum, non te accusante confusi, sed adjuvante confisi, nisi tecum fiant tanquam invictissimo gladio catholica veritate confossi? Non autem, ut insimulas, dicimus, »Nemini de primorum hominum stirpe nascenti esse possibile in virtutum decora conari.« Conantur enim multi, in quibus Deus operatur et velle (Philipp. II, 13): nec sine fructu perventionis ipso adjuvante conantur. Sed si animam corpus corruptibile non gravaret, non utique conarentur. Ac per hoc in paradiso (si nemo peccasset, et super filios Adam grave jugum non esset) sine conatu Deo suo facile et feliciter obedirent.

VIII. JUL. Illorum ergo primorum hominum, id est, tantum duorum, opitulari sibi laudem arbitratur, ad distinctionem inter Manichaeos et Traducianos tenendam: qua opinione haud facile quidquam vel eminentius, vel impudentius offendi potest. Libertas, inquit, arbitrii, postquam se uti coepit, vires suas perdidit. Et ut conversi ad eum, pedetentim omnia perscrutemur: confiteris nempe primum hominem effectum esse arbitrio libero, bonumque a Deo conditum, nulla ab exordio peccati tabe pollutum; sed conditionis innocuae sponte deinceps praevaricatum, coactionem inevitabilem cunctis ex se oriundis intulisse peccandi. Hoc certe est dogma vestrum, quod nos de Manichaei coeno testamur expressum, qui et ipsius Adae naturam, licet de primae concretam flore substantiae, multo meliorem secutis, tamen malam naturaliter opinatur.

AUG. Superius quae dicta sunt, satis indicant, et catholicum dogma nostrum, et dogma haereticum vestrum, de primis hominibus et posteris eorum; illis rectis a Deo conditis, istis autem, quamvis eodem conditore, tamen de natura peccato vitata cum peccati vinculo exortis, atque a salute in qua homo [PL45.1514] primitus factus est in contagionis languorem et mortis necessitatem originis conditione dejectis. Propter quod eis ope opus est Salvatoris, qui primum salvos facit remissione omnium peccatorum; post etiam omnium sanatione languorum (Psal. CII, 3). Jam baptizatis enim, et eis qui jam Spiritum sanctum acceperant dicebat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17). Ubi tu qui negas liberum arbitrium vires suas perdidisse peccando, id est, male se utendo; quid respondebis, audiens quod carne concupiscente adversus spiritum, non ea quae volunt faciant et fideles, non ea quae volunt faciant etiam hi quibus sunt in Baptismo dimissa peccata; non ea quae volunt faciant, quos Apostolus ex auditu fidei dicit accepisse Spiritum sanctum (Id. III, 2): postremo non ea quae volunt faciant per liberam voluntatem, quos ait idem doctor Gentium, vocatos in libertatem (Id. V, 13)? Deinde, tam disertus defensor ipse libidinis, qui velut patronus egregius pro suscepta tua tantum audes, ut conpiscentiam carnis, qua concupiscit adversus spiritum, etiam in paradiso non dubites fuisse ante peccatum; non vides ad hoc te compelli, ut dicas nec tunc fuisse in illis primis hominibus efficacem liberam voluntatem? Si enim et tunc caro concupiscebat adversus spiritum, non ea quae volebant utique faciebant. Sed quoniam per liberum arbitrium, quod tunc integerrimas vires habuit, ea faciebant procul dubio quae volebant, id est, divinae legi non solum nulla impossibilitate, verum etiam nulla difficultate serviebant: tua ibi suscepta non fuit, qua caro concupiscit adversus spiritum; per quam fit ut homines jam etiam per fidem conversi ad Deum, jam baptizati, sanctificati, in libertatem vocati, non faciant in exstinguenda vitiosa delectatione quae volunt. Verissimumque illud est, quod per antistitem Ambrosium fides catholica dixit, hoc vitium quo caro concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53). Quo telo inevitabili et insuperabili veritatis, et Manichaeus obtruncatur, et tu. Ambo quippe in hac re, videto quis vestrum pejus, tamen prorsus erratis: tu propterea, quia contendis quod ista pestilentia malum non sit; ille autem, quia malum quidem agnoscit, sed unde sit nescit, et fide catholica destitutus fabulam mendaciorum et turpitudinum plenam, de duarum naturarum boni scilicet et mali permixtione componit. Nunc ergo nostra justitia est, ut justificati per fidem pacem habeamus ad Deum (Rom. V, 1); contra vero carnis concupiscentiam nos oppugnantem, per ipsius Dei auxilium repugnante spiritu dimicemus. Non est ergo hujus vitae justitia, vitium non habere; sed vitia non eis consentiendo minuere, eisque resistendo, temperanter et juste et pie vivere. Nullum autem cui resistamus habere vitium, posterioris est vitae, quae [PL45.1515] bene gestae praesentis est praemium; sanatione nostrae, non (sicut Manichaeus, cujus es adjutor, insanit) alienae separatione naturae. Ecce dogma nostrum non est de Manichaei coeno, sicut criminaris, expressum; quo dogmate Manichaeum, si non omnem sensum amisisti, tecum cernis oppressum.

IX. JUL. Nobis igitur in praesenti convincenda primo est sensus vestri hebetudo; tum ostendendum quod saepe jam fecimus, ne uno quidem pede a Manichaeorum vos gurgustiis meritoriisque discedere. Initio igitur, amentissimum est arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus: ut ea, quae est clarissima atque vastissima, naturarum et studiorum distinctione sublata, voluntas primorum posteris se ingenuisse dicatur. Cui errori obluctatur quidquid in rebus est. Nunquam siquidem filii disertorum venustatem artis paternae in vagitibus attulerunt, aut soboles histrionum doctis motibus ad verba manus tetendit; nec bellatorum filii tubam populo poposcerunt. Licet hac forma, exempla omnium persequi clariora tonitribus concinentia. Respondebit universitas, alios esse naturae limites, alios voluntatis; conditionesque seminum studiorum appetitibus pervias esse non posse. Bardissimum itaque et depositae stoliditatis apparuit, credere conversum in naturam, quod voluntarium fuisse fateare. Caeterum illud aliud longe longeque deformius, quod possibilitatem operandi initio ais operationis absumptam, id est, ut liberum arbitrium (quod non est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi, nulli partis alterutrae subdita violentiae, sed quae habeat facultatem in quod voluerit latus suopte insistendi arbitratu), postquam coepit alterum velle, utrumque posse perdiderit.

AUG. Itane vero non cernis, Manichaeo te, ignoranter quidem, sed instanter tamen isto tuae loquacitatis inflato atque spumoso strepitu suffragari? Si enim quaerente illo a nobis unde sit malum, qua quaestione consueverunt corda inerudita turbare; nos responderemus, de libera voluntate rationalis creaturae exortum: atque ille diceret, Unde ergo sunt ista tot mala, quae non jam natis, et voluntatis arbitrio accedente aetate jam utentibus accidunt, sed cum quibus vel omnes, vel plerique nascuntur? Omnibus quippe congenita est carnis concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam recta fide atque doctrina pietatis imbutum; omnibus congenita est quaedam etiam tarditas mentis, qua et hi qui appellantur ingeniosi, non tamen sine aliqua laboris aeruna vel quascumque artes, vel eas etiam quas liberales nuncupant, discunt, vel ipsius religionis uberiorem scientiam consequuntur. Quidam etiam corpore deformi et aliquando monstruoso, multi obliviosi, multi ad intelligendum tardi et obtunsi, multi iracundi, multi libidinosi, nonnulli etiam omnino excordes [PL45.1516] fatuique nascuntur. Quid aliud catholica responderet fides, nisi haec omnia mala, ex quo peccavit homo, et de paradiso, id est, loco felicitatis ejectus est, ex natura quae peccati contagione vitata est, exoriri? Neque enim, si nemo peccasset, vel talia in paradiso, vel alia ulla vitia hascerentur. Quo audito, ille tua nobis, si haberet, verba recitaret, ubi dicis, »Esse amentissimum, arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus:« et in hanc sententiam quidquid aliud addidisti, ex hoc eam probare conatus, quo nec diserti disertorum, nec histriones histrionum, nec bellatores nascuntur filii bellatorum. Isto tuo adjutorio Manichaeus ad hoc utitur, ut oppugnet quod dicimus, peccato primi hominis humanam vitiatam fuisse naturam, etiam in posteris ejus, qui ratione seminali in illo erant, quando in illa grandi praevaricatione peccavit: quod cum oppugnaverit, introducat commixtionem duarum naturarum suarum, atque ex commixtione naturae malae illa mala, cum quibus homines nascuntur, asseveret existere. Tu autem ut mihi resistas, rem absurdissimam et detestabilissimam cogeris dicere, mala scilicet ista nascentium etiam in paradiso exortura fuisse, si nemo peccasset. Hic te Manichaeus urgebit, ut dicas unde fuerant exortura. Ubi magnis coarctatus angustiis, si dixeris ex ipsis naturis nascentium exortura fuisse mala ista, sine ullius merito voluntatis; profecto argues Creatorem: quod ne facias, confugiturus es ad merita voluntatum malarum. Sed ille quaesiturus est, Quarum? Non enim est voluntas ulla seminum, vel nascentium parvulorum. Quid ergo restabit, nisi ut nobiscum intelligas, si vis evadere vel superare Manichaeum, in occultis originum sinibus latenter implicari etiam semina nascentium, et ex mala voluntate venientia merita generantium: sed primi hominis tam magnum fuisse peccatum, ut omne genus humanum, ut verbis sancti Joannis utar, in commune damnaret (Chrysost. Epist. ad Olympiadem)? Ex quo conficitur mala ista exortura non fuisse, si nemo peccasset; nec in paradiso esse potuisse, unde qui peccaverant, antequam gignerent, exierunt. Quo catholico dogmate vacuatur, quod de artibus putasti esse subdendum, admonens nos, cum sui patris arte neminem nasci. Aliud est namque peccare in moribus, quibus recte vivitur, quod vel legibus solet vel divino judicio vindicari; aliud in artibus, sive honestae sint, sive turpes, ubi contra artem factum aliquid dicitur: quae peccata non divina vel reprehenduntur lege, vel severitate plectuntur; sed ab iis hominibus, quorum judiciis haec subjacent, maximeque a magistris earum, cum pueros docent, sub timore aut dolore poenarum. Qua in re tamen cogitare debemus, quia si in paradiso aliquid disceretur, quod illi vitae esset utile scire, sine ullo labore [PL45.1517] aut dolore id assequeretur beata natura, vel Deo docente, vel se ipsa. Unde quis non intelligat, in hac vita etiam tormenta discentium ad miserias hujus saeculi, quod ex uno in condemnationem propagatum est (Rom. V, 16), pertinere? Ubi etiam miserum hoc est, miseras mentes nolle quod bonum est; vel si jam parata est voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), clamare tamen adhuc eum qui in hoc vivit saeculo, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non (Rom. VII, 18). Hoc si teneas, Manichaeos vinces: quia vero non tenes, utrosque vestrum vincit haec fides.

