IN PSALMUM XLV ENARRATIO

ENARRATIO

7. Deus noster refugium et virtus. Quid est, noster? Hoc est, eorum qui in te credimus. Sic et alibi: Domine, refugium factus es nobis (Psal LXXXIX, 1). Nobis, inquit, credentibus, non incredulis: nobis quaerentibus, non refugientibus veritatem. Ille enim hoc potest dicere, qui in solius Dei praesidio suae constituit spem salutis. Nobis ergo refugium factus es, et nostrum refugium et virtus, qui sumus ex populis nationum. Judaei te negaverunt, Judaei [PL14.1136D] non te receperunt; et ideo es conversus ad gentes, vocasti nos, et refugium factus es nostrum, et virtus es nobis. Vis scire quia de nobis 929 qui sumus ex gentibus, dictum sit? Crux Domini Judaeis offendiculum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est (I Cor. I, 18). Et infra: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo (Ibid., 30). Utique Paulus non de Judaeis, nec de gentibus dixit: sed de iis qui conversi ad Dominum Jesum praedicarent suae salutis auctorem. Confugisti ergo ad Christum? Non [PL14.1137A] deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas; ut te qui suscepit, ipse tueatur, et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat.

8. (Vers. 2.). Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Bene nimis ad utrumque respondit, et ut in tribulationibus quae nos nimis invenerunt, et adjutor nimis possit intelligi. Quanto enim majores tribulationes fuerint, tanto majora nobis et vehementiora adjumenta sunt necessaria. Et ideo plerumque fit, ut in gravioribus et asperioribus certaminibus coronemur: quia lacrymis et gemitibus et orationibus frequentioribus aeternae opem nobis divinitatis adsciscimus.

9. (Vers. 3.) Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur, et transferuntur montes; quia si tu [PL14.1137B] pro nobis, quis contra nos? Timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis enervatur, vaporatur febribus, dolore vexatur, exanimatur angustiis. Vel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit Salvator: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis; sed etiam si monti huic dixeritis: Tollere, et jactare in mare; nihil impossibile erit vobis (Matth. XXI, 21). Misit se hic mons in cor Judae, et mentem ejus gravi tempestate turbavit, diversarum exagitans fluctibus passionum. Sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et devotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Jacob, sicut odor agri pleni; ita etiam procellosi maris inquietudine [PL14.1137C] figuratur anima ejus, qui quietus esse non novit, et amaris cogitationibus excitat graves fluctus. Denique nec osculo suo Dominus Jesus Judae proditoris amaritudinem temperavit. Suscepit osculum proditor, infudit venenum, mortem irrogavit: cujus aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non evasit. Et ut evidenter montem hujusmodi nobis manifestaret, alibi quoque cum daemonium ab homine jussisset exire, apostolis interrogantibus qua causa illud ipsi ejicere nequivissent, ait: Non ejicitur hoc genus, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20). Et addidit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc illo (Ib., 19), manu significans quis ille mons esset, quem posset perfecta transferre fides. Perfecta enim fides [PL14.1137D] grano sinapis comparata est, dicente Apostolo: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2).

10. (Vers. 4.) Sunt etiam qui ita distinguunt: Et transferentur montes; ut sequatur: In cordibus maris sonuerunt, 930 et turbatae sunt aquae ejus: conturbati [PL14.1138A] sunt montes in fortitudine ejus. Non bonae aquae quae sonant, atque turbantur, et potum praebere non possunt. Meliores sunt quae pertranseunt; sicut scriptum est: Inter medios montes pertransibunt aquae, et potabunt omnes bestiae agri: suscipient onagri in sitim suam (Psal. CIII, 10 et 11). Denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem ut introiret in porcos, magno impetu se praecipitavit in mare (Luc. VIII, 32): et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. Alibi quoque idem David propheta sic posuit: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17); hoc est, bonae virtutes, quae Verbi coelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. De malis autem virtutibus quid dicit? Et conturbatae sunt abyssi, multitudo sonitus [PL14.1138B] aquarum (Ibid., 17 et 18). Abyssi Deum non vident, et ideo turbationibus semper obnoxiae sunt. Et exposuit quid essent abyssi. Multitudo, inquit, sonitus aquarum. Nam et bestia illa Antichristus ex abysso ascendit, ut adversus Eliam atque Enoch, atque Joannem qui propter testimonium Domini Jesu terris sunt redditi, praeliaretur: ut legimus in Joannis Apocalypsi: cui datum est os loquendi magna, ut adversus Deum plena furoris convicia et sacrilegii personaret (Apoc. XIII, 5 et seq.).

11. Sonuerunt ergo aquae, id est, immundi spiritus, cum turbarentur videntes opera Dei, in Domini salutaris adventu appropinquare sibi judicium pertimescentes. Sonuerunt et turbatae sunt aquae in Domini passione. Unde et dictum est: Quare fremuerunt [PL14.1138C] gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II, 1)? Et alibi Scriptura dicit: Periit memoria eorum cum strepitu (Psal. IX, 8). Diabolus sonum quaerit, Christus silentium. Denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Esai. LIII, 7). Et alibi: Non clamabit, neque contendet, nec quisquam audiet in platea vocem ejus (Esai. XLII, 2 et 3).... donec ejiciat in victoria judicium (Matth. XII, 19 et 20). Quae est ista nisi de serpente victoria? In hac fortitudine Filii Dei conturbati sunt montes; cum diabolus et ministri ejus viderent mortuos resurgentes. Isti sunt montes qui turbantur: illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et alius cui dicitur: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere [PL14.1138D] (Joan. XXI, 23). Et Enoch qui raptus est; ne malitia saeculi mutaretur.

12. Post Domini passionem quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore Domini flumen exivit: quando de latere ejus aqua fluxit et sanguis, quo laetificavit animas universorum; quia illo flumine lavit [PL14.1139A] peccatum totius mundi? Est et fluvius qui de Eden exiit, et circumiit universam terram, Verbum Dei quo paradisus intelligibilis irrigatur, et omnis anima vocatur ad gratiam Christi, dicente ipso Dei Verbo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Cui ego dedero aquam, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38 et 39). Ex illo enim unico Dei Verbo quatuor fluviorum prudentiae et fortitudinis, temperantiae quoque et justitiae fluenta manarunt. Alii enim per Spiritum datur 931 sermo sapientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum... Haec enim operatur omnia unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XIII, 9 et seq.). Hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque virtutis spontanea [PL14.1139B] divisione transfundit.

13. His igitur fluminis superni meatibus civitas illa in qua Deus inhabitat, irrigatur; et sanctificatur Altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo; vel corpus illud quod Virgo generavit, de quo Gabriel angelus dixit: Et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei vivi (Luc. I, 35). Bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata. Admirabile templum Dei, et aula coelestis, quod solutum corrumpi non potuit, sed intra triduum resurrexit, resuscitatum ab ipso qui mortuus videbatur. Nec mirum, quando Deus in medio civitatis ejus erat, nec commotus est, sive quia nullius peccati prolapsione commotus est Dei Filius, nec alicujus erroris offensione titubavit, aut corporalis [PL14.1139C] illecebrae nutavit impulsu; sive quia non reliquit animam ejus Dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni colluvione delicti immaculata duraverit. Unde et ad Patrem Dei Filius dixit: Nec derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10). Ergo quia suberat ei nec in carne peccare, divine ait: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9). Ab eo utique non egrediebatur, cui dixit postea: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 18). Ubi autem aliquis gravius peccat, commovetur in eo Deus, ut ab eo transeat. Unde et Adae peccanti deambulare visus est, et Stephano stare; quia ille in praevaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus. Et in Zachariae libro ita scriptum est: [PL14.1139D] Ambulavit in commotione indignationis irae suae Dominus [PL14.1140A] (Zach. IX, 14). Simile et in Evangelio dictum est Judaeis: Ecce derelinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Dereliquit enim Dominus Judaeos, et statim secuta est ruina Synagogam. Quod si eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. Aperuimus ergo quod dictum est: Deus in medio ejus non commovebitur.

14. Sequitur: Adjuvabit eam Deus diluculo. Quo significatur quia resurrectio matutina adjumentorum nobis coelestium subsidia confert, quae noctem repulit, diem refudit, dicente Scriptura: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14). Vide autem mysterium. Vespere passus est Christus: ideo et secundum Legem ad vesperam [PL14.1140B] agnus occiditur (Exod. XII, 6). Mane surrexit; sic enim scriptum est: Una autem sabbati venit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc 932 esset obscurum, et vidit lapidem amotum ab ostio (Joan. X, 1). Ad vesperam mundi occiditur, deficiente jam luce; quia in tenebris erat hic totus mundus, et majoribus fuisset tenebrarum squaloribus involutus; nisi Christus nobis e coelo lux aeterna venisset, innocentiae tempora generis refusurus humano. Passus est ergo Dominus Jesus, et sanguine suo nostra peccata donavit, lux refulsit conscientiae purioris, et dies resplenduit gratiae spiritalis. Unde et Apostolus ait: Nox praecessit, dies appropinquavit (Rom. XIII, 12). Evigilavimus igitur, jam non dormiamus. Vestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae [PL14.1140C] conversationis atque exuvias revertamur. Comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, vale diximus: sobrietatem elegimus, cujus gratia Jacob primatus quos non habebat, invenit.

15. In aliis quoque codicibus invenitur: Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid hoc quoque significet, ipse Propheta nos doceat. Namque ipse in posterioribus dixit: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Aspectus ergo Dei, salus nostra est, atque in ejus vultu nostrum est adjumentum. In quo quanta vis sit, divina Scriptura declarat, quae non otiose attexuit, quod respexit Deus super munera Abel, super munera autem Cain non respexit (Gen. IV, 4 et 5); et ideo contristatus est Cain, quod sacrificium suum Deo displicuisse cognovit, placuisse germani. [PL14.1140D] Unde et illud quod hodie in psalmi responsorio decantatum [PL14.1141A] est, plurimum nostrae conducit assertioni: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). Quem Dominus respicit, salvat. Denique in Domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente (licet ipse Petri sermo titubantis fidelior sit, quam doctrina multorum), respexit eum Christus, et Petrus flevit; quo proprium lavit errorem. Ita quem visus est voce denegare, lacrymis fatebatur.

16. Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Adventu Domini Salvatoris adversariae potestates cum sua legione turbatae sunt, jussae ab humanis exire corporibus, et precatae ut mitterentur in porcos. Turbatis nequissimis potestatibus, necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna [PL14.1141B] peccati. Erat enim grave regnum, quod sibi in grave servitium subjugaverat omnium animos peccatorum; qui enim facit peccatum, servus est peccati. Regnum autem peccati, mortis est regnum, quod diu toto orbe praevaluit. Unde et Apostolus ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Venit veritas, figura cessavit: venit vita, regnum mortis evanuit: venit remissio 933 peccatorum, et peccati vincula resoluta sunt. Ante etiam leviora delicta mortis nexibus stringebantur: post adventum autem Domini salutaris etiam graviora flagitia sunt remissa. Inclinata sunt ergo regna spiritalium nequitiarum quae sunt in coelestibus; quia cultus simulacrorum, et illecebra [PL14.1141C] peccati coepit imminui Evangelicae praedicatione doctrinae. Inclinata est perfidia posteaquam coepit fides in nationum regnare pectoribus. Inclinantur regna peccati, cum legitur: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Inclinavit omnia regna perfidiae voce sua Dominus dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos (Matth. XI, 28).

17. Hanc vocem dedit Altissimus, et omnes eum secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes, et perpetuae mortis atrocitatem, atque intolerabilem flagitiorum omnium servitutem; cum polliceretur fessis requiem, captivis remissionem, servientibus libertatem: et decusso jugo ferreo Babylonii regis, jugum suum suave cervicibus fidelium [PL14.1141D] subrogaret; ne vacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis astringeret. Christus enim quos alligat, liberat: et quos astringit, absolvit. Denique qui servus vocatus a Domino est, libertus est Domini; et qui liber vocatus est, servus Christi est. Ideoque in suis vinculis Paulus gloriatur dicens: Paulus vinctus Jesu (Ephes. III, 1). Quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. Dedit vocem suam in passione Dominus, et universa [PL14.1142A] elementa tremuerunt, omnis terra commota est (Psalm. XXIII, 1); ut ritus gentilium solveretur, fieretque terra Domini, et plenitudo ejus, ut scriptum est; cessarent auguria perfidorum, et sacrificium impietatis cognitio fidei et studium devotionis abolerent. Dat vocem suam Dominus quotidie, et resultat in cordibus singulorum; ut terrenum omne decedat ejus, qui bene credit affectu, atque omnes interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione, ad cognitionem coelestium sacramentorum, et studium castitatis; a nequitia ad virtutem pia confessione moveatur.

