CAPUT PRIMUM

1. Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi, nec ad omnia debeo, quae in tuo Commonitorio posuisti, nec omnino non debeo, ne studium tuum, quod mihi gratissimum est, contempsisse videar, et ob hoc intemperanter offendam. Nam in quibusdam opusculis nostris, quae vel legisti, vel legere poteris, multa dicta sunt, quae valeant adversus haeresim Priscillianistarum: quamvis non mihi eos proposuerim refellendos; sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse nunc intelligo, quando ex te audio quid illi sentiant. Quod enim est adversus Manichaeos multis a me locis de anima disputatum, quae licet secundum quemdam modum suum sit immortalis, tamen in deterius deficiendo et in melius proficiendo mutabilis esse convincitur, et per hoc non esse de Dei substantia dilucidissime ostenditur, simul quoque Priscilliani dogma subvertit. Hoc enim uno firmissime constituto, quod et verissimum est, et in seipso unusquisque admonitus facillime agnoscit, neque illi, neque isti inveniunt unde suas fabulas texant. Quid autem opus est ire per amputandos ramos loquacissimi erroris, cujus radicem effodere atque exstirpare compendium est; cum praesertim et ipse gratuleris, jam illa fabulosissima deliramenta apud vos esse convicta?

CAPUT II

2. Sed de anima quaestionem adhuc usque versari, utrum eam Deus (quoniam particulam vel defluxionem ejus non esse jam constat) ex nihilo creasse dicendus sit, eo quod durum et impium videatur voluntatem Dei dicere nihil esse, quo volente [PL42.670] creata est: hoc quidem jam non pertinet ad redarguendam Priscilliani sacrilegam vanitatem. Sive enim ex nihilo facta sit anima, sive hoc propterea dicendum non sit, quia Dei voluntate facta est, quae voluntas utique non est nihil: tamen quia facta, et Dei natura non est, profecto haeresis illa refellitur, quae animam primitus naturam Dei esse contendit, ut habeat unde concinnet ibi quidquid aliud falsitatis adjungit. Verum quia et istam quaestionem spernere et indiscussam relinquere non oportet; quaerendum est ab istis, qui propterea nolunt animam ex nihilo factam credere, ne voluntatem Dei qua facta est nihil esse asserant, quaerendum est ergo ab eis, utrum nullam creaturam ex nihilo factam esse fateantur. Si enim id putant, verendum est ne aliam quamdam naturam conentur inducere, quae neque Deus sit, nec tamen nihil sit, quam velut materiam sibi subjectam nisi Deus haberet, unde faceret quidquid fecit invenire non posset. Nam dum quaeritur unde creaturam suam Deus fecerit, quaedam materies quaeritur: sicuti est fabro lignum, vel quodlibet corpus, quod nisi habuerit, ea facere quae ab ejus arte expetuntur, omnino non poterit. Cum ergo respondetur, Ex nihilo; quid respondetur, nisi nullam ei subjectam fuisse materiam, quam ipse non fecerat, ut haberet unde faceret, si quid vellet, et quam nisi haberet, facere non valeret? Materies quippe mundi, quae in rebus mutabilibus utcumque dignoscitur, ab ipso constituta est, a quo constitutus est mundus. Quapropter etsi fecit aliquid Deus aut facit ex alia quacumque re; non tamen ex ea re fecit aut facit, [PL42.671] quam ipse non fecerit. Quamobrem sequestrata paululum animae natura, si fatentur Deum aliquid fecisse de nihilo, attendant et videant, quidquid illud est, eum voluntate fecisse; non enim aliquid fecisset invitus: nec tamen ideo eamdem voluntatem nihil esse, quia voluntate ab illo aliquid ex nihilo factum est. Cur ergo de anima timent dicere, quod de aliis quibuslibet rebus non dubitant dicere? Aut si animam tantummodo voluntate Dei perhibent factam, caetera eum non voluntate fecisse contendunt; quid absurdius, quid insanius dici potest? Quod si omnia quae fecit, voluntate utique fecit; nec tamen, cum hoc dicimus, eamdem voluntatem nihil esse dicimus: hoc et de anima accipiant.

