Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Danielem (3/4)

(Vers. 14.) Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est, et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum. Intellexit se propria responsione esse deceptum: et quod causa insidiarum esset invidia. Itaque ne contra suam legem facere videretur, non auctoritate regia, sed ratione atque consilio vult [PL25.525C] Danielem de discrimine liberare. Et intantum nititur, et laborat, ut rex potentissimus usque ad solis occasum cibum non accipiat: et illis tanta in malo pertinacia est, ut nec voluntate regis moveantur, nec injuria.

(Vers. 15.) Viri autem illi intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. Sicut rex intelligebat principes accusare propter invidiam: sic et illi intelligebant regis animum, quod vellet Danielem de praesenti morte eruere. Unde juxta legem Medorum atque Persarum, dicunt regis jussa non posse fieri irrita.

(Vers. 16.) Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, [PL25.525D] et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te. Cedit multitudini, et consentientibus adversariis, mortem amici [Al. inimici] non audet negare: quodque ipse obtinere non potuit, Dei tradidit potentiae. Nec ambigue loquitur: ut dicat, si potuerit liberare te; sed audacter, et confidenter: Deus, inquit, tuus quem colis semper, ipse te liberabit. Audierat enim tres pueros qui inferioris a Daniele gradus erant, flammas vicisse Babylonias; et Danieli multa mysteria revelata, unde et diligebat [PL25.526A] eum, hominemque 661 captivum habebat in honore maximo.

Allatusque est lapis unus, et positus super os laci, quem obsignavit rex annulo suo, etc. Obsignavit annulo suo lapidem, quo os laci claudebatur: ne quid contra Danielem moliantur inimici. Credidit enim eum Dei potentiae: et qui de leonibus securus est; de hominibus pertimescit. Obsignat autem et annulo optimatum suorum, ne quid suspicionis contra eos habere videretur.

(Vers. 18.) Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, etc. Quanta regis benevolentia, ut cibum nec die nec nocte caperet; somnum oculis non concederet: sed cum periclitante propheta ipse penderet affectu. Si autem rex nesciens Deum, hoc [PL25.526B] facit pro altero, quem vult de discrimine liberari: quanto magis nos pro peccatis propriis inedia et vigiliis debemus Deum ad clementiam flectere.

(Vers. 19.) Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit. Lacum vocat depressam in altum foveam, vel arentem cisternam, in qua leones nutriebantur. Festinus autem primo diluculo pergit ad lacum, credens eum vivere. Lacus autem Latine, aquarum dulcium congregatio nuncupatur, ut lacus Benacus [Al. Venacus], et Larius, et caeteri, quem Greci λίμηνην, id est, stagnum vocant.

(Vers. 20.) Appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum. Cordis affectum lacrymis indicat; et oblitus regiae dignitatis, [PL25.526C] victor ad captivum, dominus currit ad servum.

Daniel serve Dei viventis. Viventem vocat, ad distinctionem deorum gentilium, qui simulacra sunt hominum mortuorum.

Deus tuus cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus? Non quod dubitet de Dei potentia, de quo supra dixerat: Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te; sed ambiguam sententiam temperat, ut cum Daniel illaesus apparuerit, quanto res incredibilior est, tanto adversum principes justior indignatio sit.

(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.

(Vers. 22.) 662 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, etc. Non leonum feritas immutata est: sed rictus eorum, et rabies conclusa est ab angelo, et idcirco clausa, quia prophetae bona opera praecesserant: ut non tam gratia liberationis sit, quam justitiae retributio. Has autem voces, omnis sanctus vir proferat qui ereptus est de ore leonum invisibilium, et de lacu inferni: quia credidit in Deum suum.

(Vers. 25.) Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis habitantibus in universa [PL25.527A] terra: Pax vobis multiplicetur. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum. Ipse liberator atque salvator, faciens signa, et mirabilia in coelo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum. Sicut Nabuchodonosor scribentem linguis et gentibus, quidam interpretatus est in contrarias fortitudines, ita et Darium interpretatur, quod omnes ad poenitentiam provocet. Et quaerit [Al. quaeritur] utrum hoc in isto mundo futurum sit, an in altero, vel certe post alios mundos. Quae nos pro deliramentis, et cassis ducentes fabulis, hoc solum dicimus: ideo signa fieri per servos Dei apud barbaras [PL25.527B] nationes, ut unius Dei cultus, et religio praedicetur.

(Vers 28.) Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae. Ergo quod supra legimus in fine primae visionis: Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis, non vitae illius tempus accipiendum est. Siquidem in ultima legimus visione: Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danielis cognomento Balthasar: sed hoc significatur, quod usque ad primum annum Cyri regis, qui Chaldaeorum destruxit imperium, Daniel potens fuerit in Chaldaea: postea vero a Dario in Medos translatus sit.

(Cap. VII.---Vers. 1.) Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visio autem capitis [PL25.527C] ejus in cubili suo. Et somnium scribens, brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait. Haec pericope, 663 quam nunc conamur exponere, et sequens, de qua dicturi sumus, priores sunt, juxta historiam, quam duae superiores. Ista enim et sequens, primo et tertio anno Balthasar regis accidisse memorantur (Jer. XXXIX). Illa autem quae ante superiorem lecta est, novissimo anno, immo novissima die regni Balthasar scribitur. Et hoc non solum in Daniele, sed in Jeremia quoque et Ezechiele legimus (Ezech. XVII): sicut in locis ipsis, si vita comes fuerit, docere poterimus. Sed in superioribus ordo sequitur historiae: quid sub Nabuchodonosor et Balthasar, et Dario, sive Cyro mirabilium signorum acciderit. In his vero narrantur somnia quae singulis [PL25.527D] sint visa temporibus: quorum solus propheta conscius est, et nullam habent apud barbaras nationes signi vel revelationis magnitudinem; sed tantum scribuntur, ut apud posteros eorum quae visa sunt, memoria perseveret.

(Vers. 2, 3.) Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Quatuor ventos coeli, quatuor arbitror angelicas potestates, quibus principalia regna commissa [PL25.528A] sunt, juxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes: quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII, 8). Mare autem mundum istum, saeculumque significat, salsis amarisque fluctibus redundantem: sicut Dominus in parabola sagenae missae in mare interpretatur (Matth. XIII). Unde et draco rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cujus secundum David in mari confringuntur capita (Psal. LXXIII). Et in Amos legimus: Si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eum (Amos IX, 3). Quatuor autem bestias, quae ascendebant de mari, et erant diversae inter se, angelo disserente noscamus. [PL25.528B] Hae, inquit, quatuor bestiae magnae, quatuor regna consurgent de terra. Quatuor autem venti qui pugnabant in mari magno, ideo venti coeli esse dicuntur: quia unusquisque angelus facit pro eo regno quod sibi creditum est. Et hoc notandum, quod regnorum 664 feritas atque crudelitas bestiarum nomine demonstretur.

(Vers. 4.) Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae. Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit (Al. steterit), et cor ejus datum est ei. Regnum Babylonium propter saevitiam, et crudelitatem, sive propter luxuriam, et vitam libidini servientem, non leo, sed leaena appellatur. Aiunt enim hi qui de bestiarum scripsere naturis, leaenas esse ferociores, maxime [PL25.528C] si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Quod autem habebat alas aquilae, superbiam significat regni potentissimi, cujus princeps loquitur per Isaiam: Super sidera coeli ponam thronum meum: et ero similis Altissimo (Isai. XIV). Unde dicitur ad eum: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham (Abdia.). Alioquin, ut leo inter bestias, ita aquila inter aves regnum tenet. Sed et hoc dicendum, aquilam multo tempore vivere, et regnum Assyriorum multis aetatibus fuisse dominatum. Quod autem evulsae sunt alae ejus, id est, leaenae, sive aquilae, caetera regna significat, quibus prius imperabat, et volitabat in mundo. Et sublata est, inquit, de terra; subverso videlicet imperio Chaldaeorum. Quodque sequitur: Et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est [PL25.528D] ei, si de Nabuchodonosor intelligimus, perspicuum est quod postquam perdidit regnum, et potentia ejus ablata est, rursum in pristinum statum restitutus sit, et non leaenam, sed hominem se esse didicerit, et cor receperit quod amiserat. Sin autem generaliter de regno Chaldaeorum hoc sentiendum est, quod interfecto Balthasar, et Medis Persisque imperio succedentibus, Babylonii homines, et humilis fragilisque naturae se esse intellexerint. Nota ordinem: qui in imagine caput aureum dicitur, hic leaena appellatur.

