LIBER SEPTIMUS. In quo illud Geneseos, cap. 2, vers. 7: Et flavit in faciem ejus flatum vitae, etc., illustratur uberrima tractatione de anima

CAPUT PRIMUM. De anima tractatio suscipitur

1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et flavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Haec verba Scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposuimus, et de ipso homine facto, maximeque de ejus corpore, quantum satis duximus, quod secundum Scripturas visum est, disseruimus. Sed quia de anima humana non parva quaestio est, ad hunc eam librum differendam putavimus, nescientes quantum nos Dominus adjuturas esset recte loqui cupidos; illud tamen scientes, nisi quantum ipse adjuvaret, recte non esse locuturos. Recte est autem veraciter atque congruenter, nihil audacter refellendo, nihil temere affirmando, dum adhuc dubium est, verum falsumne sit, sive fidei, sive scientiae christianae; quod autem doceri potest vel rerum ratione apertissima, vel Scripturarum auctoritate certissima, sine cunctatione asserendo.

[PL34.356] 2. Ac primum illud videamus, quod scriptum est, Flavit, vel, Sufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nonnulli enim codices habent, Spiravit, vel, Inspiravit in faciem ejus. Sed cum Graeci habeant ἐνεφύσησεν, non dubitatur flavit vel sufflavit esse dicendum. Quaerehamus autem in superiori sermone de manibus Dei, cum homo de limo formatus cogitaretur: quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est, Sufflavit Deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisque sufflavit?

3. Verumtamen hoc verbo Scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adjuvat.

CAPUT II. Animam non esse ejusdem naturae cum Deo, ex proposito Scripturae loco arguitur

Nam cum quidam ex hoc verbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia Dei, id est, ejusdem naturae cujus ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de seipso ejicit in flatu; hinc potius admonendi [PL34.357] sumus, hanc inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. Nos enim credimus Dei naturam atque substantiam, quae in Trinitate creditur a multis, intelligitur a paucis, omnino esse incommutabilem. Porro autem animae naturam vel in deterius vel in melius commutari posse, quis ambigit? Ac per hoc sacrilega opinio est, eam et Deum credere unius esse substantiae. Quid enim hoc modo aliud quam et ile commutabilis creditor? Credendum itaque est, et intelligendum, neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a Deo tanquam rem quam fecerit, non tanquam de natura cujus est ipse, sive genuerit, sive quoquo modo protulerit.

CAPUT III. Urgetur idem argumentum

4. Et quomodo, inquiunt, scriptum est, Sufflavit in faciem ejus, et factus est homo in animam vivam; si non anima Dei pars est, vel Dei omnino substantia? Imo vero ex hoc verbo satis apparet ita non esse. Cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subjacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. Nisi isti forte tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus. fieri etiam flatum, cum voluntate sufflamus. Quod si etiam non ex hoc aere, qui forinsecus adjacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura qua constat, sufflando aliquid ejiceremus, non eadem natura est corporis et animae; quod et ipsi utique consentiunt. Quapropter etiam sic aliud est animae substantia, quae corpus regit et movet; aliud flatus, quem regendo vel movendo facit de corpore sibi subdito, non de seipsa cui corpus est subditum. Cum itaque longe quidem incomparabili modo, sed tamen anima regat subditum corpus, et Deus subditam creaturam, cur non potius intelligatur de subjecta sibi creatura fecisse Deus animam in eo quod sufflasse dictus est; quandoquidem ipsa anima, quamvis corpori suo non ita dominetur, ut Deus universitati quam condidit, tamen ejus motu, non de sua substantia flatum facit?

5. Possemus quidem dicere nec ipsum Dei flatum esse animam hominis, sed Deum sufflando fecisse animam in homine: sed ne putentur meliora quae fecit verbo, quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est verbum quam flatus; nihil est interim secundum supradictam rationem, cur animam ipsam Dei flatum dicere dubitemus, dum intelligatur non esse Dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere; quod autem flatum facere, hoc animam facere. Cui sententiae congruit quod per Isaiam dicit Deus: Spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci. Nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere, sequentia docent. Cum enim dixisset, Omnem flatum ego feci; Et propter peccatum, inquit, pusillum quid contristavi eum, et percussi eum (Isai. LVII, 16, 17, sec. LXX). Quid ergo dicit flatum, nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? Quid igitur est, Omnem flatum ego feci, nisi, Omnem animam ego feci?

CAPUT IV. Deum sufflando non fecisse de seipso animam, nec de elementis

6. Si ergo Deum diceremus tanquam corporei mundi hujus animam, cui mundus ipse esset tanquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream, de isto aere subjacente sibi ex corpore suo: non tamen quod fecisset dedissetque sufflando, de seipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subjecto aere corporis sui, sicut anima de hujusmodi re similiter adjacente, hoc est de corpore, non de seipsa flatum facit. Nunc vero quia non tantummodo mundi corpus Deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam sive corporalem sive spiritualem; nec de seipso, nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.

CAPUT V. An anima ex nihilo

7. Utrum autem ex eo quod omnino non erat, id est ex nihilo; an ex aliqua re, quae jam ab illo facta spiritualiter erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. Si enim Deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creavit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requievisse credimus, quae inchoavit faceret, ut quidquid deinde faceret, ex his faceret; non video quemadmodum intelligamus, adhuc eum ex nihilo animas facere. An dicendum est, eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse illum diem occultum, ac si hoc potius credi oportet, spiritualem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est coelum et terram; atque in illis jam exstantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum, non ipsas naturas: alioquin si jam ibi creatae essent sicut erant futurae, non adhuc essent futurae? Quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura, et tunc esse coepit, cum eam Deus sufflando fecit, atque indidit homini.

8. Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc utrum eam naturam, quae anima dicitur, et antea non erat, ex nihilo creaverit, tanquam ipse flatus ejus non ex aliqua substantia subjacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo; sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum Deus flare voluit, idemque hominis anima factus sit: an vero jam erat aliquid spirituale, quamvis hoc quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus Dei quae natura esset animae; sicut nec corporis humani natura jam erat, antequam Deus eam de limo terrae vel pulvere formasset. Non enim caro humana erat pulvis aut limus; sed tamen aliquid erat unde illa fieret, quae nondum erat.

CAPUT VI. An ut corporis, ita et animae praecesserit aliqua materies

9. Num ergo credibile est, in primis illis sex dierum operibus Deum condidisse, non solum futuri corporis humani causalem rationem, verum etiam materiem [PL34.359] de qua fieret, id est terram, de cujus limo vel pulvere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret, non etiam quamdam pro suo genere materiam, de qua fieret? Si enim quiddam incommutabile esset anima, nullo modo ejus quasi materiam quaerere deberemus: nunc autem mutabilitas ejus satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrina, sed in sua jam natura qua est anima; sicut etiam caro in sua natura qua jam caro est, et salute decoratur, et morbis vulneribusque foedatur. Sed sicut haec, excepto quod jam caro est in qua natura vel proficit ut pulchra, vel deficit ut deformis sit, hahuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur, cujus vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritualem, quae nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro.

10. Sed enim jam terra implebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens universo totum suum, ut etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cujusquam, specie tamen sua mundi fabricam molemque compleret, secundum quam dicitur mundus coelum et terra.

CAPUT VII. Dici non posse qualis fuisset illa materies animae

At vero illa spiritualis materies, si fuit ulla unde anima fieret, vel si est ulla unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si vivit, quid agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid? an ab hoc etiam opere vacat, et in quodam secreto universitatis otiosa requiescit, sine vigili sensu motuque vitali? Si enim nulla prorsus adhuc vita erat, quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet. Si autem jam vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? Quod si tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est; irrationalis ergo vita materies erat animae rationalis, id est humanae? Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An rationalis erat jam possibilitate, nondum facultate? Si enim videmus infantilem animam, jam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione, et tamen eam rationalem dicimus; cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est anima, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae jam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?

