Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Diversis Quaestionibus 83 (2/3)

LXI. De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus

1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis; nam et ipsae turbae quinque millia hominum fuerunt (Joan. VI, 9-13): sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significant, vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi ejus inhaerebat; id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec trituratione tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut nec hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est.

2. Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas conciliorum moderamen acciperet; regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat: quarum [PL40.49] officium erat procellis ac fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Jesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum; in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens: postremo exuens se carne, principatus et potestates exspolians fiducialiter, et triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 15). Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus hujus peregrinationis nostrae tanquam ab Aegypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento Baptismatis nobis evadentibus obruuntur: et quamdiu in spe sumus ejus promissionis, quam nondum videmus, tanquam per deserta ducimur, consolante nos in sanctis Scripturis verbo Dei, sicut illos manna de coelo; et eodem ipso duce in Jerusalem coelestem, tanquam in terram promissionis introduci nos posse praesumimus, et in aeternum ibi regente ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Jesus Christus ostenditur rex noster. Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et ejus sacrificii similitudinem celebrandam in suae passionis memoriam commendavit; ut illud quod Melchisedech obtulit Deo (Gen. XIV, 18), jam per totum orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorumdem peccatorum susceptionem regiamque personam Matthaeus evangelista significans, generationem ejus quae est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet; atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater ejus peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad generationem Domini perducit (Matth. I, 1-17). Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini, quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri, sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Jesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum ejus originem gradatim prosequi; neque deorsum versus, sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tanquam descendentem ostendebat, sed sursum versus, tanquam is qui eum post abolitionem peccatorum tanquam ascendentem insinuabat; nec eos parentes, quos ille nominans (Luc. III, 23-38). Alia enim erat origo [PL40.50] sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti essolet, de tribus sacerdotali matrimonium sortientem, effecerat ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et sacerdotali cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Joseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est de genere David (Id. II, 4). Et Elisabeth, quae nihilominus cognata Mariae scribitur, erat de tribu sacerdotali (Id. I, 36, 5). Sicut autem Matthaeus, qui tanquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit; quia Salomon de illa in qua David peccaverat, natus est: ita Lucas, qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David; quia Nathan propheta missus fuerat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit (II Reg. XII, 1, 13). Itaque posteaquam transiit Lucas personam David, non dissonat a Matthaeo in nominibus generatorum. Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est: ut Dominus noster Jesus Christus rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est, de tribu Levi; sed esset de tribu Juda, hoc est, de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem, quia et Lucas ascendens, et Matthaeus descendens, in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia, quae secundum ordinem Aaron in levitico sacerdotio fiebant, non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum, et ad ipsum sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit: et holocausti ejus imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech (Hebr. VI, 20). Cujus rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest. Sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat.

3. Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui Testamentum Vetus acceperant; quia regnum eis temporale et Jerusalem temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni (Isai. XL, 6). Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cophini buccellarum repleti sunt, significabat [PL40.51] de ipsius Legis adapertione et disputatione, quam Judaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus, quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt (Luc. XXIV, 27-31).

4. Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem recte intelligitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Joannes. Haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione refecta cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Jesu Christo crediderunt, et in ejus nomine uncti sunt, et missi ad praedicandum Evangelium, et ad sustinendum turbulentum mare hujus saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit (II Cor. V, 20). Neque in ipsa turba quinque millia hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque sensibus carnis dediti significantur; sed quatuor millia potius, quo numero significantur spirituales, propter quatuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum: secunda, refrenatio cupiditatis ab iis quae temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt: quarta, quae per caeteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.

5. Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor millia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur (Matth. XV, 34-38): quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam justitiam quae secundum legem est, in qua justitia apostolus Paulus sine querela se conversatum esse dicit (Philipp. III, 6); fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim mulierum sexus ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est, quam idola colere; quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (I Cor. X, 7)? Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent, [PL40.52] non viriliter perseverantes tentaverunt Deum: pueris autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum (Ephes. IV, 13), vel infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur, Si tamen initium substantiae ejus usque in finem firmum retineamus (Hebr. III, 14); illis autem, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Et ideo neque in Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur (Matth. XIV, 21, et XV, 38).

6. Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, ut congruenter in monte uterque populus pasceretur; hic tamen non in feno discumbitur, sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur: hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum, tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.

