1. Mortuo Joseph multiplicantur Israelitae, mortuo Christo Christiani. Audivimus in lectione quae lecta est, fratres charissimi, qualiter mortuo Joseph filii Israel creverunt, et multiplicati sunt nimis, et quasi herba germinaverunt. Quid est hoc, fratres charissimi? Donec viveret Joseph, non referuntur crevisse filii Israel, nec quod multiplicati sunt nimis: sed posteaquam mortuus est, sic germinasse dicuntur sicut herba; cum utique sub patrocinio vel defensione Joseph magis debuerant crescere et multiplicari. Sed haec, fratres charissimi, in illo Joseph figurata sunt; in nostro autem Joseph, id est, Domino Christo, in veritate completa sunt. Prius enim quam moreretur, id est, quam crucifigeretur Joseph noster, pauci in eum crediderunt: posteaquam vero mortuus est et resurrexit, in universo mundo multiplicati sunt, et creverunt Israelitae, id est, populi Christiani. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit, Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit; ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). Postea enim quam per passionem pretiosum granum frumenti mortuum est et sepultum, per universum mundum de uno illo grano messis Ecclesiae pullulavit. Non enim, sicut antea, in Judaea tantum notus est Deus, nec solum in Israel magnum nomen ejus colitur; sed a solis ortu usque ad occasum nomen illius collaudatur.

2. Populus Israel in Aegypto, et anima in carne, sub duobus regibus. Interea mortuo Joseph, surrexit novus rex in Aegypto, qui ignorabat Joseph, et alloquitur ad gentem suam, ut persequantur filios Israel. Dum rex ille viveret qui noverat Joseph, non referuntur afflicti fuisse filii Israel, nec in luto et latere fatigati, nec masculi eorum necati, et feminae vivificatae; sed posteaquam surrexit rex ille qui non noverat Joseph, omnia ista gesta referuntur. Haec enim, fratres, secundum quod dicit Apostolus, in figura contingebant populo Judaeorum: scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Quod in illis carnaliter figurabatur, in nobis spiritualiter adimpletur. Et nos ergo, si diligenter attendimus, intus in nobis in homine interiore haec fieri frequenter agnoscimus. Anima enim nostra aut a legitimo rege regitur, aut a tyranno vastatur. Si enim Deo adjuvante, juste et sancte vivimus, si de castitate, de misericordia et poenitentia, et de caeteris his similibus cogitamus, licet adhuc in Aegypto, id est, in carne simus, tamen a Christo rege gubernamur: et ipse nos regit, et in luto et in latere non consumit, nec nos curis terrenis vel nimiis sollicitudinibus atterit et affligit. Si vero anima nostra coeperit declinare a Deo, et ea quae sunt turpia et inhonesta sectari, tunc prudentia carnis quae inimica est Deo, repudiato rege Christo, subdit infelicia colla tyranno. Quod cum fuerit factum, alloquitur gentem suam, id est, corporeas voluptates; et vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio adversus filios [PL39.1774] Israel, id est, adversus cogitationes sanctas et acceptabiles Deo, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut luto et lateribus affligantur, ut masculos interficiant, et feminas reservent. In masculis intelligitur sensus rationalis, in feminis concupiscentia carnis. Vult ergo diabolus in nobis viros occidere, et feminas reservare, id est, sensum in nobis rationalem ac Deum videntem exstinguere, et quae ad concupiscentiam carnis pertinent reservari.

3. Quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Non nobis haec ad historiam tantum scripta sunt, nec putandum est divinos Libros Aegyptiorum gesta narrare: sed, quae scripta sunt, sicut Apostolus ait, ad nostram doctrinam et commonitionem scripta sunt (Rom. XV, 4); ut tu qui haec audis, et gratiam Baptismi jam consecutus es, et annumeratus es inter filios Israel, et suscepisti in te regem Christum, si post hoc declinare volueris, et pro cupiditate opera saeculi agere, actus terrae, et lutea, id est, luxuriosa explere ministeria, agnoscas et intelligas quia surrexit in te rex alius qui nescit Joseph. Rex utique Aegypti ipse te cogit ad opera sua, non justitiae, sed iniquitati servire: ipse te facit laterem sibi operari et lutum: ipse te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena et luxuriosa flagris et verberibus agit: ipse est qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae elementis pro cupiditate turbari: ipse est rex Aegypti, qui te forum pulsare litibus facit, et pro exiguo terrae cespite propinquos jurgiis fatigare: ipse est qui te persuadet luxuria castitati insidiari, decipere innocentiam, in domo tua quae sunt foeda, foris quae sunt crudelia, intra conscientiam quae sunt flagitiosa committere. Si ergo tales videris esse actus tuos, scito te regi Aegypti militare; id est, non Christi, sed diaboli spiritu agi.]

4. Non sufficit cor malis vacuari, nisi et bonis impleatur. Nos igitur, fratres charissimi, qui ante adventum Domini Salvatoris vasa et domus diaboli fuimus, et per gratiam Christi de potestate ipsius liberari meruimus, quantum possumus, ipso adjuvante, laborare debemus, ne a nobis malis actibus nostris offensus Christus abscedat, et diabolus illo recedente succedat: ne forte cor nostrum vero lumine effugato tenebrosa nox occupet, ne in nobis impleatur illud quod in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec dicit, Revertar in domum meam unde exivi. Et invenit eam scopis mundatam, et adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI, 24-26). Hoc enim, fratres, de Christiano etiam baptizato intelligendum est. Per gratiam Baptismi vacuatur quisque omnibus malis: postea vero cum Dei adjutorio laborare debet, ut impleatur omnibus bonis. Nam si aliquem liberatum a malis, vacuum a bonis invenerit inimicus, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora prioribus. Et ideo unde expulsa est luxuria, introducatur castitas: unde eradicata est avaritia, plantetur eleemosyna: unde malitia vel invidia expellitur, charitas dominetur. Et quia veniens Dominus noster alligavit fortem, id est, diabolum, et vasa ejus, id est, nos de potestate ejus eripuit (Matth. XII, 29); quantum possumus, ipso auxiliante, studeamus, ut illi a quo salvati sumus, toto corde et toto animo usque ad vitae nostrae terminum serviamus. Et quia, expulso diabolo, domum sibi de nobis ubi requiesceret, et vasa in quibus habitaret, facere dignatus est Christus, in domo sua non patiatur injuriam. Nihil ibi inhonestum, nihil sordidum, nihil deprehendat obscurum: sed ita domicilium cordis nostri fide plenum, et vacuum malis omnibus semper inveniat, ut nos non solum frequentius [PL39.1775] visitare, sed etiam jugiter habitare in nobis dignetur; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum

1. Tentationes ingravescunt instante Paschate. Quamvis, fratres charissimi, omni tempore verbum Dei cum grandi desiderio nos oporteat fideliter semper audire, in istis tamen diebus specialiter lectioni divinae insistere, et de salute animae nostrae debemus attentius cogitare: quia licet per totum anni spatium Christianorum populus multis vitiorum fluctibus calliditate diaboli fatigetur, adveniente tamen Paschali solemnitate, majore impetu contra fideles quosque se praeparare consuevit, et gravioribus peccatorum stimulis corda nostra compungere vel inquietare contendit. Sicut enim in diebus istis ad similitudinem diaboli et angelorum ejus rex Pharao et Aegyptiorum populus persequebantur filios Israel, et luto eos ac lateribus affligentes ad amaritudinem perducebant: ita et hoc tempore imminente Paschali solemnitate, quia veros Israelitas qui baptizandi sunt, dolet diabolus de suo exercitu vel possessione discedere, graviores consuevit tribulationes immittere, et majora scandala concitare. Sed nos, si Moysen sequimur, id est, si Legem libenter audimus, et retro respicere vel desiderare Aegyptum nolumus; Pharaone submerso per sacramentum Baptismi, velut per transitum maris Rubri, de ejus potestate vel servitio liberamur.

2. Diabolus non persequitur nisi bonos. Deus bonos, diabolus malos habet ministros suos. Certissimum est, fratres charissimi, quia quomodo tunc Aegyptii filios Israel multis tribulationibus ad amaritudinem perducebant: ita, sicut jam diximus, et in hoc tempore diabolus et angeli ejus fideles Christianos et bonis operibus deditos impugnare vel inquietare non cessant. Hoc tamen scitote, fratres, quia diabolus non persequitur nisi bonos. Malos enim, luxuriosos, cupidos et superbos persequi diabolus non consuevit: amici enim sunt sui, et semper voluntatem illius faciunt. Et in tantum eos non persequitur, ut etiam per illos alios persequatur. Malos enim homines diabolus quasi malleos vel flagella habere consuevit. Denique non persequitur bonos, nisi per malos. Habet ergo Deus ministros suos; habet et diabolus adjutores suos. Deus enim per homines bonos, tanquam per ministros suos, agit omne quod bonum est: diabolus vero per homines malos, velut per satellites suos, exercet omne quod malum est. Deus per bonorum misericordiam nudos vestit: diabolus per malorum avaritiam vestitos exspoliat. Deus per homines bonos discordes ad concordiam revocat: diabolus per impios et superbos eos etiam qui pacem habere videntur, ad scandala vel lites instigat. Et quia longum est ire per singula, ut pro certo agnoscat et intelligat Charitas vestra, quia sicut omne quod bonum est, per bonos homines agit Deus; ita omne quod est crudele et impium, per malos homines consuevit exercere diabolus: denique considerate, fratres, et corporalibus etiam oculis videbitis, quomodo populus diaboli persequitur populum Christi; dum adulteri persequuntur castos, insectantur sobrios ebriosi, humilibus insidiantur superbi, benignos invidi, largos cupidi, et eos qui mansuetudinem vel patientiam retinent, affligere non desinunt iracundi. Et ideo consideret unusquisque conscientiam suam, et si se videt et in cogitatione et in sermone et opere semper quod bonum est diligere et quod honestum est jugiter exercere; ministrum se Dei esse cognoscat et gaudeat. Qui vero se ipsum intus interrogans viderit se quod malum est, non solum cogitare, [PL39.1776] sed etiam dicere vel exercere; adjutorem diaboli se esse intelligat, simul et doleat; et dum adhuc peccatrix et tenebrosa anima in corpore suo tenetur inclusa, cum Dei adjutorio de potestate diaboli se conetur eruere: ne forte si illum malis operibus insistentem mors repentina rapuerit, cum diabolo cujus voluntatem exercuerit, mereatur audire: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.

3. Contrariis sanare contraria, destructisque vitiis, virtutes stuere studeamus. Nemo se circumveniat, fratres charissimi. Unusquisque cujus opera vel voluntates exercet in isto saeculo, cum ipso erit postmodum in futuro. Ac sic omnis homo aut cum Christo regnaturus est, aut cum diabolo in inferni supplicio cruciandus. Et ideo dum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, unusquisque qui se malis operibus in sinistra esse cognoscit, priusquam de hac luce discedat, ad dexteram transire contendat, ut non cum sinistris audiat, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed ad dexteram inter agnos audire mereatur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). Et ut haec omnia cum Dei adjutorio possimus implere, attentius de dandis eleemosynis cogitemus. Qualiter autem de sinistra transeatur ad dexteram, evidens et manifesta ratio demonstrat. Qui fuit ebriosus, sit sobrius; sit patiens qui fuerat iracundus; qui solebat res alienas rapere, incipiat etiam proprias pauperibus erogare; qui solebat maledicere, benedicat; qui solebat perjurare, etiam a juramento abstineat; qui consueverat detrahere, semper quod bonum est loqui studeat; qui fuerat invidus, pius esse contendat; qui erat superbus, sit humilis. Et hoc ordine semper contrariis studeamus sanare contraria, et destructis vitiis, virtutes festinemus struere. Et hoc ordine qui sunt in sinistra, transire conentur ad dexteram, ut ante tribunal aeterni Judicis quicumque talis esse voluerit, audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui (Ibid. XXV, 21). Ad quod vos Dominus perducere dignetur, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XVIII. De Moyse, I

1. Christus in Moyse figuratus. Ecclesia in filia Pharaonis. In lectione divina, fratres charissimi, quae nobis recitata est, audivimus, quod posteaquam sanctus Moyses natus est, propter metum Pharaonis missus sit in fiscellam scirpeam, et projectus in carectum fluminis. Si diligenter attendimus, fratres charissimi, sicut beatum Isaac et Jacob et Joseph, ita Moysen typum Christi praetulisse cognoscimus. Denique considerate diligentius, et videbitis quanta in illo sint figurata mysteria. Moyses a muliere Judaea nascitur, et a Pharaonis filia adoptatur. Filia enim Pharaonis Ecclesiam figuravit, quae exierat de domo patris sui, et veniebat ut lavaretur ad aquam. Pharao in diaboli typum accipitur: filia ejus, sicut dixi, Ecclesia intelligitur. Quod autem pater ejus diabolus antea fuerit, Dominus in Evangelio Judaeos increpans ait: Vos, inquit, ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Patrem ergo diabolum habuimus, non ex eo nascendo; sed nequitias illius imitando. Exierat ergo filia Pharaonis de domo patris sui, quae quamvis impium habuerit patrem, attamen ei dicitur per prophetam: Audi, filia, et vide; et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Qui dicit: Audi, filia, pater est. Et ille qui admonetur obliviscendus, [PL39.1777] pater nihilominus nominatur: ac si Deus pater admonet, ut diabolum patrem debeat derelinquere. Haec ergo est Ecclesia quae exiit de domo patris sui diaboli, et ad aquam, id est, ad aquam Baptismi festinavit, ut lavaretur a peccatis, quae in domo patris sui contraxerat. Denique statim viscera misericordiae accipere meruit, et collegit Moysen a parentibus suis projectum in flumine. Moyses ergo a matre sua projicitur, et a Pharaonis filia invenitur atque colligitur: et Christus Dominus a Synagoga, de qua natus est, repudiatur, et ab Ecclesia invenitur atque suscipitur.

