LIBER PRIMUS

Libro Juliani ad Florum primo respondetur. Quo primo libro Julianus, Augustino, fideique catholicae qua peccatum originale confitemur, calumnias instruit ex triplici praesertim capite, contendens: Primum, siquidem justus est Deus, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari. Deinde, cum peccatum nihil aliud sit quam mala voluntas, cui esset liberum ab eo quod prave appetiit abstinere; non ergo in nascentibus esse peccatum, in quibus voluntatis usus non possit inveniri. Tertium, libertatem arbitrii, quae homini concessa est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistere; itaque liberum arbitrium negari ab his qui dicunt peccata esse naturalia. Quaedam vero inter haec, tum ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, tum ex capite secundo libri primi contra Duas Epistolas Pelagianorum, maledico dente carpere; auctoritates etiam, quae in defensione gratiae Dei nos a servitute et a damnatione liberantis citantur, scilicet Evangelii Joannis VIII, et Apostoli ad Romanos VI, VII, IX, et secundae epistolae ad Timotheum II, secundum Pelagianum dogma interpretari molitur.

[PL45.1051] I. JULIANUS. Magnis licet impeditus angoribus, quos intuenti mihi hac tempestate Ecclesiarum statum, partim indignatio ingerit, partim miseratio; non abjeceram tamen promissionis meae fidem; videlicet ut qui fueram factus debitor, solvendo quoque esse curarem. Nam in libris quos ad fratrem nostrum Turbantium episcopum, virum magno virtutum fulgore conspicuum, contra Augustini scripta dictavi, pollicitus sum, si nihil quod studiis obsisteret, eveniret incommodi, occursurum me protinus eorum argumentis omnibus, qui ex sententia Manichaeorum traducem peccati, id est, malum naturale defenderent: a quo sum hactenus munere varia et indissimulabili necessitate suspensus.

AUGUSTINUS. Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta, et post has tuas laudes, quibus eum dicis virum magno virtutum fulgore conspicuum, a vestro errore liberatum! Responsum est autem illis tuis libris, et demonstratum tibi, quae catholica lumina in sanctarum Scripturarum tractatione clarissima hoc opprobrio, id est, Manichaeorum appellatione, offuscare coneris.

II. JUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses: qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut praeceptis tuis segniter obedire irreligiosum judicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cujus ob hoc potissimum nomen inserui, ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantae patrocinio jussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis: quia in illis quatuor libris cuncta fere, quae inventa a Manichaeis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicae fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacrae legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si aequis judicibus uteremur.

AUG. Contra tuos illos quatuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doctorum catholicorum (quos Manichaeos facis, mihi sub hoc crimine objiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quatuor singulos [PL45.1052] tuis singulis reddidi; redarguens tenebras heraesis vestrae luce catholicae veritatis, quam deserendo caecatus insanis, et rei, de qua nulla unquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus haereticus, aequos judices quaeris: quasi tibi videri aequi judices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero judicem poteris Ambrosio reperire meliorem? De quo magister tuus Pelagius ait, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichaei dogma retineret, dicens, »Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2)? Tu ergo jam judica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio judicante ne differas.

III. JUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla praeterieram, quae me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quaeque legis verba, quae ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati praejudicare perspicuae, et secundum hoc esse intelligenda, quod absolutissimis Scripturae sanctae auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinae legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat ejus sanctione defendi, quod justitia non potest vindicari.

AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla justitiae ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis justum judicium, si non est originale peccatum.

IV. JUL. Nam si lex Dei fons est ac magistra justitiae; auxiliis quoque ejus, Dei aequitas adjuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturae viribus comparari natura rerum sinit, quae hanc unam promulgationis causam habuit, ut ejus testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur.

AUG. Ejus testimoniis declaratur, quod homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Cum qua eum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et aerumnosa cura qua eruditur, ostendit. In ejus remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato (Levit. [PL45.1053] XII, 8). In ejus minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14). In ejus ultionibus legitur, jussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internecione bellica delerentur (Josue VI, 21, et X, 32).

V. JUL. Nihil ergo per legem Dei agi potest contra Deum legis auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus consuevit objici: sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui credimus, illis quoque Scripturarum locis, quae intellectum sententiae elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem solemus afferre; ut originis suae dignitatem reserata possideant, nec ab stemmate sacro velut notha aut degenerantia separentur.

AUG. Imo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini. Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi, Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt? quod utique non fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid lucidius, quam id quod dictum est, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22)? Quid lucidius, quam id quod dictum est, Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX): et alia plurima, quae vestris tenebris involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate convertere?

VI. JUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est, ut a Traducianorum interpretationibus membra divinae legis, quae subjacebant contumeliae, liberarem: quae erant scilicet divina, quod essent justa monstrando.

AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, caeterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi haeretici Catholicis, a quibus exeunt, novum nomen imponunt: hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt.

VII. JUL. Verum quia id impendio poposcisti, imo indixisti auctoritate patria, ut libro tractatoris Poeni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum ejus Alypius nuper detulit, obviarem, hinc mihi est longior facta responsio.

AUG. Magna tibi poena est disputator hic Poenus: et longe antequam nasceremini, magna poena haeresis vestrae Poenus praeparatus est Cyprianus.

VIII. JUL. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quae intelligantur aegerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime, et [PL45.1054] propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur.

AUG. Non quomodo vis judicant qui legunt.

IX. JUL. Primus igitur ejus liber, qui ante hunc solus est editus, novos nos esse haereticos criminatur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 1): quia repugnemus opinioni, quae dealbati instar sepulcri, quod secundum Evangelii sententiam, mundo extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum (Matth. XXIII, 27), sub laude Baptismatis eructat Manichaeorum sordes ac naturale peccatum, ut Ecclesiae catholicae pura hactenus Sacramenta contaminet.

AUG. Novos haereticos vos antiqua catholica fides, quam modo oppugnare coepistis, a praeclarissimis, qui fuerunt ante nos, doctoribus praedicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est conviciis potius quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque praedicatissimos Ecclesiae doctores, fronte impudentissima et lingua procacissima jacularis.

X. JUL. Laudat etiam potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio judices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat, emendarentur potius, quam punirentur examine, mole suae dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius aestimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse contineat. Porro fideliter quid scriptor ejus cupiat ostendit: videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et dogmatum sanctitatem, vi fera et caeca impotentia dimicetur.

AUG. Absit a christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus ejus locum et tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis ejus disciplinam coercitionis imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum violentissimae turbae fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit gestum, quod eis fuerat ostendendum: quales vos turbas Deus avertat ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis.

[PL45.1055] XI. JUL. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem nuptiarum et concupiscentiae, sicut fuerat tituli inscriptione pollicitus: deditque toto deinceps opere documentum artis et virtutis suae. Inter negationem enim confessorum et negatorum confessionem ultima necessitate vexatus, quid aerumnarum pateretur foeda conscientia publicavit.

AUG. Conviciare quantum potes: quis enim conviciosus hoc non potest?

XII. JUL. Priori ergo operi quatuor libellis ea, quam suppeditavit veritas, facultate respondi: praefatus sane praeteriturum me, quae et pro dogmate illius nihil habere ponderis apparebat, et me possent arguere multiloquii, si fuissem imbecilla quaeque et inania persecutus. Quanquam, si hanc regulam, ut decuit, servare licuisset, id est, ut nec oppugnationem ex professione inepta mererentur, pene omnia ejus inventa publico fuerant spernenda silentio. Sed quoniam, rebus in pejorem partem properantibus (quod mundi fini suo incumbentis indicium est), in Ecclesia quoque Dei adepta est stultitia et turpitudo dominatum; pro Christo legatione fungimur, et pro virili portione quantum valemus opis ad defensionem catholicae religionis afferimus: nec piget mandare litteris remedia, quae contra errorum venena conficimus.

AUG. Stultitia et turpitudo vos peperit: sed si in Ecclesia dominatum adepta esset, ibi vos utique tenuisset.