7. Et quoniam rectissime dicit Apostolus, Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur (Galat. III, 23); hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat, Non opus habent ire; sed date illis vos manducare (Matth. XIV, 16). Sub his autem verbis figuraliter tanquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Hujus vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro se misereri dixit, quod jam tertius dies esset, ex quo ei jejuni haesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianae gratia data est. Primum est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Jerusalem coelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum; propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est, et dedit nobis pignus Spiritum sanctum, cujus operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore conjuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 5, 7). Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei, Sed ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 13-16); quia tertio [PL40.53] die Domino adhaerentes et ab illo pasti, non deficiemus in via.

8. Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Et credo ita futurum, propter mulieres et pueros. Sed tamen septem sportas reliquiae fragmentorum impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi etiam describitur (Apoc. I, 4), pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas: sed quoniam ipse item dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis, quae ipsam perseverantiam in sportis videtur significare, contineat.

LXII. De eo quod scriptum est in Evangelio, Quia baptizabat Jesus plures quam Joannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV, 1, 2)

Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Joannes, acceperint Spiritum sanctum. Alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Id., VII, 39). Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Jesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post ejus clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in coelum, acciperent Spiritum sanctum. Sed occurrit animo latro ille cui dictum est, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso; qui nec ipsum Baptismum acceperat. Quanquam Cornelius, et qui cum eo ex Gentibus crediderant, Spiritum sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint (Act. X, 44, 47): non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu sancto dicere potuerit, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 43, 42). Nemo enim dicit, Dominus Jesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Cujus fidei fructum ipse Dominus monstravit dicens, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque justitia deputatum est etiam Baptisma credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero, quod in corpore crucifixo accipi non poterat sic etiam Spiritus sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis [PL40.54] ejus manifestius datus est. Et hoc dictum est, Spiritus autem nondum erat datus: id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur. Sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio ejus aeterna nunquam esse destitit. Sicut et adventus ejus ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali. Nam illuc venit, ubi erat: quia in sua propria venit; et, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 11, 10). Sicut ergo Domini adventus intelligitur demonstratio corporalis, tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus Prophetis sanctis tanquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est: sic et adventus Spiritus sancti demonstratio Spiritus sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos, et coeperunt loqui linguis (Act. II, 3, 4). Nam si non erat in hominibus Spiritus sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo dicere potuit David, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13)? Aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir ejus ut prophetarent, et Anna, et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu sancto, illa quae in Evangelio legimus dixerint (Luc. I, 41-45, 60-79, et II, 25-38)? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per creaturam visibilem visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordine ac distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Joannem, et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum Spiritus sanctus visus est in columbae specie (Matth. III, 13-16): sic intelligendum est et ante manifestum et visibilem adventum Spiritus sancti quoscumque homines sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intelligamus etiam ista ipsa visibili demonstratione Spiritus sancti, qui adventus ejus dicitur, ineffabili modo largius in hominum corda vel etiam incogitabili plenitudinem ejus infusam.

LXIII. De Verbo

In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quod graece λόγος dicitur, latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.

LXIV. De muliere Samaritana

1. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem: inter quae illud est sacramentum, quod scriptum est, Dominum [PL40.55] hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primo tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.

2. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi hujus infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Jesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam in senectute veteris hominis, quo jubemur exui, ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 22-24). Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster et creator nobis et reparator advenit; ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior; dictum est enim ab Apostolo, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiatur) hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus, ad interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur, secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 16, 18).

3. Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem: quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isai. LIII, 3). De humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.

4. Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritualis fontis affluentiam [PL40.56] se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quae quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere: ipsi enim separati a populo Judaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant: venerat autem Dominus noster Jesus, ut gentium multitudinem, quae simulacris serviebat; ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis adduceret. Non est enim, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Eorum ergo fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Jesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli ejus ad alterutrum: Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Jesus: Cibus meus est ut faciam ejus voluntatem qui me misit, et ut perficiam opus ejus. Numquid hic intelligitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus ejus quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Sed carnaliter intelligens respondit: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam: ut hinc ei ostenderet, non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidemque sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait, Si scires donum Dei. Et sicut idem Joannes evangelista testatur alio loco dicens: quod stabat Jesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Consequenter omnino. Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius in illa sitiebat. Cujus aquae vivae interpretationem ita subjicit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Hoc itaque donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8).

5. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes, et puteus [PL40.57] altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur. Namque cum mulier dixisset, Non habeo virum; dicit ei Jesus, Bene dixisti non habere te virum: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid jam gustavimus, spiritualiter ista tractemus.

6. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, Et nunc quem habes, non est tuus vir; de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit, Quinque viros habuisti, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit (Joan. V, 46); quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendos, multo avidius amplectatur?

7. Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, mollia et dura, levia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse [PL40.58] infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi; quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut jam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non jam illis sensibus rectoribus utetur; sed habebit virum, spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus suum: cum anima non jam quinque viris, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 3), amplexu spirituali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quis nos enim separare poterit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur qui significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subjugati, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam Verbum Dei acceperat in conjugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc; id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor: et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodam modo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit. Non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur: sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit, Nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est; de quo iterum dicit sic: Et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus, et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quae spiritualiter dicuntur. Cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui in te est, quo potest homo intelligere spiritualia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritualem possis accipere aquam. Et eum illa diceret, Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti: quinque enim viros habuisti, id est quinque sensus carnis, qui te in prima aetate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non est in te spiritus, qui intelligit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit.

[PL40.59] 8. Et fortasse ut intelligentibus indicaret, quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque responsiones carnales ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima ejus responsio est, Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda, Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Tertia, Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Quarta, Non habeo virum. Quinta, Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spirituales autem in spiritu et veritate oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem: dicit enim, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia cum quem venturum sperat, venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim ei Jesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum, non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi hujus significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem: qua percepta iterum in ejus appetitum inardescant, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum (Joan. IV, 5-34). Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret; non solum corde credens ad justitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit (Rom X, 10).

LXV. De resurrectione Lazari

Quanquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus; tamen et in allegoria significare aliquid non dubito. Neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt. Sicut duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta (Galat. 4, 22-24); numquid ideo, aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento, animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus: quam alio loco Dominus per ovem perditam significat, propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus, descendisse se dicit (Luc. XV, 4). Quod autem interrogat dicens, Ubi eum posuistis? vocationem nostram quae fit in occulto, arbitror significare. Praedestinatio enim vocationis nostrae occulta est: cujus secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus Ut cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Vel quod ignorare [PL40.60] se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens, Non novi vos (Matth. VII, 23): quod significabat Lazarus sepultus; quia in disciplina et praeceptis ejus non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi, Adam ubi es (Gen. III, 9)? Quoniam peccaverat, et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat: ut peccantis habeat similitudinem moriens; sepultus, absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem, quod ait, illos puto significare, qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant; contra quos multipliciter scribit Apostolus (Galat. II): vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, jam quarta dies est, et putet. Ultimum quatuor elementorum terra est: significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est cupiditatum carnalium. Terra es, inquit Adae Dominus, cum peccasset, et in terram ibis (Id. III, 19). Et sublato lapide exiit de monumento involutus manibus et pedibus, et facies ejus tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis. Quod vero institis obvolutus, hoc est, quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Quod autem facies ejus sudario tecta erat, hoc est, quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et dixit Jesus: Solvite eum, et sinite ire (Joan. XI, 1-44); hoc est, quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei Sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et caeteros homines, hinc intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur; id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum et in aenigmate videt Dominum: illius autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit, et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt (Id. XX, 7). Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur (Isai. LIII, 9), sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret, aut ab itinere retardaret.

LXVI. De eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est, Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11)

1. Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat; mulierem, virum, et legem: mulierem scilicet subjugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, [PL40.61] ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt; homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum jam appareat esse peccatum, fit tamen, et adjuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Et hoc est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati (Id. III, 21). Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc modo detumescente atque exstincta omni superbia, subdatur Liberatori suo, sinceriterque homo dicat, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9): quod est jam non esse sub lege peccati, sed in lege justitiae. Lex autem peccati dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati, mors (Rom. VI, 23); aculeus mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 56). Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose jusserat, jam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, jubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam, et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et impleamus jussa legis, non jam servi legis per timorem, sed amici per charitatem, et servi justitiae unde illa lex promulgata est. Justitiae autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus (Rom. III, 31). Hoc enim efficit fides, quod lex jubet. Statuitur ergo lex per fidem: [PL40.62] quae fides si non sit, jubet tantum lex, et non implentes jussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae jussa sunt, ad gratiam Liberatoris aliquando convertat.

2. Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum, et legem; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet, et a lege viri solvatur; hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen est adjectum: quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Has dicit passiones, quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur, qui jam servit mente legi Dei; quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.

3. Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id justum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spirituali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub Lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine ejus victi peccamus, quoniam nos nondum adjuvat fides. Tertia actio est, quando jam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed ejus misericordiam diligendo, jam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer juncta et connexa unum [PL40.63] aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54, 55).

4. Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset (Rom. V, 12, 13). Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: id est, per legem; quia bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege prohibente ostenderetur.

5. Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Accessit enim et praevaricatio, quae non erat. Et illud quod jam commemoratum est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Et paulo post: Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi, mortuum me esse cognovi: quia jam etiam praevaricatione peccat, qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum: sive quia suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum jussa legis, si adhuc non sit fides, quae in gratia est, vult sibi hoc tribuere, non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: venumdatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro: id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus, Non novi vos. [PL40.64] Non enim eum aliquid latet, sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum, quas habet veritas, ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Jam enim liberatus agnoscens gratiam Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

6. Et incipiunt jam verba dici hominis sub gratia constituti, in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius justitiae nondum erat charitas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat justos deditos carni. Sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat; sed tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat: mortem autem non meruit. Adam nisi peccando. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne: id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum charitate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut justitia, inquit, legis impleretur in nobis, [PL40.65] qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per charitatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud venire principium. Subjungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum: non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est (Act. IX, 5). Sic est autem dictum, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest: tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit: sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subjecta esse non potest; id est, non potest implere quae lex jubet. Sed cum spiritualia bona desiderare coeperit, et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subjunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu enim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae jam servit legi Dei, et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, [PL40.66] quae corporis resurrectione et immutatione est futura.

7. Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quae summa requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem, neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum: neque Lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis jaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante Legem, nulla pugna est cum voluptatibus hujus saeculi: in secunda, quae sub Lege est, pugnamus, sed vincimur: in tertia pugnamus et vincimus: in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subditur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subdebatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.

LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 18-24)

1. Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.

2. Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: hoc manifestum est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Ibid. 13, 17). Quod itaque ait, Nam exspectatio creaturae revelationem [PL40.67] filiorum Dei exspectat; hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus aut sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum injuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque rejectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque hujusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum Dei; id est, exspectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra, revelationem filiorum Dei exspectat; id est, exspectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura revelationem exspectet alterius naturae, quae non sit creatura; sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est: tanquam si diceretur, Operante pictore subjectis sibi coloribus et ad opus ejus paratis, expectatio colorum manifestationem imaginis exspectat: non quia tunc sunt alii, et alii erunt, aut non colores erunt; sed tantum quod aliam dignitatem habebunt.

3. Vanitati enim, inquit, creatura subjecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? Cui dictum est, In labore manducabis panem tuum (Gen. III, 19). Vanitati ergo creatura subjecta est, non sponte. Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum, contra praeceptum facere veritatis: peccati autem poena, subjici fallaciae. Non ergo sponte creatura subjecta est vanitati: sed propter eum qui subjecit eam in spe; id est, propter ejus justitiam atque clementiam, qui neque impunitum reliquit peccatum, neque insanabilem voluit esse peccantem.

4 Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, [PL40.68] facit intelligi, et ipsa, quemadmodum et nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura: quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a servitute interitus, quemadmodum nos qui jam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, et ipsi erunt ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.

5. Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes Angeli, et supereminentes Virtutes ac Potestates, aut coelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim spiritualis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur; animalis autem vivificat corporalem; spiritualis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subjicit Deo: cum autem transgreditur praecepta ejus, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore, carnalis homo vel animalis vocatur: carnalis, quia carnalia sectatur; animalis autem, quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis; quia et ipse se non subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit, et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est [I Cor. XI, 3]), vocatur spiritualis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi Angeli spiritualiter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit, sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intelligit spiritu, et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit: tanquam si quis dicat, quod solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident: ita in homine omnis creatura est, quia et intelligit et vivit et corpus habet; sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et Angeli, qui intelligant et vivant et sint, et pecora quae vivant et sint, et corpora quae tantummodo sint; cum ipsum vivere magis sit, quam non vivere, et ipsum intelligere magis sit, quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit: quia etiam si sint aliqui jam in sinu Abrahae (Luc. XVI, 232), et latro ille cum Domino in paradiso constitutus (Id. XXIII, 43), illo die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.

