CXLIX. JUL. Ecce ergo in quantis humanae naturae necessariam Christi medicinam fatemur. At scio te vociferaturum, cavillo tecum agi. Non enim hanc te medicinam, qua corporibus subvenitur, sed nomine medicinae significasse Christi gratiam, quam a nobis affirmabas negari. Ad quod responderi potest tibi hoc esse adscribendum, qui rem quam volebas intelligi, propriis noluisse signare nominibus. Sed quia vel [PL45.1308] tarde intellectum est, quam diceres medicinam, quam confuse nos negare mentitus eras; respondeamus et ad hoc quod secundo intulisti, sicut et primo opere protestati sumus: nos gratiam Christi, id est, Baptisma, ex quo ritum ejus Christus instituit, ita necessariam omnibus in commune aetatibus confiteri, ut quicumque eam utilem etiam parvulis negat, aeterno feriamus anathemate.

AUG. De medicina agimus, quo nomine Christus gratiam suam vocari voluit, ubi ait de se ipso, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Vos autem gratiam Christi non propter sanandos parvulos, sed propter adoptandos in regnum Dei tantummodo eis dicitis necessariam. Noli ergo te respondentem facere, ubi vides te respondere non posse.

CL. JUL. Quod cum lucida professione inculcemus, convictus es tu publicae falsitatis, qui scribis adeo a nobis bonam defendi hominum naturam, ut sanae in infantibus negemus Christi necessariam medicinam.

AUG. Verum dixi: medicinam quippe christianae gratiae, quae non confertur nisi Christianis, non autem omnibus hominibus etiam infidelibus, et insuper catellis atque porcellis, pisciculis atque vermiculis, omnique generi qualiumcumque animantium, sine dubio parvulis denegatis, quos utique sine ullo originis reatu, qui regeneratione sanatur, generatos esse contenditis. Unde tu modo magnas passus angustias, detraxisti medicinae nomen, et supposuisti gratiae: quia gratiam propter adoptionem parvulis necessariam dicere potestis; medicinam vero eis, quibus aeternam salutem, etiamsi christiani non fiant, promittere audetis, per Sacramenta Christi necessariam dicere non potestis. Christum quippe illis non vultis esse Jesum: quod ideo vocatur, teste angelo, teste Evangelio, quia salvum facit populum suum, non a morbis atque vulneribus carnis, a quibus quoslibet homines et quaelibet volatilia atque reptilia sanat, sed a peccatis eorum (Matth. I, 21).

CLI. JUL. Quae tamen gratia, quoniam etiam medicina dicitur, salva lege justitiae facit alios ex malis bonos; parvulos autem quos creat condendo bonos, reddit innovando adoptandoque meliores.

AUG. Ergo quod ait ipse Jesus, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, quantum attinet ad medicinam, quae solis Christianis praebetur a Christo, in parvulis falsum est, quos et sanos esse, et eis, ut devitetis invidiam, medicinam christianam dicitis necessariam. Quomodo autem innovat Christus, quos novos, a nativitate recentissimos, invenit, si nihil trahunt de vetustate peccati? An dicturus es etiam non vetus aliquid innovari, cum legas ad Hebraeos, Quando hoc dicit novum, vetus fecit primum (Hebr. VIII, 13)? Dic ergo unde sint veteres modo nati, quos dicis sanos a vetustate peccati. Et tamen ad indignationem verorum Christianorum cavendam, a Christo [PL45.1309] eos simulas innovari. Postremo aliud est sanari, aliud innovari: propter sanandos curatio, propter innovandos instauratio necessaria est. Manifestum est igitur, haeresim vestram parvulis prorsus christianam negare medicinam.

CLII. JUL. Ecce ergo planum est, nos Christi gratiam utilem parvulis non negare: quid igitur controversiae remansit, propter quod nos Traducianus erroris insimulat, videlicet quia non annuimus Adae quidem bonam, sed omnium hominum malam factam esse naturam? Hoc sane non solum nos non annuere, verum etiam et summis viribus impugnare profiteor. Remotis igitur illis figmentorum tuorum distortis pueriliter retibus, et vulgaribus maniis, quibus susurrabas nos Christi gratiam negare cunabulis, super hoc congrediamur, in quo est summa certaminis. Eo igitur ordine quem promisi (quia jam nostra defendi), Manichaei, cui te adversari simulabas, et vestra sensa pensemus.

AUG. Vestra non defendisit, sed defendi non posse monstrasti.

CLIII. JUL. Ille ergo dicit, a principe tenebrarum, id est, auctore mali, de duarum commixtione naturarum bonae et malae, hominem creatum fuisse. Tu quid dicis? A Deo quidem bono, sed omnes homines malos creari.

AUG. In homine nato et natura est, quam non negas bonum, de quo laudamus creatorem Deum; et vitium, quod non negas malum, si vel pressus confiteris necessarium parvulis medicum Christum; quoniam, Non est necessarius sanis medicus, eumdem de se ipso dixisse negare non potes Christum.

CLIV. JUL. Inter te et Manichaeum itaque nulla de qualitate naturae, sed de solo est auctore dissensio. Hoc enim malum tu Deo reputas, quem parvulorum creatorem fateris, quod Manichaeus principi tenebrarum, quem naturae humanae conditorem putavit. Ad instaurandum igitur foedus, non grande vobis remansit obstaculum. Mox tamen docebo, apud utrumque vestrum etsi veritatis vestigia nulla videantur, illius tamen magis quam tua, sibimet dicta concinere. Nos porro quid dicimus? Sine dubio quod utrique vestrum repugnet, id est, nec a bono Deo malam, nec a principe tenebrarum aliam vel factam, vel commixtam esse naturam; sed unum Deum auctorem rerum omnium, bonam hominum non solum fecisse primum, sed etiam facere in unoquoque nascente naturam: cui tamen creatoris sui opitulationem, ut multis modis utilem, ita etiam necessariam profitemur. Quanquam alia est conditionum ratio, alia donorum; nec hic major operis, quam opificis aestimatio vertitur. Ambo igitur tu et Manichaeus, pariter malum naturale firmatis, id est, ambo naturam malam hominum aeque dicitis: sed ille fidelius, tu fraudulentius. Huic enim malo, quod inspiratum a diabolo visceribus humanis pariter arbitramini, nullius ortum ille subducit: tu autem, ut videaris aliquo distare, quod nullum est, solos ab eo duos homines conaris eximere; quorum [PL45.1310] non tamen personas a peccato liberas, sed (provectu eruditioris ingenii) dicis in illis non fuisse naturale, quod per illos tamen naturale factum esse persuades. Ita, ne vel isthic fraus impunita remaneret, furtum quod magistro tuo feceras, stultitiae castigavit adjectio. Nam credere naturale, quod fatearis de voluntate susceptum, non dico ineruditae, sed ebriae mentis inventum est. Verum hinc alias, nunc interim rem premamus. Affirmat ergo Manichaeus malum esse naturale, tu annuis: dicit peccata nasci, tu ita esse consentis: dicit malam naturam hominum, hoc quoque confirmas: dicit omnium prorsus, hic resistis, atque illam primam duorum hominum copulam sequestrari petis, sane quod nec ipsos vindices a reatu, quinimo affirmes mali naturalis auctores. Id si et nos tibi indulgere possimus, tamen tuus non dabit magister, quin forte etiam ferulis in tardum animadvertet ingenium; ita ut tibi necesse sit aut auctoritati acquiescere, aut scholas ejus omni ex parte deserere. Colligit autem ad extremum, et dicit, naturae malae bonum auctorem esse non posse, ac per hoc principis tenebrarum, id est, diaboli opus esse hominem, quem naturaliter malum ambo fatemini.

AUG. Naturam humanam a Deo bono conditam bonam, magno inobedientiae peccato ita fuisse vitiatam, ut etiam posteritas inde traheret mortis meritum atque supplicium, cui tamen posteritati non negat Deus bonus opificium bonum, et contra vos et contra Manichaeos catholica fides dicit. Sed vos qui hoc negatis, quaeso, paulisper paradisum cogitate. Placetne vobis, ut ponamus ibi castos et castas contra libidinem dimicantes, gravidas nauseantes, fastidientes, pallentes; alias in abortu puerperia immatura fundentes, alias in partu gementes et ululantes; natosque ipsos omnes flentes, sero ridentes, serius loquentes, et hoc balbutientes, in scholas postea duci, ut litteras discant, sub loris, ferulis, virgisque plorantes, pro varietatibus ingeniorum distributa varietate poenarum; insuper innumerabiles morbos, et daemonum incursus, et ferarum morsus, quibus quidam cruciarentur, quidam et absumerentur; qui vero sani essent, sub incertis eorum casibus misera parentum sollicitudine nutrirentur: essent etiam ibi utique orbitates et luctus, et amissorum charissimorum desideria cum doloribus cordis. Longum est persequi omnia, quibus malis abundat haec vita: nec sunt tamen ista ulla peccata. Haec ergo si futura erant in paradiso, nullo ibi, cujus merito existerent, praecedente peccato, quaerite ista quibus, non plane fidelibus, sed irrisoribus praedicetis. Certe si talis paradisus pingeretur, nullus diceret esse paradisum, nec si supra legisset hoc nomen inscriptum: nec diceret errasse pictorem, sed plane agnosceret irrisorem. Verumtamen eorum qui vos noverunt, nemo miraretur, si adderetur nomen vestrum ad titulum, et scriberetur paradisus Pelagianorum. [PL45.1311] Si autem hinc erubescitis (neque enim revera pudoris ullum putandum est in vobis remansisse vestigium, si non hinc erubescitis), perversam, quaeso, tandem mutate sententiam, et humanam credite in has miserias peccato illo magno mutatam fuisse naturam; neque ullo modo ista in paradiso esse potuisse: propterea inde exisse illos, quorum etiam propago digna erat talia sustinere, transeunte in omnes contagione peccati cum conditione supplicii. Hoc dogma catholicum et justitiam Dei defendit, quia non immerito vitam mortalium voluisset esse poenalem; et vos Manichaeosque subvertit: vos quidem, quia malis talibus horribilem paradiso tribuitis infelicitatem; Manichaeos autem, quia malis talibus naturam Dei sui (ac per hoc quid aliud quam Deum suum?) asserunt infelicem. Proinde me movere non debet, quod mihi magistrum Manichaeum, qui ferulis in meum tardum ingenium animadvertat, opponis: sed te obsecro moveat, quod secundum erroris vestri infandum horrendumque portentum, erudieris ferulis, etiamsi in paradisi populis nascereris. Quam deformissimam absurditatem, si nobiscum horrescitis, ut debetis; unde est, rogo vos, etiam ista puerorum miseria (quae procul dubio non est ex natura mali, quam desipiunt Manichaei), nisi quia illo peccato magno et nobis inaestimabili sic vitiata est humana natura, et poenis justissimis implicata, ut ex ea non solum corruptibilitas corporum tot aerumnosis casibus subdita, verum etiam tarditas ingeniorum obnoxia ferulis aliisque verberibus oriretur; atque ita hoc malignum saeculum per malos dies usque ad terminum suum curreret, ut etiam sancti ab aeterno supplicio eruti per divinam indulgentiam, pignore incorruptibilis salutis accepto, poenas tamen vitae hujus in bono usu earum tolerare juberentur, cum mercede patientiae, potius quam illis mererentur etiam post remissionem peccatorum carere?

