AUG. His tuis erroribus jam saepe respondimus: unde qui ea legunt, et memoriae commendant, non ubique desiderant responsionem meam, ubicumque tu repetis verbositatem tuam. Sed ne quisquam queratur, ignoscentibus mihi celerioribus ingenio, etiam tardiusculis deesse non debeo. Ecce et hic tibi respondeo de peccati definitione, qua te multum adjuvari putas. Illud quod peccatum ita est, ut non sit etiam poena peccati, definitio ista determinat, qua dicitur, Peccatum est voluntas appetens quod justitia vetat, et unde est liberum abstinere. Quod maxime ad illum pertinet, ex cujus peccato illo magno posteris ejus est exorta miseria per grave jugum a die exitus de ventre matris eorum, et per corpus corruptibile quod aggravat animam. Ille quippe lege brevissima accepta sciebat quid vetaret justitia; et inde illi utique liberum fuerat abstinere, nondum adversus ejus spiritum carne concupiscente, propter quod malum etiam fidelibus dictum est, Ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Caecitas igitur cordis, qua nescitur quid justitia vetet, et violentia concupiscentiae, qua vincitur etiam qui scit unde debeat abstinere, non tantum peccata, sed poenae sunt etiam peccatorum. Et ideo non includuntur illa definitione peccati, qua non definitum est nisi peccatum solum, non quod est et poena peccati. Cum enim quis ignorat quid facere debeat, et ideo facit quod facere non debeat; non ei fuit liberum abstinere, unde abstinendum esse non noverat. Itemque ille qui, ut dicitis, non origine, sed consuetudine premitur, ut exclamet, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15), quomodo ei liberum est abstinere ab eo malo, quod non vult et facit, odit et agit? His autem poenis carere si esset in hominum potestate, non Deus rogaretur, et contra caecitatem, ubi ei dicitur, Illumina oculos meos (Psal. XII, 4); et contra iniquam cupiditatem, ubi ei dicitur, Non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Porro si etiam peccata ideo ista non essent, quia non ab eis liberum est abstinere, non diceretur, Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7): non diceretur, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi (Job XIV, 17, sec. LXX). Illa ergo definitione peccati, quale commisit Adam, qui sciebat quid vetaret justitia, et non inde abstinuit, [PL45.1540] unde illi liberum fuerat abstinere, vincuntur Manichaei; sed a nobis, quia hinc esse originem dicimus malorum humanorum, quibus videmus et parvulos aggravari, et propter quod etiam illud scriptum est, cum de peccatis ageretur: Quia non est mundus a sordibus, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Tu autem hoc negans, nostram quidem naturam, ne liberatorem misera inquirat, conaris perniciosa defensione plus premere: Manichaeum vero, cum quaeritur unde sit malum, alienam Deo coaeternam permittis introducere. Neque enim ille, unde naturam culpet humanam, timoris affectum et sensum doloris impingit: quae duo tu adversus eum putasti esse laudanda, quia scilicet »timor et dolor adjutores et provectores justitiae perdocentur;« dum non peccat homo timore judicii, aut peccasse se dolet aculeis poenitendi. Non hoc a te quaeritur; sed quid sit poena timoris in parvulis, qui peccata non fugiunt, et cur tantis doloribus affligantur, qui peccata non faciunt. Tu nempe dixisti, »Quid severitas judicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret?« Qua ergo justitia, quorum voluntaria peccata nulla sunt propria, illati cruciatus aerumna parvuli puniuntur? In his certe apparet vana et inepta esse tua praeconia, quibus timorem doloremque laudasti. Gravia sunt quippe ista supplicia, quae non paterentur ab exortu recentes et novae imagines Dei sub justissimo judicio et omnipotentia Dei, si meritum non traherent originalis veterisque peccati. Denique in paradiso, si nemo peccasset, et provenisset conjugatorum ex illa veraci Dei benedictione fecunditas, absit ut quisquam ibi vel magnorum vel pusillorum pateretur ista tormenta. Non solum enim dolor, quod valde manifestum est; sed etiam timor, divina Scriptura testante, tormentum habet (I Joan. IV, 18): absit ergo ut in loco illius felicitatis essent ulla tormenta. Proinde in aetate qualibet, nemine terrente quid timerent? nemine laedente quid dolerent? In hoc autem praesenti saeculo maligno, quod ut nostris miseriis perageretur, de paradiso deliciarum projecti sumus, in his etiam quibus peccata dimissa sunt, timorum et dolorum aerumna permanet, ut nostra de saeculo futuro fides, ubi nulla erunt ista, non solum in nostris, verum etiam in nostrorum parvulorum aerumnis probetur: quia non eos ideo regenerari volumus, ut non patiantur haec mala; sed ut in regnum, in quo talia non erunt, pervehantur. Hanc fidem veram atque catholicam tibi respuenti, et vano buccarum strepitu refutare conanti, cum Manichaeus ingesserit quaestionem unde mala sint parvulorum, omnis tua loquacitas obmutescet: quoniam neganti originale peccatum, mox ille collidet frontem tuam, et mali naturam introducet alienam. Non autem timet catholica fides, quod tibi videtur, »rem voluntatis non posse seminibus admoveri;« cum audiat dicentem Deum, reddi peccata patrum in tertiam et quartam [PL45.1541] progeniem filiorum (Exod. XX, 5; XXXIV, 7). Utique res voluntatis, qua peccant patres, seminibus admovetur, quando in filios vindicatur: et pater Abraham, ut decimaretur a Melchisedech, voluntate illi sacerdoti decimas dedit; et tamen etiam filios ejus, quia in lumbis erant ejus, tunc esse decimatos sacra Scriptura testatur (Hebr. VII, 9, 10); quod profecto non fieret, si non posset res voluntatis admoveri seminibus.

XVIII. JUL. Sed proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine potuisse commentorum prodigia reperiri, ut dedita opera impensoque studio in perversum conentur omnia asserere! Quid enim tam prodigiale, quam quod Poenus eloquitur? Ea, inquit, quae erant naturalia, perpetua non fuerunt; et illa, quae studio suscepta sunt, primis coagulis adhaesere membrorum. Bonus, inquit, Adam factus est, habuit innocentiam naturalem; caeteris etiam creaturis peculiari nobilitate praelatus, similitudine sui Conditoris enituit. Liberum arbitrium in conditione suscepit, ut in quam vellet partem suopte judicio moveretur, facultatemque vel ad bonum vel ad malum accedendi, vel ab utroque recedendi, ipsa facturae suae, qua caeteris antistabat, conditione sortitus est. Sed quoniam emancipato judicio usurpavit pravam animi liberi voluntatem, illa omnia, quae ingenita constabat, evertit; solumque peccatum et peccandi necessitas ei inseparabiliter adhaesit. Hoc est, quod dixi prodigiale commentum. Inaudita quippe deformitas est dicere: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala vel voluntaria.

AUG. Cum dicitur: »Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala voluntaria; prodigiale« putas »esse commentum:« et haec a nobis dici, tam vehementer et acriter commoveris, ut exclames in Dei atque hominum fidem, tanquam vim patiaris quia ista dicuntur. Sed, quaeso, terribiles impetus pone, et quietior attende quid dicam. Si quisquam voluntate se excaecet, nonne amittet naturale bonum, id est visum, et ei malum voluntarium, id est caecitas, inseparabiliter adhaerebit? Numquid ideo male est animal institutum, cui fuit amissibile naturale bonum, et inseparabile voluntarium malum? Cur ergo non potius ego exclamem, Proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine tam manifesta et ante oculos constituta ab homine non videri, qui valde acutus, et eruditus, et philosophaster, et dialecticus vult videri? Quis enim quodlibet membrum si voluntate sibi amputat, non amittit naturale incolumitatis bonum; et sumit inseparabile detruncationis malum? Sed forsitan dicas, in bonis corporis posse ista contingere, non in animi. Cur ergo quando dixisti »naturalia bona, vel voluntaria mala,« non addidisti animi, ne de corporis bonis et malis tua destrueretur praeceps et inconsiderata [PL45.1542] sententia? An fortassis oblitus es? Sinamus; humanum est: sed in medium procedit homo ille qui clamat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15): et ostendit tibi nonnulla bona animi sic perire per voluntatem malam, ut non possint redire per bonam, nisi Deus faciat quod non potest homo, cui et lumina potest reddere voluntate caecata, et membra voluntate truncata. Deinde, qui de ipso diabolo responsurus es, qui bonam voluntatem irreparabiliter perdidit? An eam reparari posse dicturus es? Aude, si potes. An potius confiteberis, quod in mentem tibi etiam ista non venerint, et horum oblivio te fecerit temerariam praecipitare sententiam? Me ergo saltem commemorante, te corrige. An pertinacia corrigere non permittit, quod inconsulta temeritas dixit, et pudor emendationis lapsum confirmat erroris? Deus, ut video, pro te rogandus est: quem rogabat Apostolus pro Israelitis, ut sanaret eos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei subjecti non erant (Id. X, 1, 3). Tales enim estis et vos, qui justitiam vestram vultis constituere, quam vobis vos facitis ex vestro libero arbitrio; non ex Deo poscitis et sumitis veram, quae dicta est justitia Dei; non illa qua justus est Deus, sed, quae datur ex Deo; sicut Domini est salus (Psal. III, 9), non qua Dominus salvus fit, sed qua salvos facit. Unde dicit idem apostolus: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est; sed eam, quae est ex fide, justitiam ex Deo (Philipp. III, 9). Ipsa est justitia Dei, quam nesciebant Israelitae, et suam volebant constituere, quae ex lege est: quam Paulus destruens, non legem utique destruebat, sed eorum superbiam, qui legem sibi sufficere putabant, tanquam per liberum arbitrium justitiam legis implentes, et ignorabant Dei justitiam, quae datur ex Deo, ut quod lex jubet, subveniente illo fiat, cujus sapientia legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, 16, sec. LXX): legem, quia jubet; misericordiam, quia juvat, ut fiat quod jubet. Hanc Dei justitiam concupisce, o fili Juliane, noli in tua virtute confidere: hanc, inquam, Dei concupisce justitiam; quam donet tibi Dominus concupiscere, donet tibi Dominus et habere. Noli istum Poenum monentem vel admonentem terrena inflatus propagine spernere. Non enim quia te Apulia genuit, ideo Poenos vincendos existimes gente, quos non potes mente. Poenas potius fuge, non Poenos: nam disputatores Poenos non potes fugere, quamdiu te delectat in tua virtute confidere; et beatus enim Cyprianus Poenus fuit, qui dixit, »In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit« (Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4).