[PL25.529A] (Vers. 5.) Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit, et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus; et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Bestia secunda urso similis, ipsa est de qua in visione statuae legimus (Supra II, 32): Pectus ejus et brachia de argento, haec ob duritiam, et ferocitatem urso comparatur. Rigidum enim et parcioris victus in morem Lacedaemoniorum, 665 regnum Persarum fuit: ita ut in pulmento sale uteretur et cardamo. Legamus Cyri majoris infantiam (Educationem sive institutionem). Quodque dicitur: In parte una stetit, sic Hebraei interpretantur, nihil eos adversum Israel crudele gessisse. Unde et in Zacharia Propheta, equi albi appellantur (Zach. I). Tres autem ordines, sive versus qui erant in ore ejus, et in [PL25.529B] dentibus, quidam sic interpretatus est, ut regnum Persarum in tres principes diceret fuisse divisum: sicut in περικοπῆι Balthasar et Darii legimus, tres fuisse principes, qui centum viginti satrapis praefuerint. Alii autem, tres reges post Cyrum fuisse Persarum autumant, et quae illis sint nomina reticent. Nos vero cum post Cyrum qui regnavit annis triginta, sciamus apud Persas regnasse Cambysen filium ejus, et fratres magos, et deinceps Darium, cujus secundo anno coeptum est aedificari templum in Jerusalem. Quintum, Xerxem filium Darii: sextum, Artabanum: septimum, Artaxerxem, qui μακρόχειρ, id est, longimanus cognominatus est: octavum, Xerxem: nonum, Sogdianum: decimum, Darium cognomento νόθον: undecimum, Artaxerxem, [PL25.529C] qui appellatus est μνήμων, id est, recordans: duodecimum, alium Artaxerxem, qui et ipse cognominatus est Ochus: tertium decimum, Arsen, Ochi filium: quartum decimum, Darium Arsami filium, qui ab Alexandro Macedonum rege superatus est: Quomodo tres reges Persarum fuisse dicemus? nisi forte eligamus aliquos saevissimos, quos ex historiis reperire non possumus. Ergo tres ordines in ore regni Persarum, et in dentibus ejus, tria regna debemus accipere, Babyloniorum, Medorum, atque Persarum: quae in unum redacta sunt regnum. Quodque infertur. Et sic dicebant ei: comede carnes plurimas, illud tempus significat, quando sub Assuero, quem Septuaginta Artaxerxem vocant, ad suggestionem Aman Agagitae, una die omnes Judaei [PL25.529D] jussi sunt trucidari (Esther. III). Et pulchre non ait, devorabat eos; sed, sic dicebant ei: ut conatus tantum fuerit, et nequaquam rei exitus sit consecutus.

(Vers. 6.) Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat avis quatuor 666 super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Tertium regnum Macedonum, de quo in statua legimus: Venter et femora ejus ex aere, pardo bestiae velocissimae et ὁρμητικῆι comparatur, quae praeceps fertur ad sanguinem, et saltu in mortem [PL25.530A] ruit. Et alas habebat quatuor. Nihil enim Alexandri victoria velocius fuit, qui ab Illyrico, et Adriatico mari usque ad Indicum Oceanum, et Gangem fluvium, non tam praeliis, quam victoriis percurrit, et in sex annis partem Europae, et omnem sibi Asiam subjugavit. Quatuor autem capita eosdem dicit duces ejus, qui postea successores regni exstiterunt, Ptolomaeum, Seleucum, Philippum, Antigonum. Quodque additur: Et potestas data est ei, ostendit, non Alexandri fortitudinis, sed Domini voluntatis fuisse.

(Vers. 7.) Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Quartum [PL25.530B] quod nunc urbem tenet terrarum, imperium Romanorum est, de quo in statua dicitur: Tibiae ejus ferreae: pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis; et tamen ipsius ferri ex parte nunc meminit, dentes ejus ferreos, et magnos esse contestans. Satisque miror, quod cum supra leaenam, et ursum, et pardum, in tribus regnis posuerit, Romanum regnum nulli bestiae compararit: nisi forte ut formidolosam faceret bestiam, vocabulum tacuit, ut quidquid ferocius cogitaverimus in bestiis, hoc Romanos intelligamus. Hoc quod hic tacitum est, Hebraei in Psalmis dictum putant; Devastavit eam aper de silva; et singularis ferus depastus est eam (Ps. LXXIX, 14). Pro quo in Hebraeo habet: Omnes bestiae agri laceraverunt eam; dum in uno imperio Romanorum, omnia [PL25.530C] simul regna cognoscimus, quae prius fuerant separata. Illud autem quod sequitur: Comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, significat omnes nationes, vel interfectas ab eis, vel tributo, et servituti subjugatas.

Dissimulis autem erat caeteris bestiis quas videram prius [Vulg. ante eam]. In prioribus enim bestiis singula formidinum signa, in hac omnia sunt.

667 Et habebat cornua decem. Porphyrius duas posteriores bestias, Macedonum et Romanorum, in uno Macedonum regno ponit, et dividit: Pardum volens intelligi ipsum Alexandrum: bestiam autem dissimilem caeteris bestiis, quatuor Alexandri successores, et deinde usque ad Antiochum cognomento Epiphanen, decem reges enumerat, qui fuerunt saevissimi: [PL25.530D] ipsosque reges non unius ponit regni, verbi gratia, Macedoniae, Syriae, Asiae, et Aegypti, sed de diversis regnis unum efficit regnum ordinem, ut videlicet ea quae scripta sunt: Os loquens ingentia, non de Antichristo, sed de Antiocho dicta credantur.

(Vers. 8.) Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis et vulsa sunt a facie ejus. Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Frustra Porphyrius cornu parvulum, [PL25.531A] quod post decem cornua ortum est, Epiphanen Antiochum suspicatur, et de decem cornibus tria evulsa cornua, sextum Ptolemaeum cognomento Philometorem, septimum Ptolemaeum Evergetem, et Artarxiam regem Armeniae, quorum priores multo antequam Antiochus nasceretur, mortui sunt. Contra Artarxiam vero dimicasse quidem Antiochum novimus: sed illum in regno pristino permansisse. Ergo dicamus quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt: in consummatione mundi, quando regnum destruendum est Romanorum, decem futuros reges, qui orbem Romanum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, qui tres reges de decem regibus superaturus sit, id est, Aegyptiorum regem, et Africae et Aethiopiae, sicut [PL25.531B] in consequentibus manifestius dicemus. Quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittent. Et ecce, ait, oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto. Ne eum putemus juxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse, vel daemonem; sed unum de hominibus, in quo totus satanas habitaturus sit corporaliter. Et os loquens ingentia (II. Thes. II). Est enim homo peccati, filius 668 perditionis, ita ut in templo Dei sedere audeat, faciens se quasi Deum.

(Vers. 9.) Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda. Thronus ejus flammae ignis: rotae ejus ignis accensus: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. [PL25.531C] Simile quid et in Joannis Apocalypsi legimus (Apoc. IV, 2 et seqq.). Post haec statim sui in spiritu, et ecce thronus positus erat in coelo, et super thronum sedens, et qui sedebat, similitudinem habebat lapidis jaspidis et sardini, et iris erat in circuitu throni similis aspectui smaragdino, et circa thronum alii throni viginti quatuor et super viginti quatuor thronos, viginti quatuor senes sedentes, amicti vestibus candidis, et super capita eorum corona aurea, et de throno egrediebantur fulgura, et voces, et tonitrua. Et septem lampades ardentis ignis in conspectu throni, quae septem sunt spiritus Dei. Et in conspectu throni, sicut mare vitreum simile chrystallo. Multi igitur throni quos vidit Daniel, hi mihi videntur esse, quos Joannes viginti quatuor thronos nuncupat. Vetustus autem dierum ille est, qui apud Joannem [PL25.532A] solus in throno sedet. Filius quoque hominis, qui venit ad vetustum dierum, ipse est qui apud Joannem leo dicitur de tribu Juda (Apoc. V); radix David, et caetera his similia: Hos thronos esse reor, de quibus Paulus Apostolus loquitur: Sive throni, sive dominationes (Coloss. I, 16). Et in Evangelio legimus: Vos autem sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. X, 28). Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut aeterni judicis habitus demonstretur. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus, quasi lana munda. Et Salvator transformatus in monte, et gloriam divinae majestatis assumens, in candidis videtur vestibus (Matth. XVII). Quodque capilli ejus lanae mundissimae comparantur, purum ostenditur sincerumque [PL25.532B] judicium, et nullam personam in judicando recipiens. Senex quoque describitur, ut maturitas comprobetur sententiae. Thronus ejus flammae ignis, ut peccatores tormentorum magnitudinem 669 pertimescant, et justi salventur, sic tamen quasi per ignem. Rotae ejus ignis accensus, sive currus ejus. Et in Ezechiel quadrigae sedens inducitur Deus (Ezech. I), et omnia Dei flammea sunt. De quo et alibi dicitur: Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24): ut lignum foenum, stipulam, arsura in die judicii noverimus. Et in Psalmis legimus: Ignis ante eum praecedet, et inflammabit in circuitu omnes inimicos ejus (Ps. XCVI, 3). Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus, ut peccatores traheret in gehennam.