XIII. JUL. Testatus utique, ut dixi, fueram, nec contra omnes me species defendendae traducis in primo disserturum opere, nec cuncta, quae ille liber tenebat, replicaturum: sed cum his conflicturum, in quibus summam et vim sui dogmatis collocasset. Hoc autem me spopondisse fideliter, quicumque vel obliquus sit, tantum diligens utriusque operis lector, agnoscet. Ego autem conscientiae honestate securus inimicum nostrum et adhortor, et stimulo, ut si aliquod a se prolatum, a me praetermissum aestimat argumentum, quod cujuspiam momenti vel ipse judicet, in medium proferat, et me timoris dolique convincat.

AUG. Non credo quod ea quae praetermisisti, nullius momenti esse putaveris: quamvis et si hoc te putasse concedam; non tamen ita esse, catholicus et intelligens, si et unum illum meum et tuos quatuor habuerit, diligentiamque adhibuerit, lector inveniet.

XIV. JUL. Scripturarum sane testimonia quaedam atius exposui, quaedam brevius: quia me plene id secuturo opere facturum spopondi. Nihil itaque ibi de omnibus Augustini argumentis et propositionibus non explosum remansit, nihil a me impletum est aliter [PL45.1056] quam promissum: multa in inventis ejus falsa, multa stolida, sacrilega multa convici.

AUG. Hoc quidem dicis, sed tu dicis: qui autem legit et intelligit, si non Pelagianus est, non hoc dicit.

XV. JUL. Qua professione non est nobis arrogantiae fama metuenda: quia non ingenio meo veritatem defensam, sed imbecillitatem nostri ingenii veritatis viribus confitemur adjutam.

AUG. Elisam dixisses, si verum dicere voluisses.

XVI. JUL. Cum haec itaque haud aliter quam dixi, constet impleta; mirari satis nequeo hominis impudentiam, qui in hoc recenti opere suo libros meos falsitatis accusat, quos tamen necdum in manus suas venisse testatur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 2). Durum quidem, quod consuetudo peccandi amorem delicti facit: sed nihil durius, quam quod exstinguit pudorem; quod licet ex improbitatis usu esse constaret, tamen amplius praesentia pericula docuerunt, quam quisquam nostrum poterat autumare. Quando enim crederem eo usque Numidae induruisse frontem, ut in uno opere et uno versu utrumque fateretur, et me falsa dixisse, et se non legisse quid dixerim.

AUG. Si hoc non fecisti, ille fecit qui de libris tuis ea, quae comiti Valerio putavit mittenda esse, decerpsit. Quod eum non credens ego fecisse mendaciter, auctori tribui quod decerptori debui. Tuos quippe libros nondum legeram, sed quae ille ex eis decerpserat, legeram. Si te hominem cogitares, hoc fieri potuisse cum cerneres, nequaquam tam invidiosam quaereres homini hac occasione calumniam.

XVII. JUL. Nam scribens ad eum, quem miratur studiosum esse librorum suorum, cum sit militiae sudoribus occupatus, indicat ab Alypio chartulas ad se fuisse delatas, quae ita superscriptae essent: »Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. Hic video, eum qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus libris ea, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Julianus facit in epistola quam Romam misit, cujus exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libellis respondi.« Et post haec verba infert iterum suis sermonibus: »Credo, ex his libellis ista decerpta sunt: unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi ejus, quod quatuor voluminibus explicavit, refellendo et redarguendo nostra laboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti« (Ibid.). Ostendit [PL45.1057] ergo hic apertissime excerpta illa suspicari se de opere meo tumultuarie fuisse collecta; integros autem ignorare libros, quibus tamen audet se dicere respondere potuisse.

AUG. Cur non auderem, qui te in eis vana dixisse dubitare utique non deberem? Non enim contra vera posses loqui nisi vana. Neque meus animus me fefellit: eos namque libros tuos tales inveni, cum legerem, quales praesumpseram esse, antequam legerem.

XVIII. JUL. Facit quoque epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam; sed per verba quae posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur, agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quaestionibus duas epistolas destinavi; verum eo tempore, quo adhuc libros exorsus non eram.

AUG. Haec epistola non est ad Zosimum; sed ad eos seducendos qui Romae possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis; ecce, non sit tua. Utinam et illi libri non essent tui, sed alieni: ne per eos tu longe a veritate fieres alienus.

XIX. JUL. Porro utatur indicio epistolae, qua aut accepit, aut finxit me responsionem contra novos Manichaeos (quia vetus dedignatur videri) quatuor voluminibus explicasse: cur non curavit ea quae objecissemus addiscere? cur non studuit, qui cum esset congressurus, agnoscere; sed levitate turpissima concitatus in certamen maximum luminibus involutis, Andabatarum more, processit? Quod factum ejusmodi allegatione defendit, ut dicat se patroni sui festinationem, quam ille in transmittendis schedis habuit, imitari praecipiti responsione voluisse: quasi non honestissime potuerit intimare tempus sibi aliquod debere concedi, quo ad lectionem editi operis perveniret; flagitium esse inter eruditos in scribendi gravitate delinquere, et impatientia deliberandi impugnare quod nescias. Huc accedit, quod nobis calliditatis moliturus invidiam, quae dictorum ejus seriem curtaverit, his excerptis fidem accommodavit, quae verisimilius falsitate ejus et malignitate, quam cujusquam nostrum imperita simplicitate videntur esse composita. Verum id quovis animo, quovis auctore contigerit; nobis tamen duobus suffragatur modis: quia simul patuit et quanta sit levitas, et quanta imbecillitas in veritatis inimico, qui se approbavit, et cum loqui non debeat, tacere non posse, et paucis semiplenis discerptisque magis quam aggregatis sententiis, de primo tamen solum libro meo ita cessisse fractum, ut vulgi in nos femineis admodum vocibus pectora commoveret: quod disputationis nostrae processibus apparebit.

[PL45.1058] AUG. Quid mihi irasceris, quod ad me libri tui pervenire tardius potuerunt; vel quod eos quaerens non potui celeriter invenire? tamen potui et omnino debui, ea quae mihi missa chartula continebat, cujuscumque et qualiacumque essent, ne putarentur invicta, plane apertis, non involutis oculis inspicere, et sine dilatione refellere: quia etsi nunquam libros tuos reperire possem, oportuit ut ea quae alicujus momenti esse credidit, qui tanto viro arbitratus est esse mittenda, quantum valerem, ne quisquam legens eis deciperetur, arguerem. Non ergo mihi quod objecisti objiceres, nisi tu potius ista, ut non dicam exstinctis, certe clausis oculis loquereris. Nullo modo autem diceres, vulgi a nobis in vos pectora commoveri, nisi scires multitudinem christianam in utroque sexu fidem catholicam non latere, quam conaris evertere.

XX. JUL. Admoneo tamen hic quoque, sicut priore a nobis opere factum est, non me omnia examussim ejus verba positurum; sed ea capita, quibus destructis, naturalis mali opinio conteratur.

AUG. Ea quae praetermittis, colligentur forta se vel a nobis vel ab aliis, ut appareat cur praetermiseris.

XXI. JUL. Quod licet plene primo opere constet effectum: tamen quoniam nunc nonnulla de uno duntaxat libro meo sibi refellenda proposuit, meque, ut praelocutus sum, arguit, quod capita dictorum ejus quae inserui, magna ex parte truncaverim; ostendam primo, id quod reprehendit, nec a me esse factum, et ab illo impudentissime in hoc eodem opere frequentatum. Tunc probabo, illis ipsis concisis brevibusque sententiis, quas de scriptis meis, quibus fuerat impugnatus, interserit, ita nullis eum solidis responsionibus obstitisse, ut et illa invexata permaneant, et hic planius detestanda fateatur, quam nostra oratio laboraverat explicare.

AUG. Jam superius ad ista respondi.

