(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in [PL26.191B] domo Simonis leprosi. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania, domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Non quod leprosus et illo tempore permaneret, sed qui antea leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio, Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonis leprosi domum, eam volunt intelligi 212 partem populi, quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui juxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cujus domo curata est Ecclesia.

(Vers. 7.) Accesit ad eum mulier habens alabastrum [PL26.191C] unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Nemo putet eamdem esse quae super caput effudit unguentum, et quae super pedes. Illa enim et lacrymis lavat, et crine tergit, et manifeste meretrix appellatur. De hac autem nihil tale scriptum est. Nec enim poterat statim capite Domini meretrix digna fieri. Alius evangelista pro alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris), nardum pisticam posuit (Joan. XII), hoc est, veram et absque dolo, ut fidem Ecclesiae et gentium demonstraret.

(Vers. 8, 9.) Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Scio quosdam hunc locum calumniari, quare alius evangelista [PL26.191D] Judam solum dixerit contristatum, eo quod loculos [PL26.192A] tenuerit, et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum, qui vocatur σύλληψις, vel synecdoche: quo et pro uno omnes, et pro multis unus appellari soleat. Nam et Paulus in Epistola sua quae scribitur ad Hebraeos (licet de ea multi Latinorum dubitent), cum sanctorum passiones et merita descripsisset, intulit: Lapidati sunt, tentati sunt, secti [Al. serrati] sunt, in occasione gladii mortui sunt (Hebr. XI, 37), cum unum tantummodo Isaiam Prophetam sectum Judaei autument. Possumus et aliter dicere, quod apostoli vere, propter pauperes indignati 213 sint: Judas autem propter lucra sua. Unde et mussitatio ejus cum crimine ponitur, quod non curam pauperum habuerit, sed suo furto voluerit providere.

[PL26.192B] (Vers. 10, 11.) Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi; et nunc loquatur, me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum (II Cor. V, 16).

(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in [PL26.192C] corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.

(Vers. 12-14.) Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotis, ad principes sacerdotum. In toto mundo non tam mulier ista, quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus. Et attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum in toto orbe celebrandum.

(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et [PL26.192D] ego vobis eum tradam? Infelix Judas, damnum quod [PL26.193A] ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.

214 (Vers. 16.) At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Joseph non, ut multi putant, juxta Septuaginta interpretes, viginti aureis venditus est, sed juxta Hebraicam Veritatem, viginti argenteis; neque enim pretiosior poterat esse servus, quam Dominus.

(Vers. 17.) Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Prima azymorum, quarta decima [PL26.193B] dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abjicitur. Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad Jesum, interrogantes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et Judam aestimo fuisse proditorem.

(Vers. 18.) At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te facio Pascha cum discipulis meis. Morem veteris Testamenti nova Scriptura conservat. Frequenter legimus: Dixit ille illi, et in loco illo et illo; quod Hebraice dicitur PHELONI ELMONI (), et tamen personarum locorumque non ponitur nomen. Et invenietis ibi quemdam, portantem lagenam aquae. Quorum idcirco vocabula praetermissa sunt, ut omnibus qui Pascha facturi sunt, libera [PL26.193C] festivitatis occasio panderetur.

(Vers. 19.) Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. In alio Evangelista scriptum est (Luc. XXII), quod invenerunt coenaculum magnum, stratum atque mundatum, et ibi paraverunt ei. Videtur autem mihi coenaculum, lex spiritualis intelligi, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, Paulo idipsum loquente (Philipp. VIII), quod ea quae ante pro lucro reputabat, quasi purgamenta quisquiliasque contempserit, ut dignum Domino hospitium praepararet.

[PL26.194A] (Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Omnia sic agit Judas, ut tollatur suspicio proditoris.

(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui, et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus, impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut conscius agat poenitentiam.

(Vers. 22.) Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent: sed plus credunt magistro, quam [PL26.194B] sibi: pertimescentes fragilitatem suam, tristes interrogant de peccato, cujus conscientiam non habebant.

(Vers. 23.) At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. O mira Domini patientia! Primum dixerat: unus vestrum me traditurus est. Perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Judas caeteris contristatis, et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Nec primo, nec secundo correptus [PL26.194C] a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae (Rom. II). Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Quod autem sequitur:

Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille: Non ideo putandus est ante fuisse, quam nasceretur, quia nulli possit bene esse, nisi ei qui fuerit: sed simpliciter dictum est, multo melius esse, non subsistere, quam male subsistere.

