AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem

1. Videbamur proxime in disceptationes incidisse philosophiae, cum de apostoli Pauli epistola sumentes exordium, tractaremus quod omnis sapiens liber. Verum postea, cum Petri apostoli epistolam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives: nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in pretiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum implicatio, aut auri circumpositio, aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo (I Petr. III, 3, 4).

2. Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et [PL16.1096B] illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat. Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur. Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris.

3. In incorruptione, inquit, quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum dives (Ibid.). Et vere dives, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cujus conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est: sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitate, qui non opum, sed virtutum fructus recondat. [PL16.1096C] Quis autem ante Deum dives, nisi quietus et modestus spiritus, 942 qui numquam corrumpitur? Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem quietis; ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat, et nova quaerat, et semper desiderando, fiat in summis divitiis inops?

4. Ea est pax vere dives, quae superat omnem mentem (Philip. IV, 7). Dives pax, dives modestia, dives fides; Fideli enim totus mundus possessio est (Prov. XVII, 6): dives simplicitas; sunt enim et divitiae simplicitatis, quae nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum, aut frudulentum putat, sed puro se fundit affectu.

5. Dives bonitas, quam si quis servaverit, pascitur [PL16.1096D] in divitiis coelestis haereditatis; et ut antiquioribus exemplis Scripturae utamur: Beatus, inquit, vir, quem arguit Dominus. Admonitionem autem Dei ne recusaveris..... In fame liberabit te a morte, in praelio de manu ferri liberabit te, et a flagello linguae te abscondet..... [PL16.1097A] Ferae bestiae pacificae erunt tibi, et scies quod in pace erit domus tua (Job. V, 17). Mitigatis enim carnis hujus vitiis, et passionibus, quae militare adversus animam solent, tabernacula tua sine perturbatione erunt, domus sine offensione, semen sine defectu, posteritas sicut odor agri pleni, sepultura sicut messis. Siquidem quando alii suum defectum arbitrantur, tunc acervus tritici tui supernis maturus infertur apothecis.

6. Merito justus semper fenerat, iniquus indiget. Ille justitias fenerat, fenerat mandatum Dei pauperibus et egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet. An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans, avara et misera torquetur sollicitudine? Ille vero eget, et [PL16.1097B] si aliis dives videtur, sibi pauper est; quia non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat: ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum? Nemo est dives, qui quod habet, secum hinc auferre non potest: quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est.

7. Dives Enoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae censum coelestibus intulit receptaculis (Gen. V, 25): qui ideo raptus est, ne cor ejus malitia mutaret (Sap. IV, 11). Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit (IV Reg. II, 11). Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret. Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens [PL16.1097C] alimonia, mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad ejus vocem coelum claudebatur et aperiebatur, quando ad ejus verbum hydria farinae et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat: nec minuebatur usu, sed replebatur (III Reg. XVII, 9 et seq.)? Quis illum pauperem dixerit, ad cujus voluntatem descendebat ignis (IV Reg. I, 14), quem invia aliis flumina non concludebant (IV Reg. II, 8), sed in 943 suum fontem recurrebant; ut sicco propheta transiret pede?

8. Duos finitimos vetus historia describit (III Reg. XXI, 1 et seq.), regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam [PL16.1097D] desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς [PL16.1098A] πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite. Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur? Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae injuste congregatae evomuntur (Job XX, 15); radix autem justorum manet (Prov. XII, 12), et ut palma floret (Psal. XCI, 13).

9. An non egentior paupere is, qui tamquam umbra praeterit (Psal. CXLIII, 4)? Hodie impius exaltatur, cras non erit, nec invenietur aliquis locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Quid est itaque divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo [PL16.1098B] contractior? Qui autem animo contractior, utique angustior: quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat. Unde pulchre David: Divites, inquit, eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 10); quoniam cum haberent Scripturarum thesauros coelestium, eguerunt qui non intellexerunt, et esurierunt qui nullum spiritalis gratiae gustarunt cibum.

10. Nihil igitur affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius. Nam cum regnum Dei pauperum sit (Matth. V, 3), quid esse locupletius potest? Et ideo praeclare Apostolus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Praeclare etiam David, qui in via testimoniorum coelestium, quasi in omnibus divitiis, delectabatur (Psal. CXVIII, [PL16.1098C] 14). Expresse Moyses, qui ait: Nephthalim satietas accipientium (Deut. XXXIII, 23). Nephthalim, abundantia significatur Latina interpretatione, vel dilatatio. Ibi ergo abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia; ibi utique paupertas. Sed quia vix ulla rei pecuniariae vel mundi hujus cupiditas satietatem habet; ideo addidit: Et replebitur benedictione (Ibid.).

11. Secundum haec Petrus apostolus definivit non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine atque abscondito (I Pet. III, 3); unde nulla se exuat cultum pietatis, ornatum gratiae, vitae aeternae haereditatem. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XXXIX

AMBROSIUS FAUSTINO salutem

1. Acerbo te doliturum dolore obitum germanae tuae non ignorabam; non tamen ut a nobis te ablegares, sed ut nobis te redderes: nam et si minus jucunda solatia moerentibus, tamen nonnumquam necessaria sunt. Tu autem abiisti in secreta montium, et inter ferarum diversaris spelaea, omni humanae conversationis usu abdicato, et quod gravius [PL16.1099B] est, judicio tuo.

2. Tantumne de te commeruit germana tua, ut propter quam excellere apud te debuit conditio humana, quae tam egregiam feminam tulit, propter eam apud te minoris praerogativae sit? Illa certe vita excedens, hoc se mulcebat solatio, quod te sibi superstitem derelinqueret, parentem nepotibus, praesulem parvulis, auxiliatorem destitutis: tu ita te et nepotibus et nobis abnegas, ut consolationis illius fructum non sentiamus. Illa te chara pignora vocant non ad dolendum, sed ad consolandum; ut cum te vident, matrem sibi non credant obiisse: in te eam recognoscant, in te ejus praesentiam teneant, in te vitam ejus sibi manere arbitrentur.

3. Sed doles quod dudum florentissima repente [PL16.1099C] occiderit. Verum hoc nobis commune non solum cum hominibus, sed etiam cum civitatibus, terrisque ipsis est. Nempe de Bononiensi veniens urbe a tergo Claternam, ipsam Bononiam, Mutinam, Rhegium derelinquebas, in dextera erat Brixillum, a fronte occurrebat Placentia, veterem nobilitatem ipso adhuc nomine sonans, ad laevam Apennini inculta miseratus, et florentissimorum quondam populorum castella considerabas, atque affectu relegebas dolenti. Tot igitur semirutarum urbium cadavera, terrarumque sub eodem conspectu exposita funera non te admonent unius, sanctae licet et admirabilis feminae, decessionem consolabiliorem habendam; praesertim cum illa in perpetuum prostrata ac diruta sint: haec autem ad tempus quidem erepta nobis, [PL16.1099D] meliorem illic vitam exigat?

4. Itaque non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor: nec moestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus 945 animam ejus Domino commendandam arbitror.

[PL16.1100A] 5. Verum forte asseras securum te de meritis ejus ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam jam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit. Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16)? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati. Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Ipsum Dominum Jesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc jam non novimus. Jam enim carnis deposuerat exuvias, jam specie hominis non videbatur, jam [PL16.1100B] pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, jam non sibi, sed Christo vivant. Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20).

