Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Litteras Petiliani, Liber 2 (2/2)

124. AUG. respondit: Gratias Deo, quia tandem confessus es posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus invocetur. Hinc ergo intellige, cum Christi nomen invocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. Nos autem quomodo invocemus nomen Christi, non tuo judicio nobis opus est, sed ipsius qui invocatur a nobis. Solus enim potest nosse quo corde invocetur. Ex ejus tamen verbis certi sumus, ab omnibus gentibus eum salubriter invocari, quae benedicuntur in semine Abrahae.

126. AUG. respondit: Agnoscimus verba Domini. Hinc et Apostolus ait: Si fidem habeam ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hic ergo quaerendum est quis habeat charitatem: invenies non esse nisi eos qui diligunt unitatem. Nam de exclusione daemonum, et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt et tamen ad regnum Dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec vestri debent gloriari, si qui forte ista possunt: quandoquidem nec Apostolos, qui vere ista salubriter atque utiliter poterant, voluit Dominus gaudere de talibus, quando eis ait: Nolite in hoc gaudere quod daemonia vobis subjecta sint, gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Quapropter ista quae ex Evangelio posuisti, et ego tibi possem dicere, si te viderem signorum virtutes operantem; et tu mihi, si talia me facientem videres. Non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici; et remotis ambagibus, quoniam ubi sit Ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit, audiamus dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Huic Ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat, cui non communicet vides, si cujus ista verba sint audis. Quid est autem dementius, quam Sacramentis Domini communicare, et verbis Domini non communicare? Hi utique dicturi sunt, In nomine tuo manducavimus et bibimus; et audituri, Non novi vos (Matth. VII, 22): qui corpus ejus et sanguinem in Sacramento manducant et bibunt, et membra ejus toto orbe diffusa, in Evangelio non agnoscunt, et ideo in eis in judicio non computantur.

128. AUG. respondit: Similes vobis esse nolumus: nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam ista tu nescis; et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.

130. AUG. respondit: Possunt haec in quosdam [PL43.303] veraciter dici, et nostros et vestros: qui si utrisque nostrum displicent, nec nostri nec vestri sunt. Sed tu, quod in quosdam dicis, et nec in ipsis probas, pro eo vis accipi ac si probaveris, non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.

132. AUG. respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant vestra quae a Maximianistis recepistis. Quod si propterea illa vestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt, non communicando parti Donati: attende quae loca teneatis, et cujus haereditati non communicetis; et cogitate, non regibus saeculi, sed regi Christo quid respondere possitis. De illo dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI, 8). Quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est, et ubi super eum columba descendit, magnum charitatis et unitatis indicium? Vos autem huic unitati non communicatis, et adhuc loca unitatis tenetis; et invidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per jussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos vestros expuleritis. Non sunt haec verba per inane volantia: homines vivunt, civitates testantur, Gesta proconsularia et municipalia recitantur. Sileat aliquando vox calumniosa, objiciens reges saeculi universae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. Cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in Ecclesia Christi non esse; quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere nunquam valebitis: imo vero cum hoc dicitis, non jam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen objicitis. Nos quippe in Ecclesia sumus, quae ipsius testimonio praenuntiata est, et ubi suis testibus attestatus est dicens, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram. Vos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic veritati resistitis; sed etiam in ipso judicio, quo cum Maximiani schismate conflixistis. Si enim secundum legem Christi agebatis; quanto congruentius secundum eam constituunt aliqui christiani imperatores, si possunt secundum eam judicare pagani proconsules? Si autem in adjutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus, cum adversus injuriosos civem Romanum se esse testatus est (Act. XXII, 25). Sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur? Nullas omnino reperies: sed videlicet legibus quae adversus haereticos, atque inter eos etiam adversus vos ipsos latae sunt, illos expellere voluistis: adversus infirmos tanquam potentiores praevaluistis. Unde illi quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt, tanquam sub leone [PL43.304] lupus. Tamen legibus adversus vos latis profecto adversus alios nisi per falsum testimonium non uteremini. Si enim veraces sunt illae leges, cedite etiam vos locis quos tenetis: si aute fallaces sunt, cur per eas alios exclusistis? Quid, quod et veraces sunt, et vos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? Ut enim eis servirent judices, haereticos expellere voluerunt; unde vos priores expellere debuerunt: sed vos catholicos esse dixistis, ut vobis parcerent leges, per quas alios premebatis. Videris quid vobis apud vos ipsos videamini: illis tamen legibus non estis catholici. Cur ergo aut eas veraces falso testimonio fefellistis, aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?

134. AUG. respondit: Et quaecumque unitas possidebat, non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum verba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes universae terrae, in unitate consistimus; nec propter malos quos a frumentis dominicis ante judicii ventilationem separare non possumus, nos a societate tritici separamus: et si qua jam concisi possidere coepistis, quia vobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cujus sunt omnia, facta sunt nostra; et juste nostra sunt: vos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi objicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur expulsi sunt: et ipsi Judaei, a quibus ablatum est regnum, secundum verba Domini, et datum est genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43), possunt objicere alienae rei concupiscentiam; quia Ecclesia Christi possidet, ubi persecutores Christi regnabant. Et post omnia, cum vobis ipsis dictum fuerit, Res alienas concupiscitis, quia maximianistas de basilicis ejecistis, quid respondeatis, non invenitis.

136. AUG. respondit: Litigare vis, non disputare.

138. AUG. respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia Scripturarum, quam sese habent, et ad rem quae inter nos agitur, non pertinet, non nimis curo: ubi autem impediunt quod tractamus, nisi veraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. Ecce hoc quod modo posuisti, non ita scriptum est: sed ita potius, Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui [PL43.305] autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et continuo secutus ait: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 19, 20). Alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit, quoniam dicunt, et non faciunt. Hos ergo et hic significavit, cum diceret, Qui solverit et sic docuerit: id est, docuerit verbis, quod solverit factis. Super quos abundare praecepit justitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. Et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam, sed per malevolentiam comparatis, praecepit Dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam: dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes, dicere et non facere; monet tamen populos facere quae dicunt, et non facere quae faciunt, (Id. XXIII, 2, 3), ne cathedrae sanctitas deseratur, et propter pastores malos gregis unitas dividatur.

140. AUG. respondit: Et hoc non ita scriptum est, et vide quantum te fefellerit. Apostolus ad Corinthios scribens, ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Hoc autem aliud est, et aliud illud quod Dominus in Evangelio dixit: Omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro (Matth. XII, 31, 32). Tu autem coepisti ex Apostolo sententiam, et eam tanquam una sit ex Evangelio terminasti: quod te non credo fraude, sed errore fecisse. Neutra enim ad rem pertinet, et cur haec dixeris, et quoquo modo dixeris, omnino non video: nisi forte, quia cum superius dixisses, damnatos esse a Domino qui resolverint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis, non unum, sed multa mandata solventes; et ne tibi objiceretur, voluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse solvere aliquod mandatum unde venia facilis possit accipi; aliud autem peccare in Spiritum sanctum, quod non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti; et rursus, timens profunditatem quaestionis excedentem vires tuas, hoc cursim perstringere voluisti, tanta trepidatione, ut quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes perverse se vestire aut calceare, nolueris attendere vel quid ad quod pertineat, vel ubi et quemadmodum scriptum sit. Quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, usque adeo nescitis, ut cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen ejus per vestrum nobis Baptismum promittatis. Quod unde fieri potest, si tale peccatum est, ut non dimittatur, neque in hoc saeculo, neque in futuro?

142. AUG. respondit: Dicite ista potius Circumcellionibus vestris.

144. AUG. respondit: Iterum atque iterum audite Dominum dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Cur non ergo illi perdiderunt terram et coelum, qui ut non communicent universae terrae, contemnunt verba sedentis in coelo? Nam de vestra mansuetudine, non tuae voces, sed Circumcellionum fustes interrogentur. Dicturus es, Quid ad nos pertinet? Quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis? Ideo enim ad vos pertinet schisma vestrum, quia pertinere ad vos peccatum non vultis alienum: nec tamen ob aliud vos a nobis separastis, nisi dum nobis objicitis crimen alienum.

146. AUG. respondit: Considerate paululum quam multis, et quantum luctum dederint Deo Laudes armatorum vestrorum. Dicite iterum, Quid ad nos? Et ego iterum dicam, et tu quod dicis, Quid ad nos? quid ad orbem terrarum? quid ad eos qui laudant nomen Domini a solis ortu usque ad occasum? quid ad omnem terram quae cantat canticum novum? quid ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18)? Ergo ideo ad vos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad vos pertinent facta mala vestrorum, et hinc intelligitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiam si ea probaretis, facta eorum propter quos inde vos separastis.

148. AUG. respondit: Quid tibi dicam, tu homo nisi quia calumniosus es? Esurit quidem vos et sitit unitas Christi: quae utinam vos absorbeat; haeretici non eritis.

[PL43.307] 150. AUG. respondit: Nec vos justos probatis, nec nos poenas ingerere vel injustis. Et tamen sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors justa correptio. Nam unde est illud quod non intelligitis: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me? Hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subjunxit de lenitate perniciosae adulationis, et ait: Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Tu ergo attende quo voceris, et unde revoceris. Nam unde nosti quo in te animo sit quem saevum putas? Sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat, et apud nos et apud vos: sed sarcinam schismatis quam omnes portatis, abjicite, ut sarcinas vestras bonas in unitate portetis; et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis; si non possitis, pacifice toleretis.

152. AUG. respondit: Quare hoc dicis? An forte nos ignorata quae homines dicunt objicimus omnibus gentibus, et manifesta intelligere nolumus quae Deus praedixit de omnibus gentibus? Haec est magna caecitas cordis; et si nec ipsam in vobis agnoscitis, haec est major caecitas cordis.

153. PETIL. dixit: »Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur« (Matth. V, 3-9). Vos pacem scelere fingitis, et bello quaeritis unitatem.

