Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarius in Ecclesiasten (2/3)

Et conversus sum ego, et vidi vanitatem sub sole. Est unus, et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei: et non est finis omni labori ejus. Et quidem oculus ejus non satiatur [Al. satiabitur] divitiis: et cui ego laboro, et fraudo [Al. fraudabo] animam meam a bonitate. Sed et hoc vanitas, et distentio pessima est. Conversus sum ad alios, et vidi eos, plus quam necesse est, laborare, congregare per fas et nefas opes, et non uti congregatis, habere omnia, incubare divitiis, servare alteri, et suo labore non perfrui: maxime cum nec filium, nec fratrem habeant, nec propinquum ut videatur pius labor necessariis reservatus. Nihil itaque esse vanius deprehendi, quam eum hominem, qui divitias congregat, [PL23.1046C] cui eas relinquat, ignorans. Quod quidem possumus secundum superiorem interpretationem et de his intelligere, qui libros conscribunt, et eos fastidiosis lectoribus derelinquunt. Quidam hunc locum ab eo quod ait: Est unus, et non est secundus, super Salvatore interpretantur, quod solus et absque ullo comite ad salvandum mundum descenderit. Et quamquam multi filii Dei sint, et fratres ejus adoptione dicantur: tamen nullus dignus exstiterit, qui in hoc ei opere jungeretur. Cujus laboris non est finis, portantis nostra vitia atque peccata, et pro nobis dolentis: et oculus ejus non satiabitur divitiis, semper nostram cupientis salutem, et quanto plus 422 peccare quem viderit, tanto magis ad poenitentiam cohortantis.

[PL23.1046D] Meliores duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo: quia, si ceciderit unus, eriget participem [PL23.1047A] suum. Et vae uni, cum ceciderit, et non est secundus, qui erigat eum. Et quidem, si dormiant [Al. dormierint] duo, etiam calor erit illis; et unus quomodo calefiet? Et si invaluerit super eum unus, duo stabunt adversus eum, et funiculus triplex non cito rumpitur. Post sollicitudines et miserias in quibus correptus est ille, qui in opibus conquirendis absque certo haerede se cruciat; nunc ad sodalitatem sermo confertur. Et dicitur, quid boni habeat amicorum contubernium, et in commune solatium, quia et alterius ruina alterius auxilio sublevetur, et curas domesticas, ipsius quoque noctis requiem melius exigat ille, qui fidum amicum habet, quam qui solis opibus incubat acquisitis. Quod et si robustior inimicus quis contra unum surrexerit, imbecillitatem [PL23.1047B] alterius amici solatio sustentari. Et quanto duo uno differant, si amore conjuncti sint, tanto etiam trium contubernium plus valere. Etenim vera charitas, et a nullo livore violata, quanto augetur numero, tanto crescet et robore. Et haec interim simpliciter dicta sint.

Caeterum, quia in superiori loco super Christo quorumdam intelligentiam posuimus, etiam reliqua eodem ordine disserenda sunt. Melius est duos pariter esse, quam unum. Melius est enim habitantem in se habere Christum, quam solum habitare, et patere insidiis adversantis. Merces quippe contubernii statim in ipsa societatis utilitate monstratur. Si enim ceciderit unus, erigit [Al. eriget] Christus participem suum. Vae quippe ei, qui, cum ruerit, [PL23.1047C] Christum in se non habet erigentem. Quod si etiam dormierit unus, hoc est, si morte fuerit dissolutus, et secum Christum habuerit, calefactus, et vivificatus citius reviviscit. Et si adversus hominem robustior in expugnando diabolus astiterit, stabit homo, stabit et Christus pro homine suo, pro sodali suo. [PL23.1048A] Non quod solius Christi adversus diabolum virtus infirma sit, 423 sed quod liberum homini relinquatur arbitrium, et annitentibus nobis, ipse in praeliando fortior fiat. Quod si etiam Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus advenerint, non cito rumpitur [Al. rumpetur] ista sodalitas. Quod autem non cito rumpitur, tamen aliquando rumpetur. Et in Juda enim apostolo fuit triplex iste funiculus: sed quia post buccellam introivit in eum Satanas, funiculus iste diruptus est. Porro quod superius ait: Et quidem si dormiant duo, etiam calor erit illis: et unus quomodo calefiet? de Elisaeo sumamus exemplum, quod ipse contraxerit se cum puero, et dormierit, et calefecerit corpusculum ejus, et ita vivificaverit resurgentem (IV Reg. IV). Nisi igitur Christus nobiscum [PL23.1048B] dormierit, et in morte requieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus.

Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum. Quoniam de domo vinctorum egreditur in regem, quia etiam in regno ejus natus est pauper. Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo. Non est finis omni populo, universis, qui fuerunt ante illos. Et quidem novissimi non laetabuntur in eo: sed et hoc vanitas, et praesumptio spiritus. Symmachus hunc locum ita transtulit: Melior est pauper cum sapientia, rege sene et insipiente qui nescit praecavere vicissitudinem. Alter enim exit [Al. exivit] de carcere ad regnandum: alter vero, cum esset rex natus, paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes, [PL23.1048C] qui gradiuntur sub sole 424 cum adolescente secundo, qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populus, qui fuit ante utrumque: et posteri non laetabuntur in eo. Sed et hoc aura et pastio venti. Hebraeus meus, cujus saepe facio mentionem, cum Ecclesiasten mecum legeret, haec Baracibam, quem unum vel [PL23.1049A] maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. Melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris alvo natus est, qui nescit recedere a vitio, et qui de domo vinctorum, de utero videlicet materno, ad hoc exivit, ut regnaret [Al. regnet] in vitiis. Qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. Vidi eos, qui in priore homine vixerunt, et cum secundo homine postea versati sunt, eo videlicet, qui pro priore decessore generatus est: intellexique omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. Quia vero ad meliora conversi, et post Y litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt, [PL23.1049B] et secundum, id est, novissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est, in priore. Hos duos homines et Apostolus contestatur (II Thess. II,) et Leviticus non tacet: Homo, homo si voluerit illud vel illud (Levit. XVII). Vir sanctus Gregorius Ponti Episcopus, Origenis auditor in Metaphrasi Ecclesiastae, ita hunc locum intellexit: »Ego vero praefero adolescentulum pauperem et sapientem, regi seni et stulto, cui numquam 425 venit in mentem, quod possibile sit, quemquam de his, quos vinxerat, [PL23.1050A] ad regnum exire de carcere, et seipsum de iniqua deinceps potestate sua corruere. Evenit enim interdum ut hi qui sub adolescentulo sapiente fuerint, absque moerore sint: ita tamen ut sub sene rege ante versati sint. Qui enim postea nati sunt, quia mala praeterita nescierunt, nec adolescentulum laudare possunt, qui postea consurrexit, abducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis.«

Laodicenus Interpres res magnas brevi sermone exprimere contendens, more sibi solito etiam hic locutus est: »De commutatione, inquiens, bonorum in mala nunc Ecclesiastae sermo est, insipientem hominem conantis exprimere, qui futura non cogitans, praesentibus et caducis quasi magnis atque perpetuis delectatur. Et post diversa, quae solent [PL23.1050B] hominibus accidere in vita sua, atque mutari, quasi generalem infert de morte sententiam, quod innumerabilis multitudo intereat, et paulatim consummatur et transeat, unoquoque in suo loco alium relinquente, et rursum alium, successore moriente.«

Origenes et Victorinus non multum inter se diversa senserunt. Post generalem enim illam sententiam, quae omnibus patet: quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens, et quod frequenter evenit, ut ille per sapientiam [PL23.1051A] suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore perverso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat: super Christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, Christum velint. Puerum, juxta illud: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6). Pauperem vero, quia pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Iste natus est in regno senis. Et idcirco dicit: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer Judaeis: Nunc autem non est de hoc mundo regnum meum (Joan. XVIII, 36). In illius itaque stulti senis regno, qui ostendit ei omnia regna 426 mundi; et [PL23.1051B] gloriam ejus, natus est optimus puer, et de domo vinculatorum, de quibus Jeremias in Lamentationibus loquitur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus ejus omnes vinctos terrae (Thren. III, 34), processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui super se eum regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reversus est. Praesago itaque spiritu vidit Ecclesiastes omnes viventes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), et vetere stulto rege dimisso, Christum sequi. Simulque duo ex Israel populi significantur. Prior qui ante adventum Domini fuerit, et posterior qui Antichristum pro Christo suscepturus est: quod prior non penitus sit abjectus (prima quippe Ecclesia ex Judaeis, et Apostolis congregata [PL23.1051C] est) et in fine Judaei, qui Antichristum pro Christo suscepturi sunt, non laetentur in Christo.