(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit [PL26.195A] eum, dixit. Quia caeteri tristes, et valde tristes interrogaverant: Numquid ego sum, Domine? Ne tacendo se prodere videretur, et ipse similiter interrogat, 216 quem conscientia remordebat, qui manum audacter miserat in paropside.

Numquid ego sum, rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et blandientis jungit affectum, sive incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant prodituri, dicunt: Numquid ego sum, Domine? Iste qui proditurus erat, non Dominum, sed magistrum vocat, quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum prodiderit. Et ait illi: Tu dixisti. Eadem responsione confutatus est proditor, qua Pilato postea responsurus est.

(Vers. 26 seqq.) Coenantibus autem eis, accepit [PL26.195B] Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat (Genes. XIV), ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. In Luca legimus duos calices quibus discipulis propinarit (Luc. XXII). Unum primi mensis, et alterum secundi, ut [PL26.195C] qui inter sanctos primo mense agnum comedere non potuerit, secundo inter poenitentes haedum comedat.

(Vers. 29.) Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. De carnalibus transit ad spiritualia, quod vinea de Aegypto transplantata sit populus Israel, cui per Jeremiam Dominus loquitur: Ego te plantavi vineam veram, quomodo mutata es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena] (Jerem. II, 21)? Et Isaias propheta in cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim Scriptura testatur. Dicit ergo se Dominus de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno Patris sui. Regnum Patris, 217 fidem puto esse credentium, Apostolo quoque idipsum confirmante: Regnum Dei intra vos [PL26.195D] est (Luc. XVII, 21). Ergo cum Judaei receperint regnum [PL26.196A] Patris (attende quod dicat, Patris, non Dei), omnis Pater nomen est Filii. Cum, inquam, crediderint in Deum Patrem, et adduxerit eos Pater ad Filium, tunc de vino eorum bibet Dominus, et in similitudinem Joseph regnans in Aegypto, inebriabitur cum fratribus suis (Genes. XLIII).

(Vers. 30.) Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Hoc est quod in quodam psalmo legimus: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae (Ps. XXI, 30). Juxta hoc exemplum, qui Salvatoris pane saturatus, et calice inebriatus fuerit, potest laudare Dominum et conscendere in montem Oliveti, ubi laborum refectio, dolorisque solatium, et veri luminis notitia est.

(Vers. 31.) Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum [PL26.196B] patiemini in me in ista nocte. Praedicit quod passuri sunt, ut, cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur. Et signanter addidit, in ista nocte scandalum patiemini; quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur: sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent (I Thess. V). Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12).

(Vers. 32.) Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est; et (ni fallor) ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7). Sexagesimo quoque et octavo psalmo, qui totus a Domino [PL26.196C] canitur, huic sensui congruente: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. 218 Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis; et de multis gregibus errorum fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X). De hoc testimonio in libello, quem de Optimo Genere interpretandi scripsimus, plenius dictum est.

(Vers. 33.) Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Non est temeritas, nec mendacium; sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem, de quo supra diximus.

(Vers. 34.) Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi [PL26.196D] Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte [PL26.197A] neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, negationis sordes poenitentiae lacrymis lavans.

(Vers. 36.) Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Gethsemani interpretatur, vallis pinguissima, in qua jussit discipulos sedere paulisper et exspectare redeuntem, donec pro cunctis solus Dominus oraret.

(Vers. 37.) Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Illud quod supra diximus de passione et propassione, etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod Dominus, ut veritatem probaret assumpti hominis, vere quidem contristatus, [PL26.197B] sit, sed ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari. Aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari. Contristabatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, 219 et Petrum timiditatis arguerat; sed propter infelicissimum Judam, et scandalum omnium apostolorum, et rejectionem populi Judaeorum, et eversionem miserae Jerusalem. Unde et Jonas super ariditate cucurbitae vel hederae contristatus est (Jonae IV), nolens perire quondam tabernaculum suum. Si autem tristitiam animi, non affectum Salvatoris erga perituros, sed passionem haeretici interpretantur, respondeant, quomodo exponunt illud quod ex persona Dei per Ezechielem dicitur: Et in omnibus istis contristabas me (Ezech. [PL26.197C] XVI, sec. LXX).

(Vers. 38.) Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: Sustinete hic, et vigilate mecum. Quae contristatur, anima est, et [Al. sed] non propter mortem, sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet passione. Quod autem praecepit: Sustinete hic, et vigilate mecum, non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente [PL26.198A] discrimine; sed a somno infidelitatis, et torpore mentis. Dicant ergo qui irrationabilem Jesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et noverit tempus tristitiae. Quamquam enim et bruta animalia moereant, tamen non noverunt nec causas, nec tempus usque ad quod debeant contristari.

