93. Habebat ergo lacrymas Petrus, pio quas fundebat [PL15.1827B] affectu: non habebat proditor fletus quibus culpam ablueret, sed tormenta conscientiae quibus sacrilegium fateretur; ut dum suo reus judicio damnatur, et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas Domini, qui se ipse nollet ulcisci, et divinitas probaretur, qui conscientiam mentis invisibili potestate interrogaret.

94. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 5). Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere. Et quamvis ille non absolvitur, Judaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant jura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum [PL15.1827C] dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.). Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio jus solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.

95. Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7); dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Jerem. XXXII, 44), et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur. Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38): figulus autem, ille qui [PL15.1827D] nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7), formandi per naturam, reformandi per gratiam [PL15.1828A] habens pro suo arbitrio potestatem. Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.

96. Pretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis. Ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; venit enim ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): in quo juxta ut opus auctoris, et jus est. Venit ergo ut consepultos per baptismum, et commortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reservaret. Sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, 1525 non omnes reservat: et si communis habitatio; tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici Dei, sed fuerunt [PL15.1828B] in lege peregrini. Qui sunt isti nisi de quibus dicitur: Memores estote quod aliquando vos gentes, qui eratis in carne alienati a conversatione Israel, et peregrini promissionis Testamentorum (Ephes. II, 11 et 12)? Sed hi nunc jam non sunt advenae atque peregrini; quoniam cives sanctorum esse fidei jure meruerunt.

97. Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter injuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11): et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci. Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat [PL15.1828C] omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur. Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit judicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos judices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi.

98. Cur autem Dominus tacuerit, ipse praemisit, dicens: Si vobis dixero, non credetis mihi: si vos interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67 et 68). Illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare, quam dicere; ut condemnandi causam habere non possent, qui quod objiciunt, hoc fatentur.

99. (Vers. 8.) Herode autem cupiente aliqua mirabilia ejus videre, ipse tacuit et nihil fecit; quia [PL15.1828D] nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Et fortasse typice in Herode omnes impii significantur: qui si Legi non [PL15.1829A] crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.

100. (Vers. 11.) Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. Et si uterque reum non pronuntiant; alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. Lavit quidem manus Pilatus (Matth. XXVII, 24), sed facta non diluit; judex enim nec invidiae cedere debuit, nec timori; ut sanguinem innocentis addiceret. Monebat uxor (Ibid, 19): lucebat in nocte gratia: divinitas eminebat; nec sic a sacrilega sententia temperavit.

101. Similiter in hoc typum omnium judicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. Tolerabiliores tamen gentiles esse quam Judaeos conjuncta Pilato persona [PL15.1829B] demonstrat: et magis eos divinis ad fidem operibus admoneri. Quales autem illi qui Dominum majestatis crucifixerunt?

1526 102. (Vers. 18.) Nec immerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barrabas enim patris filius Latine dicitur: illi ergo quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), vero Dei Filio filium patris sui Antichristum praelaturi esse produntur.

(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.

103. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod [PL15.1829C] agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet. In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Jesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Judaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.

104. Chlamidem autem coccineam induitur a militibus, et purpuream tunicam (Matth. XXVII, 27): in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia: quod caro ejus fusum toto orbe [PL15.1830A] terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis, et passio regnum paritura de nobis.

105. Corona quoque de spinis capiti ejus annexa (Ibid., 29), quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur. Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4), a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret. Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Judaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur. Illis defuerunt [PL15.1830B] boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur.

106. Arundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu ejus (Matth. XXVII, 29); ut fragilitas humana jam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput ejus percutit (Marc. XV, 19), ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit.

1527 107. (Vers. 26.) Sed jam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et [PL15.1830C] Christus in homine, et homo portavit in Christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Judaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, juxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)?

108. Pulchre ascensurus crucem regalia vestimenta [PL15.1831A] deposuit; ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem: etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi Deum cruci esse suffixum. Sed milites non Judaei sciunt quo tempore, qualia vestimenta Christo conveniant. Judicio quasi victor assistit: ad passionem tamquam reus, humilis venit.

109. Nunc quoniam tropaeum jam vidimus, currum suum triumphator ascendat: nec arborum truncis, aut quadrijugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali suspendat captiva de saeculo spolia. Non hic revinctis post tergum brachiis gentes, nec excisarum urbium imagines cernimus, oppidorumque captorum simulacra, aut submissa captorum regum colla miramur, quales humanorum [PL15.1831B] solent species esse triumphorum; nec victoriae terminos regionis fine distinctos: sed ovantes populos nationum, quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis affectibus adorantes, voluntariis urbes studiis deditas, et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed devotio coloraverit fidei: arma, victoriarumque jura toto orbe currentia, captivum principem mundi, et spiritualia nequitiae quae sunt in coelestibus, obedientia vocis humanae imperio, subditas dominationes variarumque virtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. Fulget castitas, fides splendet, et induta mortis exuviis devotio fortitudinis jam resurgit. Unus Dei triumphus fecit omnes prope jam homines triumphare, crux Domini.

[PL15.1831C] 110. Refert ergo considerare qualis ascendit. Nudum video: talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat; ut saeculi adjumenta non quaerat. Victus est Adam qui vestimenta quaesivit: vicit ille qui tegumenta deposuit. Et talis ascendit quales nos auctore Deo, natura formavit: talis in 1528 paradiso primus homo habitavit, talis ad paradisum homo secundus intravit. Et ut non sibi soli, sed omnibus vinceret, manus extendit, quo omnia traheret ad se; ut nodo mortis exuta, jugo fidei suspensa, coelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.