CLV. JUL. At tu contra hoc ultimum totus insurgis; et cum in unam navem cum Manichaeo ascenderis, cumque idem spiritus cursum vestrum direxerit, transmisso jam freto, putasti tibi tamen in littus aliud exeundum. Verum forte dilectu utilitatis proximae tolerabilior fiat licet tarda cunctatio. In quem igitur portum navigium dirigis? »Dico,« inquis, »bonum quidem Deum esse, eumdem tamen conditorem malorum.« O periculi fugam in scopulos actam, totam Manichaei sentinam super eum effundere voluisse, quem Deum putaris!

AUG. Numquid tu negas, etiam in malis hominibus bonam esse naturam et animi et corporis? Hujus boni est conditor Deus; quod Manichaeus malum dicit, et huic bono quod malum dicit, malum assignat auctorem. Non enim saltem animae parcit: sed sicut suam quamdam dicit esse animam carnis, ita malam naturam Deo bono coaeternam, ut bona omnino esse non possit; alteram vero animam bonam in eodem [PL45.1312] homine, non a Deo factam, sed substantiam Dei atque naturam, in hujus commixtionis miserias, nulla sua iniquitate, sed Dei mala necessitate contrusam. Hoc autem totum opificium quod est homo, et malum et mali esse dicit auctoris. Videsne quam diversa ille sapiat, et ob hoc insanissime nefarieque desipiat? Tu autem qui propterea malos nasci posse non putas, quia Deus bonus eos creat; contende, si potes, nec corpora nasci posse vitiosa, quia et ipsa Deus integer creat: contende postremo, sicut malos, quia bonus eos creat; ita nec tardos ingenio, nec fatuos homines nasci, quia sapiens eos creat. Annon est malum fatuitas, cum Scriptura dicat, incomparabiliter amplius fatuum lugendum esse quam mortuum (Eccli. XXII, 10)? Sicut ergo nobiscum non dicitis Deum fatuitatis auctorem, cum tamen nasci homines fatuos Deo creante fateamini: sic nos auctorem malitiae non dicimus Deum, et tamen originalis obligatione peccati malos homines nasci, non nisi creante ipso, quia non creat homines nisi ipse, recte possumus dicere.

CLVI. JUL. Absolute igitur claret, opinionem illius consequentiae plus habere: si malum aliquid naturaliter conderetur, consimilem sui indicaret auctorem.

AUG. Sic sapiant, qui, nisi haeretici Pelagiani? Ergo quia mortalis homo, secundum te, non poenaliter, sed naturaliter conditur, consimilem sui mortalem ostendit auctorem: et ut fatuitas tua saltem fatuis erubescat; quia fatuus homo naturaliter conditur, consimilem sui ostendit fatuum auctorem.

CLVII. JUL. Praescribit autem veritas, primo malum, id est peccatum, dici non posse quod ita est ut ejus natura compulerit; peccatumque nihil esse aliud quam exorbitantem a calle justitiae liberam voluntatem.

AUG. Sed hoc quoque originale peccatum ex voluntate peccantis originem ducit; atque ita nullum est nisi voluntate peccatum.

CLVIII. JUL. Quibus praesidiis innocens rerum omnium natura defenditur, quae ita manens, ut condita est, nulli crimini probatur obnoxia.

AUG. Non autem ita mansit ut condita est: ideo crimini probatur obnoxia, suamque stirpem suo crimini tanquam haereditario fecit obnoxiam: quae tamen etiam ipsa in quantum a Deo conditur, bona est.

CLIX. JUL. Malum igitur naturale esse non potest: ac per hoc nec rea ulla naturaliter creatura, nec malus auctor. Malum quippe non exstantis invenitur naturae: sed sicut omnis creatura, in quantum conditur, bona est; ita et Deus naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur. Totum igitur quidquid Manichaeus attulerat, hac una Catholicorum ratione subversum est.

AUG. Hoc verum dicis: prorsus »omnis creatura, in quantum conditur, bona est:« et ideo sicut hoc, ita et quod sequitur utrique dicimus; quoniam »Deus [PL45.1313] naturarum auctor bonarum nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur.« Hoc enim totum illic connectitur, quod »omnis creatura, in quantum conditur, bona est.« Ac per hoc et homo in quantum conditur, bonus est: in quantum autem de vitiata origine generatur, bonus non est; ideo regenerandus est.

CLX. JUL. Sed tamen ille qui fulmine veritatis tam perspicuae interiit, ex parte aliqua videtur spirare, cum confertur tibi. Illi enim tota dogmatis sui, fundamento ejus tantummodo nutante, structura collabitur: tibi autem tria similiter vacillant, ut illi unum. Ac per hoc, vide utrum aedificii tui quidquam possit assurgere. Manes ergo putans esse naturale peccatum, quod nisi voluntarium esse non potest, in vacuo fundamenta locavit. Reliqua vero juxta se consequenter imposuit, dicens, quoniam est naturale peccatum, malam esse naturam; malae autem rei auctorem bonum non esse: ac per hoc, omne humanum genus reputandum principi tenebrarum: quod totum utique stare potuisset, nisi illud primum ejus suffodisset veritas, id est, peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse, et quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse.

AUG. Similiter contra te potest ratiocinatio ista contexi: Quia non ita fatuus es, ut ingenia fatua, id est fatuos homines, nasci neges: ergo audi tua fatuitate quantum adjuveris dementiam Manichaei. Dicit enim doctus a te ipso, quoniam naturalis est fatuitas, eamdem fatuam esse naturam; quomodo tu dixisti, »quoniam est, naturale peccatum, malum esse naturam:« deinde ille addit, fatuae autem rei auctorem sapientem non esse; sicut tu dixisti, »malae autem rei auctorem bonum non esse:« postremo ille concludit, Ac per hoc, fatuorum hominum genus reputandum principi tenebrarum sic enim et tu conclusisti, dicens: »Ac per hoc, omne humanum genus reputandum principi tenebrarum.« Ecce Manichaeus ore tuo te vicit, tuo te gladio jugulavit. Quid es acturus? Neque enim te adversus eum potest aliquid adjuvare, ac non etiam plus premere atque confodere, quod adjungis, et dicis, »totum hoc utique stare potuisse, nisi illud primum ejus suffodisset veritas, id est, peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse, et quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse.« Quid te hoc adjuvat, et quomodo non magis magisque suffocat? Numquid enim potes dicere, fatuitatem naturalem esse non posse? stat ergo adversus te, quod in simili ratiocinatione primum posuit Manichaeus, quoniam est naturalis fatuitas: cui velut fundamento caetera ejus putasti consequenter astructa, usque ad culmen ubi dicit, tale hominum genus reputandum principi tenebrarum. Nos autem primum illud fundamentum [PL45.1314] ejus evertimus, qui naturalem fatuitatem ideo dicimus, quia nascuntur homines fatui: ex accidente scilicet vitio, ex quo hujusmodi origo merito traheretur, non quia prava est primitus humana instituta natura, sicut desipit Manichaeus. Ac per hoc, etiam quod consequenter adjungit, eamdem fatuam esse naturam; nos propter vitium, cum quo natus est fatuus homo, non propter quod in illo est opificium conditoris boni, verum esse concedimus. Natus est enim fatuus, accidente vitio; homo autem creatus est, operante Deo. Deinde quod addit, fatuae autem rei auctorem non esse sapientem, ut res ipsa homo intelligatur; non esse consequens dicimus. Ejus quippe hominis qui fatuus natus est, Deum dicimus, quamvis non dicamus ipsius fatuitatis, auctorem. Quae fatuitas non est natura atque substantia, quae non nascitur nisi creante Deo; sed ejusdem naturae vitium, quod accidit sinente Deo: justo autem judicio Deum ita sinere, non utique dubitamus. Ita destruimus et Manichaeos malos ruinae suae structores, et Pelagianos Manichaeorum fatuos adjutores.

CLXI. JUL. Primae igitur definitionis eversu, culmina ejus in solum cuneus rationis effudit. Quid igitur de te speras, cujus tria ita sunt in lubrico, sicut illius unum? Dicis enim primo, naturale esse peccatum; secundo, bonum Deum, qui mala, id est peccata, condat, informet, extendat; tertio vero, rem voluntatis immixtam esse seminibus. Haec ergo tria definitionum tuarum capita singula apud semet vacillant: vacillant, inquio, imo ut funes e sabulo, dilabuntur antequam coeant. Unum ergo, id est, naturale peccatum jam in Manichaeo, ex directo quidem destructum jacet: alia autem duo quae opinionis vestrae sunt propria, Manichaeo totidem intereunte, sed consueta ceciderunt. Nam si ille reos nasci homines, nec per malam naturam, nec per principem tenebrarum potuit vindicare; quanto magis vos stulti, qui ad ostendenda nascentium crimina junxistis accusationem Dei? Ac per hoc, sicut non potest natura esse peccatum, quo fulmine Manichaei dogma dissiliit; ita recurrit, ut quod peccatum est, naturale esse non possit. Res enim voluntatis non transit in conditionem substantiae: quod tu factum arbitraris. Multo autem magis constat, Deum bonum malos nunquam creare. Apparuit itaque, peccatum in nascente, quem Deus creat, esse non posse.