[PL40.69] 6. Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi: id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi, exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit, primitias habentes spiritus: id est, quorum jam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis; quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera comprehendantur. Jam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo (Id. I, 9). Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Sed quoniam adhuc dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? et adhuc talibus dicitur, Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis (Id. VIII, 11); nondum est holocaustum: erit autem, cum absorbebitur mors in victoriam; cum ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus: id est, nos animae, quae jam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus: adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberatos, transactis omnibus molestiis, ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus; id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est.

7. Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur, omnes Angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est, Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adjuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere; tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille qui jam in Abrahae sinu requiescit. Praesertim quia dixit, eamdem creaturam quae congemiscit et dolet, vanitati esse subjectam; quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus; quo illos cecidisse, qui in coelis agunt vitam beatissimam, non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt; ne forte quae congemiscit et dolet et vanitati subjecta est, possit aliquo modo alio intelligi, ut de summis Angelis, quamdiu nostrae infirmitati [PL40.70] jussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam exsecuti sumus, sive alia aliqua hujus capituli expositio proferatur; id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta jactasse.

LXVIII. De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?

1. Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos, dicendo, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi, qua objurgata est ipsa curiositas: et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse, et objurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici quia non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur, etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt, numerare maluerunt, et negare Paulum dixisse, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus, procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt, scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes, et libros quos catholica disciplina custodit falsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est, indignos et infirmos esse ad intelligenda divina secreta quibus ista clauduntur: et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (Ibid. 18, 19)? cum his ergo verbis aut calumniari Scripturas, aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant, quibus ad vitam bonam pervenitur, respondeamus fidentissime, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nec eos reveriti sanctum canibus demus, aut projiciamus margaritas nostras ante porcos (Matth. VII, 6): si tamen jam ipsi canes et porci non sumus, et de meritis animarum revelante Spiritu sancto. sublime aliquid et a vulgari conjectura remotissimum, vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.

2. Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et caetera quae in eodem loco exsequitur (Ephes. III, 18, 19). Non ergo prohibuit a [PL40.71] quaerendo, qui dicit, Spiritualis autem omnia judicat; ipse autem a nemine judicatur: et illud praecipue, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 15, 12). Quos ergo prohibuit, nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti, imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus (Id. XV, 47, 49)? Et quia ei a quo factus est, noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam qua nobis data est potestas filios Dei fieri (Joan. I, 12), quo possis audire, Jam non dicam vos servos, sed amicos (Id. XV, 15); tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium? qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, impudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris. Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49), exuentes nos veterem hominem et induentes novum (Coloss. III, 9, 10), ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti?

3. Et ut manifestum sit, non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia, non secundum coelum, sed secundum terram, id est, non secundum spiritum, sed secundum carnem mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat, Quare me sic fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus; non autem, quod tu cupis, antequam credant, divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est (Id. V, 6), ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere jubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte [PL40.72] vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint, nisi recte vivant, nec recte vivere valeant, nisi credant; manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): et per prophetiam canitur, In simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus, et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio (I Cor. V, 7), et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo ut lacte potandus sis (Id. III, 2); sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6). Tum demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis, et de gratia vel justitia, secreta omnipotentis Dei.

4. Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis jubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit, quibus subveniret, cum eum deprecarentur filli Israel; et vasa irae, quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum ejus: quia quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingenuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait, in multa patientia, satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit; ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberabantur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis, Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 18-23)? Prorsus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione. Habes eumdem apostolum alibi dicentem, Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28). Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis (Exod. [PL40.73] IV, 21): quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est, quod digni exstiterunt qui darentur in reprobum sensum.

5. Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi, misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur: sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit; quia in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et quoniam nec velle quisquam potest, nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus, ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem, aut per aliqua signa visibilia; efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis (Philipp. II, 13). Ad illam enim coenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur (Luc. XIV, 16-26). Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt; quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi; quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexerit. Ita erunt duo illa: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Ad misericordiam pertinet vocatio: ad judicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati, et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem quantum boni consecutae fuerint terrae illae per adventum Joseph (Gen. XLI)? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio ejus fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit, sed exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor, et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet; quo posset ejus supplicio, sive obdurationis, sive ultimae visibilis submersionis, erudiri populus, cujus afflictione ille, et occultae obtusionis, et manifestae submersionis meritum sibi compararet (Exod. V-XIV).

6. Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus, sive in populis, atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, In utero sanctificavi te (Jerem. I, 5); et, Cum esses in renibus patris tui, vidi te; et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3): cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi [PL40.74] forte ab eis qui diligunt Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximos suos tanquam se ipsos (Matth. XXII, 37, 39). Tanta enim charitate fundati, possunt jam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum (Ephes. III, 18). Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum injuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium; quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.

LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28)

1. Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano, nisi de Scripturis non intellectis. Dicunt enim, Si aequalis est, quomodo subjectus erit ei? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni, Si aequalis est, quomodo major est Pater? Ipse enim Dominus ait, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de Filio, quod sit minor Patre, secundum susceptionem hominis intelligantur: cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit, Pater major me est; et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): et, Deus erat Verbum; et, Verbum caro factum est (Id. I, 1, 14): et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem, et Filium non aliud quam Filium intelligi oporteat, putant haeretici in iis quae ita dicuntur atque intelliguntur, aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), utique per Filium, hoc est, per Verbum Dei: a quo, nisi a Patre? Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius (Coloss. I, 15); nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater. Deinde quod ille genitor, ille genitus; et caetera hujuscemodi, quae non ad aequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum: in quibus illi aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda crassiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim in his non posset intelligi aequalitas ejus per quem facta sunt omnia et ejus a quo facta sunt, imaginis et ejus cujus imago est, geniti et genitoris; [PL40.75] nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret, dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.

2. Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter suceptionem hominis, ita scripta sint; dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat: recte quaeritur in hoc loco, utrum secundum personarum proprietates, an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt, praesentem quaestionem contingentia, diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret, Nunc autem Christus surrexit a mortuis, primitiae dormientium. Agebat enim de resurrectione mortuorum, quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quanquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus; deinde ii qui sunt Christi, in praesentia (παρυσίαι) ejus; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dixerit quod omnia subjecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum.

3. Sed alia in hoc capitulo, cujus totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri; quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est, Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni ejus; cum scriptum sit in Evangelio, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). Postremo quod dictum est, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; sic volunt intelligi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subjectum, aut Patri non sit ipse subjectus.

4. Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est: tunc fieri dicatur in aliquo, cum in eo cognosci deberit. Ita enim dicimus in oratione, Sanctificetur [PL40.76] nomen tuum (Matth. VI, 9); quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur, est sanctum esse innotescat; ita quoque, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit, nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe, aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 8, 9): ut ista meditatione anima jam in regnum Patris assurgat, nec cujusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsi perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim ejus sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, secundum quod ei cuncta creatura subjecta est; et aliter regnum ejus dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit, Posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX). Neque enim non ipse possidet omnia. Secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae (Rom. VI, 20). Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cujusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate.

5. Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis: id est, oportet regnum ejus in tantum manifestari, donec omnes inimici ejus ipsum regnare fateantur. Hoc enim intelligitur, sub pedibus ejus futuros inimicos. Quod si de justis acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex injustis justificantur, et ei credendo subduntur. De injustis autem qui ad justorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni ejus manifestatione confusi fatebuntur. Ergo, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos suos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus: sed, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici ejus nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est, Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2): nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere. In tantum enim est beatitudo nostra, [PL40.77] in quantum ejus contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur, nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius, intelligas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam majorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari, est non fieri manifestius: non amplius permanere, non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis?

6. Novissima inimica destruetur mors. Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subjecta sunt (dixit utique propheta in Psalmis (Psal. VIII, 8), manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia: Patrem vult intelligi omnia Filio subjecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedidicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia, tanquam imago ejus, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9).

7. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam. Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem superius commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere, deinde quasi membratim explicare et exponere. Loquebatur enim de resurrectione, ubi ait, Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia ejus; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter enim finitur tunica texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent, amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit, Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?

8. Sunt item qui sic intelligant hunc locum, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare; non sub ea qua positum est, regnum, de quo ait, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: ut illud sic appellaverit, regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit, regnare, ut intelligatur tanquam adversus hostem exercitum ducere, vel defendere civitatem: ut ideo dixerit, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa, hoste ita subjecto ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in [PL40.78] Evangelio, Et regni ejus non erit finis, secundum quod regnat in aeternum: secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur; tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur.