XIX. JUL. Hic dicat aliquis, Quid ergo? tu negas illam innocentiam, in qua fuerat conditus, spontanei peccati admissione corruptam? Nam etsi possibilitas revertendi ad bonum commissa iniquitate non pereat; [PL45.1543] tamen certum est meritum innocentiae, cum qua humanum procedit exordium, voluntatis vitio deperire. At ego ita id esse non abnuo: sed illud est, quod his illuminatum exemplis volo, quia cum talis sit conditio facta qualitatum, per quas boni et mali dicimur, ut sub jure agitent voluntatis; tamque hoc sit serio constitutum, ut nec innocentia, quae pro dignitate auctoris officium antevenit voluntatis et naturalis est; tamen nulla se potestate in animo repugnante custodiat, longe longeque amplius hoc in mali parte jus valeat, ut nullam in rationis exitium tyrannidem capessat culpa voluntate suscepta. Et si bona qualitas, cum qua factus est homo, immutabilis non fuit (falso enim diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset): multo magis qualitas mala fieri non potuit, ut immutabilis et rationalis: ne illa ratio libertatis praejudicium a mali parte sentiret, quod propter statum suum nec a boni portione pertulerat.

AUG. Ecce tu quoque invenisti, et quamvis serius, tamen aliquando tibi venit in mentem, unde tua temeraria sententia destruatur: dixisti quippe, naturale bonum, quod est innocentia, posse voluntatis vitio deperire: ac per hoc tam magnum bonum, quod ita pertinet ad naturam, non corporis, sed ipsius animi, ut cum ipso bono Deus hominem fecerit, amissibile esse monstrasti: quod si ante tibi venisset in mentem, non putares prodigialiter et nimium deformiter dici, »Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia:« amissibilia enim tu putasti esse, sed voluntaria, vel bona, vel mala; naturalia vero soles inamissibilia praedicare. Tu enim et alibi dicis, quia »naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant« (Supra, lib. 2, cap. 76): ad hoc ut liberum arbitrium, quod homini Deus, cum eum crearet, dedit, amitti non posse contendas; praecipue asserens naturalia bona voluntariis malis perire non posse. Et ideo dicitis, quod in perversum omnia conemur asserere, tanquam dicamus non posse amitti voluntaria mala, posse autem naturalia bona: quod nos quidem non dicimus; utraque enim dicimus amitti posse; sed mala quae invehuntur per voluntatem liberam, per divinam indulgentiam posse amitti, vel per humanam voluntatem, sed a Deo liberatam, et a Domino praeparatam. Verum tu qui dicis, amitti posse per voluntatem malam, sed voluntaria bona, non naturalia, ecce invenisti, atque ipse dixisti innocentiam, quod est naturale bonum, amitti posse per voluntarium malum. Et innocentia, si bene attendas, majus bonum est, quam liberum arbitrium: quia innocentia res bonorum est, liberum vero arbitrium et bonorum est, et malorum. Utrum autem mala voluntate sic pereat innocentia, ut possit bona voluntate reparari, non contemptibilis quaestio est. Sicut enim si voluntate amputentur corporis membra, non restituuntur itidem voluntate; ita videndum est, an in re quidem dissimili, id est, in animo tale [PL45.1544] aliquid de innocentiae perditione contingat, et voluntario motu perire possit, redire non possit. Nam et sacra virginitas, si per impudicam pereat voluntatem, ad pudicitiam rediri potest, ad virginitatem non potest. Sed adhuc respondetur, et integritatem virginitatis in corpore, non utique animi esse, sed corporis: cum vero de innocentia disputatur, et tamen considerandum est, utrum ad justitiam voluntate redeat qui peccaverit, non ad innocentiam; sicut illa ad pudicitiam, non ad virginitatem redit. Nam sicut injustitia justitiae; ita innocentiae velut ejus contrarium, non injustitia, sed reatus opponitur, qui hominis voluntate non tollitur, etsi ejus voluntate sit factus. Non enim verum videt, qui putat reatum sibi ipsi tollere poenitentem; quanquam et ipsam poenitentiam Deus det, quod Apostolus confirmat dicens, Ne forte illis Deus det poenitentiam (II Tim. II, 25): sed reatum apertissime Deus tollit, homini dando indulgentiam; non sibi ipse homo, agendo poenitentiam. Debemus quippe illum recolere, qui locum poenitentiae non invenit, quamvis cum lacrymis quaesierit eam (Hebr. XII, 17). Ac per hoc et poenitentiam egit, et reus remansit, quia veniam non accepit: et illi qui dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia (Sap. V, 3, 8), etc.? rei utique in aeternum, non accepta venia, permanebunt: sicut etiam ille de quo Dominus ait, Non remittetur ei, sed reus erit aeterni peccati (Marc. III, 29). Ecce inventa est innocentia magnum hominis bonum, atque ita naturale, ut cum illa sit conditus primus homo, et sicut vos dicitis, cum illa nascitur omnis homo, quae tamen hominis voluntate perdi potest, non potest reddi: et reatus magnum malum innocentiaeque contrarium, quod tamen potestas hominis, cum sit voluntarium, possit inferre, nec possit auferre. Videsne quemadmodum generalis tua regula illa frangatur, qua putabas naturale bonum, nos voluntate non perdere; quando inventum est quod non solum pereat, sed nec redeat voluntate, duntaxat humana? Deus autem potest hominem reatu ablato ad innocentiam revocare. Cur ergo non credis libertatem bene agendi voluntate humana perire potuisse, nec redire posse, nisi divina voluntate; cum audias hominem dicentem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et post verba talia clamantem, Quis me liberabit? ac subjicientem, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15, 24, 25)? »Sed falso,« inquis, »diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset.« Nec te vides ipsi Deo tollere libertatem, et nobis, quando cum illo in regno ejus immortales vivere coeperimus, nec motus nostros, nunc in bonum, nunc in malum nobis erit possibile variare; et tamen tunc felicius liberi erimus, quando non poterimus servire peccato, sicut nec ipse Deus: sed nos ipsius gratia, ille vero sua natura.

[PL45.1545] XX. JUL. Deinde quis parasitus ita militis gloriosi vires assentationibus extulit, ut Traducianus diaboli? Quod de ponderibus affectuum agnosci licet. Fecit siquidem Deus hominem, materiam ipsam limi venerabili dignatione contrectans, quae in formam hominis auctoris sui manum subacta sequeretur. Steterat jam absolutum, caeterum pallens frigensque simulacrum, spiritum quo niteret et vigeret opperiens. Tunc augustissimo auctoris afflatu creatus et inspiratus animus, viscera impleta commovit: tunc omnes sensus in apparatum propriorum munerum suscitati sunt. Dedit habitator ingressus visceribus colorem, sanguini calorem, membris vigorem, cuti nitorem. Vide quod negotium in formando et animando homine pietas divina suscepit. Verum nec perfectum eum reliquit familiaritas Conditoris: transfertur ad amoeniorem locum, et quem clementer fecerat, munifice locupletat. Nec hoc tamen praestitisse contentus, illustrat eum impertitione colloquii: dat ei praeceptum, ut libertatem suam intelligens, videret sibi suppetere per quod fieret amicior Conditori: quod praeceptum non in multa distenditur, ne quid oneris de multiplicata lege sentiret; sed interdictu unius pomuli, testimonium devotionis expetitur. Postea quoque ut haberet consortem, per quam pater fieret, denuo illius manus, qua conditus erat, nobilitatur attactu; divino quoque subinde colloquio fovetur atque honoratur. Haec ergo a Deo praestita tam longa, tam multa, tam grandia, instituta, munera, praecepta, colloquia, nullam fecerunt homini boni necessitatem: at e regione diabolus non minus timide, quam callide, exigua cum muliere verba commiscuit; et tantum virium habuisse dicuntur, ut continuo in conditionem naturalium verterentur; imo ingenita cuncta subruerent, facerent perpetuam mali necessitatem, et dominum ac possessorem imagini Dei diabolum imponerent. Quid ergo fortius, quid excellentius, quid magnificentius adversaria potestate, si tantum levi confabulatione fecit, quantum Deus nec operibus suis potuit, nec muneribus obtinere? Manifestum est itaque, in ejus vos parte consistere, cujus tam immodice potentiam praedicatis; nec in cultum Dei nostri ullum habere consortium, quem nos ut aequissimuni, ita omnipotentissimum confitemur, qui potens est, et veritas in circuitu ejus, qui humiliat sicut vulneratum superbum; id est, diabolum et Manichaeum, vosque ejus asseclas calumniantes naturam, ne vos sponte peccare fateamini. Ipse ergo Deus noster in virtute brachii sui disperdit inimicos suos (Psal. LXXXVIII, 9, 11), per quod nihil aut a vobis, aut a Manichaeis afferri potuit, quod non veritatis ejus fulmine dissiliret.