111. (Vers. 38.) Scribitur etiam titulus: solet praecedere [PL15.1831D] pompa victores; at vero currum Domini [PL15.1832A] triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. Solet etiam titulus subjugatarum gentium numerum designare. Sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis devictarum, pereuntium contumeliosa captivitas nationum: hic redemptarum gentium vernat gratia: digni tanto triumpho jugales, ut coelum, terra, maria, inferna a corruptela mutentur ad gratiam.

112. Scribitur autem titulus, et super crucem ponitur, non infra crucem; quia principium super humeros ejus. Principium autem quid est, nisi sempiterna virtus ejus, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus quis esset, respondit: Principium, qui et loquor vobis. Legamus hunc titulum:

Jesus, inquit, Nazarenus rex Judaeorum.

[PL15.1832B] 113. Merito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Jesus, super crucem tamen regis majestate radiabat. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso. Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Job qui sedebat in stercore. Non [PL15.1832C] mediocris ergo titulus.

114. Ipse autem crucis locus, vel in medio, ut conspicuus omnibus: vel supra Adae, ut Hebraei disputant, sepulturam. Congruebat quippe ut ibi vitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.

115. Dividuntur vestimenta, aliis aliud sorte defertur; Dei enim spiritus non humana opinione comprehenditur, sed quasi quodam eventu inopinatus illabitur. Et fortasse milites isti quatuor Evangelistarum habebant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. Lego titulum regis Judaeorum, [PL15.1832D] cum lego: Regnum meum 1529 non est de hoc [PL15.1833A] mundo (Joan. XVIII, 36). Lego causam Christi super caput ejus scriptam, cum Lego: Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); caput enim Christi Deus est.

116. Isti ergo servabant Jesum et hodie servant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Judaeorum. Mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. Noluit descendere sibi, ut moreretur mihi. Nobis ergo jam Christus servatur: propter nos dividuntur vestimenta ejus. Non possunt singuli habere omnia, et ideo super tunicam sors agitatur; quia non pro hominis voluntate divisio fit Spiritus sancti. Divisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est Spiritus, dividens singulis prout vult.

117. Intuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes [PL15.1833B] ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28): penes Joannem vestem purpuream (Joan. XIX, 2): penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17): penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11); hac enim sola pro sua fuit portione contentus. Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas.

118. Mystice itaque istae quatuor partes, non partes vestium, sed qualitates mihi videntur esse virtutum. Alius enim de regno sublimius scripsit: alius de hominis institutione diffusius: Lucas nitorem sibi sacerdotalis vestis elegit: Marcus vero verborum textum non desideravit: denique Joannes quasi quasdam intexit sententias, quibus vestiat [PL15.1833C] fidem nostram. Nonne tibi videtur intextum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3)? At vero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus, sine ulla intextione verborum: Initium, inquit Evangelii Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1).

119. Ergo vestimenta divisa sunt Christi, vel gesta, vel gratia; quia tunica non potuit dividi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro jure communis est omnium; quod enim non dividitur, singulis manet integrum.

120. Et bene Desuper texta; sic enim texitur fides Christi, ut de divinis ad humana descendat; ex eo quod ante saecula ex Deo natus, posteriori tempore [PL15.1833D] susceptionem carnis assumpserit. Significatur [PL15.1834A] igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.

(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.

121. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, 1530 et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur. Ille enim rogabat ut memor esset sui Dominus, cum venisset in regnum suum: Dominus autem ait illi: Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Matth. XXVII, 44). Vita est enim esse cum Christo; ideo ubi Christus, ibi vita, ibi regnum. Cito igitur ignoscit Dominus (Marc. XV, 32), quia cito ille convertitur.

122. (Vers. 39.) Unde et illud solvi videtur, quia alii duos conviciantes inducunt latrones, iste unum [PL15.1834B] conviciantem, et unum rogantem. Fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est. Nec mirum si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potuit etiam de uno pluraliter dicere, sicut illud est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2); solus enim Herodes rex, et princeps Pilatus in apostolorum Actibus conspirasse adversus Christum Petri voce produntur (Act. IV, 27). Sic et ad Hebraeos habes, in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt, et leonum molas obstruxerunt (Hebr. XI, 37); cum solus Elias melotidem habuisse, Esaias sectus esse (IV Reg. I, 8), Daniel a leonibus intactus mansisse doceatur (Dan. VI, 22).

123. (Vers. 40.) Quam exsecrabilis in facto iniquitas [PL15.1834C] Judaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemptorem! Bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Mystice autem latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo: quorum dissensio diversitatem pariter credentium signat. Denique unus a sinistris, alter a dextris erat (Joan. XIX, 30). Increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat.

124. Et acetum offerebant Judaei (Matth. XXVII, 48). Bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur; ut omnia cruci quae vitiata fuerant, figerentur. Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur (Ibid., 34); non quia fel, sed quia [PL15.1834D] admixtae vino amaritudines recusantur. Nam amaritudines [PL15.1835A] vitae nostrae pro corporis utique conditione suscepit. Denique ipse ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Sed sinceritati non debuit amaritudo misceri; ut ostenderetur sine amaritudine immortalitas resurgentium futura: quae quoniam immortalitas in vase coacuerat humano, separatur in Christo. Ergo acetum bibitur, hoc est, vitium corruptae per Adam immortalitatis aboletur in calamo; ut de corpore absorberetur humano. Nos quoque vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum: transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in Christo: transfundamus per poenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur.

