Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Regula S. Pachomii a Hieronymo Latine Reddita (2/3)

LIBER DIDYMI ALEXANDRINI DE SPIRITU SANCTO, S. HIERONYMO INTERPRETE

[PL23.103D] 107 I. Omnibus quidem quae divina sunt, cum reverentia et vehementi cura oportet intendere: maxime autem his quae de [Al. sancti Spiritus] Spiritus divinitate dicuntur: praesertim cum blasphemia in eum sine venia sit: ita ut blasphemantis poena tendatur, non solum in omne praesens saeculum, sed etiam in futurum. Ait quippe Salvator, blasphemanti in Spiritum sanctum non esse remissionem, neque in isto saeculo, neque in futuro (Marc. [PL23.104D] III). Unde magis ac oportet intendere, quae Scripturarum de eo relatio sit: ne in aliquem saltem per ignorantiam, blasphemiae error obrepat. Expedierat quidem fideli, et timido, moderanti vires suas, magnitudinem praesentis quaestionis silentio praeterire: et rem plenam periculo, non in suum discrimen attrahere. Verum quoniam quidam [Al. quidam cum] temeritate potius, quam recta via etiam in superna eriguntur, et haec de Spiritu sancto [PL23.105A] jactitant, quae neque in Scripturis lecta, neque a quoquam Ecclesiasticorum veterum usurpata sunt compulsi sumus creberrimae exhortationi fratrum cedere: quaeque sit nostra de eo opinio, etiam Scripturarum testimoniis comprobare: ne imperitia tanti dogmatis, hi qui contraria opponunt, decipiant eos qui, sine discussione sollicita, in adversariorum sententiam statim pertrahuntur.

2. Appellatio Spiritus sancti, et ea, quae monstratur ex ipsa appellatione substantia, penitus ab his ignoratur, qui extra sacram Scripturam philosophantur. Solummodo enim in nostratibus litteris; et notio ejus et vocabulum refertur, tam in novis quam in veteribus. Veteris quippe Testamenti homo David, particeps ejus effectus, orabat ut in se permaneret, dicens: Spiritum tuum sanctum ne auferas [PL23.105B] a me (Psal. L). Et Danieli adhuc puero suscitasse dicitur Deus Spiritum sanctum, 108 quasi jam habitantem in eo. Nec non etiam in novo Testamento hi viri qui Deo placuisse referuntur, Spiritu sancto pleni sunt. Joannes quippe adhuc in matris utero sanctificatus exsultat, et Jesus a mortuis resurgens cum insufflasset in faciem discipulorum, ait: Accipite Spiritum sanctum (Luc. I). Plena sunt volumina divinarum Scripturarum his sermonibus quorum congeriem in praesenti opere digerere supersedi: quia difficile non est ex his quae assumpsimus, unumquemque lectorem sibi similia reperire.

3. Nemo autem suspicetur alium Spiritum sanctum fuisse in sanctis viris ante adventum Domini, [PL23.105C] et alium in apostolis caeterisque discipulis, et quasi omonymum in differentibus esse substantiis. Possumus quidem testimonia de divinis Litteris exhibere: quia idem Spiritus et in apostolis et in prophetis fuerit. Paulus in Epistola quam ad Hebraeos scribit, de Psalmorum volumine testimonium proferens, a Spiritu sancto id dictum esse commemorat: Et sicut dicit hic Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, etc. (Hebr. III, 7, ex Psalm. XCIV, 8.). In fine quoque Actuum Apostolorum, cum Judaeis disputans, ait: Sicut Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros, dicens: Auditionem audietis, et non intelligetis (Act. III). Neque enim Paulus alium habens Spiritum sanctum, haec [PL23.105D] de eo scripsit, qui in Prophetis ante adventum Domini alius fuit: sed de eo cujus et ipse particeps fuit: et omnes qui in fide consummatae virtutis ferebantur. Unde et cum articulo ejus meminit, quasi solitarium et unum esse contestans, ubi dicit non simpliciter. Πνεῦμα ἅγιον, hoc est Spiritus sanctus, sed cum additamento articuli τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον: hoc [PL23.106A] est hic Spiritus sanctus. 109 Et Isaiam prophetasse commemorat cum articulata voce, διὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, id est per hunc Spiritum sanctum, et non simpliciter Πνεῦμα ἅγιον. Petrus quoque in eo sermone, quo praesentibus persuadebat: Oportuerat [Al. Oportet], inquit, impleri Scripturam, quam locutus est Spiritus sanctus (id est, τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον) per os David de Juda (Act. I, 16): ostendens et ipse eumdem Spiritum, et in prophetis, et in apostolis operatum.

4. Plenius de hoc in consequentibus tractabimus, cum dicere ceperimus, non solum Dominum [Al. Deum] Verbum factum esse ad prophetas, sed et Spiritum sanctum: quia et inseparabiliter possidetur, cum unigenito Filio Dei. Ipsa [Al. Ipsa igitur vox] [PL23.106B] vox Spiritus sancti, non est vacua appellatio, sed subjacentis essentiae demonstratrix: Patri Filioque socia [Al. sociata], et a creaturis penitus aliena. Cum enim creaturae in visibilia, et in invisibilia, id est in corporalia et in incorporalia partiantur, nec de corporalibus substantiis est Spiritus sanctus, animae et sensus habitator, sermonis et sapientiae, et scientiae effector: nec de invisibilibus creaturis. Haec quippe omnia sapientiae et caeterarum virtutum, et sanctificationis capacia sunt. Ista vero substantia, de qua nunc sermo est, sapientiae et scientiae, et sanctificationis effectrix est. Neque enim inveniri potest aliqua in Spiritu sancto fortitudo, aut operatio sanctificationis virtutisque, quam ab extraneo quodam sustineat: quia istiusmodi natura mutabilis est. Porro [PL23.106C] Spiritus sanctus, confessione omnium, immutabilis est, sanctificator scientiae divinae, et universorum attributor bonorum, et, ut brevius dicam, ipse subsistens in his bonis quae a Domino largiuntur. Nam eumdem Evangelii locum Matthaeus Lucasque describens, alter ex his ait: Quanto magis Pater coelestis dabit bona petentibus se (Matth. V, 11)? Alter vero: Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum suum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)? Ex quibus apparet, Spiritum sanctum plenitudinem esse donorum [Al. bonorum] Dei: et ea quae divinitus administrantur, non absque eo subsistere; quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte demanant. Quod autem substantialiter bonum est, non potest extraneae capax esse bonitatis: [PL23.106D] 110 cum ipsum tribuat caeteris bonitatem. Igitur manifestum est, non a corporalibus tantum, sed et ab incorporalibus creaturis extraneum esse Spiritum sanctum; quia caeterae substantiae hanc substantiam sanctificationis accipiunt: iste vero non tantum non est capax sanctificationis alienae, sed insuper attributor est, et creator. Denique qui communione [PL23.107A] ejus fruuntur, participes dicuntur Spiritus sancti, sanctificati utique ab eo. Perspicue enim scriptum est, Et Spiritui gratiae contumeliam faciens (Hebr. X, 29), haud dubium quin is, qui, post susceptionem ejus peccaverit. Si autem sanctificatus est per communionem Spiritus sancti, ostenditur quod ipse particeps ejus fuerit, et largitor ejus sanctificationis Spiritus sanctus. Apostolus quoque ad Corinthios scribens, et enumerans eos qui regnum coelorum sunt consecuturi, addit dicens: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Spiritum Dei, non alium asserens esse quam Spiritum sanctum. Etenim in consequentibus idem approbat, dicens: [PL23.107B] Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); Spiritum Dei, Spiritum sanctum esse confirmans.

