RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI
Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [PL16.966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
1. »Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum: cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.
2. »Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium [PL16.966C] mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.
3. »Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes [PL16.967A] utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.
4. »Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.
5. »Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, [PL16.967B] oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.
6. »Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit [PL16.967C] ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes [PL16.968A] mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.
7. »Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?
8. »Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit [PL16.968B] impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.
[PL16.968C] 9. »Romam nunc putemus assistere, atque his [PL16.969A] vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis.
10. »Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed [PL16.969B] haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus.«
831 11. »Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.
12. »Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum [PL16.969C] damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.
13. »Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant [PL16.970A] sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam [PL16.970B] laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit.
14. »Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
[PL16.970C] 15. »Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris [PL16.971A] communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?
16. »Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis [PL16.971B] delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.
17. »Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.
[PL16.971C] 18. »Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse.«
EPISTOLA XVIII
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto
1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, [PL16.972B] quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.
2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11), est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum [PL16.972C] est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.
3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit.
4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834 requirens. Haec sacra, inquit, Annibalem [PL16.973A] a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Annibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?
5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur?
6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in [PL16.973B] Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.
7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, [PL16.973C] et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se [PL16.974A] non potest. Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum 835 barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?
8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus [PL16.974B] quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.
9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse [PL16.974C] non creditis. O honorifica pervicacia!
10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani [PL16.975A] imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.
11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.
836 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, [PL16.975B] qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.
12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur [PL16.975C] officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
[PL16.976A] 13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed [PL16.976B] gratiam comparavit.
14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia.
[PL16.976C] 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?
[PL16.977A] 16. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.
17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta [PL16.977B] exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis 838 miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?
18. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri [PL16.977C] nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere.
Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis [PL16.978A] causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?
20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios [PL16.978B] nobis reddidit terra proventus.
21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.
22. Postremus superest et maximus locus, utrum [PL16.978C] ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia [PL16.979A] sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?
23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat.
[PL16.979B] 24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.
25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.
26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.
27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta [PL16.979C] deponimus.
Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni [PL16.980A] est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum.
30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, [PL16.980B] et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?
31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. [PL16.980C] Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia [PL16.981A] senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si acquiescat, sacrilegium confiteri.
32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.
33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. [PL16.981B] Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.
34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices?
35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa [PL16.981C] miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit.
36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!
[PL16.982A] 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.
842 38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.
39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, [PL16.982B] ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.
EPISTOLA XIX
AMBROSIUS VIGILIO
1. Poposcisti a me institutionis tuae insignia, quoniam [PL16.983A] novus accitus es ad sacerdotium. Et quoniam te ipsum aedificasti, ut oportuit, qui dignus habitus es tanto munere; quomodo et alios aedifices, significandum videtur.
2. Primum omnium cognosce Ecclesiam Domini tibi commissam; ideoque vitandum semper, ne quid obrepat offensionis, et fiat velut commune corpus ejus gentilium admixtione. Unde Scriptura tibi dicit: Ne accipias uxorem de filiabus Chananaeorum, sed vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel, id est, domum sapientiae; et ejus tibi acquire copulam (Gen. XXVIII, 1, 2). Mesopotamia autem regio est in partibus Orientis, quae duobus maximis per ea locorum Euphrate 843 et Tigri fluminibus circumvenitur, quibus origo est in Armeniae locis. Influunt [PL16.983B] autem diverso meatu in mare Rubrum; et ideo Mesopotamiae nomine signatur figura Ecclesiae, quae maximis fluentorum prudentiae irriguis atque justitiae fecundat mentes fidelium, quibus sacri baptismatis, cujus typus praecessit in Rubro mari infundit gratiam, culpamque abluit. Doce ergo plebem, ut non ex alienigenis, sed ex domibus christianis conjugii quaeratur copula.