(Vers. 39.) Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Dato apostolis praecepto, ut sustinerent, vigilarentque cum Domino, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit, dicitque blandiens: Mi Pater, et postulat ut, si possibile est, transeat ab eo passionis calix, de quo supra diximus. Postulat autem [PL26.198B] non timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, transeat a me calix, sed calix iste, hoc est, populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens Legem et prophetas, qui me quotidie vaticinantur. Attamen revertens in semetipsum, quod 220 ex hominis persona trepidanter renuerat, ex Dei Filiique confirmat. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Non, inquit, hoc fiat, quod humano affectu loquor; sed propter quod ad terras tua voluntate descendi.

(Vers. 40.) Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Ille qui supra dixerat: Etiam [PL26.198C] si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.

(Vers. 41.) Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus: Ne nos inducas in tentationem, quam ferre non possumus [Al. possimus] (Matth. VI, 13; Luc. XI, 4). Non tentationem [PL26.199A] penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate, ne tentemini; sed, ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet et vincat, et vos intra casses suos teneat. Verbi gratia: Martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fundit, tentatus quidem est; sed tentationum [Al. tentationis] retibus non ligatur. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.

Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Hoc adversum temerarios, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen juxta Apostolum, in spiritu carnis opera mortificantur (I Petr. III).

[PL26.199B] (Vers. 42.) Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Secundo orat, ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipso per prophetam: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Ps. XXXIX, 9).

(Vers. 43, 44.) Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur 221 pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.

(Vers. 45.) Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit [PL26.199C] hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum (Matth. XVIII et II Cor. XIII). Postquam tertio oraverat, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum, et apostolorum timorem sequenti poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis suis:

(Vers. 46, 47.) Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Ne nos inveniant quasi timentes et retrahentes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.

(Vers. 48.) Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, [PL26.199D] dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Miser Judas, et tamen non miserabilis, eadem infidelitate, qua magistrum et Dominum tradidit, putabat signa, quae Salvatorem viderat facientem, non majestate divina, sed magicis artibus facta. Et quia eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione elaberetur e manibus ministrorum. Dat ergo signum, ut sciant ipsum esse, quem osculo demonstraret.

[PL26.200A] (Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere, quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradit persecutoribus, sed per signum osculi. Hoc est signum, quod posuit Deus in Cain, ne quicumque invenisset, interficeret eum (Genes. IV).

(Vers. 50.) Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Verbum, Amice, vel κατὰ ἀντίφρασιν intelligendum, vel certe juxta illud quod supra legimus: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matt. XXII, 12)?

(Vers. 51.) Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, [PL26.200B] 222 extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. In alio evangelista [Al. Evangelio] scriptum est, quod Petrus hoc fecerit, eodem mentis ardore quo caetera. Servus quoque principis sacerdotum Malchus appellatur [Al. appellabatur]: auricula quae amputatur, dextera est. Transitorie dicendum, quod Malchus, id est, rex quondam populus Judaeorum, servus factus sit impietatis et devorationis sacerdotum. Dexteramque perdiderit auriculam, ut totam litterae vilitatem audiat in sinistra: sed Dominus in his, qui ex Judaeis credere voluerunt, reddidit aurem dextram, et fecit servum genus regale et sacerdotale.

(Vers. 52.) Tunc ait illi Jesus: Converte gladium [PL26.200C] tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Et si non frustra portat gladium, qui ultor Dominicae irae positus est in eum, qui malum operatur: attamen quicumque gladium sumpserit, gladio peribit. Quo gladio? illo nempe qui igneus vertitur ante paradisum (Genes. III): et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura (Ephes. VI).

(Vers. 53, 54.) An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae: quia sic oportet fieri? Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex [PL26.200D] millibus complebatur hominum. Pro brevitate temporis numerum non occurrimus explicare, typos tantum dixisse sufficiat: septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes hominum lingua divisa est, duodecim legionibus fieri. Sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat animum, quod frustra prophetae cecinerint, nisi Dominus eos vere dixisse, passione sua asseruerit.

(Vers. 55.) In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam [PL26.201A] ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam, docens in templo, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se tradat vestris manibus, et in nocte 223 quasi latitantem, et a vestris oculis declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.

(Vers. 56.) Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Quae sunt Scripturae prophetarum? Foderunt manus meas, et pedes meos (Ps. XXI, 17); et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est (Isai. LIII, 7). Et in alio [Al. eodem] loco: Ab iniquitatibus [PL26.201B] populi mei ductus est ad mortem (Ibid., sec. LXX).

