LIBER VIGESIMUS PRIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Unus Deus est, an duo? Plane unus. Quomodo ergo vos duos asseritis? Nunquam in nostris quidem assertionibus duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem quod duo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum Hylen: aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quod si tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate, duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem, duas easdem putabis copias. Quod si et de albo et nigro disputante me, et frigido et calido, et dulci et amaro, dicas quia duo alba, et duo calida, et duo dulcia ostenderim, nonne videberis mentis impos, et cerebri minime sani? Sic et cum duo principia doceo, Deum et Hylen, non idcirco videri jam debeo [PL42.388] tibi duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam Hylae assignamus, et beneficam Deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum vocemus Deum? Quod si ita est, poteris et venenum audiens et antidotum, nihil interesse putare, an utrumque vocetur antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur: necnon et medicum audiens ac venenarium, utrosque vocabis medicos: et justum audiens atque injustum, poteris utrosque vocare justos, quia uterque eorum aliquid agat. Quod si hoc facere absurdum est, quanto absurdius Deum et Hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? Quapropter inepta haec et viribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor, etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, verum juxta praesumptum jam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum: quemadmodum et Apostolus, Deus, inquit, saeculi hujus [PL42.389] excaecavit mentes infidelium (II Cor. IV, 4). Deum quidem nominans, quia sic jam vocaretur a suis: sed adjiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intelligatur non esse verus Deus.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in vestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es, quasi rationem reddens cur hoc dicatis: quia et Apostolus ait, Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut verum Deum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint, In quibus Deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes, In quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi hujus, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum; quod non facit malitia, sed justitia: sicut idem Paulus alibi dicit, Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Rom. III, 5)? Item alibi: Quid ergo dicimus, inquit? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Cum ergo praemisisset, quod inconcusse est retinendum, non esse iniquitatem apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam etc. (Id. IX, 14, 15, 22, 23). Certe hic nullo modo dici potest, alium Deum esse qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum eumdemque Deum facere utrumque, apostolica doctrina testatur. Hinc est et illud, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: et paulo post, Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: item paulo post, Et quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum (Id. I, 24, 26, 28). Ecce quomodo verus Deus et justus excaecat mentes infidelium. Neque enim unquam in his Apostoli verbis quae commemoravi, alius Deus intellectus est, quam ille qui Filium suum misit dicentem, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi Deus agat justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, quorumdam illuminentur: cui verissime dictum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam [PL42.390] inscrutabilia sunt judicia ejus, etc. (Rom. XI, 33)!

CAPUT III

Vos autem non valentes discernere quid faciat Deus beneficio, quid judicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est Psalterium nostrum, ubi dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1); quidquid vos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et judicio Dei veri: videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quidquid facitis injuste, verum etiam quidquid patimini juste; ita Deo tribuentes beneficia donorum, et ei auferentes judicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus quod praeparaverit ignem aeternum malis (Matth. XXV, 41), quam de illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45). Unde hic tantam bonitatem, et ibi tantam severitatem ad unum pertinere Deum non intelligitis, nisi quia misericordiam et judicium cantare non nostis? Nonne idem ipse qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 17-24)? Nempe auditis, nempe advertitis, quemadmodum nec Deo auferat judiciariam severitatem, nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum Deus et damnet impium, et justificet impium: utrumque enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur. Num igitur ideo adversus divina judicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia? Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro, expavescere illic ubi Paulus expavit, et exclamare, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quanto melius est ita mirari quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim de nomine agitur, sed de opere.

CAPUT IV

Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: Non dicimus duos deos, sed Deum et Hylen. Porro autem cum quaesieris quam dicat Hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis Hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. Nunc vero quantus error est, quanta dementia, vel materiem corporum dicere opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum? Quia ergo quod Deus verus facit, id est, corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc vos dicitis nescio quem alterum facere; [PL42.391] quolibet eum nomine vocitetis, recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea quae Deus facit, eum facere dicitis, quem Deum fateri erubescitis; sed nullo modo efficietis ut non sit Deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia non facit nisi Deus: iterum autem, quia ea quae bonus Deus bona facit, vos et a malo fieri, et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et amantes quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum: istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a Deo, sed prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora, et solem inter alia superiora; et adhuc in sublimioribus non corporalibus coelestibus, sed jam in spiritualibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit: quanto magis vos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini? Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur; vel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.

CAPUT V

Ut ergo ista in imo rerum opera Dei, terrena, infirma, mortalia, sed tamen opera Dei, qualia possumus videre, considerem, ineffabiliter moveor laude Creatoris illorum, qui prorsus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim divina, qua coelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens, et omnibus particulariter atque universaliter congrua tribuens. Ecce hic in isto quasi fundo infimo universae creaturae aspicite animalia, quae volant, et natant, et gradiuntur, et repunt. Nempe mortalia sunt: nempe vita eorum, sicut scriptum est, vapor est ad modicum apparens (Jacobi IV, 15). Hunc enim modulum ab optimo Conditore perceptum, tanquam in commune conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen attendite, et date mihi unum quamlibet abjectissimum animal, cujus anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam, motuque vitali vegetet et regat, et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam universum suum, ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. Quod enim rationalis anima castigat corpus suum, et servituti subjicit, ne immoderato appetitu terrenorum impediatur a perceptione sapientiae, etiam sic utique [PL42.392] diligit carnem suam, quam sibi ad obediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi, quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem vestram, ejusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus, et casus, et intemperiem qua laeditur devitare, munimenta vero et salubritatem qua conservatur appetere: ita ostenditis praevalere naturae legem contra erroris vestri opinionem.

CAPUT VI

Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia, membra operandi, vasa sentiendi, locis atque officiis suis cuncta distincta, et concordi unitate contexta, moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum, nonne indicant artificem suum Deum verum, cui vere dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? Si ergo cor non perversum atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia ejus etiam per ista quae in hac infirma et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis (Rom. I, 20). Unde enim istis haec quae commemoravi, nisi ab illo cujus unitate omnis modus sistitur, cujus sapientia omnis pulchritudo formatur, cujus lege omnis ordo disponitur? Quod si ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica vos ducat auctoritas.

CAPUT VII

Apostolus enim, cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat virorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. Qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nulrit et fovet eam, tanquam Christus Ecclesiam (Ephes. V, 28, 29). Ecce in conspectu vestro est carnalis universa substantia; videte quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum pertendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam. Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt, non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant: sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum; et quidquid illam membrorum compagem copulamque carnis et spiritus a concordi junctura dissicere ac dirimere potest, quanta valent agilitate devitant, nutrientes etiam ipsae ac foventes carnem suam. Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Videte unde, quo ascenderit: intuemini, si potestis, quam vim ducat a Creatore creatura, ab ipsis coelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata, rerum gradibus ordinata.

CAPUT VIII

Rursus idem apostolus, cum de spiritualibus diversis muneribus, et tamen ad unitatem consonis, rem plane magnam et divinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cujus artificem Deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi longum [PL42.393] est, tamen quia valde necessarium, totum ipsum locum ex ejus ad Corinthios Epistola huic operi me inserere non pigebit. De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres: scitis quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, et idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui omnia operatur in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii, sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem, fides in eodem Spiritu; alii, donatio curationum in uno Spiritu; alii, operationes virtutum; alii, prophetia; alii, dijudicatio Spirituum; alii, genera linguarum; alii, interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes, Quia non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo: sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 1-26). Si ulla non dico fides christiana, ut credatis Apostolo, sed ullus sensus humanus in vobis est, ut manifesta cernatis; unusquisque in semetipso ista videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo magna, et in extremo quam bona: quandoquidem ista in laude ponit Apostolus, ut per haec infima corporalia quae videntur, possint facilius illa sublimia spiritualia quae non videntur, intelligi.