AUG. Assentatores diaboli non sumus; nec ejus potestatem, quae Dei subjecta est potestati, adulatorio, sicut nobis conviciamini, praeconio laudis extollimus. Sed utinam vos non ejus milites essetis, sicut omnes haeretici: quorum ille dogmata in quos potuerit, per [PL45.1546] vestras linguas velut tela mortifera jaculatur. Dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13): et vos istas gratias pro parvulis nos agere prohibetis, asserentes eos non esse sub potestate diaboli; utquid, nisi ut inde non eruantur, ne lucra diaboli minuantur? Dicit Jesus, qui secundum hoc nomen suum, salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21), Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius alligaverit fortem (Id. XII, 29): et vos in hoc populo Christi, quem salvum facit a peccatis eorum, parvulos non esse contenditis, quos ut propriis, ita nec originalibus vultis obstrictos esse peccatis; et cum fallaci vestro sermone minuitis vires ejus, quem dixit Veritas fortem, errore vestro eum facitis ad obtinendos parvulos fortiorem. Dicit Jesus, Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): et vos ei respondetis, Non opus est ut parvulos quaeras, quia non perierant; atque ita cum ab eis Salvatoris inquisitionem repellitis, potestatem contra eos vulneratoris augetis. Dicit Jesus, Non est necessarius sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13): et vos ei dicitis, Non es ergo parvulis necessarius, quia nec voluntate sunt propria, nec humana origine peccatores. Cum ergo non salvos venire salvandos vetatis ad medicum, diabolica in eis exercet pestis potentius principatum. Quanto ergo est tolerabilius, ut tanquam parasiti et assentatores diabolum falsis laudibus mulceatis, quam sicut milites vel satellites eum dogmatum falsitatibus adjuvetis? Copioso et ornato describis eloquio, quomodo Deus ex limo formaverit hominem, flando animaverit, paradiso locupletaverit, praecepto adminiculaverit, tantamque curam, ne in aliquo eum gravaret, habuerit, ut idem praeceptum non in multa distenderet ne quid oneris homo, quem tanta benignitate condiderat, de multiplicata lege sentiret. Cur ergo nunc corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15)? cur ergo grave jugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)? quandoquidem ipsum Adam nec lege multiplicata voluit aggravare. Nempe cernitis, quod si in paradiso nemo peccasset, ita fecunditas conjugum genere humano locum illum tantae felicitatis impleret, ut nec animam corruptibile corpus gravaret, nec jugum grave natos homines premeret, nec labor et dolor miserandos parvulos erudiret. Unde ergo ista sunt, quae utique non sunt de nescio qua mala, quam Manichaeus fingit, aut credit, a nobis aliena, nobisque permixta, nisi de nostra vitiata primi hominis transgressione natura? Sed miraris homo acutus ac prudens, et non existimas esse credendum, quod diaboli exigua verba cum muliere commixta tantum virium habuisse dicuntur, ut naturalia cuncta bona perverterent: quasi hoc loquentis verba fecerint, non consensus audientis. Non enim, ut dicis, pauca verba serpentis in conditionem versa sunt naturalium: [PL45.1547] sed hominis voluntas perdidit bonum, quod reddi non posset hominis voluntate, sed Dei, quando reddendum et quibus reddendum, justissimus, potentissimus, et misericordissimus judicabit: quemadmodum in corpore, sicut jam diximus, voluntate hominis potest ejus visus auferri; quod si fit, sequitur caecitas, quam necessitas ferat, voluntas non auferat; et in animo potest hominis voluntas innocentiam ejus perdere, et non potest reddere. Illud potius intuere, quod mala cum quibus nascuntur homines, quae congenerari hominibus in paradisi felicitate non possent, profecto nisi de paradiso exisset natura vitiata, nunc eis congenerata non essent. Ista, quae manifesta sunt, aspice. Non enim mortalium mala a die exitus de ventre matris filiorum Adam, in obscuro conjicimus; sed in luce clarissima cernimus. Haec quia non sunt ex malae alienae commixtione naturae; procul dubio ex depravatione nostrae sunt. Nec tibi videatur indignum, quod subjecta est diabolo imago Dei: hoc enim non fieret, nisi judicio Dei; nec removetur ista damnatio, nisi gratia Dei. Qui enim naturae excellentia, ut imago Dei esset, ad similitudinem Dei factus est, non est mirandum, quia naturae depravatione, vanitati similis factus est, unde dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Tu dic, cur innumerabiles imagines Dei in parvula aetate nulla peccata facientes, non admittantur ad regnum Dei, si non renascantur. Habent enim aliquid unde mereantur jacere sub diabolo, propter quod non merentur regnare sub Deo; cujus si lumini cohaereres, non tanta arrogantia verba tua fulmini comparares.

XXI. JUL. Liquet igitur absolutissime, nullo Augustinum a praeceptore suo differre, sed disputationibus ejus non minus Adae, quam caeterorum naturam pessimam definiri. Denique ut adhuc aliquid cum eodem de his, quae egimus, disseramus: apparet te etiam primi peccati non idem genus, quod aliarum putare culparum. Nam cum dicis flagitia temporum secutorum in naturam transire non posse, verbi gratia, ut de peculatore, de parricida, de incesto orti filii generantum peccatis nascantur obnoxii; nec ullum crimen esse quod seminibus misceatur, praeter illud unum; apertissime ostendis, illam inobedientiam non te ejusdem generis arbitrari, cujus etium caeterae sunt. Vide ergo, interrogatio nostra quantae sit brevitatis et lucis. Si peccatum, quod Adam commisit, voluntate susceptum est, et potuit fieri naturale; cur non haec quae fiunt quotidie peccata, quae voluntas criminosa committit, in deformitatem et praejudicia seminum congeruntur? Quod si ista non minus atrocia, quam plura, ingenerari nequeunt; qua lege, qua conditione, quo privilegio illud solum vindicatur ingenitum? Si unius generis peccata sunt, quae novimus, quae lex arguit, quae aequitas punit, et illud primi hominis, quod voluntate commissum et aequitate punitum est; cur non aut ista ex illo intelligimus, aut illud ex istis? Aut si mutuo sibi testimonio esse non possunt, qua impudentia denegatur illa praevaricatio alterius [PL45.1548] conditionis fuisse, id est, non de voluntate, sed naturali tabe prolata? Postremo, aude cum assertione traducis definire quodcumque peccatum, non dico illud primum, sed interim vel de his quae nunc fiunt, verbi gratia, sacrilegium, flagitium, vel malum quodpiam facinus; id est, haec peccata quam definitionem habeant, explicato. Dices sine dubio, Voluntas est appetens quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quia si voluntas mala non esset, peccatum esse non posset. Ad hoc quam rationabiliter assurgamus intende. O hebetudinem, o impudentiam non ferendam! Definis non esse peccatum nisi voluntatem liberam, et a justitia prohibitam; cum mali naturalis opinio praescribat esse peccatum, cum quo nascitur homo, non voluntarium. Non est ergo verum, culpam non esse, nisi quae sponte committitur; quia est crimen, et maximum, quod non sponte, sed nascendo suscipitur. Remitte igitur definitionem peccati, quae Catholicis amica ad vos nec hospitii jure deflectit, atque ea remissa, proba te non esse illorum commilitonem, qui ipsam substantiam invidia pravitatis oppugnant. Et ut quod egimus colligatur: aut nullum docebitur voluntarium, si est aliquod naturale peccatum; aut nullum erit naturale, si omne peccatum voluntarium definitur: conficiturque ex his, ut aut neges nasci posse peccatum, et transeas in Catholicorum fidem; aut si perstiteris non aliquod, sed maximum crimen sine voluntate suscipi per naturam, reddas nomen tuum etiam Manichaeo, cui totum praestas obsequium.

AUG. Magnam te mihi putas invidiam comparare, cum dicis, nihil me a meo praeceptore differre: at ego in laudem meam tua sumo convicia; nec quod cogitas, sed quod verbis sonas, revocans ad fidem meam, sicut me intelligere oportet, intelligo. Verum enim dicis, et nescis; sicut Caiphas pontifex persecutor Christi, scelera cogitabat, et salubria nesciens verba dicebat (Joan. XI, 49-52). Gaudeo prorsus, in hac quae inter nos vertitur quaestione, me nihil a meo praeceptore differre; primo, quia ipse Dominus docuit me, mortuos esse parvulos, nisi ipse eos vivificet, qui pro omnibus mortuus est: quod exponens Apostolus dicit, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Et tu contradicis, negans parvulos mortuos, ne vivificentur in Christo, cum fatearis mortuum etiam pro parvulis Christum. Hoc me docet etiam Joannes omnium Praeceptoris apostolus, qui dicit, Ideo venisse Filium Dei, ut solvat opera diaboli (I Joan. III, 8): quae vos negatis in parvulis solvi, quasi propter illos non venerit, qui ideo venit ut solvat opera diaboli. Praeceptores etiam meos negare non debeo, qui me ad hoc intelligendum suo litterario labore juverunt. Meus praeceptor est Cyprianus, qui dicit, Infantem secundum Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisse, et hoc ipso ad remissionem peccatorum accipiendam facilius accedere, quod ei remittuntur [PL45.1549] non propria, sed aliena peccata (Epist. 64, ad Fidum). Meus est praeceptor Ambrosius, cujus non solum libros legi, sed verba etiam loquentis audivi, et per eum lava crum regenerationis accepi. Longe sum quidem impar meritis ejus: sed confiteor et profiteor me in hac causa nihil ab hoc meo praeceptore differre. Cui absit ut audeas praeferre Pelagium praeceptorem tuum: quem tamen ego contra te de Ambrosio tenco testem meum. Pelagius enim dixit, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3). Quem sic tu audes reprehendere, ut quod ait discordiam carnis per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53), et quidquid aliud de vitiata per Adam natura humana sensit et dixit, Manichaei affirmes esse commentum. Sane testimonium praeceptoris tui in hoc tanto viro ex parte custodis, quod eum non audes aperte reprehendere: sed cum mihi nominatim conviciaris lingua maledica et fronte proterva, profecto et illum et alios, qui eadem senserunt atque dixerunt, Ecclesiae catholicae magnos clarosque doctores tanto nequius, quanto obliquius criminaris. Ego itaque adversus te et meam defendo et illorum fidem, quos palam times habere inimicos, et invitus pateris judices. Absit autem ut apud tales judices valeant aliquid argumentationes tuae, in quibus peccato illi magno, hoc est, praevaricationi primi hominis, peccata consequentium temporum comparas, et putas si scelere primi hominis natura generis humani mutata est, etiam nunc parentum scelera naturam debuisse mutare filiorum. Haec enim dicens non respicis peccatores illos, posteaquam peccatum illud grande fecerunt, et de paradiso esse dimissos, et a ligno vitae tanta severitate prohibitos. Numquid scelerati temporum istorum in aliquas inferiores terras projiciuntur de hoc orbe terrarum, cum hic ipsa scelera quamlibet magna commiserint? Numquid a ligno vitae, quod in hac miseria nullum est, prohibentur? Sed persistit generis humani locus et vita, in quibus et homines impiissimi vivunt: cum videamus illorum impiorum locum et vitam, sicut erat ante peccatum, post peccatum non potuisse consistere. Debuerunt autem, secundum opinionem vestram, parvuli nullo reatu obligati, mox ut nascuntur, tanquam innocentes imagines Dei perferri ab Angelis in paradisum Dei, et illic sine ullo labore et dolore nutriri, ut si quis eorum peccasset, ipse inde merito projiceretur, ne crescerent imitatione peccata. Nunc vero cum solus audierit qui in paradisi felicitate peccavit, Spinas et tribulos terra pariet tibi, maledicta in omnibus operibus tuis; et in sudore vultus tui edes panem tuum: nullum hominum videmus a poena laboris alienum; qui utique labor beatos habitatores paradisi non erat gravaturus. Et cum sola mulier ejus audierit, In tristitia paries filios (Gen. III, 16-19); nullam parientium ab hoc supplicio scimus immunem. Numquid ergo ita estis absurdi, ut aut in paradiso [PL45.1550] existimetis homines istas aerumnas fuisse passuros si nemo peccasset, quas manifestissimum est, Deum nonnisi praevaricatoribus illis tunc hominibus intulisse; aut nunc eas negetis eorum posteros perpeti paradisi exsules, et ubique terrarum tot et tantas miserias perferentes; aut dicturi estis, quanto magis quisque est peccator et impius, tanto magis ejus agros parere spinas et tribulos, et tanto magis eum sudare laboribus; et quanto est quaeque mulier iniquior, tanto eam parientem dolores perpeti graviores? Sicut ergo poenae humanarum miseriarum, quas communiter perferunt filii Adam a die exitus de ventre matris eorum, ideo sunt omnium, quia parentes communes sunt omnium, de quorum praevaricatione ista venerunt: ita ipsorum duorum praevaricatio tam magnum peccatum debet intelligi, ut posset omnium ex viro et muliere nascentium in deterius mutare naturam, et communi reatu tanquam haereditarii debiti obligare chirographum. Quisquis ergo dicit talem conditionem quorumlibet delictorum, quae nunc committuntur, esse debuisse, qualis fuit conditio delicti illius, quod in illius vitae tanta felicitate, et tanta non peccandi facilitate commissum est; etiam ipsas duas vitas debet aequare, eam scilicet quae nunc agitur, et eam quae in illis sanctis et beatis deliciis agebatur. Quod si esse stolidissimum cernis; desine de peccatis praesentis saeculi velle praescribere, ne illud magnum peccatum habeat suam vim et suum meritum singulare. Quanquam et in hac vita omnipotens et justus ille qui dicit, Reddam peccata patrum in filios (Exod. XX, 5), parentum reatu etiam posteros irretiri satis evidenter ostendit, et quamvis mitiore nexu, tamen haereditarios debitores fieri, nisi eos, sicut jam in superioribus hujus operis partibus disputavimus, a vinculo illius proverbii, quod dici solet, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI, 29), non vestrum argumentum, sed novum Testamentum, nec generationis natura, sed gratia regenerationis absolvat. Definitio vero illa peccati, ubi intelligitur voluntas appetens quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, illius peccati definitio est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati: quod nescio quoties tibi jam ad ista responsum est. Qui enim dicit, Non quod volo, bonum facio; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15); non illi ab hoc malo liberum est abstinere, et ideo invocat liberatorem, quia perdidit libertatem.