2. Ecclesia rursus in Aethiopissa Moysi uxore. Postquam autem crevit Moyses, abiit in regionem longinquam, et accepit Aethiopissam uxorem. Agnoscite, fratres, hoc non parvum esse mysterium. Aethiopissa illa ex Gentibus erat, quam beatus Moyses duxit uxorem; quia et Christus ex Gentibus sibi sociaturus erat Ecclesiam. Moyses dereliquit populum suum in longinquis regionibus, et Aethiopissae conjungitur: et Christus derelicto populo Judaeorum, de extremis regionibus Ecclesiae sociatur; illi utique quae dicit in Psalmis: A finibus terrae ad te clamavi (Psal. LX, 3). Audi ex persona Ecclesiae, in Canticis canticorum ait Ecclesia: Nigra sum et formosa (Cant. I, 4). Quid est, Nigra sum et formosa; nisi nigra per naturam, formosa per gratiam; nigra originali peccato, formosa Baptismi sacramento?

3. In rubo Synagoga. Dum ergo pasceret Moyses oves soceri sui in deserto, apparuit ei Dominus in rubo, et dixit Moyses: Vadam, et videbo quare rubus ardet et non consumitur. Et appropinquanti dixit Dominus: Ne appropinques huc, sed solve corrigiam calceamenti tui; quia locus in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 3, 5). Rubus ille genus est spinarum. Ardebat enim, et non consumebatur. In rubo significata est Synagoga Judaeorum. Multo enim tempore in eis fervor et flamma sancti Spiritus fuit: et tamen ita contra Dei gratiam rebelles semper Spiritui sancto restiterunt, ut eorum peccata vel sacrilegia igne sancti Spiritus consumi non possent.

4. Verba bona ex Deo, mala ex diabolo. Dixit autem Dominus ad Moysen: Veni, et mittam te in Aegyptum. Et respondens Moyses dixit: Domine, non sum eruditus, et tardus sum ad loquendum. Et ait illi Dominus: Ego aperiam os tuum, et instruam te quae oportet te loqui (Ibid., 10, et IV, 10). Beati sunt quorum os Dominus aperit, ut loquantur. Omnibus enim qui pro veritate, pro justitia, pro castitate, pro humilitate, pro misericordia loquuntur; sine ulla dubitatione os illorum non aperit nisi Dominus. Sicut e contrario qui de luxuria, de avaritia, de superbia, de rapinis, de scurrilitate vel nequitia assidue loquuntur; quis illorum os aperiat, non opus est dicere: potest hoc unusquisque sine ulla difficultate cognoscere. Et ideo, fratres charissimi, auxiliante Domino, bona jugiter cogitemus; ut os nostrum non crudelis adversarius, sed Deus pius aperiat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Unusquisque nostrum cujus praesentiam susceperit in corde, ipsius verba proferre consuevit ex ore. Nostrum autem cor aperiatur Christo, et claudatur diabolo; ut in nobis impleatur illud quod de Domino et populo sancto scriptum est: Et habitabo, inquit, in eis, et inambulabo (Levit. XXVI, 12); et iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Qui semper quod justum est loquitur, et Deus in illo habitat, et ipse in Deo.

5. Virga Moysi, crucis mysterium. Dixit ergo Dominus ad Moysen: Quid est, inquit, quod in manu gestas? Et ille ait: Virga. Projice, inquit, eam in terram. Quam cum projecisset, versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses (Exod. IV, 2 et 3). Virga illa, fratres charissimi, crucis mysterium praeferebat. Sicut enim per virgam Aegyptus decem plagis percutitur; ita et per crucem totus mundus humiliatur et vincitur: et sicut Pharao et populus ejus per virgae sacramentum affligitur, ut ad serviendum Deo dimittat populum Judaeorum; ita [PL39.1778] et diabolus et angeli ejus per crucis mysterium fatigantur et premuntur, ut a Dei servitio revocare non possint populum Christianum.

6. Manus Moysi. Quod autem misit Moyses manum suam in sinum suum, et protulit eam leprosam; et iterum misit, et protulit sanam, et carni reliquae similem (Exod. IV, 6 et 7), non otiose debemus accipere. In manu illa typus Synagogae vel Ecclesiae gerebatur. Sicut prior fuit populus Judaeorum, posterior Gentium; ita ante fuit Synagoga quam Ecclesia. Sed quia Ecclesia eligitur et Synagoga repudiatur; ideo in primis manus Moysi leprosa efficitur, et postea carni reliquae similis redditur: ac sic Synagoga propter infidelitatem leprosa relinquitur; Ecclesia quasi manus sana ad omne opus apta praeeligitur.

7. Moyses prohibetur uxorem ducere secum in Aegyptum. Levavit ergo Moyses Sephoram uxorem suam, et veniebat in Aegyptum: et astitit Dominus contra eum, et volebat occidere eum (Exod. IV, 20, 24). Forsitan in hoc loco possumus intelligere, quod displicuerit Deo, quare Moyses tanta mirabilia facturus, uxoris impedimentum secum ducere vellet in Aegyptum. Unde datur intelligi, quod ex illo loco remiserit uxorem suam ad socerum suum. Nam in tantum sine illa descendit in Aegyptum, ut postea jam in eremo constituto Moysi ipsam uxorem suam, sicut legimus, Jetro cognatus suus adduxerit (Id. XVIII, 5, 8).

8. Serpens ex virga. Quod autem virga projecta in terram versa est in serpentem, quid significet videamus. Serpens pro sapientia reputatur; sicut Dominus in Evangelio: Estote, inquit, prudentes, sicut serpentes (Matth. X, 16). Virgam crucem diximus figurasse. Crux ergo quae infidelibus stultitia esse creditur, sicut dicit Apostolus, Gentibus stultitia (I Cor. I, 23); posteaquam in terram missa est, id est, ad passionem Domini praeparata; versa est in serpentem, hoc est, in sapientiam: et in tantam sapientiam quae omnem mundi istius sapientiam devoraret; denique omnes serpentes quos magi incantationibus suis fecerant, deglutivit. Per virgam ergo Aegyptus flagellatur; et per crucem mundus vincitur, et diabolus superatur. Oremus ergo, fratres charissimi, ut et nobis Christus Dominus pro sua pietate concedat mundi hujus concupiscentiam vincere, et de diabolo et angelis ejus ante tribunal suum felicem victoriam reportare: cui honor est et imperium in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XIX. De Moyse, II

1. Flamma Spiritum sanctum, rubus Judaeos designat. Magna quidem sunt, fratres charissimi, et velut quaedam involuta mysteriorum Dei sacramenta: et quamvis omnia non possimus evolvere, breviter tamen quod possumus, Charitati vestrae suggerimus. Non fuit sine causa, fratres charissimi, nec sine aliqua significatione secreti, quod in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur (Exod. III, 2). Rubus enim spinarum genus est; nec in laude aliqua poni potest, quod peccatori homini terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Nam et quod rubus non cremabatur, id est, flamma non comprehendebatur, non aliquid boni significare cognoscitur. In flamma enim intelligitur Spiritus sanctus: in rubo et spina significatur Judaeorum populus, durus atque superbus. Flamma enim illa sine dubio boni aliquid significabat, in qua vel angelus, vel Dominus apparebat. Denique quando venit Spiritus sanctus super Apostolos, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. [PL39.1779] II, 3). Utinam et nos comprehendat ignis iste; ne nos duros inveniat, et concremare non possit. Oremus potius ut in nos ardeat ignis iste, et peccatorum nostrorum spinas perimat atque consumat.

2. Ignes duo, charitatis et cupiditatis. Duo enim sunt ignes: est ignis charitatis de Spiritu sancto, est et ignis cupiditatis. Ille comburit omne quod malum est; iste consumit omne quod bonum est. In anima enim ubi ignis charitatis arserit, omne malum consumit; sicut e contrario in quo ignis cupiditatis accensus fuerit, nihil quod bonum est remanebit. Et ideo unusquisque currat ad conscientiam suam, et si in se sentit qualemcumque scintillam compunctionis accensam bonis operibus, gratiam in se misericordiae divinae custodiat, et ignem compunctionis accendat; illum ignem de quo Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Qui vero in se flammam cupiditatis ardere cognoverit, cum Dei adjutorio totis viribus elaboret exstinguere cupiditatem, accendere charitatem. Quidquid enim boni fecerit homo in quo cupiditas ardet, sine mora aliqua periturum est: sicut e contrario si aliquas negligentias admiserit in quo ignis fuerit charitatis, sine dilatione consumet, et dominari penitus non permittet. Populus enim Judaeorum zeli vel cupiditatis incendio cremabatur: et ideo rubus ille significabat populum, qui Deo reluctabatur; Judaeorum utique populum spinosum, de quo scriptum est: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Ad ipsum enim populum Moyses mittebatur: et ideo rubus ardebat, et non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, Legi reluctabatur; nam si ille populus spinis non sociaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur.

3. Moysi et Josue praecipitur solvere corrigiam calceamenti. Clamavit ergo Dominus ad Moysen: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Hoc quod beato Moysi, etiam successori suo Josue, quando illi Dominus apparuit, legitur fuisse praeceptum. Quando enim vidit virum contra se stantem evaginato gladio, dum quis esset inquireret, respondit ei: Ego sum princeps exercitus Domini; et nunc venio. Et subjungens ait: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est (Josue V, 13-16). Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum sanctam consuetudinem vestram attentius adhibeatis audire quod ex hac re antiquorum Patrum revelatione cognovimus. Et quia res ad intelligendum difficilis est et obscura, patienter accipite: quia nobis necesse est aliqua frequenter repetere, quo facilius ea vestris possimus sensibus intimare.

4. Quare illud utrique praeceptum. Quid per terram sanctam significetur. Judaeis ex Lege praeceptum fuerat, ut si quis sine filiis de hac luce discederet, uxorem ejus germanus suus acciperet; et quanti ex eis filii nascerentur, defuncti fratris nomine censerentur, et non adscriberentur illius filii qui genuerat, sed illius cujus relictam acceperat. Ob quam rem plures ex populo nolentes filios suos alterius nomine appellari, non acquiescebant accipere relictas fratrum suorum: et quicumque se excusare voluisset, ducebatur in portam, et veniens fratris sui relicta excalceabat eum, et exspuebat illi in faciem, et appellabatur Domus discalceati; ac sic illi qui non futurus erat sponsus, solvebantur corrigiae calceamenti ejus; qui enim acquievisset, omnino non solvebantur (Deut. XXV, 5-10). Hoc ideo dixi, fratres charissimi, ut si totum non possumus, conemur intelligere quae causa fuerit, ut Moysi et Josue diceret Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui: locus enim in quo stas, terra sancta est. Quare hoc dictum est eis, nisi quia non erant legitimi sponsi? Sponsus enim legitimus Ecclesiae catholicae alius esse non poterat nisi Christus, de quo dicit Apostolus, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2); et de quo Psalmista [PL39.1780] multo ante praedixerat, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Beatus quoque Joannes Baptista evidentissime de eo locutus est, dicens: Qui habet sponsam, sponsus est. Hoc utique de Christo dixit: de se autem quid dixit? Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Et ut evidentius Christum Dominum esse legitimum sponsum ostenderet, ait: Hic est cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Id. I, 27). Quare corrigiam calceamenti ejus non praesumebat solvere? Quia noverat eum legitimum esse sponsum Ecclesiae. Moyses enim et Josue jubentur calceamenta solvere, quia figurabant sponsum, et sponsi ipsi non erant. Denique videte quid ad Moysen vel Josue dixerit Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est. Numquid hoc, fratres charissimi, secundum litteram intelligi potest? Unde enim terra illa quam calcabant, poterat esse sancta, quae sine dubio similis erat terrae reliquae? Sed diligenter attendite quid fuerit dictum, Locus enim in quo stas, terra sancta est. Hoc est dicere, Christus cujus figuram portas, et cujus typum habere videris, terra sancta est. Vere terra sancta est caro Domini nostri Jesu Christi, per quem sanctificata sunt omnia coelestia atque terrestria, de quo dicit Apostolus: Pacificans per sanguinem suum quae in coelis sunt et in terra (Coloss. I, 20).