(Vers. 57.) At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. Moyses, Deo jubente, praeceperat, ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur (Exod. XXIX). Refert Josephus istum Caipham unius tantum anni Pontificatum ab Herode pretio redemisse. Non ergo mirum est, si nequam pontifex inique [Al. iniquus] judicet.

(Vers. 58.) Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. A longe sequebatur, qui Dominum erat negaturus.

(Vers. 59, 60.) Et ingressus intro, sedebat cum [PL26.201C] ministris, ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut morti eum traderent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat, quid judicaret de Domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret. Et in hoc diversitas decem apostolorum et Petri. Illi fugiunt, iste, quamquam procul, sequitur tamen Salvatorem.

(Vers. 61.) Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt, quae Dominum supra dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non in [PL26.201D] eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui. Sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt. Salvator dixerat: Solvite Templum 224 hoc; isti commutant, et aiunt: Possum destruere templum Dei. Vos, inquit, [PL26.202A] solvite, non ego: quia illicitum est, ut ipsi nobis inferamus manus. Deinde illi vertunt: et post triduum reaedificare illud; ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.

(Vers. 62.) Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto Jesus tacebat ad indignos responsione sua, falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad [PL26.202B] respondendum provocat: ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacebat. Sciebat enim, quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.

(Vers. 63.) Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei? Quid adjuras, impiissime sacerdotum, ut accuses, an ut credas? Si ut accuses, arguunt alii: condemnate tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti?

(Vers. 64.) Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli? Et adversum Pilatum, et adversum Caipham similis responsio, ut propria sententia condemnentur.

[PL26.202C] (Vers. 65, 66.) Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scidit autem vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotii gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontifices. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, 225 scindere vestimenta sua. Quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus. Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus [PL26.202D] est.

(Vers. 67.) Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum caeciderunt. Ut adimpleretur quod dictum est: Dedi maxillas meas [Al. maxillam meam] alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Thren. III, 30).

[PL26.203A] (Vers. 68.) Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Stultum erat verberantibus respondere, et prophetizare caedentem, cum palam percutientis videretur insania. Sed sicut hoc vobis non prophetavit, sic illud manifestissime vaticinatus est, quod circumdaretur Jerusalem ab exercitu, et non relinqueretur lapis super lapidem in templo.

(Vers. 69.) Petrus vero sedebat foris in atrio. Foris sedebat, ut videret exitum rei. Et non appropinquabat Jesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.

(Vers. 72.) Et iterum negavit cum juramento, quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro. Scio quosdam pii affectus [Al. pio affectu] erga Apostolum Petrum, locum [PL26.203B] hunc ita interpretatos, ut dicerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse sensum: Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit; sic [Al. si] defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixerat: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne quid dicat, me negabis, non hominem.

(Vers. 73.) Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua te manifestum facit. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis exterae. Omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant, et qui arguebatur [Al. arguebantur]; sed quod unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et [Al. ut] vernaculum [PL26.203C] loquendi sonum vitare non possit. Unde et Ephrathaei in Judicum libro (cap. XII) non possunt σύνθημα dicere.

(Vers. 74, 75.) Tunc coepit detestari et jurare, quia non 226 novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. In alio Evangelio legimus: quia post negationem Petri, et cantum galli, respexerit Salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocarit. Nec fieri poterat, ut in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi.

Et egressus foras, flevit amare. In atrio Caiphae sedens, non poterat agere poenitentiam. Egreditur foras de impiorum concilio, ut pavidae negationis [PL26.203D] sordes amaris fletibus lavet.

(Cap. XXVII.---Vers. 1 seqq.) Mane autem facto, [PL26.204A] consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent. Et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent.

Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. Avaritiae magnitudinem [Al. magnitudine] impietatis pondus exclusit. [PL26.204B] Videns Judas Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis Judaei peccaverunt, qui emerunt sanguinem justum, et offerendo pretium, ad proditionem discipulum provocarunt? Qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse naturae, nec electione [Al. electionem et servare] apostolatus potuisse servari, respondeant quomodo natura mala egerit poenitentiam.

(Vers. 5.) At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis argenteis in templo, 227 recessit: [PL26.204C] et abiens, laqueo se suspendit. Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Ps. CVIII, 7); ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne abundantiori tristitia absorbeatur frater (II Cor. II, 7).

(Vers. 6.) Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam [Al. corbonam], quia pretium sanguinis est. [PL26.204D] Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc [PL26.205A] est, in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?

(Vers. 7, 8.) Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monimentum. Caeterum nos, qui peregrini eramus a Lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem: et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus.