CAPUT VIII. Beatam fuisse materiem illam admitti non potest

11. Nam si jam beata erat vita, de qua facta est hominis anima; deterius ergo facta est: et ideo non jam illa materies hujus, sed illius ista defluxio est. Nam materies aliqua cum formatur, praesertim a Deo, in melius sine dubitatione formatur. Sed etiam si cujusquam [PL34.360] in aliqua beatitudine factae a Deo vitae defluxio anima humana posset intelligi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere vitam, dum anima facta est animans carnem, et ejus sensibus velut nuntiis utens, atque in seipsa se vivere sentiens sua voluntate, intellectu, memoria. Si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni Deus inspiraret, tanquam sufflando animam faciens, idemque beatum est; nullo modo movetur, aut mutatur, aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit.

CAPUT IX. Neque illam materiem esse quamdam irrationalem animam

Non est enim corpus, ut tanquam exhalando minuatur.

12. Si autem anima irrationalis, materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur etiam ipsa irrationalis unde fiat; quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. An illa de materie corporali? Cur non ergo et ista? Nisi forte quod velut gradatim fieri conceditur, compendio posse Deum facere quisquam negabit. Proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae irrationalis, et anima irrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. Quod neminem unquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicujus corporis ponit.

13. Deinde cavendum est ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur (quod veritati fideique catholicae omnino contrarium est), si concesserimus irrationalem animam veluti materiem subjacere, unde rationalis anima fiat. Sic enim fiet, ut si haec in melius commutata, erit hominis; illa quoque in deterius commutata, sit pecoris. De quo ludibrio quorumdam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. Et credo ita esse, velut si quisquam etiam de Scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13): aut ubi item legitur, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Neque enim non omnes haeretici Scripturas catholicas legunt; nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non recte intelligentes, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserunt. Sed quoquo modo se habeat vel non habeat opinio philosophorum de revolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non convenit credere animas pecorum in homines, aut hominum in pecora transmigrare.

CAPUT X. Ex morum similitudine non effici ut anima hominis in pecus transeat

14. Fieri sane homines vitae genere pecoribus similes, et ipsae res humanae clamant, et Scripturae testantur. Unde est illud quod commemoravi, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est eis: sed in hac vita utique, non post mortem. Proinde vel talibus bestiis nolebat [PL34.361] in potestatem dari animam suam, qui dicebat, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi; quales cavendos Dominus significat, ubi dicit eos indutos vestitu ovium, intus autem esse lupos rapaces (Matth. VII, 15): vel ipsi diabolo et angelis ejus; nam et ille dictus est leo et draco (Psal. XC, 13).

15. Quid enim afferunt argumenti philosophi qui putant hominum animas in pecora, vel pecorum in homines post mortem posse transferri? Hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, velut avaros in formicas, rapaces in milvos, saevos ac superbos in leones, sectatores immundae voluptatis in sues: et si qua similia. Haec quippe afferunt, nec attendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. Nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus vel etiam ovibus fiunt similiores quam hominibus. Cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt, et quae aliquantulum caeteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano, longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt: nunquam erunt hominum animae istae, si ea quae similiora sint trahunt. Si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio; quandoquidem nihil aliud afferunt, quo etiamsi non vera, saltem verisimilis habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac vita potius intelligi voluisse, quadam perversitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri, ac sic quodammodo in pecora commutari, ut hoc dedecore objecto, eos a cupiditatum pravitate revocarent.

CAPUT XI. Fictitiae quarumdam animarum transmigrationes. Manichaeorum deterior quam philosophorum opinio

16. Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint, aut falsa narrantur, aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. Si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse quod non fuit, aut egisse quod non egit; quid mirum si quodam Dei justo occultoque judicio, sinuntur daemones in cordibus etiam vigilantium tale aliquid posse?

17. Manichaei autem qui se christianos vel putant, vel putari volunt, in hac opinione translationis vel revolutionis animarum eo sunt illis Gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putent, deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura discernunt, isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eamdam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi genus, ubi eam non esse permixtam, vel quo revolvi non posse mirabili opinentur insania. Qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde versantes, necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque [PL34.362] labantur et provolvantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et veraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem Deum; tota eorum mille formis fabula repente dilabitur, quam in suis vanis ac sacrilegis mentibus, nonnisi de Dei turpissima mutabilitate finxerunt.

18. Non est igitur materies animae humanae, anima irrationalis.

CAPUT XII. Anima non est ex corporeo elemento

Quid est ergo, unde anima flatu Dei facta est? An corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? Nullo modo: hinc enim potius caro facta est. Nam quid aliud est limus quam terra humida? Nec de humore solo anima facta credenda est, quasi caro de terra et anima de aqua. Nimis enim absurdum est, inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et volucris.

19. Ergo fortassis ex aere? Huic enim elemento etiam flatus competit; sed noster, non Dei. Unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tanquam unius maximi animantis Deum crederemus, ut ita eam flaverit de aere corporis sui, sicut flat nostra de sui. Cum vero Deum esse constet supra omne mundi corpus, et supra omnem spiritum quem creavit, incomparabili omnino distantia; quomodo id recte dici potest? An forte quanto magis Deus universae suae creaturae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? Sed cum anima non sit corporea, quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est, inque mundi elementis etiam aer iste numeretur; nec si de puri illius coelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. Omne quippe corpus in omne corpus posse mutari, non defuerunt qui assererent. Corpus autem aliquod sive terrenum sive coeleste, converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides hoc habet.

CAPUT XIII. Medicorum sententia de corpore humano

20. Deinde si non est contemnendum quod medici non tantum dicunt, verum etiam probare se affirmant, quamvis omnis caro terrenam soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur, et a corde per venas, quas arterias vocant, diffunditur; et ignis non solum fervidam qualitatem, cujus sedes in jecore est, verum etiam luculentam, quam velut eliquari ac subvolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis nostri; unde et radii emicant oculorum, et de cujus medio velut centro quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus caeteros tenues fistulae deducuntur, ad aures scilicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum, atque gustandum; [PL34.363] ipsumque tangendi sensum qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi dicunt per medullam cervicis, et eam quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam rivuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.

CAPUT XIV. Animam non esse ex elementis

Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam sit, ut cum vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel omnino etiam seipsam, suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertat, eamque ad hoc negotium, non tantum nullo adjumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollat; quomodo ex eo genere aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat.

CAPUT XV. Anima incorporea

21. Quapropter non est quidem humanae animae natura, nec de terra, nec de aqua, nec de aere, nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtilioris naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. Nullus enim sine his duobus vel sensus in corpore est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita prius est sentire quam movere. Anima ergo quoniam res est incorporea, corpus quod incorporeo vicinum est, sicuti est ignis, vel potius lux et aer, primitus agit, et per haec caetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur, quae magis sunt ad patiendum subdita, quam praedita ad faciendum.

CAPUT XVI. Cur dictum sit, Factus est homo in animam vivam

22. Non mihi ergo videtur dictum, Factus est homo in animam vivam, nisi quia sentire coepit in corpore; quod est animatae viventisque carnis certissimum indicium. Nam moventur et arbusta, non tantum vi extrinsecus impellente, veluti cum ventis agitantur, sed illo motu quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur succus in radicem, vertiturque in ea quibus constat herbae natura vel ligni: nihil enim horum sine interno motu. Sed iste motus non est spontaneus, qualis ille qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omnium animalium genere, quam vocat Scriptura animam vivam (Gen. I, 21). Nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora, nec ungues capillosque producerent. Sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam vivam.

CAPUT XVII. In faciem hominis cur dicitur Deus sufflasse

23. Proinde quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa velut organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriori parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus videndi, audiendi, offaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt: ideo scriptum arbitror, quod in faciem Deus sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam. Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur; quia et ista ducit, illa sequitur, et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.

CAPUT XVIII. Tres ventriculi cerebri

24. Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine intervallis temporum nullus est, agere autem intervalla temporum spontaneo motu nisi per adjutorium memoriae non valemus; ideo tres tanquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. Haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum defecissent officia vel sentiendi, vel movendi membra, vel motus corporis reminiscendi, satis quid valerent singulae declararum, eisque alhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. Sed anima in istis tanquam in organis agit; nihil horum est ipsa: sed vivificat et regit omnia, et per haec corpori consulit, et huic vitae, in qua factus est homo in animam vivam.