Custodi pedem tuum, cum vadis in domum Dei, et appropinqua, ut audias. Donum enim insipientium sacrificium; quia nesciunt, quod faciunt, malum. Praecepta dat vitae, et non vult nos offendere euntes ad Ecclesiam. Non enim ingredi domum Dei, sed sine offensione ingredi, laudis est. Et si esset omnium qui sunt in Ecclesia Dei, audire sermonem, numquam addidisset, appropinqua, ut audias (Exod. XXIV. 2 et seqq.). Denique Moyses solus prope accedebat ad audiendum Deum: caeteri accedere non valebant. Quod stulti nescientes remedium esse peccati, aestimant oblatione munerum Deo satisfacere se posse, et ignorant hoc quoque malum esse, atque peccatum, [PL23.1051D] non obedientia et operibus bonis, sed donis, et victimis emendare velle, quod fecerint. Huic congruit illud quod alibi dicitur: Obedientiam super sacrificium (I Reg. XV, 21). Et: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6).

[PL23.1052A] (Cap. V.) Noli festinare in ore tuo, et cor tuum non festinet ad proferendum verbum in conspectu Dei, quia Deus in coelo, et tu super terram. Propter hoc sint verba tua pauca, quia veniet somnium in multitudine sollicitudinis, et vox insipientis in multiplicatione sermonum. Plerique arbitrantur hoc in praesenti loco praecipi, ne coram Deo facile aliquid promittamus, et sine consideratione 427 virium voveamus ea quae explere non possumus. Adesse quippe praesentem Deum, et licet ille in coelo, nos esse videamur in terra: tamen audire, quae loquimur, et insipientiam nostram argui ex multiplicatione sermonum. Alii vero melius intelligentes, hoc praecipi affirmant, ne aut loquentes, aut cogitantes plus de Deo quam possumus, opinemur; sed sciamus imbecillitatem [PL23.1052B] nostram, quod, quantum distat coelum a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separetur: et idcirco debere verba nostra esse moderata. Sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea somniat frequenter, de quibus cogitat: ita qui plura voluerit de divinitate disserere, incidit in stultitiam. Vel certe sic: Verba nostra pauca ideo esse debere, quod etiam ea quae nosse nos arbitramur, per speculum videmus et in aenigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos aestimamus. Cumque plura (ut visum nobis fuerit) dixerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam. Ex multiloquio enim nos non effugere peccatum.

Cum votum feceris Deo, ne moreris reddere illud, [PL23.1052C] quia non est voluntas in insipientibus. Quaecumque voveris, redde. Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere. Simplex intelligentia interpretatione non indiget. Melius est non promittere, quam promissa non facere, quia displiceant Deo, et inter insipientes computentur, qui vota non expleant. Quod autem ait: Non est voluntas in insipientibus subauditur, Dei, juxta illud Apostoli (I Cor. XVI, 22): Et utique non fuit voluntas, ut nunc venirem ad vos. Quod si volumus et curiosius aliquid dicere, praecipitur Christiano, ut fidem opere compleat, et non sit similis Judaeorum, qui spondentes atque dicentes: Omnia quaecumque Dominus praecepit, faciemus (Exod. XXIV, 3), adoraverunt idola. Et post verberatos servos, et lapidibus oppressos, novissime ipsum [PL23.1052D] quoque patrisfamilias filium trucidaverunt. Melius est ergo ancipitem diu librare sententiam, quam in verbis facilem, in 428 opere esse difficilem. Servus enim qui scit voluntatem Domini sui, et non faciat eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47).

[PL23.1053A] Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam. Et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est; ne irascatur Deus super vocem tuam, et disperdat opera manuum tuarum. Hebraeus ita sensit: Quod non potes facere, ne promittas. Non enim in ventum dicta transeunt, sed a praesenti angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim perferuntur ad Dominum. Et tu qui putas ignorare Deum, quod pollicitus es, provocas eum ad iracundiam, ut omnia opera tua dissipentur. Sed in eo quod ait: Ut non peccare facias carnem tuam, Non diligenter eventilans, ita intellexit, quasi dixisset: Non des os tuum, ut non pecces. Nobis vero alter sensus videtur, quod arguantur hi, qui de vitio carnis queruntur et aiunt, se corporis necessitate compulsos ea facere, quae nolint, [PL23.1053B] secundum illud Apostoli (Rom. VII, 15): Non enim, quod volo, hoc ago, sed quod nolo, et caetera. Noli itaque, ait, vanas excusationes quaerere, et dare occasionem carni tuae ad peccandum, et dicere: Non ego pecco, sed quod habitat in carne mea peccatum. Denique in eo loco ubi ait: Ne dixeris coram angelo, quia ignorantia est: Aquila interpretans verbum Hebraicum SEGAGA, pro ignorantia, ἀκούσιον transtulit, id est, non spontaneum. Si enim, inquit, hoc dixeris, Deum provocas quasi auctorem mali atque peccati, ut iratus, si quid videris boni habere, auferat de manibus tuis. Vel certe talia sentientem, tradat in reprobum sensum, ut facias ea quae non conveniunt.

Quia in multitudine somniorum et vanitates, et verba plurima. Sed Deum time. Et hunc locum ita Hebraei [PL23.1053C] edisserunt. Nec superiora facias, de quibus jam dictum est, ne facile somniis credas. Cum enim diversa videris per nocturnam quietem, et variis anima fuerit exagitata terroribus, sive incitata promissis, tu [PL23.1054A] ea contemne, quae somnii sunt. Et solum Deum time. 429 Qui enim somniis crediderit, vanitatibus se et ineptiis tradet. Aliter: Quia dixi atque praecepi: Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras varias excusationes: hoc nunc infero, quoniam in somno vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire, quae nobis verisimilia videantur, et nostra excusare peccata. Propterea admoneo, ut id solum caveas, ne putes absentem Deum, sed eum timeas, et scias cunctis operibus tuis adesse praesentem: teque liberi arbitrii conditum non cogi, sed velle quod facias.

Si calumniam pauperis, et rapinam judicii, et injustitias videris in regione, ne mireris super negotio: quia excelsus super excelsum custodit, et excelsior est [PL23.1054B] super illos, et amplius terrae in omnibus est rex in agro culto. Christi tunica contexta desuper (Joan. XIX, Luc. VIII), nec a crucifigentibus scindi potuit: et eum a quo Salvator daemonia ejecerat, Apostolorum indutum vestimentis abire praecepit. Itaque et nos nitamur Ecclesiastae nostri vestimenta non scindere, nec pro voluntate nostra opinationum pannos hinc inde consuere, sed unum disputationis servare textum, et eumdem sensum, et ordinem sequi. Supra dixerat: Ne dixeris in conspectu angeli, quoniam ignorantia est, ne irascatur Deus super vocem tuam, et reliqua: et adversus eos fuerat locutus, qui negarent providentia res humanas regi. Quia igitur adversus hoc praeceptum suboriebatur quaestio, quare justi calumniam sustinerent, et quare iniqua [PL23.1054C] fiant in toto orbe judicia, et non est ultor Deus; nunc infert et solvit, quod opponi poterat, dicens: Si videris calumniam pauperis, qui beatus in Evangelio praedicatur, et res vi geri, non justitia, ne [PL23.1055A] mireris, et tibi novum aliquid esse videatur. Excelsus quippe super excelsos haec respicit Deus, qui angelos suos super judices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere, quam quaevis hominum potestates. Sed 430 quoniam servat in fine judicium, et in consummatione mundi, quando cum matura seges fuerit, et messores venerint, jussurus est, ut separetur triticum, et lolium tradatur incendio: ideo nunc exspectat et differt sententiam, quamdiu ager mundi istius excolatur. Quod autem ager interpretetur mundus, Dominus in parabola zizaniorum et tritici exposuit (Matth. XIII).

Qui diligit argentum, non implebitur argento, et qui diligit divitias, non fruetur eis. Sed et hoc vanitas. In [PL23.1055B] multitudine enim bonorum multi sunt, qui comedunt ea, et quae est fortitudo habenti illa, nisi ut videat oculis suis? Ubicumque argentum ponimus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem, potest et pecunia transferri: ἀργύριον quippe utrumque significat. Porro Tullius pecuniosos primitus eos dictos refert, qui plura habuissent peculia, id est, pecora. Ita enim ea antiquitus appellabant. Paulatim autem per abusionem, nomen ad aliud devolutum est. Avarus igitur describitur, quod numquam opibus expleatur, et quanto plus habuerit, tanto plus cupiat. Flacci quoque super hoc concordante sententia, qui ait (Horat. l. I, Epistolar., epist. 2, ad Lelium): Semper avarus eget. [PL23.1055C] et nobilis historici, quod avaritia, neque inopia, neque copia minuatur. Nihil ergo, inquit Ecclesiastes, prosunt divitiae possidenti, nisi hoc solum ut videat quae possidet. Quanto enim major fuerit substantia, [PL23.1056A] tanto plures ministros habebit, qui opes devorent congregatas. Ille autem videat tantum, quod habet, et plus quam unius hominis cibum capere non possit.

Dulcis somnus operanti, sive paululum, sive plus comederit. Et saturitas divitis non sinit eum dormire. Adhuc de divite et avaro sermo est, et comparatur operanti, et absque sollicitudine dormienti, sive parum, sive multum comederit, quod ille labore operis et sudore qualemvis cibum digerat, et dulci somno perfruatur. Dives vero distentus dapidus, et cogitationibus 431 in diversa laceratus, dormire non valeat, redundante crapula, et incocto cibo in stomachi angustiis aestuante. Porro, quia somnus, et communis de hac vita exitus appellatur, [PL23.1056B] melior erit requies ejus qui operatur in praesenti, et secundum vires suas in bonis operibus conversatur, quam eorum divitiae, de quibus scribitur: Vae vobis divitibus, quia recepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24).