CAPUT IX

Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat Apostolus, [PL42.394] quisquis artificem Deum negat, videtis cui contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus (Galat. I, 9). Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus, Deus temperavit corpus: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic Apostolus, cum diceret, Deus, addidit, hujus saeculi (II Cor. IV, 4)? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt, justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (Id. XI, 3). Cui simile est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33): et illud quod et sibi quisque seductor sit, Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3): et illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom, I, 28). Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); paulo post, Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 24). Et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt (Id. I, 16). Alibi autem, Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt (Eccli. XI, 14). Hic perturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo, non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de justitia punientis; cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est, excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus hujus saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur, Deus; cum adjungitur, hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum saeculum, sicut scriptum est, Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 4). Tale est enim et illud, Quorum Deus venter (Philipp. III, 19): nisi esset ibi, Quorum, nullo modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est: Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Hic autem, nec, Deus hujus saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii Gentium daemonia: sed simpliciter positum est, Deus temperavit corpus; qui non potest intelligi, nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc est, fabricando et construendo, [PL42.395] sed admixtione lucis suae, Faustus intelligit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit; Deus autem miscendo bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc Deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?

CAPUT X

Dicant ergo Manichaei utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum Hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis Deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat Apostolus: utrum ibi diceret caput pedibus, aut oculus manui, Opus te non habeo. Nunquam hoc dixerunt, nec dicere potuerunt: tales enim eis actus et opera tribuunt; repebant, ambulabant, natabant, volabant, quaeque pro suo genere; videbant quoque, et audiebant, caeterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas suppetebat: nam et conjugia tribuunt eis. Haec certe omnia quae tanquam Hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et Deo assignat Apostolus. Dubitatis adhuc quisnam sectandus, et quisnam anathemandus sit? Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis concionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia, audirent, intelligerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina eloquentia; et neminem grammaticum aut rhetorem audierant, nec inter lacrymas ferularum atque virgarum ista didicerant. Nempe iste Faustus ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit; et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum, qui in ista luce, ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem concionantem, omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cochleam libenter audiret, alacriter obediret: hic autem contra tenebras disputantem, plures eloquentem, quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant: inter paucos vero Manichaeos tanquam magno magistro plaudentes, nullum ei pecus annuebat, nec ex illa doctrina saltem caballus ejus aliquid sciebat, tanquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit, ut stolida fierent. Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando, miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt, tunc acris acies oculorum ad videndum cum delectatione invadendi [PL42.396] regionem dei, nunc ita obtusa, ut a solis radiis avertatur; tunc auctae mentes animalium ad intelligendum concionantis sermonem, nunc hebetes et ab hujusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum!

CAPUT XI

Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter opponere visus est, sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere: aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad Deum pertinere, nigrum autem ad Hylen; cum omnia genera volatilium Hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum Deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cycni candore perfusi sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est: utrumque enim temperanter adhibitum, salubre, intemperanter autem, perniciosum est. Caetera videamus. Bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tanquam generalia vellet intelligi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album, calidum, dulce; ad malum autem, infirmitas, egestas, nigrum, frigidum, amarum: quam imperite et inconsiderate, videat qui potuerit. Ego autem ne homini calumniari puter, nihil objicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro, sanitate atque infirmitate. Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uva, omnisque oliva nigrescendo dulcescit, id est, mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? Non ergo haec objicio, quae forte non cautus, aut pro quibuslibet contrariis potius, quam pro bonis et malis commemoravit: praesertim quia ignem gentis tenebrarum nunquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem ejus utique malum.

CAPUT XII

Verum ut ista omittamus, illa videamus, quae ita commemoravit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. Itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci, et crescere, et gignere, et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum gravidis, sicut desipiunt, captis, et in coelo colligatis, nec saltem pleni temporis, sed abortivi fetus de tam excelso in terram cadentes, et vivere potuerint et crescere, et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et ventis, sed etiam in igne et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cujusque generis animalia gignerentur, et earum arborum feracitate [PL42.397] nutrita atque pasta conservarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur: maxime ubi nullus labor agriculturae, nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circumibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent? Proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo suppetebat, et fructus nunquam deesse faciebat: sicut videmus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si jugiter irrigentur. Magna ergo illic copia, et ejus habendae magna securitas: neque enim vel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commovere fabulamini.

CAPUT XIII

Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, nunquam eos appeterent, nunquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet, ut pro cujusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat. Si delectat, dulcis aut suavis dicitur; si autem offendit, amara, sive aspera, sive aliqua insuavitate respuenda. Nonne ipsi nos homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter exhorreat; sive pro temperatione naturae, sive pro usu consuetudinis, sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis corpora bestiarum possunt illud habere jucundum, quod nobis amarum est? An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur; quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritualia. Itaque in gente tenebrarum, cum animal alicujus elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in ejus elemento, procul dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis concordiamque disrumpat, ac sic interimat, aut vires auferat, etiam venenum vocatur, non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui quotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, exstinguitur; et nos, si helleborum, quo pecora pleraque vescuntur; cujus tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tanquam Deus sit antidotum, et Hyle venenum: cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive adhibita, vel prosit, vel noceat. Itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cujus corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet: sed quia et lux ipsa capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.

CAPUT XIV

Cur non ergo haec, aut duo bona [PL42.398] dicitis aut duo mala, vel magis et duo bona et duo mala; duo bona apud se, duo mala in alterutrum? Postea si opus fuerit, quaeremus quid horum sit melius aut pejus: interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur: Regnabat Deus in terra sua, regnabat et Hyle in sua. Sanitas regnantium et ibi et hic: copia fructuum et ibi et hic: fecunditas prolis utrobique: suavitas propriarum voluptatum apud utrosque. Sed illa gens, inquiunt, excepto eo quod vicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. Interim bona ejus multa jam dixi, si et vos mala ejus potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum: quaenam ergo hujus mala dicitis fuisse? Vastabant se, inquit, invicem laedebant, occidebant, absumebant. Si ad hoc solum ibi vacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur? Erat ibi ergo et quies et pax. Verumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia: duo tamen bona ista multo accommodatius dixerim, quam unum bonum et alterum malum; ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimetipsis nocebant, nec invicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamvis invicem adversarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem, naturamque tuebatur. Verumtamen deo vestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo intervallo comparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta servierunt, quem concionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. Ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus obeditur. Huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est, bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium caeterorum genera subdita erant, et ad nutum ejus convertebantur, faciendo quod jussisset, credendo quod suasisset. Haec dicentes, usque adeo putatis surda hominum corda, ut exspectent a vobis deum alterum nominari, quem vident plane aperteque describi. Si enim principis hujus vires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas; si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. In his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo jam mali natura dicenda est, nisi ab eis qui nesciunt quid loquantur? Porro, si propterea mali naturam putatis, quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum; nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem, quam patiebatur deus vester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare, et in ejus fauces sic opprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? Ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur quod solum dicitis malum. Aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum, et propria stultitia patiebatur illam necessitatem; aut si poterat corrumpi ejus substantia, non colitis Deum incorruptibilem, qualem Apostolus praedicat [PL42.399] (I Tim. I, 17). Quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen a qua corrumpi poterat, non vobis in deo vestro videtur malum?

CAPUT XV

Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat; ubi vestrum est jam cogitare, utrum nullum vitium Dei sit carere praescientia, et quid immineat omnino nescire: aut si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. An non timebat, ne jam jamque adveniret tempus, quo membra ejus ita vastarentur et inquinarentur in illo praelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota liberentur atque mundentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur; certe ipsa membra ejus, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono. An ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo vinculis a suo regno noverant alienandos.