125. Denique ubi acetum bibit: Consummata [PL15.1835B] 1531 sunt, inquit, omnia (Joan. XIX, 30); eo quod assumptae mortalitatis impletum esset omne mysterium, et exhaustis omnibus vitiis, immortalitatis sola laetitia remansisset. Et ideo ait:

(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.

126. Et bene commendatur spiritus, qui reservatur; quod enim commendatur, utique non amittitur. Bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. Unde et illic ait: O Timothee, bonum depositum custodi (II Tim. I, 14). Commendatur enim Patri spiritus; et ideo ait: Quoniam non derelinques in inferno animam meam (Psal. XV, 10). Vide autem magnum mysterium. Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum, nunc in Patris gremio sedet; [PL15.1835C] quia totum alius non capit Christum. Denique: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Commendatur ergo Patri spiritus. Sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur (Coloss. III, 11). Caro moritur, ut resurgat: spiritus Patri commendatur, ut coelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in coelo, quam terrena sequerentur.

(Ibid.) Et hoc dicto, tradidit spiritum.

127. Et bene tradidit, qui non invitus spiritum emisit. Denique Matthaeus ait: Emisit spiritum (Matth. XXVII, 50); quod enim emittitur, voluntarium est: quod amittitur, necessarium. Propterea addidit: [PL15.1835D] Magna voce. In quo vel professio gloriosa usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis (ergo [PL15.1836A] nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit voce magna profiteri), vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis. Sic enim habes: Clamavit Jesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit homo divinitatis separatione moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet; quia vita divinitas est.

128. (Vers. 44-47.) Jam quae sequuntur, ostendunt quia propter impietatem hominum finis saeculi sit futurus. Itaque significatur per Domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. Tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. Sol occidit sacrilegis, vel refugit; ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. Petrae scissae [PL15.1836B] sunt (Matth. XXVII, 51), ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam verbi vis peccatorum dura penetraret; quo facilius ex cavis petrarum illi venatores quos Hieremias praedixit (Jerem. XVI, 16), Domino venarentur. Monumentorum autem reseratio (Matth. XXVII, 52) quid aliud, nisi claustris mortis effractis, resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo civitatem, praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in coelo est, futurum perenne diversorium resurgentium? 1532 Etiam velum scinditur, quo vel duorum populorum divisio, vel mysteriorum Synagogae profanatio declaratur. Scinditur ergo velum vetus; ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae [PL15.1836C] velamen aufertur; ut religionis interna mysteria, revelato mentis cernamus obtutu. Denique jam etiam centurio Dei Filium quem crucifixerat, confitetur. O duriora saxis pectora Judaeorum! Finduntur petrae, sed horum corda obdurantur. Judex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Judaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso.

129. (Vers. 49.) Stabant autem et mulieres haec videntes: stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. Sed et Dominus pendens in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem commendabat affectu. Quod non otiose Joannes pluribus prosecutus est (Joan. XIX, 25); alii enim mundum [PL15.1836D] descripsere concussum, coelum tenebris obductum, refugisse solem. Addiderunt Matthaeus et [PL15.1837A] Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: Deus, Deus meus, respice in me (Matth. XXVII, 46): quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? ut ad crucem Christi susceptionem pervenisse crederemus conditionis humanae. Lucas autem competere evidenter asseruit latroni veniam sacerdotali intercessione donatam, et Judaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam (Luc. XXIII, 45).

130. Joannes ergo, qui plenius divina penetravit mysteria, non immerito laboravit, ut quae Deum generaverat, mansisse eam virginem declaret. Solus ergo me docet, quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus appellaverit matrem (Joan. XIX, 26), pluris putans quod victor suppliciorum atque poenarum, victor diaboli, pietatis officia [PL15.1837B] dividebat, quam quod regnum coeleste donabat. Nam si religiosum est quod latroni venia donatur a Domino, multo religiosius quod mater honoratur, a Filio.

131. Nec praeposterum judicetur, quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim venerat salvos facere peccatores, non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute peccatoris implevit. Denique ipse ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Quia non venerat vocare justos, sed peccatores. Sed ibi pro loco; hic et in cruce non immemor matris, appellat eam dicens: Ecce filius tuus; et Joanni: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et 27). Testabatur de cruce Christus, et testamentum ejus signabat Joannes, dignus tanto testatore [PL15.1837C] testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae: quod non atramento scribitur, sed Spiritu Dei vivi: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 3).

132. Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis ante crucem 1533 stabat, et piis spectabat oculis Filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. Aut fortasse quia cognoverat per Filii mortem mundi redemptionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid additurum. Sed Jesus non egebat adjutore ad omnium redemptionem, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Suscepit quidem matris affectum, sed non quaesivit hominis auxilium. [PL15.1837D] Habemus igitur pietatis magistrum: docet lectio [PL15.1838A] quid maternus debeat affectus imitari, quid sequi reverentia filiorum; ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius sollicitudo materna quam suae mortis moestitia sit dolori.

133. Quo loco uberrimum testimonium Mariae virginitatis adhibetur. Neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6); sed quae propter mysterium conjugium praetexuit, completis mysteriis jam conjugio non egebat. Aut si moralia sequimur, in moerore castitas imperatur.

134. Mysticum tamen est quod commendatur Joanni inter caeteros juniori: quod non otiosis auribus debemus accipere. Periculosa est enim mulieribus copula adolescentis, et species juventutis; ne qua fortasse [PL15.1838B] curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens, Mariae speciem praetendat, non imitetur affectum, sicut vulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito, ut juniorem sequantur. Discat ergo Ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata, non usu, posteaquam peperit Verbum, et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam Dominici corporis seminavit, ex praecepto Dei societatem populi junioris elegit.

