Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

Institutiones, Libri 9–12

LIBER NONUS. DE SPIRITU TRISTITIAE

CAPUT PRIMUM

[PL49.351B] Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli [PL49.352B] retundendi sunt. Quae si passim per singulos incursus [PL49.353A] et incertos ac varios casus obtinendi animum nostrum habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat divinae contemplationis intuitu, ipsamque mentem ab universo puritatis statu dejectam funditus labefactat ac deprimit. Non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare, tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur, et ad cuncta operationum vel religionis officia impatientem et asperum reddit; omnique perdito salubri consilio, et cordis constantia perturbata, velut amentem facit et ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.

CAPUT II. Qua cautione morbus tristitiae sit curandus

[PL49.353B] Quamobrem non minore prospectu, si spiritalis agonis certamina legitime cupimus desudare, hic quoque nobis curandus est morbus. Sicut enim tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet [PL49.354A] cordi. Satis evidenter ac proprie vim noxii hujus ac perniciosissimi vitii, Spiritus divinus expressit (Proverb. XXV).

CAPUT III. Quam comparationem habeat anima quae tristitiae morsibus devoratur

Vestimentum namque tinearum esu attactum, nullius pretii vel honesti usus poterit ulterius habere commercium; itidemque lignum vermibus exaratum, non jam ad ornatum vel mediocris aedificii, sed ad combustionem ignis merebitur deputari. Ita igitur et anima quae edacissimis tristitiae morsibus devoratur, inutilis erit vel vestimento illi pontificali, quod unguentum Spiritus sancti de coelo descendens, prius in barbam Aaron, deinde in oram [PL49.354B] suam solere suscipere, sancti David vaticinio perhibetur, secundum illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus (Psalm. CXXXII); sed nec ad [PL49.355A] structuram templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cujus Paulus architectus sapiens posuit fundamenta, dicens: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III); cujus qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico canticorum: Trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum nostrarum cedri (Cant. I). Et idcirco hujuscemodi ad templum Dei lignorum genera eliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae, et imputribilia, quaeque nec corruptelae vetustatis nec esui vermium valeant subjacere.

CAPUT IV. Unde vel quibus modis tristitia gignatur

Nonnumquam tamen irae praecedentis vitio subsequi, seu concupiscentiae lucrive cujusdam minus [PL49.355B] indepti generari solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis viderit excidisse. Interdum vero etiam nullis existentibus causis, quibus ad hanc labem corruere provocemur, inimici subtilis instinctu, tanto repente moerore deprimimur, ut ne charorum quidem ac necessariorum nostrorum adventum solita suscipere affabilitate possimus, et quidquid ab eis competenti fuerit confabulatione prolatum, importunum nobis ac superfluum judicetur, nullaque a nobis reddatur eis grata responsio, universos cordis nostri recessus felle amaritudinis occupante.

CAPUT V. Quod non aliorum, sed nostro, vitio commotiones excitentur in nobis

[PL49.355C] Unde manifestissime comprobatur, non semper nobis aliorum vitio commotionum stimulos excitari; sed potius nostro, qui reconditas in nobismetipsis habemus offensionum causas ac seminaria vitiorum; quae, cum mentem nostram tentationum imber alluerit, in germina confestim fructusque prorumpunt.

CAPUT VI. Quod nullus repentino lapsu corruat, sed paulatim, per longam injuriam recidens, pereat

Numquam enim quis alterius vitio lacessitus peccare compellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat. Nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione visus in superficiem tunc fuisse productos.

CAPUT VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia jugiter excolenda

Ideoque creator omnium Deus opificii sui curationem [PL49.356B] prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismetipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec vitari eos quos laesos a nobis, vel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri jubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae virtute conquiri. Quae firme possessa, sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem, pacificos conservare; ita si parata non fuerit, ab his quoque qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit jugiter dissidere; occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus jungimur deserere festinamus, in conversatione humana deesse non poterunt, et idcirco tristitiae causas, ob quas [PL49.356C] a prioribus separamur, non evadimus, sed mutamus.

CAPUT VIII. Quod si mores nostros emendatos habuerimus, possit nobis cum omnibus convenire

Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emendare vitia et mores corrigere festinemus. Quae proculdubio si fuerint emendata, non dicam cum [PL49.357A] hominibus, sed etiam cum feris et belluis facillime nobis conveniet, secundum illud quod in libro beati Job dicitur: Bestiae enim terrae pacatae erunt tibi (Job. V): extrinsecus quippe venientia non verebimur offendicula, nec ulla poterunt scandala nobis deforis inferri, si in nobismetipsis intus radices eorum receptae insertaeque non fuerint: Pax enim multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII).

CAPUT IX. De alio genere tristitiae, quod desperationem salutis importat

Est etiam aliud detestabilius tristitiae genus, quod non correctionem vitae, nec emendationem vitiorum, sed perniciosissimam desperationem animae [PL49.357B] injicit delinquenti. Quod nec Cain fecit post fratricidium [PL49.358A] poenitere, nec Judam post traditionem ad satisfactionis remedia festinare, sed ad suspendium laquei sua desperatione pertraxit.