6. Meritoque qui ante cognoverat secundum carnem Christum, jam operationes ejus invisibiliter agnoscens, jam non carnem ejus, sed potentiam scrutans, qui ante persecutor discipulos hominis, et pedissequos carnis infestis odiis urgebat, postea doctor gentium factus, veneratores majestatis ejus ad praedicationem Evangelii instruere atque informare coeperat. Et ideo addidit: Si quis in Christo nova creatura (II Cor. V, 17), id est, qui perfectus in Christo, nova creatura est; quoniam qui caro est, [PL16.1100C] imperfectus est. Denique ipse Dominus ait: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). Carnalis itaque non est in Christo: sed si quis in Christo est; nova creatura est, non naturae novitate formatus, sed gratiae. Vetera itaque quae secundum carnem erant, transierunt: facta sunt nova omnia. Quae illa, nisi quae Scriba doctus in regno coelorum novit (Matth. XIII, 52), similis illius patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, neque vetera sine novis, neque nova sine veteribus? Ideo et Ecclesia dicit, quia nova et vetera servavi tibi (Cant. VII, 13). Sed transierunt vetera, id est, Legis mysteria abscondita, in Christo facta sunt omnia nova.

7. Haec est nova creatura, de qua Apostolus ad [PL16.1100D] Galatas ait: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed nova creatura, per quam jam renovata caro floret, et fructum invenit gratiae, quae ante inveterati flagitii spinas habebat (Gal. V, 6). Quid ergo est quod moereamus, si jam ad animam [PL16.1101A] dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5)? Quid est quod ingemiscamus pro mortuis, cum jam reconciliatio mundi apud Deum Patrem facta sit per Dominum Jesum (II Cor. V, 18)?

8. Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, 946 cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur (Ibid., 20); ut noveris irrevocabilia ejus esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Jesus, ut tolleret peccatum mundi (Joan. I, 29); et essemus in illo omnes justitia Dei (II Cor. V, 21): jam non culpae obnoxii, sed justitiae remuneratione securi. Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XL

[PL16.1101B] Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, [PL16.1101C] denuo stimulatur ad clementiam.

Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.

1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur?

[PL16.1101D] 2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis [PL16.1102A] diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si distinxeris justo, ut non 947 peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19).

[PL16.1102B] 3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; [PL16.1102C] malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).

4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et [PL16.1102D] praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et tamen si in causis [PL16.1103A] reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat?

5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione [PL16.1103B] prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.). Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus.

6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae contumelia. Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione [PL16.1103C] synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, [PL16.1104A] ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times?

7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus. Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.

8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum [PL16.1104B] mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis vindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio: meum cessavit opus. Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio.

9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus [PL16.1104C] conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet [PL16.1105A] ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus. Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari jubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt.

10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus [PL16.1105B] condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium. Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum.

11. Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni.

12. Non audisti, imperator, quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit!

950 13. Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo [PL16.1105C] (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus [PL16.1106A] praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit. Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares. Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut [PL16.1106B] et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges.

14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse. Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me [PL16.1106C] pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et seq.)? [PL16.1107A] Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas.

15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint. Duas Damasci, quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit. Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non vindicata est, vindicabitur synagoga?

16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim deos [PL16.1107B] appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos. Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum.

17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, [PL16.1107C] ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam coelestem non evaserit, suo superstes haeredi.

18. Sed refertur cognitionem mandatam judici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum [PL16.1108A] basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum. Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Judaeis insidiantibus? Artes istae sunt Judaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere.

952 19. In quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis calumniati [PL16.1108B] sunt? In quas non prosiliant calumnias homines et circa divina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant? Quos non appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent de christiano populo, ut captiva videant colla plebis fidelis, ut condantur in tenebras Dei servuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur metallis, ne poena cito transeat?

20. Hunc dabis triumphum Judaeis de Ecclesia Dei? hoc tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem Synagogae, hos luctus Ecclesiae? Referet Judaeorum populus hanc solemnitatem in dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis, aut de Chananaeis triumphavit, aut de Pharao rege Aegypti, [PL16.1108C] aut de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit. Addet hanc celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse.

21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita ut crimina leges putent; nunc velut Romanis legibus se vindicandos putant. Ubi erant istae leges, [PL16.1109A] cum incenderent ipsi sacratarum basilicarum culmina? Si Julianus non est ultus Ecclesiam; quia praevaricator erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae injuriam, quia christianus es?

22. Et quid tecum posthac Christus loquetur? Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II Reg. VII, 8 et seq.)? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci. Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locavi. Ego tibi subjeci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captivum deduxi. Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi paraverant. Ego perturbavi [PL16.1109B] hostis tui consilia, ut se ipse nudaret. Ego ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem ejus ligavi, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet. Ego comitem ejus atque exercitum ex 953 altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi victoriae congregavi. Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi. Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres. Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe [PL16.1109C] mea das meis inimicis triumphum.

23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Judaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille [PL16.1110A] igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit.

24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas. Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte judicasti (Luc. VII, 44). Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47). Haec [PL16.1110B] est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem acquisivit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam?

25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; 954 ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum.

[PL16.1110C] 26. Quamquam quantum est, Imperator, ut quaerendum aut vindicandum non putes, quod in hunc diem nemo quaesivit, nemo umquam vindicavit? Grave est fidem tuam pro Judaeis periclitari. Gedeon cum occidisset sacratum vitulum (Judic. VI, 31), dixerunt gentiles: Dii ipsi injuriam suam vindicent. Quis habet Synagogam vindicare? Christus quem occiderunt, quem negaverunt? An Deus Pater vindicabit eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet Valentinianorum haeresim [PL16.1111A] vindicare: quam pietas tua quomodo vindicat, cum eos excludi jusserit, nec conveniendi usurpare copiam (IV Reg. XXII, 2)? Si Josiam tibi objiciam regem Deo probatum, hoc in istis damnabis, quod in illo probatum est.

27. Certe si mihi parum fidei defertur, jube adesse quos putaveris episcopos: tractetur, Imperator, quid salva fide agi debeat. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas!

28. Consideret clementia tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: levem rimam si offenderint, figent aculeum. Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus Deus timetur, qui etiam imperatoribus jure praefertur. [PL16.1111B] Si amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus judicavi. Consule tibi, Imperator, aut patere me consulere mihi.

29. Quid respondebo postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum? Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam 955 gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt? Nam si qui vobis militant, certo militiae tempore servantur; quanto magis etiam eos considerare debetis, qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud [PL16.1111C] episcopos, qui queruntur de clericis, et impressione gravi vastari scribunt ecclesias?

[PL16.1112A] 30. Hoc tamen in notitiam clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et jure angit, exclude atque ejice. Ipse facis, quidquid fieri jussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod jussus est.

31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. Timeo ne causam tuam alieno committas judicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro [PL16.1112B] ejus emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare.

32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.

33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre contritionem [PL16.1112C] populi mei (I Mach. II, 7), ut offensam incurram Dei? Ego certe quod honorificentius fieri [PL16.1113A] potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.