CAPUT XVI

An ibi charitas non erat, ut nulla esset fraterna compassio, pro his utique quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia? Quid, illae ipsae animae in globo ligandae, nonne et ipsae membra dei vestri erant? Nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum vinculum suum, nempe timebant, nempe moerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri provida erat, pars improvida: quomodo ergo una eademque substantia? Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tanquam puro et simplici et summo bono gloriamini? Ergo etiam apud semetipsas istas duas naturas, aut duo bona, aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala dixeritis, ut quod volueritis horum pejus dicatis: si autem duo bona, quodlibet horum melius dicite, erit postea diligentior consideratio; dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae; et plane duos deos, unum bonum, et alterum malum. Jam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, invicem sibi ista nocuerunt: fuerit una pars improbior, quia prior appetivit alienum. Una ergo malum inferre voluit, altera malum pro malo retribuit: et non lege talionis, tanquam oculum pro oculo (Exod. XXI, 24), quod imprudenter reprehendere soletis, sed multo gravius. Eligite ergo quam pejorem dicatis, quae prior nocere voluit, an quae amplius nocere et voluit et potuit. Ista enim pro modulo suo luce perfrui concupivit; illa eam funditus eradicavit. Ista si quod appetivit implesset, sibi certe nihil obfuisset: illa vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti graviter nocuit. [PL42.400] Sicut est illa notissima, et quarumdam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una intercidant (Apud Ciceronem, pro Dejotaro). Missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est: tantum enim timebitur et victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei caetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. Idipsum omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur, et civis affigitur: imo vero superat in amplius nocendo, et alienis et suis, pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam, etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla temporum suae vitae laetitia fruerentur: Deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat, et suos damnat: et quod mirabiliore dementia creditur, Hyle animalia sua laedit in pugna sua, Deus membra sua punit in victoria sua. Quid est, vani homines? Nempe recordamini verba Fausti de Deo tanquam de antidoto, et Hyle tanquam veneno: ecce plus nocet vestrum antidotum quam venenum. Numquid Hyle tam horrendo globo in aeternum, vel Deum includeret, vel sua viscera affigeret: et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare non potuit. Dicit enim Manichaeus in Epistola Fundamenti, ideo dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit; si invitas, injustus, ut cogeret; si volentes, ingratus, ut damnet. Quae se futuras inimicas origini suae, si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae, et in bello inexpiabiliter maculatae, et post bellum in aeternum damnatae, nunquam beatae. Si autem praescire non potuerunt, et ante bellum improvidae, et in bello invalidae, et post bellum miserae, nunquam divinae. Et utique quod ipsae, hoc Deus, secundum unitatem substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem Dei, etiam ipsi Hylae praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semetipsa non saeviat. Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? An forte sicut Deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita Hyle post bellum sine commixtione boni habebit cessationis bonum? Dicite ergo duo mala, sed unum altero pejus: aut duo non summa bona, sed unum [PL42.401] altero melius; ita sane, ut quod est melius, hoc dicatis miserius: nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut superata Hyle a propria vastatione et Dei membris affixis in globo, aliquid boni praestetur hostibus, et tantum mali infligatur civibus; cogitate quis [PL42.402] vicerit. Sed videlicet venenum est Hyle, quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua: et antidotum Deus, qui damnare potuit, qui sanare non potuit membra sua. Insani, nec illa est Hyle, nec ille Deus. Sic delirant, qui sanam doctrinam non sustinentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 3).

LIBER VIGESIMUS SECUNDUS

CAPUT PRIMUM

FASTUS dixit: Cur Legem blasphematis et Prophetas? Minime quidem nos hostes sumus, aut inimici Legis ac Prophetarum, sed nec ullius omnino: adeo ut si modo per ipsos vos liceat, simus parati fateri, falsa illa omnia esse quae de eis scripta sunt, et quorum causa videntur nobis exosi. Sed enim vos repugnatis, et scriptoribus assentiendo vestris, in crimen forsitan Prophetas innocentes adducitis, infamatis Patriarchas, dedecoratis et Legem, atque quod sit stultius, vultis et scriptores vestros non esse mendaces, et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint vitas. Quod quia utrumque pariter constare non potest: oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos:

CAPUT II

Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque hujusmodi Judaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis (Exod. XX, 13, 14, 16), et caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi hujus creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tanquam lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta, nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi justitiam, aut vos coram fateremini esse non justos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis quae pertinent ad Judaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut incenderis, intolerabile convicium judicans, si quis te negligentem praecepti hujus appellet, quo dictum est, Non occides, vel, Non moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret, et negligentem sabbati; erat intelligi procul dubio quod essetutrumque lex et Dei mandatum. Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et [PL42.402] gloriam, si ea conserves; et de his nullam ejusdem boni jacturam metuis, quia contemnas. Quare constat haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum Judaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas ab eadem turpitudines tanquam verrucas incidite, deformationis ejus crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Judaismi inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia cui jure debeat adscribi, non nostis.

CAPUT III

Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent, quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae Patriarcharum reddatur auctoritas.

CAPUT IV

Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et parciturum nemini, non justo, [PL42.403] non peccatori: fieri, inquam, potuit ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.

CAPUT V

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus, quod habendae prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit sub conscientia (quo sit inhonestius) uxoris (Gen. XVI, 2-4). Nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator, idem avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diversis temporibus, memoratam Saram conjugem suam sororem mentitus (Id. XX, 2, et XII, 13), quia erat pulcherrima, in concubitum venditavit. Nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus, cum duabus filiabus suis in monte concubuit (Id. XIX, 33, 35); qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis, quam in monte flagravit inconcessae flamma libidinis. Sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria, erga Rebeccam conjugem suam, fingens et ipse eam sororem (Id. XXVI, 7), quo per ipsam viveret turpiter. Nec quod Jacob filius ejus inter Rachel et Liam duas germanas sorores, earumque singulas famulas, quatuor uxorum maritus, tanquam hircus erraverit; ut esset quotidie inter quatuor scorta certamen, quaenam eum venientem de agro prior ad concubitum raperet, interdumque etiam mercedibus in noctem ab invicem conducerent eum (Id. XXIX et XXX). Item quod Judas filius ejus cum Thamar nuru sua dormierit, post unius et alterius nuptias filii, deceptus, ut aiunt, habitu prostitutionis (Id. XXXVIII), in quem se transformaverat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium. Nec quod David post tot numero uxores, mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit, ipsumque perdiderit in bello (II Reg. XI, 4, 15). Nec quod Salomon filius ejus trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit, et regum filias sine numero (III Reg. XI, 1-3). Nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit: cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium Dei (Osee I, 2, 3). Sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit (Exod. II, 12), quod spoliaverit Aegyptum (Id. XII, 35, 36), quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit (Id. XVII, 9, etc.), quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit. Haec, inquam, et horum similia, quae in diversis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est: sed aut scriptorum vestrorum ista commenta sunt falsa, aut patrum crimina vera. Vos utrum vultis eligite: nam nos, aut hos, aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus, quam mendaces.

CAPUT VI

AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intelligitis, nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque justitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti [PL42.404] saepe ac multa jam diximus, ut intelligeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod promissum erat ex Dei fide praesentaretur.

CAPUT VII

Proinde isti, qui ea quae non intelligunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tanquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.

CAPUT VIII

Jam vero facta Prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam ut intelligant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum Deum aliquando in tenebris esse versatum, quia scriptum est, Tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2): tanquam nos abyssum dicamus Deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam Deus verbo faceret lucem? Sed quia non distinguunt inter lucem quod est ipse Deus, et lucem quam fecit Deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit, antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret, Fiat lux; et facta est lux (Ibid., 3). Sicut enim in Novo Testamento, utrumque de illo dicitur; nam et, Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5), ibi legimus; et, Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris (II Cor. IV, 6), itidem ibi legimus: sic et in illis veteribus Libris, et, Candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26), dictum est de Sapientia Dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia (Joan. I, 3); et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sicut et ab initio cum tenebrae essent super abyssum, dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: quam non fecisset, nisi lucifica lux, quod est Deus.

CAPUT IX

Sicut enim Deus sibi sufficit ad [PL42.405] aeternam beatitudinem, et ex hac abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui ejus dono beatus est, nec terret eum, qui ejus judicio miser est. Talem Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate justificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit? Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Isaias (Isai. LIX, 9, 10). Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritualem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45).

CAPUT X

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit, Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est, Dixit Deus: quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus hujus mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae jam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit Deus, Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui intelligat.

