Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Litteras Petiliani, Liber 3 (3/3)

CAPUT XIV.---35. Habemus innumerabilia testimonia, et de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti; sicut Judas ab initio [PL43.418] malus inter bonos undecim conversatus est: et de bonorum paucitate, propter malorum plurium comparationem; et rursus de bonorum multitudine per se ipsam considerata. Ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. Est in Canticis canticorum, quod de sancta Ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Unde appellat spinas, nisi propter malignitatem morum? Et easdem unde filias, nisi propter communionem Sacramentorum? Videt etiam hic Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent, de quibus ei dicitur: Qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4). Populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox jubet, nisi eum populum qui ejus sacramenta gestabat. Dicit et Dominus de superseminatis zizaniis, Sinite utraque crescere usque ad messem: id est, triticum et zizania. Et ipse interpretatur messem, finem esse saeculi; agrum vero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. Oportet itaque usque in finem saeculi crescere utrumque per mundum. Unde jam non permittuntur isti suspicari, aut asserere quod dicunt, omnes bonos defecisse de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. Conantur enim contra apertissimam sententiam Domini dicentis, Ager est hic mundus; et, Sinite utraque crescere usque ad messem; et, Messis est finis saeculi. Est alia similitudo apertissima de commixtione malorum et bonorum intra eamdem Sacramentorum communionem et connexionem, quam Dominus ipse et ponit, et exponit. Simile est, inquit, regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium. Cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exient Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 24 50). Nulla ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea velint tanquam retia rumpere, et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes ad regnum coelorum in Sacramentorum consortio patiantur: quandoquidem cum ad littus, id est, ad finem saeculi ventum fuerit, fiet debita separatio, non humana temeritate, sed divino judicio.

36. De paucitate autem bonorum ipse Dominus apertissime dicit, Intrate per angustam portam: quam lata et spatiosa via est, quae ducit ad interitum; et multi sunt qui pergunt per illam! Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui ingrediuntur per illam (Id. VII, 13, 14)! Istos paucos Donatistae se putant esse, et ideo dicunt periisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate, quam laudavit Dominus, remansisse. Qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas objicimus, qui se ab eis separaverunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. Verumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum, [PL43.419] esse a Domino commendatam; multitudinem autem bonorum, cum per se ipsam consideratur, non tacuisse Scripturas, legant, et videant quam plura testimonia reperiantur. Unde enim ipsum semen Abrahae, sicut stellae coeli et sicut arena maris promittitur (Gen. XV, 5, et XXII, 27), nisi propter innumeram multitudinem? Cum dicat Apostolus ideo dictum esse, In Isaac vocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 7)? Unde, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1)? Unde, Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12): hoc est, impii Judaei? Unde dicit Apostolus, Ut mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14)? Unde Apocalypsis millia millium dicit esse sanctorum Ecclesiae filiorum (Apoc. V, 11)? Ecce ipsi dicuntur multi, qui dicuntur et pauci. Quare, nisi multi per se ipsos considerati; pauci autem in comparatione iniquorum?

CAPUT XV.---37. De nobis, inquiunt, dictum est, Erunt primi qui erant novissimi (Matth. XX, 16). Ad Africam enim Evangelium postmodum venit: et ideo nusquam Litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. De orientalibus autem et caeteris gentibus, quae in sanctis Libris commemorantur fidem recepisse christianam, dictum est, »Erunt novissimi qui erant primi«, quia recessuri erant a fide. Nonne ista est haereticorum cavenda calliditas, volentium convertere verba Dei a veritate propter quam dicta sunt, ad perversitatem in qua ipsi sunt? Cur enim hoc non potius de Judaeis intelligimus, qui novissimi facti sunt cum fuissent primi; et de Christianis ex Gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent novissimi? Quem intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene judicanti auditori, quod invenerim exitum in his verbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tanquam certum, ut dubitari non possit. Quia etsi non essent Judaei et Gentes, de quibus hoc dictum intelligerem; nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt; unde certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Huc accedit, quod ipse Dominus de quibus hoc dixit, exposuit, et ora calumniatorum oppilavit. Loquens enim Judaeis, qui ei dicturi sunt, In plateis nostris docuisti: Cum videritis, inquit, Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras: et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII, 26-30). Hic certe quid contradicatur, non invenitur.

38. Item dicunt, de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait Dominus: »Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra« (Id. XVIII, 8)? Quod nos intelligimus dictum vel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque [PL43.420] admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse (Deut. XXXII, 51), inveniatur aliquid ubi trepidaverint, vel trepidare potuerint, vel propter illam iniquorum abundantiam, et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. Propterea enim tanquam dubitans hoc Dominus dixit. Neque enim ait, Veniens Filius hominis non inveniet fidem in terra; sed, Putas, inveniet fidem in terra? Cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non convenit: sed illius dubitatio nostram dubitationem figuravit; quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia, hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. Unde in Psalmis dicitur: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Quare, Dormitavit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod Dominus ait, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum? Et quare, Confirma me in verbis tuis, nisi propter id quod sequitur, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13)? Sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet charitas multorum: et sunt rursus per totum mundum, qui perseverando usque in finem salvi erunt: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem; et, Messis est finis saeculi, ager autem mundus (Id. XIII, 30, 39, 38). Cujus humanae infirmitatis est etiam illa vox: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Et inter hos tamen est unum cor, et una in Deum anima fidelium clamans, Salvum me fac, Domine. Quia enim sic unus est iste homo qui dicit, Salvum me fac, Domine, ut ex multis constet; paulo post in eodem psalmo dicitur, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Et rursus paulo post plurali numero dicitur, Tu vero servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI, 2, 6, 8). Qua generatione, nisi de qua superius dictum est, Defecit sanctus, et diminutae sunt veritates a filiis hominum? Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem; et, Ager est mundus; messis, finis saeculi. Ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, tanquam Enoch Deo placens transferetur (Gen. V, 24), et tanquam Loth de Sodomis (Id. XIX, 12), et tanquam Noe de diluvio liberabitur (Id. VII, 1). In ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia ejus anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in verbis Dei. In eo autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: Taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Ipse item clamat, cum eodem taedio cor ejus angitur: sed videant unde clamat. A finibus terrae, inquit, ad te exclamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Ipse persecutionem vere pro justitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur; hoc enim non semper; sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur, cruciatus videlicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem Dei. Neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis [PL43.421] patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit; sed aspectu et auditu justus inhabitans animam justam iniquis aliorum factionibus cruciabat (II Petr. II, 7). De hoc dicit Apostolus: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. De illis autem qui relinquunt legem Dei (de quibus dicit idem ipsum corpus Christi, Vidi insensatos, et tabescebam [Psal. CXVIII, 158]): Mali autem, inquit, et facinorosi proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 12, 13). Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: ager autem est mundus; messis, finis saeculi.