EPISTOLA XLI

FRATER SORORI

[PL16.1113B] 1. Sollicitam sanctitatem tuam esse adhuc scribere dignata es mihi, eo quod sollicitum me esse scripserim; unde miror quod litteras non acceperis meas, quibus refusam mihi scripseram securitatem. Nam cum relatum esset synagogam Judaeorum incensam a christianis, auctore episcopo, et Valentinianorum conventiculum; jussum erat, me Aquileiae posito, ut synagoga ab episcopo reaedificaretur, et in monachos vindicaretur, qui incendissent aedificium Valentinianorum. Tum ego, cum saepius agendo parum proficerem, epistolam dedi imperatori, quam simul misi; et ubi processit ad Ecclesiam, hunc sermonem habui:

2. In libro prophetico scriptum est: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I); et qua ratione hoc dixerit [PL16.1113C] Dominus prophetae, debemus considerare; non otiose etenim scriptum est; quandoquidem et in Pentateucho legimus quod virga nucina Aaron sacerdotis, cum diu reposita fuisset, effloruit (Num. XVII, 8). Nam videtur per virgam significare quod directa esse debeat prophetia vel sacerdotalis auctoritas; ut non tam delectabilia, quam utilia persuadeat.

3. Ideoque nucinum baculum sumere jubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad ejus similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet. Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio ejus etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; [PL16.1113D] tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit.

[PL16.1114A] 4. Unde et Apostolus ait: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Prius enim virgam dixit, et tamquam 957 virga nucina percussit errantes, ut postea consolaretur eos spiritu mansuetndinis. Itaque quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit. Discipulo quoque talia praescripta dedit, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). Duo dura, unum mite: sed ideo dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus ciborum aut potus amaritudo dulcescit, et contra epularum suavitas amaritudini est: ita ubi animus est saucius, voluptariae fotu adulationis aegrescit, et rursum correctionis temperatur amaritudine.

[PL16.1114B] 5. Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Jesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus (Luc. VII, 36 et seq.). Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Quam simplex, subjunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem ejus consideremus (Esai. IX, 6).

6. Dominus noster Jesus Christus judicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad [PL16.1114C] ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem. Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores. Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit. Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior. Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat. Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur. Ita ergo Christi beneficia [PL16.1114D] et incentiva virtutis et praemia sunt.

[PL16.1115A] 7. Sed nemo vocabulum feneratoris horrescat. Fuimus ante sub feneratore duro, qui nisi morte debitoris expleri ac satiari nequiret (Luc. 7, 41). Venit Dominus Jesus, vidit gravi nos obligatos fenore. Nemo fenus suum patrimonio innocentiae suae poterat exsolvere: de meo, unde me liberarem, habere non poteram, novum genus absolutionis mihi detulit; ut creditorem mutarem, quia fenus unde solverem, non habebam. Debitores autem nos non natura, sed culpa fecerat; peccatis enim nostris aera gravia contraximus, 958 ut essemus obnoxii, qui eramus liberi; debitor enim est, qui aliquid accepit de feneratoris pecunia. Peccatum vero a diabolo est: tamquam in ejus patrimonio has habet impius opes; sicut enim Christi divitiae virtutes sunt, [PL16.1115B] ita diaboli opes crimina sunt. Redegerat humanum genus in perpetuam captivitatem obnoxiae haereditatis gravi fenore, quod obaeratus auctor ad posteros de fenerata successione transmiserat. Venit Dominus Jesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum.

8. Mutavimus ergo creditorem, non evasimus; immo evasimus, manet enim debitum, fenus intercidit, dicente Domino Jesu qui in vinculis sunt: Exite; et his qui in carcere sunt: Procedite; dimissa sunt ergo peccata vestra (Esai. XLIX, 9). Omnibus igitur dimisit, nec quisquam est, cui non relaxarit. Sic enim scriptum est, quia donavit omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti (Coloss. II, 13, 14). Cur nos aliorum tenemus chirographa, [PL16.1115C] et volumus exigere aliena, qui nostrorum utimur indulgentia? Qui donavit omnibus, ab omnibus exigit; ut quod unusquisque sibi dimissum meminit, alii ipse dimittat.

9. Vide ne graviorem causam incipias habere fenerator, quam debitor: sicut ille in Evangelio, cui Dominus suus dimisit omne debitum, ille postea a conservo suo coepit exigere, quod ipse non solverat; unde iratus dominus ejus de ipso summis exegit injuriis, quod ei ante donaverat (Matth. XVIII, 27 et seq.). Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut non remittendo, quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere quae remissa sunt nobis; ita enim scriptum est, dicente Domino Jesu: Sic et vobis faciet Pater meus, qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque [PL16.1115D] fratri suo de cordibus vestris (Ibid., 34). Dimittamus ergo pauca, quibus plura donata sunt: et intelligamus eo nos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus; quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis dimissa sunt.

10. Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit? Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit. Cui Dominus dixit: Recte [PL16.1116A] judicasti (Luc. VII, 42, 43). Laudatur Pharisaei judicium, sed arguitur affectus. De aliis bene judicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit. Audis laudantem Judaeum Ecclesiae disciplinam, ejusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur. Non ergo plena ejus laudatio est, quia audivit a Christo: Recte judicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce (Gen. IV, 7). Ergo et hic recte 959 obtulit, quia judicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, [PL16.1116B] qui hominibus peccata dimitteret.

11. Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos (Luc. VII, 44). Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus (I Cor. XII, 12): alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi ejus hilares a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 12). Sunt et manus ejus illi, qui videntur exsecutores bonorum operum. Sunt et venter ejus, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur. Sunt ergo et pedes ejus aliqui: atque utinam merear ejus esse calcaneum! Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui [PL16.1116C] etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium.

12. Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum. Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare. Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua ejus in te deambulantis calcaneum saucietur (Luc. VII, 44). Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat. Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae. Fides namque, quae superiora peccata [PL16.1116D] deplorat, nova cavere consuevit. Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat. Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas? Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat. Nam si vidisset, non utique de ejus potestate dubitasset.

[PL16.1117A] 13. Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat. Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem. Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi.

14. Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos (Ibid., 45). Osculum utique insigne est charitatis. Unde ergo Judaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27)? Non [PL16.1117B] habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, 960 quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1); diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo ejus volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere. Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Qui ergo laudat Dominum Jesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique. Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10); et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam (Ps. LXX, 8).

15. De specialis quoque gratiae infusione eadem te Scriptura docet, quod osculetur Christum, qui accipit Spiritum, dicente propheta sancto: Os meum [PL16.1117C] aperui, et attraxi Spiritum (Psal. CXVIII, 131). Osculatur ergo Christum, qui confitetur illum: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Osculatur vero pedes Christi, qui Evangelium legens, Domini Jesu gesta cognoscit et pio miratur affectu; ideoque religioso osculo velut quaedam deambulantis Domini lambit vestigia. Osculamur ergo Christum communionis osculo: Qui legit, intelligat (Matth. XXIV, 15).

16. Unde hoc Judaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum ejus, nec in passionem credidit. Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit? Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Judae proditoris. Sed nec Judas habebat, ideoque cum Judaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: [PL16.1117D] Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48): hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum. Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis.

17. Sed dicis: Osculatus est Dominum. Verum osculatus est labiis. Hoc habet osculum populus Judaeorum, [PL16.1118A] ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur. Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum?

18. Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula (Cant. I, 1), quae velut sancta Maria ad omnes ejus est intenta sermones, omnia ejus verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia ejus dicta conservat in corde suo (Luc. II, 51). Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa conjugii. Unde Judaeo oscula, [PL16.1118B] qui non credit in Sponsum? Unde Judaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit?

19. Nec solum oscula non habet, sed nec oleum habet, quo ungat pedes Christi (Luc. VII, 46); nam si haberet oleum, cervicem utique suam ante molliret. Denique Moyses dicit: Populus hic dura cervice est (Exod. XXXIV, 9); et Dominus ait quod levita et sacerdos praeterierunt, nec quisquam eorum 961 oleum aut vinum illius a latronibus percussi vulneribus infudit (Luc. X, 31, 32): non enim habebant quod infunderent; nam si habuissent oleum, suis quoque vulneribus infudissent. Sed clamat Esaias: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6).