Est languor pessimus, quem vidi sub sole, divitias custodiri a domino in malum ejus. Et perierunt divitiae illae in distentione pessima. Et genuit filium, et non est in manibus ejus quidquam. Sicut exivit de utero matris suae, nudus revertetur, ut venit, et nihil tollet laboris sui, ut vadat in manibus ejus. Sed et hoc languor pessimus, quia sicut venit, sic et vadit. Quid ergo habebit amplius, quia laboravit in ventum? Et omnibus diebus suis in tenebris comedet, et in indignatione plurima, et in infirmitate, et in iracundia. [PL23.1056C] Cum superiore junge quod sequitur: Ecclesiaste divitem describente, qui nec ipse possit suis divitiis perfrui, et crebro propter eas in discrimen veniat, nec haeredi, quod congregavit, relinquat; sed et ipse [PL23.1057A] et filius ejus, sicut venerunt nudi, ita nudi revertantur in terram, et nihil eos suorum comitetur laborum. Nonne enim languor est pessimus, pro divitiis cogitatione torqueri, et perituras opes, nec quas nobiscum possumus auferre morientes, in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso labore conquirere? Et haec secundum simplicem sensum. Caeterum ut altius elevemur, de philosophis mihi videtur, vel haereticis dicere, qui congregant divitias dogmatum in malum suum, et nec repertores utilitatem possunt aliquam consequi, nec sectatoribus suis fructum relinquere perpetuum. Sed et ipsi, et discipuli revertuntur in terram, et perdunt divitias ab eo qui dixit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). [PL23.1057B] Vere quippe, sicut egressi sunt de utero matris suae, de perversa videlicet Ecclesia, ejusque contraria, de qua scriptum est: Quae autem sursum est Jerusalem, 432 libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26), sic nudi vadent in ventum, et in nihilum laborantes. Qui defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7), et feruntur omni vento doctrinae, nec habent lucem, sed in tenebris sua comedunt sacramenta. Semper in infirmitate, semper in iracundia sunt, thesaurizantes sibi iram in die irae, nec habentes propitium Deum.

Ecce quod vidi ego bonum, quod est optimum, comedere, et bibere, et cernere jucunditatem in omni labore suo, quo laboravit sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, haec quippe est pars ejus. [PL23.1057C] Sed et omnis homo, cui dedit Deus divitias, et substantiam, concessitque ei, ut vesceretur ex eis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo, hoc Dei donum est. Non enim multum recordabitur dierum vitae suae, quia Deus occupat in laetitia cor ejus. Ad comparationem ejus, qui opibus suis in curarum tenebris vescitur, et cum grandi vitae taedio peritura comportat, meliorem dicit esse eum, qui praesentibus fruitur. Hic enim vel parva voluptas est in fruendo: ibi vero sollicitudinem tantummodo magnitudo. Et reddit causas, quare Dei donum sit frui posse divitiis. Quoniam, non multum recordabitur dierum vitae suae. Avocat quippe eum Deus in laetitia cordis sui: non erit in tristitia, non cogitatione vexabitur, abductus laetitia et voluptate praesenti. [PL23.1057D] Sed melius est juxta Apostolum (I Cor. X, 3), spiritualem escam et spiritualem potum a Deo datum intelligi, et videre bonitatem in omni labore suo, quia ingenti labore et studio vera possumus contemplari bona. Et haec est pars nostra, ut in nostro studio et labore laetemur. Quod licet bonum sit, [PL23.1058A] tamen, donec Christus manifestetur vita nostra, nec dum plene bonum est. Et ideo non multum recordabitur Deus dierum vitae nostrae. Notandum quoque, quod hic περισπασμός in meliori parte accipitur pro occupatione spiritualis veraeque laetitiae.

(Cap. VI.) Est malum, quod vidi sub sole, et frequens apud homines. Vir cui dedit 433 Deus divitias, et substantiam, et gloriam, et nihil deest animae ejus ex omnibus, quae desideravit, et non dedit ei Deus potestatem, ut manducaret ex eo, sed vir alienus comedit illud. Haec vanitas est, et languor pessimus. Si genuerit vir centum, et annis multis vixerit, et plures fuerint dies annorum ejus, et anima ejus non repleatur bonis, nec sepulcrum fuerit illi dixi melius ab eo esse abortivum. In vanitate quippe venit, et in tenebris vadit, et in [PL23.1058B] tenebris nomen ejus abscondetur. Et quidem solem non vidit, nec cognovit, requies huic magis quam illi. Et si vixerit mille annos duplices, et bonitatem non vidit, nonne ad locum unum omnia properant? Describit avarum divitem, et hoc malum frequens esse in hominibus asserit, quod nihil eorum, quae in mundo putantur bona, ei desit, et nihilominus stultissima parcitate se cruciet, aliis devoranda conservans. Necnon et illud hyperbolice adjicit, quod etiam si centum liberos procreaverit, et non, ut Adam, prope mille, sed duobus millibus vixerit annis, et anima ejus cupiditate et avaritia contabescat: multo deterioris conditionis sit abortivo, qui statim ut natus videtur, interiit. Ille enim nec mala vidit, nec bona: iste vero, cum bona possederit, semper tristitiis et [PL23.1058C] cogitatione cruciatus est: magisque requiem habeat abortivus, quam avarus ille longaevus: et tamen ambo aequali fine rapiantur, dum et hic et ille morte simili subtrahuntur. Potest hoc et de Israel accipi, quod dederit illi Deus Legem, et Prophetas, Testamentum, et repromissionem, Salvatore dicente: Quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matt. XXI, 43). Haec omnia ad alienum et peregrinum de gentibus translata sint populum, et videant illi bona sua, et non fruantur. Multoque nos conditionis esse melioris, qui quasi abortivi, et novelli putabamur ab eis, qui sibi in antiquitate applaudebant de patribus gloriantes atque dicentes: Pater noster est Abraham (Joan. VIII, 39): et tamen ad unum locum et nos et illos properare, [PL23.1058D] id est, ad judicium Dei. Quod autem in medio ait: Et quidem sepulcrum non fuit ei; sive hoc 434 significat, quod dives ille de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, etiam in exstructione sepulcri avarus sit; sive quod saepe propter istas divitias occisus insidiis, insepultus abjiciatur, sive, [PL23.1059A] quod melius puto, nihil boni facinoris egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, et non vitam silentio transire, velut pecudes, cum habuerit materiam, per quam potuerit apparere quod vixerit.

Omnis labor hominis in ore ipsius, et quidem anima non implebitur. Quid enim est amplius sapienti a stulto, quid pauperi, nisi scire, ut vadat contra vitam? Omne quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur, et attritum dentibus ventri traditur digerendum. Cumque paululum gulam delectaverit, tamdiu videtur tribuere voluptatem, quamdiu gutture continetur. Cum vero in alvum transierit, desinit inter cibos esse distantia. Et post haec omnia, non impletur anima comedentis: sive quod rursum [PL23.1059B] desideret, quod comedit, et tam sapiens quam stultus absque cibo nequeat vivere, et pauper nihil aliud quaerat, nisi quomodo [Al. quod] possit organum sui corpusculi sustentare, nec interire inedia: sive quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat, et cibus tam sapienti quam stulto communis sit, et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspexerit. Melius est autem hoc intelligi de Ecclesiastico viro, qui in Scripturis coelestibus eruditus, omnem laborem habet in ore suo, et anima ejus non impletur, dum semper cupit discere. Et in eo plus habet sapiens, quam insipiens: quia cum pauperem esse se sentiat (pauperem autem illum, qui in Evangelio beatus dicitur) properat ad ea comprehendenda, quae vitae sunt, et ambulat arctam [PL23.1059C] et angustam viam, quae ducit ad vitam, et pauper est a malis operibus, et scit ubi Christus qui vita est, commoretur.

Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima. Sed et hoc vanitas et praesumptio spiritus. Dilucide hoc interpretatus est Symmachus, dicens: Melius est providere, quam ambulare, ut libet; 435 id est, melius est juxta sensum cuncta agere, qui animae est oculus, quam voluntatem cordis sequi. Hoc est enim ambulare in anima, sicut Ezechiel ait: Qui ambulant in voluntate cordis sui (Ezech. II, 21). Vel certe superbum et sibi placentem arguit, et meliorem dicit esse eum, qui cuncta provideat, quam illum, cui nihil placet, nisi quod ipse fecerit: quo nihil est deterius, et omni vento inanius. Rursum [PL23.1059D] et hic praesumptionem spiritus, Aquila et Theodotio, pastionem venti, interpretati sunt: Symmachus vero afflictionem spiritus. Porro sciendum est, quod apud Hebraeos, et spiritus et ventus similiter appellentur, id est, RUHA.