[PL25.532C] (Vers. 10.) Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Non quo iste ministrorum Dei numerus definitus sit, sed quo majorem multitudinem humanus sermo explicare neqniverit. Ista sunt millia, et istae myriades, de quibus in Psalmis legimus: Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis (Ps. LXVII, 18). Et in alio loco: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Ps. CIII, 4). Duplex autem angelorum officium est: aliorum qui justis praemia tribuunt, aliorum qui singulis praesunt cruciatibus.

Judicium sedit, et libri aperti sunt. Conscientiae, et opera singulorum in utramque partem, vel bona, vel mala omnibus revelantur. Bonus liber ille est, quem [PL25.533A] saepe legimus, liber viventium. Malus liber, qui in accusatoris tenetur manu, qui est inimicus, et vindex, de quo et in Apocalypsi legimus: Accusator fratrum nostrorum (Apos. XII, 10). Liber iste terrenus est, de quo et Propheta dicit: In terra scribantur (Jer. XVII, 13).

(Vers. 11.) Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur. Dei judicium venit propter humiliandam superbiam. Idcirco Romanum delebitur imperium, quia cornu illud loquebatur grandia.

Et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus. In uno Romano imperio propter Antichristum blasphemantem, omnia simul regna delenda sunt, 670 et nequaquam terrenum imperium [PL25.533B] erit, sed sanctorum conversatio, et adventus Filii Dei triumphantis, de quo dicitur:

(Vers. 13.) Et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat. Qui in somno Nabuchodonosor, lapis scribitur abscissus sine manibus, et crevisse in montem magnum, et comminuisse testam, ferrum, aes, argentum, et aurum, nunc sub persona filii hominis introducitur, ut assumptio carnis humanae significetur in filio Dei, juxta illud quod in Actibus Apostolorum legimus: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum: sic veniet quaemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Actor. I, 11).

(Vers. 14.) Et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, [PL25.533C] et honorem, et regnum. Totum quod dicitur, oblatum eum omnipotenti Deo, et accepisse potestatem, et honorem, et regnum, juxta illud Apostoli accipiendum est: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Quae cuncta si haeresis Arianorum pio vellet advertere sensu, nequaquam Filio Dei calumniam inaequalitatis moveret.

Et omnes populi [Al. omne populi], tribus, et linguae ipsi servient. Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur, etc. [PL25.533D] Hoc cui potest hominum convenire, respondeat Porphyrius: aut quis iste tam potens sit, qui cornu parvulum, quem Antiochum interpretatur, fregerit atque contriverit? Si responderit Antiochi principes, a Juda Machabaeo fuisse superatos, docere debet quomodo cum nubibus coeli veniat, quasi filius hominis, et offeratur vetusto dierum, et detur ei potestas, et regnum, et 671 omnes populi, tribus ac linguae serviant illi, et potestas ejus aeterna sit, quae nullo fine claudatur.

[PL25.534A] (Vers. 17.) Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna quae consurgent [Vulg. quatuor regna consurgent] de terra. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi. Quatuor regna, de quibus supra diximus, fuere terrena. Omne enim quod de terra est, revertetur interram (Eccl. III, 20): sancti autem nequaquam habebunt terrenum regnum, sed coeleste. Cesset ergo mille annorum fabula.

Et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum, etc. Si hoc de Machabaeis intelligitur, doceat qui ista contendit, quomodo regnum eorum perpetuum sit.

(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur [Al. loquitur]. Sive ut interpretatus est Symmachus: Sermones quasi Deus loquitur, ut qui Dei assumit potentiam, [PL25.534B] verba quoque divinae sibi vendicet majestatis.

Et sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges. Praeliabitur enim Antichristus contra sanctos, et superabit eos: in tantamque erigetur superbiam, ut leges Dei, et caeremonias mutare conetur, et elevetur supra omne quod dicitur Deus, religionem cunctam suae subjiciens potestati.

Et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Tempus, annum significat. Tempora, juxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant. Dimidium autem temporis, sex menses: quibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt, [PL25.534C] ut condemnentur Judaei, qui non credentes veritati, susceperunt mendacium. De quo tempore et Salvator in Evangelio loquitur. Nisi abbreviati essent dies illi, nequaquam salva esset omnis caro (Mat. XXIV, 22). Non convenire haec tempora Antiocho, in extrema visione dicemus.

(Vers. 6.) Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Hoc de Antichristo, id est, de cornu parvulo, quod grandia loquebatur, quia regnum ejus destruendum sit in perpetuum.

672 (Vers. 27.) Regnum autem et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum altissimi, cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. [PL25.534D] Hoc loquitur de Christi imperio, quod sempiternum est.

Huc usque finis verbi. Istius verbi atque sermonis, quem mihi in praesenti visione Dominus revelavit.

(Vers. 28.) Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. Hactenus liber Danielis Chaldaico Syriacoque sermone conscriptus est. Caetera quae sequuntur usque ad finem voluminis, Hebraice legimus.

[PL25.535A] (Cap. VIII.---Vers. 1.) Anno tertio regni Balthasar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id quod videram in principio. Post duos annos superioris revelationis, haec visio. Illa enim in primo anno Balthasar: haec in tertio cernitur. Unde infert: Post id quod videram in principio.

(Vers. 2.) Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Elam regione [Vulg. civitate]. Sive ut Symachus interpretatus est, civitate, a qua etiam regio nomen accepit, ut a Babylone, Babylonii, et ab Elam, Elamitae, pro qua Septuaginta Elimaidem regionem interpretati sunt. Susis autem metropolis est regionis Elamitarum, in qua Daniel secundum historiam Josephi, turrim exstruxit excelsam, et quadro aedificatam marmore, tantaeque magnitudinis [PL25.535B] et pulchritudinis, ut usque in praesens videatur esse nova. In eaque regum Persarum atque Medorum conduntur reliquiae, et custos sive aedituus, ac sacerdos ejudem loci Judaeus est. Cum essem in Susis castro. Non quo castrum ipsa sit urbs, ut diximus, metropolis et potentissima, sed quo tanta firmitate aedificata, ut castrum esse videatur.

Vidi autem in visione me esse super portam Ulai. Pro quo Aquila transtulit, super Ubal Ulai: Theodotio, super Ubal; Symmachus, super paludem Ulai; Septuaginta, super portam Ulai. Sciendum est autem Ulai, nomen esse loci; sive portae, ut in Troja, σκαιὰ porta, 673 et apud Romanos, Carmentalis dicitur: habentes singulae ex propriis causis origines nominum.

[PL25.535C] Et levavi oculos meos et vidi. Quamvis in somnis videantur, quae videntur in umbra, videlicet et imagine: tamen ne ipsa quidem videre possumus.

(Vers. 3.) Et ecce aries unus stabat ante paludem (sive ante portam, quod Hebraice dicitur UBAL) habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Arietem, Darium vocat avunculum Cyri, qui post Astyagen patrem regnavit in Medis. Cornu autem unum excelsius altero atque succrescens, ipsum Cyrum significat, qui post Astyagen avum maternum cum avunculo Dario, quem Graeci κυαξαρεν vocant, Medis imperavit et Persis.

(Vers. 4.) Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra [PL25.535D] meridiem, etc. Non ipsum arietem, Cyrum videlicet, vel Darium, sed ejusdem regni arietem, id est, Darium alterum, qui ultimus potentiae Persicae rex fuit, et quem superavit Alexander Philippi filius rex Macedonum. Quod autem Darius iste rex potentissimus, et ditissimus fuerit, tam Graecae, quam Latinae, ac barbarae narrant historiae.

Et ego intelligebam. Ex superioribus enim visionibus, in quibus secundum regnum per arietem et hircum significatum est, etiam nunc intelligit, [PL25.536A] quod Medorum atque Persarum cernat imperium.