CAPUT III

3. Cum enim dicitur, Deus ex nihilo fecit; nihil aliud dicitur, nisi, Non erat unde faceret, et tamen quia voluit fecit. Usque adeo igitur in eo quod ex nihilo fecit, voluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. Nam cui dicitur, Subest enim tibi cum voles posse (Sap. XII, 18): sive adsit unde fiat, sive non adsit; sat est voluntas, ubi summa est potestas. Quomodo ergo in eo quod de nihilo creatur, voluntas creantis nihil esse perhibetur; cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia voluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? Quod si forte, non solum animam, sed nullam omnino creaturam volunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid Deus fecit, voluntate fecit, quae voluntas utique non est nihil; respiciant unde secundum corpus factus sit homo. Certe enim, sicut Scriptura testatur, eum de limo vel de pulvere terrae Deus fecit (Gen. II, 7), et procul dubio voluntate fecit: nec tamen voluntas Dei pulvis aut limus est. Sicut ergo in eo quod ex limo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas limus; ita in eo quod ex nihilo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas nihil.

CAPUT IV

4. Jam vero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis apud vos homines fuisse delapsos, nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset; non est quidem dolor iste culpandus: veritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc, mutare est malum, non evitare. Verumtamen quia de ipso Deo creaturarum omnium conditore, hoc est, de ipsa coaeterna et incommutabili Trinitate, ab eis qui ad vos libros Origenis attulerunt, id traditum esse commemoras quod veritas habet; contra quam veritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit, ubi ipse Pater qui Filius, qui et Spiritus sanctus perhibetur, hoc iste pejor, quod etiam de anima ita sentit, ut non eam propriam velit habere naturam, sed de ipso Deo tanquam particulam defluere, et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis provincia vestra percepit, in ea re maxime in qua capitaliter erratur; de Creatore quippe, non de creatura, tam falsa et tam nefaria sentiuntur. Sive ergo in hanc fidem qui deviaverant [PL42.672] restituti sunt, sive qui eam nondum noverant, illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. Quod autem et in eis erroris est, quanquam te cognovisse jam videam; tamen quemadmodum contra talia disseratur, ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est, et non olim proditus.

CAPUT V

5. Quantum possum tamen etiam ego commoneo, ut de diaboli angelorumque ejus correctione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas: non quia diabolo et daemonibus invidemus, et eo modo quasi vicem malevolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi invidentiae stimulis agitati, nostra itinera quibus in Deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et veracissimi Judicis, ex nostra praesumptione addere nihil debemus. Ipse enim se similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Nec movere debet, ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum est, In aeternum et in saeculum saeculi (Psal. IX, 6). Latinus quippe interpres noluit dicere, In aeternum et in aeternum aeterni. Sed quoniam id quod αἰών graece dicitur, et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt, In saeculum et in saeculum saeculi. Sed non hoc dictum est ubi dictum est, Ite in ignem aeternum. Non enim dictum est αἰῶνα, sed αἰώνιον: quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non aeternum, quod nemo interpres unqua mausus est dicere. Quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intelligatur, aeternum vero nisi id quod sine fine est, non soleat appellari; αἰών autem graece aliquando aeternum, aliquando saeculum significare intelligatur: tamen quod ex hoc nomine derivatur et appellatur αἰώνιον, nec ipsi Graeci, quantum existimo, solent intelligere, nisi id quod non habet finem. Nos autem sive αἰῶνα sive αἰώνιον non solemus dicere nisi aeternum; sed αἰῶνα dicimus et saeculum, αἰώνιον autem non nisi aeternum. Quamvis quidam interdum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse videatur ab eodem nomine derivatio.