[PL23.1060A] Quid est, quod futurum est: jam vocatum est nomen ejus, et cognitum, quia homo est, et non poterit judicari cum fortiore se. Aperte de Salvatoris praedicatur adventu, quod qui futurus est, antequam in corpore cerneretur, jam vocatum est in Scripturis nomen ejus, et cognitum prophetis et sanctis Dei: quia homo sit, et juxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum Patre, et in Evangelio dicat: Pater qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28). Unde et in consequentibus praecipitur, ne ultra quam de eo nobis scriptum est, requiramus, ne velit homo plus scire, quam Scriptura testata est. Cum enim de statu nostro ignoremus, et vita nostra quasi umbra pertranseat, et futura incerta sint, non nobis expedit, ut majora, quam possumus, inquiramus. Nonnulli [PL23.1060B] illud in hoc loco significari putant, quod omnium, qui futuri sunt, et hominum corpore circumdandi, jam Deus vocabulum noverit: nec possit homo respondere contra artificem suum, quare ita vel ita factus sit. Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostendi vanitatem nostram et verba superflua: et non ex praescientia Dei liberum tolli arbitrium, sed causas ante praecedere, quare unumquodque sic factum sit.

Quia sunt verba multa multiplicantia vanitatem. Quid est amplius homini? Quis enim cognovit quid sit bonum homini in vita, numero dierum vitae vanitatis ejus? et faciet eos quasi umbram, quia quis 436 annuntiabit homini, quid sit post eum sub sole? Cum, inquit, ignoret homo de statu suo, et quaecumque [PL23.1060C] videtur scire et cernere, non ut se rei habet veritas, sed per speculum, et umbram et imaginem videat, nec futura cognoscat, et in multiloquio non effugiat peccatum; silentium ponat ori suo, et credat eum venisse qui scriptus est, quomodo, et quantus, et qualis venerit, non requirens.

(Cap. VII.) Bonum est nomen super oleum bonum, et dies mortis super diem nativitatis ejus. Considera, inquit, o homo, dies tuos breves, et quia cito esse, soluta carne, cessabis: fac tibi famam longiorem, ut quomodo unguentum nares odore delectat, sic ad tuum vocabulum cuncta posteritas delectetur. Quod perspicue interpretatus est Symmachus, dicens: Melius est nomen bonum, quam unguentum bene olens. Siquidem moris est Hebraeorum unguentum bonum, [PL23.1060D] oleum nuncupare. Quod autem ait: Et dies mortis super diem nativitatis ejus, vel hoc ostendit, melius esse exire de saeculo, et carere tribulationibus atque incerto vitae statu, quam ingredientem mundum, haec omnia sustinere. Vel certe quod in morte, quales [PL23.1061A] simus, notum sit: in exordio vero nascendi, qui [Al. quales] futuri simus, ignoretur. Aut quod nativitas alliget corpore [Al. corpori] libertatem animae, mors resolvat.

Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in quo finis est omnis hominis: et qui vivit, dabit ad cor suum. Utilius est ad exsequias funeris, quam ad domum ire convivii, quia ibi conditionis nostrae et fragilitatis humanae ex praesenti cadavere commonemur. In convivii autem laetitia, etiam si quid timoris habere videbamur, amittimus. Novissimum versum apertius interpretatus est Symmachus, dicens: Et qui vivit, respiciet ad mentem. Ex quibus approbatur, in eo quod superius cibum et potum visus est approbare, non eum voluptatem [PL23.1061B] rebus praeferre cunctis, ut plerique male aestimant: sed ad comparationem avaritiae et nimiae parcitatis, licet breve sit, plus esse, si vel 437 ad momentum quis suis opibus perfruatur. Numquam enim tristitiam luctus, festivitati convivii praetulisset, si bibere et vesci alicujus putasset esse momenti.

Melior est ira quam risus, quia in moerore vultus emendabitur cor. Risus dissolvit ridentem: ira corripit et emendat. Irascamur et nobis, si quando peccamus, irascamur et aliis. Per tristitiam quippe vultus, melior fiet animus, ut interpretatus est Symmachus. Et idcirco: Vae nunc ridentibus, quoniam ipsi lugebunt (Luc. VI, 25).

Cor sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo laetitiae. Beati, inquit Salvator, lugentes, quoniam [PL23.1061C] ipsi consolabuntur (Matt. V, 5). Lugebat et Samuel regem Saul omnibus diebus vitae suae (II Reg. XVI). Et Paulus super eos, qui post peccata varia noluerant agere poenitentiam, lugere se dicit (II Cor. XII). Cor igitur sapientis vadat ad domum talis viri, qui se corripiat delinquentem, ut adducat ad lacrymas, qui provocet propria flere peccata, et non eat ad domum laetitiae, ubi doctor adulatur, et decipit, ubi non conversionem audientium, sed et plausus quaerit et laudem. Talis praeceptor plangitur, dives in sermone, dives in verbis, qui quia saturatus est, propterea recipit consolationem suam. Denique huic expositioni etiam sequentes versiculi concordant. Ait enim:

Melius est audire correptionem sapientis, super virum [PL23.1062A] audientem carmen stultorum. Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti. Sed, et hoc vanitas. Melius enim est a sapiente corripi, quam adulatione decipi blandiente. Cui simile est illud: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sicut enim vox spinarum ardentium sub olla, strepitum reddit insuavem: sic et palpantis magistri verba non proderunt, vel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro eos incendio 438 praeparantis. Symmachus pro eo quod nos posuimus: Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti, hunc sensum interpretans quem supra disseruimus, ait: Per vocem enim imperitorum vinculis quispiam colligatur, hoc est, ad vocem talium praeceptorum magis auditor innectitur, [PL23.1062B] dum vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.

Calumnia conturbat sapientem, et perdet cor fortitudinis ejus (Prov. IX, 8). Nunc sapientem in profectu positum accipe, secundum illud: Argue sapientem, et diliget te. Sapiens quippe perfectus, nulla argutione indiget, nulla calumnia conturbatur. Utamur hoc versiculo, si quando justum virum atque sapientem videmus calumniam sustinere, et turbari de iniquitate judicii, nec Deum statim subvenire praesentem. Pro eo vero, quod Septuaginta, et Aquila, et Theodotio interpretati sunt, perdit cor εὐτονίας αὐτοῦ, id est, fortitudinis, sive vigoris ejus; Symmachus ait, et perdit cor MATTHANA (), id est, donum: tam verbum Hebraicum, quam interpretationem ejus copulans, [PL23.1062C] et faciens illum sensum, qui alibi scriptus est: Excaecant munera etiam sapientium oculos (Deut. XVI, 19).

Melius est novissimum sermonis, quam principium ejus. Meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium. In his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo incipit. Vel certe sic: Qui incipit audire sermonem, et ad praeceptorem vadit, in principio est; qui vero extrema audit, consummatus est atque perfectus. Sed et hoc modo intelligi potest: Dum in isto saeculo sumus, quod scimus, omne principium est: cum autem venerit, quod perfectum est, in novissimis et consummatis erimus. Hebraeus ita hunc locum cum sequenti versiculo disseruit: Melius est te finem [PL23.1063A] considerare negotii, quam principium, et patientem esse, quam impatientiae furore raptari. Discimus 439 quoque ex hac sententiola, nullam in hominibus esse sapientiam, cum melius sit tacere, quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, intra semetipsum recogitat auditor, quid sit dictum: cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis accepit.

Melior est patiens super excelsum spiritu. Quia superius iram concesserat, dicens: Melior est ira, quam risus, ne putaremus iram, quae in passione est laudari, nunc praecipit iram penitus esse tollendam. Ibi enim pro correptione in peccantes, et eruditione in minores iram posuit: hic vero impatientiam refraenavit. Patientia autem non solum in angustiis, [PL23.1063B] sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam condecet, exaltemur. Videtur mihi et qui nunc excelsus appellatur spiritu in Evangelio, pauperi spiritu esse contrarius, qui et in beatitudine ponitur.

Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris, quia ira in sinu stultorum requiescit. Non quod concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu tuo irasci; sed quod cum furens et recens fuerit ira, dilata facilius sedetur, et possit auferri. Et quia ira semper juncta superbiae est, desiderans ultionem, meliorem supra patientem dixit esse, quam eum qui excelsus est spiritu, et nunc signum insipientiae dedit: quia quamvis aliquis potens existimetur et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguitur: Ira quippe in sinu stultorum requiescit.

[PL23.1063C] Ne dixeris: quid factum est: quia dies priores erant meliores, quam isti; non enim sapienter interrogasti de hoc. Ne vetus saeculum praesenti praeferas, quia unus utriusque est conditor Deus. Virtutes bonos dies viventi faciunt, vitia, malos. Ne dicas ergo meliores fuisse dies sub Moyse, et sub Christo, quam modo sunt. Nam et illo tempore plures fuerunt increduli, et dies eorum mali facti sunt, et nunc credentes multi reperiuntur, de quibus ait Salvator: Beatiores qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Aliter: Sic debes vivere, ut semper praesentes dies meliores tibi sint, quam praeteriti, ne cum paulatim decrescere coeperis, dicatur tibi: 440 Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire (Gal. V, 7)? Et iterum: Incipientes spiritu, nunc carne consummamini [PL23.1063D] (Ibid. III, 3). Aliter: Ne dicas meliora tempora olim Moysi, quam nunc Christi, Legis fuisse, quam Gratiae. Si enim hoc volueris quaerere, imprudenter facis, non videns, quantum distet Evangelium a veteri Testamento.