5. Apostoli fratres Christi uxorem defuncti acceperunt. Ideo ergo, fratres charissimi, sicut supra dixi, qui noluisset uxorem defuncti fratris sui accipere, discalceabatur, et exspuebatur in faciem; qui vero acquievisset relictam defuncti fratris accipere, filii qui nascebantur, non illius qui generabat, sed illius qui defunctus erat, nomine appellabantur: quam rem in Apostolis videmus esse impletam. Nam defuncto fratre, id est, mortuo Christo, qui dixerat: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); uxorem ejus, id est, Ecclesiam Apostoli susceperunt. Sic enim Apostolus Paulus dicit: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et tamen quicumque per doctrinam Apostolorum de Ecclesia nati sunt, nec Petriani, nec Pauliani, sed Christiani sunt appellati: ut figura illa compleretur quae de uxore defuncti fratris fuerat in Lege praemissa. Infelices vero haeretici non ita fecerunt; sed quasi crudelissimi pervasores, rapientes uxorem defuncti fratris sui, et per partes lacerantes et scindentes Ecclesiam, omnes qui per sacramentum Baptismi generantur, impudentissima fronte non Christi, sed suo nomine appellari populos voluerunt. Denique in Ecclesia catholica defuncti, id est, Christi nomine omnes qui nati fuerint appellantur Christiani. In haereticis vero alii Donatistae, alii Manichaei, alii Ariani, alii Fortiani dicuntur. Sed quia duces haereticorum sponsi legitimi non fuerunt; non Christi, sed suum nomen populis imposuerunt.

6. Auditores, qualiacumque praedicator intimet, attentius perscrutentur. Et ideo rogo, fratres, ut mihi indulgeat sancta Charitas vestra, quia dum ex eo quod Moysi dictum est, Solve corrigiam calceamenti tui, qualemcumque vobis intelligentiam insinuare conatus sum, productiori vos forte sermone quam debui, videor fatigasse. Et licet non sit quod in hoc sermone placere possit, vel votum ac desiderium nostrum Charitati vestrae credo quod displicere non debeat, qui expositionem tantae rei, etsi ut dignum est, expedire non potui: contendo tamen velut lineas quasdam et qualiacumque indicula vestris sanctis sensibus intimare, quae vos attentius perscrutantes etiam melius quam nos suggerimus, Christo inspirante, meditari possitis

SERMO XX. De decem plagis Aegyptiorum. Exod. cap. VII-XII

1. Moyses Lex intelligitur. Virga crux Christi. Moyses ad Aegyptum veniens, fratres charissimi, defert et virgam, qua castigat et verberat Aegyptum decem plagis. Moyses Lex intelligitur, quae data est huic mundo, ut eum decem plagis, id est decem mandatis quae in Decalogo continentur, corripiat et emendet. Quod autem Lex Moyses intelligi possit, Dominus in Evangelio dixit: Habent Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29); id est, Legem et Prophetas. Virga vero per quam Aegyptus subjicitur et Pharao superatur, crucis Christi imaginem praeferebat, per quam mundus hic vincitur, et princeps hujus mundi cum principatibus et potestatibus triumphatur. Quod autem virga projecta fit draco vel serpens, et devorat Aegyptiorum serpentes; serpens pro sapientia ponitur, sicut scriptum est: Estote prudentes, sicut serpentes (Matth. X, 16). Idcirco virga Moysi, id est, crux Christi, posteaquam ad terras descendit, id est, posteaquam ad credulitatem et fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et tantam sapientiam quae omnem Aegyptiorum, id est, hujus mundi sapientiam devoraret.

2. Plagae Aegyptiorum. Sanguis. Ranae. Cynomia. Mors animalium. Ulcera et vesicae. Tonitrua. Locustae. Tenebrae. Mors primogenitorum. Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur ut fluvius cui Hebraeorum parvulos crudeli nece tradiderant, auctoribus sceleris poculum sanguinis redderet, et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Secunda vero plaga in qua inducuntur ranae, indicari figuraliter arbitror carmina poetarum; qui inani quadam et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. Post hoc sciniphes producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans; sed adeo subtile est et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, eludat: corpus tamen cui insederit, acerbissimo terebrat stimulo; ita ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animalis genus dignissime puto arti philosophiae vel haereticorum calliditati comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat unde deceptus sit. Quarto quoque in loco cynomyia, id est, musca canina inducitur, quae Cynicorum sectae merito comparatur, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, adveniens sermo et Lex Dei hujuscemodi eum correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii agnoscat erroris. Quinto in loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur stultitiaque mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed et pecorum. Unde justo judicio factum est, ut in quibus cultum credebant inesse divinum, in his viderent miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore, sexto in verbere producuntur: et videtur mihi, quod in ulceribus arguatur dolosa et prurulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervore irae ac furoris insania. Huc usque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur. Post haec vero verbera veniunt de supernis voces et tonitrua, et grando, et ignis discurrens [PL39.1782] in grandine. Videte temperamentum divinae correptionis. Non cum silentio verberat; sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam mundus castigatus agnoscere: dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum: dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos peccatorum, quos debeat ignis ille depascere, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, puto per hoc genus plagae aut detrahentis, aut semper a se discordantis humani generis inconstantiam designari. Locusta enim cum regem non habeat, sicut Scriptura dicit, una acie ordinatum ducit exercitum (Prov. XXX, 27): homines vero cum rationabiles a Deo facti sint, neque semetipsos ordinate regere potuerunt, neque Dei regis patienter moderamina pertulerunt. Nona plaga tenebrae sunt: sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus, sicut Psalmista dicit, tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12): quas superbi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum devoluti sunt tenebras. Ad ultimum, primogenitorum infertur interitus. Primogenita Aegyptiorum non incongrue principatus et potestates mundi hujus, id est, diabolus et angeli ejus intelliguntur, quos in adventu suo Christus destruxisse dicitur, id est, captivos duxisse, et triumphasse in ligno crucis suae. Possumus primogenita Aegyptiorum accipere etiam omnes auctores et inventores falsarum quae in hoc mundo sunt religionum, quas Christi veritas cum suis exstinguit auctoribus.

3. Recapitulatio supra dictorum. Et ut haec quae dicta sunt, tenacius vestrae memoriae inhaereant, et ea velut munda animalia in ore cordis revolvere, et spiritualiter ruminare possitis, breviter recapitulationem facimus. Quod enim in prima plaga aquae convertuntur in sanguinem; significantur doctrinae philosophorum, quae parvulos sensu decipiunt. Quod vero in secunda plaga multitudo ranarum; intelliguntur in eis carmina poetarum, quae nullis unquam prodesse potuerunt. In tertia plaga sciniphes, id est, muscae minutissimae producuntur, gravissimo stimulo corpora compungentes; et in eis philosophiae artis astutia, et infelicium haereticorum venena vel commenta subtilissima designantur. Quarta plaga musca canina inducitur; et Cynicorum doctrinae merito comparatur, qui inter reliqua mala libidinem summum praedicant bonum. Quinto loco animalia occiduntur; et significatur in hoc vecordia vel stultitia hominum. Sexto loco ulcera, pustulae et vesicae cum fervore mittuntur: in ulceribus arguitur dolosa et prurulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia; in fervore, irae ac furoris insania. Postea vero septimo loco tonitrua et voces de coelo mittuntur, simul et grando vel ignis: in vocibus et tonitruis agnoscitur doctrina coelestis; in grandine, disciplina quam accipiunt peccatores; in igne, gratia sancti Spiritus, per quam libidinum voluptates et peccatorum tribuli consumuntur. Octava plaga locustae introducuntur, animal dente noxium; et significatur in eis superbia hominum malignorum, qui se invicem falsis testimoniis et proditionibus persequuntur. De quibus Apostolus dicit: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Galat. V, 15). Nona plaga tenebrae inducuntur; per quas caecitas mentis vel cordis arguitur. Decima plaga primogenita percutiuntur; in quibus aut spirituales nequitiae, aut originalia peccata intelligi possunt, quae veniente Christo per mysterium crucis et gratiam Baptismi deleri vel exstingui manifestissime comprobantur. Haec ergo, fratres charissimi, [PL39.1783] quae illo tempore per figuras et imagines legimus facta, gaudeamus et gratias Deo agamus, quia in nobis per ejus misericordiam et sentimus et videmus esse completa: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXI. De decem Plagis et decem Praeceptis. Exod. cap. VII-XII; et cap. XX, V\. 3, 17

1. In plagis vulnera, in praeceptis medicamenta. Non est sine causa, fratres dilectissimi, quod praeceptorum Legis Dei numerus cum plagarum numero, quibus Aegyptus percutitur, exaequari videtur. Nam sicut decem praecepta sunt Legis, quibus ad cultum Dei populus admonetur; ita decem plagae leguntur, quibus superbia Aegyptiorum affligitur. Consideremus ergo, cur et ibi decem praecepta, et hic decem plagae memorentur. Ideo sine dubio, quia et in illis erant vulnera, et in istis medicamenta; et opus erat ut tam periculosis decem plagarum vulneribus, decem praeceptorum medicamina subvenirent. Unde rogo vos, fratres, nolite hoc otiose accipere; quia si auxiliante Deo diligenter attenderitis, poteritis agnoscere decem illa praecepta illis decem plagis per ordinem contra se esse contraria. Nam de primo praecepto prima plaga percutitur, de secundo secunda, de tertio tertia, et sic usque ad decimum numerum pervenitur.

2. Aqua in sanguinem vertitur, quia sensus impiorum obtenebratur. Primum praeceptum est in Lege de uno Deo. Non erunt, inquit, tibi alii dii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum, aqua in sanguinem conversa. Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudinem aquae accipe, ex qua generantur universa. Ad quam autem rem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est igitur conversio aquae in sanguinem, nisi quia illi, qui credere in Deum noluerunt, sicut dicit apostolus Paulus, Obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22)? Aqua ergo in sanguinem vertitur; quia sensus Aegyptiorum obscurus et tenebrosus efficitur. Et justo Dei judicio factum est, ut de illo fluvio sanguinem biberent, in quo Hebraeorum parvulos necare consueverant.

3. Ranae, philosophi vel haeretici. Secundum praeceptum est, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Qui enim accipiet nomen Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Jesu Christi veritas est. Ipse enim dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Et quia veritas mundat, vanitas inquinat; videamus huic secundo praecepto contrariam plagam. Quae est ista secunda plaga? Ranarum abundantia. In ranis haeretici intelliguntur atque philosophi. Habes congruenter significatam philosophorum vel haereticorum vanitatem, si consideres ranarum loquacitatem. Philosophi enim vel haeretici, quia in Christo omnia falsa [PL39.1784] esse dicunt, ranae sunt clamantes in paludibus limosis: superbiam enim, inanes contentiones, et strepitum vocis habere possunt; doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Qui enim christianae veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus.

4. Sabbatum spirituale. Sciniphes, inquieti et turbulenti. Tertium praeceptum est, Memento, inquit, diem sabbati sanctificare. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, scilicet requies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. Ibi enim est sanctificatio, quia ibi est Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit Dominus, requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Inquieti ergo resiliunt a Spiritu sancte, rixarum amatores, calumniarum semitores, inquietudine sua non admittunt ad se quienatores, contentionis magis quam charitatis amatem sabbati spiritualis. Spirituale enim sabbatum non observant, nisi illi qui se ita temperate operibus terrenis accommodant, ut tamen lectioni et orationi, etsi non semper, certe vel frequenter insistant, secundum illud Apostoli, Attende lectioni et doctrinae (I Tim. IV, 13); et iterum, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Qui enim tales sunt, quotidie spiritualiter sabbatum colunt. Qui vero inquieti sunt, et jugiter terrenis actibus implicantur, de quibus scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros; sabbatum, id est, requiem habere non possunt. Contra istorum inquietudinem dicitur, ut tanquam sabbatum habeant in corde et sanctificationem Spiritus Dei. Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidem in corde tuo per corruptionem volantis phantasmatis ad similitudinem muscarum inquietantis, vel compungentis te. Deum intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes? Attendite tertiam plagam huic tertio praecepto contrariam. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo, muscae minutissimae, inquietissimae, inordinate volantes, in oculos irruentes, non permittentes homines quiescere, dum abiguntur, et irruunt dum expulsae iterum redeunt. Quales sunt istae muscae, tales sunt homines inquieti, qui sabbatum spiritualiter observare, id est, bonis operibus studere, et lectioni vel orationi insistere nolunt. Talia sine dubio sunt phantasmata cordis contentiosorum: et quomodo corpus humanum ab istis muscis affligitur; ita cor istorum diversis cogitationibus inquietatur atque compungitur. Tenete praeceptum, cavete plagam.

