Et factum est in anno, quo mortuus est rex Ozias: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, 46 etc. (Isai. 6. 2). Antequam de Visione dicamus, pertractandum videtur quis sit Ozias, quot annis regnaverit, qui ei in caeteris gentibus sint coaevi. Et de persona quidem, sicut in Regnorum, et Praeteritorum libris legimus (4. Reg. 15; et 2. Paral. 26. 18), fuit vir justus, et fecit rectum in conspectu Domini, aedificans Templum, aquaeductum fabricans, offerens vasa, et pro hoc, merito adversarios superans: quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio Prophetas. Hic, quamdiu vixit Zacharias sacerdos, cognomento Intelligens, placuit Deo, et cum omni veneratione delubrum ejus ingressus est. Postquam vero Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotalem ordinem non tam pie, quam audacter invasit: et reclamantibus Levitis et Sacerdotibus caeteris: Nonne tu es rex Ozias, et non sacerdos? audire noluit, statimque lepra perfusus in fronte est, juxta Prophetae vocem, dicentis: Imple, Domine, facies eorum ignominia (Ps. 82. 17). Quam corporis partem sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiel Dominus jubet THAU litterae impressione signari (Ezech. 9), de qua David exultat, dicens: Signatum est super nos lumen vultus [PL22.362] tui (Psal. 4. 7), Domine: in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit. Regnavit autem Ozias annis quinquaginta duobus (2. Reg. 17), quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat. Post cujus mortem Isaias Propheta hanc Visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus Romani imperii conditor natus est: sicut manifestum esse poterit his, qui voluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam, ex Graeco sermone transtulimus. Et factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. 6). Praemissa historia, spiritalis sequitur intellectus, cujus causa historia ipsa 47 replicata est. Vivente leproso rege, et quantum in se est, sacerdotium dissipante, Isaias Visionem videre non potuit. Quamdiu ille regnum tenuit in Judaea, Propheta oculos non levavit ad coelum (Isai. 6): non ei sunt reserata coelestia, non apparuit Dominus Sabaoth, nec in mysterio fidei, ter Sancti nomen auditum est. Quando vero ille mortuus est, universa quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. Tale quiddam et in Exodo (Cap. 2) scriptum est, dum Pharao vixit, populus Israel ex luti et lateris palearumque opere pressus, non suspiravit ad Dominum: dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum patrum, Abraham, Isaac et Jacob. Quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii Israel, ut Scriptura dicit: Et ascendit clamor eorum ad Dominum (Exod. 2. 23): cum utique juxta historiam, tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirare dum viveret. Ezechiel quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum, Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamavi voce magna, et dixi: Heu mihi, heu mihi, Adonai Domine, in consummatione [al. consummationem] tu facis reliquias Israel (Ezec. 11. 13). Si ergo intelligas in Ozia, et Pharaone, et Phaltia, et caeteris istiusmodi contrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus nullus nostrum videat, ac suspiret, et in poenitentiam corruat. Non regnet, ait Apostolus (Rom. 6), peccatum in mortali vestro corpore. Regnante peccato, Aegyptiis exstruimus civitates; in cinere versamur et sordibus; pro frumento paleas, pro solida petra, luti opera sectamur.

3. Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Dan. 7). Vidit et Daniel sedentem Dominum, sed non super thronum excelsum et elevatum. Pollicetur et alibi vox divina, dicens: Veniam, et sedebo, et judicabo populum in valle Josaphat, quod interpretatur, Domini judicium (Joel. [PL22.363] 3. 12). Qui peccator est, et mei similis, videt Dominum sedentem in valle Josaphat: non in colle, non in monte; sed in valle, et in valle judicii. Qui vero justus, et Isaiae similis est, videt illum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ut autem et aliud inferam, 48 quando cum mente pertracto regnare in Thronis, Dominationibus, Angelis, caeterisque Virtutibus, video excelsum thronum ejus. Quando autem considero quomodo genus dispenset humanum, et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, video humilem et proximum terrae thronum ejus.

4. Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum; et plena erat domus majestate ejus, et Seraphim stabant in circuitu ejus (juxta LXX). Quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes, Dominum super thronum sedentem, Deum Patrem; et duo Seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, Dominum nostrum Jesum Christum, et Spiritum Sanctum interpretati sunt. Quorum ego auctoritati, quamvis sint eruditissimi, non assentior. MULTO SIQUIDEM MELIUS EST vera rustice, quam falsa diserte proferre: maxime cum Joannes Evangelista in hac eadem Visione, non Deum Patrem, sed Christum scribat esse conspectum. Nam cum de incredulitate diceret Judaeorum, statim causas incredulitatis exposuit, dicens: Et ideo non poterant credere in eum, quia dixit Isaias: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Haec autem dixit, quando vidit gloriam Unigeniti, et testificatus est de eo (Is. 6. 9. 10; Joan. 12. 40. 41). In praesenti ergo volumine Isaiae ab eo qui sedet in throno jubetur, ut dicat: Aure audietis, et non intelligetis. Qui autem haec jubet, ut Evangelista intelligit, Christus est: unde nunc colligitur, non posse Seraphim Christum intelligi, cum Christus sit ipse qui sedeat. Et licet in Actis Apostolorum adversus Judaeos inter se dissidentes, Paulus dicat: »Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur ad me, et sanem illos« (Act. 28. 25, et seqq.), mihi tamen personae diversitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et Spiritum 49 Sanctum unius esse substantiae; nec alia Spiritus verba esse, quam Filii, nec aliud Filium jussisse, quam Spiritum.

5. Sequitur: Et plena erat domus majestate ejus. Domus Dei quae sursum est, gloria plena conspicitur: haec vero quae deorsum est, nescio an plena sit gloria [PL22.364] nisi forte secundum sensum Psalmistae dicentis: Domini est terra, et plenitudo ejus (Ps. 23. 1). Nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: Nos omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. 1. 16). Istam domum sapientes mulieres aedificant, et insipientes dissipant manibus (Prov. 14). De ista et Isaias loquitur: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in summis montibus, et elevabitur super colles (Isai. 2. 2). Haec est domus, de qua et alibi supradictus Paulus sacra voce testatur: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant. Christus autem ut Filius super domum ejus, cujus domus sumus nos: si tamen principium substantiae ejus usque ad finem firmum teneamus (Hebr. 35. 6). De hac et ad Timotheum loquitur: Haec autem scribo, ut scias quemadmodum oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia (1. Tim. 3. 14. 15).

6. Sequitur: Et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri; et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est universa terra gloria ejus. Volumus scire quae sint Seraphim stantia in circuitu Dei, quae sex alae unius, et simul junctae duodecim; quomodo duabus velent faciem, et duabus pedes, et duabus volent: cum superius in circuitu Dei stare dicantur: aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint, et alibi volent: quid sit illud quod alter ad alterum clamitent, et ter Sancti nomen ingeminent: quomodo superius domus plena gloria, et nunc terra esse dicatur.

Orandum in interpretationes Scripturarum.---Quae cum non minimum pulverem moveant, et prima statim fronte difficultatem interpretationis objiciant, in commune Dominum deprecemur, ut mihi 50 quoque de altari carbo mittatur, ut omni peccatorum sorde detersa, primum possim Dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare quae videro. Seraphim sicut in interpretatione Nominum Hebraeorum invenimus, ardor, aut incendium, aut principium oris eorum, interpretantur. Quaerimus quid sit hoc incendium? Salvator ait: Ignem veni mittere in terram, et quam [al. quem] volo, ut ardeat (Luc. 12. 49). Duo discipuli, quibus in itinere Dominus Scripturas aperuerat, a Moyse et omnibus Prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum, dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. 24. 32)? Et in Deuteronomio (cap. 4) Deus ipse ignis scribitur esse consumens; et in Ezechiele (cap. 8) quoque, a renibus usque ad pedes videtur esse igneus; Et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne [PL22.365] examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. 17). Et multa alia quae si de omnibus Scripturis voluero replicare, perlongum est. Ergo quaerimus ubi sit hoc incendium salutare? Nulli dubium quin in sacris voluminibus, ex quorum lectione universa hominum vitia purgantur. De eo vero quod sequitur, principium oris eorum, quomodo possit ad Scripturas referri, vereor ne si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam vim Scripturis inferre videamur.

Lingua Hebraea prima et communis. Victorinus Latinus Auctor.---Initium oris et communis eloquii, et hoc omne [al. omne verbum] quod loquimur, Hebraeam linguam, qua vetus Testamentum scriptum est, universa antiquitas tradidit. Postquam vero in fabricatione turris per offensam Dei linguarum diversitas attributa est, tunc sermonis varietas in omnes dispersa est nationes. Igitur et incendium et initium oris, in duobus animadvertitur Testamentis: quae circa Deum stare, non mirum est, cum per ea Dominus ipse discatur. Sex alae uni, et sex alae alteri. Victorinus noster duodecim Apostolos interpretatus est. Nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est (Exod. 28), 51 accipere; quos et Ezechiel (cap. 28) memorat, et Apocalypsis (cap. 21) non tacet, quorum quid verum sit, Deus viderit: quid verisimile, in sequentibus exponemus.