39. Verumtamen istos miror non attendere quid dicant, cum velut pro se commemorant quod ait Dominus, Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? quasi Africa non sit terra. Si enim hoc ita dixit, tanquam omnino in nullis inventurus fidem, aut de quadam terra dixit, et incertum est de qua dixerit; aut de tota terra dixit, et non inveniunt quomodo et de Africa non dixerit. Sane videant, ne forte consequentibus verbis tales tetigerit quales isti sunt. Cum enim dixisset, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra: credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separaverunt, ascendere in cor vana et inflata cogitatio, quod ipsi essent justi, deficientibus et pereuntibus a fide caeteris gentibus, per quas Ecclesiae communio dilatatur; continuo secutus Evangelista, Dixit autem, inquit, et ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem istam. Et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et Publicano (Luc. XVIII, 8-14): in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum, et humilis confessio peccatorum. Desinant ergo isti, si respondere huic Epistolae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsi commemoramus, vel in perditionem Judaeorum, vel in zizania, sive paleam, sive malos pisces totius mundi. Et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus Ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum, caeteris gentibus a fide Christi pereuntibus, solam Africam remansuram, et quocumque episcopi ex Africa mitterentur.

CAPUT XVI.---40. Scriptum est, inquiunt, in Canticis canticorum, sponsa, id est, Ecclesia dicente ad sponsum, »Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie.« Hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. Unde primum quaero, quomodo Christum interroget Ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit Ecclesia: neque enim duae, sed una est. Aut isti ostendant, quoniam non [PL43.422] negant haec verba Ecclesiam dicere Christo, quae sit Ecclesia quae interrogat, et quae sit Ecclesia de qua interrogat. Quaerit enim quo veniat ad sponsum suum, et dicit ei, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Adhuc enim ista Ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit Ecclesia in meridie. Neque enim interrogat, Ubi pascis, ubi cubas? et ei respondetur, In meridie; tanquam sponsus respondeat, In meridie pasco, in meridie cubo: sed omnia ista verba ad interrogationem pertinent, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Adhuc enim ipsa dicit, Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Jamvero ille respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o decora inter mulieres (Cant. I, 6, 7), et caetera. Non ergo his verbis ostenditur, in sola parte meridiana esse Ecclesiam: sed in aliis mundi partibus constituta, interrogat fortasse quid ad ejus communionem pertineat in meridie, id est, ubi sponsus ejus pascat et cubet in meridie; quia suos pascit, et in suis cubat. Veniunt enim quaedam membra ejus, id est, boni fideles ex partibus transmarinis in Africam, et cum audierint hic esse partem Donati, timentes ne incidant in manus alicujus rebaptizatoris, invocant Christum orantes et dicentes: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est, qui sint meridies ubi tu pascis et cubas, id est, qui habent charitatem, et non dividunt unitatem. Et vide quid adjungant: Ne forte fiam velut operta super greges sodalium tuorum: id est, ne forte velut latens et incognita et non revelata, hoc est enim operta fiam, non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent, extra colligere voluerunt, non tuum gregem, sed suos greges; nec audierunt te dicentem, Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30); nec quod Petro dixisti, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), non tuas. Non est autem ista operta, quia non est sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et de illa dictum est, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 15, 14). Sed Donatistis velut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant; et malunt clausis oculis offendere in montem, quam in eum ascendere; qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, crevit, et factus est mons ingens, et implevit universam terram (Dan. II, 34, 35).

41. Potest et alio modo intelligi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsius enim vox est in Psalmis ex persona Moysi famuli Dei: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12). In illis enim meridies dicitur, propter ingentem sapientiae lucem, et ingentem charitatis ardorem. Unde quemdam cum exhortaretur Spiritus Dei ad bona opera per Prophetam, hoc illi etiam promittit: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isai. LVIII, 10). Sed si aliquis mundi locus intelligendus esset, quod dictum est, in meridie; tamen ipsa verba, sicut dixi, quae omnia [PL43.423] unam faciunt interrogationem, nullo modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam. Et si tanquam quaerenti ubi pasceret, et ubi cubaret, de terreno loco responderetur, In meridie; non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad Africum, non ad Austrum ubi vere meridies est. Ibi enim sol facit medium diem, sub qua coeli plaga potius Aegyptus invenitur. Si ergo sponsus ab sponsa tanquam de loco familiarius dilecto, et cubili quodam suo secreto interrogatus, responderet esse in meridie; multo probabilius Ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in millibus servorum Dei, qui per eremum sancta societate vivunt, perfectionem praecepti evangelici studentes tenere, quo dictum est: Vis perfectus esse? vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Quanto enim melius ibi secretius pascere, et cubare, id est, requiescere Filius Dei diceretur, quam in turbis inquietis furiosorum Circumcellionum, quod malum Africae proprium est. Nam de Aegypto ita Isaias prophetat: Illo die erit altare Domini in regione Aegyptiorum, et titulus ad fines eorum Domino, et erit in signum in aeternum Domino in regione Aegyptiorum. Quoniam clamabunt ad Dominum adversus eos qui eis pressuram faciebant: et mittet illis Dominus hominem qui salvos eos faciet, judicans servabit eos. Et cognitus erit Dominus Aegyptiis: et timebunt Aegyptii-Dominum in illo die, et facient sacrificia, et vota promittent Domino, et reddent. Et feriet Dominus Aegyptios plaga, et sanabit eos sua misericordia, et convertentur ad Dominum, et exaudiet eos, et sanabit eos (Isai. XIX, 19-22). Quid ad haec dicunt? Quare non communicant Ecclesiae, quae praedicta est, Aegyptiorum? Aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant Ecclesiae orbis terrarum?

42. Proinde perscrutentur Scripturas, et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur Ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent Ecclesiam Christi periisse de caeteris gentibus, et in sola Africa remansisse, tanquam ab alio initio, non ab Jerusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum levaverunt. Si autem velimus intelligere Donatum principem Tyri, quia Tyrus Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? Ubi eum maxime designat, quod ei dicitur: Ostendam tibi quia homo es et [PL43.424] non Deus. Isti enim de hujus magis quam de Dei nomine gloriantur. Et cum solus Deus sine peccato sit, et sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): isti Donati imitatores ita sine peccato se volunt videri, ut etiam justificatores hominum se asserant, et suum oleum quod non sit oleum peccatoris (Psal. CXL, 5). Merito dicitur principi Tyri: Dixisti, Deus sum: es autem homo, et non Deus. Cui etiam dicitur: Numquid tu melior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 2-9)? Confitetur enim Daniel peccata sua, et peccata populi sui (Dan. IX, 20): isti autem pertinentes ad principem Tyri, ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. Merito dicitur principi Tyri, Numquid tu melior quam Daniel? Ecce nos possumus invenire aliquid proprium, et hoc malum maximum a capite Africae, id est, Carthagine exortum. Norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur, et tamen non agimus talibus; fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa verba ad alium cogant intellectum?

43. Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid quo probent esse praedictum, deficientibus a fide christiana caeteris gentibus, in sola Africa Ecclesiam remansuram: attendant illud quod saepe commemoravi, utraque crescere usque ad messem, et agrum esse mundum, messem finem saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39), non nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam. Est et aliud evidentissimum, quod eis omnino auferat laborem quaerendi unde probent Ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. Potest enim aliquid esse, et non inveniri: non esse autem, et inveniri, non potest. Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est Evangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et Ecclesia praedicta sunt: oportet ergo et in eis praedicari.