5. Cynomia, parentum contemptor. Sequitur quartum praeceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga Aegyptiorum κυνομυῖα, id est, musca canina; graecum enim vocabulum est. Qui enim parentes honorare dissimulat, musca eum canina, id est, nequitia diaboli, spiritualiter affligit et cruciat: caninum est enim parentes non cognoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur.

6. Moechus mutatur in pecus. Quintum praeceptum est, Non moechaberis. Quinta plaga, mors in pecora. Omnis enim qui aut uxore propria intemperate, excepto desiderio filiorum, utitur; aut certe, quod est crimen gravissimum, qui uxori aut filiae alienae, aut ancillae vel suae vel alterius insidiatur, victus cupiditate bestiarum, tanquam amisso homine erit pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in forma hominis similitudinem pecoris habens, qui non vult audire Deum dicentem, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et illud, Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis [PL39.1785] (Psal. XLVIII, 13). Sed si pecus esse non times, vel mori sicut pecus time.

7. Ardor bonus et ardor malus. Sextum praeceptum, Non occides. Sexta plaga, pustulae in corpore, et vesicae bullientes et scaturientes incendia ulcerum de favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales: ardent ira; quia per iram homicidii fraternitas perit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Nam et qui vult subvenire, fervet, et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. O si possemus videre animas homicidarum, sine dubio plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum.

8. Lucrum injustum. Fames animae et corporis. Sequitur praeceptum septimum, Non furaberis: et plaga septima, grando in fructibus. Quod per furtum contra Dei praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem, sed coelesti judicio perdit fidem: ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum; lucrum sua caecitate, damnum de Domini nube. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, justo judicio Dei intrinsecus grandinantur. O si possent fures aut raptores aspicere agrum cordis sui, profecto lugerent et plangerent, dum ibi non invenirent quod in os animae mitterent; etiamsi in furto suo invenirent, quod gutturis aviditate sorberent. Major est fames animae quam corporis, major fames, periculosior plaga, et gravior mors. Quod pejus est, multi per istam famem animae mortui ambulant, et viventes portant funera sua. Vivere quidem videntur in corpore; sed malis actibus mortui probantur in anima. Et multi in anima famelici, de vanis deliciis gloriantur. Denique bonum Christianum Scriptura intus esse divitem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4); non ante homines, sed ante Deum, ubi Deus videt. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, justo judicio grandinaris?

9. Locusta, detractor. Octavum praeceptum est, Falsum testimonium non dices. Octava plaga, locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Et ideo nos admonet Apostolus, ne nos falsis criminibus appetamus: Si, inquit, mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. 5, 15).

10. Actus matrimonii quando non sine peccato. Adulteri furore excaecantur. Nonum praeceptum est, Nonconcupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, densae tenebrae. Si enim peccatum est uxorem propriam, excepta causa filiorum, agnoscere; quale putas peccatum est, non solum in sua peccare, sed et alienam appetere? Vere densae sunt tenebrae: nihil enim sic dolet in corde patientis, quo modo si uxor illius appetatur; et qui hoc facit alteri, nihil est quod sic velit pati. Alia mala solent homines patienter excipere; hoc autem nescio utrum unquam inveniri potuerit, qui tolerabiliter ferret. O quam densas tenebras patiuntur qui talia faciunt et talia concupiscunt! Vere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, alienam uxorem commaculare velle atque polluere.

11. Haereditatem ambientes alienam. Primogenita cordis fides. Decimum praeceptum est, Non concupisces ullam rem proximi tui. Huic mandato plaga contraria est decima, mors primogenitorum. Omnes res quas habent homines, haeredibus servant; et in haeredibus nihil primogenitis charius. Qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus: quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere? Dicit enim aliquis: Dimissum est mihi; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce. Tu laudas quasi jure possidentem, [PL39.1786] Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri: non ergo vis ut habeat suos haeredes, in quibus nihil est charius primogenitis? Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id est, quae tibi jure non debentur, quasi juris umbra perquiris. Perdis ergo primogenita tua. Sed facile est quidem, fratres, corporaliter perdere primogenitos; mortales enim sunt homines, sive ante parentes sive post parentes morituri moriantur: istud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenita cordis nostri fides est; nemo enim bene operatur nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales; sed inter istos tibi primogenita fides est. Quisquis rem alienam occulte concupiscit, internam fidem perdit. Erit enim primum sine dubio simulator obsequens non charitate, sed fraude, veluti amans eum a quo se cupit fieri haeredem. Amare se dicit eum quem mori desiderat, et ut rerum ejus se videat possessorem, optat ut proprium non relinquat haeredem.

12. Adhortatio. Haec, fratres, comparatio, et quodam modo contrarietas decem praeceptorum et decem plagarum cautos nos faciat, ut habeamus securi res nostras in praeceptis Dei: res, inquam, nostras interiores, et in arca conscientiae nostrae repositas. Ipsi sunt thesauri nostri, quos nobis nec fur, nec latro, nec vicinus malus poterit aliquando auferre, ubi nec tinea nec rubigo est metuenda. Istae sunt enim verae divitiae, id est, bona conscientia, justitia, misericordia, castitas atque sobrietas. Qui talibus rebus plenus est, dives erit, etiamsi de naufragio nudus exierit. Sed haec si diligenter attenditis, et quae sunt mala fugere, et quae bona sunt volueritis auxiliante Deo exercere, eritis populus Domini, et de iniqua Aegyptiorum societate, id est, spiritualium nequitiarum persecutione liberati, ad terram repromissionis poteritis feliciter pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXII. De eo quod scriptum est, Induravit Dominus cor Pharaonis. Exod. cap. IX, V\. 12

1. De Pharaonis induratione Quoties lectio illa recitatur, fratres charissimi, in qua frequenter audimus cor Pharaonis Dominum indurasse, non solum laicis, sed etiam aliquibus clericis solet scandalum generare. Dicunt enim aliqui inter se: Cur iniquitas illa Pharaoni imputatur, cum Dominus cor illius indurasse referatur? Et quia de hac re immundissimi Manichaei sacrilego furore Scripturam veteris Testamenti reprehendere solent; rogo vos, fratres, diligenter attendite, quia etsi non quantum debemus, certe vel quantum possumus, breviter volumus Charitati vestrae suggerere, qualiter obdurationem illam debeatis accipere.

2. Obduratio cordis ex desperatione. Indurat Deus per patientiam, non per potentiam. Primo hoc fideliter et firmiter credat Dilectio vestra, quia nunquam Deus deserit hominem, nisi prius ab homine deseratur. Cum enim semel et secundo et tertio unusquisque gravia peccata commiserit; exspectat tamen illum Deus, sicut per prophetam dicit, ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Cum vero in peccatis suis coeperit permanere, de multitudine peccatorum nascitur desperatio, ex desperatione obduratio generatur. [PL39.1787] Dum homines negligentes in primis despiciunt peccata sua, quia parva sunt; crescentibus minutis peccatis adducunt etiam crimina, et cumulum faciunt et demergunt. Quod cum factum fuerit, impletur hoc quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). De talibus Apostolus dicit: Ignoras quod patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 4, 5). Et de tali obduratione etiam alibi legimus: Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps. Et iterum de corrigendo filio Scriptura dicit: Tunde latera filii tui, dum infans est; ne induret, et non consentiat tibi (Eccli. XXX, 8, 12). Ista enim testimonia Scripturarum ideo Charitati vestrae insinuare volumus, ut intelligatis, quia obduratio non Dei potentia compellente perficitur, sed Dei remissione vel indulgentia generatur: ac sic Pharaonem non divina potentia, sed divina patientia credenda est obdurasse. Denique quotiescumque eum Dei plaga percussit, afflictus poenituit. At ubi ei remissionem divina indulgentia dedit, iterum se in superbiam elatus erexit. Hoc ergo definitissime credite, fratres, et hoc intelligite, quia quoties Dominus dicit, Ego indurabo cor Pharaonis; non aliud intelligi voluit, nisi, Ego suspendam plagas meas et flagella, unde eum per indulgentiam meam contra me obdurari permittam.

3. Altera objectio de eodem argumento. Sed forte aliquis dicat, quare illum Deus parcendo indurari fecerit, et quare flagella removerit. Hoc loco securus ego respondeo, Ideo Deus toties flagella removit, quia Pharao pro ingenti cumulo peccatorum suorum, non tanquam filius ad emendationem meruit corripi, sed tanquam hostis permissus est indurari. Tantae enim illius iniquitates praecesserant, et Deum toties sacrilego ausu contempserat, ut in illo impleretur quod de talibus Spiritus sanctus dixit: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 5-7). Ecce qualiter obduratur, qui ad correctionem castigari a Domino non meretur. De illis autem quos indurari Dei misericordia non permittit, quid scriptum est? Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et iterum, Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et iterum, Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III, 12). De hac obduratione etiam propheta ex persona populi ad Dominum clamat, dicens: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te (Isai. LXIII, 17). Quod utique non est aliud, nisi, Deseruisti cor nostrum, ne converteremur ad te. Quam rem multis praecedentibus sacrilegiis in populo Judaeorum impletam esse cognovimus.

4. Induratio ex gratiae absentia sequitur. Nemo ergo cum Paganis aut Manichaeis Dei justitiam reprehendere aut culpare praesumat: sed certissime credat, quod Pharaonem non Dei violentia, sed propria iniquitas et indomabilis superbia contra Dei praecepta toties fecerit obdurari. Quid est autem quod dixit Deus, Ego indurabo cor ejus; nisi, Cum ab illo ablata fuerit gratia mea, obdurabit illum nequitia sua? Et ut hoc evidentius possit agnosci, aliquam similitudinem de rebus visibilibus Charitati vestrae proponimus. Sicut enim quoties nimio frigore aqua constringitur, solis calore superveniente resolvitur, et discedente eodem sole iterum obduratur: ita nimirum peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum eis iterum calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur; ille utique calor de quo scriptum est: Non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quod etiam erga Pharaonem impletum esse cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, contra Deum se obduratus erexit; quoties vero afflictus est, humiliter supplicavit.

[PL39.1788] 5. Cur Deus non omnes misericorditer flagellet. Qua ratione dicatur indurare. Quare autem Dominus noster non omnes ita misericorditer flagellat, ut nullum contra se obdurari permittat? Aut illorum iniquitati qui obdurari merentur, adscribendum est, aut ad inscrutabilia Dei judicia referendum, quae plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta. Nobis ergo sufficiat pie et humiliter credere illud quod Apostolus dixit, Numquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14); et illud quod in cantico consuevimus psallere, Deus fidelis, in quo non est iniquitas (Deut. XXXII, 4). Unde, sicut jam superius suggessi de Pharaone, hoc sine aliqua dubitatione credamus, quod eum non tam Dei potentia quam Dei patientia fecerit obdurari. Quam rem etiam ipso confitente evidenter agnoscimus. Sic enim ipse cum castigaretur, justitia compellente professus est: Dominus justus, ego autem et populus meus impii (Exod. IX, 27). Qua ergo conscientia christianus Deum injustum esse conqueritur, quem justum etiam rex impius confitetur? Nam in tantum non eum Deus irrevocabiliter obduravit, ut post decem plagas populum Dei non solum dimitteret, sed etiam exire compelleret. Quod enim decem plagis percussus fecisse legitur, post primam castigationem implere potuisse cognoscitur. Quam rem etiam circa vernaculos nostros exercere consuevimus, quos nimis delicate aut satis remisse nutrimus, vel quibus frequenter peccantibus indulgemus. Cum enim pejores de ipsa remissione redduntur, solemus eis exprobrantes dicere: Ego te talem feci; ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi. Et haec non ideo dicimus, quod ex voluntate nostra in tantam sint superbiam devoluti; sed quia magis de bonitate vel indulgentia nostra fuerint obdurati. Ita et Deus de Pharaone fecisse dignoscitur: dum ab illo ineffabili benignitate plagas suspendit, ille obdurato corde contra Deum superbus erigitur.