X. JUL. Nunc igitur approbetur quod diximus, nullo a Manichaeis vestrum dogma differre. Non est omnino dubium, factam pessimam ipsius Adae naturam, si hac est conditione formata, ut haberet mali necessitatem, quae non habebat boni; id est, ut crimen, etiamsi fuisset voluntate conceptum, tamen fieret in ea naturale, in qua bonitas non fieret naturalis: falsoque dicitur voluntate peccasse, qui nequissimae conditionis praejudicio laboravit. Apparet enim, quam vinctus malo fuerit, qui erat crimine inseparabili farciendus. Quid enim pejus ea quibo invenire substantia, quae facta est ut in iniquitatem posset incidere, et recedere ab inquitate non posset? Hanc si in boni parte violentiam pertulisset, si liberum perdidisset arbitrium, tamen nihil accusasset auctorem; quia nemo ei de copiis benignitatis quaestionem moveret: cum vero in mali parte dominatio talis collocatur, neminem magis quam ipsum hominis arguit conditorem, et supervacua criminatorum suorum, id est, vestra, Deus talis adulatione palpatur, qui amicissimus malitiae, creationis suae foeditate convincitur. Cui enim persuaderi potest, primum hominem non destinasse criminibus, si illum emendationis facultate privavit; si tam pravo affecit animo, ut error suus ei displicere non posset, ut nullum haberet ad honestatem regressum, nec fieret post experimenta correctior, ac ne forte recuperandae probitatis unquam sentiret affectum, ipsam ei possibilitatem correctionis evellit? Prorsus si talis ejus conditio fuit, ut quamdiu in hac vita erat, uno lapsu virtutem emendationis amitteret, non est ob aliud quam ut caderet institutus; imo nec corruisse, sed jacuisse semper verius dicitur, qui non sinitur, quantum ad mores spectat, exsurgere. Qualis ergo fuit illa libertas, quae ei collata prius creditur; si e duabus contrariis qualitatibus pejorem a necessario, meliorem a mutabili capessebat; imo a tyrannide criminis occupata, despoliabatur resipiscentiae facultate. Teterrimus ergo primi hominis status ab ipso exordio, si a Deo est tam infeliciter institutus, ut ruiturus in crimen perpetua peccandi necessitate ligaretur.

AUG. Res dicis, quas si nobis saltem admonentibus considerare non negligas, etiam tibi ipsi, quantumlibet sis impudens, erubescas? Cur enim non attendis, si pessima est facta natura, quae voluntate injusta incurrit in malum, poena vero injusta non potest recurrere in bonum; non humanam quam nobis objicis, [PL45.1518] sed angelicam quoque naturam pessimam factam! Nisi forte dices, etiam diabolum voluntate a bono lapsum, si voluerit, et quando voluerit, in bonum quod deseruit reversurum; et Origenis nobis instaurabis errorem. Quod si non facis; quod dixisti incautus, corrige admonitus: et confitere bonam conditam esse naturam, quae in malum quod fecit, nulla necessitate compulsa, sed sua voluntate collapsa est. In bonum autem quod reliquit, solius Dei gratia revocari potest, non voluntate libertatis, quam merito iniquitatis amisit. Potest quippe et alius, similiter ut tu errans, dicere, Quid pejus ea potero invenire substantia, quae facta est ut in aeternum supplicium possit ire, et inde redire non possit? Et utique Deus omnipotens a quo vult supplicio eruere potest; sed mentiri non potest, qui minatus est hoc se non esse facturum, quando id supplicium dixit aeternum. Sed ut de hac re vana sapias, fallit te definitio tua, qua in superiori prosecutione, cui jam respondimus, sicut saepe et alibi facis, liberum arbitrium definisti. Dixisti enim, »Liberum arbitrium non est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi.« Qua definitione primum ipsi Deo liberum arbitrium abstulisti, quem non negas, quia et hoc saepe dicis, et verum est, non posse peccare. Deinde ipsi sancti in regno ejus liberum arbitrium perdituri sunt, ubi peccare non poterunt. Verum hic admonendus es, quid de hoc unde nunc agimus, sapere debeas, poenam scilicet et praemium, intuenda inter se esse contraria, et alia duo contraria his contrariis adhaerere: sic ergo in poena est non posse recte agere, sicut erit in praemio non posse peccare. Attende Scripturas, a quibus miserandus exorbitas, et vagabundus ventosa loquacitate tanquam tempestate jactaris; et vide quemadmodum dictum sit, Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt; sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Rom. XI, 7-10). Aspice etiam illud in Evangelio, Propterea, inquit, non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, nec intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40). Haec commemoravi, ut intelligas, si possis, fieri per poenam procul dubio justam ut non credant homines excaecato corde; cum per misericordiam fiat ut credant libera voluntate. Quis enim nescit, neminem credere nisi libero voluntatis arbitrio? Sed paratur voluntas a Domino: nec omnino eruitur a servitute mala suis meritis debita, nisi quando per gratuitam gratiam paratur a Domino. Si enim Deus ex nolentibus volentes [PL45.1519] non faceret; profecto pro eis qui nolunt credere, non oraremus ut vellent. Quod et Apostolus se fecisse pro Judaeis monstravit, ubi ait: Fratres, bona voluntas cordis mei, et deprecatio pro illis ad Deum in salutem (Rom. X, 1). Hanc utique salutem consequi, nisi credente voluntate, non possent: hoc ergo beatus Paulus orabat ut vellent. Et episcopus Cyprianus quod dictum est in oratione dominica, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), etiam sic intelligit, ut pro infidelibus inimicis nostris admoniti fuerimus orare; ut quemadmodum nos credimus, qui jam coelum sumus, portando hominis coelestis imaginem, sic etiam ipsi credant, qui propterea terra sunt, quia terreni tantum hominis imaginem portant (De Oratione Dominica).

XI. JUL. Durat nempe inter vos Manichaeosque foedus, ut illi professione, vos argumentatione, primi quoque hominis naturam asseratis malam fuisse: quod licet totum ineptiarum mendaciorumque plenum esse (ut praetermissis sanctorum legionibus, primum post peccatum Adae justitiae arripiamus exemplum), Abelis sanctitate mirabili comprobatur, qui de peccatoribus natus, bene vivendi se non caruisse virtute, effectu quoque ipsius virtutis ostendit: verumtamen his praeteritis juvat sententias Traducianae nationis urgere. Quale igitur autumas fuisse arbitrium liberum, quod collatum primis hominibus confiteris? Certe ut possent animi alternare motus, et vel facere malum, vel recedere a malo, vel deserere vel servare justitiam. Voluntas ergo peccandi non fuisset, nisi volendi possibilitas anteisset. Hoc postquam uti coeperunt propria voluntate, id est motu animi cogente nullo, tu dicis liberum arbitrium perdidisse: quo quid potest furiosius cogitari? Ut enim vis argumenti tui expressa teneatur; dicis eam rem periisse propter voluntatem, quae data non est nisi propter voluntatem: peccatum quippe nihil est aliud quam voluntas mala; libertas autem ad hoc solum data est, ut voluntatem non cogeret, sed permitteret exoriri: hanc autem tu libertatem conditionem suam dicis voluntatis opere perdidisse, ut per hoc interiisse credatur, per quod solum probatur vigere. Voluntas ergo mala non quidem fructus, sed testimonium libertatis est. Libertas autem nihil est aliud quam possibilitas boni malique, sed voluntarii. Qui ergo fieri potuit ut per hoc interiret, per quod proditur instituta, cum mala voluntas et bona voluntas non exitia sint, sed praeconia libertatis? Ac per hoc quantum distat inter officia atque discrimina, tantum inter opinionem tuam et rationem arbitrii liberi, cui excidium putas de suis laudibus comparatum. Quid ergo novum, quid insperatum delinquente homine accidit, per quod Dei instituta corruerent? Factus est qui [PL45.1520] peccare et non peccare posset: cum peccavit, fecit quod non debuit quidem, sed potuit tamen: per quid igitur facultatem illam perderet, quae ad hoc fuerat instituta, ut posset velle, posset nolle quod voluit.