CAPUT XVII.---Quomodo ergo isti dicunt jam esse completum quod Dominus ait, praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): sed postea caeteris deficientibus, solam Christo Africam remansisse; cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum sit? Cum autem impletum fuerit, veniet finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa, consecuta est? Quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est.

44. Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant, non ex illis Ecclesiis, quae fundatae sunt per Apostolorum [PL43.425] labores, adimpleri praedicationem Evangelii in omnibus gentibus, sed illis pereuntibus, earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati, et residuarum gentium acquisitionem. Puto quod ipsi etiam rideant, cum hoc audiunt: et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. Sed quid ad nos? Nemini invidemus. Hoc nobis legant de Scripturis sanctis, et credimus: hoc, inquam, nobis ex canone divinorum Librorum legant, tot civitates, quae usque ad hodiernum diem Baptismum per Apostolos sibi consignatum tenuerunt propter Afrorum sibi incognita crimina periisse a fide Christi, et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde caeteris gentibus, quae nondum audierunt, praedicandum Evangelium. Hoc nobis legant: quid morantur? quid tergiversantur? quid impediunt salutem gentium? Legant hoc, et cum ipsa lectione novos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.

45. Sed plane videant, cum ad Colossenses venerint, quomodo ibi vel legant vel audiant ad eos Epistolam datam, ubi eis dicit Apostolus: Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis deprecantes; audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in omnes sanctos, propter spem quae reposita est vobis in coelis; quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit in vos, sicut in omni mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Coloss. I, 3-6). Haec enim verba conveniunt cum Evangelio, ubi dictum est, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Et postea exponitur ager esse hic mundus. Sicut enim hoc, ex quo seminatum est, crescere praedictum est usque ad messem: ita et Apostolus dicit, in omni mundo fructificans et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis. Crescit autem usque in finem, quia usque ad messem. Messis enim est finis saeculi (Matth. XIII, 24, 30, 38, 39). Dicent ergo non solum Colossenses, ad quos data est, sed etiam caeteri omnes apud quos legitur haec Epistola, ubi per apostolicas Litteras constat bonum semen esse seminatum, et jam tunc crescere et fructificare coepisse: Quid nobis affertis novi? Numquid iterum seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est, crescit usque ad messem? Si dicitis periisse in illis locis quod erat per Apostolos seminatum, et ideo esse rursus ex Africa seminandum; respondebitur, Legite nobis hoc ex divinis oraculis: quod profecto legere non potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est, semen illic ante seminatum crescere usque ad messem. Et quia nullo pacto sibi divina eloquia contradicunt, nullo modo in eis invenietis, quod contra hoc tam manifestum recitare possitis. Restat ergo ut non ex divinis libris, sed ex vobis ista dicatis. Proinde dignissime respondebitur, Anathema sitis. Tenent enim Ecclesiae apostolico labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, [PL43.426] anathema sit (Galat. I, 9).

CAPUT XVIII.---46. Quoniam igitur in Scripturis sanctis Ecclesia manifeste cognoscitur, incipiens ab Jerusalem, et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta ejus commemorantur: prius correcti communicate frumentis, et tunc videbitis quid in zizania, vel paleam dicere debeatis. Alioquin et malos bonorum laudibus exornare, et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. Nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus majores vestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus Gestis sanctos Libros ignibus tradidisse, et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter judices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas ejus absentes sententias contulerunt. Nempe iidem leguntur Gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a vobis tanquam traditorum absentium damnatores. Nempe Nundinarius illius temporis diaconus vester, apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas patefecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus, verum praedicans. Nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt, datisque ab eo, sicut petiverant, disceptatoribus episcopis non consenserunt, eosdemque postmodum apud illum tanquam iniquos judices accusaverunt, et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum Imperatorem appellaverunt, eodemque inter partes audiente calumniatores inventi atque damnati, in eadem furoris pertinacia permanserunt. Nempe vos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus Apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicaverunt eis, quos vestri majores septuaginta episcoporum concilio Carthaginensi damnaverant; nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? Nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur, et Gestis proconsularibus a vobis accusatus et oppugnatus; et tamen in quo damnatus erat, honore susceptus, et in vestra communione defunctus est? Nonne Felicianus Mustitanus eodem modo, in eadem causa, eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud judices, postea receptus a vobis, nunc vobiscum episcopus vivit? Nonne illi, qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem Baptismo vobis modo communicant? Sed videlicet tot Ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae, si communicaverint Sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsi damnarunt, et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos voluerit, et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis [PL43.427] quos vivos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum voluerit, in eodem honore susceptis communicat, et sancta atque integra perseverat! O regula juris Numidici! o privilegia Vagaitana! Et Baptismus Christi exsufflatur in eis qui eum in Ecclesiis apostolicis perceperunt: in eis autem quos damnati sacrilegi, sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizaverunt, parcitur Baptismo Christi; non quia Baptismus Christi est, sed quia per eos datus est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere, et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt.

47. Nempe haec omnia, quae jam diu commemoro, regalibus litteris, et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus Gestis facta recitamus: tamen, o Donatistae, si vos teneretis Ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum Scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil adversus vos omnia ista valere deberent: quia neque vobis paleae crimina praejudicarent, si vos in ea triticum essetis; nec si vos essetis palea, et vestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praejudicaretis, quod ita in agro Domini seminatum est, ut crescat usque ad messem; id est, quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. Eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis nunquam probastis, adversus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem adversus vos tanta ista, quae commemoravi, non haberemus: etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praejudicaret quidquid in eorum paleam, quamvis verissimum, quamvis manifestissimum, quamvis probatissimum diceretis. Proinde removeantur omnes moratoriae tergiversationes. Quidquid de peccatis hominum falsum objicitur, conveniatur conscientia, et non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum etiam verum objicitur, et vel probari non potest, vel cum debuit probari, non potuit, non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum et verum et probatum objicitur, nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non objiciatur. Haec enim et nos multo copiosius et probabilius objicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus: sed ut eis ostendamus, non ideo nos nolle talibus fidere, quia non invenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile, in rebus non necessariis conteramus. Quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma veritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, invenire non possunt; et volunt videri aliquid dicere, dum tacere erubescunt, et inania loqui non erubescunt. Remotis ergo omnibus talibus Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia [PL43.428] etiam contra ista verbo Domini praeparati et cauti redditi sumus: sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius unius Pastoris vocibus, in Evangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est, in omnibus canonicis sanctorum Librorum auctoritatibus. Nec ita, ut ea colligant et commemorent, quae obscure vel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit, interpretetur secundum sensum suum. Talia enim recte intelligi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt, firma fide teneantur.