7. Sequitur: Et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant. Velabant faciem non suam, sed Dei. Quis enim ejus scire potest principium, quid antequam istum conderet mundum, in rerum fuerit aeternitate: quando Thronos, Dominationes, Potestates, Angelos, totumque ministerium coeleste condiderit? Sequitur: Et duabus velabant pedes, non suos, sed Dei. Extrema quippe ejus scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid postquam genus hominum fuerit judicatum, quae sequatur vita? an rursum alia sit futura terra, et post transitionem, alia rursum elementa, vel alius mundus solque condendus sit? Priora annuntiate mihi, et novissima quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Isaias (cap. 41. v. 23), significans neminem posse, quid ante mundum fuerit, et quid post mundum futurum sit, enarrare. Et duabus [PL22.366] volabant. Media tantum cognoscimus, quae ex Scripturarum nobis lectione panduntur, quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluvium, quando lex data sit: ut ex uno homine universa terrarum spatia completa sint: et in extremo tempore Dei Filius pro nostra salute sumpserit carnem. Caetera vero quae diximus, ista duo Seraphim, in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum. Pulchre positum est, alter ad alterum.

Nihil dissonum in veteri et novo Testamento.---Quidquid enim in veteri legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus: et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti auctoritate deducitur: nihil in eis dissonum, nihil diversum est. Et dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. In ambobus Testamentis Trinitas praedicatur. Quod autem sabaoth et Salvator noster esse dicatur, accipe exemplum in vicesimo tertio 52 Psalmo. Virtutes quae Domino ministrabant, ad coelestes alias Fortitudines proclamabant, ut pandant januam Domino revertenti: Tollite portas principes vestras, sive ut Aquila interpretatur, attollite portae capita vestra, et introibit rex gloriae. Rursum illae quem indutum carne conspiciunt, novo mysterio stupefactae interrogant: Quis est iste rex gloriae (Ps. 23. 9)? accipiuntque responsum: »Dominus virtutum ipse est rex gloriae:« quod in Hebraeo scribitur, »Dominus sabaoth.« Sciendumque quia ubicumque Septuaginta Interpretes Dominum virtutum, et Dominum Omnipotentem expresserint, in Hebraeo sit positum, »Dominus sabaoth,« quod interpretatur Aquila, »Dominus militiarum.« Dominus quoque ipse hic quatuor litterarum est, quod proprie in Deo ponitur JOD HE, JOD HE, id est duobus ja, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. »Plena est universa terra gloria ejus.« Hoc adhuc [al. autem] a Seraphim dicitur de adventu Domini Salvatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur, et Apostolorum sonus mundi limites penetret.

8. Sequitur: »Et elevatum est superliminare a voce qua clamabant.« Legimus in veteri Testamento, quod semper Dominus Moysi et Aaron ad ostium Tabernaculi sit locutus (Levit. 1. et 4. Num. 10), quasi ante Evangelium necdum eos in Sancta sanctorum [PL22.367] introduxerit: sicut Dei Ecclesia postea introducta est dicens: »Introduxit me rex in cubiculum suum« (Cant. 1. 3). Quando ergo Dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est, quasi quoddam obstaculum intrare cupientibus sublatum est: et universus hic mundus fumo impletus est, id est gloria Dei. Ubi autem in Latino elevatum legimus, in Graeco ἐπήρθη, sublatum, ponitur. Sed quia verbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri elevatum interpretati sunt pro ablato. »Et domus impleta est fumo.« Deus, ut supra diximus, ignis est: hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad 53 adventum ejus videbantur lampades discurrentes, et plenus omnis mons fumo. Unde in Psalmis dicitur: »Qui tangit montes, et fumigant« (Ps. 103. 32). Ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, laevior quaedam in universum mundum, et (ut ita dicam) rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes, dicamus: »Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus« (1. Cor. 13. 9). Et: »Nunc videmus per speculum in aenigmate« (Ibid. 12).

9. Et, Seraphim stabant in circuitu ejus: sex alae uni, et sex alae alteri. Quidam Graecorum in Scripturis apprime eruditus, Seraphim virtutes quasdam in coelis esse exposuit, quae ante tribunal Dei assistentes laudent eum, et in diversa ministeria mittantur, maximeque ad eos qui purgatione indigent, et ob pristina peccata, aliqua ex parte suppliciis purgari merentur. Quod autem sublatum est, inquit, superliminare, et domus impleta est fumo, signum est Templi Judaici destruendi, et incendendae universae Jerusalem, quam videmus nunc destructam. Nonnulli vero in superioribus consentientes, in extrema parte dissentiunt. Nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando velum templi scissum est, et universa domus Israel erroris nube confusa (Matth. 17; et Marc. 15; et Luc. 23): quando Josephus refert sacerdotes ex adytis templi, virtutum coelestium audisse vocem, Transeamus ex his sedibus.

10. Est vir (Mss. vero) quidam a quo ego plura didicisse [PL22.368] me gaudeo, et qui Hebraeorum sermonem ita elimarit, ut inter Scribas eorum Chaldaeus existimetur. Is longe alia via ingressus est; ait enim nullum Prophetarum extra Isaiam vidisse Seraphim circa Deum stantia, et ne ipsa quidem Seraphim alibi lectitari. Dehinc consummationis et captivitatis Jerusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum. Ab Ozia quippe, sub quo orsus est prophetare, usque ad Sedeciam, qui extremus regnavit, et qui caecus 54 in Babylonem ductus est, fuisse reges undecim, et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babylonis super terram, quem interfecit Ismael filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida (4. Reg. 25; et 2. Paral. ult.; et Jer. 41); et has esse duodecim alas, e quibus quatuor faciem suam velent, sicut in nonnullis exemplaribus invenitur, quatuor volent, quatuor pedes contegant. Ex his quippe duodecim regibus tantum quatuor justos fuisse, Oziam, Joatham, Ezechiam, et Josiam, qui sublimes per singulas captivitates audeant glorificare Deum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Reliquos vero propter peccata sua velare faciem: et alios qui in captivitatem ducti sunt, pedum velare vestigia. Superliminare vero sublatum, et domum impletam fumo, sicut supra diximus, eversionem Jerusalem et incendium templi exposuit.

11. Et quia semel ejus coepi referre sententiam, etiam ea quae necdum a me sunt tacta, contingamus. Forcipem de qua altaris carbo comprehensus est, et labia purgata, propriam Isaiae asseruit passionem, et qua sub Manasse interfectus est rege, et tunc vere purgatis labiis dixit ad Dominum: Ecce ego, mitte me, et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum (Juxta LXX)! Donec Ozias vivit non intelligis, o Isaia, te esse miserum, non compungeris, non moveris: sed quando ille mortuus est, tunc animadvertis, non munda habere te labia, tunc indignum cognoscis te esse visione Dei. Utinam autem et ego compungar, et post compunctionem, Dei visione dignus efficiar, cum sim homo, et non munda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias ut justus tantum in sermone peccaverat: ideo sola labia habebat immunda, non conscientiam. Ego vero quia et oculis video ad concupiscendum, et manu scandalizor et pede, et omnium membrorum 55 parte delinquo, habeo omnia immunda: et quia semel spiritu baptizatus, rursum tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est, ignis indigeo (Matth. 3. 11).

12. Non sunt, ut quidam putant, in Scripturis verba simplicia, plurimum in his absconditum est. Aliud littera, aliud mysticus sermo significat. Ecce Dominus in Evangelio [PL22.369] cingitur linteo, pelvim ad lavandos discipulorum pedes praeparat, servi fungitur ministerio (Joan. 13): esto, ut doceat humilitatem, ut nobis invicem ministremus: non abnuo, non recuso. Quid est quod Petro recusanti dicit: Nisi lavero pedes tuos, non habebis partem mecum? Et ille respondit: Domine, non solum pedes, sed et manus et caput (Ibid. v. 8. 9). Ascensurus ergo Dominus ad coelum (quia Apostoli ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum serdibus pedes pollutos) vult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit Prophetalis sermo congruere: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Isai. 52. 7); et imitari valeant Ecclesiae verba, dicentis: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. 5. 3)? ut etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit pulvis, in impiam eum excutiant civitatem, in testimonium laboris: quod eo usque pro omnium salute contenderint, facti Judaeis ut Judaei, gentibus ut gentiles; ut etiam propria vestigia aliqua ex parte polluerint. Igitur, ut ad propositum revertamur, sicut Apostoli purgatione indigebant pedum: sic Isaias qui tantum in sermone peccaverat, labia habebat immunda: et quantum ego arbitror, quia Oziam in Templum irruentem, non corripuerat, nec juxta Eliae exemplum libera voce impium designarat, labia habebat immunda. In medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias qui compunctus est, et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur. Populus vero non solum non agens poenitentiam, sed ne sciens quidem quia labia habebat immunda, purgationis remedium non meretur. Providendum igitur sub hoc exemplo, non solum ut ipsi simus justi, sed ne cum peccatoribus moremur: quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit Propheta.