XXII. JUL. Attoniti ergo, quid contra me scripserit, audiamus. »Verba,« inquit, »de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quae refutare conatus est: Damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de qualibuscumque parentibus nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. In his verbis meis testimonium Apostoli, quod interposui praetermisit, cujus se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines trahere originale peccatum, mox adjunxi: De quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): quo testimonio, ut diximus, praetermisso, caetera illa contexuit quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica, [PL45.1059] quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium: quae verba tam recta et tanta luce fulgentia, tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: nec advertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei. Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 3, 4). Quousque simplicitati, qui haec loqueris, religiosorum pectorum et imperitis auribus perstabis illudere? quem ad finem sese impudentia effrenata jactabit? Nihil te, cum haec scriberes, censura doctorum virorum, nihil reverentia futuri judicii, nihil ipsa litterarum monumenta moverunt? Patere jam fallaciam tuam, et deprehensam teneri non vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscripseris, quem nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim prorsus, et decuit, his te compellare modis, quibus in parricidam publicum eloquens Consul infremuit (Cicero, Orat. 1 in Catilinam).

AUG. Bene facis, indicare nobis, ne forte non agnosceremus, de invectivis Ciceronis te ista sumpsisse atque vertisse: sed non timemus Julianum, cum videmus factum esse Tullianum; imo potius dolemus insanum, cum videmus sensum perdidisse christianum. Quid enim insanius, quam prohibere a parvulis medicum Christum, dicendo non esse in eis quod venit ille sanare? Cicero invectus in patriae parricidam, eam defendebat civitatem quam rex ejus Romulus, congregatis undecumque peccatoribus condidit: tu autem tot parvulos, qui sine sacro Baptismate moriuntur, et clamas peccatum nullum habere, et ad civitatem Regis, ad cujus imaginem facti sunt, non permittis accedere.

XXIII. JUL. Apostoli me testimonium praetermisisse confingis, quod nec tibi opitulari potest, et a me praetermissum non est; sed eo insertum ordine, quo a te fuerat collocatum: utque in primo fideliter commemoratum, ita etiam in quarto operis mei libro, licet cursim et breviter, explanatum est. Commemorationem quoque catholicae Ecclesiae, quam tu ad hoc [PL45.1060] feceras, ut catholicam fidem desererent a te decepti, et catholica miserabiles appellatione gauderent, non praetermisi. Et quamvis nulla argumentorum vis in ejusmodi verbis esset, tamen a me haud aliter dictorum tuorum caput propositum est, quam a te fuerat ordinatum. Lege editos libros meos; responsionisque fidem, quam tu arguis fraudis, aspiciens, me interim pronuntia vera dicere: tu vero, si consuetudo tua permiserit, erubesce. Sed jam ostensa inexcusabili falsitate, quae semper quidem turpis, fit tamen turpior cum locum censoris invadit, et deformitatem suam decori exprobrat alieno; responde, quid Manichaeis sensibus aut nomen Ecclesiae aut Apostoli verba conducant, ut ea cum tam magna invidia praetermissa causeris?

AUG. Jam superius respondi huic calumniae tuae, qua mihi verborum tuorum minus integre positorum objicis falsitatem. Sed quod fecit ille decerptor, tu mihi tam libenter non tribueres, si eorum qui haec legunt, nolles esse deceptor.

XXIV. JUL. Hoc semper fuit maximum inter Manichaeos Catholicosque discrimen, et limes quidam latissimus, quo a se mutuo piorum et impiorum dogmata separantur, imo magna moles sententias nostras quasi coeli a terra profunditate disjungens, quod nos omne peccatum voluntati malae, illi vero malae conscribunt naturae: qui cum diversos sequuntur errores, sed velut de capite fontis istius effluentes consequenter ad sacrilegia flagitiaque perveniunt; sicut Catholici e regione, a bono inchoantes exordio, bonis aucti processibus, ad religionis summam, quam ratio munit et pietas, pervehuntur. Tu igitur malum naturale conatus asserere profano quidem voto, sed inefficaci intentione usurpasti Apostoli testimonium, quem hac eadem perscriptione ostendo nihil tale sensisse, quale tu persuadere conaris, quod repugnantibus modis et illum catholicum confiteris, et dicta ejus Manichaeo aestimas suffragari.

AUG. Quos doctores catholicos Manichaeo asseras suffragari, qui in verbis apostolicis intellexerunt trahere parvulos originale peccatum, nec vestro more insano velut sanam laudare naturam, sed ei sanandae adhibuerunt medicinam potius christianam, si christiano corde cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres.

XXV. JUL. Numquid non idem, Adimantus et Faustus (quem in libris Confessionis tuae praeceptorem tuum loqueris), haeresiarchae sui traditione fecerunt, obscuriores quasque vel de Evangelio, vel de Apostolorum Epistolis sententias rapientes et corradentes, [PL45.1061] ut profanum dogma nominum auctoritate tuerentur? Quanquam quid dico de Manichaeis? omnes prorsus haereses inventa sua, quibus a pietate et fide exorbitaverunt, Scripturarum elocutionibus sententiisque communiunt.

AUG. Illi obscuras sententias in suum dogma convertere: vos apertas ipso vestro dogmate obscurare conamini. Quid enim apertius quam quod ait Apostolus, Peccatum in hunc mundum per unum hominem intrasse, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse (Rom. V, 12)? Quod si probare idem cogeretur Apostolus, ipsam generis humani miseriam testem daret, quae incipit a vagitibus parvulorum, et usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Nullo enim modo sub cura omnipotentis et justi eadem tam magna miseria naturae irrogaretur humanae, nisi in duobus hominibus tota de paradisi felicitate in hanc infelicitatem peccati merito pelleretur.

XXVI. JUL. Num igitur ideo aut Libri sacri auctores probabuntur errorum, aut crimina pereuntium, Scripturarum dignitas expiabit?

AUG. Hoc vobis dicite.

XXVII. JUL. Exstinguatur itaque indisciplinatarum expositionum libido: nihil agere contra manifestam Dei justitiam verba credantur: quae si ejus personae sunt, quam venerari necesse est, defendantur explanationibus divinae congruentibus aequitati; sin autem non metuendo sunt auctore prolata, etiam ineliquata pellantur. Igitur nunc Dei judicio disputatur, de quo dicitur, Deus fidelis, in quo non est iniquitas; justus et sanctus Dominus Deus (Deut. XXXII, 4). Et iterum: Justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8). Et iterum: Omnia judicia tua aequitas (Psal. CXVIII, 172). Innumera sunt testimonia, quibus aequitas divina in sacris voluminibus praedicatur: de qua nemo tamen vel Gentilium, vel haereticorum, praeter Manichaeos Traducianosque, dubitavit.

AUG. Ex hac aequitate grave jugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1): quod omnino esse asserit iniquum, qui negat originale peccatum.

XXVIII. JUL. Ita enim omnibus generaliter, edocente natura, inculcatum est, Deum justum esse, ut manifestum sit, Deum non esse quem constiterit justum non esse. Potest igitur et homo justus esse: Deus vero esse nisi justus non potest.

AUG. Tibi dic.

XXIX. JUL. Qui cum est hic unus verus cui credimus, et quem in Trinitate veneramur, dubio procul in omnes judicii est ratione justissimus.

AUG. Tibi dic: et ostende justum esse ut cum tam [PL45.1062] manifesta miseria, vel ad tam manifestam miseriam nascatur, a quo peccatum originale non trahitur.

XXX. JUL. De hujus itaque legibus ita probari et vindicari non potest, quod esse constat injustum: ut si hoc fieri posset, illius divinitas tota vilesceret. Ab eo igitur probabitur de Scripturis sanctis injustitiae dogma firmari, a quo approbari quiverit Trinitatem cui credimus divinitatis gloria posse privari.

AUG. Verum dicis: sed vobis dicite, qui gloriam Christo, qua parvulos sanat, molimini auferre.

XXXI. JUL. Quod quoniam nec ratio sustinet ulla, nec pietas: aut doce, vel posse esse, vel justum esse, imputari cuiquam naturale peccatum; aut a Scripturarum sanctarum contaminatione discedito, quarum sententiis sanciri aestimas quod iniquum cogeris confiteri.