9. Haec autem ita dicta sint, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum ejus. Secundum id autem quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10). Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem ejus, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus, et revelatum parvulis (Matth. XI, 25); quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2). Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus ejus: id est, ipsi humilitati ejus, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis; sicut ex maxima parte jam factum est, et quotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est ut nutritos fide incarnationis suae, perducat ad speciem qua aequalis est Patri. Jam enim eis qui crediderant, loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem. Nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Unde evacuabit, nisi humilitate, et patientia, et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi judicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ipse per quem facta sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subjectus est potestatibus, ut diceret homini, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11)? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater [PL40.79] dici aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittit, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebet. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis ejus humilitati subdatur.

10. Sane quod dictum est, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde est quaestio nata, cum ageret de resurrectione mortuorum: tamen recte quaeritur utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23); an secundum universum Christum, annumerato corpore et membris ejus. Cum enim ait ad Galatas, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ne ipsum hoc loco solum intelligeremus Christum, qui de Maria virgine est natus, postea dicit, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 16, 28, 29). Et ad Corinthios cum de charitate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Non dixit, ita et Christi; sed, ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est, caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum est, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 12, 27). Non ergo absurde sic intelligimus. Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed et omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae: subjectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis, ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente; ut in illa vita nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus.

LXX. De eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (I Cor. XV, 54-56)

Morte significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione [PL40.80] temporalium fruendorum. Non enim diceretur? Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi resistunt et adversantur, ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V, 17). Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati subjiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos Angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet, ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum erat ante omni modo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat, sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem nunquam delectavit venatio, omni modo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus, venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, absque molestia et sine angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est; quia peccato facta est delectatio, quae jam possit resistere bonae voluntati, et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, jure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est; quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorpta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni parte hominis perfecta delectatione spiritualium delectatio carnalis obruetur.

LXXI. De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2)

1. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco, ubi Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim Christi legem dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34, 35). Hujus autem dilectionis officium est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod sempiternum non est, perducet sane ad beatitudinem aeternam, in qua nulla erunt nostra onera, quae invicem [PL40.81] portare jubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, onera invicem nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice projecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit, post omnes recedat, et ei succedat cujus ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem (Plin. lib. 8, cap. 32). Istam fortasse cervorum naturam intenderat Salomon, cum ait, Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum (Prov. V, 19, sec. LXX). Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.

2. Nec tamen invicem onera nostra portaremus, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus: sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra portare invicem valeamus. Verbi gratia, iram fratris tui tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris; ut rursus eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate sua supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis loquacitatem in se vicerit, et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit; debet ille hujus loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant: quanquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una, magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si autem adversus se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis alium per te liberari; et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se inclinat, qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit, ut ambo jaceant; sed incurvat tantum, ut jacentem erigat.

3. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens Apostolus ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum [PL40.82] exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat, Non quae sua sunt unusquisque intendens, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 4-8). Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra; ita et nos libenter, ad ejus imitationem, invicem onera nostra portemus.

4. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus, aut possumus. Hoc ergo exhibeamus illi cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22): cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui suis mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicujus magni exempli patrocinium quaerunt.

5. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam edomandamque superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et fortassis majoris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos, aut adulatione potius uti, Apostolus jubet, cum dicit, Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. II, 3). Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus; sed vere existimemus aliquid occultum esse posse in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam, et acuentes charitatem, faciunt onera fraterna invicem, non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est: et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.

6. Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingenerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam [PL40.83] possumus dicere, cui omnia consilia nostra refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur; descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi, quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius, tamen aliquoties accidit ut ejus quem volumus in amicitiam recipere, prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodam modo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum ejus, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Jesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut ejus infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Ideoque, si propter Christi charitatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat, repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei; quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est, Nolite judicare, ut non judicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in eamdem remetietur vobis (Id. VII, 1, 2). Saepe autem illa quae bona sunt, prius apparent: in quibus etiam temerarium benevolentiae judicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant; ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla ejus bona praecederent, et haec quae postea apparuerunt mala, prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere?

7. Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo, facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter bona sua diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem apostolus Paulus nobis ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11)! Ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter illum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.

LXXII. De temporibus aeternis

Quaeri potest quomodo ab ipso apostolo Paulo dictum sit, Ante tempora aeterna (Tit. I, 2). Si enim tempora, quomodo aeterna? Nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. Quia si dixisset, ante tempora, neque addidisset, aeterna; posset accipi, ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An tempora aeterna aevum significavit; inter quod et tempus, hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 49-83 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22