13. Sequitur: Et regem Dominum sabaoth 56 ego vidi. Aiunt Judaei Isaiam a majoribus suis idcirco interemptum, quia cum Moyses posteriora Dei viderit, hic Dominum sabaoth oculis carnalibus vidisse se scribat, super hoc Deo dicente: Nemo faciem meam videbit, et vivet (Exod. 33. 20). Quos si interrogemus, quomodo se Deus in Lege aliis Prophetis in visione et somno dicat ostendi, Moysi vero facie ad faciem colloqui; et quomodo stet illa sententia: Nemo faciem meam videbit, et vivet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur: respondebunt utique, juxta possibilitatem humanam Deum visum, non ut est, sed ut voluit se videri: quibus et nos dicimus eodem modo ab Isaia esse visum, restante summa, ut Moyses Deum aut viderit, aut non viderit. Si vidit, vidit ergo et Isaias, qui vidisse se dicens, impie est interfectus a vobis: quia Deus videri potest. Si non vidit, interficite et Moysen cum Isaia, quia ejusdem mendacii reus est, dicens se vidisse eum, qui videri non potest. Quemcumque [al. quodcumque] in expositione [PL22.370] ejus loci super Moysen habuerint intellectum, etiam nos ad Isaiae temperabimus visionem.

14. Sequitur: Et missum est ad me unum de Seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe sumpserat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Secundum omnes Editiones, quas supra exposuimus, sive duo Testamenta intelligere volueris, sive aliquas apparatrices in coelestibus virtutes, sive in signum captivitatis futurae umbram quamdam veritatis futurae praefiguratam, nunc accipe Seraphim. Nos quia primam sententiam sequimur, Evangelicum Testamentum missum asserimus ad Prophetam: quod habens in se utraque mandata, id est, et sua et veteris Testamenti, ignitum sermonem Dei, duplici praeceptorum acie comprehendit: et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc siquidem nos labia interpretamur immunda, purgationis suae pepulit veritate. Hanc forcipem Jacob in scala conspicit (Genes. 28): hic est gladius bis acutus: haec duo minuta, quae mulier vidua mittit in dona Dei (Marc. 12): hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus, pro Domino et Petro redditur (Matth. 17); hac duplici forcipe 57 quae unionis retinetur virtute, carbo comprehensus mittitur ad Prophetam, quem in centesimo decimo nono Psalmo, cum Propheta Deum rogaret dicens: »Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa,« et post interrogationem Spiritus Sancti: »Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?« dictum est: »Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis« (Ps. 119. 2. et seqq.), scimus Prophetae esse concessum. Vere quippe desolatorius carbo, qui linguam puram facit a peccato, sermo divinus est, de quo et in Isaia dicitur: »Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium« (Isai. 47. 145. sec. LXX).

15. Sequitur: Et audivi vocem Domini dicentis, Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et ait: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis. Interrogantis sunt verba Domini, non jubentis, quem debeat mittere, et quis iturus sit ad populum, cui facilis Propheta respondet: Ecce ego, mitte me, et post pollicitationem jubetur, ut dicat: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis; et caetera quae ipsius Prophetiae sermo contexit. Audivi ego in hoc loco non parvam Hebraei mei disputationem, cujus pauca ponam, ut sensum hominis advertas. Aiebat, de Moyse et Isaia, quis melius fecerit, requiramus. Utrum ne Moyses, qui cum a Deo mitteretur ad populum, ait: Precor, Domine, non sum dignus; et rursum, provide alium quem mittas (Exod. 4. 13): An Isaias, qui cum non fuisset electus, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, [PL22.371] mitte me. Nec ignoro, dicebat, periculosum esse de Sanctorum meritis disputare; et aliquid vel minus vel plus disserere velle de eo quem Dominus coronavit; sed quia ipse dixit: Quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. 7; et Luc. 11), etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut Scripturae sensum scientes, ad ejus nos dirigamus exempla, debemus inquirere quod potest facere quaestionem. Qui Moysi, inquit, assertor est, humilitatem ejus praedicat ac mansuetudinem, quod se indignum judicans ministerio Dei, major 58 effectus sit: Isaias vero, qui ultro se obtulit, incipiens prophetare, a maledictis coepit: Aure audietis, et non intelligetis, et cernentes aspicietis, et non videbitis. Ob quod inde multa mala perpessus, et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei vox divina dixisset, clama, sciens quid superiori facilitate seipsum offerens pertulisset, non ait: Ecce ego, mitte me: sed interrogavit, quid illud esset quod clamare deberet, et dixit: Quid clamabo? Cui simile est illud in Jeremia: Accipe calicem vini meri hujus de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent, et voment, et insanient, et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum (Jerem. 25. 15. 16). Quod cum audisset Propheta, non renuit: non secundum exemplum Moysi dixit: Precor, Domine, non sum dignus, provide alium quem mittas (Exod. 4. 13); sed amator populi sui, et putans quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit, intelligens in omnibus gentibus etiam Jerusalem comprehendi. Denique inter caeteras nationes: Et accepi, ait, calicem de manu Domini, et potionavi omnes gentes, ad quas misit me Dominus, et Jerusalem, et civitates Juda, et reges ejus, et principes ejus, ad ponendas eas in desolationem, et in invium, et sibilationem (Jerem. 25. 17. 18). Pro qua Prophetia, licet in plerisque codicibus ordo sit perversus: quid in alio loco dicat ausculta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti me et potuisti: factus sum in derisum, totam diem exegi in subsannationem (Jer. 20. 7). Et econtrario qui assertor est Isaiae (dicebat) illa proferet: Prophetam, non tam sui merito, quam misericordia Dei confisum, postquam a Seraphim audierat, Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit, otio noluisse torpere, sed ultro in ministerium Dei, quasi a peccatis liberum, zelo se obtulisse fidei. Moysen vero quia saecularibus eruditus fuerat disciplinis, et interfecto Aegyptio, conscientia ejus aliqua ex parte sorduerat (Exod. 2); unde et vox ad eum de rubo facta sit, [PL22.372] dicens: Ne accesseris huc: solve calceamenta de pedibus tuis, locus enim in quo 59 stas, terra sancta est: et scierit sibi adversus magos et adversus Pharaonem pessimum regem futurum esse certamen, se excusasse dicentem: Precor, Domine, non sum dignus: pro quo in Hebraeo legitur, non habeo labia circumcisa, Septuaginta Interpretibus sensum potius ex sensu quam verbum de verbo exprimentibus. Ex quo manifeste possit intelligi, Isaiam recte post circumcisa labia, in Dei se obtulisse ministerium, et Moysen adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse.

16. Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Totus hic locus sicut Salvator dicit in Evangelio, ad id pertinet tempus, quo ipse est dignatus descendere ad terras, et signa Judaeis non intelligentibus perpetravit. Et quoniam usque ad finem Capituli explanatio multiplex sequitur; et excipientis jam explicuimus [Mss. implevimus] ceras, hucusque dictasse sufficiat: quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit; si taedium sui prolixitate congeminet; ut oculorum dolore cruciati, auribus tantum studeamus et lingua.

17. Septuaginta: Et missum est ad me unum de Seraphim; Aquila, et Theodotion, Et volavit ad me unum de Seraphim; Symmachus, Et volavit ad me unus de Seraphim. Quotidie ad nos mittitur Seraphim, quotidie ingemiscentium atque dicentium: O miser ego, quoniam compunctus sum, ora purgantur, et cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio Dei. Quod autem caeteri Interpretes, pro missum esse, volasse dixerint, intellige velocem divini sermonis adventum super eos, qui digni societate illius judicantur. In genere quoque diversitas est. Septuaginta, Aquila, et Theodotion Seraphim neutro genere transtulerunt: Symmachus masculino. Nec putandum sexum esse in Virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus Sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae, feminino genere proferatur RUHA: Graece neutro 60 τὸ πνεῦμα: Latine masculino, Spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid, seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae. [PL22.373] Siquidem ipse Deus invisibilis et incorruptibilis omnibus pene linguis profertur genere masculino, cum in eum non cadat sexus. Illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: Qui sedet super Cherubim et Seraphim. Nam et super Cherubim sedere Deum, scriptum est; ut ibi: Qui sedes super Cherubim, ostendere (Ps. 79. 2). Super Seraphim vero sedere Deum, nulla Scriptura commemorat, et ne ipsa quidem Seraphim, circa Deum stantia, excepto praesenti loco, Scripturis sanctis omnibus invenimus.

18. Septuaginta: »Et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum.« Aquila et Theodotion: »et in manu ejus calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum.« Symmachus: »Et in manu ejus calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum.« Quantum ad historiam pertinet, videtur Deus sedere in Templo Jerusalem, et ante eum de altari, secundum Septuaginta ad Isaiam carbo deferri: de altari vero incensi sive holocaustorum. Quantum autem ad mysticos intellectus, ille ei ignis mittitur, quem Jeremias ferre non poterat: quin quum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissolvit, ita a veteri homine in novum excoquit, ut in illam vocem possimus erumpere: »Vivo autem jam non ego, sed gratia Dei quae in me est« (Galat. 2. 20). Forcipes quoque secundum Interpretes caeteros licet in sacerdotali semper supellectile fuerint, diversas gratias debemus accipere, quibus multifarie, et multis modis olim Deus patribus nostris locutus est in Prophetis. Quia in Hebraeo pro carbone, calculus legitur, caeteris quoque super hoc consonantibus, videtur mihi sermo divinus calculi appellatione signari. 61 Sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi, et omni puritate laevissimi, ita sermo Dei, qui neque haereticorum, neque omnium adversariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur. De hoc calculo Sephora filium circumcidit: et Jesus populum purgat a vitiis: et in Apocalypsi Dominus pollicetur vincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen novum. Videntur autem mihi et Septuaginta in eo quod ἄνθρακα transtulerunt, idem sensisse quod caeteri. Ἄνθραξ quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus est lapidis fulgidi atque nitentis, quem etiam in duodecim lapidibus invenimus. Sive igitur calculum, sive carbunculum lapidem accipimus, in calculo divini sermonis veritas et rigor; in carbunculo lucens doctrina et manifesta monstratur. »Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum« (Ps. 11. 7). Et alibi: »Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos« (Ps. 18. 19). Quod autem ait: In manu habebat carbonem, [PL22.374] manuum intelligamus operationem, ut ibi, In manu linguae mors, et vita (Prov. 18. 21); et in Psalmo: Cadent in manu gladii (Ps. 62. 11); Aut certe vere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, Propheta non timeat: juxta quod et ipsum Deum, et Angelos in humanas vidimus se mutasse formas, ut metus videntibus demeretur.