CAPUT XIX. Animae praestantia supra res corporeas

25. Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materie Deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam sicut humor et terra, tanquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus administrat. Nuntiat enim aliquid lux corporea: cui autem nuntiat, non hoc est quod illa; et haec est anima cui nuntiat, non illa quae nuntiat. Et cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato ejus temperamento impediri offenditur, et haec offensio dolor vocatur. Et aer qui nervis infusus est, paret voluntati ut membra moveat, non autem ipse voluntas est. Et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non [PL34.365] ipsa memoria est. Denique dum haec ejus tanquam ministeria vitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et ministris movendi, tanquam non habens cur adsit, abscedit. Si autem non ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur ejus intentio, tanquam conantis redintegrare labentia, nec valentis. Et in rebus quibus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut si potuerit, medicina succurrat.

CAPUT XX. Aliud anima, aliud organa corporis

26. Namque aliud esse ipsam, aliud haec ejus corporalia ministeria, vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt, hinc evidenter elucet, quod plerumque se vehementi cogitationis intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque valentibus multa posita nesciat; et si major intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, avertens utique imperandi nutum a ministerio motionis qua pedes agebantur: si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non vacet advertere; obliviscitur aliquando et unde veniat, et quo eat, et transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud avocata. Quapropter istas corporei coeli corporeas quasdam particulas, id est, lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incerporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum Deus de hoc circumfuso et superfuso coelo corpori viventis miscuerit, aut adjunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. Omne quippe corpus in omne corpus mutari posse, credibile est: quodlibet autem corpus mutari posse in animam, credere absurdum est.

CAPUT XXI. Anima neque ullo ex corpore, neque ullum corpus est

27. Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putaverunt, quintum quoddam esse corpus unde sit anima, quod nec terra, nec aqua sit, nec aer, nec ignis, sive iste turbulentior atque terrenus, sive ille coelestis purus et lucidus; sed nescio quid aliud quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit (Cic. lib. 1 Tusc. quaest.). Si enim qui hoc sentiunt, hoc dicunt corpus quod et nos, id est, naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine, spatium loci occupantem, neque hoc est anima, neque inde facta credenda est. Quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis dividi vel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inveniri nihilominus novit.

28. Nec ipsa sibi tale aliquid occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando se ut cognoscat inquirit. Cum enim se quaerit, novit quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. Neque enim [PL34.366] aliunde se quaerit, quam a seipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit; et omne quod novit tota novit: cum itaque se quaerentem novit, tota se novit, ergo et totam se novit: neque enim aliquid aliud, sed seipsam tota novit. Quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se novit? Neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se: sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit, vel quid futura sit quaerit. Desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus; quia si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se novit quam coelum et terram, quae per sui corporis oculos novit.

29. Omitto dicere quia illud ejus quod etiam pecora habere intelliguntur, vel coeli volatilia cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori simile esse deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. At si hoc corpus non est, quia certum est, eas similitudines corporum illic non solum memoriter detineri, verum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari; quanto minus alia qualibet vi sua corpori esse anima similis potest?

30. Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est, omnem naturam atque substantiam; non quidem admittenda est ista locutio, ne non inveniamus quomodo loquentes, ea quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus: non tamen nimis est de nomine laborandum. Nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quatuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora; sed neque hoc esse quod Deus est. Quid sit autem, non dicitur melius quam anima vel spiritus vitae. Ideo enim additur, vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. Quanquam et animam eumdem aerem appellaverunt, ut jam non possit inveniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus, nec Deus est, nec vita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec vita sine rationali mente, qualis est in pecoribus; sed vita nunc minor quam Angelorum, et futura quod Angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic vixerit.

31. Unde sit autem, id est, de qua velut materia facta sit, vel de qua perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur, et quaeritur; illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit: aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit. Sed illam partem, qua quaerebamus quasi ejus materiem unde facta sit jam satis tractavimus.

CAPUT XXII. An causalis ratio animae fuerit condita in diebus Geneseos

32. Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est quomodo possit intelligi quod causalis ejus ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus Dei, quando fecit Deus hominem ad imaginem suam, quod nisi [PL34.367] secundum animam non recte intelligitur. Verendum est autem, ne cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias quae futurae fuerant, Deum creasse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. Quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset jam dici Deus fecisse hominem ad imaginem suam, cujus corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam afflando fecerat? Et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat ut formaretur, erat et materies de qua formaretur, id est terra, in qua videri potest illa ratio velut in semine latuisse: animae autem faciendae, id est flatus faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), si nulla erat natura ubi conderetur?

33. Si enim haec ratio in Deo erat, non in creatura; nondum ergo erat condita: quomodo ergo dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27)? Si autem jam in creatura erat, hoc est, in iis quae simul omnia creaverat Deus, in qua creatura erat? utrum spirituali, an corporali? Si spirituali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu coelestibus, seu terrestribus? An in ea erat haec vacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut in ipso homine jam propriam ducente vitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur, nisi per concubitum atque conceptum? An et illa natura creaturae spiritualis, in qua latente erat haec ratio, nihil agebat sui operis? Et utquid creata erat? An ut contineret rationem futurae animae humanae, vel futurarum animarum, tanquam in seipsis esse non possent, sed in aliqua creatura propria vita jam vivente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus jam existentibus perfectisque naturis? Parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritualis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam Deus homini inspirandam facit. Neque enim et ex homine fetum vel seminis vel ipsius jam prolis creat et format nisi Deus, per Sapientiam attingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat (Sap. VII, 24 et 25), dum pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII, 1). Sed nescio quemadmodum possit intelligi, ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritualem, quae in Dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum Deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura quae commemorata non est. Magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae causae praecedentem rationem facienda.

CAPUT XXIII. An illa causalis ratio animae fuerit inserta in angelica natura

34. An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem Deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam; causam scilicet rationemque praefigens secundum quam eum post illos septem dies faceret; ut videlicet corporis ejus causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? Sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae: ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem Angeli, creator vero et animarum et corporum Deus sed corporum ex hominibus, animarum ex Angelis; aut prioris corporis ex terra, et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in iis quae simul omnia creavit; deinceps vero jam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima? Durum est hoc, Angeli aut Angelorum filiam dicere esse animam: sed multo durius, coeli corporei; quanto magis ergo, maris et terrae? Multo minus igitur in aliqua corporali creatura, causalis animae ratio praecondita est, cum faceret Deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret, si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.

CAPUT XXIV. Anima an creata sit priusquam corpori inserta

35. Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus quae simul omnia creavit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cujus corporis in illis simul conditis rebus rationem creasset causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. Nam neque illud quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima; neque illud quod dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte intelligimus. Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi; anima vero jam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.

CAPUT XXV. Anima si extra corpus existebat, an suopte nutu ad corpus venerit

36. Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. Si enim jam facta erat anima, et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? Quid ergo fuit causae ut anima innocenter vivens insereretur vitae hujus carnis, in qua peccando, ipsum qui eam creavit offenderet; unde eam merito sequeretur laboris aerumna [PL34.369] damnationisque cruciatus? An illud dicendum est, quod ad corpus administrandum voluntate propria fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et juste et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel praemium de justitia, vel de iniquitate supplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11)? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum est actio vel justitiae vel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in judicio Dei, recepturo unoquoque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Cur ergo non jam et illud credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet secundum praeceptum ejus agere, mercedem acciperet vitae aeternae, atque Angelorum societatis: si autem contemneret, poenas justissimas lueret, sive laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc ipsum, Deo volenti obtemperasse, jam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse vel boni vel mali?

CAPUT XXVI. Anima si proprio nutu corpori inserta, non fuit praescia futuri. Liberum arbitrium

37. Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel justi, vel iniqui. Nimis quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam peccaturam praesciret, ut juste supplicio perpetuo puniretur. Juste sane Creator landatur in omnibus quae fecit omnia bona valde. Neque enim ex iis tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. Natura quippe hominis ex Deo est, non iniquitas, qua se ipse involvit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. Cogitandus quippe est homo juste vivens etiam non praescius futurorum, et ibi videndum est, excellentia voluntatis bonae quam non impediatur ad recte vivendum et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit ex fide. Hujusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit Dei bonitati. Quisquis autem poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.