(Vers. 9, 10.) Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt [PL26.205B] a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Hoc testimonium 228 in Jeremia non invenitur. In Zacharia vero, qui pene ultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo fertur (Zach. XI): et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et verba diversa sunt. Legi nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazaraenae sectae mihi Hebraeus obtulit, Jeremiae apocryphum, in quo haec ad verbum scripta reperi. Sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum testimonium: Evangelistarum et Apostolorum more vulgato, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt in exemplum.

(Vers. 11.) Jesus autem stetit ante praesidem, et [PL26.205C] interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud interrogante criminis, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori.

Dixit illi Jesus: Tu dicis. Sic respondit ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte responderit: Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignos suo sermone judicans.

[PL26.206A] (Vers. 13 seqq.) Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt [Al. dicant] testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Ethnicus quidem est, qui condemnat Jesum: sed causam refert in populum Judaeorum. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens a praeside dimitteretur, et crucis utilitas differretur.

(Vers. 16 seqq.) Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barrabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim [PL26.206B] quod per invidiam tradidissent eum. Iste in Evangelio, quod scribitur juxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. Offert autem eis optionem Pilatus dimittendi quem velint, latronem, an Jesum: non dubitans, Jesum potius eligendum, sciens eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est.

(Vers. 19 seqq.) Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barrabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabbam. [PL26.206C] Nota quod gentibus saepe a Deo somnia revelentur; et quod in Pilato et uxore ejus justum Dominum confitentibus Gentilis, populi testimonium sit.

(Vers. 22, 23.) Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Multas liberandi Salvatoris Pilatus occasiones dedit. Primum, latronem justo conferens. Deinde inferens: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? hoc [PL26.207A] est, qui rex vester est. Cumque responderent, Crucifigatur, non statim acquievit; sed juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil tibi et justo illi, ipse quoque respondit: Quid enim mali fecit? Hoc dicendo, Pilatus absolvit Jesum. At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi: et congregatio malignantium obsedit me (Psal. XXI, 12). Et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt super me vocem suam (Jerem. XII, 8). Isaia quoque in hac sententia congruente: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7).

(Vers. 24.) Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, [PL26.207B] sed magis tumultus fieret, accepta 230 aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi: vos videritis. Pilatus accepit aquam, juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas (Ps. XXV, 6); ut in lavacro manuum ejus Gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum, qui clamaverunt, crucifige eum, nos alienos faceret, quodammodo hoc contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam [Al. etiam] seditio oritur, et perduellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur: Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Judex qui cogitur contra Christum sententiam ferre, non damnat oblatum; sed arguit offerentes, justum esse pronuntians qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis. [PL26.207C] Ego minister sum legum: vestra vox sanguinem fundit.

(Vers. 25.) Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim vestrae plenae sunt sanguine (Isai. I, 15). Optimam haereditatem Judaei filiis relinquunt [Al. reliquerunt], dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

(Vers. 26.) Tunc dimisit illis Barrabbam, Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Barrabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo Judaeorum, id [PL26.207D] est, diabolus, qui usque hodie regnat in eis, et idcirco pacem habere non possunt. Jesus autem a Judaeis traditus, absolvitur ab uxore Pilati, et ab ipso praeside justus appellatur. Et centurio confitetur quod vere Dei Filius sit. Quaerat eruditus lector, quomodo sibi conveniat Pilatum lavisse manus suas, et dixisse: Innocens [PL26.208A] ego sum a sanguine justi hujus, et postea flagellatum tradidisse Jesum ut crucifigeretur? Sed sciendum est Romanis eum legibus ministrasse, quibus sancitum est, ut qui crucifigitur, prius flagellis verberetur. Traditus est itaque Jesus militibus verberandus, et illud sacratissimum corpus, pectusque Dei capax, flagella secuerunt. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 10), illo flagellato, nos a verberibus liberaremur, 231 dicente Scriptura ad virum justum: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC, 10).

(Vers. 27 seqq.) Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam [PL26.208B] circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus: et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus, induant chlamyden coccineam pro rufo limbo, quo reges veteres utebantur: et pro diademate ponant ei coronam spineam: pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus (Joan. XI, 50), nesciens quid diceret: sic et isti quaecumque fecerunt, licet alia mente [PL26.208C] fecerint, tamen nobis, qui credimus, sacramenta tribuerunt. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat: in corona spinea, maledictum solvit antiquum: in calamo, venenata occidit animalia. Sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum.