154. AUG. respondit: Non pacem scelere fingimus: sed pacem ex Evangelio praedicamus; cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. Dominus resurgens, et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens, inde coepit: Pax vobiscum, inquit. Et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus verbis aperuit. Ibi enim aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes; incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 36, 45, 46, 47). Cum his verbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. Nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum; quandoquidem scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. V, 43). Et iterum scriptum est, Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Quod si nemo carnem suam odio habet, et tamen adversus carnem suam concupiscit; ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum servituti subjiciatur. Quod autem spiritus facit adversus carnem, non odio, sed dilectione belligerans; hoc spirituales faciunt adversus [PL43.308] carnales, ut quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tanquam proximos: sed bellum spiritualium est illa in charitate correptio, gladius eorum sermo Dei est. Ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Ecce non agimus ferro, sed verbo. Vos autem nec respondetis vera, et accusatis falsa: non corrigitis vestra, objicitis aliena. Dicit Christus verum testimonium de orbe terrarum; dicitis vos adversus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. Nos autem si vobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam vobis credimus, pacem scelere fingimus. Et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.

156. AUG. respondit: Haec si non tantum diceretis, sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustineretis, non propter dissensionem incognita fingeretis; vel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. Quae ista dementia est? Tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur; et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.

158. AUG. respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta. Tibi ergo respondemus: Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos, et vide de quo dictum sit, Auferens bella usque ad fines terrae (Psal. XLV, 10). Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam civitatem, quae non potest abscondi super montem constituta: aperi oculos et ad ipsum montem, et eum tibi Daniel demonstret ex parvo lapide crescentem, et implentem universam terram (Dan. II, 35). Tibi autem cum dicit propheta, Pax, pax, et ubi est pax? quid demonstrabis? An partem Donati ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? Non est ipsa quae non potest abscondi: et unde, nisi quia non est super illum montem constituta? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): non Donatus, qui fecit de uno duo.

160. AUG. respondit: Plane si non dictum esset, [PL43.309] Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; sed dictum esset, Beati qui se ipsos praecipitant: implerent coelum martyres vestri. Sane de corporibus eorum multos terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis.

CAPUT LXXII.---161. PETIL. dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, vos divinis sententiis Christus Dominus condemnat. »Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplicius quam vos. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et relinquitis quae gravioria sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Haec autem oportebat fieri, et illa non omittere. Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate« (Matth. XXIII, 13, 15, 23-28).

162. AUG. respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in vos vicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. Sed ex superioribus quae a me dicta sunt, inveniet qui voluerit, haec in vos non per vana convicia, sed per vera testimonia posse dici. Verumtamen quia ex occasione, praetermittendum non est: certe antiquus populus Dei circumcisionem pro Baptismo habebat. Quaero ergo, si quem fecissent isti, in quos tanta dicuntur, Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi; utrum si corrigeretur, et vellet imitari Simeonem, Zachariam, Nathanaelem, iterum ab eis circumcidendus judicaretur. Quod si ridiculum est dicere, quamvis more atque ore vaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? Quod si vos tales estis, quanto nos verius et melius post vos non baptizamus; sicut nec illi quos nominavi, post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant? Deinde, cum tales sederint cathedram Moysi, cui Dominus honorem servavit; quare vos propter eos, quos istis sive juste sive injuste comparatis, Cathedram apostolicam blasphematis?

164. AUG. respondit: Vellem in vos dicere istam sententiam, sed nollem istis verbis: nimis inepta, vel potius insana sunt. Illud autem opus erat, ut [PL43.310] certis aliquibus documentis, non vanissimis maledictis, nos lupos esse ostenderetis, vos autem oves. Nam cum et ego dixero, Nos sumus oves, vos autem lupi; ideone putas interesse aliquid, quia tu illa verbis turgidis dicis? Sed attende ut ego probem quod dico. Nempe Dominus, quod, velis nolis, nosti, ait in Evangelio: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Multae sunt de diversis rebus voces Domini: verum, exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem Dominus resurrexerit, et recitarentur ejus verba dicentis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus ejus nollet acquiescere, non utique inter oves Domini deputaretur, quia vocem ejus auditam non sequebatur: sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos, ubi sit Ecclesia, cum ex ipso Evangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia verba recitamus, ubi futuram Ecclesiae latitudinem demonstravit, dicens: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 39, 46, 47); et vos omnibus gentibus, ubi haec completa sunt, communicare non vultis, quomodo estis oves hujus pastoris, cujus auditis vocibus non solum non obsequimini, verum etiam repugnatis? Et oves quidem vos non esse, hinc docemus: esse autem lupos, audite unde doceamus. Jam enim, quia ubi sit Ecclesia, verbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ovile Christi. Ab hoc igitur ovili certissimis verbis Domini demonstrato et expresso, quicumque, non dico per falsa, sed quod manifestum est, per incerta hominum crimina oves segregant, et ab unitatis atque charitatis vita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces? At enim et ipsi Dominum Christum laudant et praedicant. Hi sunt ergo de quibus ipse ait: Induti pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Ovina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.

166. AUG. respondit: Possem ego magis dicere, O miseri traditores! si mihi placeret, imo si justitia suaderet, omnibus vobis objicere quorumdam facta vestrorum. Quod ergo ad omnes vos pertinet, O miseri haeretici! caetera jam verba tua ego dixerim; scriptum est enim, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). »Impleri ergo Scripturam sic oportuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae implere vos meruistis.«

168. AUG. respondit: Nisi haec verba longe a vestris moribus aliena in sermonis vestri superficiem transferretis, quomodo vos ovina pelle tegeretis?

170. AUG. respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: Neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit: omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21). Utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat Epistolam, cum illo erant. Non enim omnes qui erant ubicumque Christiani, sua quaerebant, non quae Jesu Christi. De his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. Quos enim alios tangit, cum alibi dicit, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); nisi eos quos tanto vehementius, quanto interius metuebat? Si ergo velles imitari Paulum intus, esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.

172. AUG. respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, pelle te ovina contegi velle, ut si fieri potest, prius te ovis mordentem sentiat, quam praesentiat venientem. Nonne ista est charitatis laus, quae vestram calumniam solet lucidissima veritate convincere? An ideo arma ista nostra non erunt, quia vos ea praeoccupare conamini? Prorsus haec jacula viva sunt: undecumque jactentur, agnoscuntur quos perimant. Si a nobis missa fuerint, in vobis haerebunt: si a vobis mittuntur, in vos retorquentur. His enim nos apostolicis [PL43.312] verbis, commendantibus eminentiam charitatis, vobis solemus ostendere quomodo non prosit hominibus, quamvis in eis sint vel Sacramenta vel fides, ubi charitas non est; ut cum ad unitatem catholicam venitis; intelligatis quid vobis conferatur, et quantum sit quod minus habebatis: charitas enim christiana nisi in unitate Ecclesiae non potest custodiri: atque ita videatis sine illa nihil vos esse, etsi Baptismum et fidem teneatis, et per illam etiam montes transferre possitis. Quod si haec et vestra sententia est, non in vobis detestemur et exsufflemus vel Dei Sacramenta quae novimus, vel ipsam fidem; sed teneamus charitatem, sine qua et cum Sacramentis et cum fide nihil sumus. Tenemus autem charitatem, si amplectimur unitatem: amplectimur autem unitatem, si eam non per verba nostra in parte confingimus, sed per verba Christi in unitate cognoscimus.

174. AUG. respondit: Quoties tibi dicturus sum, haec si non probatis, ad neminem pertinent: si autem probatis, ad nos non pertinent; sicut nec ad vos, quae vestri quotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias vinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum. Quis non videat verum esse quod clamo? Sed nunc si esset in te charitas, congauderet veritati. Quam enim eleganter sub pelle ovina dicitur, Charitas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem ventum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. Cum enim charitas te, propter id quod dictum est, Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), etiamsi qua mala intus nosses, cogeret, non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras, sustinere, ne propter malos ventilabro ultimo separandos, nunc a bonorum societate pacis vinculum abrumperes; foras vento levitatis excussus, paleae crimen objicis tritico, et quae fingis de malis, per contagionem valere et in bonis affirmas. Et cum Dominus dixerit, Ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi; cum de frumentis et zizaniis dixisset, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 38, 39, 30): tu laboras verbis tuis, ut frumenta jam per totum agrum defecisse, et ad exiguam particulam vestram remansisse credantur; dum vis ut habeatur Christus mendax, tu autem verax. Et loqueris quidem contra conscientiam tuam: neque enim vere quisquam quoquo modo intuens Evangelium, audet in animo suo dicere, per tot gentes in [PL43.313] quibus pene una voce respondetur Amen, et cantatur Alleluia, non esse Christianos. Et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare videatur, si quis tibi angelus de coelo, qui posset intueri universum orbem, diceret extra communionem vestram nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super iniquitate generis humani, et vera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. Quomodo est ergo in te charitas, quae non gaudet super iniquitate? Sed noli falli: sunt per agrum, id est, per mundum usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est veritas. Sit in te charitas, et congaudeat veritati. Contra Evangelium etsi angelus de coelo evangelizaverit, anathema sit (Galat. I, 8).

176. AUG. respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia vero interrogas, quae sit ratio persequendi; vicissim te interrogo, cujus sit vox in Psalmo dicentis, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Quaere itaque persecutionis vel causam vel modum, et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.

178. AUG. respondit: Verum dicis, multo uberius te prolaturum de tuo quae in Scripturis non inveniuntur. Si enim de Scripturis sanctis velis testimonia proferre, numquid ea quae non inveneris proferes? Vestra autem mendacia quam multa sint, in vestra potestate est. Ubi enim scriptum est quod posuisti, vel quando aut Domino illud suggestum est, aut a Domino illud responsum est? Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt, nunquam Filio Dei quisquam discipulorum dixit: unde nec illud ab eo responderi potuit, Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt. Sed est quiddam simile, quod revera in Evangelio legimus de quodam suggestum esse Domino, qui daemonia in ejus nomine ejiciebat, et cum discipulis eum non sequebatur, ubi Dominus ait, Nolite prohibere: qui contra vos non est, pro vobis est (Luc. IX, 49, 50). Hoc autem ad sectas demonstrandas, quibus pepercisse Dominus videatur omnino non pertinet. Sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est. Si autem imperitis sanctarum Scripturarum nebulas falsitatis injicere voluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. Est tamen quod de hoc ipso, de quo Domino suggestum est, nos agamus. Quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum, valebat tamen plurimum sanctitas [PL43.314] nominis Christi; sic praeter Ecclesiae communionem valet sanctitas Sacramenti. Neque enim Baptismus consecratur nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quis autem insanissimus dixerit, etiam praeter Ecclesiae communionem nomen Filii valere, Patris autem et Spiritus sancti non valere? aut valere quidem in homine sanando, non autem valere in Baptismo consecrando? Sed plane praeter Ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum vinculum et charitatis supereminentissimum donum, nec ille a quo daemonium ejicitur, nec ille qui baptizatur, aeternam vitam consequitur: sicut nec illi qui per communionem Sacramentorum intus videntur, et per iniquitatem morum foris intelliguntur. Quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos, quos de templo expulit flagellando, jam supra diximus.