(Vers. 5.) Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram, etc. Ne quis me putet proprium sensum ponere, Gabrielis exponentis visionem prophetae, verba dicamus: Aries, inquit, quem vidisti habere duo cornua, rex Medorum est, atque Persarum. Darius videlicet Arsami filius, in quo Medorum et Persarum regnum destructum est. Porro hircus caprarum, qui veniebat ab occidente, et propter nimiam velocitatem terram tangere non videbatur, Alexander est, rex Graecorum, qui, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et apud Granicum fluvium inito certamine, Darii duces superavit, et ad extremum ipsum 674 percussit arietem, et duo ejus confregit cornua, [PL25.536B] Medos, atque Persas: misitque eum sub pedibus suis, et utrumque cornu suo subjugavit imperio. Cornu autem grande, ipse est rex primus Alexander, quo tricesimo secundo aetatis suae anno mortuo in Babylone, surrexerunt pro eo quatuor duces ejus, qui sibi imperium diviserunt. Aegyptum enim Ptolomaeus Lagi filius tenuit: Macedonas Philippus, qui et Arideus [Al. Arius] frater Alexandri: Syriam, et Babylonem, et omnia regna Orientis, Seleucus Nicanor: Asiae regnavit Antigonus. Sed non, inquit, in fortitudine ejus. Nullus enim magnitudini Alexandri potuit coaequari. Et post multa tempora Syriae rex impudens facie, et intelligens propositiones consurget Antiochus ἑπιφανὴς filius Seleuci, qui et Philopator appellatus est. Qui cum obses fuisset Romae, [PL25.536C] et, nesciente senatu, per dolum cepisset imperium, contra Ptolomaeum Philometorem dimicavit, hoc est, contra Meridiem, et contra Aegyptios. Rursumque ad Orientem, et contra eos qui res novas in Perside moliebantur; ad extremum contra Judaeos dimicans, capta Judaea, ingressus est Jerosolymam; et in templo Dei simulacrum Jovis Olympii statuit: et usque ad fortitudinem coeli, id est, filios Israel, qui angelorum vallabantur auxilio, erexit magnificentiam suam, ita ut de sanctis plurimos idololatriae subjiceret; et velut stellas coeli conculcaret pedibus suis. Atque ita factum est, ut Meridiem, et Orientem, id est Aegyptum et Persidem suo teneret imperio. Quodque ait: Usque ad principem fortitudinis magnificatus est, hoc significat, quod erectus sit contra Deum, et [PL25.536D] sanctos illius persecutus sit; et tulerit ἐνδελεχισμὸν, id est, juge sacrificium, quod mane offerebatur, et vespere, et polluerit atque dejecerit locum sanctificationis ejus. Et hoc non sua virtute, sed propter peccata populi. Atque ita factum est, ut veritas prosterneretur in terram, et, cultu idolorum florente, Dei religio conquiesceret.

(Vers. 13.) Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio, cui loquenti. Pro altero nescio quo, quod Symmachus interpretatus est [PL25.537A] τινί ποτε, quem et nos secuti sumus, Aquila et 675 Theodotio, et LXX () φελμονὶ, ipsum verbum Hebraicum posuerunt. Nomen ergo angeli tacens, generaliter unum quemlibet de angelis indicavit.

Usquequo visio et juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Unus angelus interrogat alterum angelum usque ad quod tempus Dei judicio sub Antiocho rege Syriae, templum futurum sit desolatum, et simulacrum Jovis staturum in templo Dei, juxta id quod subjunxit, dicens: Et sanctuarium et fortitudo conculcabitur.

(Vers. 14.) Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane dies duo millia trecenti, et mundabitur sanctuarium. Legamus Machabaeorum libros, et Josephi historiam, [PL25.537B] ibique scriptum reperiemus, centesimo quadragesimo tertio anno a Seleuco, qui primus regnavit in Syria post Alexandrum, ingressum Antiochum Jerosolymam, et universa vastasse, reversumque anno tertio, in templo posuisse statuam Jovis, et usque ad Judam Machabaeum, id est, usque ad annum centesimum quadragesimum octavum, per annos vastitatis Jerusalem sex, contaminationis autem templi tres, duo millia trecentos dies, et tres menses esse completos; post quos templum purgatum est. Quidam pro duobus millibus trecentis, duo millia ducentos legunt: ne sex anni, et tres menses superesse videantur. Hunc locum plerique nostrorum ad antichristum referunt, et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo in veritate dicunt esse [PL25.537C] complendum. Quod autem infert: Mundabitur sanctuarium, Judae Machabaei significat tempora, qui de vico Modin fratribus ac propinquis secum annitentibus, et multis de populo Judaeorum, Antiochi duces superat juxta Emaus, quae nunc Nicopolis dicitur. Quod audiens Antiochus qui contra principem principum surrexerat, id est, Dominum dominantium, et regem regum in Elimaide, quae regio Persarum est, templum Dianae spoliare cupiens, quod habebat pretiosa 676 donaria, et ibi quoque amisso exercitu, sine manibus contritus est, id est, tristitiae morbo periit. Vespere autem et mane, successionem diei noctisque significat.

(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat [PL25.537D] visionem per picturam, et imaginem, et illius intelligentiam nesciebat. Non ergo omnis qui videt intelligit: quomodo si Scripturam sanctam legamus oculis et corde non intelligamus.

[PL25.538A] Et ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Non enim viri sunt angeli, sed in specie videntur virorum. Sicut Abraham ad quercum Mambre tres visi sunt viri (Gen. VIII), qui utique viri non erant; e quibus unus adoratur ut Dominus. Unde et Salvator loquitur in Evangelio: Abraham vidit diem meum; vidit et laetatus est (Joan. VIII, 56).

(Vers. 16 et 17.) Et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam [Vulg. istum] visionem. Et venit et stetit juxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui in faciem meam. Virum istum qui praecepit Gabrieli ut Danielem faceret intelligere visionem, Judaei Michaelem autumant. Consequenter autem quia visio de praeliis erat, regumque certaminibus, immo regnorum successionibus, [PL25.538B] Gabriel, qui praepositus est praeliis huic officio mancipatur. Gabriel enim in linguam nostram vertitur fortitudo, vel robustus Dei. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam, et ad Mariam (Luc. I). Et postea in Psalmis legimus de Domino triumphante: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio; ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 8). Ubicumque autem medicina, et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio; vel medicina Dei: si cui tamen placet Tobiae librum recipere. Porro ubi populo prospera promittuntur, et ἰλασμὸς, quod nos vel propitiationem, vel 677 expiationem possumus dicere, [PL25.538C] necessaria est, Michael, dirigitur, qui interpretatur quis sicut Deus? hoc videlicet nominis interpretatione significante, quod in Deo sit medicina vera.

Et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio, etc. Ezechiel, et Daniel, et Zacharias: quia saepe inter angelos esse se cernunt [Al. cernuntur], ne eleventur in superbiam, et angelicae vel naturae, vel dignitatis se esse credant, admonentur fragilitatis suae, et filii hominum nuncupantur, ut homines se esse noverint.

(Vers. 18.) Et tetigit me; et statuit me in gradu meo. Dixitque mihi, etc. Propheta qui pavore lapsus, quadrupes et pronus jacebat in terra: ad tactum [PL25.538D] angeli erigitur, ut possit absque formidine audire et intelligere quae dicuntur.

(Vers. 26.) Tu ergo signa Visionem: quia post dies multos erit. Exposita Gabriel Angelus Visione, quam [PL25.539A] supra ut potuimus disseruimus, ponit in fine: Tu ergo signa Visionem: quia post dies multos erit. Ex verbo ostendens signaculi, obscura esse quae dicebantur, et non patere multorum auditui, nec posse ante intelligi, nisi rebus et operibus impleantur.

(Vers. 27.) Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies. Cumque surrexissem, faciebam opera regis. Hoc est illud, quod in Genesi de Abraham legimus: quod postquam Dominum audierit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit (Gen. XVIII). Ergo Daniel ad visionis horrorem languisse, et aegrotasse se dicit: et cum surrexisset, fecisse opera quae sibi a rege fuerant imperata, reddens omnibus omnia, et Evangelicum illud sciens: Reddite quae sunt Caesaris [PL25.539B] Caesari, et quae sunt Dei Deo (Luc. XX, 25).

Et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. Si non erat qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus? Sed quod dicit, hoc est, reges audierat, et eorum nomina nesciebat: futura cognoverat, et quo tempore futura essent, dubius fluctuabat. Itaque quod solum facere poterat, stupebat ad visionem, et Dei scientiae cuncta relinquebat.

(Cap. IX.---Vers. 1.) In anno primo Darii filii Assueri, de semine Medorum, qui imperavit super 678 regnum Chaldaeorum, anno uno regni ejus. Hic est Darius, qui cum Cyro Chaldaeos Babyloniosque superavit, ne putemus illum Darium, cujus anno secundo templum aedificatum est (quod Porphyrius [PL25.539C] suspicatur, ut annos Danielis extendat) vel eum qui ab Alexandro Macedonum rege superatus est. Addit ergo nomen patris, additque victoriam, quia primus de semine Medorum, subvertit regnum Chaldaeorum, ut auferat propter similitudinem nominis, lectionis errorem.

(Vers. 2.) Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. Praedixerat Jeremias septuaginta annos desolationis templi (Jer. LII, 29): post quos rursus veniret populus in Judaeam, et aedificarentur templum et Jerusalem: quae res Danielem non facit negligentem, sed magis provocat ad rogandum: ut quod Deus per suam promisit clementiam, per hujus [Al. horum] impleat preces, ne negligentia [PL25.539D] superbiam, et superbia pariat offensam. Denique in Genesi legimus (Gen. IX), centum viginti annos poenitentiae constitutos ante diluvium: qui quia tanto tempore, hoc est, centum annis, noluerunt agere poenitentiam, nequaquam exspectat ut et viginti alii compleantur: sed infert ante, quod postea fuerat comminatus. Unde et ad Jeremiam dicitur, ob duritiam cordis populi Judaeorum: Ne ores pro populo hoc: quia non exaudiam te (Jer. VII, 16). Et ad Samuel: Usquequo luges super Saul? et ego abjeci eum (I Reg. XVI, [PL25.540A] 1). In cinere igitur et sacco postulat impleri quod promiserat Deus: non quo esset incredulus futurorum; sed ne securitas negligentiam, et negligentia pareret offensam.