6. Et fortasse quidem secundum morem Scripturarum inveniant isti aliquid etiam αἰώνιον dictum, quod sine fine non sit, sicut Deus in libris Veteris Testamenti assidue dicit; Hoc vobis erit legitimum aeternum (Exod. XXVIII, 43; Levit. XVI, 34, etc.); quod graecus habet αἰώνιον: cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae finem fuerant habitura; quanquam si diligentius dicta intelligantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur, finem non erant habitura. Ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum Deum, non utique istas duas brevissimas syllabas, sed quod eis significatur. Et dixit Apostolus aeterna tempora priora et antiqua (II Tim. I, 9), quod in graeco legitur πρὸ χρόνων αἰωνίων. Ad Titum enim scribens ait: Spem vitae aeternae quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2). Cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere videantur initium, [PL42.673] quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit quae ante se non habent ullum tempus?

CAPUT VI

7. Sed quisquis prudenter advertit quod dictum est, Ite in ignem aeternum, illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelico de vita aeterna quam justi accepturi sunt: non enim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit: Ibunt illi in ambustionem aeternam; justi autem, in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 46). In utroque graecus αἰώνιον habet. Si misericordia nos provocat credere, non futurum impiorum sine fine supplicium; quid de praemio justorum credituri sumus, cum in utraque parte, eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas? An iterum etiam justos ex illa sanctificatione et vita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? Absit hoc a christianae fidei sanitate. Utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est, αἰώνιον: ne cum diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus. Postremo si aeternum et aeternale, hoc est, αἰών et αἰώνιον, sub utroque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine; quid de illis prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24)? Qualiscumque poena significata sit nomine vermis atque ignis; certe si non morietur nec exstinguetur, sine fine praedicta est: nec aliud agebat Propheta, cum hoc diceret, nisi ut eam sine fine praediceret.

CAPUT VII

8. De regno etiam Christi, non secundum id quod in principio Verbum Deus apud Deum (Joan. I, 1); nam illinc nemo unquam dubitavit, quod sit rex omnium saeculorum: sed secundum hominis susceptionem et mediatoris sacramentum et ex virgine incarnationem, apertissime dictum est quod finem non sit habiturum, ubi angelus loquens ad Mariam matrem futuram virginemque mansuram, ait inter caetera: Hic erit Magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32, 33). Secundum quid regni ejus non erit finis, nisi secundum id quod regnabit in domo Jacob? Nam hoc quod ait, in aeternum; propter ipsam ambiguitatem exposuit addendo, regni ejus non erit finis: ne quisquam aeternum hic sic acciperet, quemadmodum saeculum finem quandolibet habiturum. Numquid autem regnum in domo Jacob et in sede David intelligi potest, nisi in Ecclesia et in eo populo qui est regnum ejus? de quo etiam dicit Apostolus, Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), id est, cum perduxerit sanctos suos ad contemplationem Patris, utique et ad suam, secundum id quod Deus est aequalis Patri. Non enim sic tradit, ut ipse amittat: quia et Pater dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), nec utique amisit ipse. Ac per hoc si regni ejus non erit finis, profecto sancti ejus qui sunt regnum ejus, cum illo sine fine regnabunt. Quod autem illo loco dicit Apostolus, Deinde [PL42.674] finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; ibi finem, non consumentem, sed perficientem significat: sicut dictum est, Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4); quo lex perficiatur, non quo aboleatur. Quod et illic significat, ubi ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17).