180. AUG. respondit: Contra te loqueris, sed tamen quia pro veritate loqueris, si eam dilexeris, pro te sit quod loqueris. Quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus? Recolamus hoc paululum, si placet. Quidam, inquit, per invidiam et contentionem, quidam vero per bonam voluntatem Christum annuntiant; quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum: quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Videmus istos rem quidem sanctam et castam et veram, non tamen caste annuntiasse, sed per invidiam et contentionem, sine charitate, sine castitate. Certe paulo ante laudes charitatis adversus nos dicere videbaris ex Apostoli testimonio, quia ubi charitas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis charitas non est, et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere sic dicit Apostolus. Neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. In ipso quippe charitas erat, quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6). Invidia porro, quae in illis erat, diabolicum malum est: hac enim et cecidit et dejecit. Hi ergo tam mali, quos sic arguit Apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet Apostolus, ubi erant? intus, an foris? Elige quod volueris. Si intus, ecce noverat eos Paulus, et eum tamen non polluebant: sic vos non polluerent in unitate orbis terrarum, de quibus nescio quae seu vera dicitis, seu falsa confingitis. Quare ergo vos separastis? quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? Si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt, et utique ad vitam aeternam, quia charitatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem Apostolus propter ipsam nominis [PL43.315] sanctitatem, quamvis illos detestetur, gaudendo confirmat. Recte ergo ipsi nomini non facimus injuriam, cum ad nos veniunt qui foris erant: sed ipsos corrigimus, illud honoramus. Vos itaque videte quam nefarie in eis, quorum facta sicut videtur arguitis, etiam Sacramentum nominis Christi, quod in eis sanctum est, exsufflatis. Et tu quidem istos, quos commemoravit Apostolus, sicut verba tua indicant, foris ab Ecclesia fuisse arbitraris. Ita cum times a Catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis invidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen, cui rebaptizando facis injuriam.

182. AUG. respondit: Nec persequimur vos, nisi quemadmodum persequitur veritas falsitatem: nec ad nos pertinet, si quis vos aliter persecutus est; sicut nec ad vos quidquid vestri similiter faciunt: nec vos cogimus inquinari, sed suademus sanari.

184. AUG. respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus invitus, sed per severitatem, imo et per misericordiam Dei, tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male vivendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene vivendi doctrina contemnitur. Si quae igitur adversus vos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. Nam bene facere nemo potest, nisi elegerit, nisi amaverit quod est in libera voluntate: timor autem poenarum et si nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis coercet malam cupiditatem. Qui tamen adversas leges constituerunt, quibus vestra comprimatur audacia? nonne hi de quibus dicit Apostolus, quia non sine causa gladium portant; ministri enim Dei sunt, vindices in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4)? Tota igitur quaestio est, utrum vos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium objicit orbis terrarum: cujus quaestionis discussione neglecta, superflua loquimini; et cum vivatis ut latrones, mori vos jactatis ut martyres. Et quia vel ipsas leges, vel invidiam formidatis, vel ad resistendum impares estis, non dico adversus tot homines, sed adversus tot gentes catholicas; etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad vestram partem neminem cogitis. Isto modo et milvus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum [PL43.316] se nominet. Ubi enim potuistis, et non fecistis? Unde ostenditis quam plura faceretis, si possetis. Quando Julianus vobis, Christi invidens paci, basilicas reddidit unitatis, quae strages a vobis factae sint, quando vobiscum apertis templis suis etiam daemones exsultabant, quis commemorare sufficiat? Bello Firmiano quae a vobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesareensis interrogetur. Tempore Gildoniano, quia unus collega vester familiarissimus amicus ejus fuit, viderint Maximianistae quae senserint. Nam Felicianum ipsum qui modo vobiscum est, si ad jusjurandum liceret provocare, utrum ad communionem vestram non invitum Optatus redire compulerit; movere labia non auderet, praesertim si ejus faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. Sed isti, ut dixi, viderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant. Ipsa Ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique, armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. Quae res coegit tunc primo adversus vos allegari apud vicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus vestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis! Quid autem mansuetius sit, quam ut coercitione damnorum tanta vestra scelera multarentur? Quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia judicum aut aliquarum potestatum, quisque ubi potuerit, in locis vestris propria dominatione committatis? Quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale vel a prioribus comperit, vel ipse expertus est? Nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum vestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam Catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cujusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abjecerit, eique nulla exsilii lege damnato, communicationem non solum in civitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negaverit? Quid nuper, quod ipse adhuc lugeo, nonne Crispinus vester Calamensis, cum emisset possessionem, et hoc emphyteuticam, non dubitavit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in civitatibus esse jussi estis, uno terroris impetu octoginta [PL43.317] ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? Quibus autem, nisi talibus factis, etiam ipsas de quibus conquerimini leges, longe quidem infra meritum sceleris vestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? An vero violentis incursibus Circumcellionum vestrorum, qui sub vestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi vos obsides in civitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem, si non timore, vel pudore ferre nolitis? Noli ergo dicere, Absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus. Facitis enim, ubi potestis: ubi autem non facitis, non potestis, sive legum, sive invidiae timore, sive resistentium multitudine.

CAPUT LXXXIV.---185. PETIL. dixit: Dicit enim Dominus Christus, »Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit« (Joan. VI, 44). Cur autem vos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse Dominus Deus liberum arbitrium dederit hominibus; viam tamen justitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret. Dixit enim: »Posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam; quod volueris elige.« Ex quo vos arbitrio, miseri, vobis non aquam, sed ignem potius elegistis. »Sed tamen, inquit, bonum elige, ut vivas« (Eccli. XV, 17, 18). Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti.

186. AUG. respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo Deus Pater attrahat ad Filium homines, quos in libero dimisit arbitrio; fortassis eam difficile soluturus es. Quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod voluerit eligat? Et tamen utrumque verum est: sed intellectu hoc penetrare pauci valent. Sicut ergo fieri potest ut quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen Pater ad Filium: sic fieri potest ut ea quae legum coercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. Quidquid enim homo durum et molestum patitur, admonetur ut cogitet quare patiatur: ut si pro justitia se pati perspexerit, idipsum bonum eligat pro justitia talia sustinere; si autem viderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans, mutet in melius voluntatem, simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate, multo utique gravius et perniciosius nocitura. Et vos cum aliquid adversus vos reges constituunt, admoneri vos credite, ut cogitetis quare ista patiamini: si propter justitiam, revera illi persecutores vestri sunt; vos autem beati qui persecutionem passi propter justitiam, possidebitis regnum coelorum (Matth. V, 10; I Petr. II, 20): si autem propter iniquitatem schismatis vestri, quid illi nisi correctores vestri sunt; vos autem, sicut caeteri diversorum scelerum rei, qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? Nemo ergo vobis aufert liberum arbitrium: sed vos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti vivere in pace, an in [PL43.318] malitia perseverantes, falsi martyrii nomine vera supplicia sustinere. Sic vos autem alloquor, quasi vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis, et in tanta impunitate regnetis; ita furiosi, ut per Dei laudes amplius quam buccina bellica terreatis; ita calumniosi, ut etiam spontanea vestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.

187. Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus, Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti. Ita vero, si vestris criminationibus crederemus, benigne viveremus: quia Dei promissionibus credimus, vivere nos nolle damnamus. Bene, ut arbitror, meministis quid Apostoli dixerint Judaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus, ut respondeatis nobis, utrum Deo magis obediendum sit, an hominibus (Act. V, 29). Traditores, thurificatores, persecutores, verba sunt hominum contra homines. In sola dilectione Donati remansit Christus: verba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. Scriptum est enim, In lata gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28): haec ergo verba sunt hominum. At illa in Evangelio, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47); verba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a Patre in latitudine regni sui. Utrisque auditis, hanc Ecclesiae communionem potius eligimus, et hominum verbis Christi verba praeponimus. Rogo, quis est qui nos dicat mala elegisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?

189. AUG. respondit: Vestri Circumcelliones quiescant, et nolo nos de Barbaris terreas. Utrum autem schismatici nos simus an vos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet Ecclesiam suam. Lege ergo Evangelium; et respondet tibi, In Jerusalem et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Quisquis igitur in Ecclesia non invenitur, jam non interrogetur, sed aut correctus convertatur, aut correptus non conqueratur.

[PL43.319] 191. AUG. respondit: Si occisori fratris Deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem vitam: vide ne forte hoc sit, quod cum regis cor in manu Dei sit, unde multas ad vos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla tamen lex regia vos jussit occidi; fortasse propterea, ut quicumque vestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, vita carnifice crucientur. Legimus enim multos a famulo Dei Moyse misericorditer interfectos: nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est Dominum deprecatus, ut diceret: Domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 28, 31); ineffabilis ejus charitas et misericordia satis apparet. Numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot millia juberet occidi? Considerate itaque ne forte majore iracundia Dei per tot leges adversus vos latas a nullo Imperatore jussi fueritis occidi. An illi fratricidae non vos comparandos putatis? Audite Dominum per prophetam dicentem: Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo, et hostia pura. Magnum nomen meum in nationibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 11). Huic fraterno sacrificio super quod respicit Deus, invidere vos per calumnias vestras ostenditis: et si quando audieritis, a solis ortu usque ad occasum laudari nomen Domini (Psal. CXII, 3); quod est vivum sacrificium, de quo dictum est, Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14): ita concidet vultus vester, ut illius homicidae. Sed quia universum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini, dicente Joanne, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Et utinam innocens frater in vestrorum potius Circumcellionum tela trucidandus, quam in vestram linguam rebaptizandus incurrat!