AUG. Erratis: vos potius iniquum cogimini confiteri grave super parvulos jugum; si quemadmodum nullum habent proprium, ita nullum trahunt originale peccatum.

XXXII. JUL. Quod si neutrum horum quae diximus, facies; et huic Deo te asseris credere, cujus institutis injustitiam communiri aestimas: cognosce, multo te novum antiquo Manichaeo esse pejorem, qui talem Deum habeas, qualem Manichaeus Dei sui est commentus inimicum.

AUG. Vos pejus quam Manichaei saevitis in parvulos. Illi quippe animam saltem, quam partem Dei putant, sanari per Christum in parvulo volunt: vos autem, quem nec in anima, nec in carne ullum malum habere dicitis, per Christum sanari nulla ex parte permittitis. Et praeclari praedicatores sic praedicatis Jesum, ut eum negetis parvulorum esse Jesum. Unde namque hoc nomen acceperit, in Evangelio legite (Matth. I, 21), et nolite Salvatorem non salvis parvulis denegare.

XXXIII. JUL. Quas mihi ergo tu hic ambages, quae cervicalia mendaciorum et ineptiarum, quae Jerusalem fornicanti Ezechiel propheta imputat (Ezech. XIII, 18); admovebis, in quibus muliebres animae cubent, nomina mysteriorum tenentes, cum in ipsam divinitatem retecta profanitate commiserint. Remotis omnibus praestigiis et advocatarum saepe a te plebecularum catervis, doce justum esse quod per Scripturas sanctas affirmare conaris.

AUG. Plebecularum, quas irrides, catervae, noverunt catholicam fidem, quae a Salvatore salvari confitentur infantes; et ideo Pelagianorum, qui hoc negant, detestantur errorem.

XXXIV. JUL. Ne ergo in infinita volumina extendatur [PL45.1063] oratio, hic, hic harum de quibus agimus, rerum genus, species, differentia, modus, qualitasque cernatur: imo sollicitius utrum sint, unde sint, ubi sint, quid etiam mereantur, et a quo. Hoc enim modo nec diu per disputationum anfractus errabitur, et certum quod teneri debeat apparebit.

AUG. Ideo contra unum librum meum libros octo scripsisti, quia per tua compendia dialectica diu disputare noluisti.

XXXV. JUL. Creatoris hic igitur et creaturae ratio vertitur, id est Dei et hominis; judicat ille, judicatur iste: itaque justitiae et culpae quae sit natura videatur. Justitia est, et ut ab eruditis definiri solet, et ut nos intelligere possumus, virtus (si per Stoicos liceat alteri alteram praeferre) virtutum omnium maxima, fungens diligenter officio ad restituendum sua unicuique sine fraude, sine gratia.

AUG. Dic ergo qua justitia retributum sit parvulis grave jugum tam magnae manifestaeque miseriae: dic qua justitia ille parvulus adoptetur in Baptismo, ille sine hac adoptione moriatur; cur non sit ambobus honor iste communis, aut ab isto honore alienatio, cum sit ambobus seu bona seu mala causa communis. Non dicis, quia nec Dei gratiam, nec Dei justitiam homo magis Pelagianus quam Christianus sapis.

XXXVI. JUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes, et ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua jugalitate perficitur: tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine justitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat, Qui in uno peccaverit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18).

AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Id. I, 2 et 3)? etc. Et dic mihi quare homo etiam vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4), qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo, etsi bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint?

XXXVII. JUL. Haec igitur augusta virtus, expunctrix uniuscujusque meritorum, in operibus quidem imaginis Dei, id est humanae animae, pro creaturae ipsius modo et viribus intermicat: in ipso vero Deo, omnium quae sunt ex nihilo conditore, immenso et claro per aeternum orbe resplendet. Origo ejus divinitas est, aetas ejus aeternitas, et aeternitas ultro citro nescia vel desinere vel coepisse. Ut ergo genus [PL45.1064] ejus (quo nomine nihil aliud quam originem intelligi volo) Deus est: ita species ejus in legum promulgatione judiciorumque apparet effectibus.

AUG. Si origo justitiae Deus est, ut fateris; cur homini ab ipso dari justitiam non fateris, et potius humanae voluntatis arbitrium, quam Dei donum, vis esse justitiam; ut sis in eis de quibus dictum est, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)? Erubescite tandem, obsecro, et ab illo justitiam poscite, qui est, ut fateri compulsi estis, origo justitiae.

XXXVIII. JUL. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam pro opportunitate temporum dispensationem. Verbi gratia, hostiae de pecoribus in Vetere Testamento fuerant imperatae. Id tunc implere pertinebat ad reverentiam jussionis: nunc vero indicta eorum dissimulatio ita servit justitiae praecipienti, ut tunc oblatio serviebat. Modus vero ejus est vel status, quod nec cuiquam amplius quam vires patiuntur indicit, vel quod misericordiam non retundit. Qualitas autem ejus intelligitur, per quam piis mentibus sapit dulciter. Est igitur procul dubio justitia, sine qua deitas non est; quae si non esset, Deus non esset: est autem Deus, est itaque sine ambiguitate justitia. Non est autem aliud quam virtus omnia continens, et restituens suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Constitit autem maxime in divinitatis profundo.

AUG. Definisti esse justitiam virtutem omnia continentem, et restituentem suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Proinde videmus eam sine fraude restituisse denarium eis, qui per totum diem in opere vineae laboraverant: hoc enim placuerat, hoc convenerat, ad hanc mercedem se fuisse conductos negare non poterant (Matth. XX, 1-13). Sed dic mihi, quaeso te, quomodo eis sine gratia tantumdem dedit, qui una hora in illo opere fuerunt? An amiserat fortasse justitiam? Cohibe itaque te potius. Neminem quippe fraudat divina justitia: sed multa donat non merentibus gratia. Cur autem huic sic, illi autem sic, aspice quod secutus adjungis. Verissime quippe dicis, eam consistere maxime in divinitatis profundo. In hoc profundo est, quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). In hoc profundo est, quod ille parvulus in honorem adoptatur per regenerationis lavacrum, ille in contumelia relinquitur, non admittendus ad regnum; cum amborum in neutram partem sit meritum per voluntatis arbitrium.

XXXIX. JUL. Testimonium vero, ut ab auctore suo, ita etiam vel a probis, vel ab improbis meretur, quod et illos jure provexerit, et istos jure damnaverit. Cum vero per se nec boni quidquam nec mali [PL45.1065] merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit injuriae; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna justitiae est.

AUG. Saltem misericordiae nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam praebendam negatis; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis. Neque enim sub Deo justo miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli jacent; unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat: cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum: si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita justus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinae referatis ad meritum voluntatis humanae: hic certe nulli eorum dicere potest Deus, Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur; ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt: et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax justitia Dei. Sed quare ille potius quam ille: incrustabilia sunt judicia Dei.

XL. JUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus: si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum justitiae patitur, et munificentia miserationis ornatur.

AUG. Qui non condemnat nisi spretus, dic utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat eos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi eos invenias in Adam: ubi simul invenies, ut spernantur deberi omnibus per justitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam.

XLI. JUL. His igitur justitiae, quas praemisimus, divisionibus explicatis, discutiamus quae sit definitio peccati. Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici fuerunt, quod quaerimus scripta suppeditant: sed vereor ne refrageris, et si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices omneque in nos vulgus accendas.

AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quae Deus elegit ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Denique ipsi confundunt eos qui confidunt in virtute sua. Ubi quid dicam, Vos estis? Prorsus me tacente apparetis, cum vos non taceatis.

XLII. JUL. Vociferans cum feminis, cunctisque calonibus, [PL45.1066] et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alypius.

AUG. Aut calumniaris, aut nescis quid loquaris: et ideo, aut mendax, aut temerarius, ista loqueris. Quid te autem nequius, si haec ipse finxisti? quid stolidius, si fingentibus credidisti? Jam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ea loca libri pervenirent tui, quae terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissime tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui, non dico impudentiae, sed dementiae comparatur?