AUG. Eadem iterum et iterum dicis, quibus me jam superius respondisse qui legerit pervidebit. Sed hic etiam persistenti tibi atque asseveranti libertatem bene agendi seu male, suo malo usu perire non posse, respondeat et beatus papa Innocentius, Romanae antistes Ecclesiae; qui rescribens in causa vestra episcopalibus conciliis Africanis: »Liberum,« inquit, »arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus« (Epist. 181 inter Augustinianas, n. 7). Videsne quid sapiat per ministrum suum catholica fides? Vides possibilitatem standi et cadendi sic habuisse hominem, ut si cecidisset, non eadem possibilitate qua ceciderat surgeret, culpam scilicet sequente supplicio. Propter quod Christi gratia, cui miserabiliter estis ingrati, quae jacentem relevaret, advenit. In alia quoque epistola, quam de vobis ipsis rescripsit ad Numidas: »Ergo,« inquit, »Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus« (Epist. 182 inter Aug., n. 4). Audis restitui libertatem, et non periisse contendis; atque humana voluntate contentus divinam non petis gratiam, quam libertas nostra etiam in statum pristinum restituta sibi esse intelligit necessariam. Quaero autem a te, utrum jam in pristinum statum ita fuerit restituta libertas ejus qui dicit, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 15, 18): et quibus dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Puto quod non usque adeo desipis, ut in his dicas esse status pristini libertatem: et tamen si nulla eis esset, id quod sanctum et justum et bonum est, nec velle potuissent. Sunt enim quos peccare ita delectat, ut nolint oderintque justitiam: quam nec velle aliquis potest, nisi paretur voluntas a Domino, ut ad perficiendam justitiam praecedat desiderium voluntatis, et paulatim effectus potestatis accedat, aliis citius, aliis tardius, unicuique sicut Dominus dedit, qui solus potest hominis reparare salutem atque augere jam perditam et donare etiam hoc, ut jam perire non possit. In quo liberatorum numero est et sanctus Abel, quem dicis bene vivendi non caruisse virtute. Non caruit plane, sed postquam coepit, illi esse: antea vero, quis est mundus a sorde? Nec infans, cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Redimuntur ergo, quicumque redimuntur, ab eo qui venit quaerere quod perierat, [PL45.1521] qui et antequam in carne veniret, per fidem ipsam redemit, qua credebatur esse venturus. Redimuntur autem in libertatem beatitudinis sempiternam, ubi jam peccato servire non possint. Nam si, ut dicis, boni malique voluntarii possibilitas sola libertas est;« non habet libertatem Deus, in quo peccandi possibilitas non est. Hominis vero liberum arbitrium congenitum et omnino inamissibile si quaerimus, illud est quo beati omnes esse volunt, etiam hi qui ea nolunt quae ad beatitudinem ducunt.

XII. JUL. Deinde, ut praerupta opinionis tuae sequamur, argumentaris tali conditione liberum arbitrium ordinatum fuisse, ut vim suam merito secutae voluntatis amitteret, et qualitatis quam elegisset necessitatem, in reliquum sustineret. Hinc ergo quid a nobis referatur attende. Siccine putas hominem creatum, ut hanc electae qualitatis necessitatem in utraque parte pateretur, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset; et si elegisset malum, ultra se emendare nequiret? an ut tantummodo malam partem mali necessitas sequeretur, in bona autem nihil tale contingeret, sed semper periculis varietatum pateret? Ex his duobus quodlibet sumito: si dixeris talem factam esse naturam, quae mali tantum necessitatem pateretur: nulli dubium remanebit, teterrimam eam definiri, cui pejoris partis violentia sola tribuatur; probaturque Adam quoque malae fuisse naturae; et nullius remanebit voluntarii, sub qua delitescas, umbra commissi. Sin autem profitearis, etiam in boni parte idem fuisse secuturum, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset: refero, Cur ergo peccavit? Cur nullam passus est boni necessitatem, ut insidiis diaboli impenetrabilis appareret, qui aliquo tempore, priusquam peccaret, fuisse obediens Deo invenitur? Neque enim illico quod ingressu animae limus intepuit, in appetitum malae voluntatis exarsit. Legitur quinimo, ad culturam paradisi custodiamque translatus accepisse praeceptum a Deo, ut universis fructibus vesceretur, sed a ligno scientiae boni et mali, dicto audiens abstineret. Antequam ergo de latere ejus corpus formaretur uxoris, obediens mansit imperio, amoeni ruris cultor innocuus: post hoc vero, adjutorium similis sibi consortis emeruit. Inculcavit nempe has distinctiones temporum Scripturae fides. Postquam vero jam sibi mulierem vidit paratam, in tantum praecepto Dei sedulo famulabatur officio, ut etiam feminae legem, quam acceperat, intimaret. Non solum igitur custos divini, sed etiam praedicator imperii, condocefecit Evam et reverentiam praecipientis, et genus servitutis, et causam timoris. Inde est quippe quod etiam mulier congredienti diabolo obluctata sollicite, cui nihil Deus imperaverat, refellit serpentis prima fronte mendacia, et dicit non abstinentiam omnium lignorum, sicut ille confinxerat, sed cum permissu fertilitatis universae unius tantum mandatam arbusculae cautionem, metumque mortis objectum, [PL45.1522] qui praevaricatores jure sequeretur. Non ergo brevi tempore apparet Adam custodisse mandatum; sed etiam Evam curam devotionis habuisse, quae scientiae et divinitatis amore collapsa est. Cur ergo illa justitia, illa devotio, quae in Adam diu, in Eva aliquandiu viguit, non eripuit delinquendi possibilitatem, ut boni necessitas impenetrabiles eos suadelis sontibus exhiberet? Fuerunt ergo quamdiu voluerunt obedientes, nec tamen perdiderunt merito devotionis facultatem praevaricandi: denique lapsi sunt (Gen. II et III): igitur et posteaquam peccaverunt, manifestum est nequaquam eos potuisse vim correctionis amittere. Et ideo ut in omnibus locis, hic quoque totum quod confinxeras perdidisti: quia peccatum illud primorum hominum nec ullorum fecit criminum necessitatem, nec transiit in naturam; sicut justitia quae praecessit, nec virtutum intulit necessitatem, nec sibi vias seminum vindicavit.