20. Ecclesia autem habet oleum, quo suorum [PL16.1118C] vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse. Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum (Deut. XXXIII, 24). Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant jugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret.

21. Synagoga hoc oleum non habet, quae olivam non habet, quae non intellexit illam columbam, quae ramum oleae detulit post diluvium (Gen. VIII, 11). Illa enim columba postea descendit, cum Christus baptizaretur, et mansit super eum, sicut in Evangelio [PL16.1118D] testatur Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum (Joan. I, 32). Quomodo ergo vidit columbam, qui non vidit eum, super quem Spiritus quasi columba descendit?

22. Ecclesia igitur et lavat pedes Christi, et capillis suis tergit, et oleo ungit, et perfundit unguento; [PL16.1119A] quia non solum saucios curat, et lassos fovet; verum etiam suavi gratiae odore respergit: nec divitibus tantum ac potentioribus, sed etiam plebeiae familiae viris eamdem transfundit gratiam, aequa omnes lance examinat, omnes eodem sinu suscipit; eodem gremio fovet.

23. Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum. In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum? Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat (Luc. VII, 38); quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia. Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit. Hos pedes [PL16.1119B] unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit. In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Jesus honorari indicat.

24. Vides quam moralis Dominus sit, ut exemplo sui te ad pietatem provocet: moralis est etiam, cum arguit. Denique accusans Judaeos ait: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia e duxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3, 4)? Et addidit: Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam (Num. XXIII, 2 et seq.). In mente habeto quid cogitaverit in te Balac, hoc est, ille magicae artis opem quaerens; sed tamen eum tibi non permisi nocere. Deprimebaris utique in peregrinis exsulans terris, gravibus 962 urgebaris oneribus: misi ante [PL16.1119C] faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam, et primum ille, qui spoliaverat exsulem, spoliatus ipse est (Exod. XIV, 29). Tu, qui amiseras tua, acquisisti aliena, liberatus ab hostibus circumvallantibus, atque inter aquas medias tutus stragem vidisti inimicorum tuorum, cum eadem unda, quae te circumfusa provexerat, hostem refusa demergeret. Nonne cum tibi per desertum venienti alimenta deessent, altricem tibi pluviam, et commeatus, quocumque pergeres, circumfluos ministravi (Exod. XVI, 4 et seq.)? Nonne te, debellatis inimicis omnibus, in regionem Botryonis induxi (Num. XIII, 24)? Nonne ipsum Sehon Amorrhaeorum regem (Num. XXI, 26), hoc est, superbum, exasperantium ducem: nonne regem Hai viventem tibi tradidi, quem suffixum ligno ac sublatum [PL16.1119D] in cruce maledicto vetere condemnasti (Josue VIII, 23 et seq.)? Quid dicam caesa quinque regum agmina, quae debitas tibi terras negare contendebant (Josue X, 26)? Et nunc pro his omnibus quid aliud a te quaeritur, homo, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Mich. VI, 8)?

[PL16.1120A] 25. Ad ipsum regem David, illum pium atque mansuetum, qualis per Nathan prophetam expostulatio? Ego, inquit (II Reg. XII, 7 et seq.), te minorem elegi de fratribus tuis: ego te mansuetudinis replevi spiritu: ego te per Samuelem, in quo ego eram, et meum nomen, unxi in regem. Ego te, sublato illo rege superiore, quem malus spiritus exagitabat, ut persequeretur sacerdotes Domini, de exsule feci triumphatorem. Ego de semine tuo in throno tuo non prius haeredem quam consortem locavi. Ego tibi feci etiam alienigenas subditos, ut tibi serviant, qui te impugnabant: et tu servientes mihi in potestatem deduces inimicorum meorum: et tu auferes quod erat servuli mei, in quo et tibi peccatum inuritur, et habebunt de quo mei adversarii glorientur?

26. Ergo imperator, ut jam non solum de te, sed [PL16.1120B] etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris. Scriptum est enim (Deut. IX, 4): Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et justitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus ejus, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus ejus, osculare pedes ejus (Joan. XII, 3); ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes. Mitte unguentum in pedes ejus, ut tota domus in qua Christus recumbit, tuo repleatur unguento, omnes recumbentes cum eo gaudeant tuis [PL16.1120C] odoribus, hoc est, sic honora ultimos, ut eorum absolutione gaudeant angeli, sicut super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10); laetentur apostoli, delectentur prophetae. Non enim possunt dicere oculi manui: Operam tuam non desideramus; aut caput pedibus: 963 Non estis mihi necessarii (I Cor. XII, 21). Ergo quia omnes necessarii sunt, tuere omne corpus Domini Jesu; ut ipse quoque regnum tuum coelesti sua dignatione custodiat.

27. Ubi descendi, ait mihi: De nobis proposuisti. Respondi: Hoc tractavi, quod ad utilitatem tuam pertineret. Tunc ait: Re vera de synagoga reparanda ab episcopo durius statueram, sed emendatum est. Monachi multa scelera faciunt. Tunc Timasius magister equitum et peditum coepit adversum [PL16.1120D] monachos esse vehementior. Respondi ei: Ego cum imperatore ago, ut oportet; quia novi quod habeat Domini timorem: tecum autem aliter agendum, qui tam dura loqueris.

28. Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum. Cum assideret, annueretque, non [PL16.1121A] tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum. Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret injuria. Promisit futurum. Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua. Age, inquit, fide mea. Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset. Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse. Omnia itaque ex sententia gesta sunt.

EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM ECCLESIAM

»SYRICIUS Mediolanensi Ecclesiae

1. »Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis vestrae juvaremur judicio. At vero quia 964 non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit jejunia, ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus [PL16.1121C] dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XXV, 32).

2. »O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, [PL16.1122A] totum hominem praecipitaret in mortem: et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverant, dirupisset, scena tanti mali, et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxisset in ruinam; quia facile ad deteriorem partem mens humana traducitur, malens per spatiosa volare, quam per arctae viae iter cum labore transire.

3. »Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare; ne ignorantia sacerdotis cujuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Hi sunt videlicet, qui sub vestium vilitate christianos [PL16.1122B] sese jactant; ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant: ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent.

4. »Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatiga verunt, quales isti nunc subito irrumpentes, doctrina perfidiae pullulata, hostes fidei, qui cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint [PL16.1122C] convellere atque concerpere de divinis institutionibus: isti non habentes vestem nuptialem, sauciant catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et 965 spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone [PL16.1123A] aliquot christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, non intra se continentes nequitiae suae virus: verum electi eorum blasphemias suas conscriptione temeraria prodiderunt; et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicaverunt.

5. » Eorum autem insania a fidelibus christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito per scripturam horrificam videtur esse perlata; ut sacerdotali judicio detecta, divinae legi contraria spiritali sententia deleatur. Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia honoramus.

6. »Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae [PL16.1123B] nostrae, id est, christianae legi esse contrariam eorum sententiam. Unde Apostoli secuti praeceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus (Galat. I, 8). Omnium ergo nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam totius etiam cleri unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Prontinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent.

7. »Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et presbyteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei spiritu possint [PL16.1123C] adimplere ferventes.