3. Nemo fraudet mercenarium mercede debita; quia et nos mercenarii sumus Dei nostri, et ab eo mercedem laboris nostri exspectamus (Levit. XIX, 13). Et tu quidem, o quicumque es negotiator, mercenario tuo mercedem pecuniariam negas, id est, vilem, caducam: tibi autem negabitur merces promissorum coelestium: Non fraudabis ergo, ut Lex [PL16.983C] dicit, mercenarium mercede sua (Deut. XXIV, 14).
4. Non dabis pecuniam tuam ad usuram; quoniam scriptum est quod is qui pecuniam suam non dedit ad usuram, habitabit in tabernaculo Dei (Ps. XIV, 5); nam ille supplantatur, qui usurarum captat [PL16.984A] emolumenta. Itaque vir christianus si habet, det pecuniam quasi non recepturus: aut certe sortem, quam dedit, recepturus. Habet in ea non mediocrem gratiae usuram. Alioquin decipere istud est, non subvenire. Quid enim durius, quam ut des pecuniam tuam non habenti, et ipse duplum exigas? Qui simplum non habuit unde solveret, quemadmodum duplum solvet?
5. Exemplo nobis sit Tobias, qui numquam requisivit pecuniam, quam dederat, nisi extremo vitae suae tempore (Tob. IV, 21); magis ne fraudaret haeredem, quam ut depositam pecuniam cogeret ac recuperaret. Populi saepe conciderunt fenore, et ea publici exitii causa exstitit. Unde nobis sacerdotibus id praecipue curae sit, ut ea vitia resecemus, [PL16.984B] quae in plurimos videntur serpere.
6. Hospitem doce voluntarium magis quam ex necessitate esse oportere; ne in hospitio deferendo inhospitalem affectum animi sui prodat, et in ipsa hospitis susceptione per injuriam violetur gratia: sed magis excolatur officiorum usu, et aliquo humanitatis ministerio. Non enim a te munera exiguntur ditia, sed 844 officia voluntaria, plena pacis, et convenientis concordiae; meliora sunt enim olera cum amicitia et gratia, quam si exquisitis dapibus adornetur convivium, si desit affectus gratiae (Prov. XV, 17). Legimus peremptos gravi populos excidio propter violata jura hospitii (Judic. XX, 44). Propter libidinem quoque commissa bella atrocia (Gen. XXXIV, 25).
[PL16.984C] 7. Sed prope nihil gravius quam copulari alienigenae, ubi et libidinis et discordiae incentiva, et sacrilegii flagitia conflantur. Nam cum ipsum conjugium velamine sacerdotali, et benedictione sanctificari oporteat; quomodo potest conjugium dici, ubi non [PL16.985A] est fidei concordia? Cum oratio communis esse debeat, quomodo inter dispares devotione potest esse conjugii communis charitas? Saepe plerique capti amore feminarum fidem suam prodiderunt; ut patrum populus in Beelphegor. Unde Phinees, arrepto gladio, interfecit Hebraeum et Madianiten feminam (Num. XXV, 8), et mitigavit indignationem divinam, ne totus populus exstingueretur.
8. Quid de pluribus exemplis loquar? Ex multis unum proferam, et ejus commemoratione liqueat, quam perniciosum sit alienigenae mulieris adscivisse copulam. Quis fortior, et ab incunabulis suis et munitior Dei spiritu, quam Nazaraeus Samson? Et ipse proditus est, et ipse per mulierem non potuit suam tenere gratiam (Judic. XVI, 18 et seq.). Cujus generationis [PL16.985B] et vitae totius seriem historico digestam stylo enarrabimus secundum sacri libri continentiam, quae in hunc est modum, non verborum serie, sed sensu.
9. Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subjectum habebant; quoniam fidei praerogativam amiserat, qua victoriam patres adepti fuere. Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent. Tunc enim Deo subditi sumus, cum adversis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt. Quod cum alias usu probatum sit, tum [PL16.985C] maxime in ea rerum conversione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis versa vice res mutatae.