18. (Vers. 8.) Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, vel quia terra erant omnes homines, in quibus erat terrena corruptio; quia occulos mentium ad [PL14.1142B] sublime gratiae coelestis elevare atque attollere nesciebant; nec poterant dicere: Deus virtutum nobiscum; cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor, et auctor erroris. Sed posteaquam vox Domini in Evangelio resultavit, audet Propheta dicere: Deus virtutum nobiscum. Bene dicit; Deus virtutum nobiscum; qui credidit quod Virgo in utero accepit et peperit. Audemus et nos dicere; Deus virtutum nobiscum; posteaquam Emmanuel, hoc est, Deus coepit esse nobiscum. Ubi ergo Emmanuel, ibi Deus virtutum nobiscum.

19. Susceptor noster Deus Jacob (Ibid.). Imitemur ergo patriarcham Jacob, odorem ejus, virtutem ejus, laborem 934 ejus. Sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii ejus appellari jure mereamur; [PL14.1142C] ita etiam exercitia atque certamina sancti Jacob subire debemus, ut Deus Jacob Deus noster esse credatur. Nam si opera Jacob, vel quia illum aequare non possumus, studia operis ejus ac fidei non agnoscat in nobis; quomodo quasi Deus Jacob nos juvare dignabitur?

20. (Vers. 9.) Dum haec diceret, ecce per Spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum; et videns ex gravi perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in adventu Domini salutaris, clamat ad universos dicens: Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Venite, ad congregationem spectat: Videte, ad intentionem, et cognoscendae studium veritatis. Videte, inquit, opera Domini plena miraculis, in quibus [PL14.1142D] magnarum sunt signa virtutum. Denique τέρατα Graece, admiranda dicuntur Latine. Non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera Domini, sed quasi plena admirationis. Praeclare posuit super terram; id est, in terram.

21. (Vers. 10.) Auferens bella usgue ad fines terrae, arcum conteret et confringet arma: et scuta comburet igni. Et vere antequam Romanum diffunderetur imperium, non solum singularum urbium [PL14.1143A] reges adversum se praeliabantur; sed etiam ipsi Romani bellis frequenter civilibus atterebantur. Pugnavit Marius adversus Cinnam. In utraque parte Romanus fusus est sanguis. Sylla insurrexit, et Mario victori rursus civilia bella commovit. Lepidus Sertoriusque rebelles se Romano imperio praebuerunt. Caesar Pompeium est persecutus, et Galliarum furorem excitavit adversus arma Romana. Devicto seniore Pompeio, juniorem in Hispaniarum partibus debellavit. Quid Triumviros loquar ex hostibus amicos, ex amicis rursus in hostiles tumultus esse progressos: maria quoque Actiaco bello infecta sanguine Romanorum? Unde factum est, ut taedio bellorum civilium, Julio Augusto Romanum deferretur imperium; et ita praelia intestina sedata [PL14.1143B] sunt. Hoc autem eo profecit, ut recte per totum orbem apostoli mitterentur, dicente Domino Jesu: Euntes docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). Illis quidem etiam interclusa barbaricis montibus regna patuerunt, ut Thomae India, Matthaeo Persia. Sed tamen quo plura obirent spatia terrarum, in exortu Ecclesiae potestatem Romani imperii toto orbe diffudit, et dissidentium mentes, terrarumque divortia donata pace composuit. Didicerunt omnes homines sub uno terrarum imperio viventes, unius Dei omnipotentis imperium fideli eloquio confiteri.

22. Abstulit ergo bella usque ad fines terrae; quod factum esse non dubium est. Sed vide ne bella infirmitatis abstulerit, quae sunt in corde titubantium. Qui enim terrena transierit, jam non dicit: [PL14.1143C] Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); sed dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Transi ergo mundum, 935 ut incipias esse supra mundum; περάσαι enim transire est, vel ut dicam expressius, transfretare. Abstulit ergo Dominus bella, quae movebat nobis nequitia spiritalis: et devicto diabolo, pacem suam nobis reliquit. Arcum confregit, de quo ignita adversarii jacula spargebantur: et scuta perfidiae combussit igni; ut scutum fidei inviolabile permaneret.

23. (Vers. 11.) Vacate, inquit, et videte, quia [PL14.1143D] ego sum Dominus. Vox Domini post bella sedata: [PL14.1144A] Vacate, ut nulla animarum sit occupatio; ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat. Vacate, inquit, ab erroribus, vacate a perturbationibus, vacate a peccatis; quia omnis qui peccat, non vidit Deum, nec cognovit eum (I Joan. III, 6); sicut in Epistola sua dixit Joannes Evangelista. Vacate ergo studio cognoscendae divinitatis: nolite terrenis operibus occupari. Ideo rex Aegyptiorum augeri jubebat numerum laterum, et caetera onera Judaeorum; ne cognoscerent Deum, et cultui sacro vacarent, offensus Moysi et Aaron voce sanctorum, qui dicebant: Dimitte populum Dei, ut eamus et serviamus Domino Deo nostro (Exod. V, 6 et seq.).

24. Exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra. Erat sublimis Dominus in excelsis, id est, in Angelis [PL14.1144B] et Archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant, nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant: sed non erat sublimis in populis nationum, qui 936 Deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere videbantur. Denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat, et quasi sepultum quaerebat in tumulo. Unde dicit ad eam Christus: Maria, quid ploras? quem quaeris (Joan. XX, 15)? numquid eum qui posset auferri? Audivit vocem, et recognovit eum, et volebat contingere; et ait Dominus: Noli me tangere (Ibid., 17), quem putas mortuum. Ad Patrem vado. Miraris quod in tumulo non invenisti, quem coelestia praestolantur? Aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides [PL14.1144C] perfecta non tangit; sicut haemorrhoissa plena eum tetigit fide. Unde Dominus ait: Tetigit me aliquis: sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46). Quo dicto, agnovit in se illa quod exeunte fuerat virtute curata; et statim confessa est sui conscia quod Dominum ipsa tetigisset. Unde Dominus ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace (Ibid., 48). Exaltatus autem in terra Dominus est, secundum quod ipse ait: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Vel quod facta est voluntas ejus sicut in coelo et in terra.

[PL14.1144D] 25. (Vers. 12.) Et repetit dicens: Deus virtutum [PL14.1145A] nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Repetitio confirmatio est. Vel quia non solum quando natus ex Virgine est, factus est nobiscum Deus; sed etiam post resurrectionem ipse dixit: Ecce ego [PL14.1146A] vobiscum sum.... usque ad consummationem mundi (Matt. XXVIII, 20). Cui est honor et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

IN PSALMUM XLVII ENARRATIO

[PL14.1145A] 935 1. (Vers. 1.) Hujus titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda sabbati (Psal. XLI et seq.). Boni filii Core, et psalmis jam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus [PL14.1145B] ad virtutum studia convenientibus in semetipsis pangerent spiritale psalterium, et cognitioni divinitatis, pervigiles specula mentis intenti, coelestium mysteriorum digni forent haurire secreta. Et ideo cum psalmorum ante arcam Domini quotidie canendorum munus et officium recepissent, videntur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum. Etenim quibus recte videbatur esse commissum, ut ascensionem Domini ab inferis resurgentis voce sua psallerent; his utique deferendum fuit, ut ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent. Quid est enim secunda sabbati; nisi Dominica dies quae sabbatum sequebatur? Dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione Legis [PL14.1145C] anterior. Sed ubi finis 936 Legis advenit, qui est Christus Jesus (finis enim (Rom. X, 4) Legis Christus ad justitiam omni credenti) et resurrectione sua octavam sanctificavit: coepit eadem prima esse, quae octava est, et octava quae prima: habens ex numeri ordine praerogativam, et ex resurrectione Domini sanctitatem. Unde et in Evangelio legimus δευτερόπρωτον sabbatum (Luc. VI, 1), quod Latine dicitur secundo-primum. Ubi enim Dominica dies coepit praecellere, qua Dominus resurrexit; sabbatum quod primum erat, secundum haberi coepit a primo. Prima enim requies cessavit, secunda successit. Unde et ad Hebraeos scribens Apostolus ait: Postera ergo die restat requies populo Dei. Festinemus igitur intrare in illam [PL14.1145D] requiem (Heb. IV, 8, 9 et 11).

2. Requies ergo vera jam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. Ideoque qui sabbati secundum Legem solemnitatem custodiebant, [PL14.1146A] unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. Nos qui observantiam 937 induimus spiritalem, et ad similitudinem et requiem Dei cupimus nostram formare militiam, [PL14.1146B] atque in illa civitate coelesti nostrum exhibere ministerium: ubi non est exemplar, non umbra, sed veritas; primam dicimus sabbati, sicut scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matt. XXVIII, 1). Nihil autem pulchrius, nihil expressius. Ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupavit. Joannes quoque Evangelista dicit: Prima sabbati venit mane Maria Magdalena; cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1). Tenebrae pro tempore, mane pro gratia. Sed isti expressius secundum Evangelium, quasi recusso velamine. David autem sub Lege positus, et moderationem tenuit debitae cantionis, et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem Dominicam declararet; quo apud Judaeos ordinem [PL14.1146C] numeri putaret esse servatum, et spiritale sacramentum agnosceret revelatum. Audiamus igitur quid dicat, qui in secunda sabbati Deo psallit.

3. (Vers. 2.) Magnus, inquit, Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in loco sancto ejus. Non ergo ubique Deus magnus et laudabilis est? Ille quidem ubique magnus et potens est; sed angusta mens non capit magnitudinem divinae ejus potestatis et gratiae. Quanto autem magis appropinquat Deo nostra cognitio, tanto praecellentior ejus nobis videtur esse majestas. Denique Thomas qui ante dicebat: Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25); ubi misit digitum suum, et evidentia resurrectionis cognovit indicia, admirans intra se Dei gratiam: [PL14.1146D] Dominus, inquit, meus et Deus meus (Ibid., 28). Tunc ergo plenissime divinitatem ejus dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitavit [PL14.1147A] ab inferis. Denique in Sion hymnus Deum decet, et votum ei solvitur in Hierusalem. Quid igitur mirum si in civitate coelesti, et in illo superno et aethereo loco potentia ejus vehementius praedicatur?

4. (Vers. 3.) Addidit: Dilatans exsultationem universae terrae. Et vere magnus dicitur, qui istius terrae in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat moeror tristitiae et gemitus, exsultationem toto orbe diffudit. Itaque hominum conscientia quae ante flagitiorum suorum gurgitibus demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi, et remissionem omnium peccatorum metu absoluta laetatur. Convenit igitur etsi ita intelligamus, ut diximus; sed quia in vetustis exemplaribus aliquibus reperimus: εὐρίζωι ἀγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς; quod [PL14.1147B] Latine significat bona radice exsultatione universae terrae: sensum quidem eumdem advertimus; quia divina in nobis Dei Patris dona laudantur, qui dedit nobis exsultationem bona radice fundatam, Deum videlicet Jesum, veram et fecundissimam 938 vitem, de qua sacramenta fluxere coelestia; in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum, et conscientia interna mundetur: elocutionemque convenire cognoscimus; quia bene radicata exsultatione laetamur, qui exsultamus in Christo. Saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia ejus qui gaudet in Domino.

5. (Vers. 4.) Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam. Cur sit exsultatio universae terrae, evidenter [PL14.1147C] expressit; quoniam Dominus Jesus Ecclesiam sibi ex peccatoribus congregavit. Itaque qui erant ante latera aquilonis, id est, socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: Exsurge, aquilo, ut veniat auster (Cant. IV, 16); facti sunt Christo fideles. Ipsi sunt enim de quibus dicitur: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1). Facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi, et baptismatis sacramentum. Aquilonis intelligibilis gravis est flatus, qui prius tempestates asperrimas et procellas humanis movebat affectibus: coepit suos amittere, qui vexabat alienos. Gentem omnem everterat Judaeorum, nationes omnes suo revinctas tenebat imperio, ipsius erant latera; hoc est, aspirabant cum eo. Sicut enim principis latera dicimus stipatores ejus et comites, [PL14.1147D] et sicut mulier latus est viri, eo quod morigera ei societate jungatur; ita latera erant diaboli, qui faciebant ipsius voluntatem. Ii ergo nunc sunt mons [PL14.1148A] Sion, qui Deum speculantur aeternum, et ipsi noctibus et diebus intendunt. Vide mihi Paulum cum persequeretur Ecclesiam Domini, latus aquilonis fuisse: vide nunc cum legitur in Ecclesia, montem esse speculatorium, per quem Christi gloriam cognoscimus, et videmus. Et quia Graecus montes dixit, hoc est, ὄρη; vide quomodo servuli Christi montes sint. Montes in circuitu ejus (Ibid., 2); in quibus est Ecclesia Domini, quae est civitas Regis magni. Simul quia Dominus secundum coeli tractum in Venerario passus est; qui erat locus in latere aquilonis. Ibi autem et mons Sion, ibi Hierusalem quae in terris.