XLIII. JUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. I, 20): disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris.

AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tanquam Manichaeos insuper crimineris, me nominans, illos significans.

XLIV. JUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco jacturam omnium quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione quae ad indicium bonae naturae post Manichaeorum secretum de ore tuae honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel »De duabus animabus,« vel »Contra duas animas,« ita loqueris: »Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quanquam si liberum non est, nec voluntas dici potest: sed malui grossius, quam scrupulosius definire« (Cap. 11).

AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quaerebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum. Sed tu aut non potes intelligere, aut non vis.

XLV. JUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? »Peccatum est,« inquis, »voluntas admittendi vel retinendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.« Ostendit hoc Ecclesiasticus: Deus, inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui: posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 14, etc.). Et per Isaiam Deus: Si volueritis, inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet (Isai. I, 19). Et Apostolus: [PL45.1067] Resipiscite juste, et nolite peceare (I Cor. XV, 34): atque iterum, Nolite errare; Deus non irridetur: quae enim seminaverit homo, illa et metet (Galat. VI, 7 et 8).

AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit: ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle (Philipp. II, 13): si autem habetur, fiant opera justitiae, et ei qui illam operatus est agantur gratiae.

XLVI. JUL. Voluntas itaque motus est animi, in jure suo habentis utrum sinisterior ad prava decurrat, an dexterior ad celsa contendat.

XLVII. JUL. Motus autem animi ejus, qui jam per aetatem judicio rationis uti potest; cui cum poena monstratur et gloria, aut contra commodum vel voluptas, adjutorium et velut occasio offertur, non necessitas imponitur partis alterutrae. Haec igitur voluntas, quae alternatur, originem possibilitatis in libero accepit arbitrio: ipsius vero operis existentiam a se suscipit, nec est prorsus voluntas antequam velit, nec potest velle antequam potuerit et nolle; nec utrumque habet in parte peccati, id est, velle et nolle, antequam usum rationis adipiscatur. Quibus collectis, apparet te verissime definisse, »Peccatum est voluntas retinendi vel admittendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.« Hoc ergo peccatum, quod claruit nihil esse praeter voluntatem, constat genus, id est ipsam originem, ab appetitu proprio suscepisse. Hujus species jam in unoquoque, qui dicuntur atomi, reperitur. Differentia vero et in varietate culparum, et in rationibus temporum. Modus est ipsa immoderatio: nam si modus est servire cui debeas, qui hoc praetermittit, veri modi transgressione delinquit. Hic tamen dici subtiliter potest, modum esse peccati, quia nemo plus quam potest delinquit: nam si supra vires, inefficaci voluntate peccatur; hoc ipsum fieri vel sola potuit voluntate. Qualitas autem adscribatur vitio, per quam ostenditur quid amaritudinis, vel dedecore convehat vel dolore. Est ergo peccatum, quia si non esset, nec tu sequereris errores; nihil est autem aliud, praeter voluntatem excedentem ab eo calle, cui debet insistere, et unde liberum est non deflectere. Fit autem de appetitu inconcessorum; et nusquam est nisi in eo homine, qui et habuit voluntatem malam, et potuit non habere.

AUG. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quae tibi placuit, intuebatur, cum dicerem, »Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.« Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se habebat mali, quo nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 29): ac per [PL45.1068] noc id egit peccando, quod justitia vetabat, et unde liberum illi fuerat abstinere. Nam ei qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago, abstinere inde, liberum non est. Ac per hoc, si tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud poenam peccati, aliud utrumque, id est, ita peccatum, ut ipsum sit etiam poena peccati, intelligis quid horum trium pertineat ad illam definitionem, ubi voluntas est agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Peccatum namque isto modo definitum est, non peccati poena, non utrumque. Habent autem tria ista genera etiam species suas, de quibus nunc longum est disputare Horum sane trium generum si requirantur exempla primi generis in Adam sine ullo nodo quaestionis occurrit. Multa quippe sunt quae agunt homines mala, a quibus eis liberum est abstinere: sed nulli tam liberum est, quam illi fuit, qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio depravatus adstabat. Secundi autem generis, ubi tantummodo est poena peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit, sed tantummodo patitur: velut cum pro suo scelere, qui peccavit, occiditur, sive alia corporis poena quacumque cruciatur. Tertium vero genus, ubi peccatum ipsum est et poena peccati, potest intelligi in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago. Ad hoc pertinent etiam omnia quae per ignorantiam cum aguntur mala, non putantur mala, vel etiam putantur bona. Caecitas enim cordis, si peccatum non esset, injuste argueretur: arguitur autem juste, ubi dicitur, Pharisaee caece (Matth. XXIII, 26); et aliis plurimis divinorum eloquiorum locis. Eademque rursus caecitas si peccati poena non esset, non diceretur, Excaecavit enim illos malitia illorum (Sap. II, 21): quod si de Dei judicio non veniret, non legeremus, Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Quis porro volens caecus est corde, cum velit nemo caecus esse vel corpore? Proinde originale peccatum nec ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum operandi, unde liberum est abstinere; alioquin non esset in parvulis, qui nondum voluntatis utuntur arbitrio: nec ad illud quod secundo commemoravimus; de peccato enim nunc agimus, non de poena, quae non est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur: quam quidem patiuntur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10); non tamen mors corporis ipsa peccatum est, vel corporales quicumque cruciatus: sed pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et poena peccati; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et mala concupiscentibus [PL45.1069] continentia; origo tamen etiam hujus peccati descendit a voluntate peccantis. »Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt« (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XV, n. 234).

XLVIII. JUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et ab illa justitia, cujus hic tota causa vertitur, legitimam condemnationem. Omnibus itaque aulaeis reductis profer aliquando luce palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nihil superius falso vel de divinae laude justitiae, vel de culpae definitione collectum est. Ostende ergo, haec duo in parvulis posse constare: si nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas ubi non est explicata libertas, si non est libertas ubi non est facultas per rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc nec voluntatem: atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo cruperis. »Nullo,« inquis, »peccato parvuli premuntur suo, sed premuntur alieno.« Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad invidiam cujuspiam hominis, cujus iniquitatem ut Poenus orator exprimeres, haec in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos adjudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et aequitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum: apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio, judicis nescio cujus, imo tyranni allegare personam, quam jurando non solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia delinquere vel potuit: absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium addictor. Respondens, Deus; percussisti quidem animum, sed quia vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus. Scimus enim homonyme usurpari nomen hoc posse: Sunt quippe dii multi et domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus est Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 5 et 6). Quem igitur Deum in crimen vocas? Hic tu, sacerdos religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, imo scelestius quam ipsa [PL45.1070] in his locis idolorum cultura commiserat. Deus, ais, ipse qui commendat suam charitatem in nobis (Rom. V, 8), qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit (Id. VIII, 32), ipse sic judicat, ipse est nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate aeternis ignibus parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam, tam funestam, si sanis judicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem. Justa enim, et probabili gravitate, indignum te disputatione censerem, qui eo usque ab religione, ab eruditione, a communibus postremo sensibus aufugisses, ut quod vix ulla barbaries, Dominum tuum criminosum putares.

AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod vidit qui scribens ad Hebraeos dixit, filium Israel Levi in lumbis Abraham patris sui fuisse, quando est ille decimatus, et ideo etiam istum in illo fuisse decimatum (Hebr. VII, 9, 10). Ad hoc si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intelligentia non valeres, in lumbis Adam fuisse omnes qui ex illo fuerant per concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua nuditas nuntiata est, sensit, aspexit, erubuit, operuit. Unde Ambrosius doctor meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus: »Quod igitur gravius est,« inquit, »hac se Adam interpretatione succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret« (De Paradiso, cap. 13). Merito etiam dicit, quod paulo ante memoravi: »Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.« Hoc tu non videns, mihi caecus oblatras: sed in me, quidquid dicis, profecto et in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit praemium, sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas, et dicis, »Si sanis judicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem?« Possumne tecum largius, beneficentius, liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam judicem, de quo tui doctoris Pelagii judicium jam tenemus? En adest ille, qui inter latinae linguae scriptores, flos quidam speciosus enituit, cujus fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Hoc Pelagius de Ambrosio judicavit (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3). Quid ergo de hoc quod inter nos agitur, judicavit Ambrosius? Dixi superius ejus de peccato originali sine ulla obscuritate vel ambiguitate sententias: sed si parum est, adhuc audi. »Omnes,« [PL45.1071] inquit, »sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit praeclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronuntiavit Ambrosius: istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos judicos quaeris, istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriae voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari, ab eo qui commendat charitatem suam in nobis, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit: quasi non de illo gravius conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt, Utquid creat, quos impios futuros et damnandos esse praescivit? Utquid eos postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere, quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas amat, si commendat charitatem suam in nobis, si Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quibus si dicatur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Inscrutabilia sunt judicia ejus (Id. XI, 33): irascuntur potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Si ergo sanis judicibus uti cupis, audi judicem sanum singulariter a tuo doctore laudatum. »Fuit,« inquit, »Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.« Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt: ac per hoc jure seminationis atque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac perditione liberat, nisi qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)? In eis ergo quos liberat, amplectamur misericordiam: in eis autem quos non liberat, agnoscamus judicium occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione justissimum.

XLIX. JUL. Pugnasse quidem cum principe tenebrarum deum lucis, Manichaeus finxit, et credidit; addiditque, ejus captivam teneri in hoc orbe substantiam: sed tantam infelicitatem colore pietatis nititur excusare, affirmans eum quasi bonum pro patria dimicasse civem, atque ideo objecisse membra, ne perderet regna. Tu qui haec didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris intuere: dicis. Deum necessitatem non pertulisse belli, sed iniquitatem admisisse judicii; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis subjacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed aeternam violasse justitiam. Quo quis vestrum pejor sit, aliis aestimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas redire. Nam et Manichaeus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum allegat damnaturum, [PL45.1072] in ultimo die membra quae tradidit: et tu per hoc illum asseris infelicem, per quod corrupit gloriam qua cluebat, et persequendo innocentiam quam creavit, perdidit justitiam qua sacerrimus fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis, Deo, ille quem magister tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius, praelio superatum esse quam vitio.

AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si potes, grave jugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1). Sed puto quod Scriptura, quae hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturae, et quid justitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli, qualem praedicas, innocentiam, in gravi jugo eorum Dei non esse justitiam? Porro, quia in jugo gravi eorum divina justitia est; non est in eis talis, qualem praedicas, innocentia. Nisi forte tibi in hac quaestione laboranti, Deus justus quidem, sed infirmus quodam modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis jugi miseria premerentur, subvenire non potuit: ut eum dicas voluisse quidem, quia justus est, sed non potuisse quia omnipotens non est; atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quae parvuli patiuntur, aut justitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum humanarum est perditurus: quodlibet autem istorum dixeris, vide quid eris.

L. JUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum medio: non est ipse, cui Patriarchae, cui Prophetae, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in coelis (Hebr. XII, 23): non est ipse quem credit judicem rationabilis creatura; quem Spiritus sanctus juste judicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum unquam sanguinem fudisset: nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendae pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus; judicandus a vero Deo meo, non judicaturus pro Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas; noster Deus, Ecclesiae catholicae Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus; quem vidit nemo hominum, nec videre potest (I Tim. VI, 16): ut aeternus sine principio, ita sanctus justusque sine vitio; omnipotentissimus, oequissimus, misericordissimus, innotescens solo splendore virtutum; factor omnium quae non erant, dispensator eorum quae sunt, examinator cunctorum qui et sunt, et futuri sunt, et fuerunt, in ultimo die: terram, coelum, et cuncta simul elementa moturus: excitator cinerum, et corporum restitutor: sed propter solam justitiam, haec quae diximus, cuncta facturus.

[PL45.1073] AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae, praefigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim si crederes, videres non potuisse juste animam parvuli exterminari de populo suo, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 12-14), nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum colis, cur non credis quod per eos toties Deus dixerit, Reddam peccata patrum in filios (Exod. XXXIV, 7, et Jerem. XXXII, 18)? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis, corpus mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10)? Si Deum colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in coelis, cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13), cum eos propter hoc exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat judicem rationalis creatura, quae in sanctis ejus est et fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et supplicium malis, quem tertium locum praeparaverit et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro eo sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione suffocat, dicens, parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere (Epist. 64, ad Fidum)? Videsne te potius reum, qui blasphemas istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, aequissimum, misericordissimum Deum: sed ipse est omnipotentissimus, qui jugum grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suae, procul dubio ab eis posset auferre, imo ne ullo tali jugo prorsus gravarentur efficere: sed ipse est aequissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret divina justitia, videres profecto quod ex ipsa veniat, non utique injuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita, felicitate promissa.

LI. JUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, et usque [PL45.1074] ad finem ubi illa fuerit praedicabitur.

AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis, ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, si nimium caecus non sis, edocui.

LII. JUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne confunderetur rescripti series, paucis adhuc, usque dum ad testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo perveniat, respondendum est. Illis ergo, quae supra posui, verbis tuis haec quae sequuntur adjungis: »In his itaque quae praetermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur. Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum, regeneratione secundae nativitatis expietur. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. Haec verba nostra et paulo ante dixerat. Deinde subjunxit quod de Christo diximus, Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit. Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: Ut per ejus gratiam eruti de potestate tenebrarum, in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tanquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13); improbissime et impiissime parvulos separari: ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 4, 5). Egone sum inimicus gratiae Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo, unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichaeorum madens tuorumque damnavi?

AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic quorum meorum os, sicut meum damnasse te jactas. Dicturus es, Manichaeorum; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et Manichaeos detestor, et adjutores eorum, in quibus appetis principatum, et utrosque adjuvante ac subveniente [PL45.1075] Domino Deo nostro catholica veritate redarguo. Sed ostendam meos, quos in me tanto nequius quanto astutius criminaris. In hac enim causa, ubi originalis peccati vertitur quaestio, propter quod me nomine Manichaeorum atrocissimis dignum arbitraris opprobriis, meus est Cyprianus, qui cum peccasse nihil dixerit parvulum, non tamen tacuit, eum contraxisse peccati ex Adam prima nativitate contagium (Epist. 64, ad Fidum). Meus est Hilarius, qui cum exponeret quod in Psalmo legitur, Vivet anima mea et laudabit te: »Vivere se,« inquit, »in hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea« (Psal. L, 7). »Scit sub peccati origine, et sub peccati lege se natum« (In Psal. CXVIII, 175). Meus est a tuo doctore excellentissime laudatus Ambrosius, qui dixit: »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: sicut habes lectum, dicente David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Ideo Pauli caro, corpus mortis erat« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2). Meus est Gregorius, qui cum de Baptismo loqueretur: »Venerare,« inquit, »nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es« (Orat. in Christi Natalem). Meus est Basilius, qui cum ageret de jejunio: »Quia non jejunavimus,« inquit, »decidimus de paradiso: jejunemus ut ad eum redeamus« (Sermone 1 de Jejunio). Meus est Joannes Constantinopolitanus, dicens: »Adam peccavit illud grande peccatum, et omne hominum genus in commune damnavit« (Homilia de Lazaro resuscitato). Hi omnes, et alii socii eorum eadem sentientes, quos commemorare longum est, mei sunt: si agnoscis, et tui sunt; sed mei doctores, improbatores tui. Quomodo igitur os meum meorumque damnasti; cum istorum, quos esse conspicis meos, concordissimo et veracissimo potius ore ipse damneris? Istisne tu luminibus civitatis Dei, mente tenebrosissima, fronte impudentissima, lingua procacissima audes crimen objicere Manichaei? Si autem non audes, cur mihi non ob aliud audes, nisi quia hoc dico, quod dicunt quibus non audes?