135. Quaero etiam cur ante mortem non inveniamus esse percussum, post mortem inveniamus (Joan. XIX, 34)? Nisi forte ut voluntarius exitus ejus magis quam necessarius fuisse doceatur, et ordinem mysticum noverimus; quia non ante altaris sacramenta, [PL15.1838C] quam baptismum: sed baptismum ante, sic poculum. Deinde ut advertamus quia licet corporis ejus fuerit natura mortalis, licet qualitas similis; dissimilis tamen gratia. Nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit: ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto, omnium vita manabat. Aqua enim et sanguis exivit (Ibid.): illa quae diluat, iste qui redimat. Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur.

136. (Vers. 50.) Quid sibi etiam vult, quod non apostoli, sed Joseph et Nicodemus Christum sepeliunt? Unus justus et constans, alter in quo dolus non erat (Joan. XIX, 38 et 39); talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. Obstruitur 1534 igitur tergiversandi locus, et domestico [PL15.1838D] Judaei testimonio revincuntur; nam si apostoli [PL15.1839A] sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem sepultum raptum esse dixerunt.

137. Justus autem Christi corpus operit sindone, innocens ungit unguento (Joan. XIX, 40); namque haec non otiose distincta reperimus; quia justitia vestit Ecclesiam, innocentia gratiam subministrat. Vesti ergo et tu Domini corpus gloria sua, ut et ipse sis justus: etsi mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae. Unge illud myrrha et aloe, ut bonus odor Christi sis. Bonum linteum misit Joseph ille vir justus, et fortasse illud quod Petrus vidit e coelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et voluerum, ad similitudinem gentium figurata (Act. X, 11). Mystico igitur unguento illo pistico consepelitur Ecclesia, quae diversitatem populorum [PL15.1839B] fidei suae communione sociavit.

138. De hoc Joseph in Joanne solo invenio quod occultus venerit ad Pilatum propter metum Judaeorum (Joan. XIX, 38). Quomodo justus latebram periculi timore quaesivit? Ego autem puto quod ideo occulte petierit ut corpus impetraret, non ut periculum caveret. Et tamen quid mirum si occultabatur justus, quando occultabantur et apostoli justorum magistri? Veni et tu: vel sero, vel nocte, vel quacumque hora veneris, invenis Jesum ad suscipiendum paratum, nec minorem serius venientibus mercedem pia largitate solventem; nam et qui sexta hora venit, non est mercede fraudatus: et qui undecima, plenitudinem mercedis accepit (Matth. XX, 4 et seq.). Sed etiam Nicodemus nocte venit (Joan. III, 2). Nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. Denique resurrexit Christus, et [PL15.1839C] justus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12).

139. Hunc Joseph justum Lucas dixit (Luc. XXIII, 50), Matthaeus divitem (Matth. XXVII, 57). Et merito dives hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim divitem, nescivit fidei paupertatem. Dives est ergo qui justus est. Justus igitur sindone involvit (Joan. XIX, 39): Israelita vero et diversos miscet virtutum odores, et aloes mittit quasi libras centum, hoc est, perfectae fidei quantitatem. Et ligaverunt corpus Jesu juxta consuetudinem spiritalium Judaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis. Et posuerunt in horto (Ibid., 41), cui frequenter Ecclesia comparatur, quae diversorum habeat poma meritorum, floresque virtutum.

[PL15.1839D] 140. Nec otiose alius monumentum novum dixit, alius monumentum Joseph (Ibid. et Matth. XXVII, 60). Non habebat igitur Christus tumulum suum; etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis: [PL15.1840A] victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communio tumulo et Deo? Denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi (Eccles. VI, 3). Specialis igitur praeter communem 1535 omnium mortem mors Christi est: et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio Domini, sed similitudo erat cum differentia. Natus est ex Virgine, similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. Curabat aegros, sed imperabat. Aqua Joannes baptizabat, hic spiritu (Luc. III, 16). Et mors ergo Christi communis secundum naturam corporis, specialis secundum virtutem.

141. (Vers. 53.) Quis autem est Joseph, cujus in tumulo ponitur? Utique ille justus. Bene ergo Christus [PL15.1840B] monumento creditur justi; ut habeat filius hominis ubi caput suum reclinet, et justitiae habitatione requiescat. Bene autem novo, secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur: mystice vere quid possumus intelligere, nisi forte quia legimus: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11)? Ergo sepulcrum patens est guttur hominis, in quo perfidia lethalis et mortua verba conduntur, quod per vetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et solvitur. Est ergo e contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili verbo justus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus virtus Christi.

142. Cui pulcherrime lapis admotus est (Matth. XXVII, 60), ne pateret; quicumque enim in se bene [PL15.1840C] humaverit Christum, diligenter custodiat; ne eum perdat, neve perfidiae sit ingressus. Vides enim quia Petrus et Joannes priores intrare meruerunt. Denique Joannes ipse non antequam crederet, introivit (Joan. XX, 6 et 8).

143. Et bene in petra excisum dicitur (Matth. XXVII, 60), hoc est in fidei firmamento, de qua veri Israelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. Sepelierunt autem Christum justus, et qui Deum vidit; non enim sepeliunt Christum, nisi qui Deum credunt.