[PL23.1064A] Bona est sapientia cum haereditate, et amplius videntibus solem, quia quomodo umbra sapientiae, sic umbra argenti: et quod plus est, scientia sapientiae vivificabit habentem se. Majoris est gloriae sapiens cum divitiis, quam tantum sapiens. Alii enim sapientia indigent, alii opibus, et qui sapiens est, et non dives, potest quidem docere quod bonum est, sed interdum non potest praestare quod petitur. Et idcirco ait: Quia sicut umbra sapientiae, ita umbra pecuniae, id est, quomodo protegit sapientia, sic interdum protegit et pecunia. Et ne videretur sapientiae detraxisse, dum eam fortuito bono subjecit (non enim in nostra potestate est habere divitias, quas injusti saepe plus possident) propterea majorem esse sapientiam demonstrat, dicens: Et amplius scientia sapientiae vivificabit [PL23.1064B] habentem se. In eo, inquit, major est sapientia divitiis, quod absque ullis opibus vivificat eum, qui se habuerit.

Quidam hunc locum ita interpretantur: Haereditatem, inquiunt, pro conversatione bona posuit, per quam haeredes sumus Dei, et cohaeredes Christi. Vult igitur Ecclesiastes docere, quanto differant hi, qui solem merentur videre justitiae, et habent sapientiam cum conversatione bona, ab his qui absque sapientia, vitae tantum, et conversationis studium commodarunt. Quod quidem et Daniel ostendit, dicens: Intelligentes sermones meos fulgebunt, ut luminaria coeli (Dan. XII, 3). Sive ut Theodotio interpretatus est: Quasi splendor firmamenti. Qui vero fecerint sermones meos, quasi stellae coeli. Umbram autem [PL23.1064C] argenti, sive pecuniae, illam secundum ἀναγωγὴν debemus accipere, de qua talenta et minae in parabolis Evangelii colliguntur (Matth. XXV, Luc. XIX), ut 441 cum fuerimus sub umbra sapientiae, et sub umbra talis argenti: Per diem sol non urat nos, neque luna per noctem (Psal. CXX). Sed et hoc dici potest, quia umbra est vita nostra super terram: Et spiritus vultus nostri Christus Dominus cui diximus: In umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Omnis nostra in hac terra protectio instar umbrae est, sive sapientiae, sive supradicti argenti, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae. Symmachus more suo etiam in hoc loco manifestius interpretatus est, dicens: Quomodo protegit sapientia, similiter protegit pecunia. Sequens autem versiculus perspicue [PL23.1064D] ad studium scientiae cohortatur.

Vide opera Dei, quoniam quis poterit adornare quem Deus pervertit? Et in hoc loco ita Symmachus transtulit: Disce opera Dei, quia nemo poterit corrigere, quod ille imminuit, id est, sufficiat [Al. sufficit] [PL23.1065A] tibi de Scripturis sanctis, sive ex ipsa contemplatione elementorum, scire et intelligere quae facta sunt: non tamen causas rationesque perquirere quare unumquodque sic factum sit, vel aliter fieri debuisse, quam factum est. Verbi gratia, si quis velit quaerere cur Moysi ita loquatur Deus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum, nonne ego Dominus Deus (Exod. IV, 12)? Et dicat: Cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt, et caetera his similia? Sumendum in hoc loco testimonium de septimo decimo psalmo, in quo ad Dominum dicitur: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Et dicendum est sanctum Dominum esse cum eo, qui sanctus est, et perverti apud eum, qui sua voluntate fuerit ante perversus. Juxta illud quoque, quod in [PL23.1065B] Levitico scriptum est: Si ambulaverint ad me perversi, et ego ambulabo ad eos in furore meo perversus (Levit. 26, 27). Quod quidem et illud poterit exponere, quare induraverit Dominus cor Pharaonis. Quomodo enim una atque eadem solis operatio liquefacit ceram, et siccat lutum, et pro substantia sua liquescit cera, et siccatur lutum: sic una Dei in Aegypto signorum operatio molliebat corda credentium, et incredulos indurabat, qui juxta duritiem suam, et impoenitens cor, thesaurizabant 442 sibi iram in die irae ex his mirabilibus, quae cum viderent fieri, non credebant.

In die bonitatis esto in bono, et in die malo vide. Et quidem istud congruum huic fecit Deus ad loquendum, ut non inveniat homo post eum quidquam. Scio me audisse [PL23.1065C] in Ecclesia ab eo, qui putabatur habere scientiam Scripturarum, ita hos versiculos edissertos. »Dum in praesenti saeculo es, et boni quid operis potes facere, labora, ut postea ipse securus in die malo, id est, in die judicii, torqueri alios videas. Sicut enim praesens saeculum fecit Deus, in quo nobis fructum bonorum operum possumus praeparare; ita et futurum, in quo nulla boni operis datur facultas.« Visus est quidem suadere, cum diceret audientibus: sed mihi videtur alius esse sensus, quem et Symmachus transtulit, dicens: In die bono esto in bono; diem vero malum intuere. Siquidem hoc simile huic fecit Deus, ut non inveniret homo quod contra eum quereretur. Et bona, inquit, et mala, prout tibi evenerint, sustine. Nec putes vel bonorum tantum, aut malorum in [PL23.1066A] mundo esse naturam, cum ex diversis mundus iste contrariis subsistat, calidis et frigidis, siccis et humentibus, duris et mollibus, tenebrosis et lucidis, malis et bonis. Hoc autem fecit Deus, ut habeat locum sapientia in eligendo bonum, et vitando malum, et liberum homini relinquatur arbitrium, ne se dicat insensibilem, et stolidum a Deo esse generatum; sed eum ideo fecisse diversa, ut homo queri de sua conditione non posset. Simulque hoc testimonium consequenter superioribus copulabitur, in quibus ait: Quis poterit adornare quod perverterit Deus?

Omnia vidi in diebus vanitatis meae. Est justus periens in justitia sua, et est impius longaevus in malitia sua. Huic quid simile Salvator in Evangelio ait: Qui invenit animam suam, perdet eam, et qui perdiderit [PL23.1066B] animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 59). Macchabaei pro lege Dei atque justitia visi sunt in sua perire justitia, et martyres, qui sanguinem fudere pro Christo. E contrario qui et illo tempore suillam carnem 443 comederunt, et post adventum Domini sacrificaverunt idolis, hi visi sunt in hoc saeculo vivere, et propter suam malitiam perseverare longaevi. Sed Dei in occulto patientia est, et tribulare nunc sanctos, ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare [Al. visitari] pro scelere, et quasi ad victimam reservare, ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala inferre perpetua. Hebraei justos pereuntes in justitia sua, filios Aaron suspicantur, quod dum putant se juste agere, alienum ignem obtulerint. Et impium longaevum in malitia sua Manassen [PL23.1066C] dicunt, qui post captivitatem restitutus in regnum [Al. regno], longo deinceps vixerit tempore.

Noli esse justus multum, et ne quaeras amplius ne obstupescas. Si quem rigidum et trucem ad omnia fratrum peccata conspexeris, ut nec in sermone peccanti, nec propter naturalem interdum pigritiam moranti, det veniam, hunc scito plus justum esse quam justum est. Cum enim Salvator praecipiat, dicens: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37); et nullus sit absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, inhumana justitia est fragilitati conditionis hominum non ignoscens. Noli ergo esse justus multum, quia pondus grande, et pondus parvum abominatio coram Domino. Unde et apud philosophos [PL23.1067A] virtutes in meditullio positae sunt, et omne quod nimis est, sive sursum, sive deorsum, reputatur in vitio. Quod autem ait: Noli quaerere amplius, ne conturberis, sive, ne obstupescas; mentem nostram scit, perfectam comprehendere non posse sapientiam, et mensuram fragilitatis nostrae jubet nos scire debere. Denique et Paulus ei, qui plus quam homo scire poterat, requirebat, dicens: Quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? respondit: O homo tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 19), et caetera. Si enim causas quaestionis ille, qui interrogans introducitur, 444 audisset ab Apostolo, stupore forsitan torpuisset, et gratiam sensisset inutilem. Quia est et donum, juxta eumdem Apostolum, quod non prosit ei cui datum est. Hebraei hoc mandatum, id est: Noli [PL23.1067B] esse justus multum, super Saule interpretantur, qui Agag misertus est, quem Dominus jusserat occidi (I Reg. XV). Sed et ille de Evangelio servus (Matth. XVIII), cui ignoverat Dominus, et ipse conservo noluit ignoscere, huic potest versiculo coaptari, quod fuerit justus multum.