10. Namque cum diuturna injuria longae subjectionis ita essent depressa Hebraeorum 845 pectora, ut nullus virili ingenio ad libertatem animos tollere auderet, ortus est illis Samson divino oraculo praedestinatus, magnus vir, nec in pluribus numerandus, sed in paucis praestantissimus, et quod sine ulla controversia sit, viribus corporis omnium facile primus. Eoque ingenti admiratione nobis spectandus a principio, non illa quae temperantiae et sobrietatis jam inde a pueritia vini abstentius praeclara insignia dedit, nec illa quae intonso capite Nazaraeus sacra diu servavit custodia: sed ab adolescentia, quae in aliis aetas mollior, in hoc egregia, atque supra [PL16.985D] humanum modum perfectae virtutis stupenda facinora effecit: quibus divini oraculi mox aperuit fidem, quod non perfunctorie tanta eum anteisset gratia; ut descenderet angelus, per quem ortus ejus praeter [PL16.986A] spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen et praesidium suis; nam gravibus jamdiu Palaestinorum imperiis afflictabantur.
11. Pater illi erat de tribu Dan timens Deum (Judic. XIII, 2 et seq.), haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit, oraculum implevit. Nec tamen passa sine viro scire vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum conjuge fidem promissorum coelestium participare. Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut sibi quoque visionis ejus gratia tribueretur, dicens: [PL16.986B] Ad me, Domine, angelus veniat tuus.
12. Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum habuisse, ut quidam existimavit: sed magis divinae zelo gratiae provocatum, conspectus sacri voluisse participari munere. Neque enim vitiis animi prave affectus, tantam apud Dominum invenisset gratiam, ut angelus in ejus domum reverteretur: qui monitis iis quae usus oraculi postulavisset, subito flammae vehementis elevatus specie, sese recepit. Id formidolosum viro, mulier salubrius interpretata, in gaudium vertit, atque ademit sollicitudinem; eo quod prosperorum indicium, non adversantium sit visere Deum.
13. Talibus e coelo commendatus insignibus ubi [PL16.986C] primum adolevit, conjugio mentem intendit, sive quod vagam ac familiarem adolescentulis abhorreret animo lubricae libidinis consuetudinem: sive quia jam causa quaerebatur, quemadmodum a cervicibus plebis suae averteret Palaestinorum potentiam, duraque imperia. Pergens itaque (Judic. XIV, 1 et seq.) in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis frequentabatur), virginem 846 aspexit, grata specie, et vultu decoro, et parentes proprios, quorum comitatu fultus gradiebatur, oravit ut eam in conjugium sibi poscerent. Verum illi ignorantes quod eo intentio vergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae in subditos injuriae demeretur; cum ex conjunctione [PL16.986D] aequalitas par, et gratia consortii jure accresceret, aut si quid offensum esset, longius ultionis studia procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur. Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum [PL16.987A] objectu frustra experti, in arbitrium ejus volentes concessere.
14. Recepta itaque petitione, Samson cum sibi promissam reviseret, divertit, et paulisper de aggere deflexit; continuoque occurrit ei leo ferus de silva, agresti libertate saevior. Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia virtus fiduciam dare. Ruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum, praeter aggerem supra silvestria germina projecit ac dereliquit. Locus erat laetus pabuli herboso gramine, vinetis consitus. Itaque apud dilectissimam sibi sponsam exuvias ferae credidit sine momento futuras; cum talium rerum tempora non terribilibus spoliis, sed mitibus gaudiis, et festa [PL16.987B] fronde fiant venustiora. Denique post eadem regrediens via, favum in utero leonis offendit, atque abstulit, donum parentibus ac puellae futurum; talia enim sponsam munera decent, ac degustato melle, favum praedictis edendum dedit, causam repressit.
15. Sed forte quadam die nuptialis festi celebrabatur convivium, laeta in epulis juventus mutuis se ad ludum invitabat sermonibus; cum alius alium salsiore dicacitate perstringeret, sicut se hujusmodi usus habet, certamen laetitiae accendebatur. Ibi tum quaestionem hujusmodi proposuit Samson juvenibus coepulantibus: De manducante exivit esca, et de forti processit dulce; absolventibus pollicens praemium, quasi mercedem sapientiae, triginta sindones, et [PL16.987C] totidem stolas, secundum numerum virorum comessantium, aut mulctam ignorantibus.