19. Septuaginta: Et dixit, ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Aquila: Ecce tetigit hic labia tua, et recedet iniquitas tua, et peccatum tuum propitiabitur. Caeteri Interpretes in Aquilae verba consentiunt. Primum necesse est, ut labia nostra tangantur: Deinde cum tacta fuerint, fugetur iniquitas; et cum iniquitas fuerit effugata, propitietur Dominus: quia apud ipsum est propitiatio: et secundum Apostolum: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Purgatis autem peccatis nostris, audiemus vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et respondebimus: Ecce ego, mitte me.

20. Septuaginta: Et audivi vocem Domini 62 dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: Et audivivocem Domini dicentis: quem mittam? et quis ibit nobis? De comparatione Isaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputavimus. Sed ne videamur aliquid praeterisse earum, quas Judaei vocant δευτερώσις, et in quibus universam scientiam ponunt, nunc breviter illud attingimus [al. attingamus], quare in Hebraeo sit positum, et quis ibit nobis? Sicut enim in Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. 1. 26); ita et hic puto dictum, et quis ibit nobis? Nobis autem quibus aliis aestimandum est, nisi Patri et Filio et Spiritui Sancto, quibus vadit quicumque eorum obsequitur voluntati? Et in eo quidem quod unius loquentis persona proponitur, divinitatis est unitas. In eo vero quod dicitur, nobis, personarum diversitas indicatur. Legimus in Canticis Canticorum vocem sponsi dicentis ad sponsam: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea [al. sponsa], columba mea: quia ecce hyems transiit, pluvia abiit sibi (Cant. 5. 2). Quando enim anima in cogitatione tranquillitatem sentit, quando supra petram fundata est, et fides ejus alta radice fixa est, universi tentationem fluctus sibi pertranseunt: et ei non pertranseunt, qui tentatur. Notandum autem quomodo ad id quod Dominus dixerat, quem mittam, [PL22.375] et quis ibit nobis, Propheta ex parte responderit: Ecce ego, mitte me, et de sequenti tacuerit, intelligens nullum hominem dignum esse, qui Deo pergeret, et omne iter suum ejus faceret esse, qui mitteret. Quam humilitatem Dominus advertens quod se secundis putaret indignum, imperavit sequentia, dicens: Vade.

21. Septuaginta: Et dixit: Ecce ego sum, mitte me. Aquila et Theodotion: Ecce adsum, mitte me. Symmachus: Ecce, mitte me. Deus qui vocat ea quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: Ego sum qui sum; et alibi: Qui est, misit me (Exod. 3. 14), quoscumque vocaverit, statim facit subsistere: quod satis claret exemplis in vivente 63 Matthaeo Evangelista, et in Lazaro quatriduano jam mortuo: qui statim ut sunt vocati a Domino, et ille sepulcrum avaritiae reliquit, [PL22.376] quit, et iste suae mortis (Marc. 2. Luc. 5. et Joan. 11). QUONIAM OMNIA quae absque eo sunt, non sunt. Unde Propheta purgatus a vitiis ausus est dicere: Ecce ego sum: licet in Latinis codicibus propter Interpretum varietatem, sum, non sit appositum. Quidam observandum putant, ad quos Prophetas mittentis, aut missi sermo dicatur, quod est Graece Apostolus. 64 Et hanc esse differentiam volunt: ut quicumque mittantur, et Prophetae sint pariter et Apostoli: ad quos vero mittentis sermo non ponitur, tantum Prophetae sint: quod ego superfluum puto. Et quia semel ad tractatum istius vocabuli venimus: sciendum, Silam collegam Pauli lingua Hebraea Apostolum dici: qui cum eo nonnullas Epistolas scribit. Et vitiose Silvanus legitur pro Sila, quum Silvanum in Apostolorum Actis non legamus.

SECUNDA CLASSIS COMPLECTENS EPISTOLAS, QUAS HIERONYMUS PER FERME TRIENNIUM ROMAE SCRIPSIT AB EXEUNTE ANNO CHRISTI 382 AD ULTRA MEDIUM 385

EPISTOLA XIX DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM,

Dilectiss. filio HIERONYMO DAMASUS Episcopus in Domino salutem.

EPISTOLA XX SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM

1. MULTI super hoc [PL22.376] sermone diversa finxerunt, e quibus noster Hilarius in Commentariis Matthaei (c. 21. n. 3) ita posuit: Osanna Hebraico sermone significatur, redemptio domus David. Primum redemptio lingua Hebraea PHEDUTH interpretatur: deinde domus BETH. David vero in hoc loco non esse nomen insertum, omnibus patet. Alii opinati sunt, Osanna, gloriam dici. Porro gloria CHABOD appellatur: nonnulli gratiam, cum gratia, THODA sive ANNA nuncupetur.

2. Restat ergo, ut omissis opinionum rivulis, ad ipsum fontem, unde ab Evangelistis sumptum est, recurramus. Nam quomodo illud neque in Graecis, neque in Latinis codicibus 65 possumus invenire, Ut compleretur id quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. 2. 23); et illud, ex Aegypto vocavi filium meum (Ibid. v. 15): ita et nunc ex Hebraeis codicibus veritas exprimenda est, unde in hanc vocem vulgus et maxime consona inter se parvulorum turba proruperit, dicente Matthaeo: Turbae autem, quae praeceaebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis (Matt. 21. 2). Marcus vero ita posuit: Clamabant dicentes, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit in nomine Domini regrum patris nostri David, Osanna in excelsis (Marc. 11. 9). Joannes vero pari voce consentit: [PL22.377] Et clamabant, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel (Joan. 12. 14). Solus Lucas verbum Osanna, non posuit, in reliqua interpretationis parte consentiens: Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. (Luc. 19. 38). Igitur, ut diximus, ipsa verba Hebraea ponenda sunt, et omnium Interpretum opinio digerenda, quo facilius quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi Lector inveniat.

3. In centesimo decimo septimo Psalmo, ubi nos legimus, O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini, in Hebraeo legitur, ANNA ADONAI, OSIANNA, ANNA ADONAI ASLIANNA; BARUCH ABBA BASEM ADONAI. Quod Aquila, Symmachus, Theodotio, et Quinta Editio, ne quid in Latino mutare videamur, ita exprimunt: ὦ δὴ Κύριε σῶσον δὴ, ὦ δὴ Κὺριε εὺοδωσον δὴ, εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου. Sola Sexta Editio cum Interpretibus Septuaginta ita congruit, ut ubi caeteri posuerunt ὦ δἡ, illi scripserint ὦ. Et quia OSIANNA, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus OSANNA, salvifica, sive salvum fac exprimatur, omnium 66 interpretatione signatum est: nunc illud in cura est, quid sine adjectione salvandi, solus ANNA sermo significet. Sciendumque quod in hoc loco ter dicatur ANNA; et primum quidem ac secundum iisdem litteris scribitur, ALEPH, NUN, HE, tertium vero HE, NUN, HE. Symmachus igitur, qui in centesimo decimo septimo Psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo decimo quarto Psalmo, ubi dicitur: O Domine, libera animam meam, ita interpretatur est: Obsecro, Domine, libera animam meam. Ubi autem Septuaginta, ὦ, et ille, Obsecro, transtulerunt, Aquila, et caeteris Editionibus ὦ δὴ interpretantibus, in Hebraeo scribitur ANNA: verum ita ut in principio ALEPH habeat, non HE. Ex quo animadvertimus, si ex ALEPH scribatur ANNA, significari obsecro; sin autem ex HE, esse conjunctionem, sive interjectionem, quae apud Graecos ponitur δὴ, et est in σῶσον δὴ, cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit.

[PL22.378] 4. Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum, propter barbariem linguae pariter ac litterarum, legenti molestiam tribuunt, ad explanandi compendium venio, ut dicam de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de Christo prophetat, et in synagogis Judaeorum creberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos versus esse assumptos: quod ille, qui repromittebatur de genere David, venerit salvaturus Israel, dicente David, »Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino, factum est. Hic est mirabilis in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea. O Domine salvum me fac: o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de 67 domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis« (Psal. 117. 22. etc.). Unde et Evangelistarum scriptura commemorat, Pharisaeos et Scribas hac indignatione commotos, quod viderent populum, Psalmi prophetiam super Christo intelligere completam, et clamantes parvulos Osianna, filio David, dixisse ei: Audis quid isti loquuntur? et Jesum respondisse eis: »Nunquam legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem« (Matth. 21. Luc. 19. Joan. 12)? centesimum decimum septimum Psalmum octavi Psalmi assertione firmantem. Et de eo quidem, quod facile exprimi poterat, »Benedictus qui venit in nomine Domini,« omnium Evangelistarum Scriptura consentit. De verbo autem OSIANNA, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicut in ALLELUIA, et in AMEN, et in plerisque factum videmus, ipsum Hebraeum posuerunt, dicentes, OSIANNA. Lucas igitur, qui inter omnes Evangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus, et qui Evangelium Graecis scripsit, quia se vidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere quod legenti faceret quaestionem.

5. Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus interjectiones quasdam, ut insultando dicamus vah, et in admirando papae, et in dolendo heu: et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarctamus et agimus tantum sibilum, insonando sith: ita Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interjectionem, ut quando volunt Dominum deprecari, ponant verbum petentis affectu, et dicant, ANNA Domine, quod Septuaginta dixerunt, o Domine. OSI ergo salvifica interpretatur; ANNA interjectio deprecantis est. Si ex duobus his velis compositum verbum facere, dices OSIANNA, sive ut nos loquimur, OSANNA, media vocali littera [PL22.379] elisa; sicut facere solemus in versibus Virgilii, quando pro mene incoepto 68 desistere victam, scandimus, men incoepto. ALEPH namque littera prima verbi sequentis, extremam prioris verbi AIN veniens excludit. Quapropter ut ad quaestionis originem revertamur, ubi nos legimus in Latino: »O Domine salvum me fac; o Domine bene complace: benedictus qui venit in nomine Domini,« juxta Hebraeum sensum legere possumus: »Obsecro, Domine, salvum fac; obsecro Domine, prosperare, obsecro: benedictus qui venit in nomine Domini.« Salvum autem fac, dicitur, ut subaudiamus populum tuum Israel, sive generaliter mundum. Denique Matthaeus, qui Evangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit, OSANNA BARRAMA, id est, Osanna in excelsis: quod Salvatore nascente salus in coelum usque, id est, etiam ad excelsa pervenerit, pace facta non solum in terra, sed et in coelo; ut jam dici aliquando cessaret: »Inebriatus est gladius meus in coelo« (Isai. 34. 5).

6. Haec interim juxta mediocritatem sensus mei breviter strictimque dictavi. Caeterum sciat, Beatitudo tua, in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere; quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod ex una voce solveret quaestionem, sicut et caeteros fecisse monstravimus: sed magis condecet ob veritatem laborare paulisper, et peregrino aurem accommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam referre sententiam.

EPISTOLA XXI AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS

Evangelicam Parabolam, quae est apud Lucam de Filio prodigo, et filio frugi in modum Commentarii rogatus ipse a Damaso interpretatur.

1. Beatitudinis tuae interrogatio, disputatio fuit: et sic quaesisse quaerendo 69 viam est dedisse quaesitis. Sapienter quippe interroganti, sapientia reputabitur. Ais, »quis est iste in Evangelio pater, qui duobus filiis substantiam dividit (Luc. 15)? qui duo filii? qui major? quive minor? Quomodo minor acceptam substantiam cum meretricibus dissipat? Fame [PL22.380] facta, a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit; ad patrem redit: accipit annulum et stolam; et immolatur ei vitulus saginatus? Quis sit major frater, et quomodo de agro veniens, susceptioni fratris invideat? et caetera quae in Evangelio plenius explicantur. Addis insuper: Scio multos in hac lectione diversa dixisse: et fratrem majorem, Judaeum, minorem existimasse Gentilem populum. Sed quaero, quomodo Judaico populo possit aptari: Ecce tot annis servivi tibi, et nunquam mandalum tuum praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Et illud: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Si autem, ut ais, de justo et peccatore voluerimus esse parabolam, justo non poterit convenire, ut de salute alterius et maxime fratris contristetur. Si enim invidia diaboli, mors introivit in orbem terrarum; et imitantur eum, qui sunt ex parte ejus, nunquid personae justi tam immanis invidia poterit coaptari, ut foris steterit, et clementissimo patri rigidus obstiterit; solusque livore cruciatus, laetitiae domus interesse noluerit?

2. Itaque sicut in caeteris parabolis, quae non sunt a Salvatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere: ita et in hac facere debemus, quare Dominus in istiusmodi verba proruperit; et ob quam interrogationem, responsionis similitudino prolata sit. Scribae et Pharisaei mussitabant, dicentes: »Quare hic peccatores recipit, et vescitur cum eis« (Luc. 15. 2)? Superior quippe sermo praemiserat: »Erant autem accedentes ad eum publicani et peccatores,« volentes audire eum. Itaque hinc omnis invidia, cur quos Legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque convivium Dominus non vitaret. Et haec Lucas. Caeterum Matthaeus ita loquitur: Cum autem discumberet in domo, ecce multi peccatores et publicani venientes 70 recumbebant cum Jesu, et cum discipulis ejus (Matth. 9. 20). Quod videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum peccatoribus et publicanis manducat magister vester? Qui audiens dixit: Non necesse habent sani medicum, sed male habentes. Euntes autem discite quid sit, misericordiam volo, et non sacrificium: non enim veni vocare justos, sed peccatores. Marcus quoque in eadem verba consentit. Igitur, ut diximus, omnis ex Lege quaestio nascebatur. Lex quippe justitiae tenax, clementiam non habebat: sed quicumque adulter, homicida, fraudator, et ut breviter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla venia poenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima jubebantur exolvere (Exod. 21). Omnes itaque declinaverant, simul inutiles facti erant: non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Psal. 13). »Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia.« [PL22.381] (Rom. 3. 20). Et, »misit Deus filium suum factum ex muliere« (Gal. 4. 4), qui destructo medio pariete, fecit utraque unum (Ephes. 2. 2), et austeritatem Legis Evangelii gratia temperavit. Unde et Paulus ad Ecclesias scribens: »Gratia vobis, inquit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo« (Rom. 1): gratia quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est. Pax vero qua reconciliati Deo sumus, habentes propitiatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui donavit nobis delicta nostra; et delevit chirographum mortis, quod erat contra nos, affigens illud cruci: et principatus et potestates fecit ostentui, triumphans eas in ligno. Quae autem major potest esse clementia, quam ut Filius Dei, hominis Filius nasceretur? decem mensium fastidia sustineret? partus exspectaret adventum? involveretur pannis? subjiceretur parentibus? per singulas adoleret aetates? Et post contumelias vocum, alapas et flagella, crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem: et id opere compleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: »Pater volo, ut quomodo ego et tu unum [al. idem] sumus, ita et isti in nobis unum sint« (Joan. 17. 22). Ergo 71 quia ad hoc venerat, ut quod erat, impossibile Legis, quia nemo ex ea justificabatur, ineffabili misericordia vinceret, publicanos et peccatores ad poenitentiam provocabat, convivium quoque eorum expetens, ut in convivio docerentur: sicut manifestum esse poterit ei, qui Evangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus ejus et potus, et deambulatio, et universa quae gessit in corpore, salutem hominum procurarint. Hoc videntes Scribae et Pharisaei, adversus Legem eum facere dicebant: »Ecce homo vorax et vini potator, amicus publicanorum et peccatorum« (Matth. 11. 19) Nam ante reprehenderant quare curaret in sabbatis. Dominus ergo, ut hanc eorum accusationem clementi ratione superaret, tres parabolas proposuit: e quibus una est, nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius perditae, quae pastoris humeris est revecta. Alia drachmae, quam mulier accenso lumine perquisivit, et inventa ea, vicinas ad laetitiam convocavit, dicens: »Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram« (Luc. 15. 9). Tertia vero duorum filiorum, de qua, ut disputarem pauca, jussisti.

3. Et de ove quidem, ac drachma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat, ob id has parabolas esse propositas, ut quomodo ibi in inventione pecoris et drachmae laetitia est Angelorum, et circa manentium vicinarum: sic in publicanorum peccatorumque poenitentia, omnium debere esse laetitiam, quibus non est necessaria poenitentia. Unde vehementer [PL22.382] admiror, Tertullianum in eo libro, quem de Pudicitia adversum poenitentiam scripsit, et sententiam veterem, nova opinione dissolvit, hoc voluisse sentire, quod Publicani et peccatores, qui cum Domino vescebantur, Ethnici fuerint, dicente Scriptura: »Non erit vectigal pendens ex Israel (Deut. 23. 18. secundum LXX): quasi vero et Matthaeus, non ex Circumcisione fuerit Publicanus, et ille qui cum Pharisaeo in Templo orans, oculos ad coelum non audebat erigere, non ex Israel fuerit Publicanus: aut non Lucas memoret: »Et omnis populus audiens, et Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis« (Luc. 7. 29.); aut cuiquam credibile possit videri Ethnicum Templum 72 ingressum, aut Dominum cum Ethnicis habuisse convivium, cum id maxime caveret, ne Legem solvere videretur: et primum venerit ad oves perditas domus Israel; Chananaeae quoque deprecanti pro salute filiae, responderit: »Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Et alibi discipulis praeceperit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Matth. 10. 5). Ex quibus omnibus edocemur, in Publicanis, non tam Gentilium, quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de Gentibus, et de Judaeis, accipi posse personas. Ille autem qui [al. quia] juxta insanas et blasphemas feminas suas, id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipire poenitentes, frustra argumentatus est, Publicanos Judaeos non fuisse, ut in persona eorum Gentilium tantum populus possit intelligi. Itaque ne longum faciam, ipsa Evangelii verba proponam; et in modum commentarii, quid mihi videatur, ad singula quaeque subnectam.