48. Quisquis ergo huic Epistolae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: Illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificaverunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt; et vos eis in omnibus consensistis. Breviter enim respondeo, quod saepe respondi: Aut falsa dicitis; aut si vera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis. Non inde perit Ecclesia, quae ultimo judicio ventilata, istorum omnium separatione purgabitur. Ego ipsam Ecclesiam requiro, ubi sit, quae audiendo verba Christi et faciendo aedificat super petram; et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super arenam (Matth. VII, 24-27): ubi sit triticum, quod inter zizania crescit usque ad messem (Id. XIII, 30); non quid fecerint vel faciant ipsa zizania: ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum, sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 2); non quid fecerint vel faciant ipsae spinae: ubi sint pisces boni, qui donec ad littus perveniant, tolerant pisces malos pariter irretitos (Matth. XIII, 47, 48); non quid fecerint vel quid faciant ipsi pisces mali.

CAPUT XIX.---49. Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat Ecclesiam vel in sola Africa, perditis tot gentibus, retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam: et sic ostendat, ut non dicat, Verum est, quia hoc ego dico, aut quia hoc dixit ille collega meus, aut illi collegae mei, aut illi episcopi, vel clerici, vel laici nostri, aut ideo verum est, quia illa et illa mirabilia fecit Donatus vel Pontius, vel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant, et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster, aut illa soror nostra tale visum vigilans vidit, vel tale visum dormiens somniavit. Removeantur ista vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non sunt vera quae dicuntur, aut si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cavere debemus: quod cum dixisset Dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo, etiam electos, si fieri posset, fallerent, adjecit vehementer commendans, et ait, Ecce praedixi vobis (Id. XXIV, 25). Unde et Apostolus admonens: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes [PL43.429] spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1). Porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit sive bonum, sive malum. Spiritus enim Domini, sicut scriptum est, replevit orbem terrarum; et, Auris zeli audit omnia (Sap. I, 7, 10). Et multi irato Deo exaudiuntur: de qualibus dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum (Rom. I, 24). Et multis propitius Deus non tribuit quod volunt, ut quod utile est, tribuat. Unde idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit, a quo colaphizaretur, ne magnitudine revelationum extolleretur: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Nonne legimus ab ipso Domino Deo nonnullos exauditos in excelsis montium Judaeae, quae tamen excelsa ita displicebant Deo, ut et reges qui ea non everterent, culparentur; et qui everterent, laudarentur? Unde intelligitur magis valere petentis affectum, quam petitionis locum. De visis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tanquam angelum lucis (Id. XI, 14), et quia multos seduxerunt somnia sua (Eccli. XXXIV, 7). Audiant etiam quae narrent Pagani de templis et diis suis mirabiliter vel facta vel visa: et tamen dii Gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Exaudiuntur ergo multi et multis modis, non solum Christiani catholici, sed et Pagani, et Judaei, et haeretici, variis erroribus et superstitionibus dediti. Exaudiuntur autem vel ab spiritibus seductoribus; qui tamen nihil faciunt, nisi permittantur Deo sublimiter atque ineffabiliter judicante quid cuique tribuendum sit: sive ab ipso Deo, vel ad poenam malitiae, vel ad solatium miseriae, vel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo pervenit, nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia, quam sicut ipsum caput in Scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere, non in variis hominum rumoribus, et opinionibus, et factis, et dictis, et visis inquirere.

50. Nemo mihi ergo haec opponat, qui mihi respondere paratus est: quia nec ego dico ideo mihi esse credendum, communionem Donati non esse Ecclesiam Christi, quia quidam qui apud eos episcopi fuerunt, divina instrumenta ignibus tradidisse, Gestis ecclesiasticis et municipalibus et judicialibus convincuntur; aut quia in judicio episcoporum, quod ab Imperatore petiverant, causam suam non obtinuerunt; aut quia provocantes ad ipsum Imperatorem, etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt; aut quia tales sunt apud eos Circumcellionum principes; aut quia tanta mala committunt Circumcelliones; aut quia sunt apud eos qui se per abrupta praecipitent, vel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam invitis hominibus terrendo extorqueant, et tot spontaneas [PL43.430] et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant; aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges vagorum et vagarum permixta nequitia die noctuque se vino sepeliant, flagitiisque corrumpant. Sit ista omnis turba palea eorum; nec frumentis praejudicet, si ipsi Ecclesiam tenent. Sed utrum ipsi Ecclesiam teneant, non nisi de divinarum Scripturarum canonicis libris ostendant: quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in Ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus, commendavit Milevitanus Optatus, vel Mediolanensis Ambrosius, vel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi; aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est; aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia vel exauditionum, vel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint revelata, et ad ipsa corpora caecus multorum annorum civitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit; aut quia ille somnium vidit, et ille in spiritu assumptus audivit, sive ne iret in partem Donati, sive ut recederet a parte Donati. Quaecumque talia in Catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in Catholica fiunt; non ideo ipsa manifestatur Catholica, quia haec in ea fiunt. Ipse Dominus Jesus cum resurrexisset a mortuis, et discipulorum oculis videndum, manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis et Prophetarum et Psalmorum confirmandos esse judicavit, ostendens ea de se impleta, quae fuerant tanto ante praedicta. Sic et Ecclesiam suam commendavit dicens: Praedicari in nomine suo poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Hoc in Lege, et Prophetis, et Psalmis esse scriptum ipse testatus est (Luc. XXIV, 44-47): hoc ejus ore commendatum tenemus. Haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta, haec firmamenta.

51. Legimus in Actibus Apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod quotidie scrutarentur Scripturas, an haec ita se haberent (Act. XVII, 11): quas utique Scripturas, nisi canonicas Legis et Prophetarum? Huc accesserunt Evangelia, apostolicae Epistolae, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis. Scrutamini haec omnia, et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis Ecclesiam vel in sola Africa remansisse, vel ex Africa futurum esse ut impleatur quod Dominus dicit: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde convincamini quod de alia re dictum sit, et vos illud ad vestrum sensum detorquere conemini. Videtis enim unicum illud quod proferre consuestis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6); quemadmodum excussis omnibus ejusdem loci verbis, longe [PL43.431] aliud indicat quam vos putatis. Et si hoc sonaret quod vultis, Maximianistae vos in eo vincerent. Magis enim meridies Provincia, Byzacium, Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi vos praepolletis. Ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis verbis verum sensum et catholicum teneatis, ostendentes, eis secundum quatuor angulos orbis terrarum ab Austro magis quam ab Africo esse meridiem; secundum figuratas autem Scripturarum locutiones, perfectam mentis illuminationem, fervoremque maximum charitatis, vocari meridiem; unde scriptum est, Et tenebrae tuae tanquam meridies erunt (Isai. LVIII, 10). Aliquid ergo proferte quod non contra vos verius interpretetur; sed quod interprete omnino non egeat. Sicut non eget interprete, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): quia semen Abrahae Christum non ego, sed Apostolus interpretatur (Galat. III, 16). Sicut non eget interprete, Tu enim vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4): quia ei dicitur, quam nemo christianus nisi Ecclesiam Christi intelligit. Sicut non eget interprete, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29): quia in eo psalmo dicitur, ubi passio Domini etiam teste Evangelio declaratur (Matth. XXVII, 35, et Joan. XIX, 24). Sicut non eget interprete, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Sicut non eget interprete, Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Act. I, 8). Coepisse enim Ecclesiam ab Jerusalem, atque inde isse circum Judaeam, et Samariam, et caeteras gentes, consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis. Sicut non eget interprete, Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis. Interrogatus enim Dominus de fine hujus saeculi, cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: Sed nondum est finis (Matth. XXIV, 14, 8, 6). Finem autem futurum praedixit post praedicationem Evangelii in universo orbe in omnibus gentibus. Sicut non eget interprete, Sinite utraque crescere usque ad messem: quia cum egeret interprete, ipse Dominus interpretatus est; et ipse exposuit, cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola, quae ab illo prolata est: et ipse ait bonum semen esse filios regni; agrum, mundum; messem, finem saeculi (Id. XIII, 30, 38, 39). Tale aliquid proferte vel unum, quo apertissime Africa declaretur, vel in reliquis sola derelicta, vel ad principium renovandi et implendi orbis sola servata. Neque enim tot testimoniis commendaretur [PL43.432] quod erat cito periturum, et sic taceretur, aut quod solum esset relinquendum, aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. Si autem non potestis, quod tam juste a vobis flagitamus, ostendere; cedite veritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.