CAPUT VIII

9. Quod autem dicunt de rationalibus creaturis, id est, sanctis Angelis et immundis daemonibus, et ipsis animabus hominum, quod majorem locum minor culpa promeruerit, qua impudentia conentur Ecclesiae Christi persuadere, non video. Melius itaque credimus, Deum non peccatis rationalium spirituum adductum esse ad fabricam mundi, ne illa sequantur absurda, quod duos soles, vel tres, vel quatuor, vel quotquotlibet habere nobis esset necesse, si plurimum spirituum per liberum arbitrium tanta culpa praecederet, quanta illos in similibus corporum coelestium globis oporteret includi: sed factum esse mundum Dei bonitate, magnum, bonum, a summo et non facto bono; in quo fierent omnia bona valde secundum naturam, et aliis alia meliora, a summis creaturis usque ad infima distinctis gradibus ordinata, ut eo modo essent omnia, dum non essent sola potiora, et haberent ejus numeri terminum, quem constituendum apud se vidit omnium naturarum creaturarum conditor Deus, qui ea non facta didicit, sed noverat esse facienda. Unde illud quod aiunt, in ejus sapientia jam fuisse facta omnia, antequam in istas formas et modos proprios proferrentur, atque in suis ordinibus apparerent, non sobrie dicitur. Facta enim quando essent, antequam facta essent? Sed in Dei sapientia omnium faciendarum rerum rationes esse potuerunt, non tamen factae. Omnia per ipsam facta sunt, non et ipsa facta est: quia et ipsa est Verbum de quo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Noverat ergo Deus omnia quae fecit antequam faceret. Non enim possumus eum dicere ignorata fecisse, et ea non nisi facta didicisse; nescisse quid faceret, sed scisse quod fecit. Hoc enim si de aliquo artifice homine diceremus, insipientissime saperemus. Noverat ergo ea facienda, non facta: noverat ut faceret, non quia fecerat. Proinde quamvis jam nota essent, quia nisi a sciente non fierent; non tamen facta esse coeperunt quae ut fierent sciebantur, nisi post fierent, quae ut recte fierent sciebantur antequam fierent.

10. Cum autem veritas, quae neque opinatur incognita, nec aliquem fallit, purgationem nostram, imo vero et perfectionem etiam post resurrectionem corporum spiritualium usque ad Angelorum aequalitatem promittat futuram (Luc. XX, 36); quomodo dicuntur ipsi sancti Angeli, quibus purgatissimi aequales erimus, adhuc a peccatis suis esse purgandi? Et cum coelum novum et terram novam polliceatur Deus [PL42.675] habitaculum sanctorum atque ab omni labe hujus saeculi purgatorum (Isai. LXVI, 22), qua tandem affirmatur audacia, non futurum fuisse mundum, id est, coelum et terram, nisi propter necessitatem purgandorum spirituum rationalium, qui vel in coelo vel in terra non essent nisi pro meritis peccatorum? Quid ergo purgatis opus est coelo novo et terra nova, si purgati ad hoc restituuntur, ut sint quemadmodum fuerunt ante coelum et terram sine coelo et terra? Quod si omnino verum esset, nos usque ad illud quod promittit Scriptura spem nostram tendere deberemus. Et si inde essemus in aliquid melius transferendi, multo rationabilius hoc tunc jam ibi positi disceremus, quam nunc non solum temere crederemus, verum etiam impudenter docere conaremur. Quid est autem absurdius, quam dicere, Coelum et terra non essent, nisi necessaria esset mundi structura purgandis; cum alterum coelum et alteram terram promittat Scriptura purgatis?

11. Porro de sole et luna caeterisque sideribus, quod coelestia sint corpora videmus; quod animata sint non videmus. De divinis hoc Libris legatur, et credimus. Nam testimonium ex Apostoli Epistola quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus intelligi potest; quoniam in unoquoque homine est omnis creatura, non universaliter sicut est coelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia et rationalis in illo est, quam vel probantur habere Angeli, vel creduntur; et, ut ita dicam, sensualis, qua et bestiae non carent: utuntur enim et sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et vitanda contraria: et vitalis privata sensu, qualis adverti in arboribus potest; nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa, et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. Jam vero ipsa corporalis creatura evidentius apparet in nobis, quae licet ex terra facta atque formata sit, insunt tamen illi ex omnibus hujus corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem valetudinis. Nam et calore membra vegetantur, qui est ab igne, cujus etiam lux per oculos emicat; et aere venarum discursus, quas arterias vocant, atque spiramenta pulmonis implentur; et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent, vitamque absumeret siccitas. Nam et ipse sanguis humido lapsu alias venas replens, quasi rivis et fluminibus per cuncta diffunditur. Ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci: ac sic omnis creatura in eo congemiscit et dolet, revelationem filiorum Dei exspectans (Rom. VIII, 22, 23); quae per corporis etiam resurrectionem, etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et in singulis omnis est. Et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum Litterarum intelligi: non tamen ex eisdem verbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis servitute [PL42.676] liberentur.