CAPUT XI

Nec ideo putandus est Deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I, 2), cum praedictum fuisset, Tenebrae erant super abyssum. Abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. Unde potest occurrere carnali prudentiae, velut in iis tenebris, quae erant super abyssum, habitaverit Spiritus Dei, de quo dictum est, Ferebatur super aquas; non intelligenti quemadmodum lux luceat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendant (Joan. I, 5), nisi per Dei verbum fiant lux, et dicatur eis, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quod si rationales mentes per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae Dei nusquam absentem comprehendere non possunt, quod [PL42.406] ab ea longe sint affectu, non loco; quid mirum si Spiritus Dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum?

CAPUT XII

Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit, a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum Scripturarum judices patimur, quibus etiam displicet quod Deo placuerint opera sua, quem tanquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est, Et vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4)? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est; quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit videre, quia malum est.

CAPUT XIII

Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tanquam praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim scriptum est in Evangelio, quod audita fide cujusdam Centurionis miratus est, et ait discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10). Ecce nos ut potuimus, exposuimus, Vidit Deus quia bonum est; et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus Jesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret, utique noverat. Quanquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Jesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9)?

CAPUT XIV

Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Judam inter discipulos elegit, qui mandata ejus non erat servaturus (Id. VI, 71): sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo (Gen. II, 16, 17, et III, 6). Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti ejus, quae fluxum [PL42.407] sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? sicut dixit Christus, Quis me tetigit (Luc. VIII, 44, 45)? Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum ejus, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret (Matth. XXV, 11, 12), velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens, Pulsate et aperietur vobis (Id. VII, 7): sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit, Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id. X, 39): sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando ejecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 15-17): sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47); in alienos autem, quia dixit, Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14, 15): sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens, Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio jussit hominem ligatis manibus et pedibus projici in tenebras exteriores (Matth. XXII, 11-13); vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait, Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me (Luc. XIX, 27): sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Jam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec justo, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro, Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32): audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quid enim justius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius, [PL42.408] quod nec justis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum, Et si justus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est, Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12); et, Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II, 10)? sed etiam in Novo, Ego quem amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et illud, Si enim nos ipsos dijudicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intelligentibus impiis pravum videretur, idem non intelligentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

CAPUT XV

An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo adjuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti, jam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.

CAPUT XVI

Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit (Act. XVII, 28), commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum, Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis hujus institutorem; qui tamen antequam eam conderet, non jacebat in tenebris: et ex opere suo perfecto clatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam, Vidit quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur, suo bono faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Jam vero ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque [PL42.409] responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsorum. Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret, si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam providentiam pertinente.

CAPUT XVII

De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus objiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi Deus noster jussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5): cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in victoriam (I Cor. XV, 50-54). In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium Angelorum ac vitam aeternam. Hujus itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20). Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur (Gen. IV, 4). Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani: maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est (Sap. XIV, 15); et majore adulatione divini honores deferrentur tanquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum juste imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem non omnes fuisse credituros, in ejusdem prophetiae veritate recolerem.

CAPUT XVIII

Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi objiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum [PL42.410] vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem et dolorem; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus, Vivit, quod exanime non est; sive secundum quam dicimus, Bonae vitae homo est: Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant. Unde fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur; sive cum conjugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae conjugali custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam tanquam conjugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur, sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.

CAPUT XIX

De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei judicium non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel tanquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet, divino judicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia posuimus de veste nuptiali (Matth. XXII, 11-13), demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt (Luc. XIX, 27), [PL42.411] non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cujus solius regno recte, beate, semperque vivitur.

CAPUT XX

Jam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris tanquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec justo, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut perversis. Summus quippe ille vitis agricola (Joan. XV, 1) aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta justitia praeditus, cui non sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti apostolum inter justos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Jesu Christi justificatum gratias agit (I Tim. I, 13). An vero illi parcebat ille, quem vani non intelligunt dicentem, Non parcam, nec justo, nec peccatori? Audiant ergo ipsum; Et ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce nec justo parcebat, ut ejus virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus ejus perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat justus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et injustos ipsi satanae: de quibus idem dicit, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Jamne intelligitis quomodo ille desuper non parcat, nec justo, nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo qui dixit, Non parcam, nec justo, nec peccatori; cum ipse Dominus martyrum, cui Filio proprio non pepercit (Rom. VIII, 32), apertissime Pilato dicat, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Has pressuras persecutionesque justorum dicit idem Paulus exemplum esse judicii Dei (II Thess. I, 5). Quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait, tempus esse ut judicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et [PL42.412] si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Hinc enim intelligitur quomodo non parcatur impiis, tanquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando justis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes (Id. III, 17). Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene facientes, non parcitur justis; cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori; illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.

CAPUT XXI

Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere versatum ex aeterno in tenebris Deum; sed eum qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5), atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16), cujus lucis aeternae candor est coaeterna Sapientia (Sap. VII, 26). Nec lucis inopinatae admiratorem: sed lucis factae creatorem, ut subsisteret; approbatorem, ut maneret. Nec ignarum futuri: sed mandatorem praecepti, et damnatorem delicti; ut adversus inobendientiam juste prolata vindicta praesentes coerceret, futurosque terreret. Nec improvidum nesciendo quaerentem: sed interrogando judicantem. Nec invidum ac timentem: sed ab aeterna vita, quae juste obedienti datur, praevaricatorem juste prohibentem. Nec sanguinis et adipis appetentem: sed carnali populo congruis sacrificiis impositis, per quasdam figuras verum sacrificium promittentem. Nec livida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni Deo debens anima castitatem, per multos falsos corrupta et prostituta turpetur. Nec ira velut humana, turbide saevientem; sed alia divina, severe justa retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter judicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur. Nec ob levia vel nulla commissa hominum millia perimentem: sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem. Nec sine ullo delectu caeca confusione justos peccatoresque punientem: sed justis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male intelligendo Scripturas nostras, vel malos intellectores experiendo, falsa de Catholicis creditis; ac sic relicta sana doctrina, conversi ad sacrilegas fabulas, nimiumque perversi et alienati a societate sanctorum, nec ex Novo Testamento corrigi vultis, unde talia proferimus, qualia in Vetere arguitis. Unde fit ut adversus vos, sicut adversus Paganos, utrumque Testamentum defendere compellamur.

CAPUT XXII

Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum colat, non qualem [PL42.413] colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, judicate. Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit. Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam, quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. Porro ipse Deus, cujus illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti suae futurum sciebat, et non timebat, pejores sunt tenebrae tantae crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam dementissime creditis, sic laudat Apostolus, Si patitur unium membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut Deus, sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas. Haec jam erat apud illum hostis major, a qua [PL42.414] victus et jussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab ejus facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus, non solum in omnibus fructibus, verum etiam in omnibus carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars ejus posset ignoscere, si cum jam miser sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus erumpat. Jam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum, et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium: quanquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): homo autem potest peccare, et Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis ipse illo velut parricidali culeo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam [PL42.415] illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec in ejus partibus libera voluntas: non se fingat judicem, sed agnoscat reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat justa retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe jam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec justis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione Dei nostri Faustus nihil intelligens ultimum posuit), quam in membra sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae hujusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in tantum malum procederent, imperavit? Pejorem ergo expertae sunt patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tanquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum obedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra justum praeceptum, vel patiendi secundum justum judicium. Proinde nulla causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in hujus erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem [PL42.416] naturae mali, horrendum necessitatis malum poneretis. Et hujus enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum judicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum judicem, qui liber vinculo necessitatis moderator existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non juste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione pejoris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae, non parceret servis suis, nec justo nec peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus, si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tanquam nostrum accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.

CAPUT XXIII

Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adjuvante me Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus; addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester [PL42.417] longe pejor inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse jactatis. Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de Prophetis.

CAPUT XXIV

Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebraeorum, magnum quemdam, quia et magni cujusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem attinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia Dei, non solum in iis quae dicebant, sed etiam in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quae in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6).