52. An adhuc dicitis: Si apud vos est Ecclesia, utquid nos ad ejus pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos quaeritis? Et si zizania sumus, sinite nos crescere usque ad messem? Quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus, nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. Quicumque enim boni in aeternum futuri sunt, etsi ad tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia Dei. Sic autem nos accusatis, quare vos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis, et ideo sitis quaerendi, quia periistis, ut perditi quaeramini, quaesiti inveniamini, inventi revocemini, sicut illa ovis a pastore, sicut illa drachma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est (Luc. XV). Ille vos enim quaerit, qui in sanctis habitat, et imperat ut quaeramini.

CAPUT XX.---53. De persecutione autem vestra querela sedabitur, si cogitetis et intelligatis prius, non omnem persecutionem esse culpabilem: alioquin non laudabiliter diceretur, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Nam quotidie videmus et filium de patre tanquam de persecutore suo conqueri; et conjugem de marito, et servum de domino, et colonum de possessore, et reum de judice, et militem vel provincialem de duce vel rege; cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores leviorum poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant; plerumque autem a bona vita et a bonis factis minando et saeviendo deterreant: sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus coercitionis excedat. Item jure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos coercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subjecti sunt.

54. Proinde Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias juste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt: quia illicita illicite vindicare, et ab illicitis illicite deterrere, non est bonum. Cum vero et innocentes vel causa incognita, vel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? At vero quod Maximianistarum furorem legibus publicis coercendum putastis, ut eos per jussa judicum et exsecutionem Officiorum et auxilia civitatum pulsos de basilicis quas tenebant, ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus; [PL43.433] nisi quia hoc in eis insectati estis, quod ipsi fecistis, imo multo levius quam fecistis. Illi enim adversus partem Donati, vos autem adversus orbem terrarum, et adversus ejus verba, qui Ecclesiam suam incipientem ab Jerusalem per omnes gentes commendavit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. Porro si Maximianistae jussionibus judicum adversus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi judicium acquirerent? dicente Apostolo, Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt, Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo (Rom. XIII, 2, 3). Cum ergo eorum malum opus existeret, quod vos per ordinatas potestates cohibere conabamini; si vellent illi pro ipso malo opere suo, pejore opere legibus adversari; numquid a vobis, et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? Quemadmodum quicumque voluisset dicere blasphemiam in Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur (Dan. III, 96); numquid hoc ab ipsis tribus viris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut vero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? Si etiam quadraginta illi Judaei, qui Paulum interficere conjuraverant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur (Act. XXIII, 12-33), irruissent; numquid eos Paulus, ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?

55. Quapropter et vos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea quae contra vos reges nostrae communionis constituunt, qua causa patiamini. Et si vos in Ecclesia Christi esse inveneritis; gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 12). Vos enim tanquam martyres coronamini, illi autem tanquam persecutores martyrum judicantur. Si autem vos contra Ecclesiam Christi altare erexisse, et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est Ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando, et quantum potestis oppugnando, adversari sancta et canonica Scriptura convincit; vos impii atque sacrilegi, illi autem qui vos pro tanto scelere tam leniter damnorum admonitionibus, vel locorum, vel honorum, vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis, et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi, et consultores piissimi deputantur. Hanc vobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia vestra, et propter christianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant, et propter christianam sollicitudinem non omnino impunita dimittant. Hoc in eis Deus operatur, cujus misericordiam etiam in his molestiis, de quibus conquerimini, non vultis agnoscere. Nos autem, quantum in nobis est, quantum Dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae coercitionis adversus vos movemus, nisi ut [PL43.434] Ecclesia catholica, propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant vel sequantur, a vestris terroribus libera praestetur: ut si aliquid vestri in nostros violenter fecerint, tunc vos, quos tanquam obsides in fundis et in civitatibus habemus, non qualia vestri faciunt, patiamini, sed per ordinata judicia subjecti legibus damno pecuniario vapuletis. Quod si vobis grave videtur; vestri nobis parcant, et quiescant. Si autem in nos non quiescendo illi saeviunt, qui vel sub vobis, vel vobiscum sunt; quod de nobis conqueramini non habetis, qui in vestra, vel vestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem vestram, nulla damna patiamini, si nullas Catholica, sive a vobis, sive a vestris violentias patiatur. Quod si aliquae factae fuerint, vobis invitis et compescere non valentibus, misericorditer ipsis damnis et juste admonemini, quales habeatis a quibus vos contaminari non putatis, atque hinc intelligere cogimini, quam inanes calumnias Ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis. Neque jam nobis objiciatis, quod persequimur vos; sed vestris potius, si et nos suis violentiis infestari, et vos publicis legibus malunt conteri, quam se a solito furore sedari. Si quid sane a nostris christianae charitatis modum votumque non custodientibus, odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim; sed aut futuros, si se correxerint, aut in fine separandos, si in malitia perdurarint: nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus (Matth. XIII, 47), nec propter vasa in contumeliam facta domum magnam deserimus (II Tim. II, 20). Quod si vos quoque illos, a quibus talia Catholica patitur, non esse vestros eadem regula dicitis: probate animum vestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam si nec vos illi contaminant, nec nos isti; non nobis invicem alienis criminibus columniemur: in una charitate frumenta crescamus simul, usque ad ventilabrum paleam toleremus.

56. Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia quae commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi vestrae in Africa constitutae ex iisdem Libris nulla talia potestis invenire suffragia, nec juste de persecutionibus conquerimini, quas graviores ipsa perpetitur, quo latius diffunditur, ac fide, et spe, et charitate omnia tolerat, non tantum talia, qualia vestri Circumcelliones, et eorum similes ubi possunt membris ejus infligunt, sed omnia variarum iniquitatum scandala per universum mundum scatentia, de quibus Dominus exclamavit, Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7): gravius enim persequitur filius patrem male vivendo, quam pater filium castigando; et gravius ancilla Saram persecuta est per iniquam superbiam, quam eam Sara per debitam disciplinam (Gen. XVI), et gravius Dominum persequebantur, propter quos dictum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10), quam eos ipse cum eorum mensas evertit, et eos [PL43.435] flagello de templo expulit (Joan. II, 15): quid habetis amplius quod dicatis?