(Vers. 30.) Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Eo tempore completum est; Non averti faciem meam a confusione sputorum (Isai. L, 6), et tamen cum caput ejus percutiant arundine, sustinet cuncta patienter, ut 232 Isaiae verum ostendat vaticinium, dicentis: Arundinem quassatam non confringet (Isai. XLII, 3).

(Vers. 31.) Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt [PL26.208D] eum, ut crucifigerent. Quando flagellatur Jesus, et conspuitur, et irridetur, non habet propria vestimenta: sed ea quae propter nostra peccata sumpserat. Cum autem crucifigitur, et illusionis atque irrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum: statimque [PL26.209A] elementa turbantur, et testimonium Creatori dat creatura.

(Vers. 32.) Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyraeneum, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. Ne quis putet huic loco Joannis Evangelistae historiam esse contrariam. Ille enim dixit, exeuntem Dominum de praetorio portasse crucem suam; Matthaeus autem refert quod invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem, quem angariantes imposuerunt ei crucem Jesu. Sed hoc intelligendum est quod egrediens de praetorio Jesus, ipse portaverit crucem suam: postea obvium habuerint Simonem, cui portandam crucem imposuerint. Juxta anagogen vero, crucem Jesu suscipiunt nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam [PL26.209B] Salvatoris.

(Vers. 33.) Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Audivi quemdam exposuisse Calvariae locum, in quo sepultus est Adam, et ideo sic appellatum esse, quia ibi antiqui hominis sit conditum caput, et hoc esse quod Apostolus dicat: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te 233 Christus. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foras portam, loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus [PL26.209C] est, et crucifixus: sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigeretur. Sin autem quispiam contendere voluerit, ideo ibi Dominum crucifixum, ut sanguis ipsius super Adae tumulum distillaret, interrogemus eum, quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint? Ex quo apparet Calvariam non sepulcrum primi hominis, sed locum significare decollatorum, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V). Adam vero sepultum juxta Hebron et Arbee, in Jesu filii Nave volumine legimus (Jos. XIV).

(Vers. 34.) Et dederunt ei acetum bibere cum felle [PL26.210A] mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Jerusalem: Ego te plantavi vineam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena] (Jerem. II, 21)? Amara vitis amarum vinum facit, quod propinat Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Quod autem dicitur: Et cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit.

(Vers. 35.) Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et hoc in eodem psalmo fuerat [PL26.210B] prophetatum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 19).

(Vers. 36.) Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior resurgentis virtus appareat.

(Vers. 37.) Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam, Hic est Jesus, rex Judaeorum. Non possum digne admirari pro 234 rei magnitudine, quod redemptis pretio falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerint causam interfectionis ejus, nisi quod rex Judaeorum esset. Et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerint. Caeterum Pilatus etiam nolentibus respondit: Quod scripsi, scripsi. Velitis, [PL26.210C] nolitis, Judaei, omnis vobis gentium turba respondet: Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium.

(Vers. 38.) Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Si Golgotha tumulus est Adam, et non damnatorum locus, et ideo Dominus ibi crucifigitur, ut suscitet Adam, duo latrones quare in loco isto eodem crucifiguntur?

(Vers. 39 seqq.) Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter [PL26.211A] et principes sacerdotum, illudentes cum scribis et senioribus, dicebant. Blasphemabant, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant capita sua, quia jam antea moverant pedes, et non stabant super petram. Idipsum autem insultans, dicit fatuus populus, quod falsi testes confinxerant.

(Vers. 42.) Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes, confitentur Scribae et Pharisaei, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.

(Vers. 43.) Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult. Dixit enim, quia Filius Dei sum. Fraudulenta [PL26.211B] promissio. Quid est plus de cruce adhuc descendere viventem, an de sepulcro mortuum resurgere? Resurrexit, et non credidistis. Ergo si etiam de cruce descenderet, similiter non crederetis. Sed mihi hoc videntur daemones immittere. Statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis, et intellexerunt fractas esse vires suas, et hoc agunt, ut de cruce descendat, 235 sed Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat.

(Vers. 44.) Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Hic per tropum, qui appellatur σύλληψις, pro uno latrone uterque inducitur blasphemasse. Lucas vero asserit, quod altero blasphemante, alter confessus sit, et econtrario [PL26.211C] increpaverit blasphemantem (Luc. XXIII). Non quod discrepent Evangelia; sed quod primum uterque blasphemaverit, dehinc sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et ingruentibus tenebris, unus crediderit in Jesum, et priorem negationem sequenti confessione emendaverit. In duobus latronibus uterque populus, et Gentilium, et Judaeorum primum Dominum blasphemavit. Postea signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat [Al. increpuerit] blasphemantes.