AUG. Ita constat Deum bonum malos non creare, quemadmodum constat Deum sapientem fatuos non creare. Si enim dixeris, Creat sapiens fatuos: respondebitur tibi, Cur non ergo et bonus malos? Unde factus intentus cum quaesieris unde nascantur fatui, quos tamen homines Deus creat; ibi forte invenies originis vitium, qui fateri non vis originale peccatum. An vero paratus es dicere, nullo ullius praecedente peccato, etiam fatuos nasci in illa paradisi felicitate potuisse, qui erudiri, non dico ferulis, sed nec fustibus possent? Quod si non dicis, ne omnem fatuitatem haec [PL45.1315] transcendat absurditas: dic quo merito imago. Dei cum tanta mentis deformitate nascatur, ut nullo robore aetatis, nulla prolixitate temporis, nullo labore studiorum, nulla industria magistrorum, nullis poenis verberum possit, non dico ad sapientiam, sed ad qualemcumque doctrinam utilem pervenire; qui non vis credere Deum justum ideo de paradiso, hoc est, felicitatis loco, vitiatam atque damnatam naturam humanam dimisisse, ne mors illic ulla contingeret, id est, nec temporalis corporis, nec totius hominis sempiterna, nec ista tot ac tanta quae in genere humano cernimus ingeniorum et corporum mala, quae de radice depravata atque punita et massa perdita nasci oportebat, in regione illius beatitudinis nascerentur; sed potius in his terris miseriae mortalium, quae justissime inflicta est, deputatis, reatu persequente nascentes, neque a renascentibus labore recedente aerumnoso usque ad corporis mortem.

CLXII. JUL. Res clara est, et in primo opere jam sufficienter impleta. Verum quoniam tu adeo pellax esse voluisti, ut aliquam inter te et Manichaeum distinctionem facere nitereris: ideo necesse mihi nunc est urgere causam, ut non solum praeteritis dictis tuis, sed etiam, si qua deinceps inferre tentaveris, clareat obviatum. Dicimus itaque, tam bonum esse opus Dei in nascente, ut ea quae substantiae ejus sunt naturalia, opus emendatore non habeant. Quoniam quicumque censuerit, id quod a Deo factum confitetur, aliter fieri debuisse: illum sine dubio reprehendit, quem corrigendae in alteram formam creaturae confitetur artificem.

AUG. Tace, obsecro: quid loquaris ignoras. Nonnulli clausis oribus nati sunt, et eis a medicis sunt aperta. Erat apud nos Acatius quidam, honesto apud suos ortus loco: clausis oculis natum se esse dicebat; sed quia intus sani palpebris cohaerentibus non patebant, medicum eos ferro aperire voluisse, neque hoc permisisse religiosam matrem suam, sed id effecisse imposito ex Eucharistia cataplasmate, cum jam puer quinque fere aut amplius esset annorum, unde hoc se satis meminisse narrabat. Omitto illum evangelicum caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda mirabilia sua minus fecerat, ipse Artifex reddidit. Ibi enim cur caecus natus fuerit, causa non tacita est; non scilicet propter peccatum suum, vel parentum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Verumtamen interroga medicos, et dicant tibi quam multis, ubi possunt, opitulentur, ne vitia corporibus innata permaneant, vel etiam natos necent. Nam quidam, sicut alii oribus, ita clausis inferioribus meatibus oriuntur, quae utique vitia si maneant, non eos sinunt vivere. Neque enim cum his medicinali peritia subvenitur hominibus, Dei opera culpata emendantur. Quis enim verax Dei cultor ignorat, quod tales sic nasci oportebat ut nati sunt? Sed etiam hoc pertinet ad aerumnas generis humani, in quibus aguntur hi dies mali, justo judicio [PL45.1316] Dei, laboribus, doloribus, timoribus, periculis pleni: quae omnia mala absit ut essent in illa felicitate paradisi; ac per hoc non pullulaverunt nisi de radice peccati. Quid? ipsa ingenia, si dimittantur ut nata sunt, nec doctrinis solertibus excolantur labore magno docentium atque discentium, nonne apparet qualia remanebunt? Sed vos hominibus et corpore et animo vitioso natis vestrum implete paradisum, ut infeliciter oculis clausis, et impudenter ore aperto negetis originale peccatum.

CLXIII. JUL. Probabilitate itaque et ea mediocritate laudum quae naturis debetur, etiam in nascentibus quibusque servata, augmenta beneficiorum divinorum utilia esse et necessaria omnibus in commune aetatibus dicimus: ita tamen ut nec virtus, nec peccatum, sine propria cuiquam voluntate tribuatur.

AUG. Non tribuitur cuiquam virtus sine propria voluntate: sed praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), sicut regis illius, propter quod oravit Esther (Esther XV).

CLXIV. JUL. Quamvis in hoc quoque clementia Dei uberior approbetur, quoniam sanctificat parvulos nescientes: ad laudem quippe misericordiae respicit: cum eos nescientes culpa non inquinet; ad leges enim id pertinet aequitatis.

AUG. Si eos nulla culpa inquinat, cur non omnes sanctificantur? et cur omnes qui sanctificantur, exsufflantur?

CLXV. JUL. Sed de illis ego virtutibus dico, quas usu jam perfectae rationis adipiscimur: ac per hoc, quia id etiam hic, sicut frequenter, inculcari nobis fuit necesse, ad ea quae inferimus ut sit attentus lector, admoneo. Videbit enim ita in nullo Traducianos differre a Manichaeis, ut non alia nobis objiciant argumentorum vice, quam quae in eorum libris tenentur. Feci id quidem etiam in primi operis mei libro quarto.

AUG. Et respondi tibi libro meo sexto.

CLXVI. JUL. Sed quia post editionem illorum, oratu tuo, beatissime pater Flore, apud Constantinopolim Manichaei epistola inventa est, atque ad has directa partes; opera est aliqua ejus inserere, ut intelligant omnes, unde haec pro traduce argumenta descendant.

AUG. Quomodo cujusquam oratu inventam dicis epistolam atque directam, si Deus non operatur in cordibus hominum voluntates? Utique homo qui invenit, epistolam voluntate quaesivit, aut voluntate aliquid quaerebat eo loco, ubi eam potuit invenire; aut cum de rebus talibus voluntate homines loquerentur, voluntate apud quem fuerat, indicavit eam se habere, quam posset ostendere et volenti tradere, quam volens ad has partes et ille dirigeret, et vel quocumque alio modo prorsus voluntate hominis vel hominum factum est, ut illa inveniretur et dirigeretur epistola; et tamen orante homine dicis hoc factum. Cur ergo [PL45.1317] non confiteris, sine ulla forinsecus sonante jussione Deum occulto instinctu ad quod voluerit efficacissime implendum, praeparare atque excitare hominum voluntates, qui liberum non defendis intelligendum, sed praecipitandum extollis arbitrium?

CLXVII. JUL. Et quamvis jam pro concupiscentia vel voluptate carnis, quae etiam libido dicitur, quae sexibus ob virilitatem propagationis inserta est, primo illo opusculo eatenus disputaverim, ut docerem istam nihil aliud esse, quam unam de instrumentis corporis rationalibus et irrationalibus aeque inditam, ad Dei operam pertinentem, qui carnem nostram in sensibus affecisset: tamen quia ei et vehementer Augustinus incumbit, eamque dicit malam, id est, peccatum esse naturale, atque omnium peccatorum parentem, quod pudore ejus potissimum persuadere conatur, meque irridet, qui eam erubescam nominare directim:

AUG. Ego concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, et quae libido etiam nuncupatur, malam esse dico; nunc in hac carne frenandam, et bona consuetudine minuendam; in aeterna vero vita omni ex parte sanandam, non, quasi addita vel commixta nobis fuerit aliqua mala substantia, sicut Manichaei desipiunt, separandam: sed quodlibet de illa sentias, talem te illam, qualis nunc est, ut ad illicita perpetranda etiam castorum, sive conjugatorum, sive continentium corda sollicitet, et nisi robustiore voluntate ei resistatur, evertat, in paradiso constituere posse non crederem, nisi in istis tuis libris vana et insana loquacitate plenissimis invenirem.

CLXVIII. JUL. Ideo et ego qualitatem rei, quam prioribus scriptis distinguendo a Manichaei ore defendi; nunc quoque breviter criminatorum ejus, qui tamen se ei servire profitentur invitos, proditu vindicabo.

AUG. Vos potestis congruenter servire laudatae libidini: nos autem in adjutorio Domini oppugnamus et vincimus accusatam.

CLXIX. JUL. Quod igitur libris tuis, senex Augustine, retinetur: »libido exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36).

AUG. Quod igitur libris tuis, juvenis Juliane, retinetur: apparet te contra libros meos non invenire quid dicas, et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras.

CLXX. JUL. Et item: »Pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt et mali et boni: meliusque credimus Apostolo, qui dicit, Quia non habitat in carne mea bonum« (Ibid.) Et alibi: »Non est libido nuptiarum bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor« (Id. lib. 1, n. 13). Et illud: »Quod postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo [PL45.1318] secretum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 8). Vel talia quibus ad hoc argumentum uti soles, memoria tua magis quam ingenio prolata sunt. Manichaeus ergo afflictus est, ut ea quae putabat acuta componeret; tu vero frustratus, qui putasti latere posse quod legeras et tenebas.

AUG. Quis enim est, qui vel tenuiter Manichaeorum dogma cognovit, et lateat eum Manichaeos dicere malam esse concupiscentiam carnis? Sed non est hoc proprium dogmatis eorum: nam quid aliud dicit etiam ille qui dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17)? Quid aliud etiam ille qui dicit, Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 15, 16)? Malam ergo esse concupiscentiam carnis, non proprio dogmate Manichaei dicunt; quod vident qui caeci non sunt, et Apostolos dicere; sed Manichaeorum propriam virosamque sententiam error vester adjuvat, qui concupiscentiam carnis, cui, velitis nolitis, ad illicita perpetranda sollicitanti castitas reluctatur, negatis de peccato accidisse naturae, quam Deus condidit bonam. Ac sic, agitis ut eam Manichaei, quam conflictatione castorum et Apostolorum testimonio convincunt malam, de gente tenebrarum et de mala substantia Deo coaeterna, etiam ipsam, non malam qualitatem sanandam, sed malam substantiam separandam; nec bonae naturae accidisse, sed bonae naturae commixtam fuisse concludant. Sed pergite, et nobis calumnias de Manichaeorum peste molimini: quos ita adjuvatis, ut faciatis invictos; nisi et vos cum illis, ea, quae vere invicta est, catholica veritate vincamini.

CLXXI. JUL. Audi igitur nunc atque agnosce, quid parens tuus ad quamdam filiam suam, vestram scribat sororem.

AUG. Convicia sunt ista, nec urbana, sed vana.

CLXXII. JUL. »Manes apostolus Jesu Christi, filiae Menoch: Gratia tibi et salus a Deo nostro, qui est revera verus Deus, tribuatur, ipseque tuam mentem illustret, et justitiam suam tibimet revelet, quia es divinae stirpis fructus.« Et post pauca: »Per quos et ut splendida,« inquit, »reddita es, agnoscendo qualiter prius fueris, ex quo genere animarum emanaveris, quod est confusum omnibus corporibus et saporibus, et speciebus variis cohaeret. Nam sicut animae gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur. Quod ergo nascitur de carne, caro est; et quod de spiritu, spiritus est: spiritum autem animam intellige, anima de anima, caro de carne« (Manichaei Epistola).