(Vers. 4.) Custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Non ergo quod pollicetur Deus statim futurum est; sed in eos sua promissa complet, qui custodiunt mandata illius.

(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus, etc. Peccata populi, quia unus e populo est, enumerat 679 ex persona sua, quod et Apostolum id epistola ad Romanos facere legimus.

(Vers. 8.) Tibi Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio: etc. De quo supra dixerat: Tibi, Domine, justitia; nunc quia Dominus non solum justus, sed et misericors est, dicit: Tibi, Domine, misericordia, ut post sententiam judicantis, eum provocet ad clementiam.

(Vers. 11.) Et stillavit super nos. Non totam in nos effudisti iram, quam ferre non poteramus; sed stillam furoris tui, ut correpti in plaga, reverteremur ad te.

Maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei, etc. In Deuteronomio maledictiones et benedictiones Dei legimus (Deut. XXVII), quae postea [PL25.540C] dictae sunt in monte Garizim, et Hebal, justos super et peccatores.

(Vers. 13.) Omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Grandis duritia, ut in plagis positi, Deum non rogarent, quod et si rogarunt, ideo non rogarunt, quia non sunt reversi ab iniquitatibus suis. Reversio autem ab iniquitate est cogitare veritatem Dei.

(Vers. 14.) Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos, etc. Quando propter peccata corripimur, vigilat super nos Deus, et visitat nos. Quando vero a Deo deserimur, et non judicamur, indignique sumus correptione Domini, tunc dormire dicitur. Unde et in Psalmis legimus: Surrexit [PL25.540D] quasi dormiens Dominus, et quasi crapulatus a vino (Psal. LXXVII). Malitia enim et iniquitas nostra inebriat Deum: quae quando in nobis corripitur, evigilare dicitur, et de sua ebrietate consurgere; ut nos peccato ebrios evigilare faciat justitiae.

(Vers. 15.) Et nunc, Domine Deus noster, etc. Memor est antiqui beneficii, ut ad similem Deum clementiam provocet.

(Vers. 17.) Et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est. Imple opere, quod sermone [PL25.541A] pollicitus es: vicinum tempus desolationis impletur.

(Vers. 18.) Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, etc. Ἀνθρωποπάθως 680 haec loquitur, ut quando exaudimur, inclinare Deus videatur aurem suam: quando respicere nos Deus dignatur, aperire oculos suos: quando vero avertit faciem suam, et oculis ejus et auribus videamur indigni.

(Vers. 20.) Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel: ut [Vulg. et] prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei. Ergo ut supra diximus, non populi tantum peccata, sed et sua replicat; quia unus e populo est: sive humiliter, cum [PL25.541B] peccatum ipse non fecerit, se jungit populo peccatori, ut ex humilitate veniam consequatur. Nota quod hic dixerit, confiterer peccata mea. In multis enim sanctae Scripturae locis confessio, non poenitentiam, sed laudem sonat.

(Vers. 21.) Adhuc me loquente in oratione: ecce vir Gabriel quem videram in visionis principio. Principium vocat praeteritam visionem, quam haec sequitur. Et grandis orationis effectus est; impletaque promissio Domini qui ait: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum (Isai. LVIII, 9). Videtur autem Gabriel, non angelus vel archangelus, sed vir: ut nequaquam sexum, sed nomen virtutis ostenderet.

Cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Volare dicitur, quia (Al. qui) ut vir apparuerit, et [PL25.541C] in tempore sacrificii vespertini: quia oratio prophetae a sacrificio matutino usque ad sacrificium vespertinum perseverarat: et propterea Dei in se flexit misericordiam.

(Vers. 22.) Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque. Tam obscura est visio, ut propheta angeli doctrina indigeat.

Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Nunc ad te missus sum, et egressus sum, non a facie Dei, ut ab eo recederem, sed ut ad te venirem.

(Vers. 23.) Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Ut rogare coepisti, statim impetrasti misericordiam Dei: et egressa est sententia, et ego idcirco missus sum, ut exponerem tibi quae ignoras: [PL25.541D] quia vir desideriorum es, sive amabilis, et Dei amore dignus, ut Salomon appellatus est Idida [Al. Jedida], sive vir desideriorum, quod pro desiderio tuo, Dei secreta audire merearis, et esse conscius futurorum.

681 Tu ergo animadverte Sermonem, et intellige visionem. Si Danieli dicitur: diligenter attende, ut audias et intelligas, quod vides: quid nos facere [PL25.542A] oportet, quorum oculi ignorantiae tenebris, et caligine vitiorum obcaecati sunt.