(Vers. 45.) A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet, [PL26.211D] discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos: cum defectus solis numquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra terrae, vel orbis lunae [PL26.212A] soli oppositus, breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc factum reor, ut compleretur [Al. compleatur] prophetia, dicens: Occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux (Amos, VIII, 9); et in alio loco: Occubuit sol cum adhuc media esset dies (Jerem. XV, 9). Videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est, luminare majus retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur.

(Vers. 46.) Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani, Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Principio 236 vicesimi primi psalmi abusus est, [PL26.212B] illudque quod in medio versiculo legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ergo impii sunt qui psalmum istum ex persona David, sive Esther et Mardochaei dictum putant, cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super Salvatore intelligant: ut est illud: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et aliud: Foderunt manus meas et pedes meos. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas.

(Vers. 47.) Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod [PL26.212C] dixit: Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitatis infament, qui Eliae auxilium deprecetur.

(Vers. 48.) Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto: et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Et haec facta sunt ut compleretur prophetia: In siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Usque hodie Judaei et omnes increduli Dominicae resurrectionis aceto et felle potant Jesum; et dant ei vinum myrrhatum ut eum consopiant, et mala eorum non videat.

(Vers. 50.) Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Divinae potestatis indicium est emittere [PL26.212D] spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono eam a me ipso, et rursum accipiam eam (Joan. X, 18).

(Vers. 51.) Et ecce velum Templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Velum templi [PL26.213A] scissum est, et omnia Legis sacramenta quae prius tegebantur, prodita sunt, atque ad Gentium populum transierunt. In Evangelio, cujus saepe facimus mentionem, superliminare templi infinitae magnitudinis fractum 237 esse atque divisum legimus [Al. legi]. Josephus quoque refert virtutes Angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter conclamasse: Transeamus ex his sedibus.

(Vers. 52.) Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est, quin [Al. quid] significet juxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum Dominum suum et coelum et terra et omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terraemotus et reliqua typum ferre credentium, quod pristinis errorum vitiis derelictis, et cordis emollita [PL26.213B] duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverint Creatorem.

(Vers. 53.) Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Quomodo Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem (Joan. XI). Et tamen cum monumenta aperta sint, non antea resurrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Jerosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus, non quod et Apostolus adhuc [PL26.213C] permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat. Sancta appellabatur civitas Jerusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur, apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio, quae omnibus appareret: sed specialis ad plurimos, ut hi 238 viderent qui cernere merebantur.

(Vers. 54.) Centurio autem et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. [PL26.214A] In alio Evangelio post terraemotum manifestior causa miraculi centurionis exponitur: quod cum vidisset eum spiritum dimisisse, dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. Spiritum autem in hoc loco pro anima intelligamus, seu quod spirituale et vitale corpus faciat, seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, juxta illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient (Ps. CIII, 29). Et hoc considerandum, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur: et Arius in Ecclesia praedicet creaturam.

(Vers. 55, 56.) Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes [PL26.214B] ei: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Consuetudinis Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat. Dicit enim ipse: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt (I Cor. IX, 5)? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritualia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit: Mariam [PL26.214C] Magdalenam, a qua 239 septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi, et Joseph matrem, materteram suam, sororem Mariae, matris Domini, et matrem filiorum Zebedaei, quae paulo ante regnum liberis postulaverat, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus (Luc. VIII).

(Vers. 57, 58.) Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Dives refertur non de jactantia scriptoris, quo virum [PL26.215A] nobilem atque ditissimum referat Jesus fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Jesu potuerit impetrare. Pauperis enim et ignoti non erat ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. In alio Evangelista (Luc. XXIII) Joseph iste βουλευτὴς appellatus, id est, consiliarius, et de ipso quidam putant primum psalmum esse compositum: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua.

(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritualem et hoc sentire, quod corpus Domini non auro, gemmis et serico, sed lenteamine [PL26.215B] puro obvolvendum sit, quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum susceperit.

(Vers. 60.) Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem, caeteris corporibus remanentibus, resurrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae virginalem uterum demonstrare: saxumque ostio appositum, et saxum magnum ostendere absque auxilio plurimorum sepulcrum non potuisse reserari.

(Vers. 61 seqq.) Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. Altera autem die quae est post parasceven, convenerunt principes [PL26.215C] sacerdotum et Pharisaei 240 ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Caeteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant, exspectantes quod promiserat Jesus, et ideo meruerunt primae videre resurgentem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13).