5. Si igitur sanctificator [Al. sanctificatio] est, non mutabilis, sed immutabilis substantiae ostenditur. Immutabilem autem substantiam Dei tantum, et unigeniti Filii ejus, manifestissime tradunt divina eloquia: convertibilem et mutabilem omnem creaturarum substantiam praedicantia. Ergo quoniam substantia Spiritus sancti non convertibilis, sed inconvertibilis demonstrata est: non erit creaturae ὁμούσιον [Leg. ομούσιος]. Esset quippe et creatura immutabilis, si cum Patre poneretur et Filio, eamdem habens inconvertibilitatem. Omne enim quod alieni boni capax [PL23.107C] est, ab hac substantia separatur. Tales autem sunt cunctae creaturae: Deus vero cum bonus sit, fons et principium bonorum est; facit igitur eos bonos, quibus se impertit, bonus ipse non factus ab alio, sed subsistens: ideo capabilis, et non capax. Unigenitus quoque filius, ejus sapientia, et sanctificatio non fit sapiens, sed sapientes facit; 111 et non sanctificatur, sed sanctificat. Unde et ipse capabilis est, et non capax. Cum igitur invisibilis creatura, quam rationabilem, et incorporalem substantiam vocari consuetudinis est, non sit capabilis, sed capax: si enim capabilis esset, nullius boni capax esset, per se simplex ipsa subsistens, et alterius boni receptatrix: participatione habeat bonum, et non de his quae habentur ab aliis, sed de his quae habent alia intelligatur, Patre [PL23.108A] et Filio habitis magis quam habentibus; creatura vero habente, et non habita. De Spiritu quoque sancto retractemus, et si quidem ipse quoque participatione alterius sanctimoniae sanctus est, connumeretur caeteris creaturis. Si vero sanctos facit capaces sui, cum Patre ponatur et Filio. Quod autem ab aliis capiatur Spiritus sanctus, et non alia capiat, et nunc, et in Sectarum volumine (prout potuimus) expressimus: et ex omni Scriptura sermonem nostrum affirmare perfacile est. Beatus quoque Apostolus ad Ephesios scribens ait: In quo et credentes signali estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13). Si enim signantur quidam Spiritu sancto, formam et speciem ejus assumentes: ex his est Spiritus sanctus, quae habentur, et non habent: [PL23.108B] habentibus illum signaculo ejus impressis. Ad Corinthios quoque idem scribens, Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum, in quo signali estis (Ephes. IV, 30); signatos esse contestans eos qui susceperant communionem Spiritus sancti. Quomodo enim disciplinae, et virtutis assumptor, signaculum et figuram (ut ita dicam) in suum sensum recipit ejus scientiae, quam assumpsit: sic et is, qui Spiritus sancti particeps efficitur, per communionem ejus fit spiritualis pariter et sanctus.

6. Ipse vero Spiritus sanctus, si unus de creaturis esset, saltem circumscriptam haberet substantiam; sicut universa quae facta sunt. Nam et si non 112 circumscribantur loco et finibus invisibiles creaturae, tamen proprietate substantiae finiuntur. Spiritus [PL23.108C] autem sanctus, cum in pluribus sit, non habet substantiam circumscriptam. Mittens quippe Jesus praedicatores doctrinae suae, replevit eos Spiritu; et insufflans in faciem eorum: Accipite, inquit, Spiritum sanctum, et euntes, docete omnes gentes (Joan. XX, 22): quasi omnes cunctis gentibus mitteret. Neque enim omnes apostoli ad omnes gentes pariter sunt profecti, sed quidam in Asiam, quidam in Scythiam, et alii in alias dispersi nationes; secundum dispensationem illius, quem secum habebant Spiritus Sancti, quomodo et Dominum dicentem: Vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). His et illud congruit: Accipietis virtutem supervenientis (Al. supervenientem) Spiritus sancti in vos; et eritis testes mihi in Jerusalem, et in omni Judaea et [PL23.109A] Samaria, et usque ad extremum terrae (Act. I, 8). Si ergo hi in extremis finibus terrae ob [Al. secundum] testimonium Domini constituti, distabant inter se longissimis spatiis, aderat autem eis inhabitator Spiritus sanctus, incircumscriptam habens substantiam, demonstratur angelica virtus ab hoc prorsus aliena. Angelus quippe qui aderat, verbi gratia, Apostolo in Asia oranti, non poterat simul eodem tempore adesse aliis in caeteris partibus mundi constitutis. Spiritus autem sanctus non solum sejunctis a se hominibus praesto est, sed et singulis quibusque angelis, principatibus, thronis, dominationibus inhabitator assistit: et ut homines sanctificans, alterius quam sunt homines, est naturae; sic et alias creaturas sanctificans, alius ab earum est substantia: [PL23.109B] quoniam omnis creatura non ex sua substantia, sed ex communione alterius sanctitatis, sancta perficitur.

7. Dicti sunt quidem sancti angeli in Evangelio, Salvatore dicente, venturum esse Filium hominis in majestate sua et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 29). Et Cornelius 113 in Actibus Apostolorum a sancto Angelo scribitur [Al. subjicitur] accepisse responsum (Act. X, 22), ut Petrum ad se Christi discipulum vocaret. Verum sancti sunt angeli participatione Spiritus sancti, et inhabitatione [Al. communicatione] unigeniti Filii Dei, qui sanctitas est, et communicatio Patris. De quo Salvator ait: Pater sancte (Joan. XVII, 11). Si igitur angeli non ex propria substantia sancti sunt, sed ex participatione [PL23.109C] sanctae Trinitatis, alia angelorum ostenditur a Trinitate esse substantia. Ut enim Pater sanctificans, alius est ab his qui sanctificantur: et Filius est alius ab his quos efficit sanctos: ita et Spiritus sanctus alterius est substantiae ab his quos sui largitione sanctificat. Si vero haeretici proposuerint, ex natura conditionis suae angelos sanctos esse: consequenter coguntur dicere ὁμουσίους esse Trinitati, et inconvertibiliter eos juxta substantiam sanctos esse. Si autem hoc refugientes, dixerint, unius quidem naturae esse cum caeteris creaturis, non tamen eamdem habere sanctitatem, quam homines habent: necessario deducetur, ut dicant multo melioris homines esse substantiae; cum hi per communionem Trinitatis habeant sanctitatem, et angeli, [PL23.109D] propria natura sancti, ab ea sint alieni. Sed vota sunt hominum perfectorum, et ad consummationem sanctitatis venientium, aequales angelis fieri. Angeli quippe hominibus, et non homines angelis auxilium tribuunt: ministrantes eis salutem, et annuntiantes eis largiora Dei beneficia. Ex quo liquido ostenditur, honorabiliores et multo meliores esse angelos hominibus, [PL23.110A] per germaniorem, ut ita dicam, et pleniorem Trinitatis assumptionem.