CAPUT XXI.---57. An illud ultimum vestrum, jam placet, in medium proferamus? Ecce, inquiunt, vos tenetis Ecclesiam. Quomodo nos suscipitis, si ad vos transire voluerimus? Breviter respondeo: Sic vos suscipimus, quomodo suscipit Ecclesia, quam in sanctis Libris canonicis invenimus. Deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui veritate Dei vinci nolunt, et sua perversitate vincuntur, facile potestis intelligere et in bonis esse et in malis Sacramenta divina; sed in illis ad salutem, in malis ad damnationem. Et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractaverint, ipsa tamen eadem sunt, illis ad praemium valentia, illis ad judicium.

58. Quapropter quando plures quam Joannes Dominus baptizabat, sicut in Evangelio scriptum est, ubi subjecit Evangelista, Quamvis ipse non baptizabat, sed discipuli ejus (Id. IV, 1, 2): cum tantum distaret inter Petrum et Judam, nihil tamen distabat inter Baptismum qui dabatur per Petrum, et qui dabatur per Judam. Illud enim quod per eos dabatur, unum erat, cum ipsi non essent unum: et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. Cum vero Joannes Baptista et Paulus Apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen quia non erat unus baptismus qui dabatur a Joanne, et qui dabatur a Paulo, jussit Paulus Christi Baptismo baptizari eos, qui baptismo Joannis fuerant baptizati. Itaque ille baptismus Joannis dictus est: qui autem per Paulum datus est, non est dictus baptismus Pauli; sed jussit eos, inquit, baptizari in Christo (Act. XIX, 4, 5). Ecce unum sunt Joannes et Paulus, et non unum dant: ecce non sunt unum Petrus et Judas, et unum dant: at vero Petrus et Paulus et unum sunt, et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide justificati unum sunt, et non unum Sacramentum acceperunt: itemque Cornelius et Simon Magus non sunt unum, et unum Sacramentum acceperunt: at vero Cornelius, et ille spado, quem Philippus in itinere baptizavit, et unum sunt, et unum Sacramentum acceperunt (Id. X, 48, et VIII, 13, 38). Cum ergo unum est Sacramentum, nec diversi datores, nec diversi perceptores faciunt ut non sit unum quod unum est.

59. Isti autem dum volunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint baptismi, quot homines per quos dantur. Itaque illud quod Dominus ait de homine et opere hominis, Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17); isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit, et a malo baptizatus malus sit. Unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit, et ab inferiore baptizatus inferior sit. Ex quo fit ut illi quos ante Domini passionem non ipse Jesus baptizabat, sed discipuli ejus, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. Quis enim vel cogitare [PL43.436] possit, quantum intererat inter ipsum, et discipulos ejus a quibus baptizabantur? Ergo invidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? Quod utique quisquis credit, insanus est. Quid ergo Dominus eo ipso demonstrare dignatus est, nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur; et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33); per cujuslibet manus ministri baptizaretur, qui credidisset in eum? Dicit etiam Paulus, Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi (I Cor. I, 14, 15). Et iste ergo credatur invidisse hominibus meliorem sanctificationem, si quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari, qui ab illo baptizarentur. Imo vero ad hoc ipsum vigilavit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod Domini erat, servo tribueret.

60. Cum igitur boni et mali dent et accipiant Baptismi sacramentum, nec regenerati spiritualiter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni; profecto in bonis est illa Ecclesia, cui dicitur: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). In his est enim aedificant super petram, id est, qui audiunt verba Christi, et faciunt: quia et Petro confitenti se Christum Filium Dei, sic ait: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Non est ergo in eis qui aedificant super arenam, id est, qui audiunt verba Christi, et non faciunt. Ipse enim dixit: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam super petram. Et ibidem paulo post: Qui audit, inquit, verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam (Id. VII, 24, 26). Qui ergo compage charitatis incorporati sunt aedificio super petram constituto, et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum Dei. Qui autem super arenam aedificant, vel in spinis deputantur, quis dubitaverit quod regnum Dei non possidebunt? Nihil utique talibus prodest Baptismi sacramentum: nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam, etiam Sacramento quod habent, ulla injuria facienda est.

CAPUT XXII.---61. Proinde in loco illo ex Epistola Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis advertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si Sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat. Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Omnes itaque isti non [PL43.437] sunt in lilio, nec super petram: inter hos autem et haeretici positi sunt. Cur ergo vos, ut omittam caetera, non baptizatis post ebriosos, luxuriosos, invidos, qui regnum Dei non possidebunt, et ideo in petra non sunt; et quia in petra non sunt, procul dubio in Ecclesia non deputantur; quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam: et nos vultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum Dei non possessuras enumerati sunt, et quibus similiter Sacramenta insunt, quando eadem sunt; sed non prosunt, quia cum illa recta sint, ipsi perversi sunt?

62. Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes, facile potestis intelligere, id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est, approbandum; et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit, agnoscendum. Veniens itaque haereticus ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi violet Sacramentum: accipiat vinculum pacis quod non habebat, sine quo illi prodesse non poterat Baptisma quod habebat. Utrumque enim necessarium est ad regnum Dei adipiscendum, et Baptismus, et justitia. Et in contemptore quidem Baptismi Christi non potest esse justitia: Baptismus autem et in eo qui justitiam non habet, potest esse, sed non potest prodesse. Sicut enim Veritas dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); ita eadem Veritas dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20): ut non Baptismus solus, sed etiam justitia perducat ad regnum; cui autem vel utrumque, vel unum defuerit, illuc pervenire non possit. Quapropter cum dicatur haereticis, Justitia vobis deest, quam sine charitate ac vinculo pacis habere nullus potest; cumque et ipsi fateantur, multos Baptismum habere, et justitiam non habere, et si non fateantur, eos convincat Scriptura divina: miror quomodo putent, cum eos habentes non suum, sed Christi Baptismum, iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis jam nihil deesse judicemus; et quia Baptismus eis in Catholica non datur, quem habere inveniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent, eis ad perniciem valeat, non ad salutem. Quod si nolunt intelligere, sufficit nobis quod eam tenemus Ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum Scripturarum testimoniis demonstratur.