144. (Vers. 55.) Denique non omnes possunt sepelire Christum: quamvis religiosae mulieres a longe stant: sed quia religiosae, locum diligenter observant; ut unguenta afferant, et superfundant. Sollicitae [PL15.1840D] tamen et a monumento posteriores recedunt, et ad monumentum priores revertuntur: etsi deest constantia, non deest diligentia. Sexus nutat, devotio calet.

[PL15.1841A] 145. Denique resurrectionis tempore praesto sunt, et cum viri fugarentur, solae tamen ab angelo non timeant admonentur (Joan. II, 1 et 2). Petrum evocant studio priores, sed posteriores fiducia. Denique ille sine metu advenit, et constanter qui posterior venerat, primus ingreditur, quasi qui claves regni ut aliis aperiret, acceperat.

146. Terrae motus autem (Matth. XXVIII, 2) fidelibus resurrectio est, impiis metus: his, quia pigrum corpus 1536 mortis sopore se commovet: illis, quia tremore corporis et terrena mobilitate turbati, a resurrectionis fide et credulitate desciscunt.

(CAP. XXIV. --- Vers. 1-4.) Mane autem sabbati venerunt valde tempore ad monumentum.

147. Magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; [PL15.1841B] nam etsi non videntur evangelistae dixisse contraria, tamen diversa dixerunt. Siquidem hic: Mane valde tempore; Marcus, Valde mane (Marc. XVI, 1); Matthaeus, Vespere sabbati (Matth. XXVIII, 1); Joannes, Prima sabbati cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1), mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Deinde hic duos viros, Marcus unum juvenem in albis sedentem (Marc. XVI, 5), Matthaeus unum angelum (Matth. XXVIII, 2), Joannes duos angelos in albis sedentes (Joan. XX, 12) visos esse memoraverunt. Postremo quod vix enodabile videatur, Joannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17): Matthaeus occurrisse Dominum scripsit Mariae Magdalenae, et alteri Mariae, et illas accessisse, et tenuisse pedes [PL15.1841C] ejus, et adorasse evidentissima descriptione digessit (Matth. XXVIII, 9).

148. Quomodo ergo solvendum, nisi quatuor evangelistas de diversis quatuor putes dixisse temporibus; ut et personas alias mulierum, et alias conjicias visiones? Denique aliae cum unguento prima sabbati veniunt: aliae sine unguento, vespere sabbati. Istarum nomen exprimitur, illae de Galilaea secutae Dominum designantur.

149. Quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suavia forte praesumpta sunt; aestimate jam nos complendi sermonis vela submittere, quoniam ad portum venimus: et navis quae cursu concito maria transmearit, ubi littori coeperit appropinquare, latentia cautium cursu perstringit [PL15.1841D] infracto. Ergo ne tamquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca lentandum iter quam praecipitandum arbitror; quo minus rimosa nobis patescat oratio.

[PL15.1842A] 150. Primum igitur illud spectandum est, quod scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII, 1), resurrexisse Dominum. Sic enim habes: quia Vespere sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Non enim die sabbati (nam siluerunt sabbato secundum mandatum) (Luc. XXIII, 56); sed post sabbati diem, nocte utique resurrexit. Denique quae mane venerunt, licet valde tempore, tamen jam Dominum resurrexisse cognoverunt.

151. Sic igitur temperandum est, ut neque mane Dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur. Nam quomodo triduum compleretur? non ergo vesperascente die, sed [PL15.1842B] noctis vespere resurrexit. 1537 Denique Graecus sero dixit, hoc est, ὀψέ. Sero autem et horam signat in occasu dici, et cujusque rei significat tarditatem; quomodo si dicas: Sero mihi suggestum est, id est, tarde. Sero venit, id est, post praestitutum tempus advenit: et licet mane sequenti die venerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est. Est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: Sero ad lucubrandum surrexit, id est, non vespertino tempore, sed profunda nocte surrexit.

152. Unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, jam utique custodibus quiescentibus: et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu venit somno excitis. Postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum [PL15.1842C] esse confirmant, dicentes custodibus: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13). Ex tempore enim quod a custodibus compererunt, argumentum fraudis arripiunt. Nam Joannes mane, cum adhuc tenebrae essent. Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum venisse significat, et tamen ignaram factae resurrectionis inducit (Joan. XX, 2); nam utique si advesperascente die, facta esset, statim potuit innotescere.

153. Mane est, et adhuc Petrus nescit, nescit Joannes. Numquid patiebatur Dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad quos statim angelus, statim Dominus gestae rei nuntias mulieres destinavit? Et ut scias nocte factum, mulieres aliae nesciunt, aliae sciunt: sciunt quae observaverunt [PL15.1842D] noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. Nescit una Maria Magdalene, secundum Joannem (Joan. XX, 15): scit altera Maria Magdalene, secundum Matthaeum (Matth. XXVIII, 9); nam eadem et ante [PL15.1843A] scire, et postea nescire non potuit. Ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam Magdalenae, cum illud personae nomen sit, hoc locorum.

154. Denique alteram esse cognosce. Illa admittitur pedes Domini tenere: tangere Dominum ista prohibetur. Illa angelum videre meruit, haec primo quando venit, neminem vidit. Illa discipulis Dominum resurrexisse nuntiavit, ista raptum esse significat. Illa gaudet, haec plorat. Illi in gloria sua jam Christus occurrit, haec adhuc mortuum quaerit. Illa Dominum vidit et credidit, haec non potuit agnoscere cum videret. Illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio moestificabatur affectu.