CAPUT XXV

Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tanquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi Paganorum reprehendunt tanquam stultitiam vel potius tanquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore (Matth. XXI); aut puerilis cujusdam fatuitatis affectum quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit (Joan. VIII). Nihil enim sapiunt, nec intelligunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed nulla aequitatis comparatione. Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit, Pars in frusta secant (Virgil. Aeneid. lib. 1, vers. 212). Debuit enim, inquiunt, dicere, Secat. Et quia norunt Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit, Relligione patrum (Id., lib. 2, vers. 715). Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae conjugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema [PL42.418] sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cujusque generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.

CAPUT XXVI

Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta justitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt.

CAPUT XXVII

Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris ejus partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti, sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), effecti etiam in spirituali corpore ex gratia ejus aequales Angelis ejus (Matth. XXII, 30), recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 53, 54) justitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum [PL42.419] imperant, quod ille quem contemplantur, jubet, cujus aeterno imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 10, 11), pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, juste vivimus, si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): habentes in conscientia bona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae justitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7).

CAPUT XXVIII

Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo Dominus, et laudabilis valde (Psal. XLVII, 2), qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut ejus particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet Deus, cujus voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat. Homo autem, cujus propter peccatum tentatio est vita super terram (Job VII, 1), subdat sibi quod habet commune cum bestiis; subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec justitia et immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis aequetur.

CAPUT XXIX

Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscujusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus emergat; vel pejore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis [PL42.420] adhibeat, atque ita diem fungatur extremum: non jam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.

CAPUT XXX

Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus objecit. Habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit. Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus jubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.

CAPUT XXXI

Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio conjugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum juris sui potestate licita vindicavit; non cedens viro concupiscentis, sed jubens obedienti (Gen. XVI, 2-4). Neque hoc inordinata superbia: quis enim nescit uxorem marito tanquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus dicit, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4): ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, hujus unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. Nunquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem, non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi [PL42.421] voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.

CAPUT XXXII

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus objecit, minime credens Deo, qui sibi jam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt; invenient semini Abraham jam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam (Gen. XII, 3), nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo, Hic haeres meus erit: tanquam diceret, Quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim semen cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae (Galat. III, 29), qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen ejus facti sumus, credentes in Christum, cujus caro ex illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino, Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus (Gen. XV, 3, 4). Jam tunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed conjugali potestati obtemperavit; credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui jam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra igitur Faustus ad objiciendum hoc crimen insanus insiluit, tanquam infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intelligere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

CAPUT XXXIII

Quod autem justum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram conjugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: [PL42.422] quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit (Gen. XII et XX).

CAPUT XXXIV

Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intelligendo reprehendit, vel reprehendendo non intelligit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum Petrus (Matth. XXVI, 70-74), ita iste negaverit uxorem. Quod si ista necesse esset intelligi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta ejus merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli: quanquam culpa non sit aequalis, negare uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intelligam, ne hoc intelligam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum ejus uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.

CAPUT XXXV

An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta Scriptura non aperuerit? Puto justum esse ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, Patriarchae potius credamus loquenti quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem jam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti conjugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos, nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo jungebat; quid mirum si sororem suam, id est, ex patris sui sanguine procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur, nullo jam timore cogebatur, quando ille uxorem [PL42.423] ejus esse didicerat, et eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres appellari, Scriptura testatur. Nam et Tobias dicit Deo, cum oraret antequam misceretur uxori, Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam (Tob. VIII, 9): cum esset illa non ex concubitu ejusdem patris, nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta (Id. VI, 11 et VII, 2). Et Loth frater Abrahae dicitur (Gen. XIII, 8), cum patruus ejus esset Abraham (Id. XI, 31): ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio, non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex ejus consanguinitate omnes propinqui (Matth. XII, 46).

CAPUT XXXVI

Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum (Deut. VI, 16). Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet (Joan. X, 18), in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit (Matth. II, 14): et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 10, 30): non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret (Act. IX, 25). Non ergo in Deum non credendo sic fugit: Sed Deum tentando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et ejus pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit [PL42.424] quod potuit: quod autem non potuit: illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.

CAPUT XXXVII

Quanquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni ejus commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed jubente permitteret, nequaquam fidem deserens conjugalem, et potestatem non abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit: sed propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam conjugis commendavit.

CAPUT XXXVIII

Jam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honori sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum, O pulchra inter mulieres (Cant. I, 7)! ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spirituali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes, V, 31, 32). Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, id est, quam fideliter illi tanquam principio viro suo subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.

CAPUT XXXIX

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1). Neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Cujus rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit, Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est (Id. XII, 48-50): tanquam diceret, De Deo patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.

CAPUT XL

Quod ergo Ecclesia, cujus uxor sit occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo anima humana Verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et Jeremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Et homo est; quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.

CAPUT XLI

Loth autem frater ejus justus et hospitalis in Sodimis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere; typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis [PL42.426] supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus hominum in ejus uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur (Philipp. III, 13). Unde et ipse Dominus, Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Nec illud exemplum tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth (Id. XVII, 32). Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi, male intelligendo quodam modo inebriant, eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).

CAPUT XLII

Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel ejus filiarum justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto judicio suo super peccatum hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est.

CAPUT XLIII

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto judicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe justitiae non tantum quid factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt. Potius quidem nunquam esse matres, quam sic uti patre debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.

CAPUT XLIV

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non [PL42.427] crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti miscuerunt (Gen. XIX). Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum justum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent? Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis ejus vitio perpeti sineret.

CAPUT XLV

Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de hujus facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster aut fieri jusserit, aut factum approbaverit; aut ita justi homines in illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum justitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero enuntiato judicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando promitur quid inde judicaverit Deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.

CAPUT XLVI

Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit (Id. XXVI, 7). Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est (Id. XXIV). Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum, si imitatus [PL42.428] est patrem; cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus de simili objecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus (Supra, capp. 33-36), eadem etiam pro Isaac filio ejus valent; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cujus figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperantes virilem rigorem: quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum conjuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tanquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus Patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur: et invenit eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi (Philipp. II, 6, 7), ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14)?

CAPUT XLVII

Jam vero filio ejus Jacob quod pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores (Gen. XXIX et XXX), generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus [PL42.429] jam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt. Et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solo generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur; quasi veraciter sibi videntur conjicere, quam majore hujusmodi morbo per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non posse servare.

CAPUT XLVIII

Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus judicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate judicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum sensu et praecepto medicantium, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae Scripturae tanquam libris medicinalibus credant, non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici judices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non charitate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata: imo vero tanta aderat, ut major hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt (Act. VIII, 18-20). Hujus avidus gloriae fuisse intelligitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione jactatum, non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus (Philipp. I, 15-18), sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur; [PL42.430] non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae, sed per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis; ita sancti Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.

CAPUT XLIX

Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tanquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet (II Cor. XI, 2, 3). Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur conjugalis potestatis jura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad Liam nunquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. [PL42.431] Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit, dicens, Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat (I Cor. VII, 4, 3). Cui ergo vir debitor erat, jam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.

CAPUT L

Hic vero ille, quem Faustus tanquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non justitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde a verteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat: conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit: sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae nihil minui, cui ambae pariebant. Tanquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem, [PL42.432] qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.

CAPUT LI

Nunc jam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error objecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intelligere (Galat. IV, 22-24): sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

CAPUT LII

Quanquam enim duas liberas uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob: ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbantur (Isai. I, 18): Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel (Gen. XXIX, 17, 30). Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Jacob Liam: sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita [PL42.433] vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi (Exod. XX, 12-17): quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur ei, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus (Matth. V, 3-9). Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam major (Gen. XXIX, 27, 26). Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt.

CAPUT LIII

Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33). Mandata utique ad justitiam pertinentia: justitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur. Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9): ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod versatur, virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis: cui respondeatur, Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. [PL42.434] Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

CAPUT LIV

Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius (II Cor. XI, 23), propter quos habent foris pugnas, intus timores (Id. VII, 5), gaudium et coronam suam vocant (Philipp. IV, 1). Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum (I Cor. I, 23), et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo (II Cor. V, 13), et videt in principio Verbum Deum apud Deum (Joan. I, 1), et vult parere, et non potest; quia generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat (Rom. I, 20), vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit (vult enim docere quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere [Sap. VI, 25]), videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam (Gen. XXX, 1). Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata: [PL42.435] hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia divinitatis auditur.