6. Quoties peccavimus, eleemosyne vel poenitentiae medicamentum animae vulneribus apponere festinemus. Ego vobis, fratres charissimi, haec suggerendo quasi indicula quaedam directa et obscura insinuare curavi: vos vero si pio et fideli animo, sicut consuevistis, Scripturae divinae sacramenta respicitis, Domino donante, plenius quid rei veritas habeat, cognoscetis. Nos vero, fratres charissimi, qui in veritate agnoscimus, quod ex multitudine peccatorum desperatio nascitur, et ex desperatione obduratio generatur, secundum illud quod supra dictum est, Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): quoties nobis aliqua peccata subrepserint, sine ulla mora medicamentum eleemosynae vel poenitentiae festinemus animarum nostrarum vulneribus providere. Utiliter enim malagma calidis adhuc vulneribus apponitur, et cito ad sanitatem vulnus reducitur, quod putrescere longa abusione non sinitur. Et ideo quotiescumque delinquimus, peccata nostra judices nos sentiant, non patronos; accusatores suos, et non defensores esse cognoscant; secundum illud quod scriptum est: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Tu agnosce, et Deus ignoscit. Nam quo pacto Deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere? Quomodo enim si aliqua plaga aut aliquod vulnus in corpore nostro supervenerit, sine aliqua mora medicum requirimus, et medicamenta apponere festinamus: ita et in animae vulneribus exercere debemus; ne forte si plus de corporis quam de animae salute solliciti sumus, injusto judicio ancillam dominae praeferentes, increpationem propheticam mereamur excipere: Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Hoc enim nobis expedit, ut plus de animae quam de corporis incolumitate cogitemus, et imaginem Dei ita in nobis studeamus excolere, ut [PL39.1789] ante tribunal aeterni Judicis sine confusione venire possimus: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIII. De Pharaonis saevitia et submersione. Exod. capp. 1, V. XIV

1. Pharaonis saevitia in Hebraeos. Aegyptiorum turmae inter maritimos fluctus alienum iter ingressae, aqua vindice puniuntur, ut illos in ditionem revocarent, qui Deum habebant peculiariter defensorem. Quos in medium marini alvei sinum desperata traxit audacia, inanis furor irae amplius provocabat insania; confundentibus et in naturam suam redeuntibus undis, graviter eos per diversa mox littus excepit, et insepultos bestiarum pastibus arena servavit. Elegerat Deus Moysen, qui Pharaonem virtutibus invitaret, signis et magnalibus admoneret, vindicta terreret, et territum severitate compesceret. Sed dicis: Quomodo posset liberari admonitus, qui jam Dei sententia trahebatur? Obdurabo, inquit, cor Pharaonis (Exod. VII, 3). Sententiam protulit, quam se facturum promiserat, non quam jam fecisse monstrabat. Obdurabo, inquit; non, Obduro. Aliud est facere, aliud est quod jam fecisse promittitur, nec tamen impletur, ut metu territi corrigantur. Consumi Hebraeos praecepit luto, latere, paleis denegatis, ut tandem afflicti, si bellum contingeret Aegyptiis, non valerent resistere civitati. Levantur ergo machinae usque ad coelum, turres eminent, et aptissime construunt fabricam: non quod deessent aedificia civitati; sed populum perire quaerebat, qui divino favore pollebat. Augetur populus dum opprimitur, et dum putat minui, quotidie crescit: plus insequitur, quasi posset vincere, quos divina majestas praedixerat esse victores.

2. Idem tractatur argumentum. Inter haec praecepit vocari obstetrices, imperat ut Hebraearum si nati essent masculi, necarentur, et sexus inferior servaretur. O prodiga furoris audacia! Necdum natis poena mandatur, et ante principium vitae periculum concitatur. Cohibe, nefarie homo, insaniam tuam. Quos necdum vides, insequeris: quid scelestius? Nondum natos occidis. Servet ordinem feritas tua; nascantur ante, quos punias. Praestant tamen partum ministrae, noluerunt exercere ad perniciem, quod didicerant ad salutem, facilius Hebraeas mulieres quam Aegyptias parere dicentes; nec illis obstetricum ministeria sunt necessaria, quibus Deus provenit ad animas liberandas. O magnum humanitatis ingenium, et pium pro salute mendacium! Tantum timuerunt obstetrices Deum, ut praecepta regis contemnerent, et mulierum sacraria conservarent. Sed incredulus Pharao in alterum se nocendi aditum vertit, ut quod occulte antea tentaverat, in populis palam faceret; omnem Hebraeam masculinam prolem jussit occidi. Quod ubi ad aures matrum rumor advexit, pulsatum est planctibus coelum; et cum ab ipsis uberibus avulsa proles raperetur ad mortem, succedebat dolor vincens parturientis dolorem. Nulla tamen mater infelicior fuerat, nisi quae fecundior erat. Optabant tamen omnes steriles esse, quam fecundae parerent. Quid impie insanis? quid crudeliter saevis? Licet plurimis insontium mortes acerbas inferas, et animas miserorum crudeliter cremes, tibi necis augetur, et poenae non detrahitur meritum.

3. Moysi nomen mysticum. Cum enim passim parvulorum corpuscula dejicerentur in flumine, Moysen manus excepit humana, quem pro totius vindictae causa quaerebant. Nam cum Pharaonis filia viridanti in ripa tremula posceret fluenti lavacra, invenit in loculo, quem pater non posset nutrire supplicio. Ad [PL39.1790] quem educandum in nutricem mater adducitur (Exod. II, 5); ad alendum occasio conjunxit affectum, quem regis diviserat metus. Novum miraculi genus, fecit misericordiam filia parricidae. Nam dum parvulum servat ignara, patrem decipit incauta. Dignum malitiae ejus sceleris erat, ut filiae provisione periret, qui genitrices interdixerat parturire. Competens processit divina vindicta, ut suis affectibus puniretur, et Moyses pro aliis exuendis exueretur. A fluctibus denique mystica lingua Moyses nomen accepit, et Pharaonis necem quam praeparaverat in nomine, in flumine maris invenit. Hic, operante virga, per medios fluctus ac si pulverulentos exhibet gressus, imperio suspensam in altitudine montium erigit undam, ut Dei plebem redderet salvam.

4. Masculos pueros Hebraeorum in amnem projici jubet. Audistis nefariam crudelissimamque vocem durissimi Pharaonis: Masculos in amnem projicite, feminas vivificate. Jubet hostis in flumen parvulos projici, jubet innocentes crudeli morte necari. Non prohibet nasci, dum natos decernit occidi. Quos enim necdum vivere natura concesserat, eos sententia jam sustinet ad poenam. O nova et inaudita crudelitas! Ante judicium celebratur, quam reus ipse damnetur: ante sententia profertur, quam obnoxius sententiae demonstretur. Utique reorum mos est, ut reatus sui sententiam exspectare soleant. Nec enim reus potest ante damnari, quam ejus culpa coeperit manifestari. Hi vero nec rei nati, nec reatus sui sententiae merito mancipati. Nascebantur enim, non ut vitae salutis perciperent fructum, sed ut esset quos crudelitas saeculo faceret luctum. Nunc praecipis, quod factum deberes ulcisci. Non natorum pietas, non parentum dolor te flectit, qui inter infantium mortem parentumque dolorem, saevitiae tuae expleri sententiam gaudes. O parentum vota crudelia, laetitia luctibus immutata! Ad facinus profuit, quidquid in eorum felicitate processit. Gaudebat laetissimus hostis inter madentes omnium fletus. Quantae perierunt dolentium preces, quantae incassum effusae sunt lacrymae, quanti gemitus ululatusque multorum, cum parentes manibus natos exponi viderent, qui simile nihilominus mox facturi fuissent? Suos jam casus in aliis alii cernebant. Alii continentes filios suos, cum jam celare non possent, exponebant: alii mox editos exposuerunt, ne quanto retinerent tardius, tanto emitterent crudelius. Quanti pro filiis optaverunt mori? quanti sententiam contemnere voluerunt tyranni? Satiemus, inquiunt, eum, et nostro moerore ejus saevitiam repleamus.

5. Primogenitorum Aegypti justa percussio. Percutitur Aegyptus primogeniti affectu, ut ex sese cognoscerent, quantus dolor sit filiorum, qui necaverunt filios Hebraeorum. Percutitur, inquam, Aegyptus primogenitorum affectu, oriturque funestus clamor. Dignitas nullum excusabat, nec alium conditio opprimebat. Non servus ad obsequium, non dominus ad imperium. Non regem honor excusabat, nec inopem necessitas alienabat. Stabant Hebraei vindicta dominante illaesi quos non tantum propria salus laetos reddiderat, sed et hostium plaga laetiores effecerat. Exeunt laeti, exeunt securi, Domino protegente invicti. Tunc poenitet Pharao quod vivat, et evasisse eum tanta ejus scelera non sustinebant: ut qui in tantis plagis nullam emendaverat culpam, quae fuerat competens exquirebat. Jungit currus, exercitum praeparat, aciem dirigit; nemo relinquitur, qui salvari mereatur. Includuntur persequentibus Aegyptiis Hebraei inter mare et hostes, inter undas et gladios. Hinc mare spumat, inde arma coruscant: hinc aquarum, inde armorum strepitus. Sic operari Deus suis assuevit, ut ubi defecit humanum consilium, illic intercedat divinum adjutorium.

6. Mirabiliter Deus providet in suos. Quibus visis populus territus formidabat. Cum conspiceret rapidos cursus influere littoribus mare, volvente aequora flamine collisa laxare, mox universi exclamabant ad [PL39.1791] ducem Hebraeum: Dum Pharaonis dominio carere volumus, discrimen, inquiunt, invenimus; et cum voluntarie servire nolumus, ad periculum pervenimus: exhibes mala, quibus adhuc usque promittis; nec te interitus nostri auctorem intelligis, dum tantis malis obnoxium non agnoscis. Quibus Moyses sanctissimus ait: Ne formidetis, viri, estote fide armati, credite verbum quod sentietis futurum, credite victoriam vestram jam properare, et gentis furentis interitum. Non consentientibus ventis aquarum volumina imperfectis cursibus refrenantur, ne hostes vestros ante puniant quam jubentur. Statim divino jussu virgae ictu rumpitur mare, et divisis undis campos quos natura non noverat, exhibuit. Hiantibus undis freti, arcana et maris secreta declarat unda. Erigitur in cumulum pelagus, et murorum instar suspensos exhibet fluctus. Fit littus ubi fuerat pelagus, et limite recto via porrigitur, ubi populus Domini mirabiliter graderetur. His namque visis populus Domini propter se cuncta gesta cognovit, et jussu divino intrepidus introivit. Ambulabat, inquit, securus, Domino pugnante invictus. Sequitur Pharaonis exercitus aquarum supplicio periturus. Putabat illic posse se pugnare, ubi solus cum suis fuerat periturus. Sic itaque Dominus locutus est Moysi: Nunc advenit Aegypti interitus. Quos enim disperdere volui, supplicio hoc abolere disposui. Ad pristinum statum redeat maris, quod fuerat; ut salutem justis, interitum operetur injustis. Confestim jussu divino impetu facto Aegyptii rapiuntur, et ruina aquarum oppressi fluctu volvente in littore projiciuntur, ante mortui Aegyptii quam incolumes pervenirent Hebraei. Haec vindicta debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit salutem.

SERMO XXIV. De via trium dierum. Exod. VIII

1. Transitus maris Rubri, Baptismi figura. Trina mersio. In lectionibus divinis, quae nobis praeteritis diebus recitatae sunt, audivimus Moysen dixisse Pharaoni, Viam trium dierum ibimus in desertum cum omni populo sacrificare Domino. Videamus, fratres dilectissimi, quid sit illud quod dixit Moyses, Viam trium dierum ibimus in desertum, et immolabimus Domino Deo nostro. Haec quidem volebat Moyses; sed contradicebat Pharao, et nolebat filios Israel a se longe discedere. Nolebat princeps hujus mundi exercitum Domini trium dierum sacramenta cognoscere; illa utique sacramenta, de quibus propheta dixit: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit (Osee VI, 3). Prima dies passio Domini Salvatoris est, secunda qua descendit ad infernum, tertia autem resurrectionis est dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem autem in columna ignis; duciturque populus per mare Rubrum. Tres enim dies non incongrue possumus dicere, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quia et Pater dies est, et Filius dies est, et Spiritus sanctus dies est; et hi tres unus dies. Via trium dierum, qua exitur de Aegypto, recte intelligitur ille qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum. Ipse est via, per quam populus qui Deo conjungitur, de Aegypto, id est, de idolorum observatione educitur: et per mare Rubrum Christi sanguine rubicundum, et quodam modo jam tunc in mysterio consecratum, tanquam per Baptismi sacramentum Pharaone submerso, populus Dei eripitur. Et vere ita fit, fratres: quando in salutari lavacro tertio Christiani merguntur, tunc Aegyptii, id est originalia peccata vel actualia crimina, quasi in Rubro [PL39.1792] mari sepeliuntur; et filiis Israel pertranseuntibus ad Dei servitium, sola patiuntur peccata naufragium. Et si aliquis dubitet et putet non omnia peccata deleri per Baptismum, agnoscat et intelligat, quia quomodo nullus remansit Aegyptiorum, sic nihil remanet penitus peccatorum.

2. Clamor sanctorum sine voce. Sed antequam mare Rubrum transiretur, clamavit Moyses ad Dominum. Quomodo clamat? Nulla ejus vox clamoris auditur; et tamen dicit ad eum Deus, Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Velim scire quomodo sancti sine voce clament ad Deum. Apostolus docet, Quia dedit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem, Abba, pater (Galat. IV, 6). Et alibi, Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; et iterum, Qui autem scrutatur renes et cordo, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27). Sic ergo inspirante Spiritu sancto, apud Deum per silentium sanctorum clamor auditur.