(Vers. 64 seqq.) Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam. Ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Non suffecerat principibus sacerdotum, et [PL26.215D] Scribis ac Pharisaeis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem, quantum in illis est, manum opponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret: Quanto enim amplius reservatur, tanto magis resurrectionis virtus ostenditur. Unde et in monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est: ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto [PL26.216A] diceretur. Quod autem in sepulcro ponendus esset, prophetae testimonium est, dicentis: Hic habitabit in excisa spelunca petrae fortissimae (Isai. XXXIII, 16). Statimque post duos versiculos sequitur: Regem cum gloria videbitis (Ibid., 17).

(Cap. XXVIII.---Vers. 1.) Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Quod diversa tempora istarum mulierum in Evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii objiciunt, sed sedulae visitationis officium, dum crebro abeunt ac recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.

(Vers. 2, 3.) Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens, [PL26.216B] revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur [Al. fulgor], et vestimentum ejus sicut nix. Dominus noster unus atque idem Filius Dei et Filius hominis, juxta utramque naturam, divinitatis et carnis, 241 nunc magnitudinis suae, nunc humilitatis signa demonstrat. Unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui crucifixus est, qui sepultus est, qui clausus tumulo, quem lapis oppositus cohibet, tamen quae foris aguntur, ostendunt Filium Dei, sol fugiens, tenebrae ingruentes, terra commota, velum scissum, saxa dirupta, mortui suscitati, angelorum ministeria, quae ab initio nativitatis ejus Deum probabant. Ad Mariam Gabriel venit, cum Joseph angelus loquitur; idem pastoribus nuntiat, angelorum postea auditur chorus dicentium: Gloria [PL26.216C] in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Tentatur in solitudine, et post victoriam statim serviunt angeli. Nunc quoque Angelus venit custos sepulcri Dominici, et in vestitu candido signat gloriam triumphantis. Necnon ascendente ad coelos Domino, duo angeli in Oliveti monte cernuntur, pollicentes apostolis secundum Salvatoris adventum (Act. I).

(Vers. 4, 5.) Prae timore autem ejus, exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos. Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Custodes, timore perterriti, instar mortuorum stupefacti jacent, et tamen angelus non illos, sed mulieres consolatur. Nolite timere vos. [PL26.216D] Illi, inquit, timeant: in his perseveret pavor, in quibus permanet incredulitas. Caeterum vos quia Jesum quaeritis crucifixum, audite quod resurrexerit et promissa perfecerit.

(Vers. 6, 7.) Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis ejus. Ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro, et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis ejus.

Quia surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam: [PL26.217A] ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Hoc est in volutabrum gentium, ubi ante error erat et lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non ponebat.

(Vers. 8.) Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Duplex mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, 242 alter ex desiderio resurgentis; et tamen uterque femineum concitabat gradum. Pergebant ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur.

(Vers. 9.) Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum resurgentem, et primum audire, Avete: ut maledictum Evae mulieris in mulieribus subverteretur.

[PL26.217B] Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Istae accedunt et tenent pedes ejus, quia adoraverunt eum. Caeterum illa, quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei surrexisse, merito audit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17).

(Vers. 10.) Tunc ait illis Jesus: Nolite timere. Et in veteri et in novo Testamento, hoc semper observandum est: quod quando augustior [Al. angustior] aliqua apparuerit visio, primum timor pellitur, ut, sic mente placata, possint quae dicuntur [Al. dicunt], audiri.

Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. His fratribus [PL26.217C] de quibus in alio loco dixit: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23): qui Salvatorem nequaquam in Judaea conspiciunt, sed in gentium multitudine.

(Vers. 12 seqq.) Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Custodes miraculum confitentur: ad urbem conciti redeunt: nuntiant principibus sacerdotum quae viderint, quae facta conspexerint. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam, [PL26.217D] et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data fuerat, [PL26.218A] vertunt in redemptionem mendacii, sicut antea triginta argenteos dederant Judae proditori. Omnes igitur qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, 243 quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium, et Salvatoris sanguinem.

(Vers. 16, 17.) Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Post resurrectionem Jesus in monte Galilaeae conspicitur, ibique adoratur: licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem. Tunc manifestius ostenditur Thomae, et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis.

[PL26.218B] (Vers. 18.) Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.

(Vers. 19.) Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus 244 baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut quorum una est divinitas, una sit largitio: nomenque Trinitatis, [PL26.218C] unus Deus est.

(Vers. 20.) Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ordo praecipuus: Jussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei intingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis. Ut quicumque crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.

Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem [PL26.218D] mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam diem in qua se scit futurum cum apostolis.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 26, coll. 191B-218D (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22