CAPUT XXVII. Animam naturali appetitu ferri in corpus

38. Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest utrum, si noluerit, compellatur. Sed melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura creari ut velit, sicut naturale nobis est velle vivere: male autem vivere jam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur.

39. Frustra ergo jam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intelligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies. Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis [PL34.370] et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur?

CAPUT XXVIII. Difficultates, cum dicitur animam Adae non prius creatam quam ejus corpori inspiratam fuisse

40. Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum jam formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit. Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse vel facere post illam consummationem operum suorum; et debet intueri quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), id est, in qua natura causalis ratio facta fuerit ejus rei quae nondum fuit: aut non de nihilo, sed de aliquo jam existente factam dicet animam; et laborabit inquirendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis, secundum eas quaestiones quas superius versavimus; manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum, causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat.

41. Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat, sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum; videat de muliere quid dicat, quia masculum et feminam, dixit, fecit eos, et benedixit eos (Gen. I, 27, 28). Quod si et ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum Scriptura omne genus volatilium quinto die creatum ex aquis insinuet; item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici tribuerit. Ipsa etiam verba consideret quid sit, Ejecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam; tanquam illa quae tertio die terra ejecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus quae fecit Deus omnia bona valde: quid sit etiam, Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli (Id. II, 19); tanquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, vel potius nulla ante producta erant. Neque enim dictum est, Et finxit Deus adhuc de terra caeteras bestias agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus vel terra sexto, vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias, inquit, et omnia volatilia. Necnon et illud cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus fecerit omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum; tertio, speciem maris et terrae, atque ex terra herbam et ligna; quarto, luminaria et sidera; quinto, aquarum animalia; sexto, terrae; et postea dicatur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: quandoquidem cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem. Quomodo etiam omne viride agri fecerit antequam esset super terram, et fenum [PL34.371] omne antequam exoriretur (Gen. II, 4, 5). Tunc enim factum cum exortum est, non antequam exoriretur, quis non diceret, nisi Scripturae verba revocarent? Meminerit etiam scriptum esse, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et videat quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. Curet quoque ostendere quomodo utrumque sit verum, quod contrarium videri potest, et Deum in die septimo ob omnibus operibus suis requievisse, quod Geneseos liber dicit (Gen. II, 2), et usque nunc eum operari, quod Dominus dicit (Joan. V, 17). Respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.

42. His enim omnibus divinae Scripturae testimoniis, quam esse veracem nemo dubitat nisi infidelis aut impius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus Deum ab exordio saeculi primum simul omnia creavisse, quaedam conditis jam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, verum etiam futura fecit omnipotens, et ab eis factis requievit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium: qui et consummaverat ea propter omnium generum terminationem, et inchoaverat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata [PL34.372] requiesceret, et propter inchoata usque nunc operetur. Sed si possunt haec melius intelligi, non solum non resisto, verum etiam faveo.

43. Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in ejus faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sit incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in ejus naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc, de nihilo: et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis possit intelligi; quoniam veram immortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16). Caetera quae in hoc libro disceptando locutus sum, ad hoc valeant legenti, ut aut noverit quemadmodum sine affirmandi temeritate quaerenda sint quae non aperte Scriptura loquitur; aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiverim sciat, ut si me potest docere non abnuat, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.

LIBER OCTAVUS. De eo quod legitur Gen. 2, vers. 8: Et plantavit Deus paradisum in Eden, etc., usque ad illud, vers. 17: De ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo, etc

CAPUT PRIMUM. Paradisus in Eden plantatus et proprie et figurate accipiendus

1. Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxit. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum qui tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt: alia eorum qui spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt; alias corporaliter, alias autem spiritualiter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod Dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo, quod utique corpus humanum est, in paradiso corporali collocatus intelligatur: ut quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id quod eum formam futuri dixit esse Apostolus (Rom. V, 14), homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui vixit certo numero annorum, et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur caeteri homines, etsi non sicut caeteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est; ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus quidam intelligatur, terra scilicet ubi habitaret homo terrenus.

[PL34.372] 2. Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est, sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum, sicut in Regnorum libris et hujuscemodi caeteris. Sed quia illic ea dicuntur quae vitae humanae usus notissimus habet, non difficile, imo promptissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significaverint, exsculpatur: hic autem quia ea dicuntur quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intelligi; atque ex illo loco volunt incipere historiam, id est, rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eva convenerunt atque genuerunt. Quasi vero usitatum nobis sit, vel quod tot annos vixerunt, vel quod Enoch translatus est, vel quod et grandaeva et sterilis peperit, et caetera hujusmodi.

3. Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum. Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tanquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. Quibus respondetur, Sed ideo insolita et ipsa, quia prima. Nam quid tam sine exemplo, et sine pari [PL34.373] facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia jam non facit mundos; aut non fecisse solem, quia jam non facit soles? Et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident silvas fieri?

4. Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum Litterarum sequuntur: eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intelligi volunt. Nam qui omnino adversantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus (Lib. de Gen. cont. Manich.): quanquam et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus, ita defendamus ad litteram, ut qui non rationabiliter moti, propter animum pervicacem vel hebetem, credere ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem unde falsa esse convincant. Verum isti nostri qui fidem habent his divinis Libris, et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intelligi, locum scilicet amoenissimum fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum et magno fonte fecundum, cum videant nulla humana opera tot ac tanta vireta silvescere occulto opere Dei; miror quemadmodum credunt ipsum hominem ita factum, quemadmodum nunquam viderunt. Aut si et ipse figurate intelligendus est, quis genuit Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? De proximo ergo attendant istam praesumptionem quo tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere. Quis enim eis postea non faveat intelligentibus quid ista etiam figurata significatione commoneant, sive ipsarum spiritualium naturarum vel affectionum, sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, corporaliter etiam accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intelligeremus, quam Scripturam sanctam impie culparemus? Porro autem si non solum non impediunt, verum etiam solidius asserunt divini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta; nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie viderit, malit in pristina remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.

CAPUT II. Genesim alias contra Manichaeos cur secundum allegoriam exposuerit

5. Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendam in Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non posse [PL34.374] accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer, quid figurate significarent ea quae ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non curarent. Memor tamen quid maxime voluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intelligerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intelligi, idipsum in prima parte secundi libri ita posui. Sane, inquam, quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intelligere quam littera sonat, et potest evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare; non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur (Matth. VII, 7): ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus; non praejudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios, quibus Dominus revelare dignatur (De Gen. contra Manich. lib. 2, cap. 2). Haec tunc dixi. Nunc autem quia voluit Dominus ut ea diligentius intuens atque considerans, non frustra, quantum opinor, existimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea quae superius valuimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.

CAPUT III. De vers. 8 et 9, ubi rursus de creatione ligni

6. Plantavit ergo Deus paradisum in deliciis (hoc est enim in Eden) ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Sic enim scriptum est, quia sic factum est. Deinde recapitulat, ut hoc ipsum quod breviter posuit, ostendat quemadmodum factum sit; hoc est, quemadmodum paradisum Deus plantaverit, et illic hominem, quem finxerat, constituerit. Sic enim sequitur: Et ejecit adhuc Deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam. Non dixit, Et ejecit de terra Deus aliud lignum vel caeterum lignum; sed, Ejecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam. Jam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam, hoc est tertio die: nam sexto die dixerat, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen, quod est super omnem terram; et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam (Gen. I, 29). Num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare voluit? Non opinor: sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae jam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo: quia tunc scilicet, quod scriptum est, ea produxisse [PL34.375] terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi virtutem latenter acceperat, qua virtute fit ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.