193. AUG. respondit: Utinam formam ejus sequerentur martyres vestri; non se praecipitarent; quod ille diabolo suggerente non fecit (Matth. IV, 6, 7). Vos autem cum majores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? Quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum vestrorum malefacta notissima vobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? Sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum adversus ipsum Dominum vos falsum testimonium dicere videamus: quandoquidem ipse Ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit; et vos contradicitis. Hanc vero formam nec ab ipsis Judaeis persecutoribus accepistis: illi enim persecuti sunt carnem ambulantis [PL43.320] in terra; vos Evangelium sedentis in coelo. Quod Evangelium mitius pertulit saevientium regum flammas, quam vestras patitur linguas: nam illis incendentibus unitas mansit, vobis loquentibus manere non potuit. Qui verba Domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. Non ergo illi in Evangelio exercerent flammas suas, si eis contra Evangelium permitteretis linguas vestras. In illa persecutione Evangelium Christi ab aliis saevientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis saevientibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur; nullis contradicentibus oppugnabatur: sceleratiores vobis persecutionis partes transacta gentium persecutione servastis. Qui Christi nomen persequebantur, Christo crediderunt: qui propter Christi nomen honorantur, Christo contradicunt.

195. AUG. respondit: Cur ergo non tali voce compescitis arma Circumcellionum? An praeter Evangelium vos loqui arbitremini, si dixeritis, Qui fuste usus fuerit, fuste morietur? Date ergo veniam, quia nec illos a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere majores nostri: neque enim scriptum est in Evangelio, Qui aliquem praecipitaverit, praecipitio morietur. Atque utinam sicut illa vel falsa vel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent. Quanquam fortasse irascimini, quod legionibus vestris, etsi non legibus, saltem verbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saevire fustibus dicimus. Vetus quippe ista eorum malitia fuit, nunc autem nimium profecerunt. Nam inter vinolenta convivia, et cum feminis maritos non habentibus, liberam comitandi, vagandi, jocandi, bibendi, pernoctandi licentiam, non solum fustes tornare, sed etiam ferrum vibrare et fundas circumagere didicerunt. Sed cur eis non dicam (quo animo dicam, et quo illi accipiant, noverit Deus), Insani, gladius Petri quamvis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in corpus persecutoris exsertus est; vestra vero arma adversus Christum divisa sunt: corpus vero cui ille caput est, id est, Ecclesia ejus, per omnes gentes est. Ipse hoc dixit, et ascendit in coelum, quo eum furor Judaeorum sequi non potuit: et membra ejus in corpore quod ascendens commendavit, furor vester oppugnat. Pro istis membris adversus vos saeviunt, et vobis resistunt, quicumque in Catholica parvae adhuc fidei, eo animo sunt, quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed multum interest inter vestram persecutionem [PL43.321] et istorum. Vos similes estis servo sacerdotis Judaeorum; quia servientes principibus vestris, adversus Ecclesiam catholicam, id est, adversus Christi corpus armamini: isti autem tales sunt, qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est, pro Ecclesia, etiam corporaliter pugnant. Sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est; quanto magis vobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis, pro quibus illi sic dimicant. Sed laesi a talibus etiam nos odistis, et tanquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad Patris dexteram non auditis. Sed quibus loquar, aut quando eis loquar, quibus nec horam invenio, vinum etiam mane ructuantibus, sive jam ebriis, sive adhuc? Quinimo et minantur, non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. Donet nobis Dominus canticum graduum, quo dicere possimus, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram, ab aliis hic, ab aliis alibi, et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt, haereticis oppugnatur.

197. AUG. respondit: Vellem scire quis primo de parte vestra se praecipitaverit. Valde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadaverum pullulavit. Sane cum verborum Domini memineritis, quia se dixit granum moriturum, et multum fructum facturum; quare ipsi fructui, quod per totum mundum veracissime, provenerit invidetis; et ei zizaniorum vel paleae crimina, vel quae audistis vel quae finxistis, objicitis?

199. AUG. respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum veniret in mentem; quia utraque per agrum jussa sunt crescere usque [PL43.322] ad messem: vos autem oculum malevolentiae in zizaniis acriter figitis, et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum, excepta Africa, crevisse contenditis.

201. AUG. respondit: Itane vero vos accepta alapa praebetis alteram maxillam? Non istam vobis famam furiosa vestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim vagantia compararunt. Utinam vobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum veterem Legem, oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis (Deut. XIX, 21), non pro auditis verbis fustes erigeretis.

CAPUT XCII.---202. PETIL. dixit: Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Quod ut breviter doceam, Machabaeos fratres rex persecutus est (II Machab. VII). Rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis addixit (Dan. III). Rex quaesivit animam pueri Salvatoris (Matth. XI, 16). Rex justissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, objecit (Dan. VI). Ipsumque Dominum Christum judex nequissimus regis occidit (Matth. XXVII, 26). Inde est quod Apostolus clamat: »Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus saeculi, neque principum hujus mundi quae evacuatur; sed loquimur Dei sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, non utique Dominum majestatis crucifixissent« (I Cor. II, 6-8). Sed de pristinis regibus paganis hoc dictum sit. Vos autem, hujus saeculi imperatores, quia christiani esse desiderant, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula vestri mendacii eosdem bona mente credentes, ad iniquitatem vestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes reipublicae praeparatis in Christianos incurrant, putentque se suasionibus vestris Deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente Domino Christo, »Veniet, inquit, tempus ut qui tos occiderit, putet se Deo officium facere« (Joan. XVI, 2). Nihil igitur interest vobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum, pagani, quod absit, an christiani esse desiderent; cum eosdem contra Christi familiam non cessatis armare. Nescitis autem, aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis majus crimen est suasoris? Jezabel in mortem hominis justi vel pauperis maritum suum excitaverat regem, pari tamen supplicio vir et uxor ambo perierunt (III Reg. XXI). Neque enim vos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadela feminea [PL43.323] reges impulit in reatum. Etenim per filiam uxor Herodis impetravit ac meruit in disco ad mensam caput Joannis afferri (Matth. XIV, 8, 9). Pontium Pilatum Judaei sic coegerunt, ut Christum Dominum cruci suffigeret, cujus sanguinem vindicem super se semper ac suos manere voluerunt (Id. XXVII, 24-26). Ita vos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. Non enim, etsi judex percutiat, non vestrae nos potius calumniae ferierunt. Dicit enim propheta David ex Domini Christi persona, »Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit illos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli illos comminues.« Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent; vel certe, quod tertium est, ipsos sibimet legere vestra malitia permisisset: primus Davidicus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani viverent et regnarent; quos quidem male decepistis, dum vobis sese committunt. Vos namque illis quae mala sunt fingitis, et quae bona sunt occultatis. Hoc tandem legant vel serius, quod olim legere debuerunt. Quid enim dicit? »Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit quam cito ira ipsius super vos, beati omnes qui confidunt in eo« (Psal. II). Imperatores, inquam, suasionibus premitis, ut Pilatum, quem, ut diximus, Judaei presserunt, licet ipse clamaverit lavans publice manus, »Liber sum a sanguine hujus justi« (Matth. XXVII, 24): tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit? Sed ut vetera taceam, in vestris exemplis advertite imperatores quam plures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Ut relinquam Neronem, qui primus est persecutus Christianos; Domitianum similiter Neronis maximam partem, Trajanum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum; periit etiam Maximianus: qui cum thura praedicarent, incensis codicibus dominicis, primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Mensurius, et Caecilianus, ex ipsis sacrilegis flammis, ut favillae vel cineres remanserunt. Thuris enim conscientia omnes implicuit, qui Mensurio consensistis. Periit Macarius, [PL43.324] periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Nonne idem vestro impulsu percussor est, qui, ut rex Achab, quem diximus a muliere persuasum, justum pauperem occidit (III Reg. XXI)? Ita nos quoque justos et pauperes (circa opem dixerim mundanam, nam gratia Dei in nobis non est pauper) non desinitis jugulare. Non enim (si tamen manu non facitis) non lingua carnifice hominem jugulatis. Scriptum est enim: »Mors et vita in manibus linguae« (Prov. XVIII, 21). Omnes ergo qui occisi sunt, tu qui suasor es occidisti. Neque enim manus carnificis nisi lingua tua fervescit, et ille dirus pectoris calor in alienum sanguinem verbis tuis accenditur, sanguinem justum sui vindicem diffusoris.

203. AUG. respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi adversus nos invidiose loquimini, si debite digneque respondeam, vereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in vos concitare voluisse. Quanquam cum more vestro universaliter in omnes Catholicos hujus invectionis impetu fereris, nec me utique praetermittis. Curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo, quam me talibus respondendo. Ac primum vide quemadmodum tibi tu ipse adverseris: certe istum locum sic exorsus es, Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? His verbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. Et paulo post dicis: Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent. Quomodo igitur nos regum vis esse doctores? Et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant: si qui vero inde extolluntur, multo levius quam vos peccant. Vobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano, et, quod est gravius, apostata et christiani nominis hoste Juliano, a quo vobis basilicas quasi vestras reddi deprecantes, hoc in ejus laude posuistis, quod apud eum sola justitia locum haberet? Quibus verbis (credo enim vos latine intelligere) et idololatria Juliani, et apostasia justitia est appellata. Tenetur petitio, quam vestri majores dederunt; constitutio, quam impetraverunt; Gesta, [PL43.325] ubi allegaverunt. Evigilate, et attendite: inimico Christi, apostatae, adversario Christianorum, servo daemoniorum, talibus verbis ille, ille, vester ille Pontius supplicavit. Ite nunc, et nobis dicite, Quid vobis est cum regibus saeculi? ut surdi surdis populis legatis, quod cum ipsis audire non vultis: Stipulam in oculo fratris tui vides, trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3).