4. Homo quidam habebat duos filios (Luc. 15. 11). Hominem Deum dici, multis testimoniis approbatur, ut ibi: »Duorum hominum testimonium verum est. Ego de me testimonium dico, et Pater qui me misit« (Joan. 10. 17. 18). In alia parabola Pastor, in alia paterfamilias nuncupatur, in alia vineam locat, in alia invitat ad nuptias, et diversis similitudinibus rem significat eamdem, ut Judaeorum superbiam reprobet: et in communi omnium peccatorum, sive Gentilium, sive Israelitarum poenitentiam probet. Quod autem ait, duos filios, omnes pene Scripturae de duorum vocatione populorum plenae sunt sacramentis.

5. »Et dixit illi adolescentior: Pater da mihi portionem substantiae, quae me contingit.« Substantia Dei est, omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus. Haec Deus aequaliter universis et in commune largitus est, Evangelista dicente: »Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum« (Joan. 1. 9). Iste est [PL22.383] dexter oculus, qui a scandalis observandus est: haec lucerna corporis: hoc talentum quod non est in sudario colligandum, id est, delicate otioseque tractandum; nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum.

73 6. Qui divisit eis substantiam. Significantius in Graeco legitur διεῖλεν αὐτοῖς τόν βίον, id est, dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem, et ut viveret unusquisque non ex imperio Dei sed obsequio suo, id est, non ex necessitate, sed ex voluntate, ut virtus haberet locum, ut a caeteris animantibus distaremus, dum ad exemplum Dei, permissum est nobis facere quod velimus. Unde et in peccatores aequum judicium, et in sanctos et justos justum praemium retribueretur [al. retribuetur].

7. Et non post multos dies, collectis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Si Deus coelum tenet palmo, et terram pugillo: et Jeremias dicit, Deus appropinquans: et non Deus de longinquo (Jerem. 23): per David quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur; quomodo filius peregre proficiscitur, et a patre discedit? sciendum igitur, non locorum spatiis, sed affectu, aut esse nos cum Deo, aut ab eo discedere. Quomodo enim ad discipulos loquitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. 28. 20): ita ad eos qui sui jactantiam praeferunt, et esse cum Domino non merentur, dicit: Discedite a me, non novi vos, qui operamini iniquitatem (Ibid. 7. 23).

8. Recessit ergo junior filius cum universa substantia a patre, et peregre profectus est. Et Cain egressus a facie Domini habitavit in terra Naid, quod interpretatur, fluctuatio. Quicumque a Deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et moventur pedes ejus. Nam postquam moti sunt homines ab oriente, et a vero lumine recesserunt, tunc adversus Deum impietatis suae aedificavere turrim; tunc dogmatum superbias confinxerunt, volentes curiositate non licita in ipsius coeli alta penetrare. Et vocatus est locus ille Babel, id est, confusio.

9. Et ibi dissipavit substantiam suam, vivens luxuriose. Luxuria inimica Deo, inimica 74 virtutibus, perdit omnem substantiam patris; et ad praesens voluptate deliniens, futuram non sinit cogitare paupertatem.

10. Cumque consumpsisset omnia, facta est fames valida per regionem illam. Acceperat a patre facultates, ut invisibilia ejus per ea quae erant visibilia cognosceret, et ex pulchritudine creaturarum consequenter intelligeret Creatorem. Qui veritatem in injustitia detinens, et pro Deo idola colens, naturae bona universa consumpsit: et consumptis omnibus, coepit egere virtutibus, derelicto fonte virtutum. Facta est fames valida per regionem illam. Omnis locus quem patre incolimus absente, famis, penuriae et egestatis est. Famis autem μετά ὲμφὰσεως valide haec [PL22.384] est regio, de qua dicitur per Prophetam: Qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super vos (Isa. 9. 2). At contra est alia regio, quam possessuri sumus mundo corde atque puro viventes, quam sanctus David desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. 26. 13).

11. Et ipse coepit egere, et abiit, et conjunxit se uni de principibus regionis illius. Deserto nutricio, qui ad primam vocem bona ei fuerat cuncta largitus, junxit se principi hujus mundi, id est, diabolo, rectori tenebrarum. Quem nunc inimicum hominem, nunc judicem iniquitatis, nunc draconem, nunc Satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leviathan, nunc Thaninim, nunc Behemoth, et multis aliis vocabulis Scriptura cognominat. Quod autem ait, uni de principibus, plures esse intelligendum est, qui per istum volitent aerem, et diversorum fraude vitiorum, genus hominum suae subjiciant servituti.

12. Qui misit illum in agrum suum, ut pasceret porcos. Porcus animal immundum est, quod coeno et sordibus delectatur. Talis est daemonum multitudo, quae 75 per idola manufacta, cruore pecudum et victimis pascitur; et novissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte saturatur. Misit ergo eum in possessionem suam, id est, suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.

13. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis percorum; et nemo illi dabat. In quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Jerusalem: Et factum est in te perversum ultra mulieres quae ante fornicationem tuam, et post te sunt fornicatae, in eo quod dedisti [PL22.385] mercedes, et mercedes tibi non sunt datae (Ezech. 16. 34), videmus in filio minore completum. Substantiam suam in regione principis perdidit; et post perditas facultates, missus ad porcos, egestate contabuit. DAEMONUM CIBUS est ebrietas, luxuria, fornicatio, et universa vitia. Haec blanda sunt et lasciva, et sensus voluptate demulcent: statimque ut apparuerint, ad usum sui provocant. Quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari, quia semper voluptas famem sui habet; et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte deceperit, et proprium ei imposuerit jugum, ultra ad abundantiam vitiorum non procurat, sciens esse jam mortuum, sicuti multos idololatras videmus panis miseria et egestate confectos. Hi sunt in quibus Propheticus sermo completur: »Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et non accepisti mercedes« (Ezech. 16. 33). Possumus autem et aliter siliquas interpretari. Daemonum cibus est carmina Poetarum, saecularis sapientia, Rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant: et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud, nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: NULLA IBI SATURITAS veritatis, nulla refectio justitiae reperitur. Studiosi earum in 76 fame veri, et virtutum penuria perseverant. Hujus sapientiae typus, et in Deuteronomio sub mulieris captivae figura describitur: de qua divina vox praecipit, ut si Israelites eam habere voluerit uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, et pilos auferat: et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in victoris amplexus. Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos facere solemus, quando Philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus: si quid vero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his calvitium inducimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus. Unde et Apostolus prohibet, ne in idolio quis recumbat, dicens: »Videte autem, ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit qui infirmus est in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est« (I. Cor. 8. 9)? Nonne tibi videtur sub aliis verbis dicere, ne legas Philosophos, Oratores, Poetas; nec in eorum lectione requiescas? Nec nobis blandiamur, si in eis, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia vulneretur, et putemur probare, quae dum legimus, non reprobamus. Alioqui quale erit, ut existimemus Apostolum ejus, qui vescebatur in idolio, conscientiam comprobasse, et eum dixisse [PL22.386] perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? Absit, ut de ore Christiano sonet, »Jupiter omnipotens; et me Hercule, et me Castor,« et caetera magis portenta, quam numina. At nunc etiam Sacerdotes Dei, omissis Evangeliis et Prophetis, videmus Comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba canere, tenere Virgilium: et id QUOD IN PUERIS necessitatis est, crimen in se facere voluptatis. Cavendum igitur, 77 si captivam velimus habere uxorem, ne in idolio recumbamus; aut si certe fuerimus ejus amore decepti, mundemus eam, et omni sordium errore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus mortuus est, cum in ore Christiani carmina in idolorum laudem composita audierit per sonare.

14. »In se autem conversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.« Mercenarios secundum alium intellectum eos animadvertimus ex Judaeis, qui ob praesentia tantum bona, Legis praecepta custodiunt. Hi justi sunt et misericordes, non ob ipsam justitiam, et ob ipsum misericordiae bonum; sed ut a Deo terrenae felicitatis et longae vitae praemium consequantur. Qui autem ista desiderat, merito compellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praevaricatione quae jussa sunt, careat concupitis. Porro ubi metus est, non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum, aut praemii aviditate compellitur; sed quia hoc ipsum quod a Deo jubetur, est optimum. Sensus itaque iste est: Quanti ex Judaeis ob praesentia tantum bona a Dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior.

15. »Surgens ibo ad patrem meum.« Pulchre ait, surgens: patre quippe absente, non steterat. Peccatorum jacere, justorum stare est. Ad Moysen dicitur, »Tu vero hic sta mecum« (Deut. 5. 31). Et in centesimo tricesimo tertio Psalmo: »Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini,« ad benedictionem Domini stantes Propheta in domo Domini cohortatur.

16. »Et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.« Peccaverat in coelum, qui Jerusalem coelestem reliquerat matrem. Peccaverat coram patre, qui Conditore deserto, fuerat ligna veneratus. Non erat dignus vocari filius Dei, qui servus esse maluerat idolorum. »Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo patre natus est.« (1. Joan. 3. 7.)

17. »Fac me sicut unum de mercenariis tuis.« Fac me, inquit, sicut unum ex Judaeis, qui te ob praesentium tantum rerum 78 promissa venerantur. Recipe filium poenitentem, qui merecnariis tuis peccantibus saepissime pepercisti.