EPISTOLA XLII

Domino dilectissimo fratri SYRICIO papae, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri

1. Recognovimus litteris Sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam 966 tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias (Joan. X, 7 et seq.), dignus quem oves Domini audiant et sequantur: et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendes, et occurres quasi providus pastor, ne isti moribus perfidiae suae feralique ululatu Dominicum ovile dispergant.

2. Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis [PL16.1124B] ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit; ac non plurimi abundent tituli praemiorum.

3. Simulant se isti donare conjugio. Sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse conjugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una (Matth. XIX, 5), et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit: et qui [PL16.1124C] non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi (I Cor. VII, 38). Illa conjugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum: illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, per quod est inventa posteritas successionis humanae: sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, et integritatis munus exhibuit, [PL16.1125A] atque in se repraesentavit, quod elegit in matre.

4. Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex Virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere? Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero 967 etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret, atque a morte revocaret; inusitato tamen, quasi Deus, itinere venit in terras, ut quemadmodum dixerat: Ecce facio omnia nova (Esai. XLIII, 19); partu etiam immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, ut crederetur nobiscum Deus. Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virgo generavit. Potuit ergo virgo concipere, [PL16.1125B] non potuit virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur?

5. Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 37). Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud (Ibid., 34)? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid., 38). Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium. Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14); non enim concepturam tantummodo virginem, [PL16.1125C] sed et parituram virginem dixit.

[PL16.1126A] 6. Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2)? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit.

7. Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permanet; quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt (Psal. CXIII, 3)? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit, [PL16.1126B] quando legimus quod petra vomuit aquas (Exod. XVII, 6), et in muri speciem maris unda solidata est (Exod. XIV, 22). Non ergo excedit fidem quod homo exivit de virgine, quando petra fontem profluum scaturivit (Num. XX, 11), ferrum super aquas natavit (IV Reg. VI, 6), ambulavit 968 homo super aquas (Matth. XIV, 26). Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Esai. XIX, 20). In veteri itaque Testamento virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in novo Testamento virgo regis, aula coelestis electa est ad salutem.

8. Quid autem? etiam viduitatis attexamus praeconia, [PL16.1126C] cum in Evangelio post Virginis celeberrimum [PL16.1127A] partum Anna vidua subrogetur, quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Luc. II, 36, 37).

9. Et merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianis quoque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant.

10. Sed et metuunt ne in istis illud jejunium reputetur. Eligant quod volunt: si aliquando jejunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si [PL16.1127B] numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse. At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27); non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. VI, 5)? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum (Coloss. II, 19 et seq.).

[PL16.1127C] 11. Si parum est quod Apostolus dixit, audiant Prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam (Psal. LXVIII, 11). Ergo qui non jejunat, intectus [PL16.1128A] est, et nudus, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, non fuisset 969 nudus effectus (Gen. III, 7). Ninive se a morte jejunio liberavit (Jonae III, 5). Et ipse Dominus ait: Non ejicietur hoc genus daemoniorum, nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII, 20).

12. Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset. Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est. Sed [PL16.1128B] nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est.

13. Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illis remissio peccatorum: sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt quasi quaedam contagia refugerunt; sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander, sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulerunt.

14. Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse [PL16.1128C] damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater.

Item subscriptio.

[PL16.1129A] Eventius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi.

Maximus episcopus.

Felix episcopus.

Bassianus episcopus.

Theodorus episcopus.

Constantius episcopus.

Ex jussu domini episcopi Geminiani, ipso praesente. Aper presbyter subscripsi.

970 Eustasius episcopus, et omnes ordines subscripserunt.

EPISTOLA XLIII

HORONTIANO roganti cur homo rebus aliis, quibus longe praecellit, conditus fuerit posterior, nec rei hujus vel Ambrosius ipse vel Moyses rationem deprompserit; [PL16.1129B] ubi respondit Moysen conjecturas suas miscere noluisse libris divinis, addit se congruas causas propositurum. Utitur ergo exemplo convivii, quod hominis causa sit paratum: deinde certaminis, cujus homo athleta futurus varias pugnas inire debeat: demum id in more esse praedicat, ut praestantissima in principio et fine collocentur; unde cum coelum primo loco creatum sit, hominem ultimo creari docuerit. Hujus cum coelo comparatio, postquam dotes eidem concessae aperiuntur, nec non ipsius in elementa et bestias imperium: ex quibus alias creaturas congrue praemissas elicitur.

AMBROSIUS HORONTIANO

1. Moveri te insinuasti mihi, lecto Hexaemero, [PL16.1129C] quod ipse scripsi, quia cum tantum divinae Scripturae serie, vel stylo sermonis mei collatum adverteres homini, quantum nulli in hac terra animantium, prius omnia vel volatilia, vel terrestria, vel quae in aquis sunt, produxerit terra vel aqua, quam homo, propter quem illa creata sunt, generaretur; ejusque rei rationem de me requirere, quam et Moyses siluerit, et ego non auserim attingere.

2. Et forte ille oraculi interpres divini, consilio conticuerit; ne coelestis dispositionis arbitrum se et consiliarum praestare videretur; aliud est enim loqui quod infundebatur a Dei spiritu, aliud voluntatem Dei interpretari: nos autem non quasi interpretes Dei, sed quasi ex usu humano rationis seminaria colligentes, aestimamus posse nos ex eo quod humano [PL16.1130A] usui in caeteris rebus ipse Dominus infuderit, opinari quoniam decuit hominem postremum creari.

3. Etenim qui convivium adornat, ut ille Evangelicus dives (oportet enim (Luc. XIV, 16 et seq.) divina divinis conferamus, quo melius colligere possimus), utique omnia prius praeparat, tauros et saginata occidit, et tunc amicos ad coenam invitat. Prius ergo quae leviora sunt, parantur, et tunc rogatur honoratior. Unde et Dominus homini 971 ante animalium caeterorum praeparavit epulas, tunc ipsum quasi amicum ad suum vocavit convivium; et vere amicum, quasi charitatis divinae participem, et haeredem gloriae. Denique ipsi dicit: Amice, quomodo huc venisti ad nuptias (Matth. XXII, 12)? Praecedentia ergo, ministeria sunt; amicus, qui postremus rogatur.

[PL16.1130B] 4. Accipe aliud. Quid est mundus, nisi quidam agon plenus certaminum? Unde et in Apocalypsi Dominus ait: Vincenti dabo coronam vitae (Apoc. II, 10); et Paulus ait: Certamen bonum certavi (II Tim. IV, 7); et alibi: Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5). Hujus agonis instaurator utique omnipotens Deus est. Qui igitur agonem suscipit in hoc saeculo, nonne omnia praeparat quae agoni sunt necessaria: et tunc athletas vocat, paratis praemiorum infulis, certaturos ad coronam; ne moram patiatur qui vicerit, sed praemio donatus recedat? Praemia ergo hominis terrarum fructus sunt, et coeli lumina: illa ad vitae praesentis usum, haec ad spem vitae aeternae.