16. Qui cum enodare implexa, et distinguere ambigua nequirent, mulierem ejus partim minis exagitando, partim fatigando precibus, eo impulere, ut a viro posceret quaestionis ejus absolutionem, insigne futurum conjugalis gratiae in mercedem amoris. Atque ea seu animi territa, seu muliebri ingenio inflexa, veluti pio questu maritalis odii dolorem praetexere hoc coepit, quod secretum viri consors totius vitae et conscia non comperisset, similisque caeteris habita foret, cui arcanum viri proprii 847 non crederetur: Odisti me, inquit, et non amasti, quam celasti usque adhuc.
17. Hisque et caeteris talibus invictus ad caetera [PL16.987D] animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa civibus. A quibus vix tandem septimo die, qui praescriptus absolvendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: [PL16.988A] Quid fortius leone? Quid dulcius melle? Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta viros peremit, quorum exuvias auferens, eos qui propositam quaestionem solverant, promisso munere donavit.
18. Abstinuit autem conjugio puellae, cujus perfidiam deprehenderat, atque in patriam domum sese recepit. Turbataque animi juvencula, quae indignationem laesi, ferociam fortissimi fraudi sibi futuram justa formidine perhorresceret, in alterius viri concessit nuptias; quem tamen paranymphum sibi Samson quasi fidum sodalem, cum duceret eam uxorem, adsciverat. Nec sic tamen, praetento licet conjugio, [PL16.988B] offensionis periculum avertit. Namque (Judic. XV, 1 et seq.) ubi res prodita, volentique ad conjugem redire interclusa copia, quod pater eam alii viro nupsisse diceret, sororem sane ejus, si vellet, ducere liceret; stimulo injuriae exulceratus, publicam excogitavit ultionem capessere domesticae contumeliae indignatione: correptisque trecentis vulpibus, adulta aestate, cum jam matura essent in agris frumenta, binas sibi invicem caudam ad caudam ligavit, atque in medium earum ardentem inseruit facem, nodoque adstrinxit inexsolubili, et ultor injuriae super manipulos messis dimisit frumentariae, quam secuerant incolae Palaestinorum. At illae igni exterritae, quacumque praecipites convolvebantur, spargebant incendium, et exurebant spicas eorum. Quo dispendio [PL16.988C] commoti, quod omnes sibi locorum fructus interierant, factum principibus suis intimaverunt. Et illi miserunt viros in Thamnatam, qui mulierem quae variato fidem conjugio mutaverat, ac totam ejus domum parentesque igni involvere; quod ea causa suae vastitatis et injuriae foret: nec oportuisse laedi virum pronuntiantes, qui posset malo publico se ulcisci.
19. Nec tamen Samson populis Palaestinorum delicti gratiam fecit, atque eo vindictae fine contentus fuit: sed concidit eos strage maxima, plurimique eorum ferro interiere. Ipse autem concessit in Etam, ad torrentem in deserto. Petra illic erat munitio tribus Juda. Palaestini vero, ut qui eum non auderent lacessere, nec munitionis praerupta arduaque [PL16.988D] superare, tribum Juda denuntiato adorsi urgere praelio, cum justa referri cernerent, quod subditos 848 sibi et tributarios perditum iri nequaquam verum et aequum atque ex usu videretur publico, pro alieno praesertim facinore: consulentes in medium, [PL16.989A] tradi sibi designatorem tanti flagitii postulaverunt, atque ita illis quod ab eo commissum, futurum sine noxa esset.