8. Quapropter cum alius sit Spiritus sanctus ab his quae ipse sanctificat, non est unius naturae, cum caeteris creaturis quae eum recipiunt. Si autem alterius est naturae a creaturis, et in propria subsistit essentia, increatus et ineffectus ostenditur. Multae Scripturae sunt, quae sine ambiguitate convincant, alterius eum a cunctis conditionibus esse naturae. Quidam etiam Spiritu sancto pleni esse dicuntur: nemo autem sive in Scripturis, sive in consuetudine, plenus creatura dicitur. 114 Neque enim aut Scriptura sibi hoc vindicat, aut sermo communis, ut dicas plenum esse quempiam angelo, throno, dominatione: soli quippe divinae naturae hic convenit sermo. [PL23.110B] Dicimus autem virtutis et disciplinae quosdam esse plenos: ut illud, Repletus est Spiritu sancto (Exod. XXXI, 3); non aliud significantes quam plenos esse consummatae atque perfectae virtutis. Scriptum est de Joanne: Et Spiritu sancto implebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I, 15). Et iterum: Repleta est Spiritu sancto Elizabeth (Ibid., 41). Et post alia: Et Spiritu sancto repletus est Zacharias pater ejus (Ibid., 67). Haud dubium, quin et Joannes prophetavit. Necnon in Actibus Apostolorum de multis credentibus qui in unum convenerant, refertur: Repleti sunt Spiritu sancto (Act. II, 4). Cum autem participabilis sit Spiritus sanctus, ad similitudinem sapientiae ac disciplinae, non in cassis nominibus scientiae substantiam possidet: sed per naturam sanctificantem, [PL23.110C] et implentem bonis universa, bonus ipse subsistit, juxta quam et repleti quidam Spiritu sancto esse dicuntur: ut in Actibus Apostolorum scriptum est, Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Ibid.). Quomodo enim qui aliqua disciplina plenus est, qui perfecte eam habet, erudite et subtiliter potest de ea proferre sermonem, sic qui Spiritum sanctum consummate acceperint, ita ut impleantur eo, cum fiducia verbum Dei loquuntur, quia praesens Spiritus sanctus dignam Deo vocem ministrat. Hinc [Al. Unde et quidam] quidam cum supercilio ait: Haec dicit Spiritus sanctus. Et Apostolus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto (Ephes. V, 18). Et in multis locis Actuum Apostolorum, pleni fuisse Spiritu sancto discipuli Domini [PL23.110D] scribuntur. Considerate ergo fratres viros ex vobis testimonium habentes septem, plenos Spiritu sancto et sapientia (Actor. VI, 3). Et de Stephano: Cum autem plenus esset Spiritu sancto, intuens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei (Ibid., 5). Et de electionis vase dicitur: Saulus autem, qui et Paulus, plenus Spiritu sancto, intuens in eum ait [PL23.111A] (Act. XIII, 9). Et in commune de universis credentibus annotatur: Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto (Ibid., 52). Angeli autem praesentia, sive alicujus 115 alterius excellentis naturae, quae facta est, non implet mentem atque sensum: quia et ipsa aliunde completur. Quomodo enim ex plenitudine quis accipiens Salvatoris, plenus efficitur sapientia, et virtute, et justitia, et sermone Dei: sic qui Spiritu sancto plenus est, statim universis donationibus Dei repletur, sapientia, scientia, fide, caeterisque virtutibus. Qui igitur implet universas creaturas, quae tamen possunt virtutem, et sapientiam capere, non est ex his quae ipse complet. Ex quo colligitur alterius eum esse substantiae, quam sunt omnes creaturae. Diximus et alibi, quia superintelligatur [PL23.111B] in sancti Spiritus substantia etiam plenitudo munerum divinorum.

9. Denique impossibile est gratiam Dei sortiri quempiam, si non habeat Spiritum sanctum: in quo approbamus cuncta Dei dona consistere. Quod vero is qui habeat eum, sermonem quoque sapientiae, et reliqua bona perfecte consecutus sit: et nunc manifeste sermo demonstrat, et paulo ante diximus, substantiam bonorum Dei Spiritum Sanctum esse: cum posuimus exemplum, Dabit Pater Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13). Et, Dabit Pater bona petentibus se (Matth. V, 11). Nec existimare debemus, Spiritum sanctum secundum substantias [Al. substantiam] esse divisum, quia multitudo bonorum dicatur. Impassibilis enim, et indivisibilis [PL23.111C] atque immutabilis est; sed juxta differentes efficientias, et intellectus, multis bonorum vocabulis nuncupatur: quia participes suos non juxta unam eamdemque virtutem communione sui donet, quippe cum ad utilitatem uniuscujusque aptus sit, et repleat bonis eos, quibus judicat se adesse debere. Denique Stephanus primus ille testis veritatis, et dignus suo nomine plenus sapientia, et Spiritu Sancto dictus est: sapientia consequenter super intellecta, commorante in eo Spiritu sancto, sicut loquitur Scriptura: Et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto apostoli (Act. VI, 5). Et, Stephanus autem plenus gratia et virtute, faciebat prodigia, et signa magna in populo (Ibid., 8). Et adhuc de eodem, Et non valebant resistere sapientiae, et Spiritui, [PL23.111D] qui loquebatur in illo (Ibid., 10). Plenus enim Spiritu sancto vir beatus, et fidei effectus est particeps, quae ex Spiritu sancto 116 venit, juxta illud, Alii autem fides, in eodem Spiritu (I Cor. XII, 9). Et gratiam atque virtutem juxta eumdem Spiritum habens, signa et prodigia magna faciebat in populo. Necnon et illis donationibus secundum eumdem Spiritum affluebat, quae vocantur curationum gratiae atque virtutes. Et haec enim in enumeratione donorum [PL23.112A] Dei, qui Spiritu, et secundum Spiritum, in prima apostoli Pauli Epistola ad Corinthios collocantur. Intantum autem Stephanus divina gratia abundabat, ut nemo contradicentium, et eorum qui adversus eum disputabant, valerent resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur in illo. Erat quippe e Spiritu sancto sapiens. Unde et ad discipulos suos Jesus perspicue proclamat: Cum introducti fueritis ad principatus, et potestates, et concilia, et synagogas, nolite esse solliciti quid vos oporteat dicere, aut quid loquamini in illo tempore. Dabuntur enim vobis a Spiritu sancto sermones sapientiae, quibus non queant contradicere, ne hi quidem qui vehementer in disputationibus callent.

10. Sed ponamus ipsum testimonium, quod ita [PL23.112B] contexitur: Cum autem introduxerint vos in synagogas ad principatus et potestates, nolite solliciti esse quomodo aut quid respondeatis, Spiritus enim sanctus docebit vos in eadem hora quae oporteat dicere (Matth. XII, 12). Et in alio Evangelio: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis: Ego quippe dabo vobis os, et sapientiam, cui non valeant contradicere, aut respondere (Luc. XIV, 14). Spiritu vero sancto tribuente apostolis verba adversus eos qui Evangelio contraibant, dilucide ostenditur in substantia ejus superintelligi sapientiae, et scientiae sermonem. Quomodo autem Salvator in illa hora os et sapientiam discipulis largiatur, quibus contradicere non queant, ne hi quidem qui apud homines eloquentissimi putantur, non est hujus temporis [PL23.112C] disserere; quia nunc proposuimus ostendere superintelligi semper in Spiritu sancto dona virtutum; ita ut is qui eum habet, donationibus Dei plenus habeatur. Unde et in Isaia, ipse Deus cuidam dicit: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Isai. XLIV., 3). Numquam enim accipit quisquam spirituales benedictiones Dei, 117 nisi praecesserit Spiritus sanctus. Qui enim acceperit Spiritum sanctum, consequenter habebit benedictiones, id est, sapientiam, et intellectum, et caetera, de quibus ita scribit Apostolus: Propter hoc et nos, ex quo die audivimus, non cessamus orantes pro vobis, et deprecantes, ut impleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia, et intelligentia spirituali: ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9). [PL23.112D] Eos enim qui digne sibi [Al. bonis] per opera, et sermones, et prudentiam incedunt, impleri ait voluntate Dei, ponentis super eos Spiritum sanctum, ut impleantur sapientia et intellectu, et reliquis spiritualibus bonis. Sapientia autem, et intellectus, quae in Spiritu sancto sunt, a Deo dantur. Dominus, inquit, dabit sapientiam; et a facie ejus sapientia, et intellectus procedit (Eccli. I); cum ea sapientia quae ab hominibus venit, non sit spiritualis, sed carnea [PL23.113A] et humana. De hac itaque Apostolus scribit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in [Al. in hoc] mundo (I Cor. I et II); carnalem sapientiam dicens, quae in rebus corporeis ex humano subsistit cogitatu. Porro spiritualis sapientia et intellectualis, circa invisibilia et intellectualia se tenens, per operationem Spiritus sancti capientibus se sui praesentiam tribuit. In multis quoque aliis locis Apostolus memorat in Spiritus sancti substantia Dei munera commorari [Al. commemorari]; sicut in illo: Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 13).