[PL22.387] 18. »Et venit usque ad patrem suum.« Venimus ad patrem, quando recedimus a porcorum pastione, secundum illud: »Statim ut conversus ingemueris, salvus eris« (Ezech. 18).

19. »Cumque adhuc longe esset, vidit eum pater ejus, et misericordia motus est. Antequam dignis operibus et vera poenitentia ad patrem rediret antiquum, Deus, apud quem cuncta futura jam facta sunt, et qui est omnium praescius futurorum, ad ejus praecurrit adventum, et per Verbum suum, quod carnem sumpsit ex Virgine, reditum filii sui junioris anticipat.

20. »Et praecurrens incubuit super collum ipsius.« Ante venit ad terram, quam ille domum confessionis intraret. Incubuit super collum ipsius, id est, corpus sumpsit humanum. Et sicuti Joannes super pectus Jesu recubuit (Joan. 13), qui secretorum ejus effectus est particeps: ita et jugum suum leve, id est, mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super juniorem filium collocavit.

21. »Et osculatus est eum;« juxta illud quod in Cantico Canticorum Ecclesia de sponsi precatur adventu: »Osculetur me osculo oris sui.« (Cant. 1. 1.) Nolo mihi, dicens, per Moysen, nolo per Prophetas loquatur: ipse meum corpus assumat, ipse me osculetur in carne: ut et illud quoque quod in Isaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: »Si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu.« (Isa. 21. 12. juxta LXX.) Et ibi quippe flens Ecclesia clamare jubetur ex Seir; quia Seir, pilosus et hispidus interpretatur: ut et antiquum Gentilium significet horrorem, illa pari similitudine respondente: »Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem« (Cant. 1. 4).

22. »Dixit autem illi filius: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.« Dicit se non esse dignum filium nuncupari, et tamen ex naturae voce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus veritatis erumpit: Pater, inquiens, peccavi in caelum. Frustra igitur quidam argumentantur, nomen patris in sanctos tantummodo convenire: 79 cum etiam Deum hic patrem vocet, qui se filii nomine confitetur indignum: nisi forte ideo patrem audet vocare, quia plena mente conversus est.

23. »Dixit autem pater ad pueros suos: Celerius proferte stolam priorem, et induite eum;« stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale (Matth. 22), id est, vestem Spiritus Sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse convivio.

24. »Et date annulum in manu illius;« signaculum similitudinis Christi, secundum illud: »In quem credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto« (Ephes. 1. 13). Et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem Conditoris amiserat: »Tu signaculum [PL22.388] similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei natus es« (Ezech. 28. 12. 13). Isaias quoque de hoc signaculo loquitur: »Tunc manifesti erunt qui signantur.« Hoc signaculum in manu datur, quando opera justitiae Scriptura significat, ut ibi: »Factum est verbum Domini in manu Aggaei Prophetae« (Agg. 1. et 2), dicentis ad Jerusalem: »Ornavi te, inquit, ornamento, et imposui tibi armillas circa manus tuas« (Ezech. 16. 11). Rursum ad eum qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: »Pertransi per mediam Jerusalem, et da signaculum in frontibus virorum gementium, et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum« (Ibid. 9. 4). Quare? ut postea possint dicere: »Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine« (Psal. 4. 7).

25. »Et calceamentum in pedibus ejus.« Sponsi quippe perdiderat dignitatem, et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat. Haec sunt calceamenta de quibus Dominus ait: »Et calceavi te hiacyntho. Et calceamenta in pedibus ejus« (Ezec. 16. 10); nec ubi coluber insidians, plantam ingredientis invaderet: et super scorpiones et serpentes securius ambularet; ut praepararetur ad Evangelium pacis: jam non gradiens secundum carnem, sed secundum spiritum; et dictum ei Propheticum conveniret: »Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona« (Isai. 52. 7).

26. »Et afferte vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur; quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est.« Vitulus saginatus qui ad poenitentis immolatur salutem, ipse Salvator est, cujus quotidie 80 carne pascimur, cruore potamur. Fidelis mecum lector intelligis, qua pinguedine saturati, in ructum laudis ejus erumpimus, dicentes: »Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi« (Ps. 44. 1); licet quidam superstitiose magis, quam vere, non considerantes textum Psalmi, ex Patris persona arbitrentur hoc intelligi. Quod autem, ait, »epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est,« ad eumdem parabolae superioris pertinet sensum, in qua dicitur: »Sic dico vobis, quia gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.«

27. »Et coeperunt epulari.« Hoc convivium quotidie celebratur, quotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.

28. »Erat autem filius illius senior in agro.« Hucusque de persona filii junioris disputatum est, quem secundum praesentem parabolam, in publicanis et peccatoribus, qui a Domino ad poenitentiam provocabantur, debemus accipere: secundum mysticos autem intellectus, de futura quoque vocatione Gentium prophetari. Nunc ad seniorem filium sermo [PL22.389] transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium Sanctorum personam, multi proprie ad Judaeos referunt. Et de Sanctis quidem non difficilis interpretatio est, in eo quod dicitur, nunquam mandatum tuum praeterivi: licet illud videatur obsistere, quod reversioni fratris invideat. In Judaeos autem cum livor in fratris salute conveniat, hoc repugnat, quod nunquam se dicat ejus praeterisse mandatum; de quibus quid nobis videatur, suis in locis conabimur explanare. »Erat autem filius illius senior in agro, »in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia Spiritus Sancti, et a consilio patris extorris. Hic est, qui ait: »Agrum emi, et necesse habeo exire et videre illum: rogo te, habe me excusatum« (Luc. 14. 18). Hic, qui juga boum emit quinque, et Legis onere depressus, terrenorum sensuum voluptate perfruitur. Hic, qui uxore ducta, ire ad nuptias non potest; et effectus caro, nequaquam unum potest esse cum spiritu. In hujus persona etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est, vocationibus variis mittuntur ad vineam, 81 et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari.

29. »Et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum.« Illud quod in quodam Psalmo superscribitur pro MELETH, huic sensui convenit. Siquidem MELETH, chorus in unum concinens dicitur. Male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in Dei laudibus concentus, hoc vocabulo significetur: συμφωνία quippe consonantia exprimitur in Latino.

30. »Et vocavit unum de pueris, et interrogavit quidnam essent haec.« Et nunc interrogat Israel, quare Deus in Gentium assumptione laetetur: et aemulatione cruciatus, paternam scire non potest voluntatem.

31. »Qui ait illi, quoniam frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit.« Causa laetitiae, quod pari in Dei laudes toto orbe concinitur, salus est Gentium, salus est peccatorum: laetantur Angeli: omnis in gaudium creatura consentit; et de solo dicitur Israel:

32. »Iratus autem noluit intrare.« Irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum vivere, quem putabat extinctum: et nunc foris stat Israel, et nunc discipulis Evangelia in Ecclesia audientibus, mater ejus et fratres foris stant quaerentes eum (Matth. 12).

33. »Egressus autem pater illius coepit rogare eum.« Quam benignus et clemens pater; rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat: rogat autem pater per Apostolos, rogat per Evangelii praedicatores. E quibus Paulus ait: »Precamur pro Christo, reconciliamini Deo (2. Cor. 5. 20).« Et alibi »Vobis oportebat primum annuntiari [al. annuntiare] verbum Dei: sed [PL22.390] quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes« (Act. 13. 46).

34. »Ipse autem respondens, ait patri suo: Ecce tot annis servio tibi. Pater supplex ad concordiam deprecatur: ille justitiam, quae in Lege est, sequens, Dei justitiae non subjicitur. Porro quae major justitia Dei, quam ignoscere poenitentibus, filium suscipere redeuntem? »Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi; quasi hoc ipsum 82 non sit praeterire mandatum, saluti alterius invidere, ante Deum se jactare justitiae, cum nemo coram eo mundus sit. Quis enim laetabitur castum se habere cor, ne [al. vel] si unius quidem diei fuerit? David confitetur: »In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea« (Ps. 50. 7). Et in alio loco: »Si iniquitatem attendis, Domine, quis sustinebit« (Ps. 129. 3)? Et hic dicit nunquam se praeterisse mandatum, toties ob idololatriam captivitatibus traditus. »Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi.« Hoc est quod Paulus Apostolus loquitur: »Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectando legem justitiae, ad legem justitiae non pervenit« (Rom. 9. 30. et 31). Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus Legis. Potest ergo et ex ejus persona dici, qui juxta eumdem Apostolum in justitia, quae ex lege est, sine reprehensione versatus sit: licet mihi videatur magis se jactare Judaeus, quam vera dicere, ad exemplum illius Pharisaei, dicentis: »Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et hic Publicanus« (Luc. 18. 11). Oro te, nonne tibi videtur ea quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre? Hic est qui comedit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus. Ad id autem quod ait: »Mandatum tuum nunquam praeterivi,« patris sermo non congruit: non enim confirmavit vera esse quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione compescuit: »Fili, tu semper mecum es.« Numquid, ait, bene quidem dicis, et fecisti cuncta quae jusseram? Sed mecum es, inquit, semper. Mecum es lege qua stringeris: mecum es, dum mihi et in captivitatibus erudiris: mecum es, non quia praecepta mea compleveris, sed quod te in longinquam regionem abire non passus sum: mecum es ad extremum, secundum illud quod loquutus sum ad David: »Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias« (Ps. 88. 31. et seqq.) »meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis injustitias eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis [al. justificationes].« Quo testimonio [PL22.391] 83 et id in quo filius senior gloriatur, falsum esse convincitur, dum in Dei judiciis non ambulat, et ejus mandata non facit. Et quomodo ista non faciens, cum patre semper fuisse dicitur? Dum peccans visitatur in virga, et visitato misericordia non negatur. Nec mirandum patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit invidere: maxime cum in die judicii quidam impudentius mentiantur, dicentes: »Nonne in nomine tuo comedimus et bibimus, et virtutes multas fecimus, et daemonia ejecimus (Matth. 7. 22)? Quid vero sit, et omnia mea tua sunt, suo loco congruentius explicabitur.