20. Qua praescripta sibi conditione, viri de tribu Juda tria millia ex suis congregantes ascenderunt ad eum, et praefato quod essent subdititii Palaestinorum, quibus sibi necessitas obediendi non ex arbitrio, sed ex periculi formidine maneret; facti sui invidiam retorquebant in eos, qui jus cogendi habebant. Tum ille: Et quae, inquit, justitiae forma est, genus Abrahamidarum, ut circumscriptae primo conjugis, deinde abductae perniciosa mihi vindicta sit, et sine periculo domesticam injuriam non licuerit ulcisci? Tantumne inclinatis animos ad turpe vernularum obsequium; ut exsecutores vos alienae [PL16.989B] praebeatis insolentiae, atque in vosmet ipsos vertatis manus? Si pereundum est, quia dolorem habui liberum, juvat perire manibus Palaestinorum. Tentata domus, sollicitata uxor: si non licuit mihi vivere sine eorum fraude, saltem liceat mori sine meorum scelere. Retuli ego acceptam injuriam, non intuli? Vos aestimate an digna vicissitudo fuerit. Illi de damno fructuum queruntur, ego de conjugis amissione: conferte manipulos messis, et sociam thori. Dolorem meum ipsi probarunt, cujus injurias vindicaverunt. Videte quo vos ministerio dignos putant. A vobis eum in mortem affici volunt, quem ipsi ultione dignum de iis, qui laeserant, judicaverunt, et qui vindictae praebuere ministerium. Sed si adeo subdita superbis colla geritis, tradite me [PL16.989C] hostium manibus; vos nolite occidere. Non mortem abnuo, sed vestrum fugio contagium. Verum si formidine ceditis insolentibus, alligate vinculis manus: inermes licet, invenient sibi arma nodis solutae. Certe conditioni impositae satis futurum arbitrati sunt, si viventem in potestatem daretis.
21. Quibus illi auditis (Ibid., 13 et seq.), quamvis tria millia virorum ascenderant, sacramentum dederunt quod a se vitae ejus vis nulla irrogaretur; tantummodo patiens vinculorum esset, ut deditionem ejus patrarent, quo vacui fierent ejus, cujus arguebantur, facinoris.
22. Accepta itaque fide, spelaeo egressus, deseruit petrae munitionem: ac duobus innexus funibus, ubi appropinquare accitos ad suscipiendum Palaestinorum [PL16.989D] validos videt, infremuit spiritu, et universa dirupit vincula; atque arripiens maxillam asini [PL16.990A] jacentem, percussit mille viros, fugavit alios grandi virtutis spectaculo; cum inermi et uni cederent armatorum agmina. Et qui cominus ausi fuerant congredi, facili negotio, nullo labore obtruncati; aliis fuga exitium dempsit. Unde hodieque Agon loco 849 nomen est, quod ibi Samson gloriosum certamen virtute egregia consummaverit.
23. Sed utinam quam fortis in hostem, tam moderatus in victoria fuisset. Verum quod facile usu venit, insolens rerum secundarum animus, qui debuit eventum pugnae divino favori et praesidio deferre, sibi arrogavit, dicens: In maxilla asinae delevi mille viros. Nec aram statuit Deo nec hostiam immolavit: sed negligens sacrificii, assumptor gloriae, ut triumphum suum perpetuo consecraret nomine, [PL16.990B] vocavit locum Maxillae interfectionem.
24. Et mox siti graviter coepit inardescere, et potus deerat, nec jam ferre ac tolerare poterat. Unde intelligens quod nihil tam facile esset humanae opis, quod sine divino adjumento non difficile foret, exclamavit atque obsecravit, ne sibi Deus omnipotens in offensam verteret, quod imprudenter incauto sermone sibi aliquid assignavisset. Quinetiam illam victoriam Deo deputabat dicens: Tu dedisti in manu servi tui salutem magnam hanc, et nunc subvenit; quia ecce morior siti, et in potestatem eorum de quibus tantum donasti triumphum, sitis necessitate adjudicor. Quomodo Dei misericordia, cum projecisset ille maxillam, aperuit scissuram ejus, et fons erupit ex ea, et bibit Samson, et resumpsit spiritum, [PL16.990C] et vocavit locum invocationem fontis, eo quod victoriae jactantiam invocationis precibus emendasset: ita diversa judicia mature edita, quod et arrogantia cito offensam incurreret, et humilitas sine ulla offensione sese reconciliaret.