LIII. JUL. Ibi namque hic est a me collatus ordo verborum, cum dixissem auctorem Deum coeli et terrae, omniumque quae in eis sunt, ac per hoc et hominum propter quos cuncta facta sunt. »Non autem me fugit,« inquio, »cum haec dicimus, illud de nobis disseminandum esse, quia gratiam Christi necessariam parvulis non putemus. Quod christianos populos laudabiliter et vehementer offendit: si tamen dicti per se nefarii non nos arbitrarentur auctores: eo enim modo nec de fratribus suis falsa credendo crimen incurrerent, et studiosos se circa amorem fidei comprobarent. Munienda igitur nobis ista pars [PL45.1076] est contra impetum vanitatis, et confessione brevi os obloquentium consuendum. Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem aetatibus confitemur, ut cunctos qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Sed hanc gratiam locupletem spiritualibus donis credimus, quae multis opima muneribus ac reverenda virtutibus, pro infirmitatum generibus et humanorum statuum diversitatibus, una, tam remediorum collatrice quam munerum, virtute medicatur. Quae cum admovetur, non est mutanda pro causis: jam enim ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat. Sicut enim artes omnes non pro diversitate materiarum, quas arripiunt excolendas, ipsae quoque aut detrimenta aut augmenta patiuntur, sed idem semper atque uno modo se hahentes multiplici decorantur effectu; ita et secundum Apostolum, Una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5): et multiplicantur et dilatantur in donis, nec tamen in mysteriorum mutantur ordinibus. Sed haec gratia non adversatur justitiae, quae maculas eluit iniquitatis: nec facit peccata, sed purgat; quae absolvit reos, non calumniatur innocuos. Christus enim qui est sui operis redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores.« Hanc igitur gratiam, per quam reis venia, illuminatio spiritualis, adoptio filiorum Dei, municipatus Jerusalem coelestis, sanctificatio, atque in Christi membra translatio, et possessio regni coelorum mortalibus datur, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur.

AUG. In his omnibus quae commemorasti gratiae Dei muneribus, illud quod prius posuisti, dari per illam reis veniam, non vis ad parvulos pertinere, quos ullum reatum negas ex Adam trahere. Cur ergo caetera multis negat Deus parvulis, qui sine hac gratia in illa aetate moriuntur? cur, inquam, non eis datur illuminatio spiritualis, adoptio filiorum Dei, municipatus Jerusalem coelestis, sanctificatio, atque in Christi membra translatio, et possessio regni coelorum? Haeccine tot munera tam necessaria, tot imaginibus suis nullum secundum vos peccatum habentibus negaret Deus, penes quem summa potestas est, cum hoc beneficium non a se prohibeat voluntas contraria parvulorum? Tu certe ut hanc a vobis amolireris invidiam, qua dicimini parvulis Baptismi gratiam denegare, dixisti quod eam gratiam, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem [PL45.1077] mereatur. Non igitur eam Dei omnipotentis aequitas negaret innumerabilibus parvulis, qui sine hac sub ejus omnipotentia moriuntur, si mali nihil in ejus occulto judicio mererentur. A quo judicio de stirpe Adam venientibus omnibus debito, quicumque secundum gratiam, non secundum debitum liberantur, non in suis meritis, sed in Domino glorientur. Vos ergo si carere vultis opprobrio, quo Ecclesiae catholicae detestabiles facti estis, sinite Christum parvulis esse Jesum. Quod omnino non erit, si non eis conferet propter quod hoc nomen accepit, id est, si non eos salvos faciet a peccatis eorum (Matth. I, 21). Hoc igitur de ista gratia dicite, ut offensione Christianorum de qua conquerimini careatis, quod dixit catholicus doctus doctorque Gregorius: »Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es.« Nullo itaque modo ad istam gratiam pertinere parvulos confitemini, quamdiu negatis eos nativitate coelesti a terrenae nativitatis vinculis liberari.

LIV. JUL. Quae quoniam, ut locus interim hic patiebatur, munivi, revertamur illo unde digressi sumus; de hoc ipso, ubicumque opportunum fuerit, plenius locuturi. Ecce quanta confessionis luce, et eos qui Baptisma parvulis denegarent, et vos qui ejus praejudicio justitiam Dei audetis maculare, reprobavi: protestans aliud me non tenere, quam instituta mysteria iisdem, quibus tradita sunt verbis, in omni prorsus aetate esse tractanda, nec pro causarum varietate debere mutari: verum fieri peccatorem ex malo perfecte bonum; innocentem autem qui nullum habet malum propriae voluntatis, ex bono fieri meliorem, id est, optimum: ut ambo quidem in Christi membra transeant consecrati; sed unus deprehensus in mala vita, alter in bona natura. Ille enim innocentiam quam exortus acceperat, prava actione corrupit: hic vero sine laude, sine crimine voluntatis, hoc solum habet, quod a Deo conditore suscepit, qui infucata primaevitate felicior, bonum simplicitatis suae vitiare non potuit, nullum habens de actibus meritum, sed hoc solum retinens, quod tanti opificis dignatione possedit.

AUG. Quare ergo grave jugum super eum a die exitus de ventre matris ejus (Eccli. XL, 1)? Cur tanta corruptibilitas corporis, ut hac aggravetur anima ejus (Sap. IX, 15)? Cur tanta mentis obtunsio, ut etiam plagis erudiatur tarditas ejus? Quousque, Juliane, gravis es corde? quousque diligis vanitatem, et quaeris mendacium (Psal. IV, 3), quo vestra haeresis fulciatur? Numquid si nemo peccasset, si natura humana in ea qua condita est bonitate mansisset, etiam in paradiso ad istas homo miserias, ut alia taceam, nasceretur?

LV. JUL. Aetas igitur illa sicut misericordiam Christi praedicat innovata, id est, innovantis mysterii virtute provecta; ita iniquitatem judicis, infamiam justitiae, aut accusata, aut aggravata convincit.

AUG. Ex qua vetustate aetas illa dicitur innovata, cum sit ortu nova? Labia dolosa sunt ista: si vis [PL45.1078] agnoscere vetustatem, ex qua parvuli christiana gratia renovantur, audi fideliter quod ait homo Dei Reticius ab Augustoduno episcopus, qui cum Melchiade Romano episcopo quondam judex sedit, Donatumque damnavit haereticum. Hic enim cum de christiano Baptismate loqueretur: »Hanc igitur,« inquit, »principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus; ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus«. Audisne non postea perpetrata, sed etiam ingenita scelera veteris hominis? Numquid Manichaeus fuit iste Reticius? Quomodo ergo non dolose innovari parvulos dicitis in christiana regeneratione, qui mala quae ingeneravit antiqui criminis pondus in vetere homine non vultis agnoscere? Deinde, si aggravata aetas illa iniquitatem judicis convincit, ut dicis, itane non est aggravata gravi jugo super filios Adam? Et tamen non est hinc iniquus Deus; ac per hoc merito est aggravata. Nullum est autem hujus aetatis meritum malum, si non est originale peccatum.

LVI. JUL. Non ergo unitate Sacramenti rea monstratur infantia, sed veritate judicii nihil aliud quam innocens approbatur.

AUG. Invenisse te putas quare baptizetur: dic quare exsuffletur. Certe Pelagii auctoris vestri magna et invicta est putata sententia, ubi ait: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest. Quid ergo de parvulis dicitis quando baptizantur? Credunt, an non credunt? Si dixeritis, Non credunt: quomodo non eis Christi justitia etiam non credentibus prodest, ut regnum coelorum possideant? Aut si prodest, ut cogimini confiteri: sic igitur eis nocuit Adae peccatum nondum peccandi habentibus voluntatem, quomodo eis prodest justitia Christi nondum credend habentibus voluntatem? Si autem dixeritis, Per alios credunt: sic etiam per alium peccaverunt. Et quoniam verum est quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur): profecto pertinent ad illud quod ait Dominus, Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Condemnabuntur ergo si per alios non credant, cum per se ipsos non valent credere: condemnari autem juste nullo modo possent, si non sub peccato, ac per hoc et sub peccati principe nascerentur. Propter hoc ergo et exsufflantur. Removete ab eis deceptoriam vanitatem vestram: sinite parvulos venire ad Jesum (Id. X, 14) qui salvum facit populum suum (in quo utique et ipsi sunt) a peccatis eorum (Matth. I, 21).