6. Vide ne id quoque videatur expressum, quia congregatio plebis Dei, quae erat aquiloni conjuncta per culpam, Ecclesia Christi est facta per gratiam; [PL14.1148B] ut jam non Synagoga, sed Christi Ecclesia nuncupetur. Et quia reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, in ipsis Deus cognoscitur, in Petro, Paulo, Joanne, Jacobo, qui graves et excelsi viri velut fundamenta et culmina sunt Ecclesiae. Quasi fundamenta gravia, quos nulla gravis aquilonis flabra concusserint; sed immobiles fidei servaverunt fundamentum, ne Ecclesia tota nutaret: praecelsi quasi culmina, qui verticem ejus turribus suae virtutis erexerint. Etenim sicut in operibus suis conditor, et in aedificationibus suis aedificator agnoscitur; ut etiamsi nomen non audias, tamen ex operum 939 qualitate artificem deprehendas (et quid mirum de humanis, cum ipsius Creatoris aeterni, qui non videtur a nobis, invisibilia tamen ejus per ea quae facta sunt, intelligamus), ita [PL14.1148C] in excelsis et magnis domibus (quae domus nos sumus, si libertatis et gloriae fundamentum usque ad finem firmum tenuerimus) Deus habitator agnoscitur, ut Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ipse enim verus Deus, qui tales viros praeceptorum suorum institutione fundavit. Ergo sicut in illis se Deum demonstravit aeternum; ita, inquit, cum Regis magni suscipiet civitatem, gradibus ejus receptionem suae cognitionis infundet: ut fiant docibiles Dei, qui mandatum ejus et audierint, et putaverint exsequendum; ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent.

7. (Vers. 5, 6.) Hoc, inquit, videntes reges terrae congregati sunt, et transierunt in unum. Ipsi videntes tunc admirati sunt. Boni reges qui sui corporis possunt [PL14.1148D] se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari. Ideo verus rex, qui flagitiis esse nescivit [PL14.1149A] obnoxius, in quo culpae et erroris illecebra regnare non potuit. Unde et dictum est ad hujusmodi virum a filiis Chet: Rex a Deo tu es nobis (Gen. XXIII, 6). Tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt; ut in uno essent corde, et in uno spiritu, sicut legimus: Quia multitudo credentium habebat unam animam, et cor unum, et non erat in his aliqua separatio (Act. IV, 32). Ii sunt qui transierunt in unum non tam locum, quam in eumdem affectum atque propositum. Probato enim dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Neque enim mediocris virtutis est, ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire, et carnalis vitae consuetudinem commutare, omnemque ejus abolere usum, novos mores assumere, totumque statum conversationis [PL14.1149B] veteris detorquere. Meritoque dicitur ei: Si transeas per aquam, tecum sum (Esai. XLIII, 2). Cum transeunte est Deus, non cum desistente.

8. Ii ergo qui intra semetipsos erant ante discordes, ubi in unum, mente et studio convenerunt, recepta pace quae fecit utraque unum, et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissolvit: admirati sunt, vel eum qui in gradibus suis dignoscitur, vel homines ita esse conversos; ut qui ante diabolo serviebant, nunc Domino Jesu justi pietate servitii mancipati sint. Et quia reges sui corporis in semetipsis vim non mediocris laboris experti (neque enim facile atque mediocre est animum vincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciviam, averruncare luxuriam, quae repugnabat et Paulo, ut captivum sibi [PL14.1149C] peccati lege constringeret) sicut gratiam in iis qui virtute processerant, mirabantur: ita etiam ne quis relaberetur in vitia, de superiore virtutum dejectus fastigio, commovebantur. Proclivis enim et mutabilis in utrumque est humana conditio; ut quocumque intenderit, eo 940 propendeat et vergat vel ad studia virtutum, vel ad illecebram delictorum.

9. Et ideo non mediocri quatiebantur affectu; ita ut ex formidine tremor apprehenderet eos, considerantes illud quod scriptum est: Quia in locis impiorum ingemiscent justi (Prov. XXVIII, 28). Denique vide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit; et virtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit: meritoque a Christo supra esse reprehensum, quod ausus sit usurpare [PL14.1149D] constantiam, nec obnoxiam considerare naturam. Et hic quidem per gratiam emendavit errorem; sed Judas mansit in crimine, perseveravit in gemitu. Justus erat cum apostolorum numero necteretur: sed quia supplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum; quod de gratia sit relapsus ad poenam. Ergo cadentibus hujusmodi viris, qualis fuit [PL14.1150A] proditor Judas, vel Saul a Domino Deo suo accitus ad regnum, etiam fortes viri trepidabant.

10. (Vers. 7.) Conferentes denique quanto certamine perveniretur ad finem, quantae contritiones justorum, quantae sollicitudines, qualis adversarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines praepositi terroris, quae vincula continentiae, quae conscientiae verbera, non mediocriter conturbabantur; ne quis tantis vel laboribus vitae austerioris cederet, vel doloribus. Sunt enim ibi dolores acerbi et graves; id est, in Ecclesia, in illa civitate Regis magni sunt dolores, sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis. Neque enim sine dolore Paulus erat, cum videret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum. Ideoque dicebat: Filioli [PL14.1150B] mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Testificatur et Dominus in Evangelio graves esse parturientis dolores; cum dicit: Mulier cum parturit, tristitiam habet; quia venit dies ejus: cum autem pepererit puerum, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est homo in hoc mundo (Joan. XVI, 21). Magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum acquirat; ne sine gubernatore quasi navis in saeculi istius salo fluctuet. Denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad Patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent. Gaudium Christus est. Ipse est et puer quem parturit, qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. Qui pepererit, et enutrierit, exsultat: qui parturit, quatitur atque compungitur.

[PL14.1150C] 11. Bonum est ut et parias, et enutrias eum. Ne coquas agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19), ne dicatur tibi: Vae in utero habentibus et nutrientibus (Matth. XXIV, 19). Sic enim Christus natus est ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnovit possessorem suum: et scias quia ipse te creavit, et majores tuos ipse possedit. Non eum quasi parvulum nutrias, sed quasi verum atque perfectum Deum ex vero et perfecto Deo noveris adorandum. Sic eum Magus adoravit, ut non in lacte matris agnum coqueret; sed quasi Deum veneraretur aeternum. Denique ut eum inveniret, 941 coelum aspiciebat. Non ergo quaerebat in terris, quem de coelo fulgens stella monstrabat. Ideo eum Maria non parturivit, sed peperit, quia et Dominum et salutare sciebat ex se [PL14.1150D] esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: Magnificat anima mea Dominum: et laetatus est spiritus meus in Deo salutari meo (Luc. I, 46 et 47). Ibi ergo dolores sicut parturientis. Dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias, quem in principio debes habere perfectum.

12. (Vers. 8.) Ideoque plerique graviter conteruntur, [PL14.1151A] sicut versiculus significat, qui secutus est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Nam dum ad fidei perfectionem Dei famuli pervenire desiderant, commacerant corpus suum, castigando severius, et redigendo in ministerium servitutis; ne reprobentur qui fuerant jam probati. Hoc autem faciunt in spiritu sancto valido atque vehementi. Est enim spiritus consilii atque virtutis, ut nimia abstinentia dissolvant corpus suum, quo omnes ejus evacuent voluptates; ut dicatur illis: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3). Cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad vitam resurgit aeternam. Mentior, nisi astipulatur Scriptura, quae dicit: Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Qui [PL14.1151B] dissolvitur, incipit esse cum Christo. Et alibi: Tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV, 6). Qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissolvere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit.

13. Et bene ait spiritum vehementem, naves dicturus. Naves autem de corporibus dixit, quae vago diversarum passionum fluctu moventur: et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. Unde et alibi ait: Qui descendunt in mare in navibus (Psal. CVI, 23). Bene autem navigant, qui in navibus Christi crucem sicut arborem praeferunt, atque inde explorant flabra ventorum; ut corpora sua dirigant ad sancti Spiritus gratiam, in ligno Domini tuti atque securi: nec permittunt naves suas vago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis, et ad consummationem gratiae [PL14.1151C] cursus sui directione contendunt; ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.

14. Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores ejus simus, exploremus eam; ut fiant corpora nostra naves Tharsis. Tunc enim caro ad servitutem redigitur, cum ad Dei intendimus gratiam; ut id quod amarum ad tempus sit, sicut est jejunium, non quod dulce et voluntarium, sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intelligibilis civitas, ut Sion superior. Ad eam festinabat Jonas. De ea dixit Scriptura, quia sociatus est Josaphat Oziae regi, et sic placuit ut facerent, et irent ad eum naves in Tharsis. Sed quia impio se conjunxit, ideo [PL14.1151D] missus est ad eum propheta, qui diceret ei: Destruxit Dominus opus tuum, et contritae sunt naves tuae, et non potuerunt ire in Tharsis (II Paral. XX, 35, 36 et 37). Quo significatur quod praevaricantium mandatum Dei corpora ad consummationem 942 gratiae pervenire [PL14.1152A] non possint. Ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum virum naves de Tharsis cum auro et argento, et dentibus eburneis sine ulla offensione veniebant, et eo ipse mittebat. Habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium, et mutuae gratiae concertantis affectum. Has ergo naves ii qui regali in se auctoritate potiuntur ad coercendam ferociam corporalem, videntes ex corruptibilibus in corruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renovatas, vivere ex mortuis, ex sepultis resurgere, celebri sermone commemorant.

15. (Vers. 9.) Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus [PL14.1152B] fundavit eam in aeternum. Audivimus extra civitatem, vidimus in civitate, cui Deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundano, luna non quaeritur: fundamentum ejus non temporale, sed aeternum est.

16. (Vers. 10.) Suscepimus, inquit, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Si ad Filium Dei dicitur, templum ita intelligimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Vere templum Dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. Vere templum Dei caro illa in qua nullum peccati potuit esse contagium; sed pro delicto mundi totius fuit ipsa sacrificium. Vere templum Dei caro illa, in qua Dei imago fulgebat, [PL14.1152C] et corporaliter plenitudo divinitatis habitabat; quoniam ipse Christus est plenitudo. Ergo ad ipsum dicitur: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Quod quid est, nisi quod ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26); hoc est, in medio vestri est, et non videtur? Si autem ad Patrem refertur, quid est: In medio templi tui; nisi quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi?

17. In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam; hoc est, Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis. Sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia. Quae autem major misericordia, quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum; ut sanguine suo mundum lavaret, cujus peccatum nullo alio modo potuisset [PL14.1152D] aboleri? Etenim si de sanctis viris Apostolus dixit: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus inhabitat in vobis (I. Cor. III, 16); quanto magis carnem Domini Jesu templum Dei dixerim, qui semper plenus Spiritu sancto legitur, et ipse testificatur dicens: [PL14.1153A] Sentio de me virtutem exiisse (Luc. VIII, 46); quae virtus omnium vulnera acerba sanabat. Potest et illud intelligi quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam Dei in medio templi ejus; quoniam ipse Ecclesiam suam fundavit, et propagavit in aeternum; quoniam ipse vere cum Filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstravit dicens: Hic aedificabit mihi civitatem (Esai. XLV, 13); quae diffusa toto orbe terrarum, 943 fecit ut tota terra plena laudis ejus esset et nominis. Sicut enim scriptum est: Laudis ejus plena est terra (Habac. III, 3); ita scriptum est: Datum est ei nomen super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quod Dominus [PL14.1153B] Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9 et seq.).