Ne impie agas multum, et noli esse stultus; cur morieris in tempore non tuo. Cum Dominus loquatur: Nolo mortem morientis, tantum revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32): Semel peccasse sufficiat; debemus nos erigere post ruinam. Si enim juxta eos qui [PL23.1068A] de physicis disputant, novit hirundo pullos de sua oculare chelidonia, et dictamnum capreae appetunt vulneratae; cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam esse peccantibus? Quod autem ait: Ne moriaris in tempore non tuo (Num. XVI); scimus Chore et Dathan, et Abiron propter seditionem adversum Moysen et Aaron, repentino terrae hiatu devoratos, et in emendationem aliorum, ante diem judicii etiam in hac vita plurimos judicatos. Quod dicit ergo, tale est: Noli peccatis adjicere peccata, ne provoces Deum etiam hic tibi inferre supplicium.

Bonum est retinere te istud. Et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam; quoniam qui timet Deum, egredietur ad omnia. Bonum est justis benefacere, sed et peccatoribus benefacere, non injustum est. Bonum [PL23.1068B] est domesticos fidei sustentare, sed et omni petenti tribuere, praeceptum est. Timens quippe Deum, et imitator conditoris sui, qui pluit super justos, et injustos, absque respectu personarum omnibus benefacere festinat. Aliter: Quia vita haec miserabilis diversis quotidie variatur eventibus, tam ad adversa, quam ad prospera, justi animus 445 praeparetur, et poscat Domini misericordiam, ut quodcumque evenerit, librata mente sustentet. Qui enim timet Deum, nec prosperis elevatur, nec opprimitur adversis.

[PL23.1069A] Sapientia confortabit sapientem, super decem potestatem habentes, qui sunt in civitate: quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Propterea sapientia confortat justum, et omnium principum civitatis super eum excedit auxilium, quia quamvis aliquis justus sit, tamen dum in hac carne est constitutus, subjectus est vitiis atque peccatis, et majore praesidio indiget. Aliter: Decem qui potestatem habent, et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum pervenere denarium, et auxiliantur humano generi. Sed si quis consideret omnia auxilia, majus est auxilium sapientiae, id est, Domini nostri Jesu Christi. Postquam enim dixerunt angeli: Curavimus Babylonem, et non est curata, relinquamus eam, et abeat unusquisque in [PL23.1069B] terram suam (Jerem. LI, 8), tunc magister medicorum ipse descendit, et respersos nos sanguine, et peccatorum madentes cruore qui omnem substantiam nostram expenderamus in medicos, tactu fimbriae suae sanavit (Luc. VIII). Sanavit autem in civitate, hoc est, in mundo isto, et confortavit sapientem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, adjuvit. Omni enim qui habet, dabitur ei, et adjicietur ei. Quia autem indiguit homo positus in peccatis, et infixus in limo profundi, majore auxilio; idcirco venit ipsa Sapientia. Aliter: Supra dixerat, et domesticis et alienis bene esse faciendum. Poterat [Al. Poterit] ergo aliquis respondere: Si omnibus benefacere voluero, non habeo unde faciam. Nec potest justus tantas habere divitias, quae solent [PL23.1069C] magis peccatoribus abundare; propterea nunc ait: Quos non potes re, consilio adjuva, solatio fove. Plus enim potest in angustia constituto praestare sapientia, quam quaelibet maximae potestates. Et hoc ipsum cum prudentia facito. Grandis quippe libra justitiae est, et cui, et quantum, 446 et quamdiu, et quale vel in re, vel in consilio tribuere.

Et quidem in omnes sermones, quos loquentur, ne dederis cor tuum: quia non audies servum tuum maledicentem tibi. Etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis. Fac quae praecepta sunt, et sapientiae auxilio confortatus, vel ad bona, vel ad mala praepara cor tuum, et non cures, quid de te loquantur inimici, qualis foris opinio sit. Quomodo enim prudentis viri est, murmurantem famulum [PL23.1070A] non audire, nec curiosam aurem apponere, quid de se loquatur absente: si enim hoc fecerit, semper in tribulatione erit, et ad mussitationem servi iracundia commovebitur; sic et sapientis hominis est, sapientiam praeviam sequi, et vanos non considerare rumores. Sed et alio exemplo docet penitus non curandum justo homini, quid homines loquantur, dicens: Quomodo novit conscientia tua, quod tu de multis locutus es, et saepe aliis detraxisti: sic et aliis debes ignoscere detrahentibus. Et simul docet, non facile judicandum, et habenti trabem in oculo, de festuca alterius non loquendum.

Omnia haec tentavi in sapientia, et dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me, magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam? Dicit se, [PL23.1070B] ut Regnorum quoque testantur libri (III Reg. III, et IV), ultra omnes homines quaesisse sapientiam, et tentasse ad finem illius pervenire, sed quanto plus quaesierit, tanto minus reperisse, et in mediam demersum caliginem, tenebris ignorantiae circumdatum. Aliter: Vir qui eruditus fuerit in Scripturis, quanto plus scire coeperit, tanto ei in his quotidie oritur major obscuritas. Aliter: Contemplatio sapientiae in hac vita in speculo videtur et in imagine: cum ergo recogitavero in futuro facie ad faciem ejus notitiam revelandam, tunc liquido recognoscam longe me nunc ab ejus notitia dissidere.

Circuivi ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem 447 stulti et imprudentium errorem. Et invenio ego amariorem morte mulierem, [PL23.1070C] quae est laqueus, et sagenae cor ejus, vincula manus ejus. Bonus coram Deo eruetur ab ea, peccator capietur in illa. Pro eo quod Septuaginta posuerunt: Circuivi ego et cor meum, ut cognoscerem, Symmachus interpretatus est, dicens: Pertransivi universa sensu meo, scire, et discere, et investigare. Quia igitur supra Ecclesiastes dixerat, omnia se in sapientia pertentasse, et quanto plus eam requisierit, tanto illam longius refugisse; nunc ait etiam aliud in sua se quaesisse sapientia, quod in rebus humanis malum universa antecedat mala, et quae res in impietate, stultitia, errore, vecordia teneat principatum, Et dicit se omnium malorum caput mulierem reperisse: quia et per illam mors in orbem terrarum [PL23.1071A] introivit, et pretiosas animas virorum capit. Omnes quippe adulterantes, quasi clibanus corda eorum: quae fecit adolescentium evolare corda. Et cum in mentem miseri amatoris inciderit, trahit eum in praeceps: nec ante pedes suos respicere patitur, sed quasi laquens, et sagena cor adolescentis innectit. Vincula sunt enim manus ejus. Pro quo Aquila interpretatus est: Vinctae sunt manus ejus, quod Hebraica lingua dicitur ASSURIM (.) Suadere enim potest, vim facere non potest: nec ad se trahere nolentes. Justus qui fuerit, et bonus coram Deo, eruetur ab ea: peccator vero captus deducetur ad mortem. Non putemus temere hanc Salomonem de genere mulierum protulisse sententiam: quod expertus est, loquitur. Ideo quippe offendit [PL23.1071B] Deum, quia captus est a mulieribus. Et haec secundum litteram. Caeterum juxta intelligentiam spiritualem, aut omne generaliter peccatum, mulierem nominamus et iniquitatem, quae sub specie mulieris sedet in Zacharia super plumbi talentum (Zach. V, 7): aut diabolum τροπικῶς mulierem accipimus, propter effeminatas vires: aut certe idololatriam, et ut propius accedamus, haereticorum Ecclesiam, quae insipientem sensu ad se vocat, ut panes furtivos, et 448 aquam furtivam, hoc est, falsum sacramentum, et pollutum baptisma inductus accipiat.

Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unam ad unam, ut invenirem numerum, quem adhuc quaesivit anima mea, et non inveni. Hominem unum de mille inveni, et mulierem in omnibus his non invem. Solummodo hoc [PL23.1071C] inveni: quia fecit Deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes multas. Hoc, inquit, reperi, universa diligenter eventilans, quod paulatim peccando, et ad unum delictum aliud apponendo, grandem nobis summam efficimus peccatorum. Esebon () quippe, quod omnes voce consona λογισμὸν transtulerunt, secundum Hebraei sermonis ambiguitatem, et numerum possumus, et summam, et rationem, et cogitationem dicere. Sed et hoc, ait, requisivit anima mea, an recta mulier inveniatur. Et cum vix paucos de viris bonos invenerim, ita ut de mille unus potuerit inveniri, mulierem bonam omnino invenire non potui. Omnes enim me [PL23.1072A] non ad virtutem, sed ad luxuriam deduxerunt. Et quia appositum est cor hominis diligenter ad malitiam ab adolescentia (Gen. VIII, 21), et pene omnes offenderunt Deum: in hac ruina generis humani, facilior ad casum est mulier. De qua et poeta gentilis:..... Varium et mutabile semper Femina... (Virg. IV, Aeneid. V. 35.) Et Apostolus: Semper, ait, discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Et ne videretur communem hominum damnare naturam, et Deum auctorem facere mali, dum talium conditor est, qui malum vitare non possint, argute praecavit, et ait, bonos nos a Deo creatos: sed quia libero sumus arbitrio derelicti, vitio nostro ad pejora labi, dum majora quaerimus, et ultra vires nostras [PL23.1072B] varia cogitamus. Aliter: Quotidie mecum uniuscujusque rei rationem ponens, nullum invenire potui cogitatum, qui non cogitatione perversa extrinsecus turbaretur. In mille autem viris inveni hominem, qui juxta imaginem conditoris est conditus: et in mille non quibuslibet, sed in mille viris: quorum numerum mulier implere non potuit. Et in mille 449 qui non appropinquaverunt ad mulierem, et propterea purissimi permanserunt. Haec autem omnia tropologice accipienda. In multis quippe studiosis [Al. studiis], et quotidiana meditatione sudantibus, vix invenitur cogitatus purus, et viri dignus vocabulo. Possumus et cogitatus pro viris accipere, mulieres pro operibus, et dicere, quod difficile cogitatio alicujus pura inveniri queat. Opera [PL23.1072C] vero, quia per corpus administrentur, aliquo semper errore commixta sint. Pro eo autem, quod supra sermonem Hebraeum interpretantes diximus: Unam ad unam, ut inveniatur numerus, sive summa, sive ratio, aut cogitatio: apertius interpretatus est Symmachus unam ad unam invenire rationem. Quod enim nos solemus absolute et neutraliter appellare, id est, hoc quaesivi, istud volui invenire, Hebraei feminino genere pronuntiant, sicut in psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4), pro eo quod est, unum.