(Vers. 24.) Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam: ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna: et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus (populus qui eum negaturus est), et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post [PL25.542B] finem belli statuta desolatio: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Et erit in Templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Quia Propheta dixerat: Eduxisti populum tuum, et nomen tuum invocatum est super civitatem tuam, et super populum tuum, propterea ex persona Dei loquitur Gabriel: Nequaquam populus Dei est, sed populus tuus: nec urbs sancta Dei, sed sancta, ut dicis [Al. discas] tibi. Simile quid et in Exodo legimus, quando Deus loquitur ad Moysen: Descende, peccavit enim populus tuus (Exod. XXXII, 7), hoc est, non populus meus, quia me deseruit. Quia igitur postulas pro Jerusalem, et oras pro populo Judaeorum, audi quid in septuaginta annorum hebdomadibus [PL25.542C] futurum sit populo tuo, et urbi tuae quae sequuntur. Scio de hac quaestione ab eruditissimis viris varie disputatum, et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quod senserat. Quia igitur periculosum est de magistrorum Ecclesiae judicare sententiis, et alterum praeferre alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens, cujus expositionem sequi debeat. Africanus in quinto Temporum volumine, de septuaginta hebdomadibus haec locutus 682 ad verbum est. »Capitulum quod in Daniele de septuaginta hebdomadibus legimus multa et mirabilia continet, quae nunc longum est dicere: ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est. Nullique dubium quin de adventu Christi praedicatio sit, qui [PL25.542D] post septuaginta hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas: et annuntiata justitia sempiterna, quae legis justitiam vinceret: et impleta est visio, et prophetia: quia lex et Prophetae usque ad Baptistam Joannem (Luca, XVI). Et unctus est Sanctus sanctorum: quae omnia priusquam Christus humanum corpus assumeret, sperabantur magis [PL25.543A] quam tenebantur. Dicit autem ipse Angelus septuaginta annorum hebdomadas, id est, annos quadringentos nonaginta, ab exitu sermonis, ut respondeatur, et ut aedificetur Jerusalem, vicesimum Artaxerxis regis Persarum annum habere principium. Neemias quippe hujus pincerna (Neem. I), sicut in Esdrae libro legimus rogavit regem, accepitque responsum, ut aedificaretur Jerusalem. Et iste egressus est sermo qui exstruendae urbis, et circumdandae muris daret licentiam: quae usque ad illud tempus vicinarum gentium patebat incursibus. Si quidem ad Cyri regis imperium, qui volentibus reverti Jerosolymam dederat potestatem, Jesus Pontifex et Zorobabel, et postea Esdras Sacerdos, et caeteri qui cum eis proficisci voluerant, Templum et urbem, et muros ejus [PL25.543B] aedificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus, ne impleretur opus, quasi hoc rex non jussisset. Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis: [Ergo captivitas ante regnum Persarum annis 70.] quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Jerusalem, centesimus octogesimus, et quintus annus erat: tunc primum Artaxerxes jussit muros exstrui Jerusalem: cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati: et ex illo tempore si numerare velis septuaginta 683 annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire. Quod si harum principium ab alio tempore voluerimus sumere, et tempora non concurrent, et multa reperiemus contraria. [PL25.543C] Nam si a Cyro, et prima ejus indulgentia, quae Judaeorum est laxata captivitas, septuaginta numerentur hebdomadae, centum et eo amplius inveniemus annos, qui statutum septuaginta hebdomadarum excedant numerum: et multo plus si ex qua die locutus est Danieli angelus: additurque amplior numerus, si captivitatis exordium volueris hebdomadarum habere principium. Permansit enim regnum Persarum, usque ad initium Macedonum, annis ducentis triginta: et ipsi Macedones regnaverunt annis trecentis: atque exinde usque ad annum (ἐκκαιδεκατον) quintumdecimum Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, numerantur anni sexaginta, qui simul faciunt annos quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni. A vicesimo autem anno Artaxerxis [PL25.543D] regis usque ad Christum, complentur hebdomadae septuaginta, juxta lunarem Hebraeorum supputationem, qui menses non juxta solis, sed juxta lunae cursum numerant. Nam a centesimo et quintodecimo anno regni Persarum, quando Artaxerxes rex ejusdem imperii, vicesimum regni sui habebat annum, et erat octogesimae et tertiae Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam [Al. centesimam] secundam Olympiadem, et secundum ejusdem Olympiadis annum, Tiberiique Caesaris annum quintumdecimum, colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos Hebraicos quadringentos nonaginta, juxta lunares (ut diximus) menses. Qui secundum [PL25.544A] illorum supputationem possunt facere per singulos menses dies viginti novem [Al. viginti octo], et semis: ita ut solis circulus per annos quadringentos nonaginta plus habeat dies trecentos sexaginta quinque, et quartam diei partem: et per duodecim menses singulorum annorum undecim dies et quarta diei pars amplius reperiatur. Unde Graeci et Judaei, per octo annos trium mensium ἐμβολίσμους faciunt. 684 Si enim octies undecim, et quartam partem volueris supputare, nonaginta dies, hoc est, tres menses efficies, et in quadringentis septuaginta [Al. quadraginta] quinque annis octonarii reperientur anni quinquaginta novem, et menses tres: qui simul faciunt plus minusve annos quindecim: quos si quadringentis septuaginta quinque annis volueris [PL25.544B] addere, septuaginta annorum facies hebdomadas, hoc est, simul annos quadringentos nonaginta.« Haec Africanus eisdem verbis quibus expressimus locutus est. Transeamus ad Eusebium Pamphili, qui in octavo libro εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως tale nescio quid suspicatur: »Non mihi videtur frustra septuaginta hebdomadarum facta divisio: ut primum diceretur septem, deinde sexaginta duae, et ultima adderetur hebdomas una, quae et ipsa in duas partes secta est. Scriptum est enim: Scies et intelliges ab exitu sermonis: ut respondeatur, et aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomadas septem, et hebdomadas sexaginta duas. Et post alia quae narravit in medio, ponit in fine: confirmabit testamentum plurimis hebdomada [Al. hebdomas] una. Haec non frustra [PL25.544C] et absque inspiratione Dei Angelum respondisse manifestum est. Quae observatio cautam atque sollicitam videtur expetere rationem, ut lector diligenter attendat, et causam divisionis [Al. visionis.] inquirat. Sin autem necesse est nos dicere quod sentimus, juxta aliam expositionem, quae in praesenti versatur lectione, in eo quod Angelus ait: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, non alios arbitramur quam principes, qui post hanc prophetiam, et reversionem de Babylone Judaico populo praefuerunt, hoc est ἀρχιερεῖς, et Pontifices quos Christos, ab eo quod uncti sunt, Scriptura cognominat: quorum princeps fuit Jesus filius Josedec, Sacerdos magnus: et qui fuerunt usque ad adventum Domini Salvatoris. Hosque significat [PL25.544D] vaticinium prophetale, dicens: Ab exitu sermonis, ut respondeatur et aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadae septem, et hebdomadae sexaginta duae, 685 id est, ut septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres a Cyro numerentur. Ac ne videamur procacem tantum ferre sententiam, et non probare quae dicimus, numeremus eos qui post Jesum filium Josedec usque ad adventum Domini populo praefuerunt Christi, id est, uncti in pontificatum. Primus igitur, ut ante jam diximus, post Danielis prophetiam, quaefacta est sub Cyro rege, postquam de Babylone reversus [PL25.545A] est populus, Jesus filius Josedec fuit, sacerdos magnus, et Zorobabel filius Salathiel, qui templi fundamenta jecerunt: impeditoque opere a Samaritis, et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est, quadraginta et novem, in quibus imperfectum opus templi fuit: et quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus separat. Denique et Judaei in Evangelio ex hac opinione [Al. opinatione] loquuntur ad Dominum: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus suscitabis illud (Joan. II, 20)? Tot enim anni sunt a primo anno Cyri regis, qui libertatem dedit volentibus Judaeis reverti in patriam, usque ad sextum annum Darii regis, sub quo templi opus omne completum est. Porro Josephus, [PL25.545B] et alios tres annos addidit, in quibus περίβολοι templi, et quaedam alia quae remanserant perfecta sunt: qui additi quadraginta sex annis, faciunt annos quadraginta novem, id est, septem annorum hebdomadas. Reliquas autem sexaginta duas hebdomadas ab ejusdem Darii septimo anno enumerant. Quo tempore Jesus filius Josedec, et Zorobabel jam majoris aetatis populo praeerant: sub quibus prophetaverunt Aggaeus, et Zacharias: post quos Esdras et Neemias de Babylone venientes, muros urbis exstruxerunt, tenente pontificatum Joachim, filio Jesu, cognomento Josedec: post quem successit in sacerdotium Eliasub, ac deinde Joiade, et postea Joannes: post quem Jaddus, cujus aetate Alexander, rex Macedonum, condidit Alexandriam, 686 ut [PL25.545C] Josephus in Antiquitatum libris loquitur: venitque Jerosolymam, et victimas in templo immolavit. Mortuo autem Alexandro, centesima tredecima Olympiade, anno ducentesimo trigesimo sexto regni Persarum: quod coeperat primo anno quinquagesimae quintae Olympiadis: quo tempore Cyrus rex Persarum, Babylonios, Chaldaeosque superavit, et post mortem Jaddi sacerdotis, qui sub Alexandro templo praefuit, suscepit pontificatum Onias: quo tempore Seleucus, subjugata Babylone, diadema totius Syriae, et Asiae capiti suo imposuit, anno duodecimo mortis Alexandri. In quod tempus supputantur omnes anni a Cyri imperio, ducenti quadraginta octo. Ex qua aetate Scriptura Machabaeorum regnum Graecorum enumerat. Post Oniam praefuit Judaeis pontifex Eleazarus. [PL25.545D] Quo tempore Septuaginta Interpretes Scripturas sanctas Alexandriae dicuntur in Graecum vertisse sermonem: post quem alter Onias, cui successit Simon, quo regente populum, Jesus filius Sirach scripsit librum qui Graece παναρετὸς appellatur, et plerisque Salomonis falso dicitur. Cui successit in pontificatum alius Onias, quo tempore Antiochus Judaeos diis gentium immolare cogebat. Quo mortuo, Judas Machabaeus purgavit templum, et idolorum simulacra contrivit. Cui successit frater Jonathan: [PL25.546A] et post eum rexit populum Simon frater utriusque, in cujus morte ducentesimus septuagesimus septimus regni Syriae impletus est annus: et usque ad hoc tempus, Machabaeorum primus liber historiam continet. Supputanturque a primo anno Cyri regis Persarum, usque ad finem primi Machabaeorum voluminis, et mortem Simonis pontificis, anni quadringenti viginti quinque. Post quem Joannes tenuit Pontificatum, annis viginti novem: quo mortuo Aristobolus, uno anno praefuit populo: qui primus reversus de Babylone, diadema insigne regiae potestatis cum honore pontificatus assumpsit. Hujus successor fuit Alexander, rex 687 pariter, et pontifex, qui rexit populum annis viginti septem: et hactenus, a primo anno Cyri regis, et captivorum [PL25.546B] reditu, qui in Judaeam venire voluerunt, supputantur anni quadringenti octoginta tres: quos septem, et sexaginta duae hebdomadae, id est, sexaginta novem simul efficiunt. Et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum Judaeorum, quos ego nunc arbitror vocari Christos duces. Mortuo autem novissimo eorum Alexandro, huc atque illuc in varias partes absque ullo duce gens Judaeorum seditionibus vexabatur, in tantum ut Alexandra, quae et Salina vocabatur, ejusdem Alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem Hircano filio reservaret: Aristobolo autem alteri filio regnum traderet, quod obtinuit annis decem. Pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem Judaeorum in diversa studia trahentibus, supervenit Cneus Pompeius [PL25.546C] dux Romani exercitus, captaque Jerosolyma, usque ad adyta templi ingressus est, quae vocabantur sancta sanctorum: vinctumque [Al. victumque] Aristobolum Romam misit servans triumpho suo, et pontificatum Hircano fratri ejus tradidit. Tunc primum gens Judaeorum Romanis facta est tributaria. Post quem Herodes filius Antipatris, interfecto Hircano, regnum Judaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena Judaeis praefuit. Qui pontificatum quoque nequaquam juxta legem Moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, nisi ob gratiam et pretium, divinae legis jussa contemnens.