204. Quid, inquis, vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges justi senserint inimicos: nec considerasti quod plures enumerari possint, quos habuerint amicos. Pater Abraham a rege divinitus admonito ne attaminaret ejus uxorem, et amicissime habitus est, et munus accepit (Gen. XX). Isaac filius ejus regem similiter amicissimum expertus est (Id. XXVI, 11). Jacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus, eum etiam benedicit (Id. XLVII). Quid loquar de filio ejus Joseph, qui post carceris tribulationem, quo velut igne sicut aurum castitas ejus probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus (Id. XXXIX et XLI), jurabat etiam per Pharaonis salutem (Id. XLII, 15), non tanquam typho elatus, sed benevolentiae non ingratus. Regis filia Moysen adoptavit (Exod. II, 10). David ad alienigenam, regis Israel compulsus iniquitate, confugit (I Reg. XXVII). Elias ante currum pessimi regis, non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio (III Reg. XVIII, 44-46). Elisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per ejus intercessionem praestari vellet, etiam ultro offerendum putavit (IV Reg. IV, 13). Sed ad ipsa jam tempora veniam, quando captivus Dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi irrepsit oblivio. Volens enim probare quod reges nunquam Christianitas nisi invidos senserit, commemorasti tres pueros et Danielem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non vicinis, sed plane ipsis admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum, sive in Deo laudando atque praedicando, sive in ipsis pueris honorandis exstiterit; qualem rex habuerit Danielem, et non recusantem quibus muneribus exornaverit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in verbis ejus apparet, donum Dei quo praeditus erat indicando, interpretando ejus somnium non subtraxit. Unde cum ab invidis sancti viri, sacrilega vesania calumniantibus, invitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quanquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium Dei sui salvum futurum. Itaque cum ille refrenata divinitus leonum rabie vixisset illaesus, sollicita et amica voce regis ipsius sibi praemissa, et ipse cum benedictione de lacu respondit, Rex, in saeculum vive (Dan. III-VI). Cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus [PL43.326] ibidem versaretur, cum istorum famulorum Dei, in quibus haec acta sunt, tu ipse commemorares exempla, vel non vidisti, vel videre noluisti, vel quod nescio quemadmodum excuses, visa notaque tacuisti? Quod si te, sicut causae pessimae defensorem, studium falsitatis astruendae non impediret, et te nolentem vel nescientem a luce veritatis averteret; profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos, et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. Et miramur quod se Circumcelliones vestri sic praecipitant. Quis post te currebat, obsecro? te quis Macarius, quis miles insequebatur? Nempe in abruptum falsitatis hujus nullus nostrum te impulit. Cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut cum dixisses, Quid autem vobis est cum regibus saeculi? non adjungeres, quos saepe Christianitas invidos sensit; sed non dubitares dicere, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Itane vero nec ipse cogitasti, nec eos qui scripta tua legerent, cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia, Nescit quid loquatur?

205. An quia illi quos commemoravi, veterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil adversari arbitraris, quia non dixisti, Quos nunquam justitia nisi invidos sensit; sed dixisti, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit: ex illo fortasse tempore volens eos intelligi justis invidere, ex quo christiani appellari coeperunt? Quid ergo sibi volunt exempla veterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti, imprudentius docere voluisti? Numquid enim Machabaei, vel tres pueri, vel Daniel, non antequam Christus in terra nasceretur, vel egerunt illa vel pertulerunt? Deinde cur, ut paulo ante commemoravi, Juliano vero Christianitatis invido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam justitiam locum habere dixistis? Si Christianitatis invidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? At vero Constantinus, nequaquam christiani nominis invidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro ejus unitate justissime judicans, acceptari a vobis nec ad se appellantibus meruit. Ambo jam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani: quod si ambo Christianitatis invidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? Petentibus enim majoribus vestris, episcopale judicium dederat Constantinus, et apud Romam, et apud Arelatum: quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. Si autem, quod verum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostataverat; cur christianus consulens unitati contemnitur, et apostata favens divisioni laudatur? Constantinus vobis basilicas jussit auferri, Julianus restitui. Quid horum christianae paci conveniat vultis nosse? Illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. O quam velles dicere: Male factum est ut Juliano ita supplicaretur, [PL43.327] sed hoc quid ad nos pertinet? Quod si diceres, et in his quidem verbis tuis Catholica vinceret, ad cujus sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis, de quibus vultis, sicut vultis. Sed non potes dicere, male factum ut Juliano ita supplicaretur: oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas; Pontius fecit, Pontius supplicavit, Pontius apostatam justissimum dixit, Pontius apud apostatam solam justitiam locum habere praedicavit. His verbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Julianus expressit. Exstant allegationes vestrae: non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. An forte quia contra unitatem Christi, petitioni vestrae aliquid concessit apostata, verum putas esse quod dictum est, apud eum solam locum habere justitiam? quia vero imperatores christiani, quod valere arbitrantur ad Christi unitatem, contra vestram statuunt voluntatem, Christianitatis invidi appellantur? Sic desipiant omnes haeretici, et resipiant ut non sint haeretici.

206. Et ubi, inquies, impletum est quod Dominus dicit, Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se Deo officium facere (Joan. XVI, 2)? Neque enim hoc de Paganis dici potuit; qui non propter Deum, sed propter idola Christianos persequebantur. Non videtis, si hoc de his imperatoribus dictum esset, qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praecipue fuisse jussuros, ut occideremini: quod nunquam omnino jusserunt. Sed vestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt; et voluntarias mortes suas, dum nobis invidiosas putant, sibi perniciosas non putant. Quod si de regibus nomen Christi honorantibus illud a Domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid Catholica in Oriente perpessa sit, quando Valens imperabat arianus. Ecce haberem, quo intelligerem impletum esse, quod Dominus ait, Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid adversus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. Verumtamen tempus illud post ascensionem Domini completum esse reminiscimur; sancta Scriptura hujus rei testis omnibus nota est. Judaei putabant se officium Deo facere, cum Apostolos occidebant. Inter hos qui officium Deo arbitrabantur se exhibere, etiam Saulus noster, nondum noster, fuit: ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliviscendas enumeret, Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam (Philipp. III, 5, 6). Ecce qui putabat officium se Deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. Nam quadraginta Judaei conjuraverant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite septus evaderet (Act. XXIII, 12-33). Sed nondum erat qui ei diceret, Quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus? non erat qui ei diceret, Audes per milites quaerere tuitionem, cum Dominus tuus per eos ductus sit ad passionem? Nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura jam tunc illa parabantur exempla.

[PL43.328] 207. Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: Sed ut caetera taceam, in vestris exemplis advertite, imperatores quamplures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Hoc in epistola tua cum legissem, intentissime exspectabam quid dicturus, et quos enumeraturus esses: cum ecce mihi, quasi relinquendo, coepisti commemorare Neronem, Domitianum, Trajanum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum, Maximianum. Fateor plures esse: sed tu prorsus contra quos loquaris, oblitus es. Nonne isti omnes pagani fuerunt, et universaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? Evigila ergo: nam isti communionis nostrae non fuerunt; unitatem ipsam, vel unde nos, sicut vos putatis, vel unde vos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. Tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac judices persecutionem vobis faciendo periisse. An nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens, Ut relinquam Neronem: et sub ista relictione per caeteros cucurristi? Quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? Sed quid ad me? Jam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant isti quos promisisti quam plures. Nisi forte propterea non inveniuntur, quia eos periisse dixisti.

208. Sequeris enim jam, et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. De quibus et nos solemus respondere: Aut non probatis, et ad neminem pertinet; aut probatis, et ad nos non pertinet. Suam enim sarcinam portaverunt, vel bonam vel malam: et bonam quidem credimus; sed qualemlibet, tamen suam: sicut vestri mali, nec ipsi vestram, nec vos ipsorum; sed vestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. Hoc saepe jam diximus. Exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac judicum nostrorum, qui vos persequendo perierunt. Hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. Audi, inquit, periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. Cui hoc placeat, quaeso te? tibi ipse nonne displices? Promittis quam plures imperatores ac judices nostros te commemoraturum, qui vos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos vel judices vel Comites. Illud enim quod adjungis, Cunctique Comites vestri Dei pariter vindicta perierunt, ad rem non pertinet. Hoc quippe modo jam dudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. Cur ergo imperatores nostros, id est, nostrae communionis non commemorasti? An timuisti ne reus majestatis accusareris? Ubi est Circumcellionica fortitudo? [PL43.329] Deinde quid agis de illis, quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: Quid nos quaerebas? Causam enim tuam nihil adjuverunt: et tamen nominati sunt. Deinde qualis es, qui eos quos periisse commemoras, nominare formidas? Saltem ipsos judices vel Comites, quos videris non timuisse, plures nominares. Remansisti autem ad Macarium et Ursacium. Itane quam plures illi, duo isti sunt? An quod pueri didicimus, sapis? Si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis, an pluralis; quid esse respondeam, nisi pluralem? Sed adhuc etiam non defit quod dicam. Eximo inde Macarium: neque enim dixisti quomodo perierit. An forte quisquis vos persequitur, nisi in hac terra fuerit immortalis, quando mortuus fuerit, propter vos mortuus existimabitur? Quid, si non in tam longo imperio Constantinus, et tam longa felicitate vixisset, qui primus adversus vestrum errorem multa constituit; et quid, si non Julianus tam cito abreptus esset e vita, qui vobis basilicas dedit? quando ista garriendi finem faceretis, cum et modo tacere nolitis? Nec tamen dicimus nos, ideo cito mortuum Julianum, quia vobis basilicas dedit. Possumus enim esse in his pariter copiosi, sed nolumus esse pariter vani. Proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. Cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursacium; repetisti nomen Ursacii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Unde satis apparet, cum de Macario majorem invidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursacianos appelletis; multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte ejus aliquid tale dicere potuisses. Ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, sejuncto Macario, remanet Ursacius nomen proprium numeri singularis. Ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?

209. Jam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui noverunt, quantum opinor, intelligunt, quod cum dixisses, Periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt; tanquam exigentibus ut probares, quia revera nihil aliud vel auditor vel lector exigeret, statim connexuisti magnum documentum, quo probares cunctos Comites nostros Dei pariter vindicta periisse. Ursacium namque barbarica, inquis, pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur, dicere, omnes episcopos vestros Dei vindicta [PL43.330] in carcere defecisse: et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adjungere statim, Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus, tali genere mortis exstinctus est. Has nugas audire et discutere et refellere cogimur: tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in vestros laqueos celeriter currant. Istum autem Ursacium, si forte bene vixit, et vere ita mortuus est, consolabitur promissio Dei dicentis, Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum (Gen. IX, 5).