AUG. Si dicam tibi, istam Manichaei epistolam me omnino nescire; quamvis verum dicam, omnino non credes, et mecum, ut soles, vana loquacitate contendes. [PL45.1319] Sed si hoc dixit Manichaeus; quid mirum est, quod se ipse destruxit? Si enim sicut hominis caro, etiam hominis anima nascitur sive bona sive mala; duas enim simul animas in homine uno esse delirant, unam malam, alteram bonam, de suis principiis diversis emanantes: si ergo nascitur anima, quando nascitur caro; profecto nec mala illa est Deo coaeterna, nec contra principes tenebrarum bona, sicut ejus secta desipit, ab aeterno Patre prolata est. Sed quoquo modo dicat Manichaeus animas nasci, ad nos quid pertinet, qui verba illa Domini, Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6); non cum homo ex homine nascitur, sed cum ex Dei spiritu renascitur, fieri novimus et tenemus? Non enim evangelicus, ipse totus locus aliud permittit intelligi. Quaere ergo quibus possis Manichaei has fabulas vendere; et potius propter illa quae superius dixi, quomodo Manichaeorum non sis adjutor ostende.

CLXXIII. JUL. Cognoscis nempe, quomodo signatissime Manichaeus traducem confirmet animarum, et quo testimonio utatur ad vituperationem carnis, illo videlicet quod in ore vestro versatur, id est, Quod nascitur de carne, caro est; et quod de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6).

AUG. Jam dixi quomodo nos accipiamus haec verba evangelica; quoniam non generationem, sed regenerationem docent. Tu dic, si potes, quomodo non adjuves Manichaei verba sacrilega de concupiscentia carnis, quam propterea tu negas de natura primi hominis praevaricatione vitiata in nostram naturam propagatione descendere, ut eam putetur ille Deo coaeternae tenebrarum genti rectissime deputare. Insipientissime quippe et impudentissime abs te negatur malum, quo caro concupiscit adversus spiritum, et contra quod geruntur interiora bella castorum.

CLXXIV. JUL. Ideo non solum eloquendo, sed etiam repetendo inculcat, dogmatis sui esse proprium, traducem animarum putare: quod etiam per similitudinem generantium corporum approbare conatur »Sicut animae,« inquit, »gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur; et sicut caro de carne, ita anima de anima.« Sed pergamus ad reliqua. »Sicut ergo auctor animarum Deus est, ita corporum auctor per concupiscentiam diabolus est, ut in viscatorio diaboli per concupiscentiam mulieris, unde diabolus aucupatur, non animas, sed corpora.«

AUG. Non corpora, sed animas aucupari diabolum potuit dicere Manichaeus: corpora enim dicit ad gentis tenebrarum naturam, unde est et diabolus, pertinere. Proinde secundum Manichaeum, non corpora quae ipsius sunt, sed animas bonas quae ipsius non sunt, dicitur diabolus aucupari. Sed fides nostra bonum Deum creatorem et animarum etcorporum novit.

CLXXV. JUL. »Sive per visum, sive per tactum, sive per auditum, sive per odoratum, sive per gustum. [PL45.1320] Tolle denique malignae hujus stirpis radicem, et statim te ipsam spiritualem contemplaris. Radix enim, ait Scriptura, omnium malorum concupiscentia« (I Tim. VI, 10). Vides quo spiritu et propter quod dogma Manichaeus concupiscentiam carnis incessat, hanc dicens esse legem peccati, quae si a corporibus auferretur, spiritualem se filia ejus, ad quam scribit, factam videret. Quam opinionem quibus Apostoli nitatur confirmare sententiis audiamus: »Caro enim adversatur spiritui, quia filia concupiscentiae est; et spiritus carni (Galat. V, 17), quia filius animae est.«

AUG. Duas substantias in verbis Apostoli Manichaeus opinatur, unam bonam, alteram malam: non unam bonam substantiam, et alteram bonae substantiae vitium, ex primi hominis peccato generatione contractum, secundi hominis justitia regeneratione sanandum: quod et contra Manichaeos, et contra vos, tanquam invictissimum telum, catholica fides fortiter jacit, et utrosque prosternit.

CLXXVI. JUL. Intelligis retectas esse Manichaei dogmatis medullas, quibus fides vestra concrescit. Jam vero nos, id est, Catholicos, pergit arguere. »Quare vide quam stulti sunt, qui dicunt hoc figmentum a Deo bono esse conditum, quod certi sunt a spiritu concupiscentiae gigni.«

AUG. In hoc a Manichaeis simul arguimur, et vos et nos, quoniam figmentum carnis a Deo bono utrique conditum dicimus: spiritum vero concupiscentiae, Manichaei substantiam esse dicunt malam, non vitium substantiae bonae, quo caro concupiscit adversus spiritum; quod ad eos redarguendos dicimus nos, et ad eos adjuvandos negatis vos. Nam quia concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam vobis resistentibus malum esse convincunt; si non est, ut putatis, bonae substantiae vitium, mala substantia deputabitur; quod est dogma Manichaeorum, catholicae fidei vobis adjutoribus inimicum.

CLXXVII. JUL. »Cum animo nolente coeunt, et secretis pudoribus gerunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum. Cujus rei gratia ait Apostolus, Non est volentis (Rom. IX, 16); ut subaudiatur, hoc opus. Sive enim bonum geramus, non est carnis; quia manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc., sive malum geramus, non est animae; quia fructus Spiritus, pax, gaudium est (Galat. V, 19, 22). Denique clamat et ad Romanos Apostolus: Non bonum quod volo, ago; sed malum operor, quod exhorreo (Rom. VII, 19). Videtis vocem animae contumacis, contra concupiscentiam defendentem libertatem animae. Dolebat enim quia peccatum, id est, diabolus operaretur in se omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum ejus, cum omnes ejus usus vituperat, quos caro miratur et laudat: omnis enim amaritudo concupiscentiae suavis est animae; per quam nutritur anima, et ad vigorem accitur. Denique coercentis se ab omni usu concupiscentiae animus vigilat, ditatur, et crescit [PL45.1321] per usum autem concupiscentiae consuevit decrescere.« Intelligisne, vel sero deprehendisse nos unde non solum saperes, sed etiam loquereris? tanto enim magistrum tuum amore complecteris, ut non solum itineribus ejus, sed etiam vestigiis insistas: quod tu omnibus scriptis asseris, sicut et illi quos ad Marcellini nomen edidisti, libri, et isti testantur quos ad Valerium destinasti, istam videlicet concupiscentiam carnis, quam etiam pudendam vocas, per diabolum admixtam esse humanis corporibus.

AUG. Tu enim qua impudentia pudendam negas, contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas. Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas. Proinde ista tua suscepta, si in paradiso hominum felicitas permaneret, aut nulla ibi esset, aut nullos suos motus contra nutum voluntatis exsereret, quibus necesse esset obsistere, ut illi felicitati honestas congrua redderetur. Sed quoniam in ejus laudibus eo usque progressus es, ut libidinem qualem nunc esse sentimus, talem in paradiso futuram fuisse contendas, sibi reluctantium sollicitantem corda castorum; quis non videat, quod non sapientia, non eloquentia, sed impudentia mihi resistis, quia te victum confiteri perverso pudore prohiberis? Nos ergo carnis concupiscentiam, nec substantiam naturae malae esse dicimus, quod dicunt Manichaei; nec omnis ejus usus reprobatur a nobis, sicut a Manichaeis: nec eam rursus bonam dicimus, quod dicunt Pelagiani: nec ejus contra spiritum motus laudatur a nobis, sicut a Pelagianis: sed dicimus eam esse vitium substantiae bonae, quod in nostram naturam per praevaricationem primi hominis versum est, quod dicunt catholici Christiani; ejusque mali usus licitus et honestus liberorum procreandorum causa approbatur a nobis, sicut a catholicis Christianis. Ita et Manichaeos et Pelagianos superamus, atque vitamus; quorum sic errores, utrorumque diversi sunt, ut qui videtur minor, ipse illius qui videtur major, demonstretur adjutor. Quod enim malum esse satis evidenter apparet, dum Pelagiani negant esse vitium bonae substantiae, Manichaeos adjuvant, qui vitium ipsum malam dicunt esse substantiam, boni Dei substantiae coaeternam.

CLXXVIII. JUL. Hanc esse peccati filiam, atque aliorum peccatorum matrem, et de ea conqueri apostolum Paulum, cum dicit, Scio quia non habitat in carne mea bonum; et, Non quod volo bonum, hoc ago; sed quod odio, illud facio (Rom. VII, 18, 15): quod semper a Catholicis ita expositum est, ut non ad naturae infamiam, sed ad consuetudinis referretur invidiam.

AUG. Ita vero catholicus tu es, et Ambrosius catholicus non est? Non usque adeo evanuerunt homines vestrae contagio vanitatis, quoscumque decipere potuistis, ut hoc audeant in animum inducere. Proinde paulisper attende. Discordiam carnis et spiritus, de [PL45.1322] qua scriptum est, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non, et caetera hujusmodi; atque illud multo manifestius, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17): esse in hominibus nec nos dubitamus, nec vos, nec Manichaei: sed unde sit in homine uno ista discordia, inde dissensio est, et tres proferuntur in hac dissensione sententiae; una nostra, vestra altera, tertia Manichaeorum. Sed ne arroganter, vel fallaciter vobis dicere videamur nostram esse catholicam, ille eam proferat, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum praedicat vester ipse Pelagius, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Dicit ergo Ambrosius, hanc discordiam carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis accidisse nostrae naturae (Lib. 7 in Luc. XII): vos autem dicitis, ex vi consuetudinis: Manichaei dicunt, ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali. Poteram jam dicere, ut eligat horum trium quod voluerit, qui vult catholicus permanere. Neque enim timere debeo, ne Manichaeos quisque fugiens vos praeponat Ambrosio. Sed vestram sententiam, qua dicitis hoc malum vi consuetudinis inolescere, esse vanissimam judicat, qui videt sine hoc malo neminem nasci. Mox enim ut quisque ratione uti coeperit, si concupiverit castitatem, concupiscentiam carnis, quae fuerat aetate sopita, velut evigilantem repugnantemque jam sentit; et aut victus abstrahitur, aut ne in ejus labatur assensum, adversus eam, si pius est, Domino adjuvante confligit. Quod si non vultis accipere, quid in me saevitis? Manichaeos, Ambrosiumque committite, atque in spectaculo hujus certaminis, si catholici estis, cui parti faveatis eligite. Puto quod a vobis victor Ambrosius judicatur: sed quia non estis catholici, etiam sic securi spectamus; et vos enim et Manichaeos sine dubio vincit Ambrosius.