CAPUT IX

12. Sane quoniam dixi, De divinis Libris legatur, et credimus; ne te forsitan fallat quod de libro sancti Job proferre assolent qui haec asserunt, ubi scriptum est: Quomodo erit homo justus coram Domino, vel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecipit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum; quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 4-6)? Hinc enim volunt intelligi, et rationalem spiritum habere stellas, et mundas non esse a peccato: sed ideo in coelis esse, quia majorem vel meliorem locum minor culpa promeruit. Non pro auctoritate divina istam sententiam recipiendam esse existimo: non enim eam ipse Job enuntiavit, cui singulare quodam modo testimonium divinitus perhibetur, quod non peccaverit labiis suis ante Dominum (Id. I, 22); sed unus ex ejus amicis, qui dicti sunt consolatores malorum omnes (Id. XVI, 2), et divina sententia reprobati sunt. Sicut autem in Evangelio, quamvis verum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt vera esse creduntur; quoniam multa a Judaeis falsa et impia dicta esse verax Evangelii Scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est; ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes, cogamur fateri, quod absit, vera et justa fuisse, quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid adversus Deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur (Id. II, 9). Quod non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati, et ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt: sed quia non omnia quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Job nihil verum dixerunt, potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere: sed quando inquirentes, probari nobis aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in Evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Judaeis Domino Christo, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes (Joan. VIII, 48)? Quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est charior: emissam tamen esse a Judaeis dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec Evangelistae derogamus fidem scribenti, et Judaei vocem blasphemantis exsecramur. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tanquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. Neque enim, quia ille cujus caeci nati oculos Dominus aperuerat, ait, Scimus quia peccatores Deus non exaudit (Id. IX, 31), ideo istam [PL42.677] sententiam pro evangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in Evangelio verbis Domini resistamus, qui eum qui dixit, Domine, propitius esto mihi peccatori, magis justificatum descendisse de templo, quam Pharisaeum justitias suas commemorantem atque jactantem, divina voce firmavit (Luc. XVIII, 10-14). Nec succenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tyrocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat nesciebat, minus circumspectam protulisse sententiam, quia peccatores Deus non exaudit: cum ipsi Apostoli, prae caeteris electi et Domini lateribus cohaerentes ejusque ore pendentes, multa reperiantur improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit (Matth. XVI, 23).

CAPUT X

13. Quanquam in comparatione justitiae Dei, si nec sancti in coelis Angeli justi esse dicantur, non mihi videtur importuna sententia: non quia ut hoc essent, a justitia lapsi sunt; sed quia facti sunt, et Deus non sunt, tantumque spiritualis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. Ibi enim summa justitia, ubi summa sapientia: et hoc Deus est, de quo dictum est, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27). Sed alia quaestio est, quantum justitiae ipsius capiant Angeli, quantumque non capiant. Cujus enim participatione justi sunt, ejus comparatione nec justi sunt.

CAPUT XI

14. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio; alia de sideribus et sole et luna, utrum vel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidisque: quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus, quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. Imo vero ne praecipiti [PL42.678] suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22): ut magis in istis temeraria praesumptio, quam cauta ignoratio culpanda videatur. Certe ait Apostolus, Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16). Et esse itaque Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates in coelestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid indubitata fide teneo: sed, quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut inobedientia, si Domini praecepta neglexero; et ideo puto Spiritu Dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non plene exposita, sed raptim tacta atque perstricta; ut si cui forte tali quales nos sumus, per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos, per quos nobis canonicarum Scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. Quantum enim quisque sciendo profecerit, tanto se infra illas Litteras inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda constituit. Non itaque opus est plus sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Docebunt te ista fortasse doctiores, si ad illos afferas tantam discendi scientiam, quantam sciendi habes curam; ne incognita pro cognitis opineris; ne non credenda credas, vel credenda non credas. Imo docebit ille unus Magister et verus, sive per illos, sive quibus modis voluerit, qui te pro sua Ecclesia laborantem intus inspicit, ubi et hoc in te contulit: ipse reserabit latius veritatem, qui pulsantem pervidet, quam donare dignatus est, charitatem.