3. Crucis mysterium in virga. Aegyptium spiritualem quis exstinguit. Post haec jubetur Moyses virga percutere mare (Exod. XIV, 16). In virga mysterium sanctae crucis agnoscite. Et verum est, fratres: attendite enim et videte, quod nisi virga supra mare elevetur, populus Dei de Pharaonis potestate non tollitur. Sic est, fratres charissimi. Si sancta crux elevata non esset, Christianus populus in aeternum perisset. Elevata vero virga, id est, cruce erecta, cedit mare, cedunt et fluctus ejus: hoc est, vincitur mundus, et mundi istius potestates. Cogitur ergo fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Creatoris intellige. Si voluntati ejus obtemperes, si legem ipsius sequaris, ipsa tibi elementa etiam contra sui naturam servire compellit. Oremus ergo, fratres dilectissimi, ut Dominus noster quod de Aegyptiis fecit in mari Rubro, faciat in corde et in corpore nostro, ut det nobis virtutem et adjutorium Spiritus sancti, ut in nobis ipsis spirituales Aegyptios possimus exstinguere. Exstinguit namque spiritualem Aegyptium, qui non agit opera tenebrarum. Exstinguit Aegyptium, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit. Exstinguit Aegyptium, qui cogitationes sordidas et impuras vel depellit ex corde, vel omnino non recipit: sicut et Apostolus dicit: Assumentes scutum fidei, in quo possimus omnia tela maligni ignita exstinguere. (Ephes. VI, 16). Hoc ergo modo possumus hodie etiam Aegyptios videre mortuos et jacentes ad littus, submergi quadrigas eorum et equos. Possumus etiam Pharaonem videre submergi, si tanta fide vivamus, ut Deus pacis conterat satanam sub pedibus nostris velociter.

4. Via trium dierum quid intelligatur. Via etiam trium dierum potest intelligi, bene cogitare, bene loqui, bene operari. Et revera qui hoc agit, et tota animi virtute custodit, non in nocte, sed in die ambulat; nec filius tenebrarum, sed filius lucis efficitur: et impletur in illo illud quod Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate (Id. V, 8). Quando fuimus tenebrae, fratres? Utique quando vias noctis ambulavimus, id est, quando malum cogitavimus, malum diximus, malum etiam operati sumus. Postea vero venientes ad Christum, per ipsius gratiam relinquamus opera tenebrarum, et bene cogitando, bene loquendo, bene operando, viam lucis currere festinemus. Istae ergo sunt tres viae, per quas pervenitur ad coelum: sicut et illae tres aliae sunt, per quas amatores mundi perveniunt in infernum, hoc est, malum cogitare, malum dicere, malum facere. Ista est lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem. Et per istas vias dives purpuratus descendit in infernum: per illas vero alias Lazarus ad Abrahae pervenire meruit sinum. Istas tres vias obsidet inimicus, sicut de Pharaonis exercitu legimus: Electos ascensores ternos stantes demersit [PL39.1793] in mare Rubrum (Exod. XV, 4, sec. LXX).

5. Idem tractatur argumentum. Qui sunt isti electi ascensores? Electi utique a diabolo ad luxuriam, ad malitiam, ad omnium malorum caput superbiam. Et hi ergo terni stantes, istas tres obsident vias, ut ille aut hominem ad opera mala subvertat, aut ille sermonem malum eliciat, aut ille cogitationem iniquam extorqueat. Sed felix est qui totas tres istas vias, Deo adjuvante, devitans, per totum triduum de Pharaonis societate discedit; ita ut nullum illi diem princeps subtrahat tenebrarum, nec splendorem fidei ejus vertat in noctem. Et ideo, fratres, faciamus illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Consideremus cum Dei adjutorio, et custodiamus cor simul et conscientias nostras; et si est quisquam in nobis, cui cogitationem malam aliquis de principibus tenebrarum injecit, quantum potest laboret, ut vel in sermone non peccet: id est, ut si ei diabolus unum diem rapuit et convertit in noctem, vel secundum diem in illo obtinere non possit. Si vero et hoc subtilitate callidissima potuerit obtinere, ut malum et corde cogitemus, et ore loquamur; si jam duos perdidimus, vel unum diem cum Dei adjutorio conservemus, ne etiam nos usque ad opera mala possit nequitia inimici subvertere. Si vero et hoc factum est, non tamen de misericordia desperemus; sed cito per poenitentiam de luto faecis pedes animae nostrae excutere festinemus. Non enim vult Dominus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Sic tamen convertamur, ne iterum retro respiciamus, neque opera mala quae fecimus, faciamus: nec revertamur quasi canis ad vomitum; sed ad pretiosam et desiderabilem patriam tendentes, per viam bonorum operum perveniamus ad regnum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI

1. Aqua amara, Legis littera. In lectione quae nobis ad missas legenda est, fratres charissimi, audituri sumus, quod filii Israel post transitum maris Rubri venerunt ad Mara, id est, ad aquam amaram; et non poterat populus bibere aquam, eo quod esset amara. Pro qua re Dominus beato Moysi ostendit lignum, et misit illud in aquam, et facta est dulcis. Mirum admodum est, ut lignum ostenderet Moysi quod mitteret in aquam, et faceret eam dulcem: quasi vero non potuisset sine ligno aquam dulcem efficere Deus; aut Moyses nesciebat lignum, ut Deus illi ostenderet. Sed videndum est, quid decoris in his interior habeat sensus. Rubrum enim mare, sacramentum Baptismi significavit: aqua amara, Legis litteram significavit. Denique Lex si secundum litteram suscipiatur, satis amara est. Quomodo non esset amara quae occidit, dicente Apostolo, Littera occidit (II Cor. III, 6)! Quid enim tam amarum, quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum satis et peramarum est hujus modi poculum Legis, in tantum ut populus Dei, non ille qui in Moyse baptizatus est in mari et in nube, sed qui in spiritu et aqua baptizatus est, non possit bibere de ista aqua: sed ne gustare quidem de circumcisionis amaritudine potest, nec hostiarum ferre amaritudinem valet, nec sabbati observantiam. Si vero ostendat Deus lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, ut dulcis fiat aqua Legis, potest de illa bibere Christianus populus.

[PL39.1794] 2. Lignum unde dulcescit amara Lex, sapientia. Quod est istud lignum quod Dominus ostendit? Salomon demonstrat, cum de sapientia dicit, quia lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18). Si ergo lignum sapientiae Christi missum fuerit in Lege, et ostenderit nobis quomodo spiritualiter intelligi debeat circumcisio, quomodo sabbata, quomodo Lex observanda sit, tunc efficitur aqua amara dulcis, et amaritudo Legis convertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis; et tunc potest bibere populus Dei. Ut ergo possit bibi aqua amara, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam; ut qui ex ea biberit, non moriatur. nec amaritudinem sentiat. Unde constat, quod si quis sine ligno vitae, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali bibere voluerit de Legis littera, per amaritudinem nimiam moriatur. Haec sciens Paulus apostolus dicebat quia littera occidit: hoc est aperte dicere, quia aqua amara occidit, si non per Spiritum in dulcedinem commutetur. Lignum ergo in aquam mittitur, ut in dulcedinem commutetur. Verum est, fratres. Tunc amaritudo ab aqua tollitur, quando crucis lignum Baptismi sacramento conjungitur.

3. Manna coepit dominica die dari. Manna, verbum Dei. Quomodo manducandum. Et illud advertite, fratres, quod Judaeorum sabbato Deus manna nunquam omnino pluerit, nec meruerunt Judaei ut eorum sabbato gratia illis de coelo descenderet. In nostra autem dominica die non solum semper venit manna, sed etiam ab ipso die veniendi initium fuit. Semper ergo nobis Dominus pluit manna de coelo. Coelestia namque sunt eloquia ista quae nobis dicta sunt, et a Deo descendunt verba quae nobis recitata sunt: et ideo nos qui tale manna suscipimus, semper nobis manna datur de coelo. Unde infelices Judaei dolendi et lugendi sunt, quia manna sicut susceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur accipere: illi nunquam manna manducant. Non enim possunt manducare illud quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, nihil subtile, nihil infelices Judaei sentiunt spirituale; sed totum pingue, totum crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus (Matth. XIII, 15). Sed et interrogatio nominis hoc idem sonat. Manna enim interpretatur, Quid est hoc? Vide si non ipsa nominis virtus ad discendum te provocat; ut cum audieris Legem Dei recitari in ecclesia, semper etiam interroges, et dicas doctoribus, Quid est hoc? Hoc enim est quod indicat manna. Tu ergo, si vis manducare manna, id est, si cupis suscipere verbum Dei, scito illud minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire et recreare possit infirmos; quia qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2). Habet aliquid rigoris, et ideo ut pruina est. Candoris autem et dulcedinis habet plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis Domini, quae dulcia sunt super mel et favum (Psal. CXVIII, 103)?

4. Quid sit die sexto duplum colligere. Vermes ex manna. Sed quid est quod dicit, ut in die sexto duplum colligatur in repositionem, quantum sufficiat etiam sabbato? Hoc secundum nostram intelligentiam non otiosi nec securi praeterire debemus; sed per eleemosynas recondere, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae et pietatis recondas, hoc tibi in futuro saeculo erit cibus. Denique hoc et Apostolus admonet, dicens: Quae enim seminaverit homo, haec et metet (Galat. VI, 8). Quid ergo agimus nos, qui amamus illud recondere quod corrumpatur, non quod permaneat et perduret in crastinum, id est, in futuro saeculo? Divites avari et cupidi haec recondunt quae in hoc saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpentur: qui autem bona opera recondunt, illa [PL39.1795] permanent usque in crastinum. Denique scriptum est, quod qui infideles fuerunt, servaverunt, inquit, de manna, et ebullierunt ex eo vermes, et computruit. Illud autem quod pro die sabbati reponebatur, non est corruptum, neque vermes ebullierunt in eo; sed permansit integrum. Et tu ergo si propter praesentem vitam tantummodo et propter amorem saeculi thesaurizes, continuo vermes ebulliunt. Denique audi de peccatoribus et his qui praesens saeculum diligunt, quae sit prophetae sententia: Vermes, inquit, eorum non morientur (Isai. LXVI, 24). Isti sunt vermes quos generat avaritia. Isti sunt vermes quos generat divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos claudunt ab eis viscera sua. Propterea et Apostolus dicit: Divitibus autem saeculi hujus praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent et thesaurizent sibi veram vitam (I Tim. VI, 17-19).

5. Peccanti verbum Dei fit vermis. Sed dicit aliquis: Si manna verbum Dei esse dicis, quomodo vermes facit? Verum est, fratres: non aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex verbo Dei. Sic enim ait: Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Post susceptum autem verbum Dei qui peccat, efficitur ei ipsum verbum vermis, qui ejus semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat.

6. Verbum Dei sapit cuique prout vult. Nunc ergo festinemus coeleste manna suscipere. Istud enim manna, prout vult quisque, talem saporem reddit in ore ejus. Audi enim et Dominum dicentem his qui accedunt ad se: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13). Et tu ergo si verbum Dei quod in ecclesia praedicatur, tota fide et tota devotione suscipias, fiet tibi ipsum verbum quodcumque desideras. Verbi gratia, si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19). Si laetaris prospere, futura cumulat tibi gaudia, dicens: Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI, 11). Si iracundus es, mitigat te, dicens: Desine ab ira, et derelinque indignationem (Psal. XXXVI, 8). Si in doloribus es, sanat te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 3). Si paupertate consumeris, consolatur te, dicens: Dominus erigit de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). Sic ergo manna verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris. Hoc tamen si quis infideliter suscipiat, et non comedat, sed abscondat, vermes ex eo ebulliunt. Putasne eo usque deducendum est verbum Dei, ut etiam vermis fieri putetur? Non te hic turbet auditus: audi prophetam ex persona Domini dicentem: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7). Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem; ita et ipse est qui nunc in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus autem vermis efficitur.

7. Lectioni divinae studeamus insistere. Et ideo, fratres charissimi, quantum possumus cum Dei adjutorio, lectioni divinae studeamus insistere, ut Legem Dei spiritualiter mereamur agnoscere; ut nobis verbum Dei non efficiatur vermis, qui nostras conscientias jugiter arguat et affligat; sed illud impleatur in nobis quod scriptum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Quam gratiam oremus ut nobis Deus pro sua pietate praestare dignetur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXVI. De Raphidin, de petra percussa, et de Amalec. Exod. XVII

1. Omnes, [PL39.1796] inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12), et ab hostibus impugnantur. Et ideo agens quisque iter vitae hujus, auxiliante Christo, indesinenter debet esse armatus, et stare semper in castris. Si ergo et tu semper vigilare volueris, ut te cognoscas in Domini castris militare, observa illud quod idem apostolus dicit, Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Id. II, 4). Qui si ita militas, ut a rebus saecularibus liber sis, et in castris Dei agas semper excubias; et dicitur de te illud, quod paulo superius audivimus, quia per verbum Domini exeas de deserto Sin, et venias in Raphidin. Sin enim interpretatur Tentatio; Raphidin vero, Sanitas judicii. Qui bene exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, ipse venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii salvus erit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione vitae praesentis nunquam contra Deum murmurans, minime fuerit vulneratus: sicut in Apocalypsi legimus, Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso (Apoc. II, 7). Venit ergo ad sanitatem judicii, qui bene causam alterius audiens, disponit sermones suos in judicio, et munera super innocentem non accipit.