CAPUT LV

Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari Os hians. Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras (Rom. II, 21, 22). Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Unde in labore vinculorum vita apostolica, Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 18): tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.

CAPUT LVI

Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permittit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari [PL42.436] intelligam famam bonam: non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes; sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III, 7): qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tanquam speciosae Rachel feruntur amplexum.

CAPUT LVII

Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur, Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?

CAPUT LVIII

Proinde ut eam juste comparet, [PL42.437] impertit Rachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei (Gen. XXX, 14-16). Tanquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intelligamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.

CAPUT LIX

Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, quorum se Deum appellari voluit Deus, quem catholica Ecclesia colit, adversus Fausti calumnias dicta suffecerint. De quorum trium hominum meritis atque pietate, et longe remota a judicio carnalium altitudine prophetiae, non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et veritatis inimica lingua pulsavit, defendendi fuerunt in hoc praesenti opere nostro; ne contra Scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere viderentur, qui eas perversa et adversa mente legerunt, dum petulantibus conviciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.

CAPUT LX

Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6); nec in eorum numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem [PL42.438] perhibet justitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio liberatus sit, et ejus posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus ejus fuerat, dono Dei data sit (Gen. XIX). Haec nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus (Deut. II, 9): sed cum hominis ejusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, justitiae testimonium (Sap. X, 6), non modo non decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tanquam speculi fidelis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum Judae, quod cum sua nuru concubuit (Gen. XXXVIII, 13-18), nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur: quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino jure contemnit, quos pene jam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subjugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi enim Litterarum illarum laudatus est Judas? Quid de illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae caeteris commendatus eminuit (Id. XLIX, 8-12)?

CAPUT LXI

Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Joseph in Aegyptum vendidit (Id. XXXVII, 26-28). Numquid cujusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cujuspiam malefacta malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari jubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis: ac per hoc Judas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est (Matth. XIX, 6), non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed [PL42.439] ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus jam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subjecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine jure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum conjungere noluisset; qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam justificatam, sed eam magis quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur, Justificastis Sodomam (Ezech. XVI, 52), id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata justa videatur. Quanquam etiamsi haec mulier non in pejoris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur: quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?

CAPUT LXII

Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare: quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur (Exod. XX, 14, 17): ac per hoc, cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, judicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes jussit occidi (Matth. II, 16)? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant; ipsorum Judaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.

CAPUT LXIII

Sed, inquiunt, iste Judas, qui [PL42.440] cum sua nuru concubuit, inter duodecim Patriarchas computatur (Gen. XXXV, 22-26). Quid enim, et ille Judas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est (Matth. X, 2-5, et Joan. VI, 71, 72)? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est (Matth. XXVII, 5); iste autem post hanc turpitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est (Gen. XLIX, 8-12). Quinimo hinc expressius apparet, non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.

CAPUT LXIV

Quanquam Faustus dente maledico hoc ipsum intelligatur mordere voluisse, quod Christus a nobis ex ejus tribu venisse praedicatur: maxime quia in generationibus patrum ejus, quas Matthaeus evangelista commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur (Matth. XIII; Gen. XXXVIII, 30). Nam si stirpem Jacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit (Gen. XXXV, 22): qualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam (I Cor. V, 1). Quod factum etiam ipse pater Jacob, cum eos benediceret, super caput ejus accusando et detestando non tacuit (Gen. XLIX, 3, 4). Hoc ergo crimen potius Faustus objiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et Christi progenitores culpando Incarnationi ejus fidem derogari voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim ejus venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos (Matth. XXII, 10), etiam nasci voluit de bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ovibus et capris (Exod. XII, 3-5), tanquam justis et injustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem virginis propter miraculum divinitatis elegit.

CAPUT LXV

Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente sacrilego saeviens, sanctam Scripturam, quam totus jam mundus merito veneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tanquam speculi fidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, sed et [PL42.441] laudanda et vituperanda hominum facta vel ipsa judicat, vel legentibus judicanda proponit; nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saül, ideo non est laudabile factum ejus, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat (I Reg. XIV, 24-45); vel quod pythones et ventriloquos de regno suo delevit (Id. XXVIII, 3): aut quia laudabilis erat David, ideo peccata ejus, quae Deus quoque arguit per prophetam (II Reg. XII, 1-14), vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus accusationes Judaeorum innocentem Dominum judicavit (Joan. XIX, 4, 6): nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter negavit (Matth. XXVI, 70-74); vel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare: paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas (Id. XVI, 22, 23, 17). Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus ejus et martyrii corona testatur.

CAPUT LXVI

Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum (II Reg. XII, et XXIV): sed ibi est et poenitentiae sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus (I Reg. XXIV, et XXVI). Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico jugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex ejus audiret, et jam jamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae jussioni divini timoris pondus adjiciens, et dicens meritis suis hoc redditum superno judicio, quo ille injuriosus missus esset, ut in eum talia jacularetur opprobria (II Reg. XVI). Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis ejus sic punire placuit Deo, ut eumdem numerum minueret morte multorum, cujus multitudine cor regis fuerat superbia pertentatum: in quo occulto judicio Deus, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14), et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani ejusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor ejus pia [PL42.442] sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saülis latenter abscidit, ut haberet unde illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abjiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem juvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum (II Reg. XVIII). Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui ejus noverat occulta cordis, ubi in conspectu ejus qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.

CAPUT LXVII

Quid enim aliud quam cordis ejus profunda cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixit, Peccavi; continuoque ad hoc unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum ejus indulgentiam pronuntiaverit. Intelligebat enim vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum ejus essent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saül per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse, Peccavi (I Reg. XV, 24), non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset? Num personarum acceptio est apud Deum? Absit (Galat. II, 6). Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse (Luc. XVII, 28), et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur (Matth. XII, 34); non autem ut populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo (Id. XV, 8): neque judicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc [PL42.443] potest, et falli aut corrumpi non potest; cujus evidentissimam sententiam de David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda, vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.

CAPUT LXVIII

Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitentis Christum Filium Dei (Matth. XVI, 16), quae etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium (Luc. VIII, 28)? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die, Domine, Domine, et audituri, Discedite a me (Matth. VII, 22, 23); sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram (Id. XXV, 33), in quibus plurimi nec unquam Christum vel semel negaverunt, nec ejus pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes judaizare coegerunt (Galat. II, 14); et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus, verum et angelos judicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas unquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.

CAPUT LXIX

Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo ejus, ministrum legis sanctae, et mandati sancti, justi, et boni, cui Apostolus attestatur (Hebr. III, 5, et Rom. VII, 12); nam ejus haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non jam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et Salvator ipse confirmat, dicens, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium (Exod. IV, 10), subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: [PL42.444] hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut judex agnoscit, et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino ejus Moysen servum ejus et amamus, et admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio Dei fecit.

CAPUT LXX

Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium (Exod. II, 12), quanquam illi Deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tanquam nihil significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis injuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intelligunt; et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo injuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente, verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit (Id. III, 4): qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit, prostravit, erexit, implevit; tanquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit (Act. IX, 4). Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam (Galat. I, 14), putans officium Deo se facere, tanquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit, dicens, Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet (Matth. XXVI, 51, 52). Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Nam utique Dominus [PL42.445] jusserat ut ferrum discipuli ejus ferrent, sed non jusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate justitiae regulam excessit: uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tanquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.

CAPUT LXXI

Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat (Exod. III, 21, 22; XI, 2, et XII, 35, 36), qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam jussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.

CAPUT LXXII

Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia jussisse credendus est. Imo vero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30, 29). Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, [PL42.446] sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit (Id. VIII, 31, 32): praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Jesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique justo moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto pecassent: quanquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.

CAPUT LXXIII

Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia jure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem jubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit (Gen. XXII, 10)? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem jubente [PL42.447] obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23). Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.