AUGUSTINI SCRIPTIONES ALIAE ADVERSUS PRISCILLIANISTAS HAE SUNT:

IN TOMO II,

IN TOMO VI,

CONTRA SERMONEM ARIANORUM

Sermo Arianorum,

Ubi numeri propterea sunt locis singulis annotati, ut cum responsio legi coeperit, qui voluerit attendat, utrum cuique loco apte diligenterque responsum sit; quia eosdem numeros habet etiam ipsa responsio, per quos cui loco respondeatur appareat.

[PL42.677] 1. Dominus noster Jesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius creationis.

[PL42.678] 2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.

[PL42.679] 3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecit.

4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem; ipse voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42).

5. Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6): ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo et pretiosus vir (Prov. XX, 6, sec. LXX). Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.

6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere (Galat. IV, 4). Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23), voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum (Id IV, 43); et, Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar (Joan. XII, 49). Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39). Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).

7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte ejus non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ejus. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit [PL42.680] injuriam; ita et qui carnem ejus crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.

8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.

9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Is qui voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15). Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto Patris judicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit: item, Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. V, 22, 30). Unde et in judicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Ergo justus judex est Filius: judicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei justi judicis est dignitas.

10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus sanctus per Filium est factus.

11. Filius Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat.

12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam revelare: primum et praecipuum est opus Spiritus sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare.

13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.

14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.

15. Filius minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii.

16. Filius jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio.

17. Filius subditus est Patri: Spiritus sanctus subditus est Filio.

18. Filius, quae jubet Pater, haec operatur: Spiritus sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur.

19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium: ipso Filio dicente, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi (Joan. XVII, 4): et de Spiritu sancto ait, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et [PL42.681] annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14).

20. Filius a se non potest facere quidquam (Id. V, 19), sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis (Id. XVI, 13).

21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.

22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et vera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et virtutis Filii manifestatio est Spiritus.

23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis.

24. Pater major est Filio suo: Filius incomparabiliter major et melior est Spiritu.

25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est Spiritui.

26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.

27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium: Pater vero solus nullum adorat, quia nec majorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus est, Patre volente.

28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu sancto adoratur Filius.

29. Per Filium glorificatur Pater.

30. Spiritus sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.

31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione: [PL42.682] sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.

32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, majorem et eum qui majorem confitetur, eum qui ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens, Sicut docuit me Pater, sic loquor (Joan. VIII, 28): similem et imitatorem et eum cujus est similis et imitator; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit, eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.

33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum nunquam praescivit, quia ingenitus est, et nunquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno major et bono melior est manifestatus.

34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subjectione esse locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliavit, ipsa humilitas ejus obedientiam ostendit: ipsa vero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subjectum declarat, sicuti ait Apostolus, Humiliavit se, obediens factus Patri usque ad mortem (Philipp. II, 8). Et ipsa humilitas ejus, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat majorem et meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII, 29). Semel enim ante omnia saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et si veritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit: Nolite vobis vocare magistros super terram, unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, [PL42.683] ostendamus illis majora et firmiora esse illa testimonia, quae de subjectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subjectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare jussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34), et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16)? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi Tuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret subjectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia fuerint subjecta (I Cor. XV, 28): quia [PL42.684] modo natura quidem omnia sunt subjecta, ut creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subjecta videmus: tunc vero in die judicii, quando in nomine Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris (Philipp. II, 10, 11), omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subjecta: et ipse post omnium sibi subjectionem in ea subjectione et charitate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subjectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 17): ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum ejus Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 670-684 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22