7. Verba ergo Dei sexto die dicentis, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et caetera, non sonabili vel temporali voce prolata verba sunt, sed sicut in ejus Verbo est creandi potentia. Dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. Futurum enim erat ut homo jam de limo formatus, et flatu ejus animatus, et quidquid ex illo humani generis exstitisset, uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa virtute generandi, quam terra jam acceperat. Cujus futuri causales rationes in creatura condens, tanquam jam exstitisset, loquebatur interna atque intima veritate, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed Spiritus ejus scribenti utique revelavit.

CAPUT IV. De altera parte vers. 9, lignum vitae et vere creatum esse, et sapientiam figurasse

8. Illud plane quod sequitur, Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae dignoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. Dictum est enim de sapientia: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18). Verumtamen cum sit Jerusalem aeterna in coelis, etiam in terra civitas qua illa significaretur, condita est; et Sara et Agar quamvis duo Testamenta significarent, erant tamen quaedam etiam mulieres duae (Galat. IV, 24-26); et cum Christus per ligni passionem fluento spirituali nos irriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manavit, de qua diceretur, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Aliud quam erant illa omnia significaverunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. Et quando a narrante commemorata sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum rerum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. Erat ergo et lignum vitae, quemadmodum petra Christus: nec sine mysteriis rerum spiritualium corporaliter praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat ei ergo in lignis caeteris alimentum, in illo autem sacramentum; quid significans, nisi sapientiam, de qua dictum est, Lignum vitae est amplectentibus eam: quemadmodum de Christo diceretur, Petra manans est sitientibus eam? Recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. Ipse est ovis quae immolatur in Pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. Neque enim ovis illa non erat ovis; plane ovis erat, et occidebatur, et manducabatur (Exod. XII, 3-11): et tamen eo vero facto, aliud etiam quiddam figurabatur. Non sicut ille vitulus saginatus, qui minori filio revertenti in epulas caesus est (Luc. XV, 23). Ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatio gestarum. Non enim hoc evangelista, sed Dominus ipse narravit: evangelista vero hoc Dominum [PL34.376] narrasse narravit. Proinde quod narravit evangelista, etiam factum est; Dominum scilicet talia locutum fuisse: ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Jacob (Gen. XXVIII, 18), et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22): sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. Illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.

CAPUT V. De eodem ligno vitae, ipsum et figuram et nihilominus rem veram fuisse

9. Sic et Sapientia, idem ipse Christus, lignum vitae est in paradiso spirituali, quo misit de cruce latronem (Luc. XXIII, 43): creatum est autem, quod eam significaret, lignum vitae etiam in paradiso corporali; quia hoc illa Scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans, et hominem corporaliter factum, et in corpore viventem ibi constitutum esse narravit. Aut si quisquam putat animas, cum a corpore excesserint, locis corporaliter visibilibus contineri, cum sint sine corpore, asserat sententiam suam: non deerunt qui sic faveant, ut illum etiam divitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant, ipsamque animam omnino esse corpoream, propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam (Id. XVI, 24), pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. Melius est enim dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Illum quippe divitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intelligendos esse non dubito. Sed quomodo intelligenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua divitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, vix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus nunquam invenitur. Cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio, et multis sermonibus indigens tardet, Si corporalibus locis animae continentur, etiam exutae corporibus; potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis; ut aptiore Scripturarum loco, si ulla necessitas flagitaverit, etiam de hac re quid vel quaeramus vel arbitremur, utcumque promamus.

10. Nunc vero, quod sapientia non sit corpus, et ideo nec lignum, nec dubito, nec dubitari a quoquam puto: potuisse autem per lignum, id est, per corpoream creaturam, tanquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali, ille credendum non existimat, qui vel tam multa in Scripturis rerum spiritualium corporalia sacramenta non videt, vel hominem primum cum ejusmodi aliquo sacramento vivere non debuisse contendit; cum Apostolus dicat etiam hoc quod de muliere dixit, quam ei factam esse de latere credimus, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); sacramentum magnum esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Mirum est autem, [PL34.377] et vix ferendum, quemadmodum velint homines paradisum figurate dictum, et nolint etiam figurate factum. Quod si concedunt sicut de Agar et Sara, sicut de Ismael et Isaac, haec quoque et facta, et tamen etiam figurata; cur non admittant etiam lignum vitae, et vere aliquod lignum fuisse, et tamen sapientiam figurasse, non video.

11. Illud quoque addo, quanquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. Profecto enim licet usitatus panis, aliquid tamen amplius habuit, cujus una collyride hominem Deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio vindicavit (III Reg. XIX, 8). An forte credere dubitabimus, per alicujus arboris cibum, cujusdam altioris significationis gratia, homini Deum praestitisse ne corpus ejus vel infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur; qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus vasculis farina et oleum deficientes reficeret, nec deficeret (Id. XVII, 16)? Jam hic de genere contentiosorum quisquam existat, et dicat Deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi vero non vel de pulvere hominem, vel de latere viri mulierem, majus ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitavit.

CAPUT VI. Lignum scientiae boni et mali arbor vera et innoxia. Obedientia. Inobedientia

12. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum. Prorsus et hoc lignum erat visibile ac corporale, sicut arbores caeterae. Quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. Mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde (Gen. I, 31), in paradiso instituerat aliquid mali: sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam sua potestate velle uti, cujus vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi aliquid ei juberetur. Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter obedientiae bonum, et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed quoddam vere lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra vetitum tacto fuerat secutura.

CAPUT VII. De vers. 10, 11, 13 et 14; illic accipienda esse vera flumina. Tiberis prius Abula. Nilus, qui prius Geon. Ganges, qui prius Phison

13. Flumen autem exiit de Eden, quod irrigabat paradisum, et inde divisum est in quatuor partes. Ex his uni nomen est Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ubi est aurum: aurum autem terrae illius bonum, et ibi est carbunculus, et lapis prasinus. Et nomen flumini secundo Geon; hoc est quod circuit totam terram Aethiopiae. Flumen autem tertium Tigris; hoc est quod fluit contra Assyrios. Flumen autem quartum Euphrates. De his autem fluminibus quid amplius satagam confirmare quod vera sint flumina, nec figurate dicta quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et regionibus per quas fluunt notissima sint, et omnibus fere gentibus diffamata? Quinimo ex his, quoniam constat ea prorsus esse (nam duobus eorum nomina vetustas mutavit, sicut Tiberis dicitur fluvius qui prius Albula vocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo vero caetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt), nos admoneri oportet caetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas quae ita narrantur et esse, et aliquid etiam figurare. Non quia non posset parabola locutionis assumere aliquid de re quam non proprie quoque esse constaret, sicut de illo Dominus loquitur, qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones (Luc. X, 30): quis enim non sentiat et plane videat esse parabolam, locutionemque illam totam esse figuratam? verum duae civitates quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. Sed hoc modo acciperemus et quatuor haec flumina, si caetera quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret: at nunc cum primitus proprie res ipsas intelligere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem Scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum, res vere gestas prius intelligentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes?

14. An eo movebimur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos, et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi flumine dividuntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut fidelissima Scriptura testatur; sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi iisse sub terras, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus nota esse perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et irrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.

CAPUT VIII. De vers. 15; an homo positus in paradiso ut agriculturae operam daret

15. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso, ut operaretur et custodiret. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Quo die autem ederitis ab eo, morte moriemini. Cum superius breviter dixerit Deum plantasse paradisum, et constituisse ibi hominem quem finxerat, recapitulavit ut narraret quomodo sit paradisus constitutus. Nunc ergo et illud recapitulando commemoravit quomodo ibi Deus posuerit hominem quem fecit. Videamus itaque quid sit quod dictum est, ut operaretur et custodiret. Quid operaretur, et quid custodiret? Numquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverit ad laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus cum tanta voluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde ad aliud avocari. Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi, vel terra vel coelo. Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creaverat, humani operis adjutorio laetius feraciusque provenirent; unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi, ac facultatem, quantum animo volenti satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret.

16. Quod enim majus mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tanquam interrogatur quaeque vis radicis et germinis quid possit, quidve non possit; unde possit, unde non possit; quid in ea valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia: inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7); quia et illud operis quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creavit, et quem regit atque ordinat invisibiliter Deus?