CLXXIX. JUL. Tu tamen argumentando, et testimonia Scripturarum usurpando, de hac illum concupiscentia, quam legem peccati vocas, et omnes sanctos tam pollutos quam conquestos fuisse confirmas.

AUG. Non polluuntur hoc malo sancti, quos constat esse vel fuisse fortissimos hujus mali debellatores: sed ne isto malo inexpiabiliter polluantur, timeant potius ejus impudentissimi laudatores.

CLXXX. JUL. Quid Manichaeus dicit? »Per concupiscentiam corporum auctor diabolus est: per hanc diabolus corpora, non animas aucupatur. Tolle,« inquit, »malignae stirpis radicem, et spiritualis fies. De hac Apostolus clamat ad Romanos: Non bonum quod volo, sed malum operor quod exhorreo« (Rom. VII, Nos etiam stultos vocat, qui dicamus figmentum hoc corporis ad Deum pertinere, quod per concupiscentiam [PL45.1323] generatum esse fateamur. Vides ergo quanta tibi sit et Manichaeo in nostri impugnatione concordia; ejus dimicas verbis, ejus niteris argumentis: et nos mentiri dicis, qui te discipulum illius non solum fuisse, ut ipse scribis, sed etiam esse dicamus. Et in hoc tamen ille prudentior, qui cum hanc concupiscentiam carnis a diabolo credidisset immissam, collegit confitendum esse ad Dei operam non pertinere, quidquid de diabolica concupiscentia appareret prolatum.

AUG. Contra hoc totum valet superior nostra responsio, et cum hac aliae superiores, quas legat qui volet.

CLXXXI. JUL. Tu autem hebetior qui fructum concupiscentiae diabolicae hominem dicens, Dei tamen eum adscribis operibus; non quasi de malo bonum factum, sed malum et de mala radice prolatum, habere tamen auctorem bonum, quem fructum radicis suae diabolus sibi vindicet.

AUG. Bonum aliquod est homo, etiam quisquis majoris aetatis est malus homo. Non enim quod malus homo est, aufert ei quod bonum aliquod est, quia homo est: cujus naturae, id est, boni hujus auctor est Deus, quaecumque mala vel originis attrahat, vel voluntatis adjiciat: non enim substantiae naturaeque sunt vitia; ab eo salvatore sananda, quo creatore condita est, eisdem vitiis vitiata natura. Hoc est quod et Manichaeos evertit, et vos: qui non mecum, sed cum Ambrosio certatis; quem Manichaeis in hoc certamine opposui, in quo et ipsos vincit, et vos.

CLXXXII. JUL. Tuis enim sermonibus, omnes de concupiscentia natos diabolus quasi suae arboris fructus jure decerpit. Aeque igitur blasphemas ut Manichaeus, qui concupiscentiam carnis a Deo conditam vindicemus.

AUG. Si ad causam venire voluisses, cur baptizandi et exsufflentur, et exorcismo mundentur infantes, ibi apertissime non solum cruditis, verum etiam idiotis catholicis Christianis novus haereticus appareres. Sed quia id ex libro meo tibi quidem proposuisti quasi refellendum, sed pertractare ita timuisti, ut fallaci loquacitate vitares, et multa dicendo, quid tacueris operires; Apostolum tibi replico, velis nolis, et inculco dicentem de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Hinc parvulos, si potestis, excipite; et audete dicere, eos in regnum quidem Christi regeneratione transferri, sed de tenebrarum potestate non erui. Verumtamen parate vos, in facies vestras easdem exsufflationes dignissime excipere, quae in Ecclesia Christi et majoribus adhibentur et parvulis. Talibus quippe exsufflationibus exsufflandi estis, qualibus apertissime verum esse ostenditur quod negatis.

[PL45.1324] CLXXXIII. JUL. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi (Opere scripto ad Turbantium), ubi dicis, »Aliquando non facit libido animo volente, eum aliquando faciat et nolente« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7), atque hanc ejus superbiam, qua nolente animo commovetur, accusas: Manichaei, non solum sensibus, sed etiam eloquiis explicatum est. Nam cum nos arguisset, quia diceremus a Deo fieri homines, quos seminari fateremur per coeuntium voluptatem: »Stulti,« inquit, »a Deo dicunt esse conditum, quod certi sunt a concupiscentia gigni, cum animo nolente coeunt.«

AUG. Sed Manichaeus non intelligit, etiam de hominis malo posse Deum creare quod bonum est, et hominem ipsum malo bene uti per pudicitiam conjugalem, cui malo reluctatur illicienti ad damnabilem turpitudinem. Sed tu qui hoc quod malum est, malum esse negas, cur ei repugnas, ne turpiter vivas; et cur ei si consentias, necesse est ut turpiter vivas?

CLXXXIV. JUL. Quod vero tu posuisti, »concupiscentiae malum est, quod vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum« (Ibid., n. 8): ita et Manichaeus, »Secretis,« inquit, »pudoribus agunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum.«

AUG. Sicut Manichaeus nescit quid boni agatur per carnalis concupiscentiae malum; sic et tu nescis cui malo pudor quaerat secretum, etiam in bono opere nuptiarum.

CLXXXV. JUL. Quod vero ais, »quia concupiscentia qui licite commiscetur, malo bene utitur« (Id., lib. 2, cap. 21), ut magis credi Apostolo commemores, qui dixisset, Quia non habitat in carne sua bonum, et hoc non bonum, id est malum in carne Apostoli habitans, vis concupiscentiam carnis videri: Manichaeus non aliter quam tu posuit. Nam postquam dixit, »Ne manifestentur opera eorum; Propter quod Apostolus,« inquit, »clamat ad Romanos, non bonum quod volo, ago; sed malum operor, quod exhorreo: Dolebat enim,« inquit, »quia peccatum, id est, diabolus, operabatur in eo omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum concupiscentiae, cum omnem ejus usum vituperat, quem caro miratur et laudat.«

AUG. Numquid Apostolus omnem concupiscentiae carnalis usum vituperat, qui dicit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat (I Cor. VII, 28)? Ergo Manichaeus quid loquatur ignorat. Sed nec tu quid loquaris intelligis, qui putas aliud significasse Apostolum quam carnis concupiscentiam: de qua alius apostolus, quod non sit a Patre, sed ex mundo sit, dicit (I Joan. II, 16): qua ut caro concupiscat adversus spiritum, ex primi hominis praevaricatione descendere, catholicus doctus et doctor et didicit in Catholica et docuit (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII).

CLXXXVI. JUL. Quod autem multum ad distinctionem inter te et Manichaeum tenendam valere existimasti, [PL45.1325] ut diceres bonam quidem, sed primorum hominum tantum factam naturam, omnem autem deinceps per concupiscentiam fuisse subversam: etiam Manichaeus ita disseruit: »Operae,« inquit, »pretium est advertere, quia prima anima quae a Deo luminis manavit, accepit fabricam istam corporis, ut eam freno suo regeret. Venit mandatum, peccatum revixit, quod videbatur captivum: invenit articulos suos diabolus, materiam concupiscentiae in eam seduxit, et per illam occidit. Lex quidem sancta, sed sancta sanctae; et mandatum et justum et bonum; sed justae et bonae.« Sic etiam in illa ad Patricium epistola, »quasi de primae factum flore substantiae meliorem dicit secutis.« Non ergo magnum est, nec aliquid ad defensionem tui promovet, quod a criminatione naturae humanae Adam sequestrandum putasti, super cujus statu mox plenius disseremus. Hic monstrasse sufficiat, nihil ita rude in tuis sensibus inveniri, ut non sit jam Manichaei volutatione detritum.

AUG. Manichaeus ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali, non solum hominem, sed universum mundum constare dicit, et ad eum omnia pertinentia; ita sane, ut ipsam fabricam mundi, quamvis ex commixtione boni et mali, Deo bono artifici tribuat: animalia vero, et cuncta quae nascuntur e terra, et ipsum hominem, opera esse dicat malignae mentis, quam genti attribuit tenebrarum. Hinc est, quod »animam primam« dicit »a Deo lucis manasse, et accepisse istam fabricam corporis, ut eam freno suo regeret.« Non enim hoc de homine, sed de anima bona dicit, quam Dei partem atque naturam universo mundo, et omnibus quae in eo sunt, opinatur esse permixtam; in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod saepe inculcandum est, non vitium substantiae bonae, sed malam vult esse substantiam. Mala non vacuum fuisse dicit Adam, sed ejus minus habuisse, multoque plus lucis. Videsne huic dementiae, quae Dei naturam corruptibilem dicit, eamque malae naturae commixtione corrumpit, quantum catholica fides adversa sit, quae omnia mala generis humani, quorum non parvam partem parvulos etiam cernimus perpeti, et ipsam concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, quibus malis omnibus paradisus a vobis, sed vester, impletur, non dicit esse nisi ex natura bona, et a Deo bono bene instituta, sed propria voluntate et primi hominis praevaricatione vitiata? Quod vos negantes, quid agitis, nisi ut haec omnia mala, quae de peccato naturae bonae in parvulos venire non vultis, commixtioni malae naturae tribuantur, quam Manichaeorum furiosus error inducit? Videtis igitur, etsi videre non vultis, insanos et perditos Manichaeos, ne vobis adjuvantibus vincant, vobiscum esse vincendos; imo adjuvante Domino vobiscum esse jam victos.