210. Quod autem nobis calumniamini, dicentes, a nobis in vos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus divinam Scripturam, sed potius militiam nostram suggerimus: non puto vos usque adeo surdos esse adversus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne noverint ea. Sed velitis nolitis, intrant Ecclesiam, et si nos tacemus, lectoribus admovent aurem: atque, ut de caeteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum, quem tu commemorasti, intentissime accipiunt. Dixisti enim, quod eos non doceamus, nec eos volentes sinamus ut noverint quod scriptum est, Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, etc. Credite et ista cantari, et illos audire: sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, nisi fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intelligereris. Audiunt ergo et illud: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic haereditati Christi contradicunt, et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur: mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt, Servite Domino in timore; in quo illi servire possint, in quantum reges sunt. Omnes enim homines servire Deo debent: aliter communi conditione, qua homines sunt; aliter diversis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. Non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est (Isai II, 18, et Zach. XIII, 2), posset quisquam jubere privatus. Habent ergo reges, excepta generis humani societate, eo ipso quo reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo non possunt qui reges non sunt.

211. Ista ergo cum cogitant, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti, et audiunt solemnitate mirabili. Tunc enim eadem Scriptura maxime in Ecclesia cantatur, quando ipsa festivitas ferventiores facit etiam eos qui caetero anno pigriores sunt. Quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt; nisi ut cogitent [PL43.331] piam libertatem sanctorum nec regia potestate, nec poenae immanitate posse superari? gaudentque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant. Porro autem cum in consequentibus audiunt, eumdem regem, non solum puerorum, sed et flammarum Deo servientium tanto miraculo territum, etiam ipsum coepisse Deo servire in timore, et exsultare cum tremore, et apprehendisse disciplinam; nonne intelligunt ideo ista esse conscripta, et tanta celebritate recitari, ut et servis Dei ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus ut ad religionem Deo credant, proponantur exempla? Volentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intelligere, et crudiri, et servire Domino in timore, et exsultare cum tremore, et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. Dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut quicumque dixissent blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, interirent, et domus eorum dispergerentur. Et si hoc eum decrevisse cognoscunt, ne blasphemaretur Deus temperator ignium, et liberator trium puerorum; profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse Deus exsuffletur remissor peccatorum, et liberator jam totius orbis terrarum.

212. Vide itaque, cum adversus vos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis vestris tanquam Scripturarum divinarum imperitos eos arguatis, in corde autem vestro satis doctos esse doleatis. Quis enim ferat istam vestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Daniele reges accusare, quia in lacum leonum missus est; et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est; cum etiam quando missus est, magis eum salvum futurum, quam moriturum, ipse rex crederet, et de illo sollicitus non coenaret? Deinde audetis dicere Christianis, Quid vobis est cum regibus saeculi? quia Daniel a rege persecutionem passus est; et non respicere ipsum Danielem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem? Itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, invidiae flammas de regibus excitare; quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? Ecce rex fuerit persecutor, cum objecit leonibus Danielem: quid cum eo salvo recepto gaudens et gratulans inimicos ejus dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit (Dan. II-VI), fuit persecutor, an non fuit? Volo respondeas. Si enim fuit, cur ei Daniel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset: et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione revocemus? Si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum virum commissum justissime vindicavit; quomodo vindicandum est a regibus, quod Christi Sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt? Item concedo et manifestum [PL43.332] est, persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam: sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum vastarentur, qui blasphemarent unum Deum verum? Si enim persecutor fuit, cur ad verba persecutoris respondetis, Amen? Si autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui vos a blasphemiae furore deterrent? Si enim cogunt vos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, vos tribus pueris: si autem prohibent repugnare Christo, vos estis impii, si hoc facitis. Quid sint autem illi, si hoc terribiliter vetant, ego non dico: tu inveni aliud quod dicas, si pios imperatores non vis dicere.

213. Si haec exempla de Daniele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres, et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares: Deo gratias, quod ea ipse posuisti, ad id quidem quod volebas, sed vides ea potius valuisse ad id quod nolebas. Annon est ista vestra fallacia; sed error humanus est? Utinam ita sit. Emenda ergo; ne timeas, non inde eris minor: imo vero majoris ingenii est, animositatis flammas confitendo exstinguere, quam falsitatis nebulas intelligendo vitare.

215. AUG. respondit: Ad hoc vide quid dicant cohaeredes Christi per totum orbem terrarum. Caedes et mortes nec facimus nec jubemus: et ista facientibus multo sceleratius saevitis, qui haec in hominum mentibus contra vitam aeternam committitis.

217. AUG. respondit: Nec invitos attrahimus, nec occidimus inimicos: sed quaecumque vobiscum agimus, quanquam vobis agamus invitis, ex charitate tamen agimus, ut volentes vos corrigatis, correctique vivatis. Nam nemo vivit invitus: et tamen puer ut hoc volens discat, invitus vapulat, et hoc plerumque ab homine charissimo. Et haec quidem vobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas divinitus ordinata est: sed cum et isti non feriunt, vos clamatis.

[PL43.333] 219. AUG. repondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi vos ab haeretico errore nollemus: cum autem hoc vobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? Dissensio quippe vos et divisio facit haereticos: pax vero et unitas facit catholicos. Cum ergo inde huc venitis, desinitis esse quod odimus, et incipitis esse quod amamus.

221. AUG. respondit: O acutissimam complexionem, an potius ineptissimam loquacitatem! Nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? Nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, vel rursus ex aliis duobus sive ex istis, non possem nisi unum eligere quod dicerem: nunc vero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus, an vos rei sitis, et vis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. At ego nolo unum dicere; quia utrumque dico, et nos innocentes, et vos reos. Nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus vestris, quicumque in Catholica possumus salva conscientia dicere, nec sanctos codices nos tradidisse, nec idolorum supplicationibus consensisse, nec quemquam occidisse; vel si quid aliud mali soletis objicere: nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum coelorum, sed contra se ipsos clausisse: quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat (Galat. VI, 5). Ecce habes unum. Et vos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud vos a quibusdam committuntur, et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo vestrum se potest dicere immunem, quamdiu non communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de Ecclesia quae per omnes gentes diffunditur, incipiens ab Jerusalem, Christum fuisse mentitum (Luc. XXIV, 47). Ecce habes alterum. Ecce reddidi tibi duo, quorum tu volebas ut unum diceremus. Utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici; et saltem, si hoc volebas, rogare nos, ut unum diceremus, cum videres quia utrumque possemus.

222. Sed si innocentia vobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? Respicite paululum catervas vestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt: et agnoscite quorum potius vox esse debeat, Quid nos ferro sectamini? Aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? Hic breviter respondeo: Ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei, et incipiatis esse innocentes. Ecce utrumque elegi nostrum, et ad vestrum utrumque respondi: modo tu elige unum de duobus: Innocentes [PL43.334] estis, an nocentes? Neque potes utrumque dicere: sed dic utrumque, si hoc placet. Certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes, in qua estis nocentes. Si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus: si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. Sed quia horum duorum alterum vobis usurpatis, alterum a nobis auditis: usurpatis enim vobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie vivatis: accipe iterum de utroque quid dicam. Si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? Si autem nocentes, quare ad ejus misericordiam non confugitis? Nam et testimonium ejus est de orbis unitate, et misericordia ejus in fraterna charitate.

224. AUG. respondit: Nos non speramus in homine; sed, quantum possumus, homines admonemus ut in Domino sperent: nec speramus in principibus; sed, quantum possumus, principes admonemus ut in Domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate Ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. Neque enim et Apostolus in illo tribuno speravit tanquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati; aut in ipsis armatis tanquam in hominibus, quorum multitudine septus evasit insidias perditorum (Act. XXIII, 12-33). Sed nec vos ipsos, quod ab Imperatore basilicae vobis ut redderentur petistis, arguimus, tanquam in Juliano principe speraveritis: sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaveritis, a cujus unitate ipsas basilicas separastis. Eas enim jubente inimico Christi accepistis, in quibus jussa Christi contemneretis, dum validum et verum vobis videtur quod Julianus constituit, dicens, Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano, et caeteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur: invalidum autem et falsum quod Christus constituit, dicens: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Id. I, 8). Obsecramus vos, corrigimini: redite ad hanc evidentissimam totius orbis unitatem, ut non verbis apostatae Juliani, sed verbis Salvatoris Christi, in antiquum statum cuncta revocentur. Miseremini animae vestrae. Non jam Constantinum et Julianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. Non dicimus, Si vos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola justitia locum haberet, quibus precibus et Rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati universaliter usa est: multo minus nos criminari a vobis debemus, tanquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino vel a caeteris christianis imperatoribus, nulla [PL43.335] sacrilega adulatione petivimus; aut si quid ipsi non petentibus nobis, memores rationis quam Domino reddituri sunt, sub cujus verbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti, Et nunc, reges, intelligite, etc., et alia multa, ultro pro Ecclesiae catholicae unitate constituunt. Sed taceo de Constantino: Christum et Julianum vobis opponimus; parum dico, Deum et hominem, Filium Dei et filium gehennae, Salvatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. Cur in basilicis possidendis Juliani Rescriptum tenetis, et in Ecclesiae pace amplectenda Christi Evangelium non tenetis? Clamamus et nos, Quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur. Antiquius est Evangelium Christi, quam Rescriptum Juliani: antiquior est unitas Christi, quam pars Donati: antiquiores sunt Ecclesiae preces ad Dominum pro unitate Christi, quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Julianum pro parte Donati. An perperam geritur, cum reges prohibent divisionem; et non perperam geritur, cum episcopi dividunt unitatem? Perperam geritur, cum ad defendendam Ecclesiam, Christi testimonio reges serviunt; et non perperam geritur, cum ad negandam Ecclesiam, Christi testimonio episcopi contradicunt? Obsecramus ergo, ut non contra Evangelium, sed secundum Evangelium etiam verba ipsius Juliani, cui sic supplicastis, audiantur, et ea quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur.

CAPUT XCVIII.---225. PETIL. dixit: Vos, vos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum vestras divitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum vobis patrocinia comparastis: non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros, satque in magno vitae periculo appetunt quod timetur: velut tyrannicus furor ut neminem metuat, vult cum suo periculo vel timeri: sic, sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna vel poenas sine vestra formidine spectaturi. Si hoc est vitare periculum, fugere sub ruinam; necnon etiam damnabilis fides est, fidem latroni servare. Postremo dementis lucri commercium est, vestras animas perdere, ne divitias amittatis. Dicit enim Dominus Christus: »Si omnem mundum lucrifacias, et animam tuam perdas, quam dabis commutationem pro anima tua« (Matth. XVI, 26)?