XXII. JUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus: sed in eodem loco restare aliquid indignatione compellor. Tune audeas dicere Adam voluntate peccasse? Unde tibi venit hoc somnium? Quia iniquum, inquis, erat, ut imputaret in peccatum Deus, nisi a quo abstinere liberum nosset. Quid ergo? hanc justitiam ille princeps tenebrarum quem colitis, ad momentum ei crediderat, et eam propediem reposcens hunc Deum omni aequitate destituit, ut qui intellexerat a primordio non esse imputandum in peccatum, nisi unde liberum fuerat abstinere, per omne reliquum tempus a cunctis nascentibus noverit abstinere liberum [PL45.1551] non fuisse? Postremo, unde tu nosti illud tantummodo justum fuisse, ut in Adam nisi voluntarium crimen non possit ulcisci; si injustum esse non nosti, imputari cuiquam in crimen, quod fatearis sine voluntate susceptum? Aut ergo opinionem traducis justam putabis, ut Dei possit convenire sententiae, cum imputat peccatum parvulo, quod sit nulla ejus voluntate commissum; et cogeris illud quoque justum et Dei conveniens judiciis profiteri, ut Adae imputaverit in peccatum, quod noverat ab eo non voluntate, sed substantiae suae deformitate prolatum: perque hoc ipsum nulla erit tradux, nec depravata operantis arbitrio, sed male instituta ab exordio natura reprehendetur, confiteberisque te esse Manichaeum. Aut si resipiscens injustum esse dixeris, ut Adam teneretur reus pro naturae suae culpis; irrefutabiliter consequitur, scelestissimum esse, si Abel, Enoch, Noe, et omne hominum genus obnoxium crimini originali censeatur. Quod facinus judicii si admoveas Deo tuo, solus pro omnibus remanebit reus; apparebitque, quod semper, non ipsum esse, quem catholici aequissimum in Trinitate veneramur. Quod si a Dei accusatione destiteris, Manichaeae traducis, qua hactenus confossus es, vel redivivus dogma damnabis.

AUG. Hinc est quod vehementer erratis, hinc estis haeretici, hinc adversus catholicam fidem, quae evitans haereticos, eloquia divina sectatur, eisque munitur, novitias machinas humanis et vanis argumentationibus componere audetis; quoniam nescitis, et quod intelligere non potestis, credere recusatis, quid valeant in seriem generationis seminum nexus, et in creaturis quas Deus alias ex aliis secundum genus suum nasci voluit, quanta sint et quam sint ineffabilia, quamque etiam nullo penetrentur sensu, nulla cogitatione comprehendantur naturalia jura propaginis; unde iste sit insitus humano generi affectus, ut omnes, quantum ad ipsos attinet, certos filios velint habere: cui rei proficit in feminis castis foederis fides conjugalis; propter quod philosophus Plato jure displicuit, quia censuit permixte utendum feminis, in ea civitate, quam disputando velut optimam format, etiam ipse quid volens, nisi ut omnibus minoribus majores eam redderent charitatem, quam videbat filiis ipsam debere naturam, cum quisque cogitaret esse posse filium suum, cujus eam videret aetatem, ut ex quacumque femina ignota qua indifferenter usus esset, suo natus semine non immerito crederetur. Quid? illam vocem nonne de visceribus cunctorum patrum Cicero emisit ad filium, ad quem scribens ait, »Solus es omnium, a quo me in omnibus vinci velim?« Nonne ipsa quae occultissima esse diximus, et tamen plus quam credibile est valere cognoscimus, naturalia propaginis jura fecerunt, ut duo gemini non solum nondum gignentes, verum etiam nondum nascentes, adhuc in utero matris, duo populi dicerentur [PL45.1552] (Gen. XXV, 23)? Eadem propaginis naturalia jura fecerunt, ut Israel dicatur servisse in Aegypto (Deut. XIV, 22), Israel profectus esse ex Aegypto (Exod. XIV, 30), Israel in terram promissionis intrasse, Israel adeptus bona vel expertus mala, quae illi populo Deus vel praestitit vel inflixit. De quo etiam scriptum est, Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX, 20, 21); cum ille homo, qui haec duo nomina propria primus et solus accepit, longe ante defunctus, bona vel mala ista non viderit. Haec propaginis naturalia jura fecerunt, ut idem populus decimaretur in Abraham, non ob aliud, nisi quia in lumbis ejus erat, quando decimatus est ipse propria voluntate (Hebr. VII, 9, 10), ille autem populus non propria voluntate, sed naturali propaginis jure. Quomodo autem idem populus fuerit in lumbis Abrahae, non solum ex illo usque ad tempus quod scriptum est in Epistola ad Hebraeos, verum etiam ex ipso usque ad hoc tempus, et ab hoc usque in finem saeculi, quosque filii Israel alii ex aliis generantur; quomodo ergo esse potuerit in lumbis unius hominis tam innumerabilis hominum multitudo, quis eloquendo explicet, quis saltem inveniat cogitando? Neque enim semina ipsa, quorum est quantitas corporalis, licet singula sint exigua, ex quibus singuli quique nascuntur, si congesta essent ex quibus tot homines nati sunt atque nascuntur, et in finem usque nascentur, potuissent lumbis unius hominis contineri. Vis ergo nescio quae invisibilis et incontrectabilis secretis naturalibus insita est, ubi jura propaginis naturalia delitescunt, propter quam vim tamen non utique mendaciter in lumbis illius patris fuisse dicuntur, quotquot ex illo uno potuerunt generationum successibus et multiplicationibus propagari. Non solum autem ibi fuerunt, verum etiam illo sciente et volente decimato, et ipsi sunt decimati neque scientes neque volentes, quoniam nondum exstiterant qui scire ac velle potuissent. Hoc porro ideo dixit illius sacrae auctor Epistolae, ut sacerdotium Christi, quod figurabat sacerdos Melchisedech, qui decimavit Abraham, praeponeret Levitico sacerdotio; docens etiam ipsum Levi, qui decimabat fratres suos, hoc est, decimas ab eis accipiebat, decimatum fuisse a Melchisedech in Abraham; quia et ipse in lumbis Abrahae erat, quanto decimavit eum Melchisedech, id est, ab eo decimas accepit. Ac per hoc Christum, cui dictum est, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), non vult intelligi decimatum; ut Levitico sacerdotio merito praeferatur (Haebr. VII): Melchisedech enim decimavit Abraham, non decimatus est, sicut Levi in Abraham. Si autem quaeritur, quomodo Christus non fuerit decimatus, cum etiam ipse, quod manifestum est, secundum originem carnis fuerit in lumbis Abrahae, quando a Melchisedech pater ille decimatus [PL45.1553] est; nihil occurrit, nisi quod Maria quidem mater ejus, de qua carnem sumpsit, de carnali concupiscentia parentum nata est; non autem Christum sic ipsa concepit, quem non de virili semine, sed de Spiritu sancto procreavit. Non ergo pertinuit ad rationem virilis seminis, per quam fuerunt in lumbis Abrahae, quos in illo decimatos esse sacra Scriptura testatur. Concupiscentia porro carnis, per quam jactus carnalium seminum provocatur, aut nulla in Adam fuit ante peccatum, aut in illo vitiata est per peccatum. Aut enim sine illa poterant et genitalia congruenter moveri, et conjugis gremio semen infundi, si nulla tunc fuit, aut ad nutum voluntatis etiam ipsa servire, si fuit. Nunc autem si talis esset, nunquam caro contra spiritum concupisceret. Aut ergo ipsa vitium est, si nulla fuit ante peccatum; aut ipsa sine dubio est vitiata peccato; et ideo ex illa trahitur originale peccatum. Fuit ergo in Mariae corpore carnalis materia, unde carnem sumpsit Christus: sed non in ea Christum carnalis concupiscentia seminavit. Unde ille natus est ex carne cum carne, in similitudine tamen carnis peccati, non sicut alii homines in carne peccati: propterea originale peccatum in aliis regeneratione dissolvit, non ipse generatione contraxit. Ideo Adam primus ille, secundus iste; quia sine carnis concupiscentia factus ille, natus est iste: sed ille tantum homo, iste vero et Deus et homo: et ideo ille potuit non peccare, non sicut iste peccare non potuit. Frustra ergo peccato illius peccata filiorum ejus quamlibet magna et horrenda, vel aequare, vel etiam praeferre conaris. Illius natura quanto magis sublimiter stabat, tanto magis graviter concidit. Natura illa talis fuit, ut nec mori posset, si peccare noluisset: natura illa talis fuit, ut in se discordiam carnis, et spiritus non haberet: natura illa talis fuit, ut contra vitia sua nulla certaret; non quod ei cedebat, sed quod in eo nulla erant. Tunc ergo debes peccata posterorum ejus peccato ejus aequare, si talem; tunc vero et majora ea dicere, si meliorem naturam potueris invenire. Natura quippe rationalis quanto est ipsa superior, tanto ruina ejus pejor, et peccatum ejus quanto incredibilius, tanto est damnabilius. Ideo angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur ab eo (Luc. XII, 48): tanto itaque plus debebat obedientiae voluntariae, quanto plus habebat in bonitate naturae: unde sic punitus est non faciendo quod debuit, ut nec velle jam possit, aeternis etiam cruciatibus destinatus. Adam vero in tam multis posteris suis, ut eos ullus numerare non possit, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum a sempiterno supplicio liberatur, et in se ipso quamvis a sua morte post annorum aliquot millia, quando Christus pro nobis mortuus ad loca mortuorum, non necessitate, sed potestate descendit, et dolores solvit inferni (Act. II, 24). Sic enim eum intelligenda est a delicto suo eduxisse Sapientia (Sap. X, 2), quia per carnem sanctam unici filii Dei quam progeneravit, [PL45.1554] patrem generis humani, ac sic etiam patrem Christi, qui pro salute hominum factus est homo, ab illis vinculis tunc solutum, non merito suo, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non inaniter credit Ecclesia. Hoc ergo imputavit in peccatum Deus primo Adae, unde abstinere illi liberum fuit: sed ipse primus Adam naturae tam excellentis fuit, quoniam vitiata non fuit, ut peccatum ejus tam longe majus caeterorum peccatis esset, quam longe melior ipse caeteris fuit: unde et poena ejus, quae peccatum ejus continuo subsecuta est, tam grandis apparuit, ut continuo etiam teneretur necessitate moriendi, cujus erat in potestate non mori; et de loco tantae felicitatis foras continuo mitteretur, et a ligno vitae continuo vetaretur. Hoc autem quando factum est, in lumbis ejus erat genus humanum. Unde secundum illa, quae praelocuti sumus, nimis occulta et multum valentia naturalia jura propaginis, consequens erat ut qui erant in lumbis ejus per concupiscentiam carnis venturi in hoc saeculum, simul damnarentur; sicut consequens erat ut qui eo jure propaginis et ratione seminis erant in lumbis Abrahae, simul decimarentur. Omnes itaque filii Adae in illo aspersi sunt contagione peccati et mortis conditione devincti. Ac per hoc quamvis sint parvuli, et bonum quidquam vel malum non agant voluntate; tamen quia induti sunt illo, qui voluntate peccavit, trahunt ab illo peccati reatum, mortisque supplicium: sicut parvuli qui Christo induuntur, quamvis nihil boni fecerint sua voluntate, sumunt ab illo participationem justitiae, et vitae praemium sempiternae. Ita forma futuri a contrario Christus ostenditur, propter quod ait idem apostolus: Sicut induimus imaginem terreni, induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49). Quae cum ita sint, ille dicat, peccato et morte primi Adam non indui qui nascuntur, quisquis dicere audet, justitia et vita Adam secundi non indui qui renascuntur: quamvis nec illi peccatum fecerint unde liberum est abstinere, nec isti justitiam quam liberum est facere.