11. Deus autem largitor bonorum, spem quam promisit, reddet [Al. reddit] in virtute Spiritus sancti, [PL23.113B] his qui habent illum; gaudio et pace complet eos, qui imperturbatam et sedatam cogitationem possidentes, laetas habent mentes, et ab omni perturbationum tempestate tranquillas. Qui autem in virtute Spiritus sancti praedicta bona fuerint consecuti, etiam rectam fidem in Trinitatis mysterio consequentur. In alio quoque loco ejusdem epistolae, Non est, inquit, regnum Dei cibus et potus; sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). In Spiritu enim sancto justitiam, id est, universam virtutem, et quam supra diximus pacem, Dei gaudio copulatam esse asserens, his qui se audire poterant, manifestissime probat, non alia haec bona quam 118 Spiritus sancti esse substantiam. Cum ergo haec bona ex largitione Spiritus sancti ad homines [PL23.113C] veniant, vocatio gentium quam introduxit per doctrinam Evangelicam, acceptabilis et sanctificata redditur in Spiritu sancto: quia et in hac sanctificatos, et acceptos faciens Spiritus sanctus, substantia est bonorum Dei. Et qui illo plenus est, universa juxta rationem agit, docens recte, vivens irreprehensibiliter, signa atque portenta vere perfecteque demonstrans. Habet enim fortitudinem Spiritus sancti praestantem sibi thesaurum, et causam plenitudinis omnium bonorum. Novit Petrus discipulus Domini Jesu, largitionem Spiritus sancti donorum Dei esse naturam. Ait quippe ad eos qui objurgabant introitum suum ad Cornelium: Si itaque aequalem gratiam dedit illis Deus praebens Spiritum sanctum, quomodo et nobis in principio: ego quis eram qui possem prohibere [PL23.113D] Dominum? Et insuper ad suos, Agnitor, inquit, cordium Deus testimonium tribuit eis dans Spiritum sanctum sicut et nobis: et nihil discrevit inter nos et eos, fide mundans corda eorum (Act. XV, 8 seq.). In hunc sensum congruit etiam illud quod in multis locis dicitur Spiritum sanctum dari a Domino, Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiet eum anima mea: dedi spiritum meum in eo (Isa. XLII, 1). Et adhuc: Qui dat afflatum populo constituto [PL23.114A] super eam, haud dubium quin terram, et spiritum calcantibus eam (Ibid, 5). Ostendimus autem supra non alium esse Spiritum Dei, et alium Spiritum sanctum. Paulus quoque, Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus vestris [Al. nostris], per Spiritum sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5). Et illud, Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)? Iste autem Spiritus effusus quoque esse a Deo super omnem carnem dicitur, ut prophetent, et visiones videant, qui eum acceperint secundum Joelem, qui ex persona Dei loquitur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae (Joel. II, 28). Effusio quippe spiritus causa existit [Al. exstes] prophetandi, et videndi sensum pulchritudinemque [PL23.114B] veritatis. Ipsum quoque effusionis nomen, increatam Spiritus sancti substantiam probat. Neque enim Deus cum angelum mittit, aut aliam creaturam: Effundam, 119 dicit, de angelo meo, aut principatu, aut throno, aut dominatione. In solis quippe his quae ab aliis participantur, hic sermo consentit: sicut nunc, et paulo ante de charitate Dei diximus, quae effusa est in cordibus eorum qui Spiritum sanctum receperunt. Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V, 5). Salvator quoque, quia et ipse capabilis est, in similitudinem quoque unguenti effusus dicitur: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Nam ut unguentum quod in vase continetur, habet quidem odoris substantiam, sed [PL23.114C] prohibetur longius spargi, quia vase intrinsecus clauditur: cum autem vas foris fuerit effusum, emittit procul beneolentiam suam: ita Christi nomen beneolens, ante adventum ejus in solo Israelis populo versabatur, quasi Judaeae vase inclusum; Notus enim, ait, in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Quando autem coruscans in carne sua Salvator, in universam terram, quin potius in omnem creaturam extendit vocabulum suum, impleto eo quod scriptum est: Quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2, 10); quibus consequenter Apostolus loquitur: Non enim aliud nomen datum est sub coelo, in quo oporteat [Al. oportet salvos fieri] salvari nos (Act. IV, 12): et Psalmista ad Dominum loquitur, Magnificasti super [PL23.114D] omnia nomen sanctum tuum: tunc completum est, Unguentum effusum nomen tuum. Significat autem effusionis verbum, largam et divitem muneris abundantiam.

12. Itaque cum unus quis alicubi, aut duo Spiritum sanctum accipiunt, non dicitur, effundam de spiritu: sed tunc quando in universas gentes munus Spiritus sancti redundaverit. Et ad Titum Apostolus salutem factam gentibus commemorat: Non ex operibus justitiae [PL23.115A] quae fecimus nos: sed per lavacrum secundae regenerationis, et innovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos abundanter (Tit. III, 5). Et hic enim largam attributionem spiritus, verbum effusionis ostendit. Ex quibus universis docemur, capabilem Spiritus sancti esse substantiam, et ex hoc increatam. Capabilem substantiam vocat, quae capitur a pluribus, et eis sui consortium tribuit: capacem vero eam quae communicatione substantiae alterius impletur [Thol. impleatur]: et capiens aliud, ipsa non 120 capitur [Vat. capiatur] ab alio. Capabili quippe statim inconvertibile, et inconvertibili aeternum est consequens: quomodo e contrario capienti convertibile, convertibili creabile subsequens est. Nihil ergo de creaturis inconvertibile, propter quod [PL23.115B] neque sempiternum est. Non solum igitur quod in hominibus est rationale, convertitur, et creatur, verum etiam in omnibus creaturis haec eadem conversio reperitur. Nam et angelorum conversiones et ruinas divina eloquia demonstrant. Licet enim multitudo angelorum, et aliarum excellentium virtutum, in beatitudine et sanctimonia perseverent: tamen cum in ea, quae similem habent naturam conversa sint, dilucide ostenditur in primo eos statu non per immutabilitatem suae substantiae, sed per sollicitius in Domino servitium permanere. Neque enim potest coaequalium diversa esse natura. Nam quia omne genus hominum mortale est, et singuli homines mortales sunt: ut e diverso quoque si qua de superioribus immortalia sunt, haud dubium quin omnia [PL23.115C] in eodem genere et specie constituta, sint immortalia.

13. Cum autem haec se ita habeant, etiam si unus angelus convertibilis apparuerit, omnes convertibiles erunt, licet non sint conversi in beatitudine perseverantes: quomodo et cuncta hominum corpora divisibilia sunt, quamquam non omnia dividantur. Quaedam enim eorum passa divisionem, et reliquorum similium sui, naturam interpretantur. His ita edissertis, alterius substantiae a visibilibus in invisibilibus creaturis Spiritus sanctus ostenditur. Si autem hoc verum est, impiissime quidam inter omnia connumerant Spiritum sanctum: dicentes in eo, quod omnia per Verbum a Deo facta sunt, etiam significari Spiritus sancti facturam. Neque enim unum ex [PL23.115D] omnibus, sed aliud extra omnia per substantiam ex utroque demonstratus est Spiritus sanctus. Nam si creatura, ut superius ostendimus, dividitur in corporalia, et in incorporalia: et conditus est Spiritus sanctus utique aut visibilis, aut invisibilis creatura erit, id est, corporalis, aut incorporalis. Verum corpus nequaquam erit, sicut prius diximus, cum doceat, et scientiam praestet, et a sensu et 121 anima capiatur. Sed neque invisibilis creatura erit, ut paulo ante de eo disputavimus. Unde et Apostolus in Epistola quam ad Hebraeos scripsit, alium eum esse ab omnibus angelis demonstrat, dicens: [PL23.116A] Cui enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi, propter eos, qui accepturi erant salutem (Hebr. I, 13)? Et post alia: Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem? Quae principium accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est, testimonium dante Deo signis, et prodigiis et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus juxta suam voluntatem (Hebr. II, 4). Hoc enim quod ait, cui angelorum, aeque accipitur, ac si diceret, nulli: per angelicum nomen significans omnium substantiam invisibilium creaturarum. Neque enim ulli quidem angelorum, et aliae cuidam rationabili creaturae dixit Deus: Sede a dextris meis. [PL23.116B] In commune itaque sermo pronuntiat, non esse dictum cuiquam creaturae, Sede a dextris meis. Et hoc in commune de creatura. Et pronuntians de omnibus invisibilibus creaturis, ait eas esse administratores spiritus. Propter quod subjecit: Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi? Licet enim non omnes singillatim invisibiles creaturae missae sunt [Al. sint]: tamen quia ejusdem generis et honoris aliae missae sunt, quodammodo et ipsae possibilitate sunt missae: missarum consortes aequalisque substantiae. Quomodo igitur alius est ab universis creaturis Dominus, per quem principium ad loquendum acceperat illa magna salus, cujus negligentes Apostolus nolens nos esse, ait: Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem, quae principium [PL23.116C] accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est; sed et Deus qui testimonium perhibet signis et portentis isti saluti, alius est ab omnibus administratoriis spiritibus; sic et Spiritus sanctus, cujus divisionibus juxta voluntatem ejus testimonium perhibet Deus, distribuens eum, non per concisionis partes, sed per communionem quibus eum praestare decreverit: alterius est et ipse substantiae ab his, in quae dispartitur effusus.