CAPUT IX. Agriculturae opus allegorice

17. Hinc jam in ipsum mundum, velut in quamdam magnam arborem rerum, oculus cogitationis attollitur; atque in ipso quoque gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria vero, per Angelorum opera et hominum. Secundum illam primam coelestia superius ordinari, inferiusque terrestria; luminaria sideraque fulgere, diei noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et [PL34.380] nasci, crescere et senescerere, occidere, et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur. In hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri, et quaeque alia sive in superna societate aguntur, sive in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos. Inque ipso homine eamdem geminam providentiae vigere potentiam: primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu quo fit, quo crescit, quo senescit; voluntariam vero, quo illi ad victum, tegumentum, curationemque consulitur. Similiter erga animam naturaliter agitur ut vivat, ut sentiat; voluntarie vero ut discat, ut consentiat.

18. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus; sic in homine secundum corpus, ei quod intrinsecus agit natura, servit extrinsecus medicina: itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. Quod autem ad arborem colendi negligentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus victus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes voluntates justus ordinat. Quid ergo abhorret a vero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate? Quid enim hoc opere innocentius vacantibus, et quid plenius magna consideratione prudentibus?

CAPUT X. Quid sit, Ut operaretur et custodiret

19. Ut custodiret autem, quid? An ipsum paradisum? Contra quos? Nullus certe vicinus metuebatur invasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus aggressor. Quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? Sed neque Scriptura dixit, Ut operaretur et custodiret paradisum; dixit autem, Ut operaretur et custodiret. Quanquam si de graeco diligentius ad verbum exprimatur, ita scriptum est, Et accepit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. Sed utrum ipsum hominem posuit operari, hoc enim sensit qui interpretatus est, ut operaretur; an eumdem paradisum operari, id est, ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat: et videtur magis exigere locutio, ut non dicatur, Operaretur paradisum; sed, in paradiso.

20. Verumtamen ne forte sic dictum sit, Ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est, Nec erat homo qui operaretur terram (eadem quippe locutio est, operari terram, quae operari paradisum); ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. Si enim non est necesse ut accipiamus, Paradisum custodire, sed, in paradiso; quid ergo in paradiso custodire? Nam quid operari in paradiso, jam ut visum est disseruimus. An ut quod operaretur in terra per agriculturam, in seipso custodiret per disciplinam; id est, ut sicut ei [PL34.381] ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti Domino suo, ut sumpto praecepto obedientiae fructum, non spinas inobedientiae redderet? Denique quoniam similitudinem a se culti paradisi in seipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit: Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18).

21. Quod si et illud intelligamus, ut paradisum operaretur, et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam; custodire autem non adversus improbos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis adversus bestias. Quomodo istud? aut quare? Numquid enim bestiae jam in hominem saeviebant, quod nisi peccato non fieret? Ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina imposuit: ipse etiam sexto die lege verbi Dei cum omnibus communes cibos accepit. Aut si erat jam quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? Neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons irrigabat. Custodire quidem ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare: sed mirum si priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.

22. Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? Positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eumdem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam, et mentem prudentis magna atque utilia commonentem: custodiret autem eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. Denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est, quo conservato non inde projiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiamsi alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit.

23. Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret. Sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam: sic Deus hominem multo magis, quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut justus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a Deo, quod initium superbiae Scriptura dicit: Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Quia ergo Deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est; nisi ad incommutabile bonum, quod est Deus, conversus substiterit, formari ut justus beatusque sit, non potest. Ac per hoc Deus idem qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. Quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae jam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione [PL34.382] dicitur Deus operari hominem, qui jam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se, quam illius supra se delectatus, dominationemque ejus contemnens tutus esse non possit.

CAPUT XI. Cur hic addita dictio, Dominus. Dominus verus

24. Proinde nullo modo vacare arbitror, sed nos aliquid, et magnum aliquid admonere, quod ab ipso divini libri hujus exordio, ex quo ita coeptus est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad hunc locum, nusquam positum est, Dominus Deus; sed tantum modo, Deus: nunc vero ubi ad id ventum est, ut hominem in paradiso constitueret, eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita Scriptura locuta est, Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum Dominus non esset Deus; sed quia hoc nec propter Angelos, nec propter alia quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum quantum ei expediat habere Dominum Deum, hoc est, sub ejus dominatione obedienter vivere, quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere voluit, nisi ubi perventum est ad eum in paradiso collocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et caetera omnia superius, Et sumpsit Deus hominem quem fecit; sed diceret, Et sumpsit Dominus Deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut justus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi sed nobis utilis. Ille quippe nostra servitute non indiget, nos vero dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo verus solus est Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque servimus. Nam si nobis indigeret, eo ipso non verus Dominus esset, cum per nos ejus adjuvaretur necessitas, sub qua et ipse serviret. Merito ille in Psalmo: Dixi, inquit, Domino, Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Nec ita sentiendum est quod diximus, nos illi ad utilitatem nostram salutemque servire, tanquam aliud aliquid ab illo exspectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et salus nostra est. Sic enim eum gratis secundum illam vocem diligimus: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28).

CAPUT XII. Hominem non posse quidquam boni agere sine Deo. Discessus a Deo

25. Neque enim tale aliquid est homo, ut factus, deserente eo qui fecit, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso; sed tota ejus actio bona, est converti ad eum a quo factus est, et ab eo justus, pius, sapiens, beatusque semper fieri: non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire: quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus, serviens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere providentiae, de quo supra locuti sumus (Cap. 9). Non ergo ita se debet homo ad Dominum convertere, ut cum ab eo factus fuerit justus [PL34.383] abscedat, sed ita ut ab illo semper fiat. Eo quippe ipso cum ab illo non discedit, ejus ipse praesentia justificatur, et illuminatur, et beatificatur, operante et custodiente Deo, dum obedienti subjectoque dominatur.

26. Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram, ut culta atque fecunda sit, qui cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam vel aratam, vel satam, vel rigatam, vel si quid aliud, manente opere quod factum est, cum operator abscesserit, ita Deus operatur hominem justum, id est justificando eum, ut si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed potius sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret; sic homo Deo sibi praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur; a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.

27. Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. Semper ab illo fieri, semperque perfici debemus, inhaerentes ei, et in ea conversione quae ad illum est permanentes, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est; et cui dicitur, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10). Ipsius enim sumus figmentum, non tantum ad hoc ut homines simus, sed ad hoc etiam ut boni simus. Nam et Apostolus cum fidelibus ab impietate conversis, gratiam qua salvi facti sumus, commendaret (Ephes. II, 8-10): Gratia enim, inquit, salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu, in operibus bonis quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Et alibi cum dixisset, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; ne sibi putarent tribuendum, tanquam ipsi se facerent justos et bonos, continuo subjecit: Deus enim est qui operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13). Sumpsit ergo Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est, operari in eo, et custodire eum.

CAPUT XIII. Cur homo prohibitus a ligno scientiae boni et mali

28. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem Deus, ejus ipsius mali natura venenatus videretur ad mortem. Quia vero ligna omnia in paradiso bona plantaverat (Gen. I, 12), qui fecit omnia bona valde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura (quod diligentius, si Dominus voluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus); ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset, et transgressio malum.

29. Nec potuit melius et diligentius commendari quantum malum sit sola inobedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, [PL34.384] non utique peccasset. Nam qui dicit, verbi gratia, Noli tangere hanc herbam, si forte venenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequitur quidem mors contemptorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset, atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. Illa quippe res contraria saluti vitaeque ejus esset, sive inde vetaretur, sive non vetaretur. Item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset, velut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum, prohibitus ab eo cujus erat pecunia illa; ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. Cum vero illud tangitur, quod nec tangenti obesset si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet tangeretur; quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum obedientiae, et ipsius per se malum inobedientiae monstraretur?

30. Denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur, sola deberet jussio dominantis attendi. Quae si sola attenderetur, quid aliud quam Dei voluntas attenderetur? quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati praeponeretur? Dominus quidem cur jusserit, viderit; faciendum est a serviente quod jussit, et tunc forte videndum est a promerente cur jusserit. Sed tamen ut causam jussionis hujus non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod Deo servit, jubendo Deus utile facit quidquid jubere voluerit, de quo metuendum non est, ne jubere quod inutile est possit.