XXIII. JUL. »Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in pejus mutavit, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 58). Quis tibi dixit quoniam peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain? multo etiam quam Sodomitarum? multo postremo immanius quam tuum atque Manichaei? Certe in historia nulla istius vanitatis invenitur occasio. Jussum fuerat ut edulio unius arboris abstineret: rudis, imperitus, incautus, sine experimento timoris, sine exemplo justitiae, suggestu mulieris usurpavit escam, cujus illexerat et suavitas, et venustas. Vide hic transgressionem fuisse mandati. Admissa est praevaricatio una de caeteris, quas diversis temporibus peccantium studia perpetrarunt: non fuit amplius, quam cum populus Israelis interdictis utebatur animalibus. Causa enim peccati haud in qualitate pomi erat, sed in transgressione mandati. Quid ergo tale fecit Adam, ut peccatum [PL45.1555] ejus exstitisse supra aestimationem hominum crimineris? Nisi forte et hoc secundum mysteria Manichaei, qui a decerptione pomorum et omnium nascentium manus cohibet, ne partem Dei sui laceret, quam corticibus et graminibus opinatur inclusam, tu quoque Adam graviter deliquisse, quia cum esu pomi, Dei tui substantiam laceraverit, arbitraris. O furorem! »Quia multo est grandius illud peccatum, quam judicare nos possumus, ab omni,« inquit, »nascente trahitur.« Majus ergo fuit crimen pomum edere, cum non liceret, quam sanctum Abel parricidali livore confodere, quam hospitum in Sodomis et sexuum jura violare, quam filios suos jam sub lege daemoniis immolare, quam innocentes postremo nullius conscios voluntatis, recens opus Dei, diaboli regno subdere, meritisque conjungere, quam Deum iniquitatis arguere, quam honorabiles nuptias tenebrarum principi deputare, postremo parvulos, quia nascantur per generantium voluptatem, omnibus profanis, omnibus piratis pejores putare? Quod non fingo, sed colligo: tu quippe illud peccatum ita universis criminibus majus grandiusque dixisti, ut nullo possit aequiparari reatu. Hujus autem tam mali magni, quod omnibus vitiis praeponderat, plenos advenire parvulos asseveras. Bene itaque intelleximus, quod quanto majoris peccati participes sunt, tanto in condemnatione scelestis omnibus praeferantur.

AUG. Propter verba mea, quae posuisti de libro meo, velut refellenda, si posses, ubi dixi, Illud ergo peccatum quod in paradiso ipsum hominem mutavit in pejus, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur: quaeris a me quis mihi dixerit, quod peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain, multo etiam quam Sodomitarum. Quod ego quidem non expressi verbis meis, sed ea tu sic intellexisti: ego enim dixi grandius quam judicare nos possumus illud esse peccatum; non dixi grandius quam Cain vel Sodomitarum. Prohibiti enim pomi usurpatio, quoniam sic vindicata est, ut natura quae potestatem non moriendi habebat, haberet moriendi necessitatem, procul dubio judicia cuncta excedit humana. Pomum quippe lege Dei vetitum manducare, leve videretur esse peccatum: sed quanti hoc aestimaverit qui non potest falli, satis apparet granditate supplicii. Cain vero fratricidae apparet omnibus immane peccatum, et scelus esse constat horrendum: quod si, ut tu facis, pomo illicite decerpto, per humanum comparetur examen, ridicula comparatio judicabitur; qui tamen fratricida, quamvis quandoque moriturus, nec morte punitur est, qua solent humanis judiciis talia crimina vindicari. Ait quippe illi Deus: Operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris super terram. Et cum ille audiens terram non sibi daturam fructum secundum laborem suum, et super eam cum gemitu et tremore miserum se futurum, magis mortis formidine quateretur, ne quis ei faceret, quod ipse fecerat fratri; posuit ei Deus signum, ne quisquam eum, cum invenisset, occideret (Gen. IV, 12-15). Hic rursus [PL45.1556] ingens culpa, et levis poena: sed hominum judiciis hoc videtur, qui nec mysteria ista cognoscunt, et hominum culpas tam liquido atque integro examine, quam Deus pensare non possunt. Sodomitae sane igne super illam terram veniente de coelo, poena suis factis congruente, sunt consumpti (Gen. XIX, 1-25): sed ibi erant et parvuli, te patrono, puri et liberi ab omni contagione peccati, nec tamen justus et misericors Deus tot innocentes imagines suas per Angelorum ministerium, quod ei facillimum fuit, ante rapuit de incendio Sodomorum, aut sicut tribus illis in camino viris (Dan. III, 49, 50), innoxias eis flammas, quibus parentes eorum cremabantur, omnipotens praebuit. Ista considera, ista diligenter et pie cogita; et videns in hoc saeculo pusillos cum magnis, pariter talibus miseriis subjacere, quales nullo modo possent in Dei paradiso, si nemo peccasset, existere; agnosce originale peccatum, et justum grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1): et noli eos tua defensione amplius aggravare, aegrotis vel mortuis salvatorem et vivificatorem denegans Christum. Nam si quaeris, quis mihi dixerit quam magnum peccatum Adam perpetrarit, ipse est qui dixit et tibi: sed si habes aures audiendi, audies eum; habebis autem eas, si non illas tuas arbitrio tribuas, sed ab illo accipias qui dixit, Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch. II, 31). Quis enim, nisi qui talibus auribus caret, non audit Scripturam sine ulla obscuritate vel ambiguitate dicentem homini primo peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Ubi evidenter ostenditur, non eum fuisse vel carne moriturum, id est, in terram, unde caro ejus sumpta fuerat, morte ipsius carnis iturum, nisi propter peccatum hoc audire perpetique meruisset, unde postea dixit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Rom. VII, 10). Quis non audiat, nisi qui tales aures non habet, dicentem Deum de ipso Adam, Ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum; et dimisit illum Dominus de paradiso voluptatis (Gen. III, 22, 23)? Ubi utique sine labore et dolore ullo viveret in aeternum. Voluptas quippe illa paradisi, quod necesse est fateamini, si christianum nomen nondum estis obliti, non turpitudinis, sed beatitudinis cogitanda est. Haec ergo poena, quam meruit Adam, ne viveret in aeternum, et ideo dimissus est de loco tantae beatitudinis, ubi si esset, neque peccasset, procul dubio viveret in aeternum, quam magna poena est, tam magnum debemus intelligere peccatum, quod ea poena dignum fuerat vindicari. Quid igitur agis, obsecro te, cum peccatum Adae tanta extenuare conaris instantia, nisi Deum arguis immanis horrendaeque saevitiae, qui hoc tanta, non dico severitate, sed crudelitate punivit? Quod de Deo, si nefas est sentire, cur non quantitatem culpae, de qua homines judicare non possunt, judicante judice incomparabiliter justo, de poenae granditate metiris, et tuam linguam a sacrilega [PL45.1557] loquacitate compescis? Ego autem iniquitatis non arguo Deum, cujus dico justum jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum: sed tu potius iniquum facis Deum, qui putas eos hoc perpeti sine ullo merito qualiscumque peccati. Nec propter opus quod fecit Deus, sed propter vitium quod insevit inimicus, eos sub eodem inimico esse dico, qui ex primo homine nascuntur, si in secundo non renascuntur. In quibus tu Ecclesiam catholicam crimine majestatis accusas, si, ut dicis, non eruuntur de potestate tenebrarum, cum baptizantur parvuli, et illa, priusquam baptizentur, exorcizat et exsufflat tot imagines Dei. Nec honorabiles nuptias deputo principi tenebrarum, quas purgo ab omni noxa libidinis, si ea bene utuntur intentione propaginis. Tu vero malum quo caro concupiscit adversus spiritum, constituere in paradiso non perhorrescis, hoc est, in loco tantae pacis, tantae quietis, tantae honestatis, tantae felicitatis. Nec parvulos non habentes nisi originale peccatum, omnibus flagitiosis et sceleratis, ut calumniaris, judico esse pejores. Aliud est enim peccato a se commisso gravari, aliud alieni quamlibet magni contagione respergi. Propter quod parvuli ad remissionem peccatorum, sicut ait Poenus, poena vestra, Cyprianus, hoc ipso facilius accedunt, quod eis remittuntur non propria, sed aliena peccata (Epist. 64, ad Fidum). Tu autem, cum parvulos, non solum, quod et nos dicimus, nullum ex propria voluntate fecisse, verum etiam nullum dicis ex origine traxisse peccatum, injustum procul dubio facis Deum, quod tibi jam saepe dictum, saepiusque dicendum est, qui eis imposuit grave jugum a die exitus de ventre matris illorum. Sane ut intelligas quomodo parvuli ex Adam nati, et participatione peccati illius hominis obligentur, et tamen ipsius reatui non aequentur, attende Christum, quem legisti esse formam futuri (Rom. V, 14); et vide quemadmodum parvuli in illo renati, et ejus participes justitiae fiant, et ejus meritis non audeas eos comparare. Tu quoque in hujus operis tui libro secundo (Supra, capp. 189, 190), in Adam peccati formam, quia prior peccavit Eva, non primam dixisti esse, sed maximam; sicut in Christo justitiae formam non primam esse, sed maximam, quia fuerunt justi et ante ipsum: quod a te dictum si oblitus non fuisses, non hic Adae peccatum extenuares, in quo maximam formam peccati exstitisse confessus es.