122 14. Igitur quoniam approbavimus juxta Scripturarum sensum, alium extra omnem creaturam esse Spiritum sanctum, incassum, immo impie quidam creatum cum esse ostendere volentes, testimonio utuntur, quo omnia per Verbum facta referuntur: ut scilicet in omnibus etiam aeterna substantia [PL23.116D] contineatur. Et quia ad conditionem ejus approbandam etiam propheticum sermonem usurpant, dicente Deo, Creo Spiritum: etiam in hoc eos monstrare debemus prorsus ab intellectu veritatis alienos. Neque enim de Spiritu sancto propositus sermo Prophetae fuit, ut ex ipsa serie et contextu eloquii intelligitur. Siquidem Amos propheta ex persona Dei, Praeparare, inquit, ad invocandum Deum tuum, o Israel: quoniam ego sum firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: faciens diluculum et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus (Amos [PL23.117A] IV, 13). Deus enim qui se spiritum condere fuerat praelocutus, et facere: et tonitruum dixit firmare et diluculum et nebulas facere. Si igitur in praedicta narratione perseveramus, id est, in tonitruo et diluculo et nubibus, eumdem narrationis ordinem etiam in spiritu tenere debemus, ut id quod dicitur a Deo tale sit: Ut invoces me, qui Deus sum, qui universa procuro, qui et creator sum omnium, qui firmo tonitruum, et condo spiritum, qui diluculum et nebulam ad quasdam utilitates facio hominum: praeparare, ut invoces, o Israel: ut cum praeparatus fueris ad invocandum, et me oraveris, qui supradicta constituo, felicitate temporum, et aliorum bonorum largitionibus perfruaris, me tibi per singulos annos omnia juxta naturae ordinem ministrante, ut [PL23.117B] fecunde annus fluat, ut suis spatiis horarum momenta decurrant, ut suo tempore tonitrua mugiant, ut salutaris aura opportunis flatibus inspiret. Si vero perallegoriam, tonitruum et diluculum, et nebula, et creatio spiritus intelligantur, non substantiam rei, sed figuratam interpretationem significabunt.

15. Quod si e diverso opposuerit manifeste de Spiritu sancto haec dici, quia inferatur ad creationem Spiritus, illud quod sequitur: Et annuntians 123 in omnes homines Christum suum (Ibid.); in Hebraeo habetur, annuntiat in hominem loquelam suam; quod scilicet qui creator est omnium, ipse etiam prophetis [Al. prophetas] inspiret, et suam per eos hominibus indicet voluntatem. Et ad hoc respondendum est, quia quidam haeretici alium extra creatorem [PL23.117C] Dominum Patrem Salvatoris mentiuntur, hoc impiissime praedicantes: non sceleratam eorum suspicionem providentes a Deo percuti, dicente: Ego formans [Vatic. firmans] tonitruum, et creans spiritum et alias mundi partes faciens et gubernans, annuntio in homines Christum meum. Et hoc enim providentiae meae opus super omnia opera mea est, ut non solum eorum quae foris sunt, sed et quae ad emolumentum animae et mentis utilitatem [Al. humilitatem] pertinent, causa subsistam. Ego hoc quod dicitur, Creo spiritum, aeque arbitror positum, ac si diceretur, creans ventum. Deus quippe flatus hos, qui per aeris motum efficiuntur, dispositione sua ducit: [PL23.118A] secundum illud quod alibi legimus: Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV, 7). Bene autem quod in ipsa sententia non ait, qui creavi: sed qui creo spiritum. Si enim de substantialitate Spiritus sancti sermo esset, dixisset utique, qui creavi. Neque enim semper eumdem creat. Nunc autem consequenter de flatu dictum est, qui creo: quia non semel venti facti sunt, sed in eo quod subsistunt, quotidie fiunt. Neque enim frustra sine articulo, qui in Graeco sermone singularitatis significator est, nunc spiritus creatus dicitur: quoniam non est sanctus, cum pene semper Spiritus sanctus, cum articulo nominetur, ut in illo αὐτὸ τὸ Πνεῦμα, id est ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Et alibi, αὐτὸς ἐστιν τὸ ζωοποιοῦν, id est ipse est qui vivificat (Joan. VI, 64). [PL23.118B] Et rursum: Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi τὸ Πνεῦμα, id est Spiritus Dei: Τὸ γὰρ πνεῦμα, 124 hoc est, Spiritus enim scrutatur omnia, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Et multa quae de Scripturis sacris excerpere possibile est. Quod sicubi raro sine articulo nominatur Spiritus sanctus, sciendum est cum additamento eum nominari significante magnificentiam ejus. Siquidem dicitur aliquando et sine articulo, cum non ipse per se, sed participatio ejus ostenditur: ut puta, Spiritus Heliae, et Spiritu ambulate (IV Reg. II, 15; Galat. V, 16), et quaecumque his similia sunt.

16. Quoniam igitur ex his, quae memoravi, et ex multis aliis, non esse creaturam in Spiritum sanctum demonstratum est, nusquam conditionibus connumeratus [PL23.118C] est, sed semper cum Patre et Filio positus: nunc videamus quam cum utroque habeat indifferentiam [Al. differentiam]. In fine Epistolae secundae, quam ad Corinthios scribit Paulus, ait: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Ostenditur quippe ex sermone praesenti una Trinitatis assumptio: cum is qui gratiam Christi accepit, habeat eam tam per administrationem Patris, quam per largitionem Spiritus sancti. Datur enim a Deo Patre et [Al. a Domino] Jesu Christo, juxta illud: Gratia vobiscum, et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; Coloss. I, et al.): non [PL23.119A] aliam dante gratiam Patre et aliam Salvatore. Siquidem et a Patre et Domino Jesu Christo eam dari describit [Vatic. scribit], Spiritus Sancti communicatione completam. Nam et ipse Spiritus dictus est gratia, secundum illud: Et spiritui gratiae injuriam faciens, in quo sanctificatus est (Heb. X, 29). In Zacharia quoque repromittit Deus effusurum se, id est, abundantissime tributurum Jerusalem spiritum gratiae et miserationis (Zachar. XII, 10). Cum enim quis Spiritus sancti acceperit gratiam, habebit eam datam a Deo Patre, et a Jesu Christo Domino nostro. Una igitur gratia, Patris et 125 Filii, et Spiritus sancti operatione completa, Trinitas unius substantiae demonstratur. In alio quoque loco: Charitas, inquit (II Cor. XIII, 13), Dei cum omnibus vobis, quae a Trinitate et tribuitur, et firmatur. Ait quippe Salvator: Qui [PL23.119B] audit verba mea, et servat ea, hic est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21). Neque enim alia dilectio est Salvatoris super his qui amantur, et alia dilectio Patris. Deus enim diligit in salutem, quia sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in ipsum [Al. Filium], non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Similiter et Filius, qui vita est, ut tribuat vitam et salutem, diligit eos quos vult fieri meliores. Unde amare se dicit eum qui amatur a Patre. Et de eo ponitur in Propheta: Et ipse salvabit illos, quia dilexit illos (Isai. XXXIII, 21; XXXV, 4).