AUG. Totum quod tamdiu et tanta verborum perplexitate dixisti, breviter sic potest dici. Cur, inquis, Adam male agendo perdidit posse bene agere, et bene prius agendo non perdidit posse peccare? Et vis intelligi, si ita est, hominem non bonae, sed malae factum fuisse naturae, in quo plus valuit actio mala, ne posset agere bene, quam actio bona, ne posset agere male. Posses isto modo dicere, malae fuisse hominem cum oculis creatum, quia cum eos exstinxerit, fit in illo ut non possit videre; videndo autem non in illo factum est ut eos non posset exstinguere: aut male fuisse totum corpus hominis conditum, quia in potestate habet ut ipse se necet, nec habet in potestate ut se ipse resuscitet; et fit in eo per mortem ut se non possit vivificare, nec fit in eo per vitam ut se non possit occidere. Quod si non dicis, quoniam cernis quam sit insulsum; cur malam dicis Deum creasse hominis naturam, si fecit in eo mala voluntas ne redire posset ad bonum, quamvis in eo non fecerit voluntas bona ut ire non posset in malum? Cum libero enim sic est creatus arbitrio, ut posset non peccare, si nollet; non ut si vellet, impune peccaret. Quid ergo mirum, si delinquendo, hoc est, rectitudinem suam in qua factus erat depravatione mutando, cum supplicio secutum est non posse recta agere? Quamdiu vero in eadem rectitudine stetit, in qua poterat non peccare, ideo non accepit majus aliquid, hoc est, non posse peccare, quia in eo quod habuit, non usque ad finem remunerationis voluit permanere. Quod enim accepturi sunt sancti, qui in futuro saeculo in corpore futuri sunt spirituali, sine interventu mortis fuerat accepturus Adam, ut ascendens ab eo quod posset non mori, ad id perveniret ubi non posset mori; et ascendens ab eo quod non peccare posset, ad id perveniret ubi peccare non posset. Non quippe in corpore spirituali, sed in animali factus erat, quamvis nisi peccasset, minime morituro. Quia, sicut dicit Apostolus, Non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale [PL45.1523] (I Cor. XV, 46). Unde beatus Ambrosius, in umbra vitae dicit Adam esse factum, de qua posset cadere, non necessitate, sed voluntate (Lib. de Paradiso). In qua utique si maneret, acciperet eam vitam, cujus illa umbra erat, quam sancti accepturi sunt, ex qua omnino cadere non poterunt. Hanc quoque mortalitatem, in qua decurrit hoc saeculum, e contrario umbram mortis intelligit: mortem vero, cujus haec umbra est, illam commemorat, quae secunda mors dicitur (Apoc. XX, 6), de qua nemo, cum in eam venerit, revertetur. Quicumque autem de hac mortis umbra liberantur, non ad vitae umbram redire, sed ad eam vitam praeparantur ire, de qua nunquam quisquam possit exire. Ibi erit et ipse Adam: quoniam recte creditur Domini adventu atque in inferna descensu, ab inferni vinculis jam solutus; ut primum Dei plasma, quod genitorem non habuit, sed Deum tantummodo creatorem, et secundum carnem primus pater Christi, ultra in illis vinculis non maneret, atque aeterno supplicio non periret. Ubi autem judicio superexaltat misericordia (Jacobi II, 13), non sunt merita cogitanda, sed gratia: cujus est tanta et tam inscrutabilis atque investigabilis altitudo, ut post illam sententiam qua dictum est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei (Joan. III, 5); videamus aliquando bene meritis fidelibus non concedi filios suos, ut sint in regno Dei cum parentibus suis; sed non regeneratos parvulos exire de hac vita, dum nonnunquam et ipsis suis parentibus ardenter desiderantibus, et ministris Sacramentorum alacriter festinantibus, ab omnipotentissimo et misericordissimo Deo non differtur paululum mors eorum, ut Christianorum nati exeant hinc renati, et neque regno Christi suisque genitoribus pereant; sed antequam baptizentur, exspirant: cum aliquando filiis infantibus infidelium, et ipsam Christi gratiam blasphemantium, in manus Christianorum mirabili Dei gubernatione perductis, praestetur haec gratia, ut in Dei regnum ab impiis separati parentibus veniant. Ubi si a te quaeratur, quae sit justitia ista; profecto in illo dialectico et philosophico sermone, quo tibi videris de justitia Dei diligentissime disputasse, non invenis eam. Dominus enim cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11): et abscondens haec a sapientibus et prudentibus, revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25), id est, humilibus, et non in sua virtute, sed in Domino confidentibus: quod tu vel nunquam, vel nondum esse dignaris. Si ergo quaeris, ubi vel quando detur homini non posse peccare: praemia quaere sanctorum, quae post hanc vitam illos oportet accipere. Si autem non credis, liberum hominis arbitrium, quo recte agere potuit et debuit, peccati malitia defecisse; illum saltem attende, qui dicit, Non quod volo, hoc [PL45.1524] ago; sed quod odi, illud facio: quem vos non vultis vitiata origine, sed praevalente mala consuetudine laborare; ac sic etiam vos fatemini liberum arbitrium, male se utendo, posse deficere; et non vultis illo tam grandi peccato, ut omni mala consuetudine fuerit majus et pejus, vitiari potuisse in humana natura liberum arbitrium; in qua depravanda malam consuetudinem tantum dicitis posse, ut se perficere bonum clamet homo velle, nec posse. Immutabilis autem, cum qua homo creatus est et creatur, illa libertas est voluntatis, qua beati esse omnes volumus, et nolle non possumus: sed haec ut beatus sit quisque non sufficit, nec ut vivat recte per quod beatus sit: quia non ita est homini congenita libertas immutabilis voluntatis qua velit possitque bene agere, sicut congenita est qua velit beatus esse; quod omnes volunt, et qui recte agere nolunt.

XIII. JUL. Quid igitur confectum est? Unum esse necessarium de duobus, ut aut confitearis Adam factum bonae esse substantiae, nec naturam ejus voluntaria qualitate destructam, et deseras naturale peccatum: aut si illum, ut hactenus opinatus es, naturalium malorum causam esse contenderis, et ipsum pessimae substantiae, atque ad Deum vestrum, id est, tuum et Manichaei, pertinere pronunties.

AUG. Non esse confectum quod putas esse confectum, nostra superior responsio declarat. Nam cum inter nos quaestio verteretur, utrum malo usu liberi arbitrii, cum quo homo creatus est, vitiari potuerit ista libertas, ne ad bene vivendum, qui male vixit, esset idoneus, nisi gratiae virtute sanatus; ut omittam caetera, quae in eadem responsione dicta sunt plurima, invenimus hominem in summa Scripturarum divinarum auctoritate dicentem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. In quibus verbis evidenter apparet, liberum arbitrium malo suo usu esse vitiatum. Non enim ante peccatum, quo male usus est homo libero arbitrio, in illa paradisi felicitate et ad bene agendum magna facilitate constitutus, posset hoc dicere. Sed hoc vos non vitiatae in primo homine naturae humanae, sed malae consuetudini cujusque tribuitis, quam sibi praevalentem volens, nec valens homo vincere, suamque libertatem ad bonum perficiendum integram non inveniens, dicere ista compellitur; quasi vero vim consuetudinis malae insuperabilem patiatur, ut ab ea se poscat Dei gratia liberari, nisi infirmata natura. Nam qui ista dicebat, cum ad ista pervenisset, ubi ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis: Miser ego, inquit, homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15, 23, 24, 25). Corpus mortis quomodo vultis interpretamini: tamen infirmato libero arbitrio, infirmata natura ista dicebat, et desiderabat per Dei gratiam de mortis corpore liberari, [PL45.1525] ubi non quod volebat agebat bonum, sed malum quod oderat faciebat. Verum documento evidentiore vincimini, tam grande peccatum illud fuisse primi hominis, ut omni violentia consuetudinis esset majus et pejus, cum vobis proferuntur mala puerorum, quae utique in paradiso futura non fuissent, si ut inde non pelleretur, in ea rectitudinis felicitate, in qua facta est natura humana, mansisset. Nam ut talia taceamus, quae aliquot locis jam diximus, et ut non solum indoctam, verum etiam indocilem praetereamus infantiam: nonne aliquis puer accipiens a magistro quod memoria retineret, volens tenere nec valens, si posset dicere, verissime diceret, Video aliam legem in anima mea, repugnantem legi voluntatis meae, et captivantem me sub lege ferularum, quae imminet membris meis? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Corpus enim corruptibile aggravat animam, ut quod vult memoria tenere, non possit. Et de hoc corruptibili corpore quis liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? sive cum hoc exuta, redempta Christi sanguine anima requiescit, sive cum corruptibile hoc induet incorruptionem (I Cor. XV, 53), et post aerumnas corporis mortui propter peccatum vivificabuntur et corpora mortalia nostra per inhabitantem Christi Spiritum in nobis. Contra cujus gratiam, liberae voluntatis arbitrium, peccati ancillam voluntatem defenditis. Nos autem a Manichaeo longe sumus, qui naturae bonae sive in grandibus, sive in parvulis, et vitium confitemur et medicum.