XXIV. JUL. Sed cur tibi de inimicitiis innocentiae commoveatur invidia, cum petulantia et rabies oris obsceni nec divinitatis honore frenetur? Accusas enim parvulos, sed cum Deo; incessis innocentiam, sed cum aequitatis injuria; inficiaris veritati, sed cum ejus criminatione quem Deum tuum fateris. Ac per hoc, etsi nos deficeremus rationis auxilio, abunde tamen tradux peccati assertorum suorum deformitate corrueret.

[PL45.1558] AUG. Tua conviciosa loquacitas rabiem mihi objecit oris obsceni. Numquid ego sum defensor laudatorque libidinis? Numquid ego ausus sum concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, paradisi etiam possessione ditare? In quem locum tanti decoris et pacis, simul introduxisti aut bellum, quo ad peccandum impellenti laudabiliter repugnatur, aut dedecus, quo turpiter ei ceditur. Cur ergo tam contumeliose insurgis in me, nec respicis te? Nam ego non accuso Deum; sed tu, qui dicis parvulos nullum ex origine trahere peccatum, quibus ille imposuit grave jugum. Nec incesso innocentiam cum aequitatis injuria: sed tu aequitati facis injuriam, qui tantam dicis habere parvulos innocentiam; quos tamen, si quod ipse sapis, verum esse sciret, gravi jugo aequitas non puniret. Nec inficior veritati, nec Deum criminor; sed tu potius. Verum enim dixit Apostolus, Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10): quod tu negas. Deum vero quomodo non criminaris, cui miserias, quas negare non potes, imputas parvulorum, nullum habentium miseria dignum originale peccatum? Ac per hoc conclusio tua, quae deformitatem nobis ingerit, nullius rationis sequitur veritatem.

XXV. JUL. Verum quid nos tam obstipe veritatis solius rationem sequendam putamus; cum inimicorum nostrorum phalanx ipsis innitatur rerum periculis, et insurgat in nos aerumnarum munita suffragiis? Vult quippe pudore coeuntis, dolore parientis, sudore laborantis, transmissionem culparum et poenarum in semina comprobare; ut his videlicet signis, difficilium partuum, agricolarum sudantium, et dumosorum novalium, crimen naturale credatur, cujus merito per tot incommoda genus exerceatur humanum: quod quidam per Adae peccatum, mortale opinantur effectum. Ideo autem dixi, Quidam, quia princeps eorum Augustinus hoc quidem erubuit dicere. Denique scribit ad Marcellinum, mortalem Adam factum videri: sed elegantia solita subdit, mortem stipendium iniquitatis fuisse: et quem fatetur mortaliter institutum secundum naturam, mori non potuisse pronuntiat. Illae ergo adversus nos, quae leguntur in Genesi, sententiae proferri solent, quibus Adam atque Eva vexantur, de quibus disserendi jam est tempus. Dixit, inquit, Dominus Deus serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram: super pectus et ventrem ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae; et inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen ejus. Ipsa tuum captabit caput, et tu illius captabis calcaneum. Mulieri vero dixit: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, [PL45.1559] et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo ne manducares ex eo, maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui: in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14-19). Has ergo sententias ad testimonium ingenitae iniquitatis assumitis, concionaminique non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset. Ipsum ergo supplicium vultis esse peccati indicium, ut quod prima feminarum meruit per delictum, nulla quoque sine eadem credatur iniquitate sentire. Non enim esset, inquitis, dolor in pariente, nisi in nascente esset peccatum. His ergo quam attonitus occurram, haud facile metior? tantum enim stimulorum admovit in hoc loco vestra opinio, ut vix digner ad certationem moveri; plura quippe in his objectionibus intelligentiae sunt peccata quam syllabae.

AUG. Aerumnas generis humani quamlibet dicax et facetus irrideas, vel irridere te fingas, ipsae te in angustias has impulerunt, ut paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, aerumnosum futurum fuisse affirmare cogaris: quod si verecundatus nolueris facere, ut facias tuo dogmate urgeberis; quod dogma nisi correctus abjeceris, istas prementes et in horrendum praecipitium contrudentes angustias non effugies. Quaeritur enim a te, has aerumnas, quas et in majoribus et in parvulis esse conspicimus; unde existimes emanare. Respondes ex tuo dogmate, humanum genus sic esse ab exordio sui divinitus institutum. Referturque responsioni tuae. Ergo et in paradiso futurae fuerant, si nullum ibi peccatum esset exortum. Hic tu aut praeceps ibis, aut dogma mutabis, aut fronte perditus, aut mente correctus. Aut enim aerumnosa vita locum famosissimae felicitatis implebis, et non invenies oculos quibus qualescumque aspicere audeas Christianos; aut in abrupta horribiliora dejectus, alienae malae naturae nobisque permixtae has aerumnas hominis imputabis, et Manichaei tartarea profunditate sorbeberis: aut de natura vitiata hanc aerumnarum poenam judicio Dei punientis existere confiteberis, et in auram catholicam respirabis. Quin etiam dicis, quod quidam genus humanum per Adae peccatum mortale opinantur effectum: et addis, ideo te dixisse, Quidam, quia ego princeps eorum hoc erubuerim dicere; sed ad Marcellinum scripserim mortalem Adam factum videri. Qui haec tua et illa mea legerunt vel legunt, si Pelagiani non sunt, profecto vident quemadmodum lingua tua amplexa sit dolositatem. Nunquam enim ego sensi, nunquam omnino dixi, sicut vos dicitis, mortalem Adam factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Haec [PL45.1560] prorsus verba objecta sunt Coelestio in episcopali judicio Carthaginensi. Haec objecta sunt et Pelagio in episcopali judicio Palaestino (De Gestis Pelagii, nn. 23, 60, et de Peccato Originali, nn. 3, 4). Haec quippe de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, utrum Adam, sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nam quis ignorat, quia secundum definitionem, qua immortalis dicitur ille qui non potest mori, mortalis autem qui potest mori, Adam potuit mori, quia potuit peccare; et ideo mori merito culpae, non necessitate naturae? Secundum illam vero definitionem, qua et ille immortalis dicitur cujus est in potestate non mori, quis neget Adam esse conditum hujus potestatis? Quoniam qui habebat potestatem nunquam peccandi, profecto habebat potestatem nunquam moriendi. Illud ergo est quod contra vos dicitur, hoc dogma vestrum, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum, omnino esse falsissimum. Quae cum ita sint, quo pacto ego dicerem, quod me dixisse mentiris, Adam secundum naturam mortaliter institutum, quasi urgeretur necessitate moriendi; cum in mortem nisi propter peccatum non posset urgeri? Aut quomodo eum mori non potuisse pronuntio, cum esse mortuum sciam; et utique si mori non potuisset, mortuus non esset? Sed plane illum non mori potuisse pronuntio. Aliud est autem non posse mori, aliud posse non mori: illud majoris est immortalitatis, hoc minoris. Si duo ista discernis, et quod vos de Adam dicitis, et quod nos contra vos dicimus, cernis. Vos enim dicitis, Sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: nos autem dicimus, Quamdiu non peccaret, moriturus non esset; et si nunquam peccasset, mortuus non esset. Deinde commemoras quae contra vos de Genesi dici soleant; et de dolore parientis, qua poena prior Eva punita est, dicis aliquid, quod nos dicere vis putari, vel putas. Non enim dicimus, non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset: cum ad eas non fecunditatis, sed iniquitatis aerumna transierit. Etsi enim facta est aerumnosa fecunditas; iniquitas, non fecunditas hoc fecit: aerumna quippe parientis ex iniquitate hominis, fecunditas autem ex Dei benedictione descendit. Aut si aerumnam fecunditatis non sic intelligi voluisti, tanquam eam fecunditas fecerit, sed acceperit; haec est nostra sententia. Verum nos non dicimus etiam in paradiso parientes feminas fuisse dolituras: imo inde colligimus hunc dolorem poenam esse peccati, quia in eo loco non fuisset, ubi non sinerentur manere quicumque peccassent: quod tu refutare non niteris, nisi Dei paradisum, manu fronti opposita et oculis clausis, non solum libidinibus hominum, verum etiam cruciatibus implere cogaris. Sed quid mirum? quando [PL45.1561] implere vis illum memorabilis felicitatis locum etiam mortibus hominum, quarum sine aliquo corporis cruciatu, vel nulla, vel pene nulla contingit. Et cum haec portenta te dicere tuum dogma compellat; eos, qui haec absit ut dicant, quia illud potius antiquitus Ecclesiae Dei traditum tenent, unde dictum est, A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes (Eccli. XXV, 33); audes insuper irridere, eorumque me principem insultanter appellas contra scientiam et conscientiam tuam. Nullo modo namque ignoras, quot et quanti in Ecclesia docti Ecclesiaeque doctores ante nos dixerint, sic naturam hominis divinitus institutam, ut si non peccasset, moriturus non esset. Horum ergo quomodo princeps vocor, quos non duco, sed sequor? Te autem non dico esse principem eorum qui asserunt sic Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, atque ita paradisum sanctae voluptatis, ubi tanta requies animae et corporis erat, morientium cruciatibus, mortuorum funeribus, lugentium moeroribus implere conantur. Non es tu eorum princeps: Pelagius et Coelestius, qui priores ista dixerunt, tenent hujus nefandi dogmatis principatum; quos utinam, sicut non ducis, ita nec sequereris!