[PL45.1079] LVII. JUL. Quanquam mihi, ut de statu explicando immorer parvulorum, consequentia rationis indicit, quae res sua lege conjunctas dividi non sinit. Caeterum facilior esset jactura nascentium, si non eis compericlitaretur ipsa majestas. Excusa igitur Deum, et accusa parvulum: justum doceatur ille quod facit, qui sine justitia Deus esse non potest; et quaevis suscipiat persona supplicium. Caeterum nunc extra sacrilegium res quas putas esse consertas, mutuo sibi vehementer repugnant. Dicis enim, quoniam unis mysteriis, idololatrae ac parricidae, imbuuntur et parvuli, omnes scelestos posse convinci: et addis rem multo absurdiorem, a Sacramenti hujus, quo de agimus, auctore aliena peccata innocentibus imputari. Hoc est quod pugnare dixi, quia non capit rerum natura ut uno tempore et adeo sit misericors Deus, ut propria unicuique confitenti peccata condonet; et adeo crudelis, ut innocenti impingat aliena. Horum prorsus cum alterum dederis, alterum tulisti: si donat veniam reis, non calumniatur innoxiis; si calumniatur innocuis, nunquam parcit obnoxiis.

AUG. Tu potius facis injustum Deum, cum tibi videtur injustum peccata patrum reddere in filios, quod se ille facere et verbis saepe testatur et rebus ostendit. Tu, inquam, facis injustum Deum, sub cujus omnipotentis cura cum videas gravi jugo miseriae parvulos premi, nullum eos peccatum habere contendis, simul accusans et Deum, et Ecclesiam: Deum quidem, si gravantur et affliguntur immeriti; Ecclesiam vero, si exsufflantur a jure diabolicae potestatis alieni. Ubi autem somniasti, idololatris et parricidis originalia parvulorum nos aequare peccata? Verumtamen mysteriis indita remissio peccatorum, in peccatis, et majoribus, et minoribus, et pluribus, et paucioribus, et singulis, vera est: in nullis vero peccatis, sicut esse parvulorum dicitis, falsa est. Sic autem aliena sunt originalia peccata propter nullum in eis nostrae voluntatis arbitrium, ut tamen propter originis contagium esse inveniantur et nostra. Quid est ergo quod clamas, et dicis non posse Deum et dimittere peccata majoribus propria, et imputare parvulis aliena: nec vis attendere, quod nonnisi in Christo renatis utraque; non renatis autem in Christo, neutra dimittat? Ipsa sunt enim christianae gratiae sacramenta abscondita sapientibus et prudentibus, et revelata parvulis (Matth. XI, 25). In quibus o si esses, nec quasi magnus in tua virtute confideres, profecto intelligeres, sic imputari generatis parvulis injustitiam primi hominis ad subeundum supplicium, quemadmodum imputatur parvulis regeneratis justitia secundi hominis ad obtinendum regnum coelorum: quamvis voluntate atque opere proprio nec illum in malo, nec istum in bono reperiantur imitati.

[PL45.1080] LVIII. JUL. Nihil itaque in verbis tuis, coactus, ut dicis, timore praeterii. Quid enim in tam elegantis ingenii possem pavere monumentis, nisi forte hoc solum, quod horrorem de obscenitatis tuae impugnatione perpetior?

AUG. Si emeres ista convicia, prodigum te dicerem: gratis tibi adjacent; cur non eis fruaris, quibus maledicum animum pascis?

LIX. JUL. Audi igitur, contra ea quae dixisti, breviter: non sunt Ecclesiae catholicae pectora, quae sermo tuus convenit, si a pietate et ratione discordant. Quod utrumque committunt, cum nec de Dei aequitate bene aestimant, nec mysteriorum, quae criminantur, sapientiam et divitias intelligunt. Non est haec fides antiquitus tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium, inspirata a diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc a te in Italiam, quod graviter gemimus, eructata.

AUG. Quo ore, qua fronte concilium malignantium dicis, consensionem tot catholicorum, qui doctores Ecclesiarum fuerunt ante nos? Quasi vero, si in concilio episcoporum, quod non salubriter, sed jactanter, propter vestras quaestiones debere dicitis congregari, sederent episcopi quos supra memoravi, ut alios omittam, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Joannes Constantinopolitanus, aliquos eorum qui nunc manent facile inveniretis, quos eis in doctrina ecclesiastica antiquitus tradita aequare, nedum praeferre possetis. Cum ergo ipsi contra vos de peccato originali proferant apertas clarasque sententias, et quas paulo ante posui, et alias plurimas; horumne in catholica veritate consensum audetis malignantium appellare concilium? et cogitatis, quid istis contradicatis, ac non potius quo fugiatis, si eis consentire non vultis? Sed quoniam me dixisti eructasse in Italiam quod gematis, eumdem illum episcopum Italiae a tuo doctore laudatum in tuam frontem replico Ambrosium. »Omnes homines,« inquit, »sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: sicut habes lectum, dicente David, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus« (Rom. VII, 24)? »Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Hanc ergo fidem antiquitus traditam dico atque fundatam: tu renuis, et cui relucteris, non respicis. Numquid huic eam a diabolo dicere poteris inspiratam? Numquid iste Manichaeus est? numquid Marcion, Faustus, Adimantus? Non utique, sed longe his dissimilis, longeque contrarius. Pelagius certe dicat quis iste sit. Ille, ille est, cujus fidem, et purissimum [PL45.1081] in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Quid est, Juliane? ubi te vides? Ille, cujus ne inimicus quidem reprehendere ausus est fidem, hanc habebat fidem, quam tu ita reprehendis, ut eam tribuas conciliis malignantium. Ecce non est eorum, sed est Ambrosii: quia vera est, quia sana est, quia, ut dixi, antiquitus tradita atque fundata est, haec et mea est. Non ego hanc in Italiam (quod vos gemere dicitis) eructavi: sed potius ab isto episcopo Italiae hanc praedicante et docente lavacrum regenerationis accepi. Quoniam fides ista catholica est, et tamen tua non est: tu ergo ubi es? Vide, obsecro, et redi. Videre tibi expedit, non invidere: redire cupimus, non perire.

LX. JUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis: hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis: non ego, sed ratio concludit, nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, imo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritualium protestantur auctorem.

AUG. Non infamantur, cum exsufflantur; sed eruuntur de potestate tenebrarum: nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore: et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti, »Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis:« plenius verum diceres, si adderes, Vel contagionis.

LXI. JUL. Originale autem peccatum si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, caeterum auferri a parvulis non potest: quoniam quod innascitur, usque ad finem ejus, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat.

AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa ejus; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo.

LXII. JUL. Nullam itaque tibi calumniam commovemus, quasi damnes nuptias, et quasi hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicas; nec infideliter hoc objicimus, nec imperite colligimus: sed qui sit consequentium sententiarum effectus, sollicite et simpliciter intuemur. Nunquam sunt enim sine commixtione nuptiae corporales. Tu dicis, quicumque ex illa commixtione nascuntur, ad diabolum pertinere: dubio procul pronuntias nuptias ad jus daemonis pertinere.

AUG. Numquid nos dicimus, sine commixtione corporis nuptias in paradiso esse potuisse, si nemo peccasset? Sed non ibi esset malum, quo nunc bene utitur pudicitia conjugalis. Illud autem malum est a vulnere, quod diabolica inflixit astutia. Hinc rea tenetur propago mortalium: hinc est qui nascitur sub principe [PL45.1082] peccatorum, donec renascatur in Christo, qui nullum habuit omnino peccatum; a quo solo vinculum solvitur mortis, quia solus fuit liber in mortuis.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1051-1082 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22