155. Merito nimirum prohibetur tangere Dominum; non enim corporali tactu Christum, sed fide [PL15.1843B] tangimus: Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17); hoc est, nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris: et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi resurrectionem praedicent.

156. Sicut in principio mulier auctor culpae fuit, vir exsecutor erroris: ita nunc quae mortem viro prior gustaverat, resurrectionem prior vidit, culpae ordine, et remedio prior. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret: quae 1538 culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam, veterisque lapsus compensat aerumnam resurrectionis indicio. Per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris vita reparatur.

157. Sed quia constantia ad praedicandum necessaria, [PL15.1843C] inferior sexus ad exsequendum infirmior, viris evangelizandi mandatur officium. Nam sicut mulierum per Jesum non solum culpa solvitur, sed etiam multiplicatur gratia; ut pluribus suadeat, quae unum ante deceperat: ita et vir, qui temere ante crediderat, feneratum munus recuperare debuit; ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.

158. Sed advertamus verba mandati: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Quomodo non ascenderas, Domine Jesu? Quemadmodum aberas, qui in manus Patris commendaveras spiritum? Aut quando [PL15.1843D] abesse potes, qui semper in Patre es, cum Patre semper? Denique ipse dixisti: Si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet me (Psal. CXXXVIII, 8 et seq.). Aut quomodo ascendis, qui ubique semper es?

159. Descendisti quidem Filius hominis, nec Patri, cum descenderes, abfuisti: sed descendisti nobis; ut te oculis ac mentibus videremus, ut in te crederemus. Ergo et ascendisti nobis; ut et te sequeremur mentibus, quem oculis videre non possumus. [PL15.1844A] Ascendisti apostolis, quibus dixisti: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Denique Joannes ubi te quaereret, scivit. Apud Patrem quaesivit, et reperit, et ideo ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi, nos quoque docuit quemadmodum te sequamur, et ubi te reperire possimus, dicens: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Col. III, 1). Et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Ib., 2).

160. Ergo non supra terram, nec in terra, nec secundum carnem te quaerere debemus, si volumus invenire; nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum. Denique Stephanus non supra terram [PL15.1844B] quaesivit, qui stantem te ad dexteram Dei vidit: Maria autem quia quaerebat in terra, tangere non potuit (Joan. XXIX, 17). Stephanus tetigit, quia quaesivit in coelo; Stephanus inter Judaeos vidit absentem: Maria inter angelos non vidit praesentem. Sed quare non potuerit illa tangere, evangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te videret, nesciebat quia tu es; sic enim habes: Conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est (Ibid., 1). Merito tangere non potuit, quae videre non potuerat; nam qui videt tangit.

161. Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam Scriptura distinguit. Illa occurrit, ut 1539 Jesum videat, haec retrorsum convertitur: illa salutatur, haec redarguitur. Denique sic habes: Dicit [PL15.1844C] ei Jesus: Mulier (Joan. XX, 14). Quae non credit, mulier est, et adhuc corporei sexus appellatione signatur: nam quae credit, occurrit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, carens jam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico juventutis, multiloquio senectutis. Dicit ergo Jesus: Mulier, quid ploras (Ibid., 25)? Quasi dicat: Non lacrymas nudas Deus, sed fidem exigit. Bonae lacrymae, si Christum agnoscas. Quem quaeris (Ibid.)? inquit. Molimina enim Dominus sera condemnat. Sed bene addidit: Quem quaeris? Non quod iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat, ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. Adest Christus, quemadmodum quaeritur? Nescitur ergo qui quaeritur, quando non cognoscitur, cum videtur.

[PL15.1844D] 162. Denique Christum videbat, et hortulanum putabat; sic enim habes: Illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Ibid.). Etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica: etsi hortulanum putavit, tamen Dei Filium designavit: etsi adhuc non credit, tamen affectat ut credat; ipse enim corpus tulit, qui suscitavit. Ergo veniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis assumptum; doceri tamen gestit a Christo, ei fidem suam devota promittit; ut et [PL15.1845A] ipsa illud jam tollat e terris, et ad dexteram Dei quaerat.

163. Denique post haec verba non mulier, sed jam Maria vocatur (Joan. XX, 16); aliud est enim commune vulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. Et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur. Prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem divinitatis, sicut Paulus (Coloss. II, 9), acceperat; nondum evacuaverat lubricum saeculi, carnis ambiguum: nondum vitam vixerat Christi. Denique stat, non adorat Dominum, nec pedes tenet, sicut illa Maria: in qua utique non tam obsequium corporale, quam plenae fidei designatur affectus; quod Christum et hominem et Deum credat: Deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur [PL15.1845B] (Matth. XXVIII, 9).

164. Non igitur tangi Dominus fastidit a femina, cujus et Maria pedes unxit unguento (Luc. VII, 38): nec tactum dedignatur, sed profectum docet; quia non omnes Christum possunt tangere resurgentem, quem tetigerunt in hac vita et corpore commorantem. qui vult Christum tangere, sua membra mortificet, et resurrecturo similis induat viscera misericordiae, et non ambigat renuntiare terrenis.

165. Quid est igitur: Noli me tangere (Joan. XX, 17)? Noli manum adhibere majoribus: sed vade ad fratres meos, hoc est, ad perfectiores. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse 1540 meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50). Quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi [PL15.1845C] potest, fundatioribus hujus fidei praerogativa servatur: Mulieribus autem docere in Ecclesia non permitto, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35). Ad eos ergo mittitur, qui domestici sunt: et accepit praescripta mandata (I Tim. II, 12).

166. Nec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo Christum noluisse tangi, quia nondum receperat typum quem commendaverat Patri, quasi adhuc eum tangere non deberet.

167. Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Bene distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim communis nobis natura cum Christo, nisi conditionis humanae. Illi Pater generatione propria, nobis adoptione voluntaria: illi per naturam, nobis per gratiam: [PL15.1845D] illi Deus unitate mysterii, nobis potestate coelesti.

168. Dicit aliquis: Quomodo ergo Thomas cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum (Ibid., 27)? Sed ille non de resurrectione Domini, sed de resurrectionis videtur qualitate dubitasse; et tactu suo [PL15.1846A] debuit me docere, sicut docuit et Paulus: Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem, et hoc mortale induere immortalitatem (II Cor. XV, 53); ut incredulus credat, et cunctator dubitare non possit: facilius enim credimus quod videmus. Habuit autem admirandi causam Thomas, cum videret clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage, corpus insertum; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu: tangi facilis, difficilis aestimari.

169. (Vers. 37, 39.) Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum videre; et ideo Dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Non ergo per incorpoream [PL15.1846B] naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem impervia usu, clausa penetravit. Nam quod tangitur, corpus est: quod palpatur, corpus est: in corpore autem resurgemus: Seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 44); sed illud subtilius, hoc crassius utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum.

170. Nam quomodo non corpus, in quo manebant insignia vulnerum, vestigia cicatricum, quae Dominus palpanda obtulit? In quo non solum fidem firmat, sed etiam devotionem acuit; quod vulnera suscepta pro nobis coelo inferre maluit, abolere noluit; ut Deo Patri nostrae pretia libertatis ostenderet. Talem sibi Pater ad dexteram locat, tropaea nostrae salutis amplectens: tales illic martyres nobis cicatricis suae [PL15.1846C] corona monstrabit.

171. Et quoniam sermo huc usque noster evasit, consideremus qua gratia secundum Joannem crediderint apostoli, qui gavisi sunt (Joan. XX, 20): secundum 1541 Lucam quasi increduli redarguantur (Vers. 25): ibi Spiritum sanctum acceperint, hic sedere in civitate jubeantur, quoadusque induantur virtute ex alto (Vers. 49). Et videtur mihi ille quasi apostolus majora et altiora tetigisse, hic sequentia, et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille compendio, quia et de illo dubitari non potest, qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit (Joan. XIX, 35), et verum est testimonium ejus. Ab hoc quoque, qui evangelista esse meruit, vel negligentiae, vel mendacii suspicionem aequum est propulsari. [PL15.1846D] Et ideo verum utrumque putamus, non sententiarum varietate, nec personarum diversitate distinctum. Nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat: et si prima consideremus, contraria sunt: si sequentia, [PL15.1847A] certum est convenire. Ipsa igitur Scripturae verba consideremus.

172. (Vers. 35-37.) Sic ait Joannes: Et gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dicit ergo his iterum: Pax vobis, sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et cum hoc dixisset, insufflavit his et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur his; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 20, et seq.). Lucas autem dicit: Et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum autem haec loquuntur, ipse stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti aestimabant se spiritum videre. Et possent videri hic plures fuisse: sed quia et hic sero resurrectionis die (nam advesperascente jam die qui fuerant ingressi [PL15.1847B] manere cum Domino, ubi ille se repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando Dominus palpandum se obtulit) et secundum Joannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis, et vulnera obtulisse palpanda (Joan. XX, 19); ne quid ambiguitatis afferret, putavimus diligentius requirendum.

173. Videtur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleophae seorsum jam vespere demonstraverat: et quemadmodum isti duo, ita etiam videntur illi undecim ad confirmandos reliquos convenire potuisse. Denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam; et ideo aperuit eis sensum, ut intelligerent ea quae scripta sunt. Hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium [PL15.1847C] est. Quomodo enim soli Cephae visum dicerent, si ab omnibus erat visus? Sed sicut ex mulieribus Mariae, et alii Mariae Magdalenae; ita ex viris Petro visus est primo mane. Et Paulus sic ait: Tradidi enim vobis imprimis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae (I Cor. XV, 3 et seq.). Et ideo Marcus specialiter inducit juvenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres, quia surrexit Dominus (Marc. XVI, 5 et 7).

1542 174. Petrus ergo vidit solus Dominum; devotio enim parata semper et prompta credebat, et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere. Alibi cum Joanne, alibi solus, ubique tamen impiger currit, ubique aut solus, aut primus: non contentus [PL15.1847D] vidisse quae viderat, repetit intuenda, et quaerendi Domini amore succensus, non satiatur videndo. [PL15.1848A] Videt eum solus, videt cum undecim, videt cum septuaginta, videt et quando Thomas credidit, videt cum piscaretur: sed non vidisse contentus, impatiens desiderii, negligens captionis, immemor periculi, non tamen immemor reverentiae; ubi Dominum vidit in littore, veste se texit, serum aestimans si cum caeteris navigio perveniret. Sic cum in undis Dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit (Matth. XIV, 28): sic cum a Judaeis Dominus teneretur, adversum turbas gladium solus exeruit (Matth. XXVI, 51): sic et nunc cum Dominus stetisset in littore periculoso, compendio religiosum maturavit obsequium (Joan. XXI, 4).