« Ponit et aliam idem Eusebius explanationem, quam si voluerimus in Latinum sermonem vertere, extendemus libri magnitudinem. [PL25.546D] Haec est ergo interpretationis ejus sententia: A sexto anno Darii, qui post Cyrum, et Cambysen filium ejus regnavit in Persis, quando templi opera consummata sunt, usque ad Herodem, et Caesarem Augustum, numerat hebdomadas septem et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos 688 octoginta tres: quando Christus, hoc est, Hircanus, novissimus pontifex de genere Machabaeorum, ab Herode jugulatus est, et cessavit juxta legem Dei pontificum successio. Civitatem quoque et ipsum [PL25.547A] sanctuarium sub duce Romano, Romanus vastavit exercitus, sive ipse Herodes, qui per Romanos indebitum in Judaeos arripuit imperium. Quodque infert: Confirmabit enim pactum multis hebdomada [Al. hebdomadis]. Una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, sic interpretatur, quod et Herode regnante apud Judaeam, et Augusto apud Romanos, Christus natus sit, qui tribus annis, et sex mensibus juxta Evangelistam Joannem Evangelium praedicavit, et confirmavit veri Dei cultum multis: haud dubium cum apostolis, et credentibus, quando post passionem Domini in dimidia rursum hebdomada defecit hostia, et sacrificium. Quidquid enim in templo postea factum est, non fuit sacrificium Dei, sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: [PL25.547B] Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Et: Non habemus regem, nisi Caesarem. Quem locum in Chronico ejusdem Eusebii, quem ante annos plurimos in Latinam linguam vertimus, diligens lector plenius edissertum poterit invenire. Quod autem a perfectione templi usque ad decimum Augusti imperatoris annum, quando, interfecto Hircano Herodes Judaeam obtinuit, septem et sexaginta duae hebdomadae, id est, quadringenti octoginta tres supputentur anni, sic possumus approbare: sexagesimae sextae [Lege utrobique septimae]. Olympiadis primo anno, hoc est, Darii sexto, completa est templi aedificatio, et centesimae octogesimae sextae Olympiadis anno tertio, id est, Augusti decimo, Herodes in Judaeos cepit imperium: qui faciunt annos quadringentos [PL25.547C] octoginta tres, per singulas Olympiades, quadriennio supputato. Dicit idem Eusebius, et aliam opinionem, quam ex parte non reprobo: quod plerique unam hebdomadem annorum in septuaginta annos extendant, per singulos hebdomadis annos, decennio supputato. Et volunt a passione Domini usque ad Neronis imperium, annos esse triginta quinque; quando contra Judaeos Romana primum 689 arma commota sunt, et hanc esse dimidiam hebdomadam annorum septuaginta. Postea vero a Vespasiano et Tito, et deinceps quando Jerosolyma templumque succensum est, usque ad Trajanum, alios esse annos triginta quinque, et hanc esse hebdomadem de qua angelus loquitur Danieli: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. In totum [PL25.547D] enim orbem per apostolos Evangelium praedicatum est, qui usque ad illud tempus perseveraverunt, tradentibus ecclesiasticis historiis Joannem evangelistam usque ad tempora vixisse Trajani. Sed nescio quomodo superiores hebdomadas septem, et sexaginta duas, per septenos annos, et hanc unam per denos, id est, septuaginta annis possimus accipere. Haec Eusebius. Hyppolitus autem de eisdem hebdomadibus opinatus est ita: Septem hebdomadas ante reditum populi supputat, et sexaginta duas post reditum, usque ad nativitatem Christi; quarum tempora [PL25.548A] omnino non congruunt. Siquidem regni Persarum ducenti, et triginta supputantur anni, et Macedonum trecenti, et post illos usque ad nativitatem Domini, anni triginta, hoc est, ab initio Cyri regis Persarum usque ad adventum Salvatoris, anni quingenti sexaginta. Novissimam quoque hebdomadam ponit in consummatione mundi, quam dividit in Eliae tempora, et antichristi, ut tribus et semis annis ultimae hebdomadis, Dei notitia confirmetur. De qua dictum est: Confirmabit pactum multis hebdomada una (Dan. IX, 27): Et tribus aliis annis sub antichristo deficiet hostia, et sacrificium. Adveniente autem Christo, et iniquum spiritu oris sui interficiente, usque ad consummationem, et finem perseveret desolatio. Apollinarius autem Laodicenus omni praeteritorum temporum [PL25.548B] se liberans quaestione, vota extendit in futurum, et periculose de incertis profert sententiam. Quae si forte hi qui post nos victuri sunt statuto tempore completa non viderint, aliam solutionem quaerere compellentur, et magistrum erroris arguere. Dicit ergo, ut verbum e verbo interpreter, ne calumniam videar facere non dicenti: In quadringentis nonaginta annis peccata, et omnia 690 quae ex peccatis oriuntur vitia comprimenda: post quae ventura sint bona, et reconciliandum Deo mundum in adventu Christi Filii ejus. Ab exitu enim Verbi, quando Christus de Maria generatus est virgine, usque ad quadragesimum nonum annum, id est, finem septem hebdomadarum, Israelis exspectatam poenitentiam. Postea vero ab octavo Claudii Caesaris anno, contra [PL25.548C] Judaeos Romana arma correpta. Tricesimo enim juxta evangelistam Lucam anno aetatis suae coepit in carne Dominus Evangelium praedicare (Luc. I), et juxta Joannem evangelistam (Joan. II, et XI), per tria paschata duos postea implevit annos, et exinde sex Tiberii supputantur anni, et quatuor C. Caesaris cognomento Caligulae, et octo Claudii, id est, simul anni quadraginta novem, qui faciunt hebdomadas annorum septem. Cum autem quadringenti triginta quatuor anni post hoc fuerint evoluti, id est, sexaginta duae hebdomadae, tunc ab Elia, qui venturus est juxta sermonem Domini Salvatoris (Luc. I), ut restituat cor patrum ad filios, in ultima hebdomade aedificandam Jerusalem, et templum, per annos tres et semis: venturumque Antichristum, et juxta apostolum [PL25.548D] sessurum in templo Dei (II Thess. II), et interficiendum spiritu Domini Salvatoris, postquam contra sanctos dimicaverit: atque ita fieri, ut media hebdomas confirmet testamentum Dei cum sanctis, et rursum media cessationem victimarum esse praenuntiet sub Antichristo, qui ponet abominationem desolationis, id est, idolum et statuam proprii Dei in templo, et erit extrema vastitas, et condemnatio populi Judaeorum, qui spreta veritate Christi, receperunt Antichristi mendacium. Asserit autem idem Apollinarius hanc se temporum capere conjecturam, quia Africanus [PL25.549A] scriptor temporum, cujus supra expositionem posui ultimam hebdomadam in fine mundi esse testetur: nec posse fieri, ut junctae dividantur aetates; sed omnia sibi juxta prophetiam Danielis esse tempora copulanda. Clemens vir eruditissimus, presbyter Alexandrinae Ecclesiae, parvipendens annorum, numerum, 691 a Cyro rege Persarum, usque ad Vespasianum, et Titum imperatores Romanos, septuaginta annorum hebdomadas dicit esse completas, id est, annos quadringentos nonaginta, additis in ipso numero duobus millibus trecentis diebus, de quibus supra diximus: Persarumque, et Macedonum, et Caesarum tempora in his hebdomadibus enumerare conatur, cum juxta diligentissimam supputationem, a primo anno Cyri regis Persarum atque Medorum, in quo imperavit et Darius, usque ad Vespasianum, [PL25.549B] et eversionem templi, supputentur anni sexcenti triginta. Origines cum profuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos, ut quaeramus quod non intelligimus, et quia non habebat locum allegoria, in qua est libera disputatio, historiae veritate conclusus, haec in decimo Stromatum volumine breviter annotavit: »Studiosius requirenda sunt tempora a primo anno Darii filii Assueri usque ad adventum Christi, quot anni sint, et quae in illis gesta dicantur, et videndum est an ea possimus adventui Domini coaptare. »Tertullianus quid dixerit, ex eo libro quem contra Judaeos scripsit, nosse poterimus, cujus verba breviter ponenda sunt: »Unde igitur ostendemus, quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas? [PL25.549C] Numeremus a primo anno Darii, quoniam ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim ei: Intellige, et conjice a prophetatione 692 sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius annis regnavit [PL25.550A] decem et novem; Artaxerxes annis quadraginta; Ochus qui et Cyrus, annis viginti quatuor; Argus anno uno. Darius alius, qui et Melas nominatus est, annos viginti unum. Alexander Macedo annis duodecim. Deinde post Alexandrum (qui et Medis, et Persis regnaverat, quos devicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit) regnavit illic in Alexandria Soter annis triginta quinque: cui successit Philadelphus, regnans annis triginta octo. Post hunc Evergetes regnavit annis viginti quinque: deinde Philopator annis decem et septem, et post hunc Epiphanes annis viginti quatuor. Item alius Evergetes annis viginti novem. Soter annis triginta octo. Ptolemaeus annis triginta septem. Cleopatra annis vigenti mensibus quinque. Item Cleopatra [PL25.550B] conregnavit Augusto annis tredecim. Post Cleopatram Augustus aliis annis quadraginta tribus imperavit. Nam omnes anni Augusti imperii fuerunt numero (Al. anni) quinquaginta sex. Videamus (Al. videmus) autem quoniam in quadragesimo primo anno imperii Augusti, qui post mortem Cleopatrae imperavit, 693 nascitur Christus, et supervixit idem Augustus, ex quo natus est Christus, annos numero quindecim. Et erunt reliqua tempora annorum in diem Nativitatis Christi, in annum Augusti quadragesimum primum, post mortem Cleopatrae, anni quadringenti triginta septem, menses quinque. Unde adimplentur sexaginta duae hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos quadringentos triginta septem, menses sex in diem Nativitatis Christi. Et manifestata [PL25.550C] est justitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est, Christus, et signata est visio, et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam? quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet. Igitur [PL25.551A] quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem, et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant. Post adventum enim, et passionem ejus [Al. Christi], jam non est visio, neque Prophetia [Al. prophetes] quae Christum nuntiet esse venturum. Et post paululum: Videamus, inquit, quid aliae septem, et dimidia hebdomades quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post Augustum enim, qui supervixit post nativitatem Christi, anni quindecim efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus viginti octo. Hujus imperii decimo quinto anno [PL25.551B] patitur Christus, annos 694 habens quasi triginta tres cum pateretur. Item Caius Caesar qui et Caligula, annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim. Nero annis novem, mensibus novem diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti octo. Otho mensibus tribus, diebus quinque. Vitellius mensibus octo, diebus viginti octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos, et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex. Nam imperavit annis undecim, atque ita in diem expugnationis suae, Judaei impleverunt hebdomadas septuaginta praedictas a Daniele.« Hebraei quid de hoc loco sentiant brevi sermone pertringam [Al. perstrinxi], fidem dictorum his a quibus dicta sunt derelinquens. Dicamus igitur παραφραστικῶς, ut sensus manifestior [PL25.551C] fiat. O Daniel, scito quod a die hac qua tibi nunc loquor (erat autem annus primus Darii, qui occidit Balthasar, et regnum Chaldaeorum in Persas Medosque transtulit) usque ad septuagesimam annorum hebdomadam, hoc est annos quadringentos nonaginta, haec populo tuo per partes accident. Primum propitiabitur tibi Deus, quem nunc magnopere deprecaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praevaricatio. Nunc enim urbe deserta, et templo usque ad fundamenta destructo, in luctu est populus constitutus: sed non post grande tempus instaurabitur. Et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus ut aedificetur civitas, et templum instauretur, sed nascatur Christus, id est, justitia sempiterna. [PL25.552A] Et signabitur visio, et prophetia, ut nequaquam propheta inveniatur in Israel, et ungatur sanctus sanctorum. De quo in Psalterio legimus: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae 695 prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Qui et in alio loco dicit de se: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levi XIX, 2). Scito igitur quoniam a die hac qua hunc tibi loquor, et Dei sermone promitto, quod revertatur populus, et Jerusalem instauretur, usque ad Christum ducem, et perpetuam desolationem templi, hebdomadae numerentur sexaginta duae, necnon et aliae septem hebdomadae, in quibus juxta ordinem suum duae res fient, de quibus et ante jam dixi, quod revertatur populus, et aedificetur platea a Neemia et Esdra. In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei [PL25.552B] sententia in angustia temporum, quando rursum destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est, sive ut illi dicunt, non erit illius [Al. illis] imperium, quod putabant se retenturos. Et quid dico de Christo occidendo, et populo penitus deserendo auxilio Dei, cum civitatem, et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus, cum duce venturo Vespasiano? Quo mortuo, transactis septem hebdomadis, id est, annis quadraginta novem, Aelius Hadrianus, et quo postea de ruinis Jerusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Judaeos, Timo Rufo magistro exercitus pugnante, superavit. Et tunc deficiet hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi, et [PL25.552C] finem perseverabit desolatio. Nec nos, inquiunt, moveat, quod primum numerentur septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, et rursum una, quae in duas partes dividitur. Est enim hoc idioma sermonis Hebraici, et antiquorum sermonis Latini, ut ante minorem numerum supputent, et postea majorem. Verbi gratia, non juxta proprietatem linguae nostrae nunc dicimus: Abraham vixit annis centum septuaginta quinque: illi econtrario loquuntur: vixit Abraham annis quinque, et septuaginta, et centum. Non igitur ut legitur ita impletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accipit. Nec ignoramus quosdam illorum dicere, quod una hebdomada, de qua scriptum est: 696 Confirmabit pactum multis [PL25.553A] hebdomada una: dividatur in Vespasiano et in Hadriano: quod juxta historiam Josephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Judaeis fecerint. Tres autem anni et sex menses sub Hadriano supputantur, quando Jerusalem omnino subversa est, et Judaeorum gens catervatim caesa; ita ut Judaeae quoque finibus pellerentur. Haec loquuntur Hebraei, non magnopere curantes a primo anno Darii regis Persarum, usque ad extremam subversionem Jerusalem, quae sub Hadriano eis accidit, supputari Olympiades centum septuaginta quatuor, id est, annos sexcentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas Hebraicas nonaginta novem, et annos tres: quando Cochebas dux Judaeorum oppressus est, et Jerusalem usque ad solum diruta est.