XIV. JUL. Sic disputavi hactenus, ut mos nostrae fidei postulabat: verum non hac solum parte contentus, agam tecum benigne, et consulto eam mihi personam induam, quae praeceptoris tui sententiae favere videatur. Hoc autem ea gratia fiet, ut tu in Manichaeum, si ab eo dissides, oppugnare cogaris. Assertioni quippe nostrae nihil astutiae inesse hoc ipso dolebitur, cum Traduciamus non invenit, quo Manichaeo possit obsistere. Itaque apparebit quanta inter vos conjuratio sit, quam procuretis mutuis cuncta compendiis, quando inter vos jurgium excitari non potuerit. Quo igitur id me consilio arripuisse ostenderim, animo lectoris insidat: nunc jam personae, quam assumimus, oratione fungamur. Errant omnino qui putant hanc concretionem corporis habilem esse justitiae: omnibus bonis studiis repugnat vilis natura carnis et sanguinis. Quidquid irritamentorum est lenocinio sensuum, ad perturbationem, imo eversionem mentis elabitur, quae in hoc coenum nescio qua infelicitate dejecta, generosos micatus luteo perdit admixtu. Ipsa quantum in se est ad locum suum, id est, ad superiora conatur: sed terreno afflictatur ergastulo. Denique cum ad pudicitiam voluerit subvolare, gluten et viscum voluptatis obscenae de perustis visceribus experitur. Jam si liberalitatem munificentiae concupiscat, avaritiae, quae tegmine frugalitatis operitur, manicis arctissimis colligatur. Enimvero si in [PL45.1526] aequabili constantiae quadam voluerit serenitate consistere, obruitur illico grandine timoris, et doloris procellis, atque ad omnia exsanguescens dubia, compos sui non sinitur manere consilii. Junge huc ignoratarum rerum noctem, qua circumdatur illuvie. Quid laudabilitatis in eo suspicabimur animante, qui nec ad utilium electionem oculos vigentes habet, et inter tempestates cupiditatum et discriminum sua naufragia numerare non sufficit? Nec tamen aliquis haec sponte depravatae substantiae accidisse mentiatur: ipsa primorum hominum institutio his aerumnis invenitur obnoxia. Nam ut hoc etiam Moysi, quem Catholici venerantur, testimonio comprobetur; experiebantur primi homines carnificinam timoris, quos intentatio, nisi obedissent, periculi territabat, quantumque de rerum collatione metiendum est, formidolosiores posteris eos opinamur fuisse, quos poena necdum cuiquam comperta vexabat. Cur enim mortis intentatione quaterentur, qui nesciebant quid incommodi afferret interitus? Sollicitabantur nimirum solis suspicionibus malorum. In qua ergo ille animus tranquillitate consisteret, quem tam aspera hiems formidinis commovebat? Porro ignorantia quam profunda, quamque patiendi ejus dura conditio, ut liberari ab ea nisi praevaricatione non posset: scientiam quippe boni malique, absque ausu condemnabili nequaquam capessiturus. Hoc ita caecum et aerumnosum animal, inquies, etiam cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Quod totum velut parum esset ad infelicitatem illius exprimendam, impugnationi naturae superioris exponitur. Quis ergo adeo desipiat, ut ibi quidquam boni fuisse arbitretur, ubi tot miseriarum instrumenta instituta fateatur? Pessimae igitur conditionis, pessimaeque naturae caro ista in istis primis hominibus suum, quod ab exordio tenebat, exseruit. Hanc autem tam malam substantiam Deus bonus non potuit fabricare. Quid ergo superest, nisi ut fateamur alterum esse animae datorem, alterum luteorum conditorem? Stat certe Manichaei, cujus indueram personam, acies ordinata. Quid opperiamur intelligis, videlicet ut qui ei adversus est, consequenti impugnatione id demonstret. Igitur vestrum dogma cum eo confligat: apparebit utrum sine pernicie sua vel leviter possit moveri. Pronuntiavit certe, non solum nasci omnes de commixtione corporum criminosos, verum ipsum Adam culparum necessitatem de concretione viscerum, et limi ex quo factus est sordibus attulisse. Natura, inquit, carnis in primis hominibus fuit noxia; ipsam scintillam animi studio honestatis sublucentem conclusit, madefecit, exstinxit. Ineptiunt prorsus Catholici, qui peccantium testimoniis obnituntur, et nec documentis propriis acquiescunt, videntesque non se bonum quod volunt agere, sed malum quod exsecrantur operari, putant tamen in carne non esse mali necessitatem. His ergo tam invidiose dictis congrediatur Traducianus, si potest: ego interim spectator assisto, et exitum vestri conflictus [PL45.1527] opperior. Quid itaque respondebis malam naturam etiam in primis hominibus fuisse juranti? Sine dubio referes, Deum formatorem hominum non potuisse malum condere quod creavit, et ideo quia Deus qui malum non facit, homines fecit, nequaquam eos naturaliter malos probari. Dixisti aliquid, et varaciter: sed vide utrum hoc me debueris audiente proferre. Qua enim virtute Manichaeum concusseris non satis curo: interim in mea totus jura transisti. Capto tibi jam delectat illudere; excipio quippe magno plausu professionem tuam, teque ut ejus memineris admoneo. Dignitate enim auctoris, id est Dei, qui malum non facit, pronuntiasti opera ejus bona debere asseri. Omnes ergo homines de instituta a Deo sexuum commixtione generatos, a Deo, an a diabolo fieri putas? Si a Deo; qui eos audes reos malosque pronuntiare, cum unicum dixeris esse testimonium Adam fieri malae non potuisse naturae, quia conditus a Deo qui est optimus, indicetur? Si ergo argumentum forte est, per quod credatur primorum hominum rea non instituta substantia, hoc ipsum quia Deus eam condidit quem bonum fatemur; remanet illud in excidium traducis, ut et omnes de conjugio genitos iniquos condi non posse, eodem testimonio comprobetur, quia Deus eos condidit, quem bonum fatemur. Sin autem et post hoc rabiens impudentia jurare perstiterit, et a Deo fieri parvulos, et tamen malos esse eos naturaliter: catholico quidem, sicut et Deo nostro, nihil his mendaciis praejudicii comparatur: Manichaeum tamen constat a vobis oppugnatum non esse, qui libenter quod Deum criminaris amplectitur; illud tibi perisse contentus, per quod Adam conditionis bonae fueras approbare molitus.