17. Hanc dilectionem, fructum esse Spiritus sancti, [PL23.119C] contestatur Apostolus, sicut et gaudium, et pacem, quae a Patre ministratur et Filio, dicens: Fructus autem spiritus, gaudium, pax, charitas (Galat. V, 22). Quae charitas effusa est in cordibus credentium per Spiritum sanctum. Charitas quippe, ait, Dei diffusa est in cordibus vestris [Thol. nostris] in Spiritu sancto (Rom. V, 5). Omnis quippe qui communicat Spiritui sancto. per participationem ejus communicat, juxta illud. Et communicatio sancti Spiritus sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Et in alio loco: Si qua communicatio Spiritus. Cum habuerit sapientiam Dei et sermonem, et in omnibus veritatem: habebit quoque consortium sanctitatis in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Fidelis autem Deus, per quem vocati estis in communicationem Filii ejus (I Cor. I, 9). Scribit [PL23.119D] et Joannes de Patre: Si in lumine ambulamus, sicut ipse est in lumine, communicationem habemus cum illo (I Joan. I, 7). Et adhuc: Communicatio autem nostra cum Patre et Filio ejus Jesu Christo. Igitur quicumque communicat Spiritui sancto, statim communicat Patri et Filio. Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio, contributam per Spiritum sanctum. Sed et qui particeps est gratiae Jesu Christi, eamdem gratiam habet, datam a Patre per Spiritum sanctum. In [PL23.120A] omnibus enim approbatur eamdem operationem esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum autem 126 una est operatio, una est et substantia: quia quae eidem substantiae ὁμούσια sunt, easdem habent operationes: et quae alterius substantiae, et ἀνομούσια, dissona atque diversa sunt.

18. Neque enim ex his tantum quae praemisimus, Trinitatis unitas docetur: sed ex innumerabilibus aliis, de quibus rursum secundum suum ordinem pauca ponemus. Arguens Petrus Ananiam, in eo quod in venditione agri, cujus se totum pretium obtulisse dicebat, fraudem fecisset e medio: sancti Spiritus unitatem ad Deum, non secundum numerum, sed juxta substantiam comprobavit, dicens: Anania, quare complevit Satanas cor tuum, ut mentireris [PL23.120B] Spiritui sancto, et absconderes de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non hominibus mentitus es, sed Deo (Act. V, 3 seq.). Si enim qui Domino mentitur, mentitur Spiritui sancto: et qui Spiritui sancto mentitur, mentitur Deo: nulli dubium est, consortium Spiritus sancti esse cum Deo. Et quomodo sanctitas subsistit in Deo, eodem modo et deitas [Al. divinitas] intelligitur in Spiritu sancto. Iste autem Spiritus sanctus, quem diximus ejusdem naturae esse cum Patre, etiam a Filii divinitate non differt, Salvatore dicente discipulis: Cum in Synagogam ad principatus et potestates introduxerint vos, nolite solliciti esse, quomodo, aut quid respondeatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in [PL23.120C] illa hora quid debeatis dicere. Ponite in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut contradicere (Luc. XII, 11 seq.). Et in his quippe dicens, non debere eos esse sollicitos, quid respondeant contradicentibus, quia in eadem hora doceantur a Spiritu sancto quid debeant respondere: statim intulit quae sit causa fiduciae, Ponite, dicens, in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum: ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut contradicere (Luc. XXI, 14). Cum enim dixerit, in tempore respondendi doceri eos a Spiritu sancto quid debeant respondere, in sequentibus ait: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, etc.

19. Ex quibus ostenditur sapientiam quae discipulis [PL23.120D] datur a Filio Spiritus sancti esse sapientiam: et doctrinam Spiritus sancti, 127 Domini esse doctrinam: unumque naturae et voluntatis esse consortium Spiritus sancti cum Filio. Et quia superius demonstratum est socium esse per naturam Spiritum Unigenito Dei, et Deo Patri: Filius vero et Pater unum sunt, juxta illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): non divisa [Al. indivisa] et inseparabilis, secundum naturam, ostensa est Trinitas. In [PL23.121A] alio quoque Evangelio dicitur: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Si ergo Spiritus Patris in apostolis loquitur, docens eos quae debeant respondere: et quae docentur a Spiritu sapientia est, quam non possumus aliam praeter Filium intelligere: liquido apparet ejusdem naturae Spiritum esse cum Filio, et cum Patre, cujus Spiritus est. Porro Pater et Filius unum sunt. Igitur Trinitas substantiae unitate sociatur.

20. Per aliud quoque Scripturarum exemplum, Trinitatis unitas et natura, et virtus ostenditur. Filius et manus, et dextera, et brachium Patris dicitur. Sicut crebro docuimus, ex his vocabulis, unius naturae indifferentia demonstratur [Al. indifferentiam [PL23.121B] demonstrari]. Spiritus etiam sanctus, digitus Dei, secundum conjunctionem naturae Patris et Filii nominatur. Siquidem in uno de Evangeliis adversus eos qui signis Domini detrahebant, dicentes: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. IX, 34): sciscitans Salvator ait: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Si autem ego in digito Dei ejicio daemonia: ergo supervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 19). Hunc eumdem locum, alius Evangelista describens, loquentem intulit Filium: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia. Ex quibus ostenditur digitum Dei esse Spiritum sanctum. Si ergo conjunctus est digitus manui, et manus ei cujus manus est: et digitus sine dubio ad ejus substantiam refertur, cujus digitus est.

[PL23.121C] 21. Verum cave ne ad humilia dejectus, et oblitus sermonis, de quo nunc disputatur, depingas in animo tuo corporalium artuum diversitates: et incipias tibi magnitudines, et inaequalitates, et caetera corporum majora vel minora membra confingere: dicens, digitum a manu, et manum ab eo cujus est 128 manus, multis inaequalitatibus discrepare: quia de incorporalibus nunc Scriptura loquitur, unitatem tantum volens, non etiam mensuram substantiae demonstrare: sicut enim manus non dividitur a corpore, per quam cuncta perficit et operatur, et in eo est, cujus est manus: sic et digitus non separatur a manu, cujus est digitus. Itaque rejice inaequalitates et mensuras, cum de Deo cogitas, et intellige digiti et manus, et totius substantiae unitatem: [PL23.121D] quo digito lex in tabulis lapideis scripta est. Per aliam quoque Scripturam, fidei nostrae probationem monstrare perfacile est. Solus sapiens dictus est Deus: non accipiens ab alio sapientiam, neque per cujusdam alterius sapientiae participationem, [PL23.122A] sapiens nominatur. Siquidem multi sapientes dicuntur, non ex sua natura, sed ex communicatione sapientiae. Deus vero non alterius sapientiae participatione, neque aliunde sapiens effectus, dictus est solus sapiens, et generans sapientiam, et alios faciens sapientes. Quae sapientia Dominus est noster Jesus Christus, qui dicitur Dei virtus, et Dei sapientia. Spiritus quoque sanctus dicitur sapientia. Siquidem et in veteribus libris refertur, repletum esse Jesum Nave a Domino spiritu sapientiae. Sicut ergo solus sapiens Deus, non accipiens aliunde sapientiam, sed sapientes faciens et generans sapientiam: solus est sapiens, extra omnes qui per nuncupationem ejus sapientes dicuntur: Multitudo quippe sapientium salus mundi (Sap. VI, 26): et, Qui semetipsos [PL23.122B] cognoscunt, hi sunt sapientes: Et rursum: Cum fueris cum sapientibus, sapiens eris (Prov. XIII, 20): sic et Spiritus sanctus non accipiens aliunde sapientiam, dictus est spiritus sapientiae: hoc enim ipsum quod subsistit, spiritus sapientiae est: et natura ejus, nihil est aliud nisi Spiritus veritatis et Spiritus Dei: de quibus jam abundanter in Sectarum volumine disputavimus. Unde ne eadem superflue replicemus, contenti simus disputatione praeterita.