[PL25.553B] (Cap. X.---Vers. 1.) Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli, cognomento Balthasar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem. Intelligentia enim est opus in visione. Et quomodo in fine primae legimus visionis: Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis? Fuisse ergo eum apud Chaldaeos in pristina dignitate purpura byssoque vestitum, usque ad annum primum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe jam Dario mortuo, cujus anno primo septuaginta hebdomadarum sacramenta conoverat; nunc tertio anno regis Cyri haec vidisse narratur. Et verum verbum, et fortitudo magna. Sive [PL25.553C] Dei qui ista facturus est, sive prophetae qui haec intellecturus est.

(Vers. 2.) In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: panem desiderabilem non comedi, et caro, et vinum non introierunt in os meum: sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. Hoc docemur exemplo, tempore jejunii a cibis delicatioribus abstinere (quod ego puto nunc dici panem desiderabilem), nec carnem comedere, nec vinum bibere: 697 insuper et unguenta non quaerere. Qui mos apud Persas et Indos hodie quoque servatur, ut pro balneis utantur unguentis. Tres autem jungit hebdomadas affligens animam suam: ne transitoria et fortuita videatur deprecatio. Secundum Anagogen vero hoc dicendum est quod qui in luctu est, et [PL25.554A] sponsi luget absentiam, non comedit panem desiderabilem, qui de coelo descendit; neque solidum capit cibum, qui intelligitur in carne, nec bibit vinum, quod laetificat cor hominis, nec exhilarat faciem in oleo, juxta illud quod in psalmis legimus: Ut exhilaret faciem in oleo (Ps. CIII, 15). Hoc autem jejunio sponsa impetrabiles facit lacrymas, quando sponsus fuerit ablatus ab ea. Recte quoque Daniel audet Dominum deprecari, quia jam ex parte primo anno regis Cyri, Judaeorum fuerat laxata captivitas.

(Vers. 4.) Die autem vicesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum qui est Tigris. Et Ezechiel juxta fluvium Chobar vidit visionem magnam (Ezech. I). Et Domino Salvatori, et Baptistae [PL25.554B] Joanni super fluenta Jordanis aperiuntur coeli (Mat. III). Unde eorum deliramenta conticescant, qui umbras et imagines in veritate quaerentes, ipsam conantur evertere veritatem, ut flumina, et arbores, et paradisum putent allegoriae legibus se debere subruere.

(Vers. 5.) Et levavi oculos meos, et vidi. Elevatione opus est oculorum, ut visionem mysticam cernere valeamus.

Et ecce vir unus vestitus lineis. Pro lineis, quod interpretatus est Aquila, Theodotio BADDIM posuit, Septuaginta, byssina, Symmachus ἐξαίρετα, id est praecipua. Pro eo autem, quod nos juxta Hebraicum vertimus: ecce vir, Symmachus posuit, quasi vir: non enim vir erat, sed viri habebat similitudinem.

[PL25.554C] Et renes ejus accincti auro obryso. Pro quo in Hebraeo legitur OPHAZ, quod Aquila ita interpretatus est: Et lumbi ejus accincti erant colore ὠφάζ.

698 (Vers. 6.) Et corpus ejus quasi chrysolithus. Pro chrysolitho, qui unus est de duodecim lapidibus qui ponuntur in Logio Pontificis, in Hebraeo habet THARSIS, quod Theodotio et Symmachus eodem verbo interpretati sunt: Septuaginta vero mare appellaverunt, juxta illud quod in psalmo legimus: In spiritu violento confringes naves Tharsis (Ps. XLVII, 8), id est, maris. Et Jonas fugere cupiebat non in Tharsum urbem Ciliciae, ut plerique aestimant, litteram ponentes pro littera, vel Indiae regionem, ut putat Josephus: sed absolute in pelagus (Jon. I).

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 525C-554C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22