AUG. Cum mihi adversus Manichaeum certamen ineundum, tibique spectandum diserta caecitate proponis, partes tuas improvidus subruis; et quomodo illam teterrimam luem, quam Manichaeo funestus error invexit, tanquam pestifero adjuves dogmatis tui flatu, etiam his hominibus, qui suo tardantur ingenio, ut possent intelligere, praestitisti. Nam cum illa quae de vitae hujus mortalis corruptibilisque miseriis copiose et facunde dixisti, audierit quisque vel legerit, vera te fuisse prosecutum, non solum in tuo sermone, verum in ipsis quoque humanis rebus agnoscet. Manichaeo quippe, cui velut adversus nos loquenti verba fecisti, nihil magnum aut difficile fuit in hac mortali vita, quae et de felicitate paradisi merito peccati ejecta atque dejecta est, ista quae abs te de illa dicta sunt intueri; et sive ut tu, sive uberius atque copiosius, tamen eadem ipsa garrire, quae tam manifesta sunt, ut etiam Scripturarum divinarum locis plurimis lectitentur, de corruptibilis corporis onere, et ex illo animae aggravatione venientia. Unde et in sanctis, in hujus vitae agone luctantibus, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): cum spiritus, sicut ait gloriosissimus Cyprianus, coelestia atque divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit (De Oratione [PL45.1528] Dominica). Hinc est ille conflictus, quem memoratus martyr in libro, quem de Mortalitate conscripsit, diligenter et eloquenter explicat, dicens inter caetera, quod nobis sit cum carnalibus vitiis atque illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio. Jam vero beatus Gregorius hoc certamen, quod habemus in corpore mortis hujus, sic ante oculos ponit, ut nullus sit hujus agonis athleta, qui non se in verbis ejus tanquam in speculo recognoscat. Intra nosmetipsos, inquit, propriis vitiis et passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur: nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus coeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam quae intra nos est, captivam ducere studet; ut spoliis ejus cedat, quidquid illud est, quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis influxit (Greg. Nazianz. in Apologia 1 de sua fuga). Haec verba hominis Dei, et in secundo libro illorum sex quos contra tuos quatuor edidi (Cap. 3), et in hoc opere posui (Lib. 1, cap. 67) cum tuo primo volumini responderem, ubi corpus mortis, de quo se dicit Apostolus Dei gratia liberari (Rom. VIII, 24, 25), aliter intelligendum putasti. Et sanctus Ambrosius cum dixisset, Omnes homines sub peccato nascimur; quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, »Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea,« protinus subjecit, Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait, »Quis me liberabit de corpore mortis hujus« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3)? Quid ergo mirum est, si Manichaeus intuens mala hujus vitae, et corpus mortis hujus quod aggravat animam, et discordiam carnis et spiritus, et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1), dicit talia etiam per os tuum quasi contra nos, qualia videmus dixisse Gregorium contra vos? Unde constat mala vitae hujus, quae tentatio est super terram (Job VII, 1, sec. LXX), quibus malis in genere humano propter jugum grave filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, plenus est mundus, et Manichaeos cum Catholicis confiteri; sed unde sint haec, non utrosque idem dicere, et magnam hinc inter eos esse distantiam; quod ea Manichaei tribuunt alienae naturae malae, Catholici vero et bonae et nostrae, sed peccato vitiatae meritoque punitae. Tu qui non vis quod dicimus dicere, ipse quid dicis? Quomodo Manichaeo respondes unde sint haec mala, cum quibus nascuntur homines, et quae in paradiso non nascerentur si nemo peccasset, atque ibi non depravata, sed recta nostra natura, sicut condita est, permaneret? Si vitium congenitum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, et non est ex natura in origine vitiata, dic unde sit? [PL45.1529] Si vitium congenitum est, in quo clamat homo, Scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 18); et non est ex natura vitiata primi hominis praevaricatione; dic unde sit. Si autem non sunt congenita vitia ista; dic unde sint? Ex peccandi, inquies, consuetudine, quam sibi quisque fecit libera voluntate. Ubi quod non vis, interim confiteris, scilicet libertatem voluntatis suo malo usu perire potuisse, quia perficiendo malum minus idonea facta est ad perficiendum bonum. Sed numquid voluntate quisquam obtunsus est corde? numquid voluntate obliviosus est quispiam? numquid voluntate est aliquis fatuus? Haec et alia vitia ipsius mentis atque animi, cum quibus homines nasci ambigit nemo, si ex origine vitiata dicis non esse, dic unde sint. Neque enim dicturus es, quod ista, si nemo peccasset, paradisus habere potuisset. Postremo, quod corpus corruptibile aggravat animam, sub qua miserabili sarcina omnes qui non usquequaque desipiunt, homines gemunt, dic unde sit. Non enim sic dicturus es primos homines creatos, ut corruptibili corpore alicujus eorum anima gravaretur; aut post eorum illud grande peccatum, sine tali corpore aliquis nascitur. Cur ergo adversus nos Manichaeum loquentem loquacissimus introducis, cum tu negando quod dicimus, ei respondere non possis? Cui respondet Cyprianus, ita discordare carnem spiritumque demonstrans, ut tamen utriusque sit a Deo Patre oranda concordia (De Oratione Dominica): cui respondet Gregorius, qui cum talia de carne dixisset, qualia contra nos composuisti dicere Manichaeum, utrumque tamen ad Deum, ipso Deo propitio, revocandum esse testatur, id est, spiritum et carnem: cui respondet Ambrosius, qui cum dixisset carnem moderatioris animae arbitrio conjugandam, Qualis fuit, inquit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret (Lib. 7 in Luc. XII). His enim suis sententiis catholici antistites satis aperteque docuerunt, carnis non naturam malam esse, sed vitium; quo sanato ad hoc redit, ut quemadmodum primitus instituta est, nullis suis corruptelis aggravet animam, nullamque habeat cum spiritu contraria concupiscendo discordiam: quia discordia deceptus est Manichaeus, ut alienam malam fingeret commixtam nobis esse substantiam. Horum catholicorum antistitum fidem si nobiscum sequi velles, Manichaeos everteres, non juvares: nunc vero non eos destruere, sed magis aedificare conaris: negando enim mala, quae de origine vitiata homines nascentes trahunt, non id agis, ut nulla esse credamus mala naturalia, quoniam nimium manifesta sunt; sed potius agis, ut de aliena mala natura putentur esse ista, quam nobis esse commixtam Manichaeorum insania fabulatur; non de nostra bona [PL45.1530] primi hominis praevaricatione vitiata manare monstrentur, quod Catholicorum sanitas loquitur. Sed Manichaeus, inquis, etiam ipsam primi hominis carnem, qualis antequam peccaret fuit, sic detestatur, ut malam nitatur ostendere. Ita quidem a te inducitur loquens, ut ingerat respondendi qualecumque negotium, non solum mihi, verum etiam tibi. Nam ubi dicit a malo eam conditore factam esse; simul ei respondemus, tam bonam creaturam, quae posset non peccare, si nollet, quamvis non aequetur suo Creatori, non tamen potuisse nisi bonum habere Creatorem. Ubi vero de timore mortis, quam, si peccasset, ei Deus est comminatus, etiam priusquam peccasset, miserum dicit; simul respondemus, quod hominis, qui nunquam peccare potuisset, si nunquam peccare voluisset, poenae illius devitandae, quae fuerat secutura peccatum, tranquilla erat cautio, non turbulenta formido. Hoc quidem respondere communi adversario, sicut dictum est, communiter possumus: sed ego adversus Manichaeum laudes augeo rationalis illius creaturae, quae non solum non cruciabatur ullo metu, verum etiam laetitia magna fruebatur; quoniam malum mortis, quod omnium, vel pene omnium refugiunt corda fidelium, habebat in potestate non perpeti. Huic nostrae fidei quoniam vester error adversus est, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum; quid hic Manichaeo respondes dicenti miseram conditam esse naturam, quam vel peccantem vel non peccantem mors imminens timore torquebat? Si enim dixeris ita fuisse conditam, ut non timeret mortem, sine dubio quandoque venturam; profecto istam quae in posteris ejus est, miseram fateberis nasci, cui mortis metum sic videmus esse congenitum, ut etiam hi qui spe fideli futurae vitae gaudia concupiscunt, in hac tamen vita cum mortis timore luctentur: nolunt enim spoliari, sed supervestiri, ut quantum ad eorum attinet voluntatem, non morte finiatur haec vita, sed mortale absorbeatur a vita (II Cor. V, 4). Ex quo fit, ut si mortis metum in paradiso posueris ante peccatum, vincaris a Manichaeis, qui putant et putari volunt, quod in primo quoque homine misera condita est natura humana; si autem timorem mortis, quo mortalium animus non sine miseria stimulatur, ante peccatum non fuisse responderis, vincaris a nobis, quoniam non mutaretur in pejus nisi vitiata natura. Rursus in eo quod adversus nos facis dicere Manichaeum, quia illud »caecum et aerumnosum animal etiam inquietum cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas,« tui, Juliane, dogmatis, tanquam in scopulo inevitabili cognosce naufragium. Nos enim dicimus in illa beatitudine nullam fuisse cupiditatem, quae resisteret voluntati. Porro si cupiebant illi homines, unde abstinere potius volebant; procul dubio voluntati eorum cupiditas resistebat. Hoc ergo non contra me, sed contra te, Manichaeum dicere per tua verba fecisti. Si enim tales erant illi, ut in eis cupiditas resisteret voluntati; [PL45.1531] jam caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ubi manifestissimum carnis intelligitur vitium, propter quod fidelibus dicebat Apostolus, Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Nullus quippe sanctorum est, qui non velit facere ne caro adversus spiritum concupiscat; quamvis ei resistat ne concupiscentiam carnis sua consensione perficiat, eumdem apostolum audiens, ubi ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis (Galat. V, 17, 16). Non ait, Concupiscentias carnis adversarias ne habueritis; quoniam videbat perfectam pacem carnis et spiritus non posse in corpore mortis hujus impleri: sed ait, Concupiscentias carnis ne perfeceritis; ubi certamen nobis potius, quod contra carnem adversantem debeamus exercere, proposuit, ut concupiscentias ejus non perficiamus consentiendo, sed resistendo vincamus. Pax vero, ubi non eas adversantes repugnantesque patiamur, fuit in corpore vitae illius, quam natura vitiata primi hominis praevaricatione perdidimus. Nam si nec ibi fuit ante peccatum pax carnis et spiritus, falsumque est quod ait Ambrosius, utriusque discordiam per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53): vera erit, quod absit, ista sententia, quam contra nos Manichaeum fecisti loquentem, miserum, scilicet animal primum hominem conditum, quem cupiditas innata reddebat inquietum, quam cupiditatem rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Nos autem dicimus tam beatum fuisse illum hominem ante peccatum, tamque liberae voluntatis, ut Dei praeceptum magnis viribus mentis observans, resistentem sibi carnem nullo certamine pateretur, nec aliquid omnino ex aliqua cupiditate sentiret, quod nollet; voluntatemque ejus prius fuisse vitiatam venenosa persuasione serpentis, ut oriretur cupiditas quae sequeretur potius voluntatem, quam resisteret voluntati; perpetratoque peccato jam poena infirmatae menti etiam carnis concupiscentia repugnaret. Ac per hoc, nisi prius homo faceret peccando quod vellet, non pateretur concupiscendo quod nollet Ecce nos quemadmodum vincimus Manichaeum, introducere conantem naturae hominis conditorem malum: tu autem, qui certantibus nobis locum tibi spectatoris pro tuo arbitrio delegisti, his ipsis verbis tuis, quae contra nos Manichaeo danda existimasti, qua, quaeso, arte, quibus viribus resistere audebis, homo, qui dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, quam videmus contra spiritum dimicare, talem fuisse etiam in paradiso ante peccatum? Deponimus ergo te, velis nolis, de theatri sedilibus in arenam, et de spectatore facimus luctatorem. Aggredere certamen, et adversarium, si potes, vince communem: quoniam tu quoque Deum creatorem etiam carnis te colere profiteris. Vince igitur inimicum, persuadere conantem, malum Deum esse qui condidit carnem, cujus concupiscentia nondum depravato praevaricatione spiritui jam resistebat, et miserum hominem sua conflictatione faciebat. An dicturus es, Prorsus et concupiscentiam talem habebat, et tamen miser non [PL45.1532] erat? Hoccine est adversarium superare, an potius hoc est adjuvare Manichaeum, et contra Apostolum rebellare? Itane oblitus es quis dixerit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et post hujusmodi verba subjecerit, Miser ego homo? Si ergo Adam, cum praecepto vellet obtemperare divino, cupiditate irritabatur cibum manducare prohibitum, eique carnis concupiscentia, qualem illum et tunc dicis habuisse, contra concupiscenti spiritui resistebat, nonne verissime diceret, si vellet dicere, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae? Quomodo ergo non erat miser homo, cum post verba talia dicat Apostolus, Miser ego homo (Rom. VII, 22-24)? postremo, quomodo miser non erat, et habebat liberam voluntatem, si concupiscente adversus spiritum carne, teste ipso Apostolo, non faciebat utique quod volebat? Quoniam ergo si dixeris, qualis nunc est, talem fuisse concupiscentiam carnis ante peccatum, vincet te procul dubio Manichaeus: in sententiam meam transi, et Ambrosium dicentem, per praevaricationem hominis primi, in naturam vertisse discordiam carnis et spiritus, ambo approbemus, ut Manichaeum ambo vincamus. Qui verbis tuis, quae illi composuisti quasi recitaturo, et quod in scholis rhetorum agitari solet, aliena dicturo, non solum aerumnosum, verum etiam caecum creatum esse dixit Adam: unde caecum, nisi quia non noverat peccatum; quod dictum est in laudibus Christi (II Cor. V, 21)? Quaecumque enim mala non per sapientiam, sed quae per experientiam discuntur, feliciter nesciuntur. Sed hoc contra Manichaeum de ignorantia primi hominis calumniantem, tu quoque mecum forsitan dicis: quid vero ei respondeas de morte corporis et de concupiscentia carnis, secundum ea quae nunc tibi nos respondimus, quaere. His enim duabus manifestissimis rebus apparet, aliam fuisse conditionem primorum hominum, qui de nulla parentum stirpe sunt geniti; aliam vero eorum, qui ita creantur a Deo, ut etiam ab hominibus procreentur: ab illo enim modum institutionis suae accipiunt, ab istis meritum originis ducunt, conformationem suam debentes opificio, obligationem judicio, liberationem beneficio Conditoris. Quorum mala cum quibus nascuntur, intuentes Manichaei, hominis opificem malum conantur inducere, cujus (ut de anima taceam, quae carnis est vita) Deum esse opificem suum, a quo sunt omnia bona sive coelestia sive terrena, carnis ipsius compago testatur: quod tale bonum est, ut de concordia membrorum ejus beatus Apostolus similitudinem sumeret, ad laudem praecipuam charitatis, cujus inter se pacifico vinculo boni fideles tanquam Christi membra nectuntur (I Cor. XII, 12). Ita fit ut et illos primos sine vitio factos, et posteros eorum cum originali vitio natos, propter evidentissimum naturae bonum creare non potuerit nisi bonus conditor.