CAPUT LXXIV

Quamobrem, si jam tandem intelligit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut jubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum jubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis jure culpantur; quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes, Et nos quid faciemus? responderet eis, Arma abjicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores injuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Jesum Christum audiant hoc stipendium jubentem reddi Caesari, quod Joannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; fidem laudavit (Id. VIII, 9, 10), non illius militiae desertionem [PL42.448] imperavit. Sed de justis quidem injustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.

CAPUT LXXV

Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subjugandam mortalium superbiam: quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis ejus obesse aliquid potest; quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam, ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1), sive jubente, sive sinente. Cum ergo vir justus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte poscit illo jubente bellare civicae pacis ordinem servans; cui quod jubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo jubente belligerat, quem male aliquid jubere non posse, nemo qui ei servit ignorat

CAPUT LXXVI

Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere, quia Dominus postea Jesus Christus, Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); intelligant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis nostris patribus habitavit: sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatum patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de [PL42.449] coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit (Act. IX), congregatos vellet armare atque adjuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua jam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5), factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem (Matth. X, 16, 28, 30): Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset (Id. XXVI, 52, 53; Luc. XXII, 51, 42, et Joan. XVIII, 11); bibit praecedens, propinat sequentibus: virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9-11). Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quanquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit, A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35): et hic posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra (Ephes. II, 14) in Psalmo prophetatum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11); christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

CAPUT LXXVII

Si autem hoc mirum istis vanis [PL42.450] videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit, Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Jamne intelligunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella jussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut ejus interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo jussisset, Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit, Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea ejus coercetur audacia (Luc. XXII, 35, 36, 38, 50, 51); quia non ut jussus fuerat ferrum tollere, ita jussus fuerat et ferire. Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.

CAPUT LXXVIII

Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo jubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia jusserit, audere reprehendere, vel Deum justum et bonum talia jubere potuisse non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere: hominum autem rectam voluntatem divinae legi conjungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita sane, ut non impune possit quod injuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas jure damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum. Fit autem [PL42.451] homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari jubet. Fit autem homo justus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive justitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena justa esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus judiciis Dei, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, veraciter scriptum est (Id. V, 12-19). Et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), verissimum nobisque notissimum est: et quia de hac justa poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Sed quae sit distributio judicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit causis, justis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista judicio aut misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae naturaliter sunt (Sap. XI, 21); nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic judicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum judiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita tentatio sit super terram (Job VII, 1): quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori; in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi? cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse judicium.

CAPUT LXXIX

Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti, iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo; servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores Veteris Testamenti, a [PL42.452] peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse imperari et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII)? Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20). Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque ejus, qua caput Apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum ejusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii majoris; ut et Apostolus quam charus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tanquam verae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens, Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe [PL42.453] illi et sinistram (Matth. V, 39), posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem Apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut injurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa injuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit, sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in ejus verbis satis appareat, ita hujusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile, ignotus homo palma percussus; et Deus ex Aegypti servitute liberans, per divisum mare trajiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem judices publicis legibus servientes, majoris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti jubent.

CAPUT LXXX

Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria (Osee. I, 2). In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intelligant Domini dicentis ad Judaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31). Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in castum conjugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.

CAPUT LXXXI

De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset, et quid mali faciendo, bonum in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est (III Reg. III, XI, et Eccli. XLVII): iste autem oculis clausis, vel potius exstinctis, non quo lumine manifestante ducebatur, ibat; sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti Libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores; quod Salomon, qui eas non [PL42.454] illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum; et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.

CAPUT LXXXII

Nunc ergo jam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod jam fecimus de Abraham et Isaac et Jacob, quorum se Deus ita dici voluit (Exod. III, 15), tanquam solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque charitatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram (Gen. XXI, 1, 2) et Rebeccam (Id. XXV, 21) et Liam et Rachel (Id. XXIX et XXX); verum etiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est, Eris servus fratris tui (Id. XXVII, 40): et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar (Id. XVI, 15); verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham (Id. XXX). Ita enim et in populo Dei et per spirituales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16); verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon (Act. VIII, 13): et per carnales servos, nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Hoc magnum sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid ejus laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit, quid intelligendum de tota illa re gesta significaverit (Gen. XIX), demonstrantes.

CAPUT LXXXIII

Sequitur ut Judae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit (Id. XXXVIII), quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non mala, sed bona [PL42.455] futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, sicut in praecedenti sermone jam diximus (Supra, cap. 48), de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Judas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Judas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro, si de tam malo opere Judae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sauguine nos redimeret; quid mirum si Propheta ejus, de quo ipse ait, De me enim ille scripsit (Joan. V, 46), ex malo facto Judae istius, boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut justus injuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait, Expedit ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat: dictumque de illo est, Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Jesum mori pro gente (Id. XI, 50, 51). Ita factum Judae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.

CAPUT LXXXIV

In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur: merito nomen [PL42.456] ejus Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit (Matth. XXVII, 34). Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; ille autem sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso (Gen. III, 21); sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellicius, quam non adjutae, quod significat moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri: et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem tribus Juda, sed jam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est, Selom, interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar: erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat; sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit (Luc. XXIII, 12): isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes adversum Christum, Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt.

CAPUT LXXXV

Illo ergo tempore, quo jam de tribu Judae regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse [PL42.457] exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus santorum (Dan. IX, 24-27) oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Natus est enim Herodis majoris tempore (Matth. II, 1), passus est autem minoris Herodis tetrarchae (Luc. XXIII, 7, 46). Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24), figuram gessit ipse Judas cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne (Joan. V, 36); sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine ejus accepit (Id. I, 16). Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non exsurrexit (Matth. XI, 11): quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi justi et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt (Id. XIII, 17). Salutavit ex utero (Luc. I, 44); agnovit perfectius ex columba, et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua (Id. III, 21, 22). Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum (Cant. IV, 2).

CAPUT LXXXVI

Jam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit (Matth. XXVI, 75). Nam et Judas latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Accepit in occulto annulum, [PL42.458] monile, et virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem, Generatio viperarum (Matth. III, 7). Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, finiendi hujus operis, quod plus quam vellem jam prolixum est, cura prohiberet.

CAPUT LXXXVII

Nunc peccatum David (II Reg. XI), quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum (Apoc. V, 5)? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit, Veniet desideratus omnibus gentibus (Aggaei II, 8)? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus septimus: quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur puteus aquae vivae (Cant. IV, 15): et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur; propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (Act. II, 1-4). De septimanis enim constare eumdem festum diem, Tobiae quoque Scriptura testatur (Tob. II, sec. LXX). Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Dono itaque spirituali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui habuerit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 14, 13). Urias vero qui fuerat maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Cujus erant pessimo conjugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, [PL42.459] ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur (Ephes. V, 27). Urias namque interpretatur Lux mea Dei: Chattaeus autem, Abscisus, sive quod in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadeudo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum lucis (II Cor. XI, 14), audens adhuc dicere, Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prohetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.

CAPUT LXXXVIII

Jam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat (III Reg. XI), nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus: cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (Matth. III, 12, et XIII, 30). Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tanquam interrupta series contextionis impediat.

CAPUT LXXXIX

De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa jussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee, Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum [PL42.460] satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicavitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Juda et filii Ysrael, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. Dicite fratribus vestris, Populus meus: et sorori vestroe, Misericordiam consecuta (Osee I, 2, II, 1). Cum ergo jussi et facti hujus figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea jussum et factum, propter quod se jussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit, Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis, Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX, 23 26). Hoc ergo de Centibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur (I Petr. II, 9, 10). Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est, Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adjunctum est, Et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit, Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sed quoniam et de illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt [PL42.461] (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Jerusalem Apostolis sociata sunt [Act. III, 41, et IV, 4], inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo [Galat. I, 22]: unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum [Psal. CXVII, 22] sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso conjunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Judaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]; merito et iste propheta, filios Juda ponens pro Judaeis, et filios Israel pro Gentibus, Et congregabuntur, inquit, filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Judae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit?