25. Verum ubi decursa serie bellum Palaestinorum composuit, et suorum declinans ignaviam, et hostilem despiciens manum, Gazam sese contulit: ea civitas erat in locis Palaestinorum, et habitabat illic in diversorio. Quod cognitum Gazei (Judic. XVI, 1 et seq.) haudquaquam dissimulatione praeteterierunt, sed festinantes circumdederunt diversorium ejus, et obsederunt universos aditus domus; ne fugam in nocte componeret. Itaque Samson cognito quid pararetur, compositas insidias noctis [PL16.990D] medio praevertens, columnas domus manibus amplexus, materiem totam et culminis molem cervice [PL16.991A] valida sustentans, in verticem montis altissimi transportavit, qui imminebat urbi Chebron, quae populis Hebraeis incolebatur.
26. Sed cum libero et vago motu transgrederetur non solum regionis paternae terminos, sed etiam morum limites, et majorum observatione praescriptos, eam sibi futurae mox cladis pestem invenit. Namque parum fida expertus alienigenae uxoris prima connubia, qui debuisset cavere vel postea, rursus Dalilae mulieris fornicariae copulam non declinavit; et cum eam diligeret impense, tentandi se causam dolis hostilibus praestitit. Ascendentes enim Palaestini 850 ad eam, polliciti sunt pecuniam viritim daturos mille et centum denarios, si proderet eis in quo ille fiduciam virtutis suae constitutam [PL16.991B] haberet: quo cognito, circumveniri et capi posset.
27. At illa quae semel se pecuniae prostituerat, (Ibid., 6 et seq.), astute satis et callide inter pocula et illecebras amoris quasi admirans fortitudinis ejus eminentiam, quaerere hoc coepit, quo tandem genere tantum praestaret reliquorum virtutibus; simul et quasi pavida atque sollicita orare, ut dilectae suae committeret, qui nexus astrictum alienae potestati substerneret. Ille autem adhuc sobrius et fortis animi adversus delinimenta meretricia dolum dolo retulit, dicens quia si vitibus virentibus adhuc et non aridis alligaretur, infirmitate corporis adaequaret aliorum similitudinem. »Quo Palaestini per Dalilam sibi comperto, cum vitea soporanti circumdedissent [PL16.991C] vincula, quasi de improviso excitum, haud degenerem offendere notae et solitae fortitudinis; cum solutis nexibus, virtus libera multis licet, resisteret ac repugnaret.
28. Sed ubi parum processit, rursus Dalila quasi derisa et conquerens repetere artes suas, et fidem amoris poscere non praetermittebat. Cui Samson validus adhuc consilii, dolum ridens, significavit ligatum se septem funibus, qui adhuc sine usu forent, venturum in potestatem hostium: sed et hoc frustra fuit. Tertio quoque tamquam de mysterio deprompsit, et jam lapsuro propior, si dissoluti essent crines septem capitis sui, et quasi in cubitum intexti, discederet ab eo virtus sua. Et hoc quoque lusit insidiarum fabricatores.
[PL16.991D] 29. At postremum cum illusum sibi toties procax [PL16.992A] mulier deploravisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari videret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur invictae ad id tempus fortitudinis viro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se virtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum ejus praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae virtutis usum amitteret. Palaestini per mulierem comperta infirmitate viri, sceleris mercedem afferunt, ut pretio obnoxia, dolum patraret.
30. At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis ejus admota novacula abscidit, [PL16.992B] continuoque interdicti praevaricatione vires minutae. Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super adversarios; sed nec animi sui alacritatem, nec virtutem agnovit: nec vigor erat, 851 nec gratia manebat. Itaque reputans secum quod improvide se mulieribus credidisset, et calvi ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, vinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intravit multis sibi incognitum tempestatibus.