(Cap VIII) Quis ita ut sapiens; et quis novit solutionem verbi? Sapientia hominis illuminabit vultum [PL23.1073A] ejus: et fortis faciem suam commutabit. Supra docuerat difficile bonum hominem inveniri, et venientem contra eliserat quaestionem: a Deo bonos homines conditos, sed sponte sua ad peccata delapsos. Nunc quid boni homini dederit Deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem et providentiam, occulta Dei nosse mysteria, in arcana ejus sensu cordis intrare. Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit [Al. sciret] problematum solutiones, et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit; sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. Septuaginta pro eo quod nos posuimus: [PL23.1073B] Quis ita ut sapiens, transtulerunt: Quis novit sapientes. Et pro eo 450 quod nos diximus: Et fortis faciem suam commutabit, posuerunt: Et impudens vultu suo odietur. Et revera cum multi sint, qui sapientiam repromittant, difficile invenitur, qui discernere queat verum sapientem ab his qui videntur esse sapientes. Et cum sint plurimi, qui Scripturarum occulta dicant posse se solvere, rarus est, qui veram inveniat solutionem. Quod autem sequitur: Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et improbus facie sua odietur, ita possumus explanare, ut Pauli verba ponamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18): et Psalmistae canentis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Sapientiam autem hic hominis [PL23.1073C] non aliam dicit absque sapientia Dei. Quae cum sapientia Dei sit, juxta possibilitatem capacitatis hominis ejus esse incipit, qui se habere meruerit. Omnis haereticus et falsum dogma defendens, impudenti vultu est. Denique Marcion et Valentinus melioris se dicunt naturae esse, quam conditor est. Et hoc posset aliqua ex parte ferri, si spem se hujus rei habere contenderent, et non jam possidere naturam.

Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei. Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo, [PL23.1074A] quoniam omne quod voluerit, faciet. Sicut dixerit (Al. dicet) rex, potestatem habens: et quis dicet ei, Quid facis? Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, regibus et potestatibus obsequium (Ad Titum, III, 1), maxime Septuaginta Interpretibus imperativo modo dicentibus: Os regis custodi; sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo David ait: Domine, in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1). Et in alio loco, ut Patris et Filii unum regnum significet [Al. significetur], Scriptura commemorat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui rex Filius Dei, Patris regis est Filius. Hujus itaque [Al. utique] custodienda praecepta sunt, 451 hujus voluntas patranda. [PL23.1074B] Et hoc est, quod in Tobiae libro scribitur: Mysterium regis abscondere bonum est (Tob. XII, 7). Et praecipue monet, ne tractemus, quare Deus unumquodque praeceperit, sed quodcumque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet. Et in lege Domini erit voluntas ejus. Quia vero Septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: Et de juramento et de verbo Dei ne festines a facie ejus ambulare: sciendum juramentum Dei in divinis voluminibus esse conscriptum. Hoc itaque juramentum, de Dei verbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscumque narrare, et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam. Neque, ut Moyses, festines videre faciem Dei, sed tamdiu sustine, donec ipse pertranseat, et tantum ejus posteriora conspicias. [PL23.1074C] Necnon et illud quod sequitur: Ne stes in verbo malo, et caetera, super eo intelligamus, qui haereseos errore praeventus est: vel super illo, qui cum Ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis vincitur, ut sit infidelis. Ne perseveres in detractione, nec in turpiloquio, luxu [Al. luxuria] avaritia, libidine. Quod si perseveraveris, rex vitiorum atque peccati diabolus operabitur perditionem in te, et faciet quodcumque voluerit.

Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum: et tempus, et judicium cognoscit cor sapientis. [PL23.1075A] Notandum quod, non cognoscet verbum malum, positum est pro eo quod est, non patietur, aut non erit in eo. Siquidem et de Salvatore sic scriptum est: Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Pro verbo quoque Symmachus rem interpretatus est, dicens: Qui custodierit mandatum, non experietur rem malam. Praecepit autem regis imperium conservandum, et scire quid, et quare, et quo tempore jubeat.

Quia omni negotio est tempus et judicium. Afflictio quippe hominis multa super eum, quia nescit quod futurum est; sicut enim erit, quis annuntiabit ei? Licet diversa eveniant, et non possit justus scire quid ei futurum sit, nec singularum 452 rerum causas rationesque cognoscere (nemo enim est conscius futurorum), [PL23.1075B] tamen scit a Deo cuncta in utilitatem hominum fieri, et non absque ejus voluntate disponi. Est enim magna afflictio generis humani, quia ut Poeta ait (Aeneid. X, 501): Nescia mens hominum fati sortisque futurae, aliud sperat, aliudque evenit: de altero loco exspectat hostem, et alterius jaculo vulneratur. Pro eo autem quod Septuaginta Interpretes et Theodotio dixerunt: Quia scientia hominis multa super eum, in Hebraeo malitiam habet, non scientiam: sed quia RES et DALETH litterae Hebraicae, excepto parvo apice, similes sunt, pro RAATH (), legerunt DAATH (), id est, pro malitia, scientiam. Hoc melius sciet qui ejusdem linguae habuerit notitiam. [PL23.1075C] Illud quoque quod in fine horum versuum scriptum est: Quia nescit quod factum sit; et quid futurum sit post eum, quis annuntiabit ei? de verbo ad verbum nunc ex sermone Hebraeo transtulimus, ut esse sensum alterum noverimus, quod scilicet nec ea [PL23.1076A] quae praeterierint, scire possumus, nec ea quae futura sint, ita ut sunt futura, cognoscere.

Non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potens in die mortis, et non est emissio in bello, et non salvabit impietas habentem se. Non est in potestate anima nostra, ne auferatur a nobis, et egrediente ad imperium Domini spiritu, nihil prodest ora concludere, et vitam retinere fugientem. Cumque interitus, inimicus vitae nostrae et hostis advenerit, inducias accipere non possumus. Nec reges quondam in saeculo, et omnia nostra impietate vastantes, obvias morti inferre [Al. ferre] manus: sed in cinerem terramque solvemur. Non est ergo lugendum, si futura scire non possumus, et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia [PL23.1076B] finiantur, et superbus et potens, qui cuncta populatus est, non valeat animam suam retinere, cum rapitur. Aliter: Spiritus, qui universa dispensat, non potest 453 a quoquam hominum prohiberi, et leges accipere spirandi. De quo et supra dictum est: Girans girando vadit spiritus. In die mortis non sumus potentes: in die enim vitae facile vitatur inimicus. Similiter qui in bello est, et non habet Dei pacem, quae superat omnem sensum, non habebit emissionem, de qua ad sponsam dicitur: Emissiones tuae paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV). Et quia impietas non salvabit habentem se, pietas e regione salvabit. Potest impietas diabolus appellari, et pietas Dominus noster Jesus Christus.

Omnia haec vidi, et dedi cor meum in omne opus, [PL23.1076C] quod factum est sub sole, et dominatus est homo homini, ut affligeret eum. Et tunc vidi impios sepultos, et venerunt, et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in civitate, quia sic fecerunt: sed et hoc vanitas. Quia enim non est contradictio facientibus malum [PL23.1077A] cito: ideo repletum est cor filiorum hominis in eis, ut faciant malum. Dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur, intuerer, et hoc vel maxime, quod homo accepit in hominem potestatem, ut quoscumque vult affligat atque condemnet. Cum itaque mentem meam ad haec intuenda dirigerem, vidi impios cum tali opinione mortuos, et sic sepultos, ut sancti aestimarentur in terra, qui et cum viverent, putabantur digni Ecclesia et templo Dei, insuper ambulantes tumidi, laudabantur in malis suis, sicut scriptum est: Laudatur enim peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Ps. IX, 24). Hoc autem propterea evenit, quia nemo peccantibus audet contradicere, nec statim scelus ulciscitur Deus, sed differt poenam, dum exspectat [PL23.1077B] poenitentiam. Peccatores autem, quia non statim arguti atque correpti sunt, putantes nequaquam futurum esse judicium, in scelere perseverant. Possumus hoc testimonio uti adversus episcopos, qui acceperunt in Ecclesia potestatem, et scandalizant magis eos, quos docere et ad meliora debuerant incitare. Hi frequenter 454 post mortem laudantur in Ecclesia, et beati in his, quae non probabiliter fecerant, publice sive a successoribus, sive a populis praedicantur. Et hoc itaque vanum est, quia enim non ut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo (nemo quippe audet accusare majorem), propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum. Si [PL23.1077C] [Al. Et si] enim peccaverit, non creditur, et si convictus fuerit, non punitur.