2. Sitis multiplex. Quid ergo in consequentibus Scriptura commemorat? Sitivit, inquit, ibi populus aquam, et murmuravit contra Moysen (Exod. XVII, 3). Videtur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit, quia aquam sitiverit populus. Cum enim dixisset, Sitivit populus; quid opus fuit ut adderet, aquas? Sic enim habet antiqua translatio. Quare hoc addidit, nisi quia aquam sitivit, qui debuit sitire justitiam? Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Et iterum, Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XLI, 3). Multae enim sunt sites. Sitiunt justi, sitiunt et peccatores; illi justitiam, isti luxuriam: justi sitiunt Deum, peccatores sitiunt aurum. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam.

3. Christus percussa petra quae fontes eduxit. Bellum quis diabolo indicit. Dixit ergo ad Moysen Dominus: Tolle virgam, et percute petram, ut educat populo aquam. Ecce est petra, et habet aquam. Sed haec petra nisi percussa fuerit, aquas omnino non habet: percussa vero fontes producit et flumina; sicut in Evangelio legimus: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Percussus enim Christus et in crucem actus novi Testamenti fontes eduxit. Necesse ergo erat, ut ille percuteretur. Nisi enim ille percussus fuisset, et de sacro ejus latere sanguis et aqua manasset, universus mundus sitim verbi Dei patiens interisset. Percussit ergo Moyses virga bis silicem. Quid est hoc, fratres? Nec hoc puto esse sine mysterio. Quid est hoc, quod non semel, sed bis virga percussa est petra? Ideo secunda vice petra percutitur, quia duo ligna in crucis patibulo eriguntur: quia in uno ligno sacras manus expandit, in alio vero a capite usque ad pedes immaculatum corpus extendit. Bibit ergo de petra populus, et statim bellum iniit contra Amalec. Videte, fratres, quia postquam aquam quisque de petra biberit, id est, Christi sacramenta susceperit, necesse est illi ad pugnam procedere. Tamdiu enim aliquis diabolum contra se pugnantem non sentiet, quamdiu opera illius exercere voluerit. Qui vero illum reliquerit, et de petra bibens Christum sequi elegerit, necesse est ut illum patiatur infestum, cui justo judicio voluit praeponere Christum. Quisquis ergo Christo conjungitur, non ad delicias, non ad voluptates, sed ad praelium praeparetur: quia, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); et iterum, Per multas tribulationes [PL39.1797] oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).

4. Prima sacri nominis Jesu in Scripturis mentio. Imminente ergo bello filiis Israel, Moyses vocat Jesum, et dicit ad eum: Elige tibi viros, et pugna contra Amalec. Usque ad hunc locum beati hujus nominis mentio, id est, Jesus, nusquam facta est. Hic primum vocabuli hujus splendor obfulsit. Moyses vocat Jesum; Lex invocat Christum. Elige, inquit, tibi viros potentes. Non poterat Moyses eligere viros potentes: Jesus solus est, qui potest viros potentes eligere; ipse utique qui dixit Apostolis suis: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Ipse est qui domum fortis intravit, et vasa ejus diripuit (Matth. XII, 29).

5. Moyses manus levavit, non extendit. Levare manus, quid sit. Oratione pugnatur ad victoriam. Moyses autem ascendit in verticem collis. Et factum est cum elevaret manus Moyses, vincebat Israel. Advertite, fratres: Moyses manus quidem elevat, non tamen extendit. Cui ergo servabatur, ut manus extenderet, nisi Domino nostro Jesu Christo, qui extentus in cruce universum orbem complexurus, brachia pietatis expandit? Moyses ergo levavit manus: et licet non expandit, tamen ipsa elevatione mysterium crucis ostendit. Videte, fratres, jam tunc per sacramentum crucis superatas esse adversarias gentes. Et nos, fratres dilectissimi, si, adjuvante Domino, manus erigimus, diabolum superamus. In manibus opera debemus accipere. Si ergo talia sunt opera tua, ut illa possis in altum in conspectu Domini levare, potes etiam et tu in te ipso adversarios tuos exstinguere. Quis bene manus levat nisi qui per eleemosynam in coelo jugiter thesaurizat? Quis ergo bene manus levat, nisi qui assidue victum ac vestitum pauperibus subministrat? Quis bene manus levat? Ille utique qui implet illud Apostoli: Elevantes, inquit, puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Quia ergo quotidie nobis et vobis pugna imminet contra adversarias potestates, si volumus vincere, manus nostrae, id est, actus nostri et conversatio nostra non sit in terris: sed, sicut Apostolus dicit, Super terram ambulantes conversationem habeamus in coelo (Philipp. III, 20). Scriptum est tamen, quia sicut vitulus ablingit in campis herbam viridem, ita populus Israel ablinget populum Amalec super terram (Num. XXII, 4). Per quod indicari videtur, quia populus Dei non tam manu et armis, quam voce pugnabat et lingua, id est, orationem ad Deum fundebat; et ideo adversarios superabat. Ergo et tu si vis vincere, audi Apostolum dicentem: Orationi insistentes, et vigilantes in ea (Coloss. IV, 2). Haec est Christiani pugna gloriosissima, non in suis viribus praesumere; sed semper Dei auxilium implorare, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXVII. De filiis Israel

1. Haec dicit Dominus Moysi, Sine, ut faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10). Grave est discutere personam, qui in infidelitatem cadit, dum majus quod accepit perdit. Quis Judaeorum inexsolubiles nodos nescit? Quis perfidiam et audaciam non deponit? Legunt elogia sua, quod in praevaricatione parentum non defuisset vindicta. Irata severitas promitur, et contumacia non emendatur: clementia levius irascitur; quia citius miseretur. Ipsius erit judicium, et probare dignum, et delinquentibus indulsisse peccatum. Quid dico? Deus illos horruit, aut amavit? Absit. Si horruit [PL39.1798] peccatores, contempsit: sed amavit; ideo frequenter indulsit. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7). Eorum quidem sunt scelera, aut rea lingua, aut conscientia criminosa. Vos, inquit, de patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Non potest differri vindicta, ultio non procrastinabitur. Tanta enim sunt crimina usurpatione concepta, ut non parcant generi, cum rei videantur auctori. Clamaverunt, inquit, ad Dominum, cum tribularentur (Psal. CVI, 6): mittitur dux qui populum Israeliticum redderet liberatum. Parantur Aegyptiis dignae et innumerabiles plagae ignominiae; ad vindictam sciniphes processerunt, vineas bruchus assumpsit, fructifera ligna locusta vastavit: terrorem et grandinem, ulcera, tumultus, voces, flammas, addicta pecora, armenta prostrata, aquas in sanguinem mutatas, prostratas ranas, pisces occisos: praedurantur elementa nullo rigore, siccantur fluenta in rei miraculo curvata, et in muro suspenditur unda: insuetum iter mirantur fluctus, miratur et populus.

2. Quid, incredule popule, nocte desperas? Signum tibi erit columna, quam Christus illuminat. Securus iter quod arripis vade; antecedet te Christus. Et quia prosequitur Christus, fiducia, non terror, debet esse: securus ad promissa pervenies; atque utinam non rebelles. Apertum intrant mare Aegyptii, quos circumfusi fluctus festinanter ruentes perdunt. Medii maris arena ungulam sensit, mare cursus sustinuit equitum. Sed haec vindicta debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit salutem. Quid dubitas de hoste? Tute jam procede, mortuum videbis, probabis defunctum, cui ante fueras servus.

3. In eremum exitur, nec contumelia differtur. Murmurant, petunt cepas et pepones, merito insulsi, et quos non gratiae sales condiunt, vilem expetunt cibum. Cepas ait, ut extorquerentur eis lacrymae ex delicto collectae. Non aquarum in fluviis natura degenerat, communem liquorem amaritudo tristaverat; lignum mittitur, dulcedo reparatur. Petra percussa sitientibus potum praebuit virga: nec veternosa eis dissuta sunt vestimenta: arvo sterili non defuit manna. Pulmentarium poscitur, desideriis omnia conferuntur. Saporem sensit quisque quem voluit in ore, dum manducavit.

4. Petunt sibi quod colerent: atque utinam simpliciter postulassent. Sed plebs quae dotales tabulas lege mariti perceperat, de corruptela disponit, et de adulterio cogitat. Quid te, infidelis, vis jungere consortio digno? Mater tua displicuit, repudiata per libellum repudii, pronuntiante Isaia (Isai. L, 1), nec summo charismate es digna, cum exsecrabilibus factis videaris ingrata. Non servies, inquit, deo alieno (Deut. VII, 16). Aurum igni apponitur, et ingrati infaustum scelus expetunt, adorant imaginem quam succensus ejecerat ignis. Ubi est quod mandatum est, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Id. VI, 4)? Vitulus tuus ubi erat, cum tibi Christus in mari itinera praeparabat: mare aperuit, sitientibus potum praebuit, fessos jejunio reparavit? Luxuriosa gentilitas, post saturiem lusum quaerit. Sedit, inquit, populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Atque utinam verbis fuissent dicta, non factis fuissent admissa. Ecce jam pater Abraham transfertur in gentem magnam. Ecce quid criminis admittit primitivus, quid gratiae meretur secundus. Vendidisti mihi primatus tuos, delicto factus servulus fratri tuo. Radix quidem me aliena portat, sed nova gratia meum caput impinguat. Ducem se ergo Dominus ingrato populo praebebat, exercitum Christi per inaccessa loca et devia deserta terrarum non turbavit iter ignotum. Igitur exoritur impugnante diabolo profana tentatio, fit repente populus divinis beneficiis ingratus, mens ejus a veritate desciscit, deseruit vitae largitorem, et secutus est mortis auctorem. Unde simulacra colentium caeca stultitia, imo non ferenda dementia, mortali manu formatum vitulum putare divinum? Acerbior indignitas rerum est, ut pecoris sit figura terrori, et cum Deus [PL39.1799] animalia omnia homini subjecerit, ipse se in famulatum pecudum sponte dejecerit. Adeo formatur vitulus stultorum collationibus inauratus: et quem nullus naturalis motus quacumque flectebat, eum dementia perfidorum subjugata cervice portabat: et cujus aures nullus penetrabat auditus, vel aliqua commotio sensibilis agitabat, has incassum dementis populi oratio stulta pulsabat: et cui visum modulantibus palpebris vitali motu artificis phantasia non dederat, nec genitrix natura contulerat, eum videntes ingrati Deo supplices adorabant. Praecedebat in eremo populum carens spiritu vitulus figuratus, ut tali duce demens populus uteretur, qualis fuerat et ipse delictis effectus.

5. Et ne tanti mali sine vindicta in posteros manaret exemplum, statim vindicatur in reos. Dum enim malis modus imponitur, frangitur licentia peccatorum. Frequenter enim plagis disciplina corrigitur, si nihil proficiant hortamenta justorum: a damnabilibus factis homines vindicta compescit, quos in bonis operibus beneficia Dei retinere non possunt. Si enim non inter primos peccantium lapsus consuleret, sed in futurum suspenderet ultionis occursum divina censura, procul dubio scelestorum omnium latius processisset audacia. Denique si vis tuorum proficere disciplinam, exerce censuram. Ubi Dei futurae vindictae sollicitudo versatur, illic aut non peccatur, aut tardius delinquitur. Censura enim interdum quidam suscipiunt supplicium, ut multi corrigantur in paucis; ne postmodum ira commotus incipiat grassari per multos. Risus frequens corrumpit mores, relaxat quoque nervos rigoris astrictos: severus autem vultus custos est disciplinae. Si enim delinquentibus frequenter indulges, peccator non proficit ad salutem.

SERMO XXVIII. De exploratoribus et de botro

1. Viri duo ferentes uvam, duo Testamenta et duo praecepta. Christus in medio duum Testamentorum. Modo cum divina lectio legeretur, audivimus quod tempore illo quo missi sunt duodecim exploratores ad considerandam terram repromissionis, duo ex illis uvam mirae magnitudinis in phalanga detulerint ad filios Israel (Num. XIII, 24). Duo isti, fratres dilectissimi, multis modis intelligi possunt. Nam et duo Testamenta non incongrue significasse creduntur, et duo praecepta quibus diligitur Deus et proximus. Possunt etiam in historia et allegoria intelligi. Quod autem duum Testamentorum typum habuerint, hinc evidenter agnoscimus; quia quomodo in medio duorum illorum uva exhibita legitur, ita in medio duum Testamentorum Christus Dominus evidenter agnoscitur; secundum illud quod scriptum est, In medio duum animalium cognosceris (Habac. III, 2, sec. LXX), id est, in medio Novi vel Veteris Testamenti. Quod autem dicit, In medio, non intelligendum est, quod Christus inter Novum et Vetus Testamentum sic fuerit medius, ut nec in Novo nec in Veteri contineretur. Non ita est, fratres charissimi. Sed quod ait, In medio duum animalium cognosceris: hoc sentiendum est, quod sit in medio Veteris Testamenti, et in medio Novi, id est, intus in interiori et spirituali intellectu; non in littera quae non solum Judaeos, sed etiam haereticos omnes consuevit occidere, sed in Spiritu, qui omnes Christianos spiritualiter intelligentes vivificat. Hoc est ergo, In medio duum animalium cognosceris, in interiori sensu Novi sive Veteris Testamenti.