22. Quia igitur Spiritus sapientiae et veritatis inseparabiliter cum Filio est, ipse quoque sapientia subsistit et veritas. Si enim capax esset sapientiae et veritatis, in id aliquando descenderet, 129 ut desineret habere quod aliunde susceperat: id est sapientiam et veritatem. Et Filius sapientia et veritas [PL23.122C] ipse subsistens, non separatur a Patre, qui solus sapiens et veritas, Scripturatum vocibus praedicatur. Eumdem circulum unitatis atque substantiae Spiritus sancti [Leg. Spiritum sanctum], secundum id quod sapientiae et veritatis est spiritus, videmus habere cum Filio: et rursum Filium a Patris non discrepare substantia. Cum autem Filius imago sit Dei invisibilis, et forma substantiae ejus, quicumque ad hanc imaginem, vel formam imaginantur, atque formantur, adducuntur in similitudinem Dei: juxta vires tamen humani profectus, istiusmodi formam et imaginem consequentes. Similiter et Spiritus sanctus cum sit signaculum Dei, hi qui formam et imaginem Dei capiunt, signati per eum, in eo ducuntur ad signaculum Christi sapientiae et scientiae, [PL23.122D] insuper fide pleni. Nam divisiones operationum sunt, idem autem ipse spiritus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). Operante ergo Patre multiplicem charismatum plenitudinem, multiplicat eam Filius subsistentem per Spiritum sanctum. Alii enim per [PL23.123A] Spiritum datur sermo sapientiae. Alii vero scientiae, secundum eumdem spiritum. Alii fides in eodem spiritu, et caetera, quae ab Apostolo enumerata sunt dona, quibus additur: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus: dividens singulis prout vult (Ibid., 8 seq.).

23. Unde dicentes operatricem, et ut ita dicam, distributricem naturam Spiritus sancti: non abducamur ab his, qui dicunt operationem, et non substantiam Dei esse Spiritum sanctum. Et ex aliis quoque plurimis locis subsistens natura demonstratur Spiritus sancti: ut in illo quod apostoli scribunt: Visum est enim Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28): quia hoc quod dicitur, visum est, non operationem significat, sed naturam: maxime cum et de Domino simile quid reperiatur, ut: Sicut Domino visum est, ita factum est [PL23.123B] (Job. I). Denique et sermones ejus saepissime lectitantur, ut in illo: Jejunantibus eis et ministrantibus: id est, 130 discipulis Christi, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum, in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Quae vox divinitatis et auctoritatis index, non creatam, sed increatam substantiam monstrat. Neque enim Spiritus sanctus in aliud quoddam opus vocavit Barnabam et Paulum, quod non sit Patris et Filii: cum ministerium, quod eis commisit et tradidit Spiritus, Patris et Filii sit ministerium. Ad Galatas Paulus loquitur. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi in gentes et Barnabae (Galat. II, 8). Pariter enim ad nationes Spiritus sancti auctoritate directi sunt. Christo quoque operante in apostolis, [PL23.123C] Spiritus completum est ministerium, ut ipsi apostoli confitentur se in Christo loqui, et id quod suis oculis viderunt, et ministri facti sunt sermonis, id est, Christi: et dispensatores mysteriorum Dei. Denique quasi principatum in sacerdotio possidentes, et initiatores fidei a Christo sunt demonstrati, dicente: Euntes ite, et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et sicut Apostolus scribit rectissime: Unus est Dominus, una fides, unum baptisma. Quis non ex ipsa cogetur veritate suscipere indifferentiam sanctae Trinitatis, dum una sit fides in Patre, et Filio, et Spiritu sancto: et lavacrum detur atque firmetur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti?

[PL23.123D] 24. Non arbitror quemquam tam vecordem atque insanum futurum, ut perfectum baptisma putet id quod datur in nomine Patris, et Filii, sine assumptione Spiritus sancti: aut rursus in nomine Patris, et Spiritus sancti, Filii vocabulo praetermisso: aut certe in nomine Filii, et Spiritus sancti, non praeposito vocabulo Patris. Licet enim quis possit existere [PL23.124A] saxei (ut ita dicam) cordis, et penitus mentis alienae: qui ita baptizare conetur, ut unum de praeceptis nominibus praetermittat: videlicet contrarius legislator Christi: tamen sine perfectione baptizabit: immo penitus a peccatis liberare 131 non poterit, quos a se baptizatos existimaverit. Ex his colligitur, quam indivisa sit substantia Trinitatis, et Patrem vere Filii esse patrem, et Filium vere Patris filium: et Spiritum sanctum vere Patris et Dei esse Spiritum: et insuper sapientiae et veritatis, id est, Filii Dei. Haec est salus ergo credentium, et dispensatio Ecclesiasticae disciplinae in hac Trinitate perficitur. Nam cum Salvator discipulos suos ad praedicandum Evangelium miserit, et ad dogmata veritatis docenda Pater in Ecclesia constituisse dicatur, [PL23.124B] primo apostolos, secundo prophetas, tertio magistros, super hac re etiam Apostoli congruente sententia: Et sicut probati sumus a Deo ad credendum Evangelium, sic loquimur: non ut hominibus placentes, sed Deo qui probavit corda nostra (I Thess. II, 4): hos eosdem quos Christus magistros esse praecepit, et Pater probavit, et Spiritus sanctus dispensatores et praepositos in Ecclesia constituisse perhibetur [Al. veraciter prohibetur]. Siquidem cum Miletum Paulus Apostolus presbyteros de diversis locis et plurimis Ecclesiis congregasset: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, super quos Spiritus sanctus posuit vos episcopos ad regendam Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28)? Si enim quos Christus ad evangelizandum et baptizandas [PL23.124C] nationes misit, Spiritus sanctus Ecclesiae praeposuit, Patris sententia destinatos: nulli dubium est, unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti operationem, et probationem: et consequenter eamdem Trinitatis esse substantiam. Necnon et illud considerandum, quod in corde et sensu habitare non potest creatura, nisi Deus et sermo ejus in Spiritu sancto: sicut ad quosdam loquitur Pater: Inhabitabo in eis, et inambulabo (II Cor. VI, 16). Et ad ipsum quidam dirigit vocem: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Altus quippe in altis habitat universae conditor creaturae. Habitat vero et unigenitus Filius in mente pura, et corde credentium. Per fidem quippe habitare Christum, in interiori homine: in Spiritu ait Apostolus, ita scribens: [PL23.124D] In Spiritu, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Ipse quoque de se loquitur: 132 Vivit in me Christus (Galat. II, 20). Et iterum: Qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Et Salvator, Veniemus, inquit, ego et Pater (Joan. XIV, 23): haud dubium, quin ad eum qui praecepta ejus servaverit, et mansionem apud [PL23.125A] eum faciemus. Porro sic sermo iste contexitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibid.). In alio quoque loco, omnis natura rationalium creaturarum, domus dicitur Salvatoris.