226. AUG. respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. Omnino bene deterruisti homines, divitias praeponere animae suae. Sed vos qui haec audistis, et nos paululum audite: hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. Si vobis minantur reges auferre divitias, quia Judaei secundum carnem non estis, aut quia idola vel daemonia non colitis, aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis; eligite potius perire divitias vestras, ne ipsi pereatis: sed nec aliud quidquam, nec ipsam temporalem vitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. Si autem [PL43.336] reges vobis propterea damna vel damnationem minantur, quia estis haeretici; terrent vos illi, non crudeliter, sed misericorditer: vos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. Audite ergo Petrum dicentem, Quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini (I Petr. II, 20)? ut neque hic habeatis terrena solatia, nec in futuro saeculo vitam aeternam; sed et hic angustias infelicium, et ibi gehennas haereticorum? Vides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas veritatem, et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter tenent: cum hoc non ostendas; quia non potes; non quia ingenium deest, sed quia mala causa est; cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos, et egentes et errantes, et pannosos et contentiosos, et famelicos et haereticos, et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi judicio mala aeterna invenientes? Cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec vapulat, nec perit. Qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa voluntate contemnit, et vapulat, et perit. Jam non intelligis, vir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, Deum habet: qui autem pro parte Donati vel paucos nummos perdiderit, cor non habet.

228. AUG. respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est. Nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de Scripturis fallis aut falleris, nihil curo. Non ergo ita scriptum est, Qui perdiderit substantiam suam; sed, Qui perdiderit animam suam propter me (Matth. XVI, 25). De substantia vero non scriptum est, Qui perdiderit; sed, Qui dimiserit (Id. XIX, 29): nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. Tu autem interim non perdidisti substantiam: utrum vero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio: si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem civitate estis, nunquam mihi indicavit, quia nunquam quaesieram. Verumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistola commemorasti apostolicum testimonium: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Si enim haberetis charitatem, non objiceretis ignaro, et vobis incognito orbi terrarum, [PL43.337] nec ipsa saltem probata crimina Afrorum. Si haberetis charitatem, non in vestris calumniis fingeretis, sed in verbis Domini manifestissime expressam, usque in totam terram (Act. I, 8), cognosceretis unitatem. Si autem hoc non fecisti, quid gloriaris quasi feceris? Itane vero divitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? Dic ista collegae tuo Crispino, qui modo juxta Hipponem nostram comparavit fundum, ubi mergeret homines in profundum. Unde hoc et ego nimium novi: tu forte nescis, et ideo securus clamas, Divitias formidamus. Unde miror quod ista vox tua, ut ad nos perveniret, ipsum transiliit. Inter Constantinam quippe ubi tu es, et Hipponem ubi ego sum, Calama ubi ille est, vicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. Miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc vocem, et repercussit ne transiret ad nos, et adversus te divitiarum laudes multo copiosius recitavit. Non solum enim non formidat ille divitias, sed et amat. Et certe de caetero priusquam edas, recita illi talia: si non emendaverit, respondemus. Tu autem, si verum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo, quam huic tuo.

230. AUG. respondit: Quod dicis, vos facitis non gladio visibili, sed illo de quo dictum est, Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti, imperitorum animas trucidatis. Si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore, non meo, sed tuo, ascendas, descendas, intres, verseris, tergiverseris, talis es qualis Optatus. Si autem redis ad cor, et invenies te non esse talem, non quia tecum Sacramenta non communicavit, sed quia tibi displicuit; absolves orbem terrarum criminibus alienis, et invenies vos implicatos crimine schismatis.

CAPUT CI.---231. PETIL. dixit: Vos ergo qui falsissimo baptismo vultis lavari quam nasci, non solum vestra delicta non ponitis, verum animas vestras reorum criminibus oneratis. Ut enim aqua nocentium a sancto Spiritu vacuata est, ita plane referta est criminibus Traditorum. Quicumque igitur miser ab hujusmodi baptizaris, si mendacio carere volueris, perfunderis falsitate. Si delicta carnis volebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum. Si avaritiae flammam volebas exstinguere, perfunderis fraude, perfunderis [PL43.338] scelere, perfunderis et furore. Postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem, sanguine perfunderis fratris. Ita agitur, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida.

232. AUG. respondit: Vellem cum eis sermocinari, qui verbis istis lectis vel auditis acclamaverunt. Tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. Legant tamen iterum et iterum, et cogitent, et sentiant ea, non quid sonent, sed quid sapiant. Primo ut hoc ultimum excutiam: Ita ergo fit, inquis, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida: responde prius, quis ad Baptismum innocens veniat, excepto illo qui non ideo venit baptizari ut ejus ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas? Quid enim dimittetur innocenti? Aut vero ita es eloquens, ut ostendas nobis quamdam innocentiam peccatricem. Nonne audis dicentem Scripturam, Nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, sec. LXX)? Nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? Nonne audis aliam: Ego in iniquitate conceptus sum (Psal. L, 7)? Deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio venerat, quia eum parricida baptizat; quotquot ab Optato baptizati redierunt, Optati facti sunt. Ite nunc, et nobis objicite, quod in vos regum iracundiam concitemus. Non metuitis ne a vobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? Videsne tandem quemadmodum ista tua sententia, sicut vesica, non solum inani sono, sed etiam in capite vestro crepuerit?

233. Jam caetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Sed absit ut quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. Et quam belle tibi sonuit quod dixisti, Perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! Tu vero nisi furore, non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. Itane, ut alia taceam, quicumque non avari ad avaros collegas tuos vel presbyteros vestros baptizandi veniunt, avari redeunt; et quicumque sobrii ad illas vini voragines currunt ut baptizentur, ebriosi revertuntur? Ista sentientes et ista suadentes, audetis etiam tanquam adversus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 8, 9). Quid aliud docetis, quaeso, quam non in Domino, sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum vobis baptizandi assumitis principatum, credant vobis homines; et qui erant in Domino speraturi, sperent in principibus? Imo vero [PL43.339] non audiant vos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra nos; et aliquid etiam terribilius: quia non solum, Bonum est sperare in Domino quam sperare in homine; sed etiam, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5).

235. AUG. respondit: Qui Scripturarum ignarus haec audit, nec te credit aut sic errantem ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Jeremiam prophetam cum baptizari vellet, praecavisse ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. Quo enim pertinet, quod antequam hoc testimonium poneres dixisti, Imitamini saltem Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? Quasi Jeremiae temporibus quisquam sacramento Baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lavacris quae Dominus redarguit, Pharisaei pene per omnia momenta tingebant, et lectos et calices et paropsides, sicut in Evangelio legitur (Matth. XXIII, 25). Quomodo ergo potuit Jeremias tanquam baptismum desiderans, et ab impiis baptizari devitans, ista dixisse? Hoc ergo dixit, cum de populo infideli quaereretur, cujus pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum: qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregavit, nec alia sacramenta quaesivit, quam ille populus secundum Legis ordinem illi tempori congrua sumebat. Hunc ergo populum male viventem dixit plagam, qua cor justi graviter caedebatur, sive hoc de se ipso diceret, sive in se ipso figuraret quae futura cernebat. Sic enim ait: Domine, memor esto mei, et visita me, et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate: scito quomodo acceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. Consumma illos: et erit verbum tuum mihi in jucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam vocatum est nomen tuum in me, Domine omnipotens. Non sedi in concilio eorum laudantium, sed timebam a facie manus tuae: singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. Utquid qui me contristant, praevalent in me? Plaga mea valida est, unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax, quae non habet fidem (Jerem. XV, 15-18). In his omnibus videtur quid Propheta intelligi voluerit, sed videtur ab eis qui non ad causam suam perversam volunt pervertere quod legunt. Plagam enim suam dixit Jeremias factam sibi aquam mendacem, quae non habet fidem: eos autem voluit intelligi plagam suam, qui eum contristabant male vivendo. Unde dicit et Apostolus: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); et iterum, Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29)? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit, Unde sanabor? tanquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent, inter quos vivere cogeretur. Populum autem nomine aquae solere [PL43.340] significari, in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non conjectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus (Apoc. XVII, 15). Noli ergo per pravum intellectum vel potius errorem, blasphemare sacramentum Baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit: quia nec in Simone mendace aqua mendax erat Baptisma quod acceperat (Act. VIII, 13), nec tot mendaces vestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine Trinitatis. Nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque convicti sua facinora confitentur: sed potius tunc erant mendaces, quando cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.

237. AUG. respondit: Ex persona corporis Christi, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, toto terrarum orbe diffusa, propter Evangelium quod praedicatur, sicut dicit Apostolus, in omni creatura quae sub coelo est (Coloss. I, 23): ex persona orbis terrae, de quo idem David, cujus verba non intelligis, dicit, Confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCII, 1); quem tu peccatis alienis non commotum esse, sed omnino periisse contendis: ex illius ergo persona respondeo, Ego non persequor innocentem. David autem, oleum peccatoris dixit: non dixit, traditoris; non, thurificatoris; non, persecutoris; sed, peccatoris. Quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? Vide primum, utrum non sis ipse peccator. Nolo mihi dicas, Non sum traditor, non sum thurificator, non sum persecutor. Nec ego quidem si Domino placet, aliquid horum sum; nec orbis terrae qui non commovebitur. Sed dic, si audes, Non sum peccator. Ille quippe ait, oleum peccatoris. Quidquid enim in te vel levis peccati fuerit inventum, unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est, oleum peccatoris? Quaero enim utrum ores oratione dominica? Si enim non oras ea oratione, qua Dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro majoribus meritis tuis excedentem merita Apostolorum? Si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in Baptismo dimissa sunt. Ergo ista verba orationis aut non te permittunt esse Dei deprecatorem, aut aperiunt peccatorem. Eant nunc, et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. Sed tu vide quid sis, vel quid de te sentias. Itane vero Optatus, quem Pagani, Judaei, Christiani, nostri, vestri, per Africam totam, furem, raptorem, proditorem, oppressorem, separatorem, et illius quem quidam vestrum ejus dixit Comitem Deum, non amicum, non clientem, sed [PL43.341] satellitem clamant, non fuit vel qualiscumque peccator? Quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? Nonne et ipsi vobis capita osculantur, de quorum capitibus per hunc intellectum tam male judicatis? Saltem prodite illos, et admonete ut sanentur. An vobis potius caput sanandum est ita delirantibus? Quid ergo, inquies, dixit David? Quid me interrogas? Ipsum interroga; superiore versu tibi respondet: Emendabit, inquit, me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Quid planius? Quid apertius? Malim, inquit, me misericordi objurgatione sanari, quam blanda adulatione tanquam mihi caput ungatur, decipi atque perverti. Sub aliis verbis ipsa sententia est alibi Scripturarum: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).