CAPUT XC

Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit, injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum (Exod. II, 12), manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum ejus et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram, ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus, ruina fit magna (Matth. VII, 24-27).

CAPUT XCI

Quod vero exspoliavit Aegyptios jussu Domini Dei sui (Exod. III, 22, XI, 2, et XII, 35, 36), nihil nisi justissime jubentis, quid praefiguraverit, jam in quibusdam libris, quos de Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse (Lib. 2, cap. 40): quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tanquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, [PL42.462] quod vestes significant, adjungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tanquam de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa jussa, facta, conscripta.

CAPUT XCII

Jam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum Amalech (Exod. XVII, 8-16), jam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent objicere Moysi, vel nimici harum Litterarum, vel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose jactare consueverint, ideo ipse hoc commemoravi, superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cujusquam necessitudinis distinctione jussit interimi (Id. XXXII). Facile est ut intelligatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem, qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). In talia vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5).

CAPUT XCIII

Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum populo daret; majorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, judicavit: si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus, tanquam diaboli corpus in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de quibus dicit Apostolus, Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt [PL42.463] gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 21-23). Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49): ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7), dum in eum credunt Gentes, igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Si, Macta et manduca; quare non etiam, Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.

CAPUT XCIV

Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt miseri manifestatione ejus suas fauces obturari, quam suavitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod jam ascendit in coelum, et hoc corpus ejus quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio: nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque ejus, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur.

CAPUT XCV

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum cum hominibus, qui dicunt, Non sapit palato [PL42.464] meo, quod sapere dicis tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intelligantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis judicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.

CAPUT XCVI

Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque justi in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicujus significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, jam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.

CAPUT XCVII

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cujus eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

CAPUT XCVIII

Sed tamen hi patres nostri [PL42.465] Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina, quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in aliorum concubitum vendidit: quanto ille pejor et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subjecit? Jam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium pejorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere Jacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tanquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in ejus quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi Judas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam, virumque ejus mandarit occidi: at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra concessit; nec maritum, cujus conjugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non poenituisset David, nec justitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse [PL42.466] ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto conjugio commutata: aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo jam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tanquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit: neque enim potuit interimere injuriosum atque violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam ejus membra depraedaretur gens tenebrarum? Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores ejus famulo Dei nostri objiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cujus tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia obedivit jubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni ejus proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum jam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate, vera culpa et justa poena: sed jam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur Dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores ejus, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed jam caetera Fausti arguta deliramenta videamus.

LIBER VIGESIMUS TERTIUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait: Accipis Jesum de Maria natum? Cui ego: Quemnam, inquam, dicis Jesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Jesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi (Exod. XXXIII, 11, et Eccli. XLVI, 1); alter vero filius Josedech sacerdotis magni (Aggaei I, 1); item alius qui dictus est filius David (Rom. I, 1-3), alius vero Filius Dei (Marc. I, 1): quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo, inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc. (Matth. I, 1). Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses dicturus, Liber generationis Jesu Christi Filii Dei; et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David.

CAPUT II

Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Jesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Jordanis. Illic enim dicit baptizatum a Joanne eum, quem David in exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei (Id. III, 16, 17), post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Luc. III, 23, 22). Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum est ad Jordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud, Filius meus es tu, ego hodie genui te; aut, Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui: sed in expiatione ejus apud Jordanem. Quod si et tu credas ita ut scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus; sic enim mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam. [PL42.468] Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei; Matthaei, ab Jordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam fidem.

CAPUT III

Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus dejiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Jordane nobis erit factus Jesus Dei Filius, quam natus ex utero mulieris. Quanquam nec ipse quidem ille quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet ex patre Joseph seminatum. Quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium. Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David Joseph adusque deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit David: longeque demens est, qui quem sine coitu Joseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David. Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius appelletur, quia non sit natus ex Joseph; quanto magis Filius Dei?

CAPUT IV

Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David; dico autem Judam, de quo Judaei reges: sed ex tribu Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine Joachim, cujus tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere videas, nec maritum? Ac per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem nascitur: nisi ejus hanc genitricem sic admoveas Joseph, ut ejus aut filia probetur aut conjux.

CAPUT V

AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias [PL42.469] nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam, furiosamque praesumptionem et audaciam, jam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria conjuge Joseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes ejus enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Eumdemque baptizatum a Joanne, audisse de coelo, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17): de quo dictum erat jam ex partu virginis, Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc enim conjicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo, Hic est Filius meus: cum idem evangelista jam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est, Nobiscum Deus.

CAPUT VI

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur, nondum illi partum Sarae fuisse promissum (Gen. XVI, 4, et XVII, 17): vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est (Id. XII, 13, et XX, 2, 12): et de filio ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum genus ejus ibi aperte scriptum sit (Id. XXVI, 7, et XXIV): et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor ejus uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto, mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne [PL42.470] apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod ea lumniosa versutia refutare conatur.

CAPUT VII

Sic ergo de coelo dictum est super aquam Jordanis, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in monte (Matth. XVII, 5). Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4): mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo commendaret, dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit (Galat. I, 8, 9).

CAPUT VIII

Quid ergo jam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Joseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti ejus fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam, qui narrat quod non ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub ejus nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cujusquam viri concubitu natum, ejusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Joseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed copulatione, quod est charius, animorum: et ideo non debuisse virum virginis [PL42.471] matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Joseph et Christi virginem matrem, et Christum ex semine David et Joseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat ut credat, qui vult divino Evangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David, et eam Joseph conjugem non frustra appellatam, propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et Joseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne homines fideles Christi, id quod sibi conjuges carne miscentur, tam magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc conjuges esse non crederent: sed potius discerent fidelia conjugia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi?

CAPUT IX

Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3, et II Tim. II, 8), et ejus matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem (Matth. I, 18, et Luc. I, 27). Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis: ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, quia canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Juda; et ita dicit potuisse accipi, Christum filium David, si Maria filia Joseph fuisset. Proinde si filia Joseph [PL42.472] nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita si mater illius Joachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Juda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et Joachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Joachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Jesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.

CAPUT X

Non mihi ergo vicissim dicat: Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende. Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et ejus matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret: Frustra vos calumniam ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque Sapientia, in se manens et apud Patrem, et universam creaturam regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1). In cujus dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit, monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit, et tanquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis, sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur?

LIBER VIGESIMUS QUARTUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnunquam etiam veterem; alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum (Rom. VI, VII; I Cor. XV; II Cor. IV; Ephes. III, IV, et Coloss. III). Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Jesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intelligens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci: Jesus ei respondens, Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur, Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 3-6). Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Jesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem: unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat, IV, 19). Quare jam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Judaeis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et ejus Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae ejus est ac venerabili majestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per [PL42.474] desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum, Exuite vos et induite, dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est, in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc, secundum imaginem, inquit, ejus qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens, Ubi non est masculus et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha (Coloss. III, 9-11): magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Judaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar ejus qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Judaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt (Galat. III, 27, 28). Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intelligibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae majestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit, In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15): et ad Galatas de semetipso, Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini (Galat. I, 15, 16). Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spirituali [PL42.475] duntaxat, asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intelligi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in ejus Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri, Cum »renovatur,« inquit, »in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum.« Hanc Apostolicam plane agnosco sententiam (Coloss. III, 10): quare ipse alteram non agnoscit, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (I Cor. XII, 18)? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, [PL42.476] venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spirituale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV, 35-45). Hoc autem in Genesi scriptum est (Gen. II, 7), ubi narratur, quomodo Deus hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se injustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens justitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spirituale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18), nisi, In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est? Sic delirant Manichaei: sed resipiscant, et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt, Ipse. Cui responsioni eorum, si adjiciamus, quaerentes [PL42.477] quando cum formaverit quem nunc reformat: quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae jam taedet [PL42.478] dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum (I Cor. XV, 47), sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos disputat, innotescat.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 388-478 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22