5. Quasi athleta igitur postremus ingreditur in agonem: [PL16.1130C] erigit ad coelum oculos, videt quia et coelestis creatura vanitati subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit eam in spe (Rom. VIII, 20). Videt quia omnis creatura congemiscit, exspectans redemptionem. Videt quia omnis manet labor. Erigit oculos, videt coronas luminum, lunae et stellarum globos considerat: Quoniam justi, qui vicerint, erunt sicut stellae in coelo (Dan. XII, 3); et castigat corpus suum, ne sibi adversetur in certamine: ungit oleo misericordiae, exercet diurna virtutis palaestra, pulvere se oblinit, stadii metam currit non quasi in incertum, ictus dirigit, lacertos excutit, sed non in vacuum: percutit adversarium, quem non videt; quia illum solum attendit, cui cedunt omnes, etiam qui non videntur, in cujus nomine potestates aeriae divertebantur. [PL16.1131A] Ille ergo ictum librat, et Christus percutit: ille calcem levat, et Christus in vulnus dirigit. Denique etsi non videbat Paulus quos caederet, non quasi aera tamen caedebat (I Cor., IX, 26); quia in Christi praedicatione omnes spiritales nequitias, quae sibi adversabantur, convulnerabat. Non immerito ergo postremus homo ingressus est stadium, cui parabatur corona; ut eum praecederet coelum, quasi sui praemium.

6. Sed non solum adversus nequitiae spiritalia, quae sunt in coelestibus, sed etiam adversus carnem et sanguinem lucta nobis (Ephes. VI, 12). Lucta adversus satietatem, lucta cum ipsis frugibus terrae, lucta cum vino, quo etiam vir justus inebriatus est (Gen. IX, 21), quo etiam integer Judaeorum exercitus supplantatus est (Exod. XXXII, 6): lucta cum feris [PL16.1131B] bestiis. lucta cum volatilibus coeli, quibus caro saginata non redigitur in servitutem: lucta cum periculis itinerum, periculis fluminum, ut ait Paulus (II Cor. XI, 29): lucta cum virgultis arborum, quibus caedebantur apostoli (Act. XVI, 22) 972 Vides quanta certamina. Terra ergo exercitium est hominis, coelum corona. Aut quasi amicum igitur praecedere debuerunt ministeria, aut quasi athletam praemia.

7. Specta aliud. In omnibus rebus praestantiora sunt principia et finis. Si domum consideres, potiora omnibus fundamenta et culmina: si agrum, satio et messis, plantatio et vindemia. Quam jucunda insitiva arborum, quam fructus votivi! Ita ergo et coelum primo est conditum, novissimus homo, quasi quaedam coelestis in terris creatura. Nam et si corpore [PL16.1131C] cum bestiis confertur, animo tamen coelestibus annumeratur; sicut enim portavimus imaginem terreni, ita portamus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Quomodo non coelestis, qui ad imaginem et similitudinem factus est Dei (Gen. I, 26)?

8. Recte ergo in constitutione mundi primum coelum, et novissimum coelum, in quo quod ultra coelum est, Deus coeli est. Denique de eo magis accipitur: Coelum mihi thronus (Esa. LXVI, 1); non enim Deus supra elementum sedet, sed in corde hominis. Unde et Dominus ait: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Principium ergo operis mundani coelum, finis homo.

9. Coelum de mundo, homo supra mundum: illud enim mundi portio, iste paradisi incola, Christi possessio. [PL16.1131D] Coelum incorruptibile putatur, et praeterit; homo corruptibilis habetur, et incorruptionem induit: illius figura perit, iste quasi immortalis resurgit; utrumque tamen manus Domini fecerunt secundum Scripturae auctoritatem. Sicut enim de coelis legimus: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); ita [PL16.1132A] et homo dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); similiter quoque: Coeli enarrant Dei gloriam (Psal. XVIII, 1); et ut coelum stellarum fulget splendoribus, ita et homines meritorum luminibus micant, quorum opera coram Patre suo lucent, qui est in coelis (Matth. V, 16). Firmamentum coeli supernum illud, hoc quoque non dissimile firmamentum, de quo dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): illud firmamentum elementorum, hoc virtutum. Jam illud praestantius: suxerunt oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13); petra enim caro Christi, quae coelum et totum mundum redemit (I Cor. X, 4).

10. Quid illa attexam, et quasi toto stadio te urgeam, quod hominem Deus divinae fecit consortem [PL16.1132B] naturae, sicut in epistola Petri legimus (II Petr. I, 4)? Unde non immerito quidam ait: Cujus et genus sumus (Act. XVII, 28); dedit enim nobis de cognatione sua, et rationabilis scilicet naturae, ut quaeramus illud divinum, quod non longe est ab unoquoque nostrum, in quo et vivimus et sumus et movemur.

11. Cum itaque contulisset homini quod est gratiarum maximum, quasi charissimo et domestico animanti concessit ea, quae in hoc mundo sunt omnia (Gen. I, 28); ut nullius indigeret, quod esset necessarium vel ad vitam, vel ad bonam vitam. 973 Quorum alia ministraret abundantia copiarum terrestrium ad voluptatis perfunctionem: alia cognitio secretorum coelestium, quae mentem inflammaret hominis amore et desiderio disciplinarum, per quas ad [PL16.1132C] sublime illud divinorum penetralium possimus pervenire. Utrumque igitur praestantissimum, ut et subjectas haberet omnes mundi opes, omnia volatilia, terrestria, etiam pisces, et usum maris, tamquam rex elementorum, ac sine labore, sine indigentia ad imitationem et similitudinem venerandi auctoris abundaret omnibus, atque in summa degeret copia, et vias sibi aperiret, gradusque admoveret, per quos ad coeli ascendat regiam.

12. Cujus difficilis itineris viatorem facile reperies illum virum, qui ita sit animi inductione formatus ac voluntate, ut minima sibi cum suo corpore sit familiaritas, neque in ullum ingrediatur vitiorum contubernium, nullis assentantium pumicetur sermonibus: neque in rotis secundorum temporum positus, [PL16.1132D] humiles fastidiat, moesta fugiat, sanctorum laudes excutiat atque elevet, neque gloriae ardore aut pecuniae praesumptae, spei omnem exurat cupiditatem. Cujus animum non inflectat moestitia, non frangat injuria, nulla sollicitet suspicio, libido non excitet, non expugnent passiones corporis, non inquietet vanitatum [PL16.1133A] appetentia, voluptatum gratia. Jam si adjungas virtutes, castimoniam, sobrietatem, ac temperantiam, facile refrenare potens sit immoderatos impetus levium passionum, mensuramque imponat delectationibus suis et cupiditatibus, aequitate ambigua distinguat, tranquillitate mentis dubia componat, et velut compositis omnibus corporis et mentis jurgiis, quasi bonus arbiter inoffensam teneat exterio ris hominis atque interioris concordiam, placidans eos in semet ipso, ac si causa exigat, nullus eum malus consiliarius revocet metu a passionis corona; is plane non solum quasi amicus, sed etiam quasi filius assumetur a patre, ut divitias gloriae et haereditatis ejus adipiscatur.

13. Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus [PL16.1133B] ad justitiam, inter caetera animantia justi arbiter. Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), et nos tamquam jumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, jumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23). Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9)?

974 14. Processit tamen postremus creaturarum omnium homo, specie gratus, mente sublimis; ut omni esset creaturae miraculo. In quo ad similitudinem aeterni Dei νοῦς esset invisibilis, humana specie [PL16.1133C] amictus. Hic est νοῦς animae vigor, principatum animae et corporis sibi quasi rector vindicans. Quem etiamsi non vident animalia caetera, tamen reformidant; sicut nos Deum, quem non videmus, timemus; et eo plus metuimus, quia non videmus.

15. Namque ut ad imaginem ejus et similitudinem, sicut scriptum est (Gen. I, 26), praesumamus dicere, cum ille se fundat majestatis suae plenitudine, et videat omnia, coelum, aerem, terram, mare, complectens universa et penetrans per singula; ut eum nihil praetereat, et nihil sit quod non consistat in eo, atque ex ipso pendeat, et ipsius plenum sit, sicut ipse ait: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24), ita νοῦς hominis videt omnia et non videtur, habens sui invisibilem substantiam, [PL16.1133D] disciplinis et consiliis ac sensibus comprehendit latentia, [PL16.1134A] penetrat occulta maris atque omnium diffusa terrarum latibula, utriusque scrutator naturae, ad similitudinem Dei summi quem imitatur et sequitur, cujus imago pro exiguis portionibus in singulis figuratur; elevans quoque se in aerem et ejus nubilosa praetergrediens, ad coeli alta se dirigit studio cognitionis, et ardore sapientiae; ubi paulisper stupefactus admiratione stellarum coelestium, et luminum delectatus claritate, prospiciens desuper mundana ista, conferens quoque se ad hesperum atque arcturum, et caeteros illos ἀπλανεῖς πλανήτας, et videns quod inoffensus ille sit error, quem sine errore quo magis omnia obeant, intexere atque oberrare videantur; majore se cupiditate attollit ad ipsum gremium Patris, in quo est unigenitus Dei Filius [PL16.1134B] enarrans secreta Dei, et facie ad faciem postea relevanda (Joan. I, 18). Nunc tamen quibus dignatur, ex parte demonstrat, atque in aenigmate simulque de Spiritu et vultu suo splendorem luminis, more torrentis effundit; ut eo illuminatus dicat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis, et dissolutus sum undique et ferre non possum (Jerem. XX, 9). Et David ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2).

16. Hoc igitur mentis vigore, ut revertar unde digressus sum, quo et externa subigit, et separata et distantia videt, et validiora viribus animalia subjicit, tantam caeteris venerationem sui infudit; ut certatim quasi regi obediant, voci ejus obsecundent. Et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant et [PL16.1134C] disciplinam eam imprimant, quam natura non tribuit. Denique videntes ferae ejus mansuetudinem, ejus imperio 975 mansuescunt. Saepe suspenderunt morsus suos, revocante sono vocis humanae. Videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi, leones quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, praedam dimittere: pardos atque ursos incitari ac revocari vocibus: equos plausu hominum fremere, silentio mollire cursum, denique saepe sine verbere praetereunt verberatos, ita vehementius illos incitat linguae flagellum.

17. Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini: atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat. Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis feta distendant [PL16.1134D] ubera: subeunt partus dolores, ut homini sua munera [PL16.1135A] ferant. Tauri depresso sulcis per totum diem aratro gemunt. Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent, ut arietes; quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum. Equus tanto se jactans equite glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili. Sed ne forte adhuc moveat quod novissimus homo factus sit, idem equus nos doceat non ad contemptionem referendum esse, sed honorem. Portat posteriorem suum, nec despicit, sed reformidat, et per diversa eum suo circumfert labore. Uno momento homo longinqua obit, circumerrat distantia, tum equis singularibus, tum quadrigis triumphalibus.

[PL16.1135B] 18. Et quoniam triumphales memoravi quadrigas, necesse est attexam iis currus Eliae, quibus per aera vectus est (IV Reg. II, 11); elephantorum, quibus homo victor assistens, cum sit postremus, priores regit. Sic quoque gubernator navis in puppi sedet, et totam navem gubernat. Unde puto illud non otiosum esse in Evangelio, quod Dominus Jesus in puppi dormiebat: denique excitatus imperavit vento et mari, et sedavit tempestatem (Matth. VIII, 24), ostendens ideo se novissimum venisse, quia gubernator venerit. Unde apostolus ait: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 45, 46); et addidit: Primus homo de terra terrenus, [PL16.1135C] secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47).

19. Recte ergo novissimus quasi totius summa operis, quasi causa mundi, propter quem facta sunt omnia; quasi omnium habitator elementorum inter feras vivit, cum piscibus natat, super aves volat, conversatur cum angelis, terram inhabitat, et coelo militat, sulcat mare, aere pascitur, cultor soli, viator profundi, piscator in fluctibus, in aere auceps, in coelo haeres, Christi cohaeres. Haec secundum industriam (Rom. VIII, 17).

20. Accipe etiam quod supra hominis substantiam. Moyses in imo ambulavit mari (Exod. XIV, 29), in 976 summo apostoli (Joan. XXI, 8). Habacuc sine pennis volavit (Dan. XIV, 35). Elias in terra vicit, et in coelo triumphavit (IV Reg. II, [PL16.1135D] 11). Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLIV

AMBROSIUS HORONTIANO

1. Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit (Gen. I, 1 et seq.). Nam cum aliud [PL16.1136B] impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo. Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui. Et ideo invisibilem Deum visibilis hujus mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit. Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale (II Cor. IV, 18).

2. Sex itaque diebus factum mundum exprimit, non quod Deus tempore indiguerit ad constitutionem ejus, cui intra momentum suppetit facere, quae velit (dixit enim (Psal. CXLVIII, 5), et facta sunt); sed quia ea quae fiunt, ordinem quaerunt: ordo autem [PL16.1136C] et tempus et numerum plerumque exigit. Illud quoque praecipue, quoniam nobis ad operandum formam daturus, numerum dierum servavit et tempora: nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus; ne praecipitemus consilia atque opera nostra, ne ordinem praetermittamus. Cum enim Deum legimus, ut Scriptura ostendit (Psal. CIII, 24), cum sapientia et quodam consilio et dispositione omnia fecisse et ordine; consentaneum est rationi, ut primo coelum faceret, quod est pulcherrimum; oportet ut eo primum oculos erigamus, illo nobis contendendum esse arbitremur, illam sedem terrenis omnibus praeferendam putemus.

3. Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis (Gen. II, 2). Bonus [PL16.1136D] septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem [PL16.1137A] enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est (Esai. XI, 2). Haec hebdomas, 977 sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta. Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur. Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς. Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in [PL16.1137B] quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere.

4. Descendit haec de coelo in terras praerogativa: nam ut transeam septiformem capitis nostri gratiam, in oculis duobus, auribus et naribus binis, ore quoque per quod magnam suavitatem percipimus; quantum istud miraculi, quod septimo mense in plerisque origo legitima formatur, et qui fuerit editus, vitalis generationis curricula sortitur? Octavo autem mense interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora, ac si forte lethalis necessitas partus claustra laxaverit, periculum pariter generantis properetur et pignoris.

3. Sed tamen ille septimanus, etsi bene nascatur, ad labores nascitur: qui autem octavo die regenerationis [PL16.1137C] sortitur mysteria, consecratur per gratiam, et ad haereditatem regni coelestis vocatur. Magna in virtutibus Spiritus sancti hebdomadis gratia, eadem tamen hebdomadam sonat, ogdoaden consecrat. In illa sonus, in ista fructus est; ideoque octavo die soluta paradiso reddidit Spiritus gratia, quos extorres sua fecerat culpa.

4. Novit ogdoaden istam, quam octavam Latine dicimus, vetus Testamentum; siquidem ait Ecclesiastes: Da partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2). Hebdomas veteris Testamenti est octava novi, quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit. Ille dies, de quo ait propheta: Hic dies, quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24); quo die se fulgor [PL16.1137D] plenae atque perfectae circumcisionis humanis peccatoribus infudit. Propterea et vetus Testamentum dedit partem octavae in circumcisionis solemnitate. Sed illa adhuc in umbra latebat: venit sol [PL16.1138A] justitiae (Malac. IV, 2), et consummatione passionis propriae revelavit sui luminis radios: quos retexit omnibus, et vitae claritatem aperuit aeternae.

5. Isti ergo sunt septem et octo, de quibus et Osee dicit quod eo numero conduxerit sibi, et acquisierit fidei plenitudinem; sic enim habes: Et abii, et conduxi mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et semicoro hordei, et nevel vini (Ose. III, 2). 978 Conducendam autem ei meretricem Dominus praeceperat in superioribus: itaque manifestum est quod conduxit eam, qui etiam mercedis quantitatem expressit. Quindecim autem argentei ex septem et octo constant: hebdomadam itaque et octavam significant. Duorum igitur Testamentorum, id est, plenae fidei pretio Prophetia consummationem accepit [PL16.1138B] fidei, Ecclesia plenitudinem; primo enim Testamento Israel acquisitus est populus, secundo nationum et gentium. Fide ergo plena conducitur meretrix, vel ex gentibus copulam sui quaerens, vel ex adultero Judaeorum populo, qui dominum suum et auctorem virginalis fidei dereliquerat, conventus suos totius orbis spatio diffundens.

6. Quod autem dixit: In coro et in semicoro hordei; in coro mensurae plenitudo est, in semicoro semiplena mensura. Plenitudo in Evangelio, semiperfectio in lege; sicut legimus, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Et alibi, habemus, dicente Domino per Michaeam prophetam, quia tunc pax erit in terra Israel, cum venerit Assyrius in terram ejus, et insurrexerunt in eum septem [PL16.1138C] pastores, et octo morsus hominum (Mich. V, 5). Tunc enim plena pax est fideli populo ab omnibus tentationibus et vanitatibus absoluto, cum mundi hujus vanitatem excluserint de cordibus nostris pax et gratia: pax veteris, gratia novi Testamenti.

7. Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est (Exod. IV, 20). Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes. In veteri Testamento amarus morsus est [PL16.1138D] mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens (Esai. XXV, 8). In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostulus ait: Devorata est mors in victoria sua. Ubi [PL16.1139A] est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)?

8. Atque ut apostolicis utamur testimoniis, ubi hominem fecit Deus, requievit ab omnibus operibus suis in die septima (Gen. II, 2). Sed quia populus Judaeorum per contumaciam contempsit mandata Dei sui, ait Dominus: Si introibunt in requiem meam (Hebr. IV, 3). Et ideo altam Deus praefinivit diem, de qua dicit: Hodie si vocem meam audieritis (Psal. XCIV, 8). Duos enim dies comprehendit Scriptura generales, heri et hodie; de quibus dicit: Imitamini fidem Jesu Christi. Heri et hodie ipse est, et in saecula (Hebr. XIII, 7, 8). In superiore die promissio est, in consequenti solutio. Sed quia hesterna die neque Moyses, neque Jesus Nave populum induxit in requiem, hodierna die Christus induxit, cui 979 [PL16.1139B] dixit Pater: Ego hodie genui te (Psal. II, 7); per suam enim resurrectionem Jesus populo requiem comparavit. Requies nostra Dominus est Jesus, qui ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Requies enim in coelo, non in terra est.

9. Quid igitur opus est ut explorem ortus signorum atque obitus, quorum ad exortum duris inaratae vomeribus findantur novales, vel ad occasum laeta messis recumbat (Apoc. XXII, 16)? Una mihi stella abundat pro omnibus, stella splendida et matutina: cujus ad exortum seminata est non frugum, sed martyrum seges; quando Rachel ploravit filios suos (Jerem. XXXI, 15), ut lacrymis ablutos suis, pro Christo offerret infantulos. Cujus stellae obitus non cremiorum insensibilium, sed spirantium [PL16.1139C] defunctorum triumphales manipulos de tumulis resuscitavit.

10. Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis. Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, [PL16.1140A] septima senectus. Est ergo infans, puer, adolescens, juvenis, vir, veteranus, senex.

11. Solon autem decem fecit aetatum ordines per annos septenos; ita ut prima aetas infantiae usque ad emissionem sit dentium, quibus conficiat cibum, sermonemque distinguat, ut possit effabilis videri: pueritia quoque usque ad annos pubertatis procedit, et genitalia tentamenta: adolescentia usque ad barbae lanuginem: juventus usque ad perfectae virtutis processum: quinta aetas virilis est, apta copulis conjugalibus per totam hebdomadam: sexta quoque hebdomas virili deputatur aetati, et ad prudentiae processum habili, et ad agendum strenuae: septima quoque hebdomas, et octava aevi maturum, et sensu vigentem, et sermonem item non insuavis alloquii gratia praeditum produnt: nona hebdomas [PL16.1140B] reliquias adhuc habet aliquas virium, lingua ac sapientia mollior: decima vero hebdomas mensuram implet, ad quam is qui pervenire potuerit, non immaturo temporum cursu pulsabit mortis sera vestibula.

12. Ergo Hippocrates et Solon vel septem aetates, vel hebdomadas aetatum norunt. In illis se hebdomas praeferat: octava autem unam et 980 perpetuam aetatem invehit, qua excrescimus in virum perfectum, in agnitione Dei, fidei plenitudine, in qua legitimae aetatis mensura impletur (Ephes. IV, 13).

13. Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos. Septem quoque exteriora, [PL16.1140C] caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes.

14. Praestantissima haec, sed obnoxia dolori. Quis autem dubitet majus esse octavae munus, quae totum renovavit hominem, ut jam nihil possit dolere? Itaque septima mundi aetas conclusa est; octava illuxit gratia, quae fecit hominem jam non hujus mundi esse, sed supra mundum. Jam enim non [PL16.1141A] vitam nostram, sed Christum vivimus: Nobis enim vivere Christus, et mori lucrum. Itaque jam non in carne, sed in fide vivimus Christi (Philip. I, 21). Apostolus dicit: Unde colligimus quia conclusus est mundi dies (Galat. II, 2). Denique novissima hora venit Dominus Jesus, et pro nobis mortuus est, et omnes in illo mortui sumus, ut vivamus Deo (I Joan. II, 18). Non ergo nos qui eramus, vivimus: sed vivit Christus in nobis (II Cor. V, 15).

15. Abiit ergo hebdomas, venit octava. Abiit heri, venit hodie: illud hodie quod promissum est, quo admoniti sumus vocem Dei audiendam et sequendam. Abiit ergo ille dies Testamenti veteris, venit dies novus, quo Testamentum consummatum est novum, de quo dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et [PL16.1141B] confirmabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum: non secundum Testamentum, quod feci patribus illorum in die, qua apprehendi manum ipsorum educere illos de terra Aegypti (Hebr. VIII, 8). Et qua ratione mutatum sit Testamentum adjicit: Quoniam ipsi non manserunt, inquit, in Testamento meo. et ego neglexi eos, dicit Dominus (Ibid., 9).

16. Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum (Hebr. IV, 14), ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum (Hebr. VII, 16). Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est (Hebr. V, 4), sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum [PL16.1141C] ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit. Alii sacerdotes pro se offerebant, 981 et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta.

17. Hic est ergo sacerdos novus, et nova hostia non ex Lege, sed supra Legem; advocatus mundi, lux saeculi, qui dixit: Ecce venio, et venit (Apoc. XXII, 7). Ad quem accedamus in abundantia fidei adorantes et obsecrantes et sperantes in eum, quem non videmus oculis, sed affectu tenemus: cui est omnis honor semper et gloria. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLV

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 16, coll. 1096B-1141C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22