175. Non est igitur dubium credidisse Petrum, et credidisse quia dilexit, dilexisse quia credidit. Unde [PL15.1848B] et contristatur quia et tertio interrogatur: Amas me (Ibid., 17)? Is enim interrogatur, de quo dubitatur. sed Dominus non dubitat, qui interrogat, non ut disceret, sed ut doceret quem elevandus in coelum, amoris sui nobis velut vicarium relinquebat. Sic enim habes: Simon Joannis, diligis me? Utique tu scis, Domine, quia amo te. Dicit ei Jesus: Pasce agnos meos (Ibid., 16). Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed jamdudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum. Quis est enim alius, qui de se hoc facile profiteri possit? Et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur; major enim omnibus charitas.

176. Illud quoque diligentius intuendum, cur cum Dominus dixerit: Diligis me? ille responderit: Tu [PL15.1848C] scis, Domine, quia amo te. In quo videtur mihi dilectio habere animi charitatem, amor quemdam aestum conceptum corporis ac mentis ardore, et Petrum opinor non solum animi, sed etiam corporis sui circa Dei cultum signare flagrantiam. Denique tertio Dominus non jam, Diligis me? sed, Amas me? interrogavit (Joan. XXI, 17): et jam non agnos, ut primo, quodam lacte vescendos, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere jubetur, perfectiores ut perfectior gubernaret.

177. Et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro jam revocare non posset a gloria passionis, corona decernitur: Cum esses, inquit, junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet [PL15.1848D] quo tu non vis (Ibid., 18). Bona senectus, non vitae longaevitate imbecilla ad usum, sed maturitate virtutis [PL15.1849A] ad martyrium praeparata: quae lasciviam 1543 corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat; caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit diversarum sibi invenit voluptatum (Galat. V, 17). Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, elegit: non voluptario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine quasi invita revocatur.

178. Ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium (Luc. XXII, 33), tamen ubi periculum advenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suavitate sui, coelestis usus muneris. Nam quis martyrium e nobis non eligeret, si libenter mori posset? [PL15.1849B] Ergo et Petrus videtur nolle, sed parat vincere. Et quid mirum si Petrus nolit, cum Dominus dicat: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39)? Denique post tentationem praesumptionis suae Petrus jam non audet voluntatis perseverantiam polliceri: sed quasi ad solatium sui, consortium quaerit alterius.

179. (Vers. 37, 45.) Tot igitur adducti virtutis exemplis Petrum credimus non potuisse dubitare. Joannem quoque credidisse manifestum est (Joan. XX, 8), cum Salvatorem videret: qui jam tunc credidit, posteaquam vacuum corporis vidit sepulcrum. Cur ergo Lucas inducit plures fuisse turbatos? Primo omnium, quia paucorum opinionem sententia majoris partis includit: deinde quia etsi Petrus de resurrectione [PL15.1849C] crediderat, turbari tamen potuit, cum videret quod se Dominus cum corpore in ea quae vestibulis obseratis, et constructis erant septa parietibus, improvisus infunderet. Lucas ergo historice singula prosecutus est: ille finem spectavit, hic seriem. Nam utique dicendo: Tunc aperuit illis sensum, ut intelliligerent ea quae scripta sunt, etiam ipse discipulos credidisse profitetur.

180. (Vers. 49.) Spiritum autem sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum esse promittit (Joan. XX, 22): vel iisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum: Alii enim datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, [PL15.1849D] alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8 et seq.). Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse videtur augustius: et ideo insufflatur a Christo, 1544 [PL15.1850A] ut credas Spiritum Christi, et credas de Deo Spiritum; Deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Denique ibi habes: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. loco cit.). At vero in Actibus apostolorum sic habes: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4).

181. Diversitas autem visionum, frequentiam famulantium significat angelorum (Matth. XXVIII, 2), juxta quod Dominus ipse promiserat dicens: Et videbitis angelos descendentes et ascendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51). Atque utinam cum Evangelii fine noster quoque sermo claudatur!

182. Cur secundum Matthaeum et Marcum mandat [PL15.1850B] discipulis: Praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32), ibi me videbitis (Marc. XVI, 7): secundum Lucam vero et Joannem etiam intra conclave obtulit se videndum (Vers. 36)? Et quidem quod se videndum frequenter obtulerit (Joan. XX, 19), et plusquam quingentis fratribus, et Petro, et Jacobo, etiam Apostolico probavimus testimonio (I Cor. XV, 6). Et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestaverit se vivere post passionem suam, in multis argumentis apparens his, et disputans de regno Dei (Act. I, 3). Ergo quia saepius et diversis apparuit, cum in Galilaea quando sit visus, nequaquam praescriptum ac definitum tempus Scriptura designaverit: in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit; timidiores intra conclavia revisuntur, [PL15.1850C] fortiores ad montem convenerunt.

183. Denique intra conclave, ostiis clausis, inducit Joannes discipulos congregatos propter metum Judaeorum (Joan. XX, 19): quos non undecim Lucas, sed plures scripsit fuisse (Vers. 33): istos autem Matthaeus undecim solos in Galilaea convenisse non siluit. Denique sic habes: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus, et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII, 16 et 17). Quibus docendi et baptizandi tribuit potestatem. Undecim quoque discumbentibus discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit (Marc. XVI, 7), quando similiter praedicandi his per totum orbem mandat officium.

184. Unde hoc convenientius arbitror, quod Dominus [PL15.1850D] quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea se viderent: sed illis metu intra conclave residentibus, primo se obtulisse, postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam petisse. Vel certe (hoc quoque diligentibus scriptoribus placuisse reperio) nihil obstat si dicamus pauciores intra conclave, in monte complures fuisse.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1827B-1850D (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22