XXVI. JUL. Hoc enim ipsum quam insanum est, quod dicitis, primo dolorem pariendi comitem esse peccati, cum ita perspicue ad sexuum conditionem magis, quam ad criminum respiciat ultionem, ut omnia animalia nullo maculata peccato, hos angores, hos gemitus in parturitione patiantur? Per quod apparet, argumentum non esse peccati, quod inveniri etiam sine peccato potest. Deinde promoventes affertis aliud, multo ineptissimum. Non doleret, inquis, femina, nisi esset criminum particeps. Verum illico subditis, Sed hoc peccatum, propter quod dolet mulier, non in pariente, caeterum in nascente deprehenditur. Nam ideo et baptizatae mulieres, liberae, ais, agitant a peccato; sed pro filiorum iniquitate, quos edunt, fecunditatis suae difficultatibus affliguntur. Qua opinione tradux peccati non jam a matre decurrit in sobolem, sed in parentes a nascente refunditur. Nam si ideo mulier baptizata sentit dolores, quia iniquitates inveniuntur in parvulo; supina incipit tradux esse, non prona. At non ideo cruciatur, quia iniquitatem filius habet: sed ideo quia eam secum ipsa, cum nasceretur, advexerat. Verum hoc malum sublatum ab ea per gratiam dixeras: si ergo peccato dolor parturientis adhaerebat, amotio peccati cruciatui parturitionum debuit mederi. Aut si cruciatus hic sine iniquitate esse non potest, qui tamen post Baptisma in feminis invenitur; iniquitas quoque eis non est dempta [PL45.1562] per gratiam, et eviluit pompa Baptismatis. Si autem in his mysteriis ea quam nos credimus, non vos fingitis, fuit virtus et veritas, sublatumque est omne peccatum, remanet dolor tamen, qui partus difficultate generatur; manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae; quem te quoque annuente patiuntur, quas a Manichaeorum peccato liberatas fateris. Porro id exemplis rerum solis apparuit: si vero inspiciamus et ipsius verba sententiae, nae illa vestras nebulas splendidiore fulgore solis radiis dissolvet. Non est quippe dictum ad mulierem, Orientur in te dolores, aut, Generabo tibi gemitus; ut post culpam sensus eorum institui viderentur: sed, Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas. Ostendit jam esse in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit. Nunquam quippe multiplicantur nisi exstantia: caeterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Denique, ne hoc nostrum magis, quam ipsius veritatis esse videatur, hic in cunctis animantibus verborum refertur ordo servatus. De homine quoque priusquam fieret: Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): et denuo de muliere, Dixit, inquit, Deus, Non est bonum esse solum hominem; faciamus ei adjutorium simile sui (Id. II, 18). Postea vero quam facti sunt, Benedixit eis, inquit, dicens, Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Id. I, 28). Antequam conderetur, non est dictum, Multiplicentur; sed, Fiat homo: posteaquam exstitit qui acciperet incrementa, consequenter adjungit, Crescite, et multiplicamini, et implete terram. Hoc itaque ordine gemitus parturitionum, qui secundum naturam fuerat, ita in hominum corporibus, sicut in pecoribus institutus, non conditur in Eva, sed crescit, ut peculiari granditate excitatorum affligeretur angorum. Nec tamen ad posterae aetatis feminas, nisi naturali mediocritate et corporum varietate pertingerent. Ibi ergo, non ut doleret in pariendo mulier, de peccato fuit; sed ut nimis doleret: sicut etiam temporibus diversis debilitates corporum pro peccatis, quibusdam legimus accidisse: sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Nec tamen omnia quae in eadem sententia continentur, animadvertentis vigore clauduntur. Caeterum quaedam ibi pars indicat meritum, quaedam designat officium. Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios. Huc usque ultio, quam non natura, sed persona promeruit. Jam hinc simpliciter posterioris sexus munus ostenditur: Ad virum, inquit, tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Hoc nimirum non spectat ad poenam, quod nisi esset, spectaret ad culpam: ut viro quippe mulier modesto subdatur affectu, ordo est, supplicium non est. Caput enim, secundum Apostolum, mulieris, vir (Ephes. V, 23): quia non est creatus homo propter mulierem, sed mulier propter virum (I Cor. XI, 9). Si ergo caput suum congruo pudore veneretur, naturae instituta custodit, non peccati tormenta perpetitur, [PL45.1563] cui ordini si resultaverit, rea est. Non est ergo in miseria functio rei, cujus neglectus in noxa est.

AUG. Dolorem pariendi poenam dicimus esse peccati. Scimus enim hoc Deum sine ulla ambiguitate dixisse, nec dixisse nisi praevaricatrici sui mandati, nec ob aliud dixisse, nisi quia irascebatur suum praevaricatum esse mandatum. Sed hanc iram Dei ut tu exinanires et frustrares, dixisti usque adeo poenam istam non esse peccati, ut animalia quorum nulla peccata sunt, gemitus hujusmodi in partu doloresque patiantur. Non quidem tibi dixerunt animalia, utrum ille gemitus sit canentium vel dolentium. Gallinas sane parituras, similiores esse cantantibus quam dolentibus cernimus; post partum vero tales voces edere, quales in formidine consuerunt: porro cum pariunt in summo esse silentio, sicut columbas, et alias aves, quae advertentibus innotescunt. Quis ergo novit muta animantia, quae quid in se agatur indicare non possunt, utrum tempore pariendi eorum motus et sonus non solum nihil doloris, sed habeat aliquid etiam voluptatis? Sed quid mihi est in hac re scrutari obscura naturae, cum inde nostra causa non pendeat? Prorsus si muta animalia nihil doloris patiuntur in partu, argumentum tuum nullum est? si autem patiuntur, ea ipsa poena est imaginis Dei, conditioni pecorum comparari: poena porro imaginis Dei, nisi culpa praecederet, justa esse non posset. Illud autem absit ut dicam, quod tanquam dicam, refellendum putasti, non suo, sed nascentis merito matrem dolere cum parturit, et ideo etiam dimissis peccatis fideles dolere urgente necessitate pariendi. Absit, inquam, ut hoc dicam. Numquid enim quia mortem dicimus peccati esse supplicium, ideo dicendum est eam post remissionem peccatorum non debuisse contingere? Hae quippe, quas in natura praevaricatione vitiata dicimus poenas esse peccati, ideo etiam post remissionem peccatorum manent, ut probetur fides, quam de venturo credimus saeculo, ubi ista non erunt. Neque enim fides esset, si propterea crederemus, quia continuo nobis nihil dolendi et non moriendi praemium redderetur. Qua ratione reddita, id est, ad agonem fidei nobis relinqui mala contracta peccato, quamvis reatu peccatorum per Baptismum jam soluto, quid habet virium quod aisti, Si in mysteriis sublatum est omne peccatum, et remanet tamen dolor qui partus difficultate generatur, manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae? Hoc enim, quod nullas adversus nos habet vires, non utique diceres, si fidei tu vel haberes vel attenderes vires, quae tanto sunt fortiores, quanto magis ea speramus quae non videmus, et per patientiam miseriarum, plenitudinem beatitudinis exspectamus. Sed ipsa, inquis, Dei verba, quibus non ait, Orientur in te dolores, aut, generabo tibi gemitus, ut post culpam sensus eorum viderentur institui; sed ait, »Multiplicans multiplicabo tristitias tuas;« ostendunt quia jam erat in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit: et [PL45.1564] addis, quasi definitivam generalemque sententiam, dicens, Nunquam quippe multiplicantur nisi exstantia; caeterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Ubi primum a te quaero, quomodo dicas dolores Evae jam exstantes fuisse, quos perpessa non fuerat: quomodo, inquam. jam dolores habebat, quae nihil dolebat? Quod si non exstabant in ea dolores, quia eos non habebat quae non dolebat: poterant ergo multiplicari et qui non erant; et recte accipitur dictum, Multiplicabo tristitias tuas, id est, multas eas esse faciam; quod fieri potest, sive aliquid esse jam coeperit, sive nec coeperit. Frustra igitur dixisti, Nunquam enim multiplicantur nisi exstantia: quia ecce in Eva post peccatum dolores sunt multiplicati, qui priusquam peccasset, non erant ulli. Ac per hoc, non ideo dixit Deus, Multiplicabo tristitias tuas, quia tristitiae in illa esse jam coeperant aliquae; sed quia multiplices erant futurae, ex quo inciperent esse. Sed erant, inquis, in naturali ratione. Si ergo in naturali ratione jam sunt etiam quae nondum orta sunt, quid te adjuvat quod aisti, Propterea Deum non dixisse, Orientur in te dolores; sed »Multiplicabo dolores tuos,« quia jam erant in naturali ratione? Respondetur enim tibi: Potuit dicere, Orientur in te; quia eos erat multiplicaturus, qui in ratione naturali jam erant, non qui jam orti erant. An forte dicturus es, Jam prorsus orti erant in ipsa naturali ratione? Quanto igitur manifestius et acceptione dignius tibi dicitur, Jam erant filii Adam in Adam naturali ratione, quando, sicut ait beatus Joannes episcopus, illud peccatum grande commisit, et omne hominum genus in commune damnavit (Chrysost. in Homil. de Lazaro resuscitato); vel, sicut ait collega ejus Ambrosius, Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt (Lib. 7 in Luc. XV): si tu audes dicere, non solum, Jam erant; verum etiam, quando nos de filiis Adam, quando peccatum illud admissum est, dicere non audemus, Jam orti erant dolores Evae, quando eos Deus multiplicaturum se esse minatus est? Verumtamen non in naturali ratione jam erant Evae dolores, quos parturientes, necesse est perpeti; quia non eos illam necesse erat perpeti, cum parturire coepisset: venerunt quippe illi damnatione culpae, non conditione naturae. Quod vos negando quid agitis, nisi ut in loco illius beatitudinis, ubi esse homines permissi non sunt, quos jam cruciari oportebat, cruciatus hominum etiam peccante nemine collocetis? Quod ignoro qua fronte faciatis; nisi quia vos paradiso contrarios, contra paradisum quodammodo habitare delectat; quia et Adam de paparadiso ejectus, contra paradisum est collocatus (Gen. III, 24, sec. LXX). Jam itaque paradiso contrarius, quanta vanitate contra paradisum argumenteris attende. Multiplicari non tibi videntur, nisi ea quae ex aliqua parte jam existunt; caeterum, antequam sint, non multiplicari putas dicenda esse, sed [PL45.1565] fieri. Nulla ergo multiplicia nascuntur, si non additamentis multiplicantur, id est, fiunt multiplicia. Ac per hoc, ille qui dictus est esse in Sapientia spiritus multiplex (Sap. VII, 22), qui esse non coepit, sed ex aeterno ita est, non recte appellatus est multiplex, quia eum multiplicem nulla additamenta fecerunt. Quid etiam dicturus es de responso Dei ad Abraham, ubi ait, Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XXII, 17)? Ubi videmus Deum multiplicasse etiam stellas coeli, sicut se promisit multiplicaturum semen Abrahae? Numquid ergo stellae coeli, ut multiplicarentur, pauciores prius esse coeperunt, et non in numero suo multiplices sunt institutae, ex quo sunt institutae? Cur ergo non sic accipis quod dictum est, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas: tanquam dixisset, Faciam tristitias tuas multiplices, nisi quia sic agis, ut in paradisum, contra quam collocatus es, si possis introducas dolores, et in loco tantae beatitudinis ante peccatum praedices miserias institutas? Quod enim Eva, ut affirmas, cum doloribus parturitionem naturaliter, antequam peccaret, accepit, istam vocas parcimoniam naturalem; quam videri non vis eversam ex eo quod amplius de poena mulieri Deo vindicante, cum peccasset, accessit. Sic enim loqueris, ut dicas, Sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Proinde te docente, ut feminae in partu mediocriter doleant, parcimonia naturalis est: quod vero peccati merito additum est Evae, ampliatio miseriarum est. Nec vides, cum ista dicis, quia si ampliatae sunt miseriae per peccatum; jam fuerant institutae per naturam, et mulier, cui ampliatae sunt miseriae merito peccati, jam naturaliter misera erat ante peccatum. Tu licet eam dicas parcimonia naturali mediocriter miseram; tamen, velis nolis, cui dicis accessisse ampliationem miseriarum, profecto et ante hanc accessionem miseram confiteris. Ecce quod de te meretur natura hominis a Deo primitus instituti: ecce quod de te meretur paradisus Dei. Ejectus quippe, et contra eum collocatus talia contrarius reddidisti, ut in loco beatitudinis diceres miserias divinitus institutas, non autem coepisse, sed crevisse peccatis. Quid tam contrarium, quam miseria beatitudini, et beatitudo miseriae? Aut quid significat, quod de paradiso peccator exclusus, contra paradisum est collocatus; nisi quia in miseria collocatus est, quae beatitudini sine cujusquam contradictione vel dubitatione est contraria? Et quid sic fugit natura, ut miseriam? quid sic appetit, ut beatitudinem? Denique liberum arbitrium quod de hac re habemus, ita nobis naturaliter insitum est, ut nulla miseria nobis possit auferri quod miseri esse nolumus, et volumus esse beati. Usque adeo ut jam ipsi qui male vivendo sunt miseri, male vivere quidem velint, nolint tamen esse miseri, sed beati. Hoc est liberum arbitrium nostris mentibus immobiliter fixum, non quo bene agere volumus, nam id humana iniquitate [PL45.1566] potuimus amittere, et gratia divina possumus recipere; sed liberum arbitrium quo beati esse volumus, et miseri nolumus, nec miseri possunt amittere, nec beati. Beati quippe omnes esse volumus, quod ipsi quoque philosophi hujus saeculi, et Academici de rebus omnibus dubitantes, teste patrono suo Tullio, coacti sunt confiteri: idque unum esse dixerunt, quod disputatione non egeat, quod nemo est qui non expetat. Hoc arbitrium liberum adjuvatur per Dei gratiam. ut quod naturaliter volumus, hoc est beate vivere bene vivendo habere possimus. Et tu dicis, quamvis mediocres miserias, tamen miserias, beatitudini nullo negante, nullo ambigente contrarias, in primis operibus Dei, nullo cujusquam praecedente peccato, naturaliter institutas, ut scilicet peccatricis mulieris poena, propter quam dictum est, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, non sit institutio miseriarum, quae, ut dicis, jam fuerat in natura; sed ampliatio quae accessit ex poena. Quid ego jam tecum agam de sequentibus Dei verbis, ubi posteaquam dixit quod ad poenam pertinebat, In tristitia paries filios; mox addidit, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16)? Quid opus est ut tecum inde confligam, utrum ista dominatio viri poena sit feminae an ordo naturae? quem tamen ordinem non commemoravit Deus, quando condidit, sed quando punivit. Verum, ut dixi, quid opus est in eo remorari, quod utrumlibet sit, nostram non impedit causam? Prorsus Deus, a supplicio quod infligebat mulieri, ad praecipiendum fuerit repente conversus, et jubendo non damnando dixerit, Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur: quid hoc ad quaestionem, quam de supplicio peccatricis ista disputatione versamus? De miseriis tecum ago, quas de paradiso ejectus eique contrarius, in paradiso locare conaris; easque non peccantium meritis, sed Deo naturarum institutori, tanquam et ipsas naturaliter instituerit, tuo pudore pereunte, et ore blasphemante tribuere. Dic jam quid etiam de viri poena persuadere nitaris: quandoquidem jam satis est, quid ista mulier quae ante peccatum nuda erat et non confundebatur, te nudavit atque confudit.