CLXXXVII. JUL. Persistit sane invehi in nos, et [PL45.1326] adjungit: »Hi autem qui concupiscentiam istam contra evangelicos et apostolicos Libros, quos vacuo lectitant, bonum ausi sunt dicere; videas,« inquit, »sanctos eorum nunc cum filiabus dormisse, nunc cum pluribus et concubinis et uxoribus miscuisse negotium. Nec hoc Apostoli vident: Quae societas luci et tenebris, fideli et infideli, Christo et Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Errant glomerati nubilo concupiscentiae, cujus veneno ita fruuntur, ut amentia capti, cum hoc gerunt, a Deo id concessum putent; quasi ignorent Apostolum dixisse, Quae geruntur ab eis in tenebris, turpe est etiam dicere« (Ephes. V, 12). Vides nempe quomodo negotium vexat pudoris, atque contra nos id valere plurimum putat, qui non malum dicere audeamus, quod velandum tamen pudore fateamur. Nullum vestimentum ergo texuisti, quo deformitatem tui dogmatis operires, praeter pannos quibus in parentis tui et magistri haereditate crevisti. Persistit igitur erigi in nos, faciensque apostrophen: »Age tu,« inquit, »defensor concupiscentiae, aperto sermone narra fructus et opera ejus. Ecce ego contra eam, non timeo lucem, quam illa trepidat, quam illa odit. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne manifestentur opera ejus (Joan. III, 20). Videsne concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est quod nolente animo gerimus solum?« Hinc est quod et tu: »Nam quid est,« inquis, »quod labia, lingua, manus, inflexiones dorsi, cervicis, et laterum, ut ad opera congrua moveantur, positum in potestate est; cum vero ventum fuerit ut filii seminentur, membra in hoc opus creata non serviunt; sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7)? Enumerasti tu nempe omnia officia membrorum, eaque commendans servire voluntatis imperio, libidinis negotium dicis, quod hoc solum nolente animo faciamus. Quid Manichaeus? »Videsne,« inquit, »concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est quod nolente animo gerimus solum?« Sed videamus quid aliud adjungat. »Denique omne peccatum extra corpus est, quia actuale est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Omne enim peccatum antequam fiat, non est; et post factum, memoria sola ejus operis, non ipsa ipsa species manet: malum autem concupiscentiae, quia naturale est, antequam fiat, est; cum fit, augetur; post factum, et videtur et permanet.« Quid igitur nobiscum jurgas, quia te Manichaeum vocemus; cum nec in illius scriptis aliud quam quod tu dicis, nec in tuis aliud quam quod ille vult persuadere, teneatur. Jam vero illud quod per plebia, a vobis tamen infusum, ora discurrit, in eadem Manichaei epistola continetur, id est, »Si peccatum naturale non est, quare baptizantur [PL45.1327] infantes; quos nihil per se mali egisse constat?« Ideo autem dixi illud per multorum volitare linguas, quia vulgarius argumentum etiam a tardis quibusque comprehensum est: caeterum tu in tuis libris in eo spem totam reponis. Et hoc ergo ipsum hoc modo tuus praeceptor exsequitur: »Qui his verbis mihi interrogandi sunt, Si omne malum actuale est; antequam malum quispiam agat quare accipit purificationem aquae, cum nullum malum egerit per se? Aut si necdum egit, et purificandus est; licet eos naturaliter malae stirpis pullulationem ostendere, illos ipsos quos amentia non sinit intelligere, neque quae dicunt, neque de quibus affirmant« (Epistola Manichaei). Audis quomodo conviciatur nobis? Amentes vocat, nec intelligentes vel quae dicamus, vel quae affirmemus, qui malae stirpis pullulationem negemus; cum baptizemus etiam eos purificante aqua, qui malum nullum egerint, id est, parvulos. Posita sunt nempe de ejus multa sententiis: sed nisi Menoch filiam, et Manichaeum qui se Christi apostolum nominat (Supra, cap. 172), titulus indicaret, te omnino suum pollicerentur auctorem. Cum ergo nihil aliud dicas, quam quod Mani docente didicisti; putas te in aestimatione Catholicorum aliter habendum, quam illum per quem talium dogmatum sacramenta potasti?

AUG. Finisti tandem, quae de Manichaei epistola, quam tui collegae Flori orationibus adjutus te invenisse laetaris, contra nos putasti esse dicenda. Ubi certe Manichaeus concupiscentiam carnis accusat, qua caro concupiscit adversus spiritum: hanc autem Catholicis objiciendam sic arbitratur, tanquam eam bonam esse dicant, quia nuptiarum bonum doctrinae dominicae atque apostolicae sanitate commendant. Quando enim posset Manichaeus malum concupiscentiae carnalis a bono discernere conjugali, cum ad Hebraeos Epistola nonnisi eorum dicat esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo (Hebr. V, 14)? Sed plane tu in hujus Manichaei morsum inevitabiliter incidisti, tantus laudator concupiscentiae carnis, ut eam non qualis ibi esse potuisset, si esse debuisset, sed omnino qualis nunc est, etiam in paradiso, id est in loco tam magnae beatitudinis, collocares; ut scilicet illius loci habitatores ita beata pace fruerentur, ut in se ipsis intestino bello, ne in consensus illius illiciti vel inhonesti concubitus laberentur, contra motus concupiscentiae dimicarent. Hoc malum in paradiso esse non posset, nisi forte illo picto, de quo superius locuti sumus, qui haberet titulum suprascriptum, Paradisus Pelagianorum (Supra, cap. 154). Ubi etsi ipsa concupiscentia occultis motibus corda casta sollicitans non posset ulla exprimi arte pictoris; pingi tamen possent gravidae feminae, cibos utiles fastidio repellentes, foeda delectatione noxios appetentes, nauscantes, vomentes, pallentes, immaturos fetus abortu aliquando fundentes, in ipso [PL45.1328] etiam partu poena, quam mater Eva suscepit, miseriam suam protestantes; etsi non sonante pictura, tamen facies tristium, gementium, plorantium, sicut poterat, imitante: natique ipsi omnes flentes communi sorte nascentium, et diversarum varietate poenarum, et multi etiam postea sub verberibus magistrorum. Hanc picturam nesciens quisquis aspiceret, et titulum legeret, causamque requireret; haec ei videlicet, sed a vobis, egregia ratio redderetur, qua diceretis: Talis esset omnino etiam ibi conditio generis humani, quia talis est hic, ubi similiter a fetibus hominum nulla trahitur origo peccati. Si acquiesceret, fieret Pelagianus: si vero irrisae huic insipientiae acquiescere nollet, argueretur a vobis ut Manichaeus. Sed huic contentioni, Dei sancte antistes Ambrosi, docte in Ecclesia et doctor Ecclesiae, dic istis, concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, et de qua Manichaeus nesciens quid loquatur, tendit muscipulas imperitis, non ex alienae commixtione naturae, sicut ille desipit, sed naturae nostrae bonae a bono conditae ex praevaricatione primi hominis accidisse (Lib. 7 in Luc. XII). Sed vos fortasse impudentissima pervicacia eligitis adjumenta praebere impurissimo Manichaeo, quam sancto acquiescere Ambrosio. Agite ut placet, sed non gaudebit vel vobis adjutoribus Manichaeus; quoniam catholica fide, in Christi nomine et virtute utrosque vincit Ambrosius. Si enim talis esset ista concupiscentia, quae carnali suo motu nec praecederet, nec excederet hominis voluntatem, sed ejus semper sequeretur arbitrium; profecto nec Manichaeus quid in ea juste reprehenderet, inveniret; nec eam quispiam nostrum in paradiso conjugatos habere non potuisse contenderet; nec Ambrosius de praevaricatione primi hominis eam traxisse nos diceret, quia concupiscere contra spiritum non videret. Nunc vero quia talis est, ut concupiscat contra spiritum, etiamsi spiritu resistente non vincat; et ideo esse non posset, pace illa magna in paradiso fruentium beatorum; nec fas est credere commixtione malae naturae corruptibilem Deum; restat ut et vos et Manichaeos fides vincat Ambrosii de primi contagione peccati.

CLXXXVIII. JUL. Superest ut examinemus illam sententiam tuam, quam tu te ad unum sermonem revocare pollicitus, breviter, ut non est negandum, et acutule collegisti. Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). In hoc loco non es a nobis ingenii tui laude fraudandus; pro tua enim prorsus dici melius ratione non potuit: sed tamen rerum natura non sinit, ut promoveat quidquam exacta calliditas. Durum tibi est omnino contra stimulum calcitrare: quidquid enim compegeris, non minus quam glacies admotae veritatis igne dissolvitur. Denique quid a nobis nunc referatur attende. Conclusisti [PL45.1329] hoc modo: Certe natura hamana si malum esset, salvanda non esset. Assentimur; prorsus verum dixisti: Si malum esset, salvanda non esset; quia res mala, et naturaliter mala, nec mereretur, nec caperet salutem. Cur non caperet? Quia aliud quam facta erat, fieri non posset: non autem mereretur, quia nihil in ea erat, quod Dei dignaretur liberare clementia. Cum autem dicimus, si esset (quod certe esse non potest), non illi spem negati conciliamus effectus; sed ad destructionem alterius opinionis, quae incidit, de rebus impossibilibus dicere solemus, Si hoc vel illud, verbi gratia, esset, illud sine dubio sequeretur: ut cum illud esse non potest, etiam hoc propter cujus amolitionem illatum fuerat, multo magis negetur. Jam igitur frequenter ostendimus, malum aliquid per naturam esse non posse: sed tamen nunc sine praejudicio istius constituti, sententiae tuae partem probamus, qua dixisti, Natura humana si malum esset, salvanda non esset. Salutem in Baptismate collocasti, et argumentatus es consequenter; quoniam si verum dicerent Manichaei, qui malam dicunt naturam, desiperent Christiani, qui malae naturae remedium Baptismatis crederent admovendum: et ideo qui malam confirmat hominum naturam, gratiam negare compellitur; quod ita recurrit, ut qui gratiam confirmat, hominum laudet naturam, cujus saluti eam intelligit fuisse provisam.

AUG. Non est verum quod dicis: fallis, aut falleris. Non enim qui malam, sed qui malum confirmat hominum esse naturam, id est, non qui eam malam esse, sed qui eam malum esse confirmat, gratiam negare compellitur. Nam ubi mala est, ibi magis indiget gratia. Mala quippe est natura malus homo; quoniam homo sine dubitatione natura est: sic mala est natura mala mulier; quoniam mulier utique natura est. Quomodo ergo, qui hoc dicit, gratiam negare compellitur; cum gratia naturis malis, id est, hominibus malis, ut mali esse desinant, opituletur? Sed aliter dicimus, Malus est iste homo; aliter, Malum est iste homo: illud verum esse potest, hoc non potest. Sicut, Vitiosus est homo iste, si dicimus, verum esse potest: si autem dicimus, Vitium est iste homo, verum non potest esse. Proinde noli errare, vel mittere homines in errorem, et sic me dixisse intellige, Natura humana si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: ac si dixissem, Natura humana, si vitium esset, non esset generanda; si vitium non haberet, non esset regeneranda. Item quod sequitur, ubi me ad unum verbum dixi utrumque concludere, ita dixi, Natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset: tanquam dicerem, Natura humana si vitium esset, salvanda non esset; si ei vitii nihil inesset, salvanda non esset. Ecce feci verba mea planiora, non ut invenires quod contra diceres; sed ut intelligereris non potuisse invenire quod diceres.