Quia peccator facit malum centies, et elongat ei. Ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus. Ex eo quod peccanti plurimum, hoc quippe significat centies, dat Deus locum poenitentiae, et non eum statim punit in scelere, sed exspectat, ut convertatur ab iniquitate sua: ego intelligo, quam benignus et misericors super eos futurus sit Deus, qui habent timorem ejus, et ad verbum illius contremiscunt. Symmachus hunc locum ita transtulit: Peccans enim malus mortuus est, longanimitate concessa ei. Porro ego scio, quia erit bene timentibus Deum, qui timuerunt a facie ejus. Bonum vero non erit iniquo, neque longo supererit [PL23.1077D] tempore, quia non timuit a facie Dei. Et quia manifestum [PL23.1078A] est quid iste transtulerit, hoc dicendum est quod verbum Hebraicum MAATH (), quod Septuaginta ex tunc, transtulerunt, et nos centies posuimus, Aquila et Symmachus et Theodotio, mortuus est, interpretati sunt, ut sit sensus, qui peccavit, et fecit malum, mortuus est: in eo enim quod peccavit, statim mortuus est. Si autem juxta Septuaginta Interpretes, pro eo quod est, mortuus est, legerimus ex tunc, juxta quosdam hic egerit sensus: Peccator non tunc primum peccat, quando videtur facere peccatum, sed jam ante peccavit: Alienati [Al. abalienati] sunt enim peccatores a vulva, erraverunt a ventre (Ps. LVII, 4); et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi: 455 simplex enim intelligentia habere consequentiam [PL23.1078B] non videtur, parvulos peccatores, statim ut de vulva ejecti sunt, mendacium loqui.

Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei. Imprecatur male his qui non habent timorem Dei, et optat ne diu differatur ad poenam, sed statim morte subtracti, cruciatus recipiant, quos merentur. Simile quid et Apostolus loquitur: Utinam praecidantur qui vos conturbant (Galat. V, 12). Et alibi: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddat illi Dominus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14). Quae quomodo clementer dicta sint, requirendum est. Haec juxta sensus Hebraici veritatem. Si quis vero Septuaginta Interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: Et ego recognosco, quia erit bonum [PL23.1078C] timentibus Deum, ut timeant a facie ejus, et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra: quia non est timens a facie Dei; hoc poterit dicere: Fient quidem et illa, de quibus paulo ante tractavi; ego tamen manifestissime cognosco, quia bene erit his qui timent a facie Dei: Vultus enim Domini super facientes mala (Ps. XXXIII, 17). Et impio non erit bene: non enim timet a facie Dei, et non prolongabit dies in umbra, hoc est, dies vitae suae, qui quasi umbra viventibus sunt. Non enim hi, qui multo tempore vivunt, prolongant dies suos, sed qui grandes eos faciunt bonorum operum magnitudine. Unde et Jacob quasi se peccatorem confitens, dicit: Parvi et mali dies mei (Gen. XLVII, 9). Et in psalmo confitens: Dies, inquit, mei sicut umbra inclinati [PL23.1078D] sunt [Al. declinaverunt] (Ps. CI, 12), et ego sicut [PL23.1079A] fenum arui. Non quod longam vitam quaesierit in praesenti, in quo omne quod vivimus, breve et umbra est, et imago: In imagine enim perambulat homo (Ps. XXXVIII, 7): sed quod de futuro timeat, ne longitudo vitae ipsius, ubi vera est vita, brevietur.

Est vanitas, quae fit super terram: quia sunt justi ad quos perveniunt quasi facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est. Inter caeteras vanitates, quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi, quod justis ea 456 frequenter eveniunt, quae impiis evenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos. Dabit exemplum Evangelium divitis purpurati, et pauperis Lazari (Luc. XVI). Septuagesimus quoque [PL23.1079B] secundus psalmus de hac re disputat: cur justis interdum mala, et impiis eveniant bona. Pro eo autem, quod nos posuimus: Est vanitas, quae fit super terram. Symmachus absolute transtulit, dicens: Est difficile cognitu quod fit super terram. Hebraei, justos quibus eveniant mala, et impios quibus accedant opera justorum, filios Aaron interpretantur, et Manassen, quod illi sacrificantes perierint, et iste post tanta mala et captivitatem in imperium restitutus sit.

Et laudavi ego laetitiam; quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et laetari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. Hoc plenius supra interpretati sumus, et nunc strictim dicimus: licet brevem [PL23.1079C] et cito finiendam praeferre eum vescendi et bibendi voluptatem angustiis saeculi, et his quae fieri videntur inique in mundo: quod solum hoc homo de labore suo habere videatur, si vel modico fruatur refrigerio. Verum haec interpretatio jejunantes, esurientes, sitientes, atque lugentes, quos beatos in Evangelio Dominus vocat (Matth. V), si sic accipitur, ut scriptum est, miseros approbabit. Et cibum itaque et potum spiritualiter accipiamus, et super eis laetitiam, quam in labore vitae nostrae vix possumus invenire. Quod autem haec ita sentienda sint, ut diximus, demonstrat sequens versiculus, in quo ait: Dedi cor meum, ut viderem sapientiam et occupationem: quod scilicet occupentur homines super terram, et diebus ac noctibus in Scripturarum meditatione [PL23.1079D] versentur: ita ut plerumque pro investigatione veri ab oculis somnus aufugiat.

Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem, quae facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnum [Al. somnium] in oculis suis non est videns. Et vidi omnia opera Dei: quia non poterit homo invenire opus, quod factum est sub sole, in quo laboravit homo. 457 ut quaereret, [PL23.1080A] et non inveniet. Siquidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit invenire. Qui quaerit causas rationesque rerum, quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus: cur alius caecus et debilis, alius videns nascatur et sanus: hic paupertatem habeat, ille divitias: iste sit nobilis, ille inglorius; nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quaestione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quaerit... Et cum haec dixerit se cognovisse, tunc ignorationis habere principium, et in profundo errore versari. Subostendit tamen esse causas rerum omnium et justitiam, quare unumquodque sic fiat: sed in occulto eas latere, et non posse ab hominibus comprehendi.

(Cap. IX.) Omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem [PL23.1080B] universa: quia justi, et sapientes, et opera eorum in manu Domini. Et quidem charitatem, et quidem odium: non est cognoscens homo omnia in facie eorum. Etiam hunc locum Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Omnia haec statui in corde meo, ut ventilarem universa: quia et justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt. Et insuper neque amicitias neque inimicitias scit homo: sed omnia coram eis incerta, propterea quod omnibus eveniunt similia, justo, et injusto. Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset. Et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et inter ambiguum fluctuare, utrum ad probationem sustineant quae sustinent, an ad supplicium. In [PL23.1080C] futuro igitur scient, et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedit eos, cum de vita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, et nunc certamen. Et quicumque adversa sustinent. utrum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum.

In omnibus eventus unus, justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator, sic jurans sicut juramentum timens. 458 Ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et justis eveniunt et injustis) simplices quosque conturbant, cur ita eveniant, et propterea non putant esse judicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit, et hic confusa sint omnia. Quod autem ait: [PL23.1080D] Eventus est unus omnibus, justo et impio, sive angustiarum, sive mortis significat eventum: et idcirco nec charitatem Dei eos in se nosse, nec odium. Sacrificans quoque et non sacrificans, et caetera quae contraria enumerata sunt, spiritualiter accipienda, secundum illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19).

Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole: [PL23.1081A] quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia, et errores [Al. errore] in corde eorum in vita sua, et post haec ad mortuos. Quia quis est qui communicet in omnes viventes? Et hoc apertius more suo interpretatus est Symmachus, dicens: Sed et cor filiorum hominum repletur malitia, et procacitate juxta cor eorum in vita sua. Novissima autem eorum veniunt ad mortuos. Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens? Eumdem autem sensum Scriptura repetit, de quo paulo ante tractavimus, quod cum omnia aequaliter eveniant universis, et nulla sit in bonis sustinendis malisve discretio, vel certe aequali morte de hoc saeculo subtrahamur: nihilominus erroribus et procacitate et malitia repleamur, et post haec omnia subito rapiamur [PL23.1081B] interitu [Al. in interitum], nec ultra possimus cum viventibus habere consortium. Vel certe sic: Quoniam communes angustiae, et justos et injustos premunt; idcirco ad peccata homines provocantur: et tamen post omnes conatus, quibus frustra nisi sunt, dum ignorant, ad inferna descendunt.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 1046C-1081B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22