63. Dicat mihi nunc haereticus: Quomodo me suscipis? Cito respondeo: Sicut suscipit Ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. Numquid tu melius potes posse quomodo suscipiendus sis, quam Salvator noster medicus vulneris tui? Hic forte dicis: Lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi jusserit eos, qui ab haereticis transire ad Ecclesiam volunt. Hoc aperte atque evidenter, nec ego logo, nec tu. Si enim haereticus esset Joannes, et in nomine Patris et [PL43.438] Filii et Spiritus sancti baptizaret, post cujus baptismum jussit Paulus homines baptizari; tu obtineres quod dicis, ita ut contra quid dicerem, non haberem. Rursus, si Petrus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui Dominus ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10); ego obtinerem quod dico, ita ut tu contra quid diceres, non haberes. Nunc vero cum in Scripturis non inveniamus aliquos ad Ecclesiam transisse ab haereticis, et sicut ego dico, aut sicut tu dicis, esse susceptos; puto si aliquis sapiens exstitisset, cui Dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam Domino Christo, cujus testimonio commendabatur, repugnare judicaremur. Perhibet autem testimonium Christus Ecclesiae suae. Ecce Evangelium, lege ubi ait: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Quomodo ergo suscipit ista Ecclesia per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiversationibus, sic suscipiendus es. Quod si non vis, non mihi, aut cuiquam hominum, qui te vult ita suscipere, sed ipsi Salvatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non vis credere, quemadmodum suscipit illa Ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.

CAPUT XXIII.---64. At enim dixit Jeremias, »Facta est mihi ut aqua mendax, non habens fidem.« Non de hac aqua dixit, quam putas. Lege diligenter. Ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent: sicut in Apocalypsi, populos aquarum nomine novimus appellatos (Apoc. XVII, 15). Nam sic ait Jeremias: Utquid qui contristant me, praevalent? Plaga mea valida est, unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18). Plagam suam sibi dixit factam ut aquam mendacem: eamdem vero plagam suam eos appellavit qui se contristabant. Quod enim ait, qui contristant me; hoc dixit postea, plaga mea: et quod supra dixit, praevalent; hoc postea dixit, valida est.

65. Sic et illic facitis, ubi scriptum est: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. V, 15). Putatis enim de Baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum Dei non possidebunt: quasi non ita sit et apud ebriosos, et apud invidos, et caeteros hujusmodi, de quibus pariter dictum est, Regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10, et Galat. V, 21): et tamen in omnibus talibus, si secundum Evangelium baptizati sunt, Christi est Baptismus, non ipsorum. Unde aqua illa non est aliena; cum ipsi alieni sint, quibus dicturus [PL43.439] est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Cur non ergo potius intelligam aquam alienam et fontem alienum, doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a Deo per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum; hoc expressius commendante Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1)? Haec est aqua aliena, et fons alienus. Si enim aqua in bono intelligitur et Spiritus sanctus; cur non aqua in malo intelligatur et spiritus malignus? Non enim semper ubi aquam nominat Scriptura, hoc visibile Baptismi sacramentum vult intelligi: sed aliquando ipsum, aliquando aliud. Jam enim hoc visibili Baptismo etiam alios discipuli Domini baptizaverant, antequam veniret in eos secundum ejus promissionem Spiritus sanctus: de quo tamen idem Jesus dicit, Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Et sequitur Evangelista, et exponit unde sit dictum: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum erant credituri. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Ecce aquam dicit Spiritum, qui nondum erat datus, cum jam aqua illa Baptismi multis fuisset data.

66. Unde et illud, quod similiter non intelligitis, quod scriptum est, Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus; et fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae (Prov. V, 15-17): non visibilem Baptismum, quem possunt habere et alieni, id est, qui regnum Dei non possidebunt; sed hoc donum commendat Spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum. Quoniam charitas Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa enim latitudo cordis, quam charitas facit, unde illam diffusam dicit, et unde ad Corinthios ita loquitur, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11), platearum nomine significata est.

67. Quod ergo aperte audimus, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint (I Joan. IV, 1); hoc figurate audimus, Ab agua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis. Et quod aperte audimus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, hoc figurate audimus, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Multa enim munera Dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et vigere; nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare, sentire: sed etiam majora jam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles, et alia multa. Ipsa etiam quae domui Dei data sunt, nonnulla ex eis habent alieni, id est, non possessuri regnum [PL43.440] Dei, quibus in fine dicetur, Non novi vos; etiam cum dixerint, In nomine tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus. Quia, Etsi habeam, inquit, prophetiam, et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hoc est ergo donum Spiritus sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. Hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi Baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. Hoc deest etiam haereticis: hoc accipiunt, cum correcti veniunt et unitatis vinculum sinceriter amplectuntur. Quod si non acciperent, etiam habentes Baptismum Christi, non erant possessuri regnum Christi; quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum, et foras non excurrentium, quo fonte charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intelligitis, aut pro nobis contra vos esse intelligitis. Quod si ambigue posita, et pro nobis, et pro vobis possent interpretari, nihil utique adjuvarent causam vestram: quia et nos si talibus uti vellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adjuvarent. Sed plane talia malam causam vel moras faciendo sustentant.

CAPUT XXIV.---68. Ecce, inquiunt, de corpore Domini aqua profluxit. Et quid te hoc adjuvat, o haeretice? Multum, inquit: Baptisma enim significat non esse, nisi in corpore Domini, id est, in Ecclesia. Melius diceres, de corpore Domini, hoc est, de Ecclesia; etiamsi jam constet (quod adhuc forte diligentius requirendum est), aqua illa Baptismum esse significatum. Nam et nos Baptismum quem habetis, de corpore Domini esse dicimus, hoc est, de Ecclesia, quamvis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super arenam. Quare tamen non attendis aquam illam, qua Baptismum significatum dicis, non tantum in corpore Domini fuisse, sed etiam de corpore ejus foras exiisse, et hoc per vulnus persecutoris? Neque enim et haeretici et omnes mali secum foras Sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore Domini custodissent. Sed etiam hoc videtis quam profundum sit, et quanta mysterii altitudine occultum.

69. Jam sufficiat: desinite talibus agere. Omnia quae hujusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt, aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint. Sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. Ecce Ecclesia, rogo, quid patimini? Ecce Ecclesia tot manifestissimis sanctarum Scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Quid tergiversaris quomodo suscipiaris? Cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? Doce Scripturas canonicas aperte dixisse, baptizandum esse in catholica Ecclesia qui apud haereticos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [PL43.441] fuerit baptizatus. Quod si hoc docere non potes; illud doce, huic communioni tuae, id est, parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a Scripturis canonicis perhiberi: et fatebor ad te esse transeundum, nec aliter esse suscipiendos haereticos, quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. Quid aestuas? quid perturbaris? Non invenis in Scripturis canonicis, quod a te justissime exigimus? Nam quod dicere soletis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6); vides quale sit, et quam pro te non sit. Noli ergo talia quaerere. Quia et si in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: Montes Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3). Nam utique civitas regis magni non est nisi Ecclesia; et hoc potius indubitanter sonat Ecclesiam, quam illud, Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. Rursus si in occidente esset pars Donati, diceret de se esse dictum: Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen est illi (Psal. LXVII, 5). Fortassis enim sublimius esse diceret, ascendit super occasum; quam, cubat in meridie. Haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt: aliquid manifestum quod interprete non egeat, a vobis flagitamus.

70. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae quod est Christus (Galat. III, 16). Sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cujus multi filii, magis quam ejus quae habet virum. Quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset, ipsam esse Ecclesiam matrem nostram: cui dictum est, Dominus qui eruit te, ipse Deus universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1, 5; Galat. IV, 26, 27); cui dictum est, Terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4). Sicut suscipit regina illa, de qua in Psalmis dicitur, Astitit regina a dextris tuis: et cui dicitur, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 10, 17). Postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit Ecclesia per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): sicut suscipit Ecclesia quae testis est, Christo in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque ad totam terram (Act. I, 8). Ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam verbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem. Hi sunt enim filii regni; ager autem est mundus, messis est finis saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39): Dominus exposuit, Evangelium est, verba Domini sunt, manifesta sunt. Possem tibi dicere: Sic te suscipio, quemadmodum et vos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a vobis damnati, extra vestram communionem baptizaverunt. Cui rei quid contradicas, omnino non habes. Sed hoc potius dicam, quod et adversus ipsos Maximianistas [PL43.442] invictissime valeat, qui vos in duobus praecipue testimoniis quibus imperitissime, tamen creberrime uti soletis, omnino vicerunt, et de paucitate et de meridie. Hoc ergo dicam, quod vos omnes tanquam pariter contra nos insurgatis, exstinguat. Sic vos suscipimus, si corrigi vultis, quemadmodum suscipit Ecclesia, quam Dominus Jesus dixit ab Jerusalem coepturam, et in Actibus Apostolorum legimus inde coepisse: et per omnes gentes ituram, et in Actibus Apostolorum legimus per multas isse, antequam veniret in Africam, et per omnes gentes ituram antequam veniat finis; quia ipse Dominus ait, Praedicabitur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Ecce purgamenta ejus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ecce frumenta ejus: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12-14). Ubi hic Africa nominata est in parte Donati? Ecce iterum frumenta ejus: Ut scias, inquit Apostolus, quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16). Ecce purgamenta ejus: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, (Id. IV, 1) etc. Ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum veritatis, aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret, Praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria?

71. Quid ergo pluribus teneam? Qui respondere cogitat huic Epistolae, scrutetur Scripturas: et aut manifestum de Africa, vel in qua sola, vel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium: quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare Scriptura non potest: aut si suarum suspicionum, vel criminationum, vel calumniarum sectatores credulos quaerit, et vult traducere in aliud Evangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de coelo esset, anathema esset (Galat. I, 8): quoniam et diabolus, qui propterea de coelo cecidit, quia in veritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a Domino Deo acceperat, annuntiavit, primi parentes carnis nostrae, nec in poenam mortis incidissent, nec de loco felicitatis exissent.

CAPUT XXV.---72. Quapropter vos, charissimi, quibus hanc Epistolam scribo, praeceptum pastoris qui animam suam posuit pro ovibus suis, et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dexteram Dei Patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis. Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Audistis ejus vocem manifestis [PL43.443] simam, non solum per Legem ejus, et Prophetas, et Psalmos, sed etiam per os proprium commendantis Ecclesiam suam futuram. Et ea quae praedixit, quemadmodum ex ordine consecuta sint, in Actibus et Litteris Apostolorum, quae divinarum Scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio in qua vos fallant, quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic: ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis: ecce in cubiculis (Matth. XXIV, 23, 26), quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi, et crescere usque ad messem. Habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit, ait: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Id. V, 14). Ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. Haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent: neque enim falli potest divina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.

73. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra Ecclesiae praevalentibus haeresum et schismatum seditionibus, pressa atque obumbrata sunt; et tamen quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt: et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio, postea judicialibus Gestis commemorata est, cum inde litterae pene per totam Africam, qua Ecclesiae Christi jam germinaverant, missae fuissent, creditum est litteris concilii; neque enim aliter oportebat: et quasi visa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae vere frumenta erant praedestinata atque seminata, et alta radice feraciter germinantia. Salva enim conscientia litteris concilii crediderant: neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur, aut eis contra Evangelium credebatur. Sed posteaquam illi furiosam pertinaciam usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentione obstinatissima perduxerunt, atque innotuit bonis fidelibus quos a Caeciliano alienaverat falsa criminatio: viderunt se, si in illa communione persisterent, non jam de quodam homine, vel de quibusdam hominibus, sed de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa pravum habere judicium; et maluerunt Christi Evangelio, quam collegarum concilio credere. Itaque illis relictis, mox ad catholicam pacem multi, et episcopi, et clerici, et populi redierunt: quod et antequam facerent, in tritico deputabantur. Tunc enim non faciebant, cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos, non adversus Ecclesiam Dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. Itaque et in Africa triticum quod [PL43.444] Filius hominis seminaverat, triticum mansit: et ex illo usque adhuc crevit, et crescit, et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet, sicut in omni mundo.

74. Nonnulli etiam bonae voluntatis, per carnalem caliginem, etiam post confirmatum contra Ecclesiam Dei malignorum furorem, in illa dissensione diutius erraverunt, tanquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta, et radice viva herbae vigor attereretur: etiam ipsa tamen frumenta sua noverat Deus, quamvis ut reviviscerent arguenda et increpanda. Non enim eo modo dictum est Petro, Redi post me, satana (Matth. XVI, 23); quomodo dictum est de Juda, Unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71). Quidam quoque et apertissimae veritati malo studio contradixerunt: illi vero eradicati vel praecisi erant; sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis Apostolus dicit, manu divina replantati, aut iterum inserti sunt (Rom. XI, 17-23). Tunc enim quisque infructuosus, et nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae qua redarguitur, resistere coeperit, tunc praeciditur. Et multi tales sunt in Sacramentorum communione cum Ecclesia, et tamen jam non sunt in Ecclesia. Alioquin si tunc quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur; consequens erit ut tunc rursus inseratur, cum visibiliter communioni restituitur. Quid si ergo fictus accedat, atque adversus veritatem et Ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamvis peragatur in eo illa solemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? Absit. Sicut ergo jam denuo communicans nondum insertus est; sic et antequam visibiliter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestat animum, jam praecisus est. Ita fit ut et semen bonum, et semen malum, utraque per agrum crescant usque ad messem: id est, et filii regni, et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi; illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus.

75. Vos autem innitentes tot evidentissimis testimoniis Legis, Prophetarum, Psalmorum, ipsius Domini, et Apostolorum, de sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis ut ostendant de Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis Libris testimonia. Neque enim, sicut jam dixi, ullo modo fieri posset ut Ecclesia, sicut dicunt, et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura, tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur; et de ista, quam volunt, sua, quae usque in finem, sicut contendunt, permansura fuerat, taceretur. Mementote enim quid illi diviti dictum sit, cum apud inferos torqueretur, et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti vellet. Habent illic, inquit, Moysen et Prophetas. Et cum ille diceret, non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis [PL43.445] ex mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 29-31). Dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dixerunt Prophetae, Tu vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4); et, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). His et talibus tam manifestis praenuntiationibus Ecclesiam demonstrantibus, isti credere noluerunt. Surrexit [PL43.446] Dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Illi qui Moysi et Prophetis non crediderant, nec Domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut divitis illius tormenta sortiantur? Quae vos fugientes dum adhuc tempus est, antequam de hac vita emigretur, divinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in vita conturbemini, et post hanc vitam quod semini Abrahae promissum est, accipere mereamini. Amen.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 418-446 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22