CLXXXIX. JUL. Quid igitur hinc conficiatur, adverte: non adhaerere negationem gratiae laudi humanae [PL45.1330] naturae; quinimo haec quatuor ita esse conjuncta, ut alterum sine altero teneri nequeat; sed infamia naturae pariat negationem gratiae, et laus gratiae pariat praedicationem naturae: ista enim in quamvis sibi partem reciprocari possunt. Bene ergo dixisti, Natura humana si malum esset, salvanda non esset: hoc enim utrumque dicunt Manichaei, malam videlicet carnis naturam, nec posse salvari per gratiam, nec debere.

AUG. Sed illi sic dicunt malam carnis naturam, ut eam malum esse dicant, non malum habere; quia ipsum vitium non substantiae accidens, sed substantiam putant esse.

CXC. JUL. Sed post haec admoves sententiam tibi charam, et dicis: Si autem naturae humanae mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 36). Sit igitur lector intentus: videbit nihil te dixisse aliud, quam quod dicendum negaras: pronuntiasti enim, ei rei malum inesse naturaliter, quam dixeras malam non esse naturaliter.

AUG. Non dixeram malam non esse, sed malum non esse: hoc est, ut planius loquar, non dixeram vitiatam non esse, sed vitium non esse. Relege, et intellige.

CXCI. JUL. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.

AUG. Sive congenitum sit malum, sicut ingenii fatuitas, sive voluntate assumptum, sicut homicidium; potest dici malus homo etiam mala natura, quia et homo natura est; sicut malus equus potest et malum animal dici, quia et equuus animal est.

CXCII. JUL. Et ut fiat brevis ac pura conclusio: si naturae inest ita malum, ut nascatur ex ea cum ipsis seminibus malum; mala sine dubitatione convincitur.

AUG. Etsi mala convincitur, non tamen malum est: quia etsi vitiata convincitur, non tamen vitium est.

CXCIII. JUL. Si autem vindicatur a malis, et bona defenditur, nec nasci ex ea malum, nec ei inesse potest naturaliter. Evanuit igitur conclusio tua; quia sententia, quam secundo loco intulisti, non distinxit, sed geminavit priorem.

AUG. Non continuo, si bona defenditur, vindicatur a malis. Eadem quippe natura, et bona est, in quantum natura est; et mala est, si vitiata est: non est tamen malum ulla omnino natura. Non igitur evanuit mea conclusio, qua dixi, Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Sed si vis verum dicere, dic potius evanuisse argumentationem tuam, qua voluisti refellere conclusionem meam.

CXCIV. JUL. Natura, inquis, humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset: quid aliud ostendisti, quam unam rem [PL45.1331] propter id debere salvari, propter quod illam negaveras debere salvari?

AUG. Salvanda est, quia mala est, non quia malum est: si autem esset malum, salvanda non esset. Non enim quia malum est, sed quia malum habet, mala est: sicut non quia vitium est, sed quia vitium habet, vitiosa est. Quia vitiosa est ergo, salvanda est: si autem ipsa natura, hoc est, ipsa substantia, vitium esset, salvanda non esset. Quomodo ergo unam rem propter hoc dixi debere salvari, propter quod illam negaveram debere salvari; cum aliud sit vitium habere, aliud vitium esse? Salvanda est ergo, quia vitium habet, non quia vitium est: si autem vitium esset, salvanda non esset. Vides quam non hoc sit respondere, quod est non tacere: quandoquidem vides te nihil respondisse, et tamen tacere noluisse.

CXCV. JUL. Ac per hoc, eo revolutus es, ut Manichaeum, quem professione contempseras, argumentatione reparares. Nam dicendo, Si mala esset, salvanda non esset, speciem pugnantis indueras: subdendo autem, sed si nihil in ea mali esset, salvanda non esset, ipsi te fideliter militare docuisti. Cum ergo apparuerit hoc tua quod Manichaei sententia contineri, id est, malam esse hominum naturam, cui ille et tu pariter malum inesse dicitis, tuque pronuntiaveris malam naturam non esse salvandam; absolutissime confectum est, fidem vestram junctis omnino turmis tam naturam impugnare, quam gratiam.

AUG. Numquid quoniam verba mea mutas, ut aliquid respondisse videaris, ideo difficile aut impossibile facis legentibus, vel recolere animo, vel certe in hoc ipso tuo libro paulo superius relegere, et videre quid dixerim, ubi et ipse illa sicut a me sunt dicta posuisti? Ego enim non dixi, Si mala esset, salvanda non esset; cum ideo salvanda sit, ut non sit mala: sed dixi, Si malum esset, salvanda non esset. Habendo quippe vitium mala est, quo consumpto, sine dubitatione fit salva: non ipsa vitium est; alioquin ipsa consumeretur, cum consumitur vitium. Cum vero salute vitium consumatur, quid isto modo nisi natura salvatur? Cum itaque dicitur sanari vitium, non ipsum vitium, sed illa cui hoc inerat, natura salvatur; quae si vitium esset, non salvaretur, sed finiretur potius sanitate: imo sanitas hoc modo ulla fieri non posset; quoniam si fieret, maneret natura sanata, consumpto vitio quo non erat sana; si autem natura vitium esset, non utique consumpto vitio sanaretur, sed ipsa consumeretur. Ac per hoc, natura humana non si mala esset, sed si malum esset, hoc est, si vitium esset, salvanda non esset; si ei nihil mali inesset, hoc est, si vitio mala non esset, salvanda non esset. Ecce quod dixi; noli mutatis a te verbis meis velle facere locum, non responsionibus, sed contentionibus tuis.

CXCVI. JUL. Sequiturque ut nemo possit laudare [PL45.1332] gratiam Christi, nisi qui in natura bonum opus laudaverit Conditoris.

AUG. Hoc verum dixisti: et ideo etiam in mala natura opus laudabile est Conditoris; quia et natura mala, in quantum natura est, bonum est; atque ut hoc bonum liberetur a malo, gratia necessaria est.

CXCVII. JUL. Certe nulla hic de studiis adultorum hominum quaestio, sed de sola nascentium qualitate versatur, in quibus naturae examinatur status. Hanc tu itaque naturam sine aliquo propriae voluntatis admixtu ream, damnatam, malis, id est, criminibus, plenam, cum Manichaeo tamen asseris: quam nos sine scelere, sine peccati malo innoxiam, et capacem virtutis tuemur.

AUG. Agnoscimus te, agnoscimus magnum tutorem, qui parvulis quos tueris, non sinis succurrere Salvatorem. Si autem sinis, dic, quaeso, quando salvi corpore baptizantur, ex quo malo, ex quo vitio, ex qua parte salventur. Sed quid dicturus es, homo qui facis tibi paradisum tuum, quem non erubescis implere poenis immeritis parvulorum?

CXCVIII. JUL. Hanc ergo tu in parvulis, criminosam, vitiosam, et damnatam sua voluntate arguis, an conditione nascendi? Si propria voluntate, ut videlicet illi parvuli suis studiis peccasse dicantur; monstrum quidem opinionis exoritur, peccati tamen tradux negatur; non enim accepit ab alio, quod potuit ipse committere: sin autem tot mala non actione sua, sed conditione sortitur, naturaliter iniqua convincitur.

AUG. Nec sua voluntate arguo naturam parvulorum; nemo enim quia vult nascitur; nec conditione nascendi, nisi quia miseri nascuntur, non quia nascuntur. Nasceretur enim etiam natura humana in paradiso, ex Dei benedictione fecunda, etiamsi nemo peccasset, donec Deo praecognitus sanctorum numerus compleretur. Sed illi parvuli nec flerent in paradiso, nec muti essent, nec aliquando uti ratione non possent, nec sine usu membrorum infirmi et inertes jacerent, nec morbis affligerentur, nec a bestiis laederentur, nec venenis necarentur, nec aliquo casu vulnerarentur, vel ullo sensu, aut ulla parte corporis privarentur, nec a daemonibus vexarentur, nec surgentes in pueritiam domarentur verberibus, aut erudirentur laboribus, nec ulli eorum tam vano et obtunso nascerentur ingenio, ut nec labore, nec dolore ullo emendarentur; sed excepta, propter incapaces uteros matrum, sui corporis quantitate, tales omnino qualis Adam factus est, gignerentur. Nunc autem nec tales essent quales videmus, nec talia paterentur, nisi peccato illo magno natura humana in has miserias mutata atque damnata. Non ergo ita se habent conditione nascendi, sed contagione peccati et conditione supplicii.

CXCIX. JUL. Quo ergo super naturae judicio Manichaeus tuque distatis? Quia ille, inquis, eam malam [PL45.1333] fatetur. Tu ergo si id abnuis, bonam eam esse pronuntia; et sublata contentio est: capieris statim veritatis retibus in salutem. Sed reclamas. Audiamus ergo quid parias, Aristoteles Poenorum. Tantum, inquis, malum ei inest, ut possideatur a diabolo, atque aeternum mereatur incendium.

AUG. Tu autem qui eam negas a diabolo possideri, procul dubio negas a potestate erui tenebrarum, cum in Christi regnum regeneratione transfertur; et accusas universam catholicam Ecclesiam magno crimine majestatis. Non enim legibus hujus mundi alio crimine tenetur reus, quisquis imaginem, quamvis non vivam, tamen imperatoris exsufflat: exsufflantur autem parvuli in exorcismo, priusquam baptizentur: exsufflantur igitur vivae imagines, non regis cujuscumque, sed Dei. Imo vero exsufflatur, sed diabolus, qui contagione peccati tenet parvulum reum, ut illo foras misso (Joan. XII, 31) parvulus transferatur ad Christum. Exsuffletur itaque Juliani amentia, ne majestatis rea in parvulorum mundatione et exsufflatione dicatur Ecclesia. Si autem non eruitur a potestate tenebrarum, et illic remanet parvulus; quid miraris in igne aeterno cum diabolo futurum, qui in Dei regnum intrare non sinitur? An quia Pelagiani nescio quem parvulis non baptizatis, praeter Dei regnum, quietis et vitae aeternae locum praeparant, ideo Christi erit falsa sententia: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16)? Quisquis autem negat parvulos credere per ora gestantium, neget eos et accipere Baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur.

CC. JUL. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.

AUG. Manichaeus ergo dixit, Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2, vel 3)? Sed quia hoc dixit doctus et doctor catholicus, quid es nisi deceptus et deceptor haereticus?

CCI. JUL. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.

AUG. Tu eam condemnas judicio, et hoc iniquo, quam mala tanta vis perpeti sine merito malo.

CCII. JUL. Quid igitur hic primum accusem, impudentiam mentientis, libidinem disputantis, an profanitatem tam prava credentis? Nobis tamen intelligo utendum prophetae esse verbis: Beati sumus Israel, quia quae Deo placent, nobis nota sunt (Baruch IV, 4).

AUG. Itane vero, quae Deo placent vobis nota sunt? Insulse, ut sine ulla contagione peccati premantur parvuli gravi jugo, placet Deo? Trahunt ergo contagium de illo primo magnoque peccato: quod vos nolentes fateri, quid nisi injustum judicium datis Deo?

CCIII. JUL. Sed invectionum officium legentium censura supplebit: nos pergamus ad reliqua. Certe [PL45.1334] nullum est in rebus aliud malum, quod vere malum sit, nisi quod peccatum vocamus.

AUG. Si non sunt mala etiam supplicia peccatorum, non est quomodo defendas Deum dixisse verum, qui dixit creare se mala (Isai XLV, 7); non enim dicendus est creare peccata.

CCIV. JUL. Ex quo peccato gignitur in unoquoque, ut dicis, naturale malum: nihil est igitur aliud vere malum, quam meritum malum.

AUG. Non tantum meritum malum, verum etiam poena, quae malo merito redditur, malum est. Non enim vere malum est peccatum, et non est vere malum poena peccati. Si ergo nullum esset in parvulis ex origine malum meritum, quidquid mali patiuntur, esset injustum. Et ideo ista mala in paradiso esse non possent; quia nullum esset ibi meritum malum, si felix obedientia permaneret. Ac per hoc, quia hic sunt in parvulis mala, quae ibi non essent; habent etiam meritum malum, quod nisi originaliter non haberent.

CCV. JUL. Si ergo et Manichaeus non ob aliud dicit malam naturam, quam quod eam mali meriti arbitratur, cui putat inferenda supplicia; et tu naturae humanae malum inesse confirmas, nec aliud malum quam quod Manichaeus, id est, concupiscentiam carnis, quam a diabolo concionaris infusam; eamque sic mali meriti esse dicis, ut aeternis eam persistas adjudicare tormentis: non aliter sine dubio quam Manichaeus, pessimam illam damnatamque pronuntias.

AUG. Jam erubesce. Concupiscentia carnis non est a Patre, sed ex mundo est; id est, ex hominibus, quorum fetibus impletus est mundus: hanc autem Manichaei tribuunt genti tenebrarum, adjuvantibus vobis, qui hoc malum nobis per praevaricationem primi hominis, secundum Ambrosianam (Lib. 7 in Luc. XII), hoc est, catholicam fidem, in naturam vertisse non vultis.

CCVI. JUL. Videamus ergo quomodo huc redeat etiam pars secunda sententiae tuae. Dixisti enim: Qui dicit naturam humanam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet salvatorem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). Si ergo, ut tu profiteri coactus es, qui negat eam bonum esse, bonum etiam conditorem ejus, id est, Deum negat; et nihil aliud est malam esse naturam, quam malum meritum habere naturaliter; veritati nostrae adminiculatur etiam vestra confessio, negare vos videlicet Deum bonum hominum conditorem, quorum malam esse naturam, et vitiis ejus juratis, et poenis.

AUG. Natura humana, etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est; sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest malum: quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse, vel nunquam vitiata, vel sanata natura: quod Manichaei si intelligerent, Manichaei omnino non essent, duas ex contrariis [PL45.1335] partibus boni et mali introducendo naturas. Si ergo vides quid inter nos et Manichaeos intersit, tace: si non vides, tace.

CCVII. JUL. Non ergo invidemus salvatorem illi, quam conditoris sui dignitate defendimus: sed malum eam negamus esse, ne efficiamur Manichaei; malum ei negamus inesse, ne mutatis nominibus simus totidem Manichaei.

AUG. Prorsus contra Manichaeos estis, cum dicitis naturam malam non esse: sed Pelagiani estis, cum ei malum dicitis non inesse, et nescientes suffragamini Manichaeis, dicendo malum, quod ei manifestum est inesse, ex primi hominis praevaricatione non esse; ut concludant illi aliam substantiam naturamque mali esse.

CCVIII. JUL. Vitiari autem in unoquoque jam suo arbitratu vel bonum agente vel malum, personae meritum dicimus, non naturae. Et ideo per gratiam Christi id sanari asserimus, quod vitiari potest: quoniam nec aliud sauciatum ostenditur, quam quod sanatum docetur.

AUG. Certe vos invidetis parvulis Salvatorem: exsufflandi sicut ipsi, si hoc vobis prodesse crederetur, ut erueremini de potestate tenebrarum, et in regnum Christi transferremini.

CCIX. JUL. In baptizatis autem non concupiscentia carnis, quae naturalis est, sed concupiscentiae malae aufertur reatus.

AUG. Joannes apostolus concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse, sed ex mundo (I Joan. II, 16), hoc modo eam malam faciens intelligi: tu autem non concupiscentiam carnis quae naturalis est, sed concupiscentiam malam reatum habere dicis. Apud te quippe nec quando concupiscitur fornicatio, concupiscentia carnis mala est; quia, ut dicis, bono male utitur, qui sic utitur. Bonum est ergo ipsa semper, ut vis, sive quis ea conjugium, sive adulterium concupiscat: quoniam si conjugium, bono bene utitur; si adulterium, bono male utitur. Pugna igitur cum apostolo Joanne, non mecum: non enim consentis ei dicenti eam malam, quam dicit concupiscentiam carnis a Patre non esse, sed ex mundo, quamdiu tu dicis concupiscentiam carnis, etiam quando ea malum concupiscitur, esse bonam, ac per hoc nunquam malam. Sed, crede mihi, nemo christianus est qui non malit apostolo Joanni consentire, quam tibi.

CCX. JUL. Ac per hoc, nec aliquod peccatum esse, tam Conditoris humani generis, quam Redemptoris, testimonio comprobatur.

AUG. Quid est quod dicis nimis inconsiderate, nec aliquod peccatum naturae inesse? quasi peccatum possit omnino inesse nisi naturae, etiamsi non sit origine attractum, sed voluntate commissum. Sive quippe angeli, sive hominis peccatum, manifestum est inesse vel angelo vel homini: quis autem sic exorbitet a rerum natura, ut hominem vel angelum neget esse [PL45.1336] naturam? Quid est item quod clausis oculis loqueris? Quid est, rogo, quod dicis, nec concupiscentiam peccatum esse? Itane contra Apostolum te disputare non vides? Ille namque peccatum esse concupiscentiam, satis omnino monstravit, ubi ait, Peccatum non cognovi nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Quid hoc testimonio clarius, quid tua sententia vanius dici potest?

CCXI. JUL. Et ut quae sunt acta repetamus: inimicam esse justitiae Dei opinionem traducis, tam praeceptorum Dei, quam judiciorum ejus attestatione monstravi.

AUG. Inimicos vos potius esse justitiae Dei, quem facitis super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum injuste posuisse grave jugum (Eccli. XL, 1), dum negatis originale peccatum, et testimonio Scripturarum, et ipsis calamitatibus parvulorum, quae in paradiso nisi vestro non possent esse, monstratum est.

CCII. JUL. Concupiscentiam autem carnis ad conciliandum sexibus fecunditatis negotium, a Deo inditam creatore corporum, non nisi a Manichaeo accusari, scriptorum ejus insertione perdocui.

AUG. Concupiscentiam carnis, quam malam esse docet Scriptura divina, per illam quippe caro concupiscit adversus spiritum. (Galat. V, 17), vos adjuvantes Manichaeos, Deo coaeternae genti tribuere tenebrarum, dum non vultis eam pertinere ad originale peccatum, et in Dei paradiso audetis insuper collocare evidentissimis documentis, et divinae auctoritatis et sobriae rationis ostendimus.

CCXIII. JUL. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.

AUG. Non esse Ambrosium Manichaeum, qui fidei catholicae invictissimus et Manichaeos prostravit et vos, qui dixit discordiam carnis et spiritus, ubi per tuam susceptam caro concupiscit adversus spiritum, per primi hominis praevaricationem in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII), etiam testimonio tui principis eumdem laudantis episcopum, convictus atque contortus cogeris confiteri.

CCXIV. JUL. Te autem liberi arbitrii negatorem, et Dei nascentium conditoris, sententiae tuae discussione patefeci.

AUG. Me non esse liberi arbitrii, quod tu extollendo praecipitas, negatorem, sed potius defensorem Dei gratiam confitendo, quod arbitrium tu decipis in tua virtute fidendo, innumerabilia sacra testimonia proclamant: nosque non negare Deum nascentium conditorem, sed vos negare Deum nascentium salvatorem, ea quae utrique diximus, legentibus indicabunt.

CCXV. JUL. Malam autem a vobis pronuntiari naturam, ejus sententiae, quam tu uno verbo conclusurum [PL45.1337] te promiseras, explicatione convici.

AUG. Naturam humanam non malum esse, sed ei malum inesse monstravi: unum horum docens per ejusdem naturae substantiam et ejus substantiae conditorem Deum; alterum, per ejusdem naturae miseriam et ab eadem miseria salvatorem Deum. Te autem ratiocinationem meam non potuisse dissolvere, etsi non tibi respondissem, lector posset diligens et intelligens invenire.

CCXVI. JUL. Atque ideo etiam tardissimis ad intelligendum vel tuo favore deceptis liquere confido, te Manichaei solum aversari nomen; caeterum ex omni fide cum cunctis traducis sectatoribus, non minus spurcis quam stolidis ejus inhaerere dogmatibus.

AUG. Aliud et contra est omnino quam putas, quod liquere etiam tardissimis dicis. Illud namque potius etiam tardissimis liquet, si legendis utriusque nostrum scriptis intentam curam non graventur impendere, me demonstrasse, non solum quod ego sim Manichaeorum [PL45.1338] inimicus errori, eorumque nefaria dogmata Deo veritatis opitulante subverterim; sed etiam quod vos Manichaeorum tantum adjuvetis insaniam, ut se omnino gloriarentur invictos, nisi catholica fide, quam Deo miserante defendimus, non per vos, vel a vobis, sed vobiscum potius vincerentur. Te autem ideo me unum elegisse, cui Manichaeorum nomine et crimine, quanto crebrius, tanto conviciareris odiosius, quia eo modo putasti catholicam, quae vos arguit, fundatissimam fidem, et clarorum atque sanctorum defensorum ejus notissimam multitudinem, qui ea quae didicimus et docemus, didicerunt atque docuerunt, sine invidia te posse destruere, horrore nefandi nominis, non objecti criminis veritate. Sed firmum fundamentum Dei stat: novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Verba vero libri mei, quae tibi quasi refellenda proposueras, quomodo quibusdam paucissimis quasi ad speciem pugnae qualiscumque tentatis, multo plura caetera, diffusa atque interfusa tua nebulosa loquacitate vitaveris, interim quia longum est hic ostendere, ut per se ipsum advertat et inveniat, dimitto lectori.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1308-1338 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22