31. Et jam processu temporis (Judic., XVI, 22 et seq.) crescere ei coma coeperat itaque cum esset celebre convivium, Palaestinorum conventui producitur de carcere Samson, ac statuitur in populi conspectu. Erant tria millia ferme hominum virilis ac muliebris [PL16.992C] sexus; et gravibus eum insultabant conviciis, circumagebant ludibriis, quod durius et ultra ipsam captivitatis speciem viro ingenitae virtutis conscio tolerabatur. Nam vivere et mori naturae functio, ludibrio esse probro ducitur. Cupiens igitur tantam contumeliam vel ultione solari, vel morte in reliquum praevertere, simulato quod propter infirmitatem corporis et nodos compedum sustentare sese nequiret; poposcit a puero, qui dirigebat vias ejus, ut admoveret eum ad columnas proximas, quibus domus omnis suffulciebatur. Et admotus, utraque manu fulcra totius comprehendit aedificii, atque intentis ad festa sacrificii Palaestinis, quod Dagoni deo suo deferebant, per quem sibi adversarium suum datum in potestatem arbitrabantur, muliebris perfidiae dolos [PL16.992D] beneficiis annumerantes coelestibus, exclamavit ad [PL16.993A] Dominum dicens: Domine, adhuc semel memor pueri tui esto, ut pro duobus oculis meis vindictam tribuas de nationibus; ne dent gloriam suis diis, quod ipsis juvantibus, me in potestatem acceperint: nec vitam meam pluris facio. Moriatur anima mea cum Palaestinis, ut agnoscant sibi infirmitatem meam non minus quam virtutem exitialem fuisse.
32. Concussit itaque columnas magna vi, ac dissolvit et comminuit eas: quas secuta ruina superioris culminis, et ipsum involvit, et universos, qui desuper aspectabant, praecipitavit. Ibi magna vis marium feminarumque promiscue exanimata, et triumphus quaesitus perempto et supra omnes superiores victorias haud quaquam degenere et decoloro exitu. Nam etsi inviolabilis ad id locorum et deinceps, atque incomparabilis in hac vita expertis belli [PL16.993B] fuerit viris, tamen in morte se ipsum vicit, et insuperabilem gessit animum, ut contemneret, et 852 quasi pro nihilo haberet vitae finem omnibus formidolosum.
33. Virtutis igitur fuit quod victoriarum numero diem clausit, nec captivum exitum, sed triumphalem invenit. Circumscriptum autem fuisse a muliere, naturae potius quam personae ascribendum; quia humana conditio, quam culpa inferior; premitur enim et cedit illecebris flagitiorum. Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine vitae istius positus occiderit, videtur ad adversariorum magis exitium captus, quam quo ipse dejectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cujus sepultura praestantior, quam potentia [PL16.993C] fuit. Denique non telis, sed cadaveribus hostium pressus et humatus est, proprio tectus triumpho, clarum insigne relinquens posteris; eo quod populum suum, quem captivum invenerat, viginti annis in libertate judicio suo rexit, et sepultus in patrio solo libertatis haeredem dimisit.
[PL16.994A] 34. Hoc ergo exemplo liquet alienigenarum consortia refugienda; ne pro charitate conjugii proditionis insidiae succedant. Vale, et nos dilige, quia nos te diligimus.
EPISTOLA XX
Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos [PL16.994B] transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. Nec jam Portiana, hoc est, extramurana 853 basilica petebatur, sed basilica [PL16.994C] nova, hoc est, intramurana, quae major est.
2. Convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non posse.
[PL16.995A] 3. Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.
4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi.
5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes. Amarissime [PL16.995B] flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum.
[PL16.996A] 6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo in corpus omne mercatorum. Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, 854 exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum. Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus.
7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent. Fervebat persecutio: ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur.
[PL16.996B] 8. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia. Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam [PL16.997A] omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subjecta. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.
9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem. Detestabar invidiam fundendi cruoris, offerebam jugulum meum. 855 Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos, dicens: Propterea vos possessio Romana [PL16.997B] suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec deleta fuerint?
10. Exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam in meo jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret paratum.
11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica. Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire: alioquin se ad eum [PL16.997C] coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros.
12. Prodire de Arianis nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.
13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari. Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. [PL16.997D] Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una. Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, [PL16.998A] non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.
14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu majore concussit. Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. Quid enim praesentius [PL16.998B] dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim 856 praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7).
15. Sed veniamus ad propositas lectiones. Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12), ut boni probentur. Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis. Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium [PL16.998C] dissipare cupiebat. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi. Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.
16. Tentatus est autem Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9). Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. Advertitis [PL16.998D] quid jubeatur, cum mandatur: Trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec [PL16.999A] solum die adversum Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei.
17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10). Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei [PL16.999B] perdidisti. Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis. Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.
18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.)? quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.)? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora. Virtus infirmior, sed plus periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, 857 praetexitur regis injuria. [PL16.999C] Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur?
19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. [PL16.1000A] Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.
20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: [PL16.1000B] venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur.
21. Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam. Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). Cujus enim hoc munus, cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei [PL16.1000C] tradere videretur: inde vim militibus imperari. Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, 858 si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe. Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12).
22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum, mandatum intimat. Quid tibi visum est, [PL16.1001A] inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem. Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator.
23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed [PL16.1001B] in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri jure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15). Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.
[PL16.1001C] 24. Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus.
25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, 859 ut speraretur in praesenti futurum. Addidi quod vir [PL16.1002A] justus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.
26. Nec mora, nuntiatur imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, [PL16.1002B] irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.
27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc vocem supersit, considera. Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur.
28. Denique etiam speciali expressione Calligonus, [PL16.1002C] praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
EPISTOLA XXI
Clementissimo imperatori, et beatissimo Augusto VALENTINIANO, AMBROSIUS episcopus
1. Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius. Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio tuae.
2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter. Nec quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis [PL16.1003B] sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale judicium pertinere.
3. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem? Nisi forte vilis quibusdam tanti imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur.
4. Quando audisti, clementissime Imperator, in [PL16.1003C] causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, [PL16.1004A] et episcopus audiat: episcopus discat a laico. At certe 861 si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis judicare?
5. Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo favente, vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare. Et ille baptizatus in Christo inhabilem se ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius sacramenta non noverit?
6. Quales autem elegerit judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet [PL16.1004B] prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non invidebo.
7. Omitto quia jam ipse populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum.
8. Quod si de aliquorum peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum episcopatus putant nomine esse donandum. [PL16.1004C] Nam ego nec episcopum novi, nec unde sit scio.
9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges [PL16.1005A] enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare?
10. Sed hoc contumacis, non modesti est sacerdotis. Ecce, imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid sequamur, humanae leges hoc docere non possunt. Extorquere solent timidis commutationem, fidem inspirare non possunt.
862 11. Quis erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum, ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque [PL16.1005B] Dei templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur? Non permittitur hoc dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam sperat, aut metuit offensam?
12. Deinde ipse committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut praevaricationi offeram homines, aut poenae?
13. Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus ne forte etiam gentilis [PL16.1005C] esset aliquis, aut Judaeus, qui ab Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo judicium committeremus. Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat? Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas denegetur? Cum iis plane bene convenit [Ariano], qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur.
14. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit [PL16.1006A] separare. Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur, et probavit. Hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt.
15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod majores fecerunt mei. Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus. Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus [PL16.1006B] illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit.
863 16. Si ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci Ecclesiarum non deberet praeferri);, cum audiero synodum congregari, et ipse non deero. Tolle igitur legem, si vis esse certamen.
17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent, dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari.
18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, [PL16.1006C] ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, trades.
19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego solus interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam confirmetur, ut Ecclesiis nullus [PL16.1007A] molestus sit! Opto ut de me, qualis videtur, sententia proferatur.
20. Dignanter igitur, Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi.
21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano.