Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Titum (1/3)

Prologus

[PL26.555A] 685-686 Licet non sint digni fide, qui fidem primam irritam fecerunt, Marcionem loquor et Basilidem, et omnes haereticos qui vetus laniant Testamentum: tamen eos aliqua ex parte ferremus, si saltem in novo continerent manus suas: et non auderent Christi (ut ipsi jactitant) boni Dei Filii, vel evangelistas violare, vel apostolos. Nunc vero cum et Evangelia ejus dissipaverint, et apostolorum epistolas, non Apostolorum Christi fecerint esse, sed proprias, miror quomodo sibi Christianorum nomen audeant vindicare. Ut enim de caeteris Epistolis taceam, de quibus quidquid contrarium suo dogmati viderant, eraserunt, nonnullas integras repudiandas crediderunt: ad Timotheum videlicet utramque, ad Hebraeos, et ad Titum, quam nunc conamur exponere. Et siquidem redderent [PL26.555B] causas, cur eas Apostoli non putarent, tentaremus aliquid respondere, et forsitan satisfacere lectori. Nunc vero cum haeretica auctoritate pronuntient et dicant: Illa epistola Pauli est, haec non est; ea auctoritate refelli se pro veritate intelligant, qua [PL26.556A] ipsi non erubescunt falsa simulare. Sed Tatianus Encratitarum patriarches, qui et ipse nonnullas Pauli epistolas repudiavit, hanc vel maxime, hoc est, ad Titum, Apostoli pronuntiandam credidit; parvipendens Marcionis et aliorum, qui cum eo in hac parte consentiunt, assertionem. Scribit igitur Apostolus, o Paula et Eustochium, de Nicopoli quae in Actiaco littore sita, nunc possessionis vestrae pars vel maxima est; et scribit 687-688 ad Titum discipulum suum, et in Christo filium quem Cretae reliquerat ad Ecclesias instruendas: praecepitque ei, ut cum e duobus Artemas, seu Tychicus Cretam fuerit appulsus, ipse Nicopolim veniat. Justum quippe [Al. quia] erat, ut ille qui dixerat, sollicitudo mea omnium Ecclesiarum: et qui Evangelium Christi usque ad Illyricum de Jerosolymis proficiscens, fundaverat, [PL26.556B] non pateretur et sui et Titi absentia Cretenses esse desertos; a quibus primum idololatriae semina pullularunt: sed mitteret eis pro se et Tito Arteman, vel Tychicum, quorum doctrina et solatio confoverentur.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 26, coll. 555A-556B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22