18. (Vers. 11.) Unde proprie dixit Propheta: Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua. Non mirum est si plenus est justitiae Dei, qui est dextera Dei. Idem autem est virtus Dei, et justitia Dei; ut et secundum id quod justitiae Dei plenus est, eam justitiae plenitudinem in eo esse quam Pater habet, noveris: et secundum id quod virtus et justitia Dei Patris et sapientia legitur, nihil in eo divinae majestatis intelligas esse diversum; sed omnia accepisse a Patre Filium, et omnis gloriae paternae Filium splendorem esse cognoscas, et ejus characterem substantiae: qui ita expressit Patrem, ut in eo totus sit Pater, sicut in Patre totus est Filius.

[PL14.1153C] 19. (Vers. 12.) Et quia vidit in spiritu Propheta laudes Christi terris in omnibus praedicandas, velut epilogo quodam faciens suscepti sermonis excessum ad laetitiam nos et cultum nominis ejus hortatur dicens: Laetetur mons Sion; id est, qui confidunt in Domino, sicut ipse postea interpretatus est dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, etc. (Psal. CXXIV, 1). Ipse Dominus Jesus, qui est mons et altitudo Ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide ejus et devotione quae complacuit Deo; quoniam repudiata est infidelis. Potest igitur et hoc pie intelligi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem is ascendere jubetur qui fidem praedicat, dicente Scriptura: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion [PL14.1153D] (Esai. XL, 9).

20. Exsultent, inquit, animae confitentes tibi. Ipsae sunt filiae Judaeae illius in qua notus est Deus. Nam ista Judaea quae in carne est vel littera, non agnovit Dominum. Nam si agnovisset, etiam recepisset. Sed non agnovit, quem non recepit, et judicia ejus refugit: quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat; quoniam omne peccatum semen inimici est. Confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant. Et [PL14.1154A] ideo beati quorum tecta sunt peccata. Meritoque exsultabunt filiae confessionis propter judicia Domini, cum cognoverint judicia ejus et vias ejus, quae in hoc saeculo inscrutabilia et investigabilia sunt hominibus: et cum facie ad faciem spectare coeperint veritatem, tunc illa quae nunc videntur inscrutabilia, comprehendent, et eorum cognitione gaudebunt.

21. (Vers. 13.) Circumdate, inquit, Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus. Qui intelligunt Sion, circumdant eam, et complectuntur suis sensibus; ut teneant, et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina virtutis possit auferri. Ideoque illa in Canticis dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4); quae Dei sapientiam requirebat, [PL14.1154B] et complectebatur justitiam Dei brachiis charitatis, et quibusdam fidei et devotionis lacertis; ipse est enim piae 944 mentis amplexus. Comprehendamus ergo et nos quantum possumus interna mysteria veritatis, et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris, virtutemque coelestis oraculi: quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit; ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Jesu; quia nemo sine vero Jesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere. Et ideo in specie Jesu Nave, veri Salvatoris significabatur ei aspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles Dei, qui Legem aperiret, Evangelium revelaret.

[PL14.1154C] 22. Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua, et complexi fuerint intellectu ascendentes super turres ejus, narrant desuper ei qui non potuerit ascendere in turres ejus, quid agendum, vel quid cavendum sit. Murata est enim civitas Dei; ideoque alibi dicit Dominus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16). Distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit, deprehendi. Habet ille exercitus suos, quibus animas Dei obsidere consuevit, admovere machinas; ut possit turres expugnare munitas. Sed vos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia. Praedicate justitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur, et in murorum altissimis praedicatur. Et alibi iterum dicit: In muris [PL14.1154D] tuis constitui custodes, diebus ac noctibus in finem non tacebunt (Esai. LXII, 6). Narrate ergo sine intermissione, sine fine. Adversarius vigilat, circuit, et rabie ferina quaerit, quos invenerit, devorare. Ideo semper canendus est Dominus, qui dentes leonum conterat, et ora confringat; ut nobis nocere non possint.

23. (Vers. 14, 15.) Ponite, inquit, corda vestra in virtute ejus; id est, ut virtutem ejus intelligatis: et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie [PL14.1155A] altera. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. Βάρεις dixit Graecus, hoc est, excelsas et turritas domos; unde Propheta cum de civitate Dei et inhabitantibus eam loqueretur: Distribuite, inquit, gradus ejus; hoc est, mansiones ejus altas atque sublimes in coelestibus. Quo docet ordinem servandum esse meritorum. Unusquisque enim in suo ordine (Joan. XIV, 2). Unde et Dominus ire et praeparare se dicit Discipulis mansiones; ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam.

24. Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria, et theoremata sermonum coelestium. Haec, inquit, distribuite, et [PL14.1155B] pro captu uniuscujusque dividite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere. Neque enim omnibus Paulus eadem disputabat. Aliis nihil praedicabat nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae verbi; sed in ostensione spiritus atque virtutis; inter perfectos autem sapientiam [PL14.1156A] loquebatur; quia non capiebat universus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est.

945 25. Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intelligant, prudentes studiosius quaerant: et enarrent in progenie altera, quae spiritus foret virtute perfectior; quoniam generatio superior per infirmitatem fidei, perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit. Et ideo signum quaerebat, veritatem repudiabat; cum utique non veritas signi, sed signum veritatis sit. Unde respondit ei Dominus: Generatio nequam et adultera 946 signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi Jonae prophetae (Matth. XII, 39). Ad arguendam itaque perfidiam Judaeorum, Jonae exemplum accersitur; eo quod Ninivitae [PL14.1156B] signo crediderunt, et praedicationem Jonae qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt: Judaei autem nec post resurrectionem Domini Jesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit, et vivit ac regnat per omnia saecula. Amen.

IN PSALMUM XLVIII ENARRATIO. Hujus titulus est: In finem filiis Core, Psalmus David

1. (Vers. 1, 2.) 945 Audite haec, omnes gentes: auribus percipite omnes qui habitatis orbem terrae. In principio ipso vocem Domini salutaris agnoscimus [PL14.1155C] gentes vocantis ad Ecclesiam; ut errori renuntient, veritatem sequantur, et pii cultus munus agnoscant. Sed quia serpentis venenis infecta erant corda successionis humanae, et peccatis obnoxia conscientia dum desperat veniam, se revocare non poterat: remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit; ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium servitutis, qui noverit peccata donare, honorare virtutes. Denique eadem serie vocationis etiam in Evangelio nos Dominus adhortatur dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Deinde jugum suum suave, et onus leve esse [PL14.1155D] commemorat; quoniam qui desperaverit medicinam, sanus esse non poterit. Et ideo omnibus grata est mansuetudo, quae vulnera interiorum curat animorum.

2. Venturus igitur ad aegrotos, venturus ut medicus, qui gravia ulcera nostra curaret; medicamenta proponit, ut videant homines, et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. Sic illa in Evangelio meruit sanitatem, quae profluvio sanguinis per duodecim annos laborabat. Audivit medicum venisse, [PL14.1156B] festinavit contingere dicens: Si tetigero fimbriam ejus, salva ero (Matth. IX, 20 et 21). Intra se hoc dixit, et Christus audivit: et tetigit fimbriam, [PL14.1156C] et virtus de Salvatore processit, quae curavit aegram, firmavit invalidam, profluvium statuit, pietatem probavit. Similiter ergo et hic omnes gentes vocat ad sapientiae fontem atque prudentiae: redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur; sed omnis anima invitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine, et fructum vitae adipiscatur aeternae.

3. Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum explicuerimus superiorum vim qualitatemque verborum. Praecipiuntur enim audire gentes, et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae. Illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: Domini est terra et plenitudo ejus: orbis terrarum, et qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum: [PL14.1156D] et super flumina praeparavit 946 eum (Psal. XXIII, 1 et 2). Quam Graeci οἰκουμένην dicunt, eo quod inhabitetur a Christo; sicut ipse dixit: Quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae vacua videbantur. Quae est ergo οἰκουμένη; nisi sancta Ecclesia, templum Dei, et habitaculum Christi? Nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu, orbem terrae nuncupaverunt; eo quod vita sanctorum qui inhabitantur ab Spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione volvatur.

[PL14.1157A] 4. In tribulationibus igitur fundatur Ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et moerore, in rebus adversis et in fluminibus praeparatur. In quibus fluminibus? Audi dicentem: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3). Audi et in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accipiebant credentes in eum (Joan. VII, 38 et 39). In his ergo fluminibus praeparatur Ecclesia, in quibus profluit Dei gratia. Hi sunt fluvii qui aure percipiunt verbum Dei, et loquuntur; ut verbum infundant pectoribus singulorum. Ideoque Scriptura discretionem fecit dicendo: Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem terrae. Possunt omnes audire, non omnes tamen [PL14.1157B] auribus percipere, nisi Electi Dei. Ideoque Salvator dicit: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Illas aures dicit interioris hominis spiritales, cujus et nares legimus, dicente Job: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job XXVII, 3). Non omnes homines has aures, et has nares habent. Alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. Qui spiritalis est, audit omnia, dijudicat omnia: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Hic enim terrigena est, ille coelestis.

5. (Vers. 3.) Ideoque addidit: Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper, ut universos vocaret. Quis est terrigena, nisi filius hominis? Quis est spiritalis, nisi Dei Filius? Ille ex sanguine concretus, et ex carnis et viri voluptate generatus: [PL14.1157C] iste ex Deo natus. Alius dives in omni verbo, et scientia: alius pauper, gratia tamen dives; quia et pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum. E contrario est et dives in superbia, et pauper in humilitate. Omnes vocantur ad Ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. Qui aeger est, medicum invenit; qui sanus, sapientiam acquirit; captivus redemptorem, liber remuneratorem. Omnes aedificat Scriptura divina. In ea invenit 947 unusquisque, quo aut vulnera sua curet, aut merita confirmet. Simul autem in unum divitis et pauperis facta vocatio, in quamdam humilitatem aequalitatemque nos provocat; ut neque dives fastidiat inopem, neque diviti pauper invideat: sed utrumque sibi gratia una connectat; quia et Dominus pauper factus est, cum dives esset; [PL14.1157D] ut idem et pauperum salvator esset et divitum.

6. (Vers. 4.) Et subtexuit: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Merito omnes vocantur, quia omnibus sapientiae fons abundat, nec thesauro pecuniario comparatur, quae pretiosior thesauris omnibus declaratur. Ideoque nec dives avertitur, nec pauper excluditur; quia sapientia [PL14.1158A] non facultates discriminat, sed voluntates. Ille aptior, qui prior affectu, et proximus disciplina. Quod si meditatio cordis prudentiam loquitur, quanto magis perfecta doctrina! Deinde admonemur non tumultuarium proferre sermonem: sed exercitio quodam meditationis, et statera mentis internae examinare dicenda; quia scriptum est alibi: Statera fallax non bonum (Prov. XX, 23).

7. (Vers. 5.) Inclinabo ad parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam. Sapiens auditor intendit, atque inclinat aurem suam, ut intelligat parabolarum figuras. Ipsum aurem suam dicit Salvator, qui aurem habet audiendi. Aperit etiam Dominus clausam propositionem suam; cum aptum organum sibi et vas electionis invenerit, quod psalterium [PL14.1158B] vocat: cujus similis Paulus dulcis gratiae cantilenam nervis omnibus sibi concinentibus resultavit, sancti Spiritus plectro interiorem chordam, exterioremque pulsando, ut et lingua oraret et mente. Ideoque ait: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Hujusmodi ergo virum Christus multo ante promittit, per quem manifestaret abscondita, et involuta prophetici obscuritate sermonis aperiret. Bonum psalterium, cum fidei vita consentit, et caro animae, virtuti aspirat voluntas. Hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina vivendi; ut impleatur illud quod scriptum est: Clara erit lingua mutorum (Esai. XXXIII, 6).

8. (Vers. 6.) Sequitur: Ut quid timebo in die mala? [PL14.1158C] Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Hoc est, cum os meum loquatur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam, in die judicii timere quid possum; nisi forte calcanei mei iniquitas mihi sit abluenda (Cf. August. l. I contr. Jul. Pel., cap. 3)? Alia est iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus. Unde Dominus discipulis pedes lavit, ut lavaret venena serpentis: et Petrus reprehenditur quod excusabat, ne sibi Dominus pedes lavaret. Ideoque dictum est ei: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Joan. XIII, 8). Quo audito, non solum pedes, sed etiam manus obtulit abluendas. 948 Cui Dominus respondit: [PL14.1158D] Qui lotus est, non habet necesse ut iterum lavet, nisi ut pedes lavet: sed est mundus totus (Ibid., 10).

9. Ergo David dicit: Iniquitates meae superposuerunt caput meum (Psal. XXXVIII; 5); qui se noverat in iniquitate esse conceptum, et in delictis a matre esse generatum. Dominus autem qui sua peccata non habuit, nec cognovit proprias iniquitates, ait: Iniquitas [PL14.1159A] calcanei mei circumdabit me; hoc est, iniquitas Adae, non mea. Sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim judicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur. Unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi, quam reatum aliquem nostri esse delicti. Meritoque Dominus qui pro nobis universa suscepit: Lavemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre; quo fida statio possit esse virtutum, et ne paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito: et non metuat lubricum haereditatis, qui cupit vestigium tenere virtutis. Iniquitas ergo calcanei nostri praevaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem coelestium mandatorum.

[PL14.1159B] 10. Est etiam iniquitas calcanei, Judae haesitanda proditio. Calcanei ideo, quia scriptum est: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Psal. XXXVII, 18). Bene et ibi suum, et hic meum dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris: meum autem calcaneum, quasi ultimum sui corporis Judam Christus appellat, cujus nos sumus corpus et membra. Apostoli praestantiora et actuosa membra sunt Christi: Judas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia, et patens vulneri. Primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum Judas. Ille lapsus totius haereditatis, hic solius proditoris, qui haereditatem implicare non potuit; quia jam non carnales sumus, sed Redemptoris haereditas, Scriptura [PL14.1159C] dicente: Est haereditas credentibus in Domino (Esai. LIV, 17).

11. Est et illa iniquitas calcanei sui, quae circumdedit Christum: Circumdantes, inquit, circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11). Calcaneum ejus Synagoga est, decor et gloria vultus ejus Ecclesia; sicut scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1).

12. (Vers. 7.) Illi ergo sunt calcaneum, de quibus dicit: Qui confidunt in virtute sua, quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Quod de Judaeis dictum est. Sed et omnes qui luxuriose vivunt, et non tenent caput, calcaneum Christi sunt. Sed haec generalia, quae late patent. Caeterum specialiter [PL14.1159D] de Juda locutus est proditore, qui sibi validus et dives apostolatus gloria videbatur.

13. (Vers. 8, 9.) Denique de Passione Domini sermo contexitur Frater non redimit, redimet homo; nec dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae; hoc est, ut quid timebo in [PL14.1160A] die mala? Quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo 949 redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? Alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo? Ecce faciam nova omnia, quae supra ipsum germanitatis affectum sint atque pietatem. Quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo: sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dominus hominem, qui salvabit eos (Esai. XIX, 20); qui de se ipso dixit: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40). Sed quamvis homo sit, quis cognoscet eum? Quare nemo cognoscet? Quia sicut unus Deus, ita et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ipse est solus qui redimet [PL14.1160B] hominem, vincens pietate germanos; quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre. Itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato: et dedit semetipsum redemptionem pro omnibus; sicut verus ejus testis asseruit apostolus Paulus, qui ait: Veritatem dico, non mentior (Rom. IX, 1). Sed quare solus hic redimet? Quia nemo potest eum aequare pietate; ut pro servulis suis animam suam ponat: nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subjacent prolapsioni. Solus Redemptor eligitur, qui peccato veteri obnoxius esse non possit. Ergo per hominem, Dominum Jesum intelligamus, qui suscepit hominis conditionem; ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret, et chirographum universorum suo cruore [PL14.1160C] deleret.

14. Sed forte dicas: Quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23)? Sed non quasi frater nobis, sed quasi homo Christus Jesus, in quo Deus erat; nobis peccata dimisit. Sic enim scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). In illo Christo Jesu, de quo solo dictum est: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Non ergo quasi frater, sed quasi Dominus habitavit in nobis, cum habitaret in carne. Cum igitur reconciliaverit Deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit. Pro quo enim peccato suo propitiaret Deum, qui nulla peccata cognovit? Denique didrachma poscentibus Judaeis, quod pro peccato [PL14.1160D] dabatur ex Lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, aut ab alienis? Respondit Petrus: ab alienis. Cui dixit Dominus: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non faciamus illis offendiculum.... mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore [PL14.1161A] ejus, invenies staterem: illum tollens dabis pro me et pro te (Matth. XVII, 24 et seq.). Ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum; quia servus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore Filius Dei. Filius enim liber, servus est in reatu. Ergo liber iste ab omnibus, nec pretium redemptionis animae suae dat, cujus sanguinis pretium poterat abundare ad universa mundi totius redimenda peccata. Recte ergo alios liberat, qui pro se nihil debeat.

15. (Vers. 10.) Plus adjicio. Non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de fideli quocumque homine accipias, possit intelligi quia non debeant singuli propitiationem suam; quia propitiatio omnium Christus est, et ipse est universorum [PL14.1161B] 950 redemptio. Cujus enim hominis sanguis jam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit? Est ergo cujusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari? Aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se obtulit Christus, qui solus Deo mundum reconciliavit per suum sanguinem? Quae major hostia; quod praestantius sacrificium; qui melior advocatus, quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio, et animam suam dedit pro nobis redemptionem? Non quaeritur ergo propitiatio, aut redemptio singulorum; quia omnium pretium sanguis est Christi, quo nos redemit Dominus Jesus, qui solus Patrem reconciliavit: et [PL14.1161C] laboravit usque in finem; quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis... et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Vide laborantem: Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4). Et alibi: Issachar quod bonum est, concupivit requiescens inter fortes. Et infra: Supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et 15). Ergo homo non dabit jam propitiationem suam, nec redemptionem; quia semel ablutus est a peccato per sanguinem Christi. Laborabit tamen, ut servet praecepta vivendi, et a mandatis coelestibus non recedat. Dum vivit, in labore sit, et perseveret in eo; ut vivat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit jam redemptus a morte.

16. (Vers. 11.) Qui autem servaverit mandata vitae, [PL14.1161D] non videbit interitum, cum viderit mori eos, qui sibi sapientissimi et prudentissimi in hoc saeculo videbantur. Quod specialiter ad scribas et pharisaeos spectat, qui sibi cathedras in synagogis vindicant, quasi sapientiae principatum. Qui vere frustra laborant, cum putant quia per didrachmum liberentur, cum spiritale pretium animae suae, atque illud singulare Dominici corporis sacrificium, inani quadam Legis interpretatione contempserint, refugientes baptismatis sacramentum. Neminem enim sanguis redemit hircorum atque taurorum: sed omnes unus sanguis liberat Christi, cujus in Levitico figura, [PL14.1162A] non veritas est. Non enim per didrachma, sed illius solius sanguinis pretio liberamur.

17. Simus ergo docibiles Dei; ut nemo nostrum videat interitum in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi, vel principes Judaeorum, quando simul insipiens et stultus peribunt. Non idem est utrumque. Stultus est qui nihil sapit, et stulta intelligit: insipiens, qui male sapit. Dixit insipiens, quia non est Deus. Quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat: improbus quoque dicitur; eo quod probitatem malitia sua destruere velit, non quia probitatem ignoret. Ipse ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt divitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis [PL14.1162B] haeredem reperire non possunt. Legitimi enim dicunt: Quia filii Dei sumus. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16 et 17). Insipientes ergo divitias non habent, quia nec haereditatem habent. Non habent divitias infidi, non 951 possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. Non habent haereditatem, quia sola est haereditas credentibus in Domino. Suas autem divitias habent. Ideoque avarus dicit: Non habeo quo congregem fructus meos (Luc. XII, 17); non enim verus fructus, sed avari fructus, pecunia est. Et Dominus avaro dicit: Vade, vende bona tua... et veni; sequere me (Matth. XIX, 21). Non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt avari [PL14.1162C] bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt. Vende, inquit, quae putas tua esse; cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt: et sequere me, ut bonum immortale cognoscas. Sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus Deus abscondit, quae parvulis revelavit. Peribunt simul, et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus, et alienis relinquent divitias suas; quia non invenit nequitia legitimum successorem.

18. (Vers. 12.) Et sepulcra eorum domus illorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione: invocaverunt nomina eorum in terris ipsorum. Ubique Scriptura sepulcra pro vilibus ducit, quibus degeneres, et vitae hujus cupidi comparantur. Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11). His ergo [PL14.1162D] qui ad diem et de die vivunt, sepulcra pro domibus sunt. Domus enim justorum non in terra est, sed in coelo; sicut Apostolus docuit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Ipsa est domus nostra, quae domus est Christi. Unde ait Scriptura: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent: Christus vero tamquam filius in domo sua (Heb. III, 5 et 6). Piis ergo domus est Ecclesia, piis patria coelum est. Ideoque justus ait: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Luxuriosis domus sepulcrum [PL14.1163A] est. Denique tamquam in sepulcro vivunt, qui possunt dicere: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13), resurrectionem ante oculos non habentes. Ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. Habitaculum ergo illis in suo busto est, et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est; qui vermes sui corporis haeredes relinquunt; ut hic tantum sit memoria eorum, et in aeternum transire non possit.

19. Denique nomina eorum in terris ipsorum; quia opera eorum corruptibilia atque terrena. Et ideo ibi scribuntur eorum nomina, ubi vivere maluerunt. Qui autem elevaverunt opera sua, iis dicitur: Nolite gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: [PL14.1163B] sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Hinc ergo intelligamus quia non otiose Dominus eos arguit, qui aedificabant sibi sepulcra, vel tumulos prophetarum, et exornabant ea (Matth. XXIII, 28). Condemnantur enim Judaei, qui prophetis quos occiderant, terrena solatia, non aeterna praemia deferebant. Ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem (Matth. VIII, 22); quia aeterno Patri sine cessatione esse debet intentus. Et in Esaiae libro scriptum est: Quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulcrum (Esai. XXII, 6)? Et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat. Relinque sepulcra, quae reliquerunt, qui audita voce Domini in ipsius passione surrexere de tumulis. Noli inter 952 mortuos habitare, qui vivis. Audi vocem [PL14.1163C] resuscitantis Jesu: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut lumen tibi Christi infundatur (Ephes. V, 14). Alterum lumen ejus Spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis illuxit.

20. (Vers. 13, 14.) Sequitur: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis quae sine sensu sunt; et similis factus est illis. Haec via eorum in offendiculum ipsis: et postea in ore suo complacebunt. Quia non intellexit homo, cum in honore esset (est autem honor, quia ad imaginem Dei factus est, factus est rationis capax), comparatus est jumentis, quae sensum non habent: qui autem intellexit, angelis comparatur. Et ideo hic bonorum operum claritate magnificatus est: ille sicut equus adhinniens aestimatur colluvione vivendi, quae viae offendiculum [PL14.1163D] affert in turpitudine et obscenitate viventibus. Insipientia enim viri contaminat vias ejus. Hujusmodi autem viri vivunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde. Non enim boni, de quibus dicitur: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI, 5). Quo responsum est etiam iis qui habent in codicibus suis ita scriptum: Et postea in ore suo benedicent. Verbum enim tuum prope, et in ore tuo sit, et in corde.

21. (Vers. 15.) Sicut oves in infernum deducentur: nors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in [PL14.1164A] matutinum; et auxilium eorum veterascet in inferno, a gloria eorum. Qui noluerunt ut pasceret eos Christus, depascet eos mors. Quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ovibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? Aut quis eligat mercenariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur? Simul cognosce, o homo, quia Christus verus est pastor, qui suos pascit ad vitam. Mors subintravit, quae ad interitum adducit alienos, et devorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praevalere. Quibus licet in hac vita studium potentiae fuerit et divitiarum, ut aliis domi narentur: sed in resurrectione erit servitus, cum justis matutinus splendor illuxerit: quorum figura est, quod Jacob dominus praeponitur fratri. Miserabilis [PL14.1164B] itaque servitus, ut eo tempore quo alii vocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria veterascat et consumatur in tenebris inferorum. Meritoque de his dicitur: De honore suo et gloria sua expulsi sunt; quia temporalis haec gloria.

22. (Vers. 16.) Verumtamen Deus liberabit, inquit, animam meam de manu inferni; cum acceperit eam. Bene hoc dicit, qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. Descendit enim, ut captivos absolveret de faucibus inferorum, non ut in his captiva remaneret.

23. (Vers. 17.) Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt; ideo tibi dicitur: Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. [PL14.1164C] Quoniam non cum morietur, accipiet omnia: neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Noli, inquit, expavescere divitias, et potentiam divitis, et gloriam saecularem; quoniam caduca illa sunt, et citius 953 abeunt quam venerunt. Somnium est iste thesaurus: evigilas, et recessit; quoniam qui potuerit crapulam mundi istius edormire, et sobrietatem virtutis assumere, ista contemnit, et pro nihilo pecuniam ducit. Neque timueris cum multiplicatam gloriam domus alicujus potentis audieris. Inspice diligenter, et vacua est, quae nihil habeat in se de fidei plenitudine. Et quid de domo dicam? Vacuus erat totus hic mundus antequam numero credentium eum Christus impleret. Ideoque scriptum est: Judicabit inter gentes, replebit ruinas (Psal. CIX, [PL14.1164D] 6). Quid enim aliud erat ante in hoc mundo, nisi ruina perfidiae? Quid est ruina? Audi dicentem: Ubi ruina, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28); id est, ubi ruina, ibi et resurrectio. Ruina, vacua firmitatis est: resurrectio, plenitudo vivendi est. Ideoque nos Adae illius ruina vacuavit, sed Christi replevit gratia. Ideo se ille exinanivit; ut nos repleret, atque in carne hominis plenitudo virtutis habitaret. Quid sit ruina, cognosce. Dum vivit homo, infusus est spiritu: ubi mortuus fuerit, vacuus utique hujus vitalis est spiritus. Multo magis vacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consuevit; [PL14.1165A] ut possimus dicere: Quoniam nos omnes de plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). De alio dicitur: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4): justus autem sicut odor agri pleni.

24. (Vers. 18.) Quid autem non vacuum, quod saeculare atque mundanum; cum recte dixerit, qui mundum istum sobria virtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar (Job. I, 21)? Numquid secum quis potest auferre quae possidet? Hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum, et vacuum illius divitis est sepulcrum, quem nec ipsa terra capiebat. Unde dictum est: Numquid soli habitabitis super terram? Numquid descendit in illud sepulcrum gloria domus ejus aut copiae (Esai. V, 8)? Vide vim Scripturae. Gloria saeculi non descendit cum peccatore, [PL14.1165B] sed gloria virtutis ascendit cum innocente. Et ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet: cum descendente non descendet. Quod gratiae est ac virtutis, ascendet. In paradisum ascenditur, in infernum descenditur. Descendant, inquit, in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae sinum est elevatus. Dives luxuriosus elevans in inferno oculos suos rogat Abraham ut mittat pauperem, et digito suo contingat linguam ejus, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus posset adipisci. Vide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti Patriarchae requies beata circumdabat. Vide hunc vacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus videbatur, cujus anima in vita ipsius benedicebatur: sed 954 [PL14.1165C] nunc iners morte cruciatur (Luc. XVI, 22 et seq.).

25. (Vers. 19.) Unde pulchre sequitur: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ipsi. Benedicent, inquit, eum benedictione terrena. Stulti homines, qui praesentia, non futura considerant. Benedicent eum asseclae ejus atque parasiti. Ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat, invaserit. Confitetur tunc Deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt: quando autem adversa contingunt, impio ore maledicit. Hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et adversis; justus autem [PL14.1166A] in augustiis magis Dominum grato benedicit affectu. Denique diabolus ad Deum dicit: Quid mirum, si te benedicit Job? Abundant ei omnia. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange ea quae possidet, videamus si in faciem te benedicet (Job. I, 11). Et dedit ipsi Dominus potestatem, ut quae saeculi essent hujus, auferret: carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet. Job tamen benedicebat dicens: Dominus, dedit, Dominus abstulit.... sit nomen Domini benedictum (Ibid., 21).

26. (Vers. 20, 21.) Introibit usque in progeniem patrum ejus: usque in saeculum non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis, quae sensum non habent, et similis factus est illis. Ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum [PL14.1166B] introibit. Qui est pater impiorum, Dominus declaravit dicens: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Sunt et illi patres de quibus dicitur: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in Ecclesiam Domini (Deut. XXIII, 3); ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. Unde et scriptum est: Filii adulterorum in consummatione erunt (Sap. III, 16). Ergo qui non illum patrem qui in coelo est, sequitur; sed illum terrena colluvione viventem, in progenie terreni patris intrat. Qualis enim terrenus, tales et terreni; ut sit ejus vita terrena, requies nulla post mortem. In aeternum non [PL14.1166C] videbit lumen; quoniam temporale quaesivit. Ille autem qui Christi secutus est gloriam, qui desideravit illud lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, inveniet et videbit lumen aeternum; quia eum Christus redemit a morte.

27. Tunc ergo cogitabit secum, quia cum in honore esset, non intellexit; et ideo erit similis jumentorum, qui similis debuit esse angelorum, per Domini nostri Jesu Christi gratiam: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

IN PSALMUM LXI ENARRATIO. Titulus: In finem, pro Idithum, Psalmus ipsi David

[PL14.1166D] 1. (Vers. 1.) Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus ad finem, et eorum quae legimus vel vidimus et audivimus, velimus summam cognoscere. Unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur, nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium. Prae caeteris enim, licet etiam in caeteris clareat, [PL14.1167A] divinum tamen in hujusmodi psalmo refulget oraculum. Unde diligentius quid sit finis consideremus; finis enim dicitur τέλος, et summa rei ejus quam volumus explicare. Finis dicitur Christus, quia ipse est finis Legis; sicut scriptum est: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis. Ergo isti psalmi qui titulantur: In finem; aut de Christo sunt, aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur: ipsius Christi, cum ipse se nuntiat, venturumque promittit in terras, et futuram nobis revelare dignatur proprii corporis passionem.

2. Ideoque ipsi David inscribuntur in titulo, quasi vero David, ipsi Domino prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae vocis officio [PL14.1167B] vis coelestis increpuit, et divina sententia resultavit.

3. Meritoque pro Idithum, qui fuit propheta, et psalmos cum sex filiis canebat suis, velut quaedam praefatio est; eo quod esset his venia prophetanda, qui in psallendi ministerio constituti, divina oracula humana voce loquerentur. Et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda Dominici corporis passio foret, hujus licet nomine cujus sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. Itaque ipsum audiamus loquentem.

4. (Vers. 2) Nonne Deo subdita erit anima mea? Suscepturus carnem hominis Dominus noster Jesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati veteris primum debuit abolere contagium? Nam quia per inobedientiam culpa irrepserat, dum mandata [PL14.1167C] divina temerantur, obedientiam utique prae caeteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet. Fibra enim peccati inde manaverat: et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare; ut medicamentorum salubre remedium vulneris ora sentirent. Frustra enim cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia; immo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius virus exaestuat. Nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus? Hoc erat non sanare cicatricem, sed 956 claudere. Voluit itaque mundare vulnus, ut affectum sanaret; ne inobedientiae sors ulla remaneret. Suscepit ipse obedientiam, ut nobis eam transfunderet. Sic enim oportebat, ut quoniam per inobedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus obedientiam justi constituerentur [PL14.1167D] multi.

5. Unde valde errare eos res indicat, qui carnem hominis a Christo aiunt esse susceptam, affectum negant: et contra ipsius Domini Jesu venire consilium, qui hominem ex homine tollunt; cum homo sine affectu hominis esse non possit. Nam caro sine [PL14.1168A] affectu et praemii immunis et culpae est. Illud ergo suscipere debuit et sanare, unde culpa manaverat; ut originem erroris et quasdam prorumpentis delicti fores clauderet. Unde ego hodie hominem agnoscerem Dominum Jesum, cujus carnem non video, affectum lego: unde, inquam, hominem eum agnoscerem; nisi esurisset, nisi sitisset, nisi flevisset, nisi dixisset: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Denique scriptum est: Et homo est, et quis cognoscet eum (Hier. XVII, 9)? Sed homo per ista cognoscitur, qui per opera divina supra homines aestimatur. Itaque ipse eo usque se hominem credi volebat, cum Deus esset; ut se appellaret hominem dicens: Quid me quaeritis occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40)? Nec [PL14.1168B] solum hominem, sed etiam filium hominis diceret, sicut ait: Quid me dicunt esse homines filium hominis (Matth. XVI, 13)? Unde ille summam tenere fidei pronuntiatus est, qui et Dei Filium cognovit, et hominem non negavit. Ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero, et agnoscendus operis distinctione, non varietate personae. Non enim alter ex Patre, et alter ex Maria: sed qui erat ex Patre, carnem sumpsit ex Virgine: affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. Unde ait Propheta: Et pro nobis dolet (Esai. LIII, 4). Quomodo dolebat meo dolore, si meum non gerebat affectum? Homo, inquit, in plaga, et sciens ferre infirmitatem (Ibid., 3).

6. Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit; et nos quasi hominem aestimavimus eum esse [PL14.1168C] in doloribus: sed quasi victor infirmitatum, non infirmitatibus victus, pro nobis non pro se dolebat; et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo livore sanaret. Quid utique est homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem; nisi quia plagae habebat compassionem? Aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat? Quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. Suscepit ergo peccata nostra, ut portaret: suscepit etiam, ut purgaret. Denique scriptum est: Et peccata eorum ipse purgavit. Ideo ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia (Ibid., 11 et 12). Ibi enim major triumphus, ubi mens interna mundatur. Quod portat igitur ad remissionem pertinet: 957 quod purgat, ad correctionem. Suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subjectionem. [PL14.1168D] Quod enim subjecit sibi omnia, suum est: quod subjectus est, nostrum est. Ideoque ait: Nonne Deo subdita erit anima mea? Anima, inquit, subdita, non divinitas: anima subjecta, non Dei virtus. Virtus enim Dei non potestati subdita est; sed unitate, et consortio ejus utitur potestatis. Illa subjecta est, [PL14.1169A] quae humanae conditionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest. Anima carni compatitur, et animae caro, quae sibi quodam contubermo copulantur. Illa subjicitur, quae tristis est; quia scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Illa subjicitur quae suscepta, non ex Deo Patre nata: quamquam ipsa subjectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione virtutis; dispensationis magis temporariae arbitra, quam perpetuo servitio mancipata. Unde et ait: Nonne Deo subdita erit anima mea?

7. Cur dixit, erit, si sempiterna subjectio est? Sed quia Filius Dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore; ideo futuram subjectionem animae suae dicit. Per ipsam ergo obedientia, [PL14.1169B] per ipsam humilitas; quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae. Ipse enim Dominus Jesus cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, in specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6-8). Sicut Apostolus dicit, non jugem et perpetuam, sed temporalem subjectionem cupiens declarare: qualis sit suscepta cum carne, et deposita cum ipsius corporis servitute. Sic etiam ad Hebraeos scriptum est. Nam cum proposuisset exemplum dicens: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech; subjecit idem Paulus: Qui in diebus carnis preces et supplicationes [PL14.1169C] adhibuit ei, qui posset liberare eum de morte, cum magna voce et lacrymis: et exauditus ab illo metu. Quamquam esset Filius, didicit ex his quae passus est obedientiam: et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae: vocatus a Deo sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 6-10). Nonne igitur evidenter clamavit Apostolus dicens obedientiam illam et humilitatem non divinitatis fuisse, sed carnis? Quod enim discitur, temporale est. Quasi homo ergo ex his quae passus est, didicit obedientiam; ut consummaretur in carne, et per obedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inobedientiae haereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.

8. Subjectio ergo magisterium virtutis humanae, [PL14.1169D] non divinae imminutio potestatis est. Nam si illum minorem Filium et inaequalem Patri dicunt, quia erat subditus Patri Deo; numquid et matre ideo minor, quia subditus erat matri? Lectum est enim de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51). 958 Sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed [PL14.1170A] incremento est, per quam omnibus nobis Dominus Jesus fidem infudit et gratiam; ut nos spiritu fideli subditos Patri faciat Deo. Et ideo novo et profundo consilio Apostolus ait quod ipse Patri erit subjectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei, et quaedam devotionis unitas. Nunc enim quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus; quia nondum ei subjecta sunt omnia, cujus regnum unitas est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); sicut scriptum est. Nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus voluntate: volet autem, cum omnia in nobis cognoverit sui plena, et vacua delictorum. Nondum igitur subjectus [PL14.1170B] est Patri; quia nondum omnia et in omnibus Christus: cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus Deus. Unde colligitur unum esse regnum Patris et Filii, et etiam Spiritus sancti; quia qui Filium receperit, recipit et Patrem, recipit et Spiritum sanctum; quia una potestas, una gratia, una operatio Trinitatis est.

9. Meritoque addidit Dominus: Ab ipso enim salutare meum. Quasi diceret: Nolite turbari quia dixi animam meam fore Deo subditam. Anima erit subdita, quae vestri est portio: salutare autem meum ab ipso; hoc est, quia a Patre et in Patre semper sum. A Patre enim veni in hunc mundum: etsi videtis hominem, Dei Filium credite. Cum venerit autem Paracletus quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritus [PL14.1170C] veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et Filius a Patre procedit, et Spiritus ab ipso procedit. De unitate ergo divinitatis ambiguum nihil. Ideoque concupivit David hoc salutare Dei nobis dari; quia ipse est vita aeterna, si et Patrem verum Deum cognoscamus et Filium, quem pro nostra certum est salute venisse: sed non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Assertionem suae divinitatis sequestrat, et dispensationis humanae repraesentat officium.

10. (Vers. 3.) Ideoque adjunxit statim: Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Haec utique quasi homo loquitur; quia in Deo spem nostram debemus reponere, no facile labamur: quamquam in eo quod locutus est: [PL14.1170D] Non movebor amplius; ostendat habere se divinae insignia potestatis. Habes enim alibi dicentem: Adhuc ego semel terram movebo (Aggae. II, 7). Movit diluvio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit: movit cum Sodoma et Gomorrha sacro igne consumptae sunt. Haec supernae indignationis indicia sunt. Sed [PL14.1171A] quia elegit genus hominum Dominus magis servare quam perdere, non movebitur amplius ad indignationem, qui venit ad misericordiam: venit ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet: venit ut se offerret pro nobis, et quasi bonus negotiator 959 mercem suam proprii corporis passione servaret.

11. (Vers 4.) Et cum hoc diceret, levavit oculos suos, et vidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum convenire, et ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos, hoc est: Quid delere genus festinatis humanum? Hominem nescitis me pro omnium redemptione venisse? Obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem. Hominem ergo aut pro humana omni accipimus multitudine: [PL14.1171B] aut si de uno accipimus, de ipso dictum intelligimus: Irruitis, sed in hominem; quia supra Deum irruere non potestis; sicut habes alibi: Quid me quaeritis occidere hominem (Joan. VIII, 40)? Neque enim divinitas morti poterat esse subjecta, sed humana susceptio. Si ergo in me irruitis, et me vultis tenere; quid eos qui mecum sunt, vultis occidere? Satis est vobis habere quem quaeritis. Neque quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adjutore non egeo. Non requiro legatum, nuntium non praemitto; sed ipse me nuntius obtuli non quaerentibus: me tradidi non comprehendentibus; ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi. Irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae, ignari quia veni non ut inclinarem parietem, et maceriam impellerem; [PL14.1171C] sed ut solverem. Veni enim pax, ut faciam utraque unum; et medium parietem maceriae solvens, qui carnem et animam dividebat, ut unum sentire non possent: et ideo caro animae repugnabat, et subdita imperio ejus esse non poterat; quia objecti parietis obstaculo gubernaculis ejus parere non poterat.

12. Lex igitur carnis legi mentis adversabatur. Hunc parietem veterum inimicitiarum velut murum sustulit Dominus Jesus, et pervios fecit esse conventus mentis et carnis; ut in unum coeuntes, id quod erat utrique salutare, sequerentur. Paries ergo quaedam eminentia delictorum est. Unde ad pontificem Judaeorum dicit Paulus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3); paries enim luto [PL14.1171D] cementisque construitur. Hinc aedificabant Aegyptii civitates, quando Judaei lateres facere cogebantur. In Aegypto lutum conficiebatur, et populus Dei peccatum illic operabatur. Ideo gemebat, ideo exauditus et liberatus est a peccato. Ideo Lex data, promissa gratia; ut Lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.

13. (Vers. 5.) Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium ejus repellebamus. Unde ait: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; quando pretium referente Juda proditore, Judaei in loculum mittere noluerunt dicentes: Non licet nobis mittere in loculum; quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII, 6). Damnatur hic judicio suo [PL14.1172A] proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed validus sceleris sui testis. Unusquisque enim gravior accusator est sui, et inexcusabilem in se fert ipse sententiam. Principes Synagogae suo condemnant se judicio. Protientur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dam arguunt refundentem. Nam si recipiendum non fuit, nec solvendum fuit. Atque utinam aut non dedissent, aut quia dederant, nec recepissent. Repudiarunt enim quod 960 in loculum mittere noluerunt, et emerunt inde agrum in sepulturam peregrinorum. Merito ergo gentiles, quibus agri ejus qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, jam non sunt advenae, atque peregrini: sed cives sanctorum facti sunt, et domestici Dei; quia consepeliuntur Dei [PL14.1172B] Filio: Judaei autem qui passionis ejus pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo. Tolerabilior illis vel in hoc proditor, quod confitetur errorem: illi autem crimen suum excusando acerbant. Verecundior est enim confessio post delictum. Impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: Quid ad nos? Tu videris (Ibid., 4). Quid enim dicebat proditor, nisi hoc: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Ibid.)? Quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum; cum scelus sceleri sit adjunctum, ut quem scelerate emerunt, sceleratius trucidarent?

14. Cucurri, inquit, in siti. Verum est quidem quod Dominus noster Jesus sitivit. Beata Domini sitis; quia sitivit pro nobis, et maxime in passione. [PL14.1172C] Denique dixit: Sitio (Joan. XIX, 28). Tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium vivae aquae fluenta fundebat. Denique scriptum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan., VII, 38). Sed in Graeco medie positum est; quia ἔδραμον et singularem et pluralem numerum significat. Ergo etiam cucurri; et cucurrerunt, juxta Graecum possumus intelligere. Diximus autem quid exprimat, cucurri, hoc est, festinavi sitim omnium suscipere, ut universos perpetui fontis ubertate satiarem (cui enim dedero aquam, non sitiet, neque hic, neque in futurum (Joan. IV, 13), sicut dictum est ad Samaritanam); nunc dicamus quid significet: Cucurrerunt in siti. Hoc est, festinaverunt ut perfidiae suae aestu fontem vivum negantes, aeterna fauces suas [PL14.1172D] ariditate siccarent; sicut ipse Dominus ait: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et fecerunt sibi contritos lacus (Jerem. II, 13). Nec mirum si sitierunt, qui aquam fontis aeterni tenere non poterant lubrici perfidiae suae rimis. Sitierunt ergo; quia se potu privaverunt spiritali, quem hauserant de consequenti petra. Unde et Symmachus ait: Τῶι δόλῶι αὐτῶν εὐλόγουν, hoc est, placuit illis in mendacio, cum objicerent falsa pro veris. Omne mendacium sitim habet, veritas ubertatem, quae in perpetuum perseverat.

15. Et quam cito probavit, quia cucurrerunt in mendacio! Ore suo, inquit, benedicebant, et corde suo maledicebant. Misera perfidorum sitis, qui aliud tenebant corde, et ore aliud loquebantur. Ubi autem [PL14.1173A] fidei exundat ubertas, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Quomodo autem benedixerint ore, et corde maledixerint, series Passionis ostendit, cum dicerent: Descendat de cruce et credimus ei (Matth. XV, 32). Stulti! De morte surrexit, et non crediderunt; quomodo si de cruce descenderet, credidissent? Speravit in Domino, eripiat eum: liberet nunc eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9); quia illudentes potius quam optantes ista dicebant, et interrogabant utrum esset Dei Filius, verbis pacifica loquentes, corde accusationem sacrilegii cogitantes.

16. Sed haec mystica, veniamus ad moralia. Etenim quoniam non semel appetitur Christus, 961 appetitus est semel in suo corpore quod suscepit in Virgine, appetitus est frequenter in eo corpore, quod est Ecclesia; [PL14.1173B] nos enim sumus corpus Christi et membra. Appetitur et in singulis sanctis suis et innocentibus, qui Domino se dicarunt.

17. Recordamur aliquem (Gratiano imperat.) proxime ab omnibus appetitum, a suis destitutum ac proditum: qui dudum in suggestu locatus imperii, subito egens omnium ab ipsis quorum haereditarium fuerat sortitus obsequium, coepit urgeri, ingruentibus in exitum, inferentibus mortem, nullo auxiliatore, nullo jam socio sui, nullo comite. Quid aliud melius dixerit, quam quod ex ipso cui se devovit, acceperat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Hoc est, quid persequimini; quid furitis; quid insultatis? Carnem potestis interficere, animam non potestis. Vitam illam corporis potestis eripere, meritum non potestis [PL14.1173C] exstinguere. Scriptum est enim: Nolite timere eos qui possunt occidere carnem, animam autem non possunt: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Anima ergo quae Deo subdita est, non est humanae subdita potestati; ab ipso enim vitae fructum sperat aeternae, et perpetuae salutis auxilium. Ille ergo cui me tradidi, et necatum tuebitur, et mortuum resuscitabit, et ulciscetur occisum. Raptus est justus, ne malitia mutaret cor ejus. Mors ergo ista magis peccati fuga, quam morientis est detrimentum.

18. Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Qui labitur, commovetur; eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat. Semel enim in petra Christi [PL14.1173D] locatus lubricum non debet habere vestigium; sed tenere status proprii firmamentum. Unde immobilis dicitur, qui servat immobilem voluntatem, et propositum aliquod intentione animi fidelis exsequitur. Nam et Dei immobilem voluntatem legimus, sicut habes ad Hebraeos: In quo amplius Deus ostendere volens haeredibus repromissionis immobilitatem voluntatis suae, interposuit jusjurandum (Hebr. VI, 17). [PL14.1174A] Recte ergo immobilis voluntas Dei, quae nullius peccati movetur illecebris. Homines vero mobiles, lubrici ad delinquendum, faciles ad errandum. Denique de Judaeis dictum est: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua (Matth. XXVII, 39). Et ipse Dominus in psalmo ait: Omnes qui videbant me, aspernabantur me: et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8). Caput omnium Christus est. Melius est igitur ut maneat Christus in nobis, quam aliqua nostri commotione moveatur. Unde Judaei moventes capita sua dicebant: Tolle a terra talem hunc (Act. XXII, 22). Geraseni rogabant, ut de finibus eorum recederet (Luc., VIII, 37): Ecclesia autem tenuit eum, nec dimisit eum. Ideo illa quae tenuit eum, possidet: illi qui moverunt, tenere non [PL14.1174B] possunt. Pulchre autem ait evangelista quia transeuntes movebant capita sua (Matth. XXVII, 39): transeuntes, non stantes. Stamus in atriis sanctis, praeterimus in plateis. Sacerdos praeteriit, levita pertransivit: stetit ille qui vulnera inflicta curavit. 962 Et ideo illi non dixerunt qui transibant viam: Benedictio Domini super vos: benedicimus vos de domo Domini (Psal. CXXVIII, 8); stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium. Denique et vineam cujus soluta munitio est, transeuntes vindedemiant, non manentes. Transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem (Thren. II, 15). Ideo sacerdos non potuit coronari, levita [PL14.1174C] non potuit, quia transierunt, et tamquam umbra praeterierunt. Stephanus autem martyrio coronatus est; quia stantem videbat Dominum Jesum, immobilem, non praetereuntem. Immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum videbat: nullo erat mortis timore commotus. Non movit se Stephanus, non movit se Christus. Commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent (Psal. CVIII, 10). Eget enim medico qui movetur. Inops peccator, dives est justus; quia nullo bono deficit, qui Dominum semper inquirit.

19. Et quia inde tractus est sermo, qui dixit: Non movebor amplius; quod moveri ad culpam sit, ostendit ipse David dicens: Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos (Psal. [PL14.1174D] LXV, 9). Unde et sancto dicitur a Domino Deo nostro: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31); quoniam qui Deo proximus est, lapsui non potest esse vicinus. Omnis enim culpa velut adversario nisu de loco dejicere, et de proprio statu mentem movere consuevit: quod vel ab hoste, vel ab luctamine tractum videtur. Perturbat ira, incendit libido, stimulat invidia, excruciat avaritia, timor dejicit, moeror affligit. Et Petro [PL14.1175A] dictum est a Domino Jesu: Veni retro post me (Marc. VIII, 33). Non dixit: Veni retro (hoc enim diabolo soli dixit) sed: Veni retro post me; non est enim retro, qui post Christum est. Sed quia errabat Petrus, sicut Dominus ipse ait ad ipsum: Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Ibid.); ideo post me veni, ut incipias non humana, sed divina sentire. Ideo et hic justus rapiendus e terris ait: Non movebor amplius. Dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo; quia mors justo non naturae finis, sed culpae est.

20. Inter has voces subito videt agmina persequentium, et inter pericula positus non de se sollicitus; sed de his quos liberare cupiebat, ait: Quousque [PL14.1175B] irruitis in hominem, interficientes universos (Supra, vers. 4)? Si me quaeritis, cur alios vultis occidere? Offero me ipse pro multis; quia pro omnibus solus se ille potuit offerre, qui auctor est omnium. Ipsius ergo quem sequebatur imitator ait (Joan. XVIII, 8 et 9): Si me quaeritis, sinite hos abire; ut impleatur sermo quem dixit Jesus: Quia non perdidi ex ipsis quemquam praeter unum (hoc enim in alio libro sententia Domini comprehendit); qui tamen sua magis periit voluntate, quam mea, inquit, severitate punitus est. Et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae (Psalmi vers. 4); hoc est: Apex dudum nobilis sedis 963 augustae, et circumfusi toto orbe Romano validus quondam murus imperii, sicut paries [PL14.1175C] inclinatus, aut maceries impulsa collabor.

21. Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: Tollamus justum, tollamus misericordem; quia gravis est nobis etiam ad videndum: sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putaverunt; hoc est enim: Pretium meum cogitaverunt repellere; quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis jungit. Pretium nostrum misericordia est, quae nos dum confertur inopibus, redimit a morte. Pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et servitute depressos Christo acquisivit. Pretium nostrum bona existimatio est; quia uniuscujusque nostrum meritorum [PL14.1175D] series aestimatur. Pretium nostrum munditia [PL14.1176A] atque simplicitas est; quia scriptum est: Possessio pretiosa vir mundus (Prov. XII, 27); nihil enim pretiosius viro simplici. Unde Apostolus pulchre: Abundavit, inquit, in divitiis simplicitatis suae (II Cor. VIII, 2). Quid enim simplicitate ditius: quae sicut bonus paterfamilias satis sibi abundat, et sua puritate contenta, non quaerit alienum, nec abrodit; sed de se caeteros fingit? Innocens enim credit omni verbo, nec se in artes varias saepe commutat; sicut astutia quae ut sit cauta, timet omnia, nec se consiliis suis credit: versat suas ipsa sententias. Simplicitas autem timere nil novit. Hoc igitur genere pretium justi repellere tentaverunt; etsi possit et illud intelligi, quia aurum ejus manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem [PL14.1176B] negantes.

22. Unde et ait: Cucurri in siti; eo quod fidem quaereret, et invenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus. Sic Dominum Jesum legimus in Evangelio et esurisse, et sitisse (Matth., IV, 2, et Joan. XIX, 28); cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere videretur aliena. Aut ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: Cucurri in siti? hoc est: Ego sitiebam, cum alii mea vina ructarent; et ex illo suggestu sublimis imperii, opulentiaque regali, ad extrema sitis plebeia quadam vilitate deductus sum.

23. Et quia Graecus habet ἔδραμον, quod significat et cucurri singulariter, et cucurrerunt pluraliter, potest et sic intelligi: Cucurrerunt in siti, quorum [PL14.1176C] fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. Sicut enim est sitis fidei, ita et perfidiae. Sitim illam justus sitit, qui ait: Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 3). Istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit. Quam sitivit ille qui inter convivii dapes et pocula constitutus, innocentis convivae necem moliebatur Augusti? Nonne tibi videbatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? 964 Cum vinum biberes, et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes? Ita prorsus alicnus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione divina; ut non tibi veniret in mentem versiculus ille psalmorum: Tu vero homo unanimis, dux meus et [PL14.1176D] notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos [PL14.1177A] (Psal. LIV, 14 et 15). Atque ille alius, cujus meminit in Evangelio ipse Dominus Jesus: Qui edebat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Joan. XIII, 18).

24. Quid tibi faciam Ephraem; quid tibi faciam Juda (Ose. VI, 4)? Plures reliquisti nobis proditionis tuae et fraudis haeredes; haec enim etiam ad proditorem Judam potest per apostrophen derivari. Prodidisti vitam, regnum, Dominum. Sed Jesus Dominus semel in se, frequenter in servulis suis proditur. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40). Tu commissos tibi loculos et pecunias pauperum suscepisti, iste provincias sibi creditas. Tu apostoli honorem, ille militiae dignitatem, administrationis infulas. Numero honores ejus, ut crimen exaggerem. Convivii violastis [PL14.1177B] uterque consortium: tu tamen de convivio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est, tu, licet in scelere, verecundior, qui negasti quod inferendam necem credideris Domino quem prodebas, qui pretium refudisti; ne residere apud te merces parricidii videretur. Iste non solum tenuit acceptam, verum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis. Iste non solum deceptus non est alieno mendacio: sed fefellit suo, et fefellit ut occideret. Et cum ille convivium recusaret, qui se videret esse perimendum, iste sacramentum obtulit; ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. Postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum: iste sepulturam integram suo principi denegavit.

25. Nec defuit qui manus lavaret dicens: Innocens [PL14.1177C] sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24); in quo se Pilatus non diluit, sed inquinavit: et implicavit, non exuit. Nam etsi nullum pondus in perditorum judiciis, tamen vinculum majus in confessionibus. Justos enim non aliena absolvit sententia, sed sua vita: injusti se ipsos vehementius suis vocibus alligant, qui alios alligare non possunt. Tamen ne huic quoque deesse confessio propria videretur, juravit ut pejeraret. Lavit manus, cum Evangelium tangeret: ne quid deesset exemplo. Lavit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. Nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset. Quid illud quoque dicam, quod is quoque vestem dealbatam indutus est ad illudendum: postea quoque regia veste [PL14.1177D] donatus est ad moriendum; ne amisisse honorem [PL14.1178A] debitum 965 videretur? Nam etsi scelere interiit, jus tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reservabat, eorum ipsorum a quibus negabatur, vel ministerio, vel assensu.

26. Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis; nisi is qui impatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur, justo commotus dolore increpasset victorem superbum, tyrannis illa, non regibus inferri solere. Sic horrore flagitii territus deposuit teterrimi sceleris apparatum. Nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Joseph ille qui justus dicebatur, defuit. Sed longe Maximus saevior denegabat, quod ipse Pilatus auferre non potuit. In quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia: et ad tempus assumpta patientia, vindicta paululum [PL14.1178B] comperendinata est.

27. (Vers. 6, 7.) Ideoque ait: Verumtamen Deo subjecta est anima mea; quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse est Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Hoc est, numquid sepultura corporis negata perpetuae quietis mansionem mihi abstulit? Habeo habitaculum meum in Domini tabernaculo, et in sancto monte ejus requiescam. Non emigrabo humano scelere; quia Domini favore susceptus sum; quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio a charitate Christi me separare poterunt. Non enim innocens de tabernaculis justorum, sed peccator emigrat. Migrant Judae proditoris haeredes, de quibus et similibus eorum merito dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent; ejiciantur [PL14.1178C] de habitaculis suis (Ps. CVIII, 10).

28. Quod bene et ad Dominum Jesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras, ut crucifigeretur, ut sepeliretur; non emigravit a Patre, sed in Patre mansit. Traditus sum, et non egrediebar (Ps. LXXXVII, 9). Nec deposuit quod erat, sed reservavit: nec desivit esse in Dei forma, sed perseveravit: non immutata per susceptionem corporis Dei gloria, sed manente, triumphum acquisivit, potentiam non amisit. Unde ipse ait: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62).

29. (Vers. 9.) Unde convocatos gentium populos, et acquisitos Patri, suo sanguine, hortatur ad fidem dicens: Sperate in eum omnes conventus plebis meae; hoc est, non solus Israel, sed omnes, inquit: nec solae [PL14.1178D] reliquiae, sed etiam gentium plenitudo: nec solae [PL14.1179A] gentes, sed Israel; cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Quis potest divina mysteria comprehendere? Quorum tanta multitudo est, ut jure Paulus miretur, meritoque dixerit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Repulsae gentes sunt, 966 ut eligeretur Israel: caecatus est postea Israel propter vocationem gentium; et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt, postquam intravit gentium plenitudo. Ita culpa Israel profuit gentibus: fides gentium Israelitem populum liberavit.

30. Effundite, inquit, coram illo corda vestra. Qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, evacuare cor suum omni labe malitiae; ut capax fiat cor ejus gratiae spiritalis. Ideoque Apostolus ait: Renovamini [PL14.1179B] spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Cum enim effunditur vetus malitia, nova sumitur gratia, qua unusquisque renovatur. Dicit ergo Filius Dei: Effundite coram illo corda vestra; quia sciebat Patrem esse dicturum: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Est etiam illa traditio, ut cor nostrum videamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et voluntates nostri cordis aperimus. Ergo jactemus in Deum cogitationes nostras, nec aliquid eum latere credamus. Effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas.

31. (Vers. 10.) Verumtamen vani filii hominum: mendaces filii hominum in stateris ut decipiant. Si vani filii hominum, et mendaces filii hominum, possunt non vani esse filii Dei; qui non ex sanguine, neque [PL14.1179C] ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Nam filii hominum videntur sibi ponderare aequitatem et gravitate severioris judicii examinare justitiam, duri aliis, sibi remissi, operibus iniqui, sermone censores. Unde Salomon ait: Exsecrabile Domino duplex pondus, et statera fallax non bona (Prov. XX, 23). In quo significat eos qui rapinam inexplebili corde meditantur, et sobrietatem fronte praetendunt. Tales scribae Judaeorum sunt, qui onera gravia aliis observantiae durioris imponunt, non habentes rectum jugum animae suae; sed propensa iniquitate curvati: ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt Invenitur itaque in avaritia tamquam in radice vitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes: quam homo renuntians mundo, et [PL14.1179D] consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere.

32. (Vers. 11.) Nolite, inquit, sperare in iniquitate, et rapinam nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite cor apponere. Vides quia affluunt, non vides quia [PL14.1180A] praeterfluunt? Nudus es natus, nudus moriturus es. Quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? Fluenta sunt quae miraris: quomodo veniunt, sic transeunt et recedunt. Solus Jordanis retrorsum conversus est, in quem descendisti: 967 qui te admonet, ut in ipsum naturae fontem et originem revertaris, quae te nudum, non veste amictum edidit; ut discas superflua non requirere. Hoc quod erubescis, esse te nudum, culpa docuit, non natura. Nulla enim esset verecundia genitalium, si culpa non esset. Neque enim caetera animalia vestiuntur, ut tegantur; neque vestiuntur, ut muniantur. Satis munita sunt omnia naturae suae tegmine; nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, jus commune perdidimus. Ideoque in hoc psalmo ascribitur [PL14.1180B] doctrina medicabilis; quia vel Idithum, vel se ipsum illius nomine, exercitio spiritali, subeundis tentationibus erudivit, ut in angustiis quis positus subjiciat se Deo; et si peccavit ante, peccare desistat, nec recidivo errore moveatur.

33. (Vers. 12.) Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Semel locutus est Deus, et plura audita sunt; quia non per litteras et syllabas est locutus. Locutus est per aenigmata, locutus est per visiones, locutus est per divisiones gratiarum, locutus est per Spiritum singulorum. Nos autem plura loquimur, et vix audimur. Semel locutus in Lege est, eadem iterum locutus est in Evangelio. 968 Aut fortasse, ut ego puto, quia multifariam locutus est in prophetis, novissime autem locutus est in filio suo. Semel [PL14.1180C] locutus est, quando locutus in Filio est; et audita sunt etiam illa quae ante audita non erant ab iis quibus locutus fuerat per prophetas. Semel ergo locutus est in novo Testamento, et vetus auditum est Testamentum, quod non audiebatur; quia ipse Dominus dixit de populo Judaeorum: Videbunt, et non videbunt: audient, et non audient (Marc. IV, 12). Audient aure corporea, sed non audient mentis auditu.

34. Nobis ergo, hoc est, Ecclesiae, semel locutus est, et duo audita sunt; quia et illa audivimus et intelleximus, quae non intellexerunt, qui legerunt: non audierunt, qui audierunt. Solus enim Christus aurem aperuit humanam ad cognoscenda mysteria; solus libri signaculum solvit, et resolvit aenigmata prophetarum.

[PL14.1180D] 35. (Vers. 13.) Ideoque ipse reddet unicuique secundum opera, in quo et qualitatem operum comprehendit; ut aut complurium et meliorum restituat praemia meritis singulorum; aut contra et numero gravemur, et acerbitate meritorum.

读者反应

参考

Fons: Patrologia Latina, t. 14, coll. 1136D-1180D (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
页面创建日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22