XXVII. JUL. Verum sufficiant ista de muliere, transeamus ad viri munia. Adae, inquit, dixit: Maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui: in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17-19). Hic non est dictum, Multiplicabo spinas tuas, aut sudores tuos: sed quasi tunc primum creata dicuntur. At etiam hujus invidia, non majore quam uxoris ejus labore dissolvitur: initio quippe non semini hominis, sed humo maledicitur. In tuis operibus, inquit, maledicta terra erit. Quid commerita fuerant arva (quae certe de traduce Adae habere nihil poterant), [PL45.1567] ut pro peccato voluntatis alienae convicium maledictionis exciperent? An ut etiam ipsorum cespitum doceretur exemplo, posse esse maledictum, ubi culpa non esset? Nam si in homine peccatum, in segete maledictum; manifestum est crimina non semper adhaerere dispendiis. Si ergo propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur: cur non ea conditione, etiamsi quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, tamen sequeretur non ideo miseros esse nascentes, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi, afflictio succedanea his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Quandoquidem et terra ob hoc ostenderetur maledicti convicium pertulisse, ut malum alienae voluntatis argueret, non ut participationem sui criminis gigneret: nisi forte credamus chariorem Deo terram esse, quam innocentiam, ut scelere alieno cum glebam non patiatur pollui, addici tamen permittat infantiam. Maledictum ergo dirigitur in terram, nec tamen hoc ipsum relinquitur involutum. Disseritur quippe quo fine ejusmodi sententia tenderetur, vel quomodo humus maledicta vocaretur. In tristitia, inquit, manducabis eam omnibus diebus vitae tuae. Quo igitur genere se exponat, advertito: maledicta dicitur terra, non quo in eam animadverti quiverit, sed hoc nomine opinio animi moerentis ostenditur; ut quoniam sterilem sciebat pro cultoris sui meritis, aegritudo esurientis operarii imputaret terrae quod ipse promeruerat, et maledictam eam afflictus vocaret, cujus ideo claudebatur opimitas, ut praevaricator ille nec naturam, nec terram, sed voluntatem atque personam suam maledicto fateretur obnoxiam. Spinas, inquit, et tribulos edet tibi. Non fuit contentus dicere, Spinas ac tribulos edet; sed addidit, tibi. Inter virgulta quippe alia, et veprium frutices olim jussa protulerat: tunc vero, ut compungeretur homo, solito senticosior futura promittitur. Quod Adam vehementer castigare poterat, quem post paradisi fontes et prata, etiam unus rubus posset offendere. In sudore autem faciei tuae edes panem tuum; non satis ad aerumnam video pertinere: siquidem etiam naturale adjumentum est, ut operantium artus sudore recreentur. Illi autem ante peccatum laborem incubuisse culturae lectio ipsa testatur. Sic enim ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit illum in paradiso, operari eum et custodire (Gen. II, 15). Si ergo etiam in paradiso noluit eum Deus pabula examussim illaborata suscipere, sed indicto operationis, quam indiderat excitavit industriam; quid ei novum accidisse credimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Sequitur autem: Donec convertaris in terram ex qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Haec sane pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium respicit: quin imo, ut res indicat, promisso fine consolatur [PL45.1568] hominem. Quia enim supra commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus: ac si diceret, Verum non semper ista patieris; sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, inquit, et in terram ibis. Cur non, postquam dixit, donec convertaris in terram de qua sumptus es; subdidit, Quia peccasti et mea praecepta transgressus es? Hoc enim dicendum erat, si resolutio corporum ad crimina pertineret. Verum quid dixit? Quia terra es, inquit, et in terram ibis. Causam cur in terram rediturus esset, ostendit: Quia terra es, inquit. Quomodo autem esset terra, superior sermo patefacerat: Quia de terra, inquit, sumptus es. Si ergo redeundi in terram, hanc esse rationem dixit Deus, quoniam fuerat assumptus e terra, porro ut assumeretur, ad iniquitatem spectare non potuit; procul dubio non iniquitatis, sed naturae mortalis fuit, ut qui aeternus non erat, in corporis parte solveretur. Illa ergo sterilitas arborum, illa veprium ubertas, illa aegri partus aucta calamitas, personis hominum sunt illata, non generi. Denique jam natis Cain et Abel unius naturae ambobus, sed diversarum voluntatum, nec Cain sponte peccanti profuit quod eum peccata patris non presserant, nec Abeli nocuit quod parentes ejus deliquerant: sed suopte uterque judicio nec virtutis sibi, nec vitii naturale infuisse praejudicium vario proposito, fine vario publicarunt. Functi quippe officio sacerdotum, conditori suo Deo hostias obtulerunt. Caeterum per obsequium, impar cura discrevit. Patefecit hoc divina sententia, quae complacitum sibi munus Abelis ostendit: offenso autem Cain causam suae indignationis aperuit, dicens eum bene obtulisse, sed male divisisse. Nec mora exarsit profanus animus in livorem, et germani sanctitate gravatus, parricidium gratificatur invidiae. Ita prima occasione claruit malum non esse mortem, quod eam justus primus omnium dedicavit. Nec tamen iram Dei animi sontis audacia effugit. Interrogatur de fratre, convincitur de scelere, addicitur ultioni, et extra eum terrorem, qui ei pro insigni crudelitatis incubuit, terrae quoque maledictione punitur: Maledictus, inquit, tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de tua manu; quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi (Gen. IV, 3-12). Ecce denuo sterilitas terrae in poena cultoris indicitur. Innumera autem generis tormenta in Deuteronomio promittuntur. Quid ergo? nostrarum dumeta terrarum, quibus amputandis runcone armatus cultor invigilat, per Cain parricidium germinarunt? Et quia omnis spinosi ruris dominus, peccato quod spinarum ubertate punitum est, a vobis putatur obnoxius; omnes jam parvuli non solum comedisse poma, quamvis nascantur sine dentibus, sed etiam Abelis sanguinem effudisse dicentur? [PL45.1569] Apparet certe, ad quem furorem perveniat Manichaeorum tradux: quae quoniam nihil habet praeter amentiam, ridet de argumentis vestris Catholicorum gravitas; sed de ruinis vestris eorumdem plorat affectio.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1540-1569 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22