35. »Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.« Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Josias qui placuit in conspectu tuo (4. Reg. 23): et nuper Machabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullius cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperior subjacemus: non Propheta, non Sacerdos, non justus quisquam immolatus est pro nobis. Et pro luxurioso filio, id est, pro gentibus, pro peccatoribus, totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Cumque merentibus minora non dederis, immeritis majora tribuisti. »Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.« Erras, Israel: dic potius, ut tecum epularer. Aut potest esse tibi aliqua jucunditas, nisi patre tecum celebrante convivium? Saltem exemplo docere praesenti. Reverso filio juniore, et pater laetatur et pueri. Manducemus, ait, et epulemur: non manducate, et epulamini. At tu ea mente, qua invides fratri, qua a patris recedis aspectu, et semper in agro es, nunc quoque vis eo absente inire convivium. »Nunquam dedisti mihi haedum.« Nunquam pater deteriora dat munera: habes vitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. Quid haedum quaeris, cui agnus est missus? Et ne simules te nescire, quod missus est, Joannes tibi eum in eremo demonstravit: »Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi« (Joan. 1. 29). Et pater quidem quasi clemens, et poenitentiam tribuens, te hortatur ad vitulum, non immolans haedum, quem stare scit ad sinistram. Tu vero in fine saeculi, ipse tibi es haedum immolaturus 84 Antichristum, et cum amicis tuis, spiritibus immundis, ejus carne saturandus, expleto vaticinio: »Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum escam populi Aethiopum (Psal. 73. 14).

36. »Cum autem filius taus hic, qui devoravit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus, venit, occidisti ei vitulum saginatum.« Confitetur et nunc Israel saginatum vitulum fuisse qui caesus est: intelligunt venisse Christum: sed torquentur invidia, et nolunt, fratre non pereunte, salvari.

37. »Ipse autem dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et mea omnia tua sunt.« Filium vocal, licet intrare nolentem. Quomodo autem Dei omnia Judaeorum sunt? Nunquid Angeli, Throni, Dominationes, [PL22.392] caeteraeque Virtutes? Omnia ergo intelligamus, Legem, Prophetas, eloquia divina. Haec ei dedit, ut in lege ejus meditarentur die ac nocte, secundum illum canonem quem saepe exposuimus Scripturarum, Omnia non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: »Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt« (Psal. 13). Et alibi: »Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones« (Joan. 10. 8). Et Paulus ad Corinthios: »Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem« (1. Cor. 9. 22). Et ad Philippenses: »Omnes enim quae sua sunt, quaerunt; non ea quae sunt Jesu Christi« (Philipp. 2. 21). Quanquam nihil unquam illi negasse credendum sit, quem ad vituli hortatur esum.

38. »Epulari nos oportet, et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.« Confidamus igitur et nos vivere posse per poenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. Et hic quidem ipse filius revertitur: in superioribus vero, in Ove scilicet, et in Drachma, quod erraverat, affertur; et quod perierat invenitur: et simili tres parabolae fine clauduntur, dum in ista ponitur, perierat, et inventus est: ut intelligamus diversis similitudinibus, de eadem peccatorum susceptione signatum. Et haec quidem in Ethnici persona dicta sint, et Judaei.

39. Videamus autem quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intelligi. Et de caeteris quin justo conveniat, non ambigitur. Illud est, in quo legenti scrupulus commovetur, cur justus saluti peccatoris invideat: et in tantum iracundia repleatur, ut 85 nec fratris misericordia, nec patris precibus, nec totius domus jucunditate superetur. Ad quod breviter respondebimus: omnem mundi istius justitiam, ad Dei comparationem non esse justitiam. Quomodo enim ex peccatis Jerusalem, Sodoma justificatur, non quod ipsa sit justa, sed quod majoribus delictis fiant minora delicta: ita et hominum omnium universa justitia non est Deo collata justitia. Denique Paulus qui dixerat: »Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus« (Philipp. 3. 15), in alio loco confitetur, et clamitat: »O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus« (Rom. 11. 33)? Et alibi, »Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.« Et, »Nunc videmus per speculum in aenigmate« (1. Cor. 13. 9. et 12). Et ad Romanos: »Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus« (Rom. 7. 24)? Ex quibus omnibus edocemur, Dei solius perfectam esse justitiam, qui solem suum oriri facit super justos et injustos: dat pluviam serotinam et matutinam, merentibus pariter et non merentibus; qui de vicis, angulis, et plateis invitat ad nuptias, et deintus quosdam jam quasi securos [PL22.393] expellit foras: et ovem, quae ad exemplum filii poenitentis ipsa redire non poterat, vel nolebat, quaerit, et invenit; et inventam suis humeris reportat (Luc. 15). Multum enim errando laboraverat.

40. Ut autem doceamur in Sanctos quoque cadere posse invidiam, et soli Deo puram elementiam derelinqui, filiorum Zebedaei consideremus exemplum: pro quibus cum mater mota pietatis affectu, nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. Et Jesus advocans eos, dixit: »Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eis. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major esse, sit vester minister: et quicumque vestrum voluerit inter vos esse primus, sit vester servus: quoniam Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis« (Matth. 20. 25. et seqq). Nulli periculosum, nulli videatur esse blasphemum, 86 quod et in Apostolos in vidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de Angelis hoc dictum putemus. »Sidera quippe non sunt munda in conspectu ejus, et contra Angelos suos perversum quid intellexit« (Job 15. 15. et 4. 18). Et in Psalmis dicitur: »Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.« Non ait, »non justificabitur omnis homo,« sed »omnis vivens,« id est, non Evangelista, non Apostolus, non Propheta. Ad majora conscendo, non angeli, non Throni, non Dominationes, non Potestates, caeteraeque Virtutes. Solus Deus est, in quem peccatum non cadit: caetera cum sint liberi arbitrii, juxta quod et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere voluntatem. Quod si hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commovere, in qua per totum diem operarii mittuntur ad vineam (Matth. 20); et in prima hora vocantur Adam, Abel, Seth: in tertia Noe: in sexta Abraham: in nona Moyses: in undecima Gentium populus, cui dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? et illi responderunt: Nemo nos conduxit. Quod autem extrema hora, nostri sit Salvatoris adventus, testis est Joannes Apostolus, dicens: »Fratres, novissima hora est. Etenim sicut audistis, quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia novissima hora est«(Joan. 2. 18). Si haec displicet interpretatio, sequor quocumque duxeris: ita tamen ut eos qui vocati sunt primi, justos esse fatearis. Quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo justi murmuraverunt adversum patremfamilias, dicentes: »Hi novissimi venerunt, et una hora fecerunt: et aequales illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? Videntur quidem juste dicere, nos aequalem debere esse mercedem ejus, qui prima hora ad noctem usque sudaverit, et ejus qui una hora sit in labore versatus. Sed ista justitia habet in se livorem, [PL22.394] cum alterius invideat felicitati. Denique et Dominus oculum in eis arguit invidentem, dicens: Amice, an oculus tuus nequam est, 87 quia ego bonus sum? Unde et ab Apostolo solus justus, solus dicitur immortalis: non quod Angeli sint injusti et mortales, sed quod ipse sit immortalis et justus, cui collata universa justitia, iniquitas invenitur.

41. Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, injustitiam intelligas conductorum, attende paulisper. Qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia missus est ad vineam: rursum horae tertiae operarius, et sextae horae operarium antecedit: et sextae horae, nonae horae vincit operarium. Quomodo igitur novissimo omnes invident, et eamdem inter se justitiam non requirunt? Tu qui hora nona conductus es, cur invides ei qui undecima hora est missus in vineam? Quodcumque responderis, quamvis diversum asserueris laborem, ut et praemium majus in diverso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subjacebis. Et tu qui hora sexta conductus es, novissimo invides, cur tecum denarium, id est, aequalem consequatur salutem: licet salutis pro labore diversa sit gloria, eadem de te potest tertius dicere: et de tertio rursum primus. Verum ipsi inter se ob non aequalem laborem, et vocationis spatia diversa, aequale praemium libenter accipiunt: in novissimo tantum operario, id est, in Gentium salute discordant, et Domino injuriam faciunt, et sub omnibus parabolis arguuntur invidiae.

42. Non ambigo, quin inculta tibi nostrae parvitatis videatur oratio; sed saepe causatus sum, expoliri non posse sermonem, nisi quem propria manus limaverit. Itaque ignosce dolentibus oculis, id est, ignosce dictanti, maxime cum in ecclesiasticis rebus non quaerantur verba, sed sensus, id est, panibus sit vita sustentanda, non siliquis.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 362-394 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22