25. Sicut autem super domum suam Dominus Jesus, cujus domus sumus nos: ita domus Christi templum Dei est, in quo Spiritus ejusdem inhabitat Dei. Scribens quippe Corinthiis Paulus ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Si autem in domo et templo, quo Pater et Salvator inhabitat, illico invenitur et Spiritus sanctus, ex hoc indivisa Trinitatis substantia demonstratur. Et post non multa ejusdem [PL23.125B] epistolae: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum Spiritus sancti sunt, quem habetis a Deo (Ibid.)? Cum ergo Spiritus sanctus, similiter ut Pater et Filius, mentem et interiorem hominem inhabitare doceatur, non dicam ineptum, sed impium est eum dicere creaturam. Disciplinas quippe, virtutes dico et artes, et his contrarias perturbationes, et imperitias, et affectus in animabus habitare possibile est: non tamen ut substantivas, sed ut accidentes. Creatam vero naturam in sensu habitare impossibile est. Quod si verum est, et Spiritus sanctus absque ulla ambiguitate subsistens, animae est habitator et cordis: nulli dubium est, quin cum Patre et Filio credi debeat increatus. Ex omnibus igitur quae praecedens sermo disserit, incorruptibilis et sempiternus secundum [PL23.125C] naturam Patris, et Filii, Spiritus sanctus demonstratus, universam de se ambiguitatem abstulit et suspicionem, ne unus de creatis substantiis existimetur. Sed et ambigi nequit, quin is Spiritus Dei sit, quem exire de Patre Salvatoris in Evangelio verba declarant. Cum venerit, inquit, Consolator, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre egreditur, ipse testimonium dabit de me (Joan. XV, 26). Consolatorem autem venientem Spiritum Sanctum 133 dicit, ab operatione ei nomen imponens: quia non solum consolatur eos quos se dignos repererit, et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos: verum incredibile quoddam gaudium et hilaritatem eis tribuit, intantum, ut possit quis Deo gratias referens, quod tali hospite dignus habeatur, [PL23.125D] dicere: Dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur, [PL23.126A] quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus sanctus consolator a Filio mittitur: non secundum angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et veritate Spiritum Dei, indivisam habentem cum eadem sapientia et veritate naturam. Etenim Filius missus a Patre non separatur, nec disjungitur ab eo, manens et habens illum in semetipso. Quin Spiritus veritatis supradicto modo missus a Filio de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Impossibile quippe hoc pariter et blasphemum est. Si enim de loco ad locum egreditur Spiritus, et ipse Pater in loco invenietur, et Spiritus veritatis juxta naturam corporum certo spatio circumscriptus, alium deserens locum, ad alium commigrabit. Sed quomodo [PL23.126B] Pater non consistens in loco, ultra omnem corporum est naturam: ita et Spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis: et ut verius dicam, excellens universam rationalem creaturam.

26. Quia ergo impossibile est, et impium, ista quae diximus, de incorporalibus credere: exire de Patre Spiritum Sanctum, sic intelligendum, ut se Salvator de Deo exisse testatur, dicens, Ego de Deo exivi et veni (Joan. VIII, 42). Et sicut loca et commutationes locorum ab incorporalibus separamus: sic et prolationes intus dico et foris ab intellectualium natura discernimus, quia istae corporum sunt recipientium tactum, et habentium vastitates. Ineffabili itaque et sola fide noto sermone credendum est, [PL23.126C] Salvatorem 134 dictum esse exisse a Deo, et Spiritum veritatis a Patre egredi, loquente Spiritu qui a me egreditur. Cum enim dicere posset de Deo, sive de Domino, sive de omnipotente, nihil horum tetigit: sed ait, de Patre: non quod Pater a Deo omnipotente sit alius: quia hoc scelus est etiam cogitare; sed secundum proprietatem et intellectum parentis egredi ab eo dicitur Spiritus veritatis. Licet enim ex Deo frequenter se dicat exisse Salvator, proprietatem tamen et (ut ita dicam) familiaritatem, de qua jam saepe tractavimus, ex vocabulo magis sibi Patris assumit, dicens: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Et alibi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): et multa alia his similia, quae in Evangelio observans lector inveniet. Iste ergo Spiritus [PL23.126D] sanctus qui de Patre egreditur, testificabitur; inquit Dominus, de me, testimonium simile ferens [PL23.127A] ei Patris testimonio, de quo ait: Testimonium dicit de me, qui misit me Pater (Joan. XII, 49). Mittente autem Filio Spiritum veritatis, quem Consolatorem vocavit, simul mittit et Pater. Neque enim Pater mittente Filio non mittit, cum eadem voluntate Patris et Filii Spiritus veniat: Salvatore quoque per Prophetam loquente: sicut manifestum esse poterit ei, qui totum perlegerit locum. Et Dominus misit me, et Spiritum suum: Siquidem non solum Filium, sed et Spiritum mittit Deus. Sed et Apostolus loquitur: Quae nunc annuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de coelis (I Petr. I, 12). Et in libro qui Sapientia inscribitur, ab his qui divina charismata consecuti sunt, vox gratias Deo perferens destinatur. Quae autem in coelis [PL23.127B] sunt, quis investigavit? voluntatem autem tuam quis cognovit: nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti de excelsis? Et sic correctae sunt semitae eorum, qui super terram erant: et placita tibi edocti sunt homines (Sap. IX, 17). Et in praesenti siquidem lectione, non sola sapientia Dei, id est, unigenitus Filius ejus datur a Patre, sed et Spiritus sanctus mittitur.

135 27. In ipso quoque Evangelio dari praedicatur a Patre, et mitti spiritus Sanctus, Salvatore dicente: Et ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in aeternum, spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Et iterum, Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo: ille vos docebit omnia (Ibid., 26). Nam et in his sermonibus, [PL23.127C] alium paracletum dare dicitur Pater, non autem alium ab [Mss. absque] eo, qui a Filio mittitur secundum illud: Cum autem venerit ille paracletus, quem mittam vobis a Patre, spiritum veritatis (Joan. XV, 26). Quem alium paracletum nominavit, non juxta naturae differentiam, sed operationis diversitatem. Cum enim Salvator, mediatoris et legati personam habeat, et qua pontifex deprecetur pro peccatis nostris, salvans in sempiternum eos, qui per ipsum accesserunt ad Deum, quia semper vivens interpellat pro eis [Ms. nobis] Patrem; Spiritus sanctus secundum aliam significantiam paracletus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex Filii et Spiritus sancti operatione diversa, varias aestimare naturas. Siquidem in [PL23.127D] alio loco reperitur paracletus Spiritus, legati ad Patrem persona fungi, ut in illo: Quid enim oremus juxta id quod oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem [PL23.128A] scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quomodo [Al. cum] secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26).

28. Salvator quoque consolationem a qua Spiritus sanctus paracletus nuncupatus est, operatur in cordibus eorum qui ea indigent. Scriptum est enim: Et humiles populi consolatus est (Ps. XVII et XXXII). Unde et his qui hoc beneficium fuerat consecutus, eum praedicans, loquebatur: Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt cor meum (Psal. XCIII, 19); sive, dilexerunt animam meam: utroque enim scriptum esse [Al. Abest] modo, in diversis exemplaribus invenitur. Sed et Pater, Deus omnis consolationis dicitur: consolans eos qui in tribulatione sunt, ut [PL23.128B] ex ipsis angustiis 136 per patientiam salutem primum, dehinc coronam gloriae consequantur. Spiritus igitur consolator et sanctus, et Spiritus veritatis datur a Patre, ut semper cum Christi discipulis commoretur, cum quibus et ipse Salvator est, dicens: Ecce enim vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Cum autem semper apostolis et Spiritus sanctus adsit [Al. assistat] et Filius, sequitur, ut et Pater cum ipsis sit, quia qui recipit Filium, recipit et Patrem: et mansionem Filius cum Patre facit apud eos, qui digni adventu ejus extiterint. Sed et ubi Spiritus sanctus fuerit, statim invenitur et Filius. Siquidem cum in prophetis Spiritus sanctus sit, faciens eos futura praecinere, et alia quae prophetalis operationis sunt, sermo Dei ad eos dicitur [PL23.128C] factus, ut ad id quod ad consuetudinem prophetarum est, Haec dicit Dominus, etiam illud addatur, Sermo qui factus est ad Isaiam, sive ad reliquos.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 103D-128C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22