CAPUT XIV. Ex divini praecepti contemptu experientia mali

31. Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, id est, superbiae et contumaciae, perversae imitationis Dei et noxiae libertatis. Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut jam supra dictum est, nomen accepit (Cap. 6). Malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. Neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. Bonum quippe incommutabile Deus est: homo autem quantum ad ejus naturam, in qua eum Deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut Deus. Mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit, amando atque serviendo rationali et propria voluntate. Ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Neque ullo modo fieri potest ut ita sit: sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod [PL34.385] amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, dum naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum: nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.

32. Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est, ut antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, super omnes homines praedicandus est. Sed hoc nisi cujusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israel factus Emmanuel nobiscum Deus (Matth. I, 23), reconciliavit nos Deo, hominum et Dei homo mediator (I Tim. II, 5), Verbum apud Deum, caro apud nos (Joan. I, 1, 14), Verbum caro inter Deum et nos. De illo quippe propheta dicit, Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum (Isai. VII, 16, sec. LXX). Quomodo quod nescit, aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? Per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur. Tenetur enim bonum, ne amissione ejus sentiatur malum. Item per experientiam mali scitur bonum; quoniam quid amiserit, sentit, cui de bono amisso male fuerit. Priusquam sciret ergo puer per experientiam, aut bonum quo careret, aut malum quod boni amissione sentiret, contempsit malum ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. Singulare exemplum obedientiae; quippe qui non venit facere voluntatem suam, sed ejus voluntatem a quo missus est (Joan. VI, 38): non sicut ille qui elegit facere voluntatem suam, non ejus a quo factus est. Merito sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19); quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).

CAPUT XV. Lignum scientiae boni et mali cur sic appellatum

33. Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt quomodo potuerit appellari lignum dignoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum, atque ipsa experientia dignosceret quid interesset inter bonum quod amisit, et malum quod admisit. Lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caveretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. Neque enim quia inde contra praeceptum manducaverunt, ideo factum est illud lignum dignoscentiae boni et mali; sed utique etiamsi obedientes essent, et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte vocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. Quemadmodum si vocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari; numquid si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa vocaretur.

CAPUT XVI. Hominem ante mali experimentum potuisse intelligere quid esset malum

34. Et quomodo, inquiunt, intelligeret homo quod ei dicebatur lignum dignoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? Hoc qui sapiunt parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intelligantur ignota, ut etiam verba rerum quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. Hoc enim quod omnino non est, nihil vocatur; et has duas syllabas nemo non intelligit, qui latine audit et loquitur. Unde, nisi cum sensus intuetur id quod est, et ejus privatione quid etiam non sit agnoscit? Sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem, privatione ejus tanquam contraria, quid dicatur inane intelligimus; sicut audiendi sensu non solum de vocibus, verum etiam de silentio judicamus: sic ex vita quae inerat homini, posset ejus cavere contrarium, id est, vitae privationem quae mors vocatur; et ipsam causam qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum quo fieret ut amitteret vitam, quibuslibet syllabis appellaretur, quemadmodum latine cum dicitur peccatum vel malum, tanquam signum ejus intelligeret, quod mente discerneret. Nos enim quomodo intelligimus, cum dicitur resurrectio, quam nunquam experti sumus? Nonne quia sentimus quid sit vivere, et ejus rei privationem vocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus, resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua idipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in voce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. Mirum est enim quemadmodum rerum quas habet amissionem, etiam inexpertam natura devitet. Quis enim pecora docuit devitationem mortis, nisi sensus vitae? quis parvulum puerum adhaerescere bajulo suo, si eum fuerit ex alto jacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid hujusmodi expertus sit.

35. Sic ergo illis primis hominibus jam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant; idque ipsum quibuscumque modis vel sonis significantem Deum intelligere poterant: nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est, illud quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros; unde suo loco loquendum est. Advertant itaque, si quos movet, quomodo potuerint intelligere inexperta nominantem vel minantem Deum; et videant nos omnium inexpertorum nomina, nonnisi ex contrariis quae jam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. Nisi forte aliquem movet quemadmodum loqui potuerint, vel loquentem intelligere, qui non didicerant vel crescendo inter loquentes, vel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit Deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.

CAPUT XVII. An utrique, Adamo et Evae, datum sit praeceptum

36. Merito sane quaeritur utrum hoc praeceptum viro tantum dederit Deus, an etiam feminae? Sed nondum narratum est quemadmodum facta sit femina. An forte jam erat facta? sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum, postea recapitulando narratum est. Verba enim Scripturae sic se habent: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens; non dixit, praecepit eis: deinde sequitur, Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; non dixit, edetis. Deinde adjungit, De ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: jam hic tanquam ad ambos pluraliter loquitur, et pluraliter praeceptum terminat dicens, Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. An sciens quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per virum praeceptum Domini ad feminam perveniret? Quam disciplinam in Ecclesia servat Apostolus, dicens: Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35).

CAPUT XVIII. Quomodo Deus locutus sit homini

37. Item quaeri potest quomodo nunc Deus locutus sit ad hominem quem fecit, jam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intelligere loquentem valeret? Neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgresso reus esset, nisi hoc acceptum intelligeret. Quomodo ergo illi locutus est Deus? Utrum intus in mente secundum intellectum, id est, ut sapienter intelligeret voluntatem ac praeceptum Dei sine ullis corporalibus sonis vel corporalium similitudinibus rerum? Sed non sic existimo primo homini locutum Deum. Talia quippe Scriptura narrat, ut potius credamus sic esse Deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est Patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. Hinc est enim quod audierunt ejus vocem ambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se (Gen. III, 8).

CAPUT XIX. Ut intelligatur operatio Dei in creaturis, quid in primis de ipso sentiendum

38. Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur quantum possumus, quantum ipse adjuvare et donare dignatur, opus divinae providentiae bipartitum, quod superius cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde jam inciperet legentis animus hoc assuescere contueri, quod adjuvat plurimum, ne quid indignum de ipsa Dei substantia sentiamus. Dicimus itaque ipsum summum, verum, unum ac solum Deum, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, id est, Deum Verbumque ejus et utriusque Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), nec locorum vel finito vel infinito spatio contineri nec temporum vel finito vel infinito volumine variari. Neque enim est in ejus substantia qua Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis [PL34.388] immoto cardine moveatur: sic tota palma ab articulo sunt; aut fuit in ejus substantia quod jam non est, vel erit quod nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati.

CAPUT XX. Creatura corporalis loco et tempore, spiritualis tempore tantum, Creator ipse neutro modo mutabilis

39. Hic ergo incommutabili aeternitate vivens creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritualia, quaedam corporalia condidit, formans materiam quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret. Spiritualem autem creaturam corporali praeposuit; quod spiritualis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et loca. Exempli enim gratia, per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat: per loca autem corpus, vel a terra in coelum, vel a coelo in terram, vel ab oriente in occidentem, vel si quo alio simili modo. Omne autem quod movetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moveri: at non omne quod movetur per tempus, necesse est etiam per locum moveri. Sicut ergo substantiam quae movetur per tempus et locum, praecedit substantia quae tantum per tempus; ita ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus. Ac per hoc sicut per tempus et locum movet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor Spiritus: sed spiritus creatus movet seipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; Spiritus autem creator movet seipsum sine tempore ac loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum.

CAPUT XXI. Quomodo Deus immotus moveat creaturas, exemplo animae deprehendi

40. Quocirca quisquis intelligere conatur quemadmodum vere aeternus et vere immortalis atque incommutabilis Deus, ipse nec per tempus nec per locum motus moveat temporaliter et localiter creaturam suam; non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, non per locum, sed tantum per tempus motus, moveat corpus per tempus et locum. Si enim quod in seipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est?

41. Affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine, etiam seipsam cum corpore per locum moveri putat, dum id per locum movet. Quae si possit diligenter inspicere, tanquam cardines membrorum corporis sui, quemadmodum articulatim dispositi sunt, a quibus initia motionum nitantur; inveniet ea quae per spatia locorum moventur, nisi ab eis quae loco fixa sunt, non moveri. Non enim movetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cujus articulo velut [PL34.389] cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum movetur, stantibus utique cardinibus quibus motio nitatur, it per loci spatium quod movetur. Sic plantae in talo est articulus, quo stante moveatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa: et nullius membri motus omnino est, quem voluntas movet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus ejusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non movetur, agi valeat quod movetur. Denique nec in ambulando pes levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco unde fertur, ad locum quo fertur, immoto articulo sui cardinis innitatur.

42. Porro, si in corpore nullum membrum per locum voluntas movet, nisi ab eo membri articulo quem non movet, cum et illa pars corporis quae movetur, et illa qua fixa fit ut moveatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum; quanto magis ipse animae nutus, cui membra deserviunt, ut quod placuerit figatur, unde id quod movendum est innitatur; cum anima non sit natura corporea, nec locali spatio corpus impleat, sicut aqua utrum sive spongiam; sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit vivificando corpori, quo et imperat corpori, quadam intentione non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse voluntatis ejus non per locum movetur, ut corpus per locum moveat, quando totum per partes movet, nec aliquas loco movet nisi per illas quas loco non movet?

CAPUT XXII. Quomodo Deus moveat, quomodo anima

43. Quod si intelligere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritualis non per locum mota moveat corpus per locum, et quod Deus non per tempus motus moveat creaturam spiritualem per tempus. Quod si de anima quisque non vult hoc credere, quod quidem sine dubio non solum crederet, verum etiam intelligeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare: cui enim non facile occurrat, quod per locum non moveatur quod per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moveri non putetur, si corpus non esse credatur: sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non vult credere, non nimis urgendus est. Substantiam vero Dei nisi credat nec per tempus nec per locum moveri, nondum perfecte incommutabilem credit.

CAPUT XXIII. Deus semper quietus, omnia tamen agens

44. Verum quia omnino incommutabilis est illa natura Trinitatis, et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud seipsam et in seipsa sine ullo tempore ac loco, movet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, voluntates ordinans potestate: ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit; in voluntatibus [PL34.390] autem nulla bona sit, cui non praesit, nulla mala sit, qua bene uti non possit. Sed quia non omnibus naturis dedit voluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit, potentiores ac superiores sunt; illae naturae quae non habent voluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione Creatoris, qui nunquam ita punit voluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. Cum igitur omne corpus et omnis anima irrationalis non habeat voluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis quae praeditae sunt arbitrio voluntatis; nec omnibus omnia, sed sicut distribuit justitia Creatoris. Ergo Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, et naturas et voluntates, naturas ut sint, voluntates autem ut nec infructuosae bonae, nec impunitae malae sint; subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spirituali, irrationalem rationali, terrestrem coelesti, femineam masculinae, minus valentem valentiori, indigentiorem copiosiori. In voluntatibus autem, bonas sibi, caeteras vero ipsis servientibus sibi; ut hoc patiatur voluntas mala, quod ex jussu Dei fecerit bona, sive per seipsam, sive per malam, in rebus duntaxat quae naturaliter sunt etiam malis voluntatibus subditae, id est in corporibus. Nam in seipsis malae voluntates habent interiorem poenam suam, eamdem ipsam iniquitatem suam.

CAPUT XXIV. Quaenam beatis Angelis subditae creaturae

45. Ac per hoc sublimibus Angelis Deo subdite fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava; ut hoc de subditis vel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus, jubente illo cui subjecta sunt omnia. Proinde illi in illo veritatem incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates. Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis ejus semper, sine tempore et loco. Moventur autem ejus imperio etiam temporaliter, illo non temporaliter moto. Nec ita ut ab ejus contemplatione resiliant aut defluant; sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur, et ejus in inferioribus jussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. Et ideo Deus bipartito providentiae suae opere praeest universae creaturae; naturis, ut fiant; voluntatibus autem, ut sine suo jussu vel permissu nihil faciant.

CAPUT XXV. Natura universitatis, partesque ejus quomodo a Deo administrentur

46. Natura igitur universitatis corporalis non adjuvatur extrinsecus corporaliter. Neque enim est extra eam ullum corpus, alioquin non est universitas. Intrinsecus autem adjuvatur incorporaliter, Deo id agente ut omnino natura sit; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Partes vero ejusdem universitatis et intrinsecus incorporaliter adjuvantur, vel potius fiunt, ut naturae sint; et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut [PL34.391] alimentis, agricultura, medicina, et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum salvae ac fecundiores, verum etiam decentiores sint.

47. Spiritualis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut Angelorum sanctorum, quantum attinet ad seipsam, quo sit, sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adjuvatur. Intus ei quippe loquitur Deus miro et ineffabili modo, neque per scripturam corporalibus instrumentis affixam, neque per voces corporalibus auribus insonantes, neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis, vel in aliquo excessu spiritus, quod graece dicitur ἔκστασις, et nos eo verbo jam utimur pro latino: quia et hoc genus visionum, quamvis interius fiat quam sunt ea quae animo per sensus corporis nuntiantur; tamen quia simile est eis, ita ut cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit, aut certe vix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud quod in ipsa incommutabili veritate mens rationalis et intellectualis intuetur, eaque luce de his omnibus judicat; inter illa quae extrinsecus fiunt arbitror esse deputandum. Creatura ergo spiritualis et intellectualis perfecta et beata, qualis Angelorum est, sicut dixi, quantum attinet ad seipsam quo sit, sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adjuvatur aeternitate, veritate, charitate Creatoris. Extrinsecus vero si adjuvari dicenda est, eo fortasse solo adjuvatur, quod invicem vident, et de sua societate gaudent in Deo, et quod perspectis etiam in eis ipsis omnibus creaturis, undique gratias agit laudatque Creatorem. Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam universarum rerum generibus, maximeque humano providentia Dei prospicitur; ipsa extrinsecus adjuvat, et per illa visa quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora quae angelicae subjacent potestati.

CAPUT XXVI. Deus semper idem et immotus administrat omnia

48. Quae cum ita sint, cum Deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, veritate, voluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus, movet per tempus creaturam spiritualem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem; ut eo motu naturas quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret, et per voluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis voluntatibus subdita, quae per tempus et locum movet, eo tempore ac loco cujus ratio in ipso Deo vita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid Deus agit, non debemus opinari ejus substantiam qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, aut per tempora et loca mobilem, sed in opere divinae providentiae ista cognoscere; non in illo opere quo naturas creat, sed in illo quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse, nullo locorum vel intervallo vel spatio, incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. Item [PL34.392] nullo temporum vel intervallo vel spatio, incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et novior omnibus, quia idem ipse post omnia.

CAPUT XXVII. Quomodo locutus sit Deus Adae

49. Quapropter cum audimus Scripturam dicentem, Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini; si modum quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest: certissime tamen tenere debemus, Deum aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spirituales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum jam possunt capere locutionem ejus, qualis est in Verbo ejus quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1-3). Illis autem qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, nonnisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritualem, sive in somnis, sive in ecstasi in similitudine rerum corporalium; aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces.

50. Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam; non dubitandum est quod ejus mentem per tempus moverit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa ineffabiliter veritate monstraverit: sicut audiuntur vel videntur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili Sapientia, quae in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27) ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. Si autem ad eum modum Adam justus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque jussionem, sicut nobis Prophetae, sicut ipsis Angeli; cur ambigimus per aliquam hujusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae intelligere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent eos audisse vocem Domini Dei ambulantis in paradiso (Gen. III, 8), quia non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam sapit. Ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo assumpto corpore per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex Virgine corpus acciperet, ipsum visum esse Patribus opinantur, tanquam de solo Deo Patre dictum sit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); quia Filius visus sit ante acceptam servi formam, etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas [PL34.393] procul a catholicis mentibus repellenda est. Sed de hoc plenius alias, si Domino placuerit, disseremus: nunc terminato isto volumine, id quod sequitur, [PL34.394] quomodo sit mulier ex viri sui latere creata, in consequentibus parandum est.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 356-394 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22