XV. JUL. Sed ne nimis primam partem certaminis urgeamus, patiamur processu opinionis te bonam Adae probare naturam. Dicis profecto: Deus justus [PL45.1533] legem devotionis homini non poneret, si eum nosset pati peccandi necessitatem; quia si justitiam voluntatis exigeret ab eo quem malae naturae esse nosset, non illum cum praevaricabatur, reum arguebat, sed se inimicum esse justitiae publicabat. Posuit autem Deus justus legem homini, quem ulturum se, si fuisset praevaricatus, spopondit. Constat ergo eum bonum natura, non potuisse aliter, nisi sola voluntate peccare. Vides nempe, quam legitima sit a me tuo nomine prolata conclusio? Ipse est omnino gladius, qui in manu Catholicorum coruscans, Manichaeos Traducianosque populatur. Sed nimis propter vestrum nomen admiscui, quorum vice impraesentiarum volueram responsum videri. Concussit ergo Manichaeum solida responsio. Augustam rationem dignis laudibus prosequor: verum oleo laudationis hujus, in te acui gladium contuere. Repete igitur, quaeso, quod dixeras. Deus justus, inquis, legem non poneret homini, si esset malus natura; posuit autem legem qui justus est: apparet nunc potuisse servare, quod aequissimus imperavit; quoniam nisi obediendi virtutem habuisset, nunquam constaret praecipienti ratio jussionis. O lepidissimum capitulum! Me conam, me spectatore, bonitatem naturae, cui lex ponitur, de justitia legem promulgantis affirmat; nec videt se, antequam vulnusculum Manichaeus sentiat, in Traducianos exitium pertulisse. Ut enim intelligas semineci me tibi rapere arma cruenta, victricemque ferant morientia lumina veritatem (Virgil., Aeneid. lib. 10, vers. 462, 463), in tua temet tela compellam. Si justus Deus Adae legem dare non potuit, nisi eum sciret sine aliquo mali coactu liberum posse observare quod justum est; sine dubio et in temporibus secutis eadem gravitate justitiae lex etiam litteris tradita, multiplicatione diffusior, distinctione signatior, et aucta ultione reverentior, data hominibus non fuisset, si aut imbecilli ad faciendum bonum sine possibilitate justitiae, aut rei, id est mali, ab utero nascerentur: quoniam ut istos in omni praevaricatione necessitatis excusaret obtentus; ita immoderatio praeceptorum, impotentia sanctionum, iniquitas judiciorum, in maculam rediret auctoris. Igitur et haec pars secunda eodem genere, quo prior, cluditur; id est, ut confitearis, aut justitiam Dei non potuisse imperare, nisi quod a subditis fieri posse perpenderet; et testimonio primi mandati Manichaeus, testimonio autem legum postea secutarum Manichaeus Traducianusque consumitur: aut si hoc relinquit impietas; ne leviter quidem a vobis pulsatus Manichaeus, vestrum se esse patrem, vestrum principem, cumque vobis adversum nos unicum sibi esse certamen, mundo teste monstrabit.

AUG. Hoc est nempe, quod non eloquio, sed multiloquio prosecutus es, legem scilicet priorem, quae data est in paradiso, testimonium esse naturae bonae, quae condita est cum libero arbitrio: alioquin homini [PL45.1534] liberum arbitrium non habenti injustissime lex daretur. Unde et posterior, inquis, lex quae copiosissime in litteris promulgata est, testimonium est naturae bonae, quae creatur ex parentibus, similiter sine vitio, cum libero arbitrio. Ista disputans videris tibi aliquid dicere, quia vel tuas vel humanas sectaris argutias: divina vero eloquia, ex quibus te nobis putas praescribere, non curas legere; aut si curas legere, non vis, vel non potes intelligere: sed si forte intellexeris disputantibus nobis, noli esse talis qualem Scriptura denotat dicens, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 15). Quanquam et cor lapideum, quo divinis verbis etiam intellectis non obeditur; possit tibi auferre, si velit, qui hoc populo duro, Ezechiele sancto prophetante, promisit (Ezech. XI, 19; XXXVI, 26). In paradiso enim legem accepit homo, qui factus est rectus, ut rationalis creaturae vel sola, vel praecipua virtus esse obedientia doceretur. Sed ejusdem legis praevaricatione, a se ipso factus est pravus. Et quoniam vitiari per se ipsum potuit, non sanari; etiam postea eo tempore et eo loco, quando esse faciendum et ubi esse faciendum Dei sapientia judicavit, legem etiam pravus accepit, non per quam corrigi posset; sed per quam se pravum esse, et nec lege accepta a se ipso corrigi posse sentiret; ac sic peccatis non lege cessantibus, sed praevaricatione crescentibus, dejecta et contrita superbia, humillimo corde auxilium gratiae desideraret, et spiritu vivificaretur littera occisus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Si verba Apostoli agnoscis, vides profecto vel quid non intelligas, vel quid cum intelligas negligas. Non igitur lex, quae in litteris per Moysen data est, testimonium est liberae voluntatis: nam si ita esset, non ad eam pertineret ille qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 15); quem vos certe nondum sub gratia, sed adhuc sub lege esse contenditis. Nec ipsa lex nova, quae praedicata est ex Sion proditura, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3), quod intelligitur esse Evangelium sanctum; nec ipsa, inquam, testimonium est liberae, sed liberandae potius voluntatis. Ibi enim scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quod non solum propter peccata praeterita dictum esse, quorum remissione liberamur, verum etiam propter adjutorium gratiae, quod ne peccemus accipimus, id est, ita liberi efficimur, Deo nostra itinera dirigente, ut non nobis dominetur omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133): dominica testatur oratio, ubi non solum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, propter mala quae fecimus; verum etiam, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), propter hoc utique ne mala faciamus: unde et Apostolus dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Quod si [PL45.1535] ita esset in potestate, quomodo fuit ante peccatum, priusquam esset natura humana vitiata; non utique posceretur orando, sed agendo potius teneretur. Verum quoniam post pristinam ruinam tam gravem, ut in hujus mortalitatis miseriam caderemus, prius Deus certare nos voluit, donans nobis ut ejus agamur Spiritu, et mortificemus opera carnis, atque ipso dante victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum, in aeterna cum illo postea pace regnemus; profecto nisi Deus adsit, nemo est idoneus certare cum vitiis: ne sine certamine pertrahatur ab eis, aut ne jam certans in ipsa eorum conflictatione vincatur. Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare, quam viribus; quia et ipsas vires, quantas hic habere nos competit, ipse subministrat certantibus, quem rogamus. Si ergo hi, quorum contra carnem jam spiritus concupiscit, ad actus singulos indigent Dei gratia, ne vincantur: qualem libertatem voluntatis habere possunt, qui nondum de potestate eruti tenebrarum, dominante iniquitate, nec certare coeperunt; aut si certare voluerunt, nondum liberatae voluntatis servitute vincuntur?

XVI. JUL. Nescio sane, utrum hic jam coactus inopia, tam ineptum, tam imbecillum aliquid moliaris, ut dicas, nullis te quidem rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse lectionis auctoritate contentum, qua post formatum hominem sexto jam die communiter de omnibus creaturis refertur, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Quod non pro opificis dignitate, non pro appensione ejus justitiae, sed pro testimonio, quo communiter quae creata sunt, bene facta dicuntur, Adam quoque haud iniquum aestimes institutum. Porro licet hoc Manichaeum tam leviter pulset, ut rideat: Traducianum tamen revinctum exponit nobis. Ut enim nullo testimoniorum divinorum in hanc rem populos congregemus: Apostoli solius auctoritate praescribimus, qui cum foedum praevideret errorem, celso adversum vos ore detonuit dicens, Quoniam omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4). Si ergo ad probandum bonae naturae primum hominem fuisse formatum, sufficit hoc quod dicit Moyses, universa Deum bene condidisse, perque hoc tu cum peccato creari a Deo Adam non potuisse contendis, quia bonus inter reliqua legitur institutus: iisdem lineis referemus, per hoc nullum posse cum peccato nasci, quoniam ab Apostolo omnis creatura Dei bona esse defenditur. Quid ergo his disputationibus actum est? Videlicet, ut id quod ratio indagarat, optio quoque indicti inter te et Manichaeum praelii publicaret: ut cum proposito certamine ne unum quidem telum sine tua pernicie in praeceptorem tuum vibrare posses; multo manifestissime reluceret, vos et Manichaeos in unum impietatis corpus obscena coaluisse concordia. Quid enim potest esse tam junctum, [PL45.1536] quam quod nec discriminum separatur incursu? Omni exitio Manichaei, Traducianorum dogma commoritur: nihil est quod illum feriat, et te relinquat. Una vobis sunt instituta, una mysteria, unaque pericula: et substomacharis, si senis Manis soboles nuncupere?