2. Maria terra promissionis. Exhibita est ergo uva a duobus. Isti autem duo qui uvam de terra repromissionis afferre meruerunt, sicut jam diximus, possunt [PL39.1800] intelligi etiam duo praecepta dilectionis, id est, Diliges Deum; et Diliges proximum. Denique considerate, fratres, quia sicut illi duo pendentem uvam attulerunt; ita et de istis duobus, id est, dilectione Dei et proximi dicitur, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sicut enim uva illa Christum Deum figuravit; ita et terra repromissionis, in qua natus est, sanctae Mariae videtur imaginem praetulisse. In ipsa enim impletum est illud quod scriptum est, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Quomodo autem beata Maria non fuit terra repromissionis, quae per prophetam multo ante promissa est? Nam per beatum Isaiam Dominus eam ante multa annorum spatia repromisit: sic enim ait, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14). Exhibita est enim uva de terra repromissionis. Ipsa est enim de qua legimus, Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13). Et de ipsa scriptum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4); et illud, Cum adipe renium et sanguine uvae; et iterum, Lavabit in vino stolam suam, et amictum suum in sanguine uvae (Gen. XLIX, 11). Haec, inquam, uva in ligno suspensa duorum defertur obsequio, quae nobis utique, sicut jam dictum est, duum Testamentorum repraesentatur oraculis, quae in ligno crucis pependit, cujus vinum in pretium nostrum, passionis expressione profluxit.

3. Duo ferentes uvam, Judaeus populus et Christianus. Christus salus credenti, onus non credenti. Sed operae pretium est, arcana sacramentorum aperiri effectibus rerum. Hanc uvam duo deferunt inserto vecte pendentem. Possunt isti duo etiam Christianum vel Judaicum populum figurare. Isti ergo sunt duo, id est, Synagogae vel Ecclesiae populi. Et quia prior fuit Judaeorum populus, praecedit Judaeus, sequitur Christianus: salutem suam hic ante conspectum suum gerit, ille post dorsum; hic obsequium praefert, ille contemptum. Ideo et de Judaeis Propheta testatur, Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Incedunt duo sub sacro fasce ordine suo: hic semper videt, ille semper relinquit. Judaeus autem proximum se aestimat; sed absentat. Christianus ergo praesenti munere fruitur; Judaeus solo onere praegravatur; quia Christus sicut credenti salus, ita onus est non credenti. Judaeis enim ille specialiter annuntiatus; de quibus dictum est, In sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11); factus est eis lapis offensionis et petra scandali (Rom. IX, 32, 33): et quem Israel non cognovit, Gentium fides recepit. Et ideo post sequitur iste; sed spem suam sub oculis habens antecedit et proficit: ille prior graditur; sed deserit, et recedit. Portat quidem Christum in Lege Judaeus; sed a gratia quam in mysteriis portat, aversus est: quia quem praedicatione suscepit electus, corde perdit incredulus; et quem unus aspernatur in Lege, alter miratur in corpore. Unde amborum Dominus et Redemptor noster ab hoc adorante gestatur, ab illo se aversante suspenditur. Ac sic impletum est in Judaeis, Posuerunt ad me dorsa, et non facies suas (Jerem. XVIII, 17).

4. Sarcina Christi levat, non premit. Aut Christi, aut saeculi jugo quisque subest. Et quia Christum Dominum, quem prior populus Judaeorum et post dorsum reliquit et crucifixit, nos postea venientes adorare et portare meruimus, secundum illud quod Apostolus ait: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20); quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne a cervicibus nostris tam sanctam sarcinam malis operibus deponamus. Sarcina enim Christi levare consuevit, non premere. Sic et ipse in Evangelio dixit: Jugum meum suave est, et onus meum [PL39.1801] leve (Matth. XI, 30). Si enim jugum Christi subdita et humili cervice suscipimus, magis nos portat, quam a nobis portetur. Sicut enim jugum saeculi semper premit; ita jugum Christi levare consuevit. Et quia omnis homo aut Christum portando erigitur, aut jugum saeculi sustinendo ad inferiora deprimitur; attendat unusquisque conscientiam suam; et si se sanctis cogitationibus et bonis operibus jugum Christi portare cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et cum grandi sollicitudine vel timore perseverare contendat: qui vero luxuriosis cogitationibus et malis operibus durissimo mundi hujus jugo se nimium gravari cognoscit, orationibus, jejuniis vel eleemosynis projiciat jugum diaboli, ut mereatur excipere jugum Christi; et de omnibus malis actibus suis cum propheta fideliter dicat: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3). Tunc enim de illa spirituali uva, de qua nobis vinum laetitiae prelum crucis expressit, cum secura conscientia bibere poterimus, si nos nec luxuria sordidaverit, nec iracundia combusserit, nec inflaverit superbia, nec avaritia obscuraverit, nec invidia vipereo veneno percusserit. Omnia enim ista de corde suo debet expellere, qui ad altare desiderat vel optat accedere. Et quia spiritualis vindemia, id est, Paschalis solemnitas imminet, in qua festivitate botrus ille, de quo superius diximus, per injuriam vel pondera crucis expressus est; de tanta ac tali uva accepturi calicem salutaris, et vinum laetitiae bibituri, exceptoria cordis vel pectoris nostri cum grandi nitore ac diligentia, jejuniis, vigiliis, orationibus, eleemosynis, et praecipue castitatis nitore mundemus: contra nullum hominem odium in corde servantes, et non solum amicos, sed etiam inimicos et adversarios diligentes, cum secura conscientia in oratione dominica dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIX. De eo quod senior populus in deserto mortuus est, et junior in terram repromissionis ingressus est

1. Israelitarum populus senior Judaeos, junior Gentes figurat. Justitia et misericordia Dei erga Israelitas. Scire et intelligere debemus, fratres dilectissimi, quia senior populus Judaeorum, qui propter incredulitatem in deserto mortuus est, significavit priorem populum Judaeorum: parvuli vero eorum, id est, junior populus figuravit populum Gentium. Sicut enim seniore populo mortuo, junior terram repromissionis accepit; ita reprobato Judaeorum populo, junior populus Christianorum gratiam divinae benedictionis obtinuit. Tamen, fratres charissimi, non transitorie vel negligenter, sed cum ingenti tremore considerandum est, quia de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis ingressi sunt. Hoc ergo audiant, qui ita Dominum misericordem esse volunt, [PL39.1802] ut justum esse non credant. Si enim diligenter attendimus, fratres, et erga illa sexcenta millia quae in eremo mortua fuerant, Deus noster misericors fuit; et circa illos duos qui terram repromissionis intraverunt, justus apparuit. Quomodo non fuit misericors, qui eos per quadraginta annos reservavit et exspectavit ad poenitentiam; et non solum converti noluerunt, sed etiam frequenti rebellione contra Dominum murmurantes, ad peccatorum suorum cumulum graviorem semper sarcinam addiderunt? Quomodo non est misericors, qui nos tanto tempore exspectat, ut corrigamur? Numquid tam prolixa misericordia potest Deo auferre justitiam? Quanto enim diutius exspectat, tanto gravius vindicat. Quando enim prolixis temporibus peccamus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Ergo et in illis qui in eremo mortui sunt, misericors fuit, quos tanta longanimitate sustinuit; et in illis duobus promissa complevit, quos fidei merito in terram repromissionis induxit.

2. Sententia Dei in peccantes non immutabilis. Conversio non procrastinanda. Sed dicit aliquis, quod etiamsi egissent poenitentiam, terram repromissionis intrare non potuissent; quia Deus definitam illis dederat sententiam, dicens: Non intrabitis terram pro qua juravi patribus vestris, sed in solitudine jacebunt cadavera vestra (Num. XIV, 23, 29). Non ita est, fratres charissimi: atque utinam tam cito peccator homo resurgat ad poenitentiam, quam cito Deus etiam definitam vult mutare sententiam. Audi ipsum Dominum per prophetam spem maximam humano generi promittentem: Repente, inquit, loquar ad gentem, ut pro peccatis suis faciam eis malum: et si pro iniquitatibus suis egerit poenitentiam, et ego poenitentiam agam super malo quod cogitavi ut facerem eis, et non faciam (Jerem. XXVI, 3). Videte, fratres, quanta sit circa nos pietas Dei nostri; et agnoscite utrum velit negare misericordiam, qui de conversione nostra suam dixerat mutare sententiam. Convertamur ergo, fratres charissimi, nec emendationem nostram ad extremum vitae nostrae tempus differre velimus: sed audiamus prophetam dicentem, Noli tardare converti ad Dominum, nec differas de die in diem (Eccli. V, 8); quia nescitis quae superventura pariat dies (Prov. XXVII, 1). O homo, quare differs de die in diem, forte hodie habiturus ultimum diem? Semper ergo, fratres charissimi, cum ingenti timore atque tremore ad memoriam revocemus, quod tanta sit apud Dominum nostrum justitia ut, sicut jam supra dictum est, de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis intraverint. Haec si humili et contrito corde assidue cogitare volumus, salubrem nobis metum incutientes, medicamenta nobis de alienis vulneribus facimus, et aliorum mors proficit ad nostram salutem.

3. Exemplum severitatis Dei in Israelitarum punitione movere nos debet ad poenitentiam. Poenarum aeternarum [PL39.1803] argumentum. Iterum atque iterum rogo vos, fratres, et admoneo, ut istam severitatem et justum judicium Dei, quo senior ille populus pro peccato murmurationis in deserto consumptus est; cum grandi semper metu et sollicitudine cogitemus; et sic amemus Dei misericordiam, ut tamen justitiam timeamus. Parcit modo et tacet: sed non semper tacebit. Modo enim pro ineffabili pietate sua non solum nos admonet, sed etiam rogat, ut nos a peccatis mortiferis revocemus. Audiamus illum dum rogat; ne nos postea non audiat ille, dum judicat. Audiamus eum per prophetam dicentem, Fili, inquit, miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quid ad haec respondebit humana fragilitas? Deus te rogat ut tui miserearis, et non vis: causam tuam apud te agit, et a te non potest impetrare. Et quomodo te audit ille in die judicii supplicantem, cum tu eum pro te ipso nolueris audire rogantem? Quis enim non expavescat et metuat, fratres charissimi, quod pro quadraginta dierum spatio, annis quadraginta populus Judaeorum poenam recipere meruit in eremo? Si enim pro unius diei culpa unius anni spatium recompensandum est poena; nos qui tanta quotidie peccata committimus, si eleemosynarum vel poenitentiae non subvenerint medicamenta, timeo ne nobis non inferantur temporalia, sed aeterna supplicia.

4. Peccatorum vulnera dum recentia sunt, facilius curantur. Et quia calidis vulneribus solent medicamenta celerius subvenire, quotiescumque peccaverimus, non exspectemus mortifera securitate vulnera ipsa putrescere, nec iterum vulnera vulneribus augeamus; sed continuo ad spiritualem medicum recurrentes, salutem recipere festinemus. Et ideo quomodo quando in corpore vulnus accipimus, si statim medicamenta requirimus, cito sanitatem recipere poterimus: ita si moram feceris, necesse est ut tardius ad sanitatem plaga ipsa redeat, aut aliqua foeda cicatrix in corpore nostro remaneat. Si haec in corpore facimus, quanto magis in animae vulneribus adhibere debemus, ubi ad imaginem et similitudinem Dei facti sumus? Si tantam curam impendimus corpori, quod, velimus nolimus, in pulverem redigendum est; quantam sollicitudinem et curam erga salutem animae debemus apponere? ut, sicut dicit Apostolus, sine macula vel ruga (Ephes. V, 27) mereamur ante tribunal aeterni Judicis apparere: ne forte si multis peccatorum vulneribus lacerati et vitiorum pannis sordentibus involuti, ad illud nuptiale convivium venerimus, dicatur nobis illud quod ille sponsus coelestis in Evangelio dixit, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Avertat a nobis Deus illud quod sequitur. Cum enim haec peccator ille audiens obmutesceret, dixit paterfamilias: Ligate illi manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII 12, 13). Ecce qualem sententiam accepturi sunt, qui majorem de corpore quam de anima sollicitudinem gerunt; et plus cogitant qualiter caro sua parvissimo tempore vivat in oculis hominum, quam quo modo anima sua ornata bonis operibus ad beatitudinem vel similitudinem perveniat Angelorum. Haec ergo, fratres charissimi, sicut superius supplicavi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquirimus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum justis et Deum timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus, auxiliante Domino Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1774-1803 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22