239. AUG. respondit: Verum dicis. Nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit salvum. Nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est, ab unctione. Hunc Hebraei dicunt Messiam, quod verbum punicae linguae consonum est, sicut alia hebraea permulta et pene omnia. Quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora vestimenti? Quantum donat Dominus ut intelligam, caput est ipse Salvator corporis, de quo Apostolus dicit: Et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18). Per barbam non incongrue fortitudo intelligitur. Ergo ad eos qui sunt fortes in Ecclesia ejus, et adhaerent ori ejus, ut sine timore praedicent veritatem, ab ipso Christo tanquam a capite sanctum descendit unguentum, id est, sanctificatio spiritualis. Ora vestimenti haec datur intelligi, quae in capite vestimenti est, qua vestientis caput ingreditur: per hanc significantur perfecti fideles in Ecclesia. In ora namque perfectio est: et utique meministi dictum esse cuidam diviti, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. Tristis quidem ille discessit, neglector perfectionis, elector defectionis (Matth. XIX, 21, 22): sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos, tanquam in oram vestimenti a capite descenderet? Nam exceptis Apostolis, et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intelligimus, lege in Actibus Apostolorum, [PL43.342] et vide qui rerum suarum venditarum pretia ad pedes Apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illi anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32-35) Nempe ita scriptum esse cognoscis. Agnosce ergo bonum et jucundum, fratres habitantes in unum Agnosce barbam Aaron: agnosce oram vestimenti spiritualis. Interroga ipsam Scripturam, ubi coeperint ista fieri: invenies in Jerusalem. De hac ora vestis per omnes gentes unitas tota contexitur. Hac intravit caput in vestem, ut indueretur Christus varietate orbis terrarum; quia in hac ora vestimenti apparuit varietas ipsa linguarum. Cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est, amoris fragrantia spiritualis; cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti, Praedicabitur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47)? Et in hoc unguento sacramentum Chrismatis vultis interpretari: quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus: sed potest esse et in hominibus pessimis, in operibus carnis vitam consumentibus, et regnum coelorum non possessuris; et ideo nec ad barbam Aaron, nec ad oram vestimenti ejus, nec ad ullam contextionem vestis sacerdotalis pertinentibus. Ubi enim positurus es quae Apostolus enumerat manifesta opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21)? Sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur: immunditias interpretare ut volueris, sequestro et ipsas: illic ponamus et veneficia, quia nemo est palam confector datorque venenorum: sequestro et haereses, quia hoc vultis: idolorum servitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem Apostolus ibi ponit avaritiam, quae publice insanit. His ergo sequestratis, nulline apud vos luxuriosi, nulli avari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, invidi, ebriosi, comessationibus vacantes? Nulline apud vos tales unguntur, et in his intus noti manifestique moriuntur? Si nullos dicis; quoniam studio contentionis aperte mentiris vide ne de talibus ipse sis. Si autem ab hujusmodi remotus es, non corporis separatione, sed vitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria vestra gemens conspicis; quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt, et, sicut Apostolus liquida veritate confirmat, regnum Dei non possidebunt: numquid barbae Aaron et orae vestimenti ejus sacrilega injuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? Absit. Discerne ergo visibile sanctum Sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad judicium, [PL43.343] ab invisibili unctione charitatis, quae propria bonorum est. Discerne ista, discerne: discernat te Deus a parte Donati, et in Catholicam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris vinculo ligaverunt. Jam ros Hermon super montes Sion, quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion; quia non estis in civitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet, quod abscondi non potest. Nota est ergo omnibus gentibus: pars autem Donati ignota est pluribus gentibus: non est ergo ipsa.

241. AUG. respondit: Et videbar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. Ecce dixisti illud. O scelus! o monstrum! Quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium, nisi te omnino sine peccato esse dixisti? Nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? Ita enim vos miseris plebibus venditatis, commemorantes ex Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? ut vos sine peccato esse credant, et peccata sua vestris orationibus purganda committant. Magni homines vos, excelsi, coelestes, divini, nec jam homines, sed angeli, qui pro plebibus oratis, et pro vobis plebes orare non vultis! Tune justior Paulo, tu perfectior tanto Apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? Orationi, inquit, instate, vigilantes in illa, in gratiarum actione; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum, ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Ecce oratur pro Apostolo, quod fieri non vis pro episcopo. Videsne quam sit ista diabolica superbia? Oratur pro Apostolo, ut manifestet mysterium Christi, sicut oportet loqui. Proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. Tu justior Joanne evangelista, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8)? Tu postremo justior Daniele, quem tu ipse in hac ipsa epistola ita commemorasti, ut diceres, Rex justissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, objecit? Quod ille non putaverat; quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Danieli, Deus tuus cui deservis assidue, ipse eripiet te (Dan. VI, 16). Sed hinc jam multa diximus: nunc quod agitur, nempe justissimus erat Daniel; non testimonio tuo, quanquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat; sed testimonio Spiritus Dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae justitiae nominavit, Noe, Danielem et Job, quos dixit solos a quadam vehementissima ira Dei, quae caeteris [PL43.344] impenderet, posse liberari (Ezech. XIV, 14). Vir ergo justissimus, unus ex tribus memorabilibus orat, et dicit, Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu Domini Dei mei (Dan. IX, 20). Et tu te dicis esse sine peccato; quia videlicet sacerdos es, et si peccaverit populus, oras pro eo; si autem tu peccas, quis pro te orabit? Vere quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes, pro quo sacerdos ille interpellet, quem Propheta his verbis, quae non intelligis, voluit intelligi. Jam enim ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum Dominus donat, expediam. Praeparabat Deus animos hominum per Prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. Ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. Ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat (Levit. XVI, et Hebr. IX, 7); sicut ille sacerdos intravit in secreta coelorum, in illa veriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. Ideo dixit Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? id est, Talem desiderate sacerdotem, qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se. Et ideo pro Apostolis oratur a populis (Act. XIV, 22): pro illo autem sacerdote Apostolorum magistro et Domino non oratur. Audi hoc Joannem fatentem, et dicentem: Fratres, inquit, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Habemus, dixit: peccatis nostris, dixit. Disce humilitatem, ne cadas; imo ut aliquando surgas. Neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

243. AUG. respondit: Erras, ut dicitur, toto coelo per superbiam, dum non vis communicare orbi terrae per humilitatem. Nam neque hoc laico dictum est, et nescis quemadmodum dictum sit. Ad Timotheum Apostolus cum scriberet, hoc monebat eumdem ipsum Timotheum: cui alio loco dicit, Noli contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii (I Tim. IV, 14). Et multis aliis documentis ostenditur, quod non erat laicus. Quod autem ait, Ne communices peccatis alienis; consensu et placito intelligi voluit. Unde statim subjiciens quomodo id agat, Te ipsum, inquit, castum custodi (Id. V, 22). Neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres, de quibus gemit, in unitate corporali tolerabat; aut communicaverunt furto et sceleri Judae praecessores ejus Apostoli, quia cum eo jam Domini venditore, et a Domino demonstrato, sacrosanctam coenam communicaverunt.

245. AUG. respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; vera sunt haec, et hoc est quod Catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent, et tolerantes quibus haec displicent. Illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem: illi triticum sunt, exspectent, ut segregentur, Christum ventilatorem.

247. AUG. respondit: Contra istum quidem errorem multa jam diximus, et in hoc opere, et alibi. Sed quia ita magnum firmamentum vanitatis vestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistolam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breviter respondeo. Sic approbamus in haereticis Baptismum, non haereticorum, sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, veneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, aemulis, animosis, dissensionum studiosis, invidis, ebriosis, comessatoribus, et his similibus approbamus Baptismum, non eorum, sed Christi. Omnes enim isti inter quos et haeretici positi sunt, sicut dicit Apostolus, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21); et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. Nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est Ecclesia, quia Sacramentorum ejus corporaliter participes fiunt. Illa enim et in talibus sancta sunt, et eis indigne tractantibus et sumentibus ad majus judicium valebunt. Ipsi autem non sunt in illa Ecclesiae compage, quae in membris Christi per connexum et contactum crescit in incrementum Dei. Illa quippe Ecclesia in petra est, ficut Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam [PL43.346] meam (Matth. XVI, 18). Illi autem in arena aedificant, sicut idem Dominus dicit: Qui audit verba mea et non facit ea, similubo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super arenant (Id. VII, 26). Sed ne putes Ecclesiam quae in petra est, in una parte esse terrarum, et non diffundi usque ad fines terrae: audi ejus vocem de Psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. Ait enim: A finibus terrae ad te clamavi; cam angeretur cor meum, in petra exaltasti me: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 3, 4). Videte quemadmodum a finibus terrae clamat. Non est ergo in sola Africa, vel solis Afris, episcopum Romam paucis Montensibus, et in Hispaniam domui unius mulieris ex Africa mittentibus. Videte quemadmodum in petra exaltetur. Non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in arena, id est, qui audiunt verba Christi et non faciunt: qui tamen et apud nos et apud vos habent et tradunt Baptismi sacramentum. Videte quemadmodum spes ejus Deus sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus; quanto minus Donatus, aut Petilianus? Non ergo vestrum est quod destruere metuimus, sed Christi: quod et in sacrilegis per se sanctum est. Nam venientes a vobis recipere non possumus, nisi quod vestrum est destruamus. Destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod dixisti: Ego, inquis, illorum infectos baptizo; illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et suscipimus Christi Baptismum unde sunt baptizati. Itaque opportune in medio abs te positum est, Quod absit. Dixisti enim, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Nam cum tu velles intelligi Quod absit, recipiunt, timens ne tuos recipiamus; ego nescientem dixisse accipio, Meos, quod absit. Revera enim absit ut tui sint, qui jam ad Catholicam transeunt: nec sic transeunt, ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint; baptizati autem Christi nobiscum sint.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 303-346 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22