AUG. Ita dicis me nullis rationibus docere posse, Adam bonum a Deo conditum, quasi tecum inde confligam. Nonne bonum conditum Adam, non ego tantum, nec tu, sed ambo dicimus? Ambo enim dicimus bonam esse naturam, quae posset non peccare, si nollet: sed cum ego eam meliorem asseram quam tu, quoniam dico etiam eam mori non potuisse, si peccare noluisset; quid est, quod dicis, nullis rationibus a me doceri posse, Adam bonum a Deo conditum, cum rationibus meis magis bonus ostendatur esse quam tuis? Meis quippe ostenditur, non solum potuisse non peccare, si nollet; sed nec mori, si peccare noluisset: tuis autem, ita mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod in episcopali judicio Palaestino, cum Pelagio fuisset objectum, ne damnaretur, ipse damnavit (De Gestis Pelagii, nn. 24, 57, 60); et est a semetipso damnatus, quod de homine haeretico dicit Apostolus (Tit. III, 10, 11). Dico etiam, non timuisse Adam mortem, in cujus erat potestate non mori: tu autem necessitatem habuisse moriendi, etiam sine ulla necessitate peccandi. Quem si dixeris mortem timuisse etiam ante peccatum, quid dicis nisi miserum creatum? Si autem ne miser esset, mortem, quamvis futuram, non tamen timuit; certe suam prolem, cui timorem mortis congenuit, procul dubio miseram genuit. Quis enim neget, ita homines natura mortem timere, ut eam nonnullos vix rara animi magnitudo faciat non timere? Itemque addo ego ad bonitatem conditionis Adae, quod in eo caro adversus spiritum non concupiscebat ante peccatum: tu autem, qui talem dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, in paradiso futuram fuisse, si nemo peccasset, talemque in illo fuisse et prius quam peccaret; addis ejus conditioni et istam miseriam per spiritus carnisque discordiam. Cum ergo tot tantisque rationibus Adam meliorem, quam tu eum dicis, et feliciorem conditum ostendam; quid tibi visum est tanta vecordia delirare, ut diceres, nullis me rationibus docere posse, Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse auctoritate lectionis contentum, quia scriptum est, fecisse Deum omnia bona valde? Non usque adeo sum pistillo, sicut conviciaris, obtunsior (Supra, lib. 2, cap. 117), ut Manichaeo redarguendo libri hujus divini auctoritatem, qua non tenetur, objiciam. Tibi hanc objicio, quando res postulat, quoniam mihi tibique communis est. Manichaeum vero non de opificio Dei, quod ipse negat, creaturas istas bonas esse convinco; sed de illarum bonitate potius compello, bonum eas habere opificem confiteri. Quod autem ait Apostolus, quem se Manichaei accipere profitentur, Omnis creatura Dei bona est; quoniam de qua creatura loqueretur apertum est, [PL45.1537] validum esset adversus eos testimonium, nisi etiam Libris canonicis, quos accipiunt, quasdam falsas sententias permixtas esse contenderent. Ac per hoc de bonitate creaturarum semper sunt urgendi, ut earum bonum Deum, quod negant, fateantur auctorem. Porro creaturae omnes ita sunt bonae, ut etiam ipsas, quae cum vitiis creantur, ratio bonas esse demonstret, ipsorum quoque attestatione vitiorum; quia vitium contra naturam est: nisi enim natura ipsa recte placeret, nullo modo recte ipsius vitium displiceret. Hoc contra Manichaeos, qui putant etiam ipsa vitia naturas esse atque substantias, in quibusdam nostris opusculis copiosius disputatur, ostenditurque vitium natura non esse; et quia contra naturam est, ideo malum esse; ac per hoc naturam in quantum natura est, bonum esse: unde colligitur, non esse creatorem naturarum nisi creatorem bonorum, ac per hoc bonum; sed creaturis suis magna differentia et summa bonitate meliorem, qui non potest omnino vitiari, non perceptione gratiae, sed proprietate naturae. Naturae igitur creatae, sive quae sine vitio sunt, sive quae natae vitiantur, sive quae vitiatae nascuntur, illum creatorem nisi eum qui bona creat, habere non possunt; quia in quantum naturae sunt, bonae sunt, etiam quaecumque vitiatae sunt. Non enim vitiorum, sed naturarum auctor est, creator illarum. Nam et auctor ipse vitiorum natura bonus est, quam Deus fecit; sed vitio malus est, quo ipse a bono conditore mala voluntate defecit. Itaque Manichaeorum errorem ratio ista vera convincit, qui nolunt recipere auctoritatem, sive qua dictum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde, quando adhuc nullum erat malum; sive qua dictum est, Omnis creatura Dei bona est, quando jam erat hoc saeculum malum, cum Deus sit utique factor omnium saeculorum. Tu autem, qui hanc recipis auctoritatem divinorum eloquiorum, ut ea merito possis urgeri, cur non attendis in eo libro, ubi legitur Deum fecisse omnia bona valde, omnium locorum optimum plantatum esse paradisum, ubi Deus usque adeo nihil mali esse voluit, ut nec imaginem suam ibi esse permitteret, posteaquam propria voluntate peccavit (Gen. II, 8; III, 23, 24)? Et tamen vos in tantae felicitatis et decoris locum, ubi nec ligni, nec feni, nec pomi, nec cujusquam vel frugis vel pecoris vitium esse potuisse vel posse credendum est, omnia humanorum corporum et ingeniorum vitia non dubitatis inducere, cum quibus homines nasci, dolere vos sinimus, non negare. Necesse est enim ut doleatis, quando quid respondeatis non invenitis, et tam pravam sententiam mutare non vultis, quae vos inevitabili necessitate compellit in loco tantae beatitudinis et pulchritudinis constituere caecos, luscos, lippos, surdos, mutos, claudos, deformes, distortos, tineosos, leprosos, paralyticos, epilepticos, et aliis diversis generibus vitiosos, atque aliquando etiam nimia foeditate et membrorum [PL45.1538] horribili novitate monstruosos. Quid dicam de vitiis animorum, quibus sunt quidam natura libidinosi, quidam iracundi, quidam meticulosi, quidam obliviosi, quidam tardicordes, quidam excordes atque ita fatui, ut malit homo cum quibusdam pecoribus, quam cum talibus hominibus vivere? Adde gemitus parientium, fletusque nascentium, cruciatus dolentium, languentium labores, tormenta multa morientium, et pericula multo plura viventium. Haec omnia, atque alia talia, sive pejora, quae verbis congruis saltem breviter commemorare quis sufficit? secundum errorem vestrum, sed plane contra pudorem vestrum, aut fronte improbissima, aut manu fronti opposita, in Dei paradiso cogimini collocare, et dicere futura et ibi haec fuisse, etiamsi nemo peccasset. Dicite, dicite: cur enim revereamini dehonestare tot ac tantis vitiis et calamitatibus locum, quem nefario dogmate a vobis facitis alienum? Nam si aliquando illuc intrare disponeretis, nunquam illic talia poneretis. Aut si vincit pudor in cordibus vestris, et in loco tali talia constituere erubescitis, horrescitis, obmutescitis, et tamen errori vestro, quo non creditis humanam naturam primi hominis praevaricatione vitiatam pertinaciter adhaerescitis; respondete Manichaeis unde sint ista, ne illi ea de commixtione alienae malaeque naturae esse concludant. A nobis enim cum hoc requiritur, respondemus non haec esse de permixtione alienae, sed de nostrae praevaricatione naturae, per eum qui in paradiso dejectus, et de paradiso ejectus est, ne in loco beatitudinis maneret natura damnata, et vitia vel supplicia, quae posteros ejus merito fuerant secutura, in eo loco essent, ubi nulla esse sinuntur mala. Vos autem dum negatis ista vel deformia vel aerumnosa de meritis vitiatae nostrae naturae venire, commixtionem permittitis alienae, atque ita miseri et Manichaeos adjuvare cogimini, et mala illa in paradisum revocat error vester, unde illa abstulerat pudor vester.

XVII. JUL. At contra vide quam adversus te et Manichaeum, cujus te semper ruina convolvit, verus sit nobis conflictus, et de eo celer triumphus. Omnia illa, quae in vituperationem divini operis evomuit, primae statim definitionis aratro circumscribimus; cogimusque ut explicet, quid putet esse peccatum, quod claret nihil esse aliud, quam voluntatem appetentem quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quo constituto, omnes illi oblocutionum rubi, qui concretionem corporum pupugerant, radicitus, et ut ille ait, eradicitus monstrantur evulsi (Cicero, lib. 2 de Finibus). Jam vero affectus timoris et sensus doloris, per quos in naufragia hominum cieri tempestatem putavit, non solum nullius mali coactores, sed cum repagulum bonae voluntatis nacti sunt, adjutores et pervectores justitiae perdocentur. Quis enim formidaret judicium, nisi timoris admonitu? Quis poenitentiae gemitibus juvaretur, nisi doloris et internae aegritudinis expiatu? Quid postremo severitas judicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus [PL45.1539] aerumna puniret? Quorum omnium testimonio apparet, nihil aliud esse peccatum, quam voluntatem liberam despicientem praecepta justitiae; aliterque non stare justitiam, quam si illud imputet in peccatum, cujus noverit fuisse liberam cautionem: ac per hoc nulla lege, ea quae naturalia sunt, in culpam posse reputari; nec quemquam suscipere crimen, quod non ipse commiserit, cum vitare possit. Qua potentia Manichaeus et Traducianus consumitur, qui effossis totius intelligentiae oculis, rem voluntatis conatur seminibus admovere.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1508-1539 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22