CAPUT X. In quo tantummodo sit nobis tristitia utilis

Ideoque utilis nobis una re tantum tristitia judicanda est, cum hanc vel poenitudine delictorum, vel desiderio perfectionis accensi, vel futurae beatitudinis contemplatione concipimus. De qua et beatus Apostolus: Quae secundum Deum est, inquit, tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII).

CAPUT XI. Quemadmodum discernatur quae sit utilis ac secundum Deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera

[PL49.358B] Sed illa tristitia quae poenitentiam ad salutem [PL49.359A] stabilem operatur, obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis, ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsam desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta ac spe profectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti, quos enumerat idem Apostolus: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. VII). Haec vero asperrima, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali, eum quem complexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac revocans, utpote irrationabilis et [PL49.359B] intercipiens non solum orationum efficaciam, verum etiam universos, quos praediximus, fructus spiritales evacuans, quos novit illa conferre.

CAPUT XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit

Quapropter absque illa quae vel pro salutari poenitentia, [PL49.360A] vel pro studio perfectionis, vel pro desiderio suscipitur futurorum, omnis tristitia tamquam saeculi, et quae mortem inferat, aequaliter repellenda est, ac sicut fornicationis spiritus, vel philargyriae, vel irae, de nostris cordibus penitus extrudenda.

CAPUT XIII. Remedia quibus tristitiam de cordibus nostris exterminare possimus

Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione jugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus. Hoc enim modo universa tristitiarum genera, sive, quae ex praecedenti ira descendunt, sive quae amissione lucri, vel detrimenti illatione nobis adveniunt, sive [PL49.360B] de irrogata generantur injuria, sive quae de irrationabili mentis confusione procedunt, seu quae lethalem desperationem nobis inducunt, valebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti, atque immobiles perdurantes, nec casibus dejecti praesentibus, nec prosperis fuerimus elati, utraque velut caduca et mox transeuntia contemplantes.

LIBER DECIMUS. DE SPIRITU ACEDIAE

CAPUT PRIMUM

[PL49.359C] Sextum nobis certamen est, quod Graeci ἀκηδίαν [PL49.360C] vocant, quam nos taedium sive anxietatem cordis [PL49.363A] possumus nuncupare. Affinis haec tristitiae est, et vagis maxime ac solitariis magis experta, et in eremo commorantibus infestior hostis ac frequens, maxime circa horam sextam monachum inquietans, [PL49.364A] ut quaedam febris ingruens tempore praestituto, ardentissimos aestus accensionum [Al. accessionum] suarum solitis ac statutis horis animae inferens aegrotanti. Denique nonnulli senum hunc [PL49.365A] esse pronuntiant meridianem daemonem, qui in psalmo nonagesimo nuncupatur.

CAPUT II. Quomodo acedia serpat in corde monachi, quaeve inferat menti dispendia

Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, fastidium cellae, fratrum quoque, qui cum eo vel eminus commorantur, tamquam negligentium [PL49.366A] ac minus spiritalium, aspernationem gignit atque contemptum. Ad omne quoque opus quod intra septa sui cubilis est, facit desidem et inertem. Non eum in cella residere, nec operam sinit impendere lectioni, nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemiscit, nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, conqueritur atque suspirat, et ab [PL49.367A] omni se dolet spiritali quaestu inanem, in locoque vacuum consistere, utpote qui cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificaverit, nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit. Absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit; consortia quoque ibidem fratrum suavia et plena spirituali conversatione depingit; econtra universa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus qui morantur in loco, sed ne ipsum quidem victum corporis absque ingenti labore conquiri. Postremo non posse se salutari putat in eo loco durantem, nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum [PL49.367B] erit, exinde semetipsum quantocius asportaverit. Deinde lassitudinem corporis cibique esuriem, quinta sextaque hora tantam suscitat, ut velut longo itinere gravissimoque labore confectus sibimet lassusque videatur, aut quasi refectionem cibi biduano jejunio triduanoque distulerit. Tum praeterea huc illucque anxius circumspectat, et nec fratrem sibi quempiam adventare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur cellam ac solem velut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur: et ita quadam irrationabili mentis confusione, velut terra suppletur caligine, omnique actu spiritali redditur otiosus ac vacuus, ut nulla re alia tantae oppugnationis remedium, quam visitatione fratris cujuspiam, seu somni solius solatio posse aestimet inveniri. [PL49.367C] Deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas, visitationesque [PL49.368A] infirmorum, vel eminus, vel longius positorum. Quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos vel illas debere parentes inquiri, et ad salutandos eos crebrius properari; illam religiosam devotamque Deo feminam, omni praesertim parentum praesidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequentius invisere, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus negligitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis impendi, quam infructuose ac sine ullo profectu in cellula residere.

CAPUT III. Quibus generibus monachum superet acedia

[PL49.368B] Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis impedita, donec acediae spiritu, velut ariete validissimo fatigata, aut in somnum discat concidere, aut excussa claustris cellulae suae consolationem impugnationis hujus visitatione fratris consuescat acquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio, paulo post acrius infirmanda. Frequentius enim ac durius adversarius attentabit eum quem conserto praelio praebiturum cominus sibi terga cognoscit, salutemque sibi nec de victoria, nec de conflictu, sed de fuga sperare pervidet; donec paulatim protractus e cella, actus suae professionis incipiat oblivisci; qui non est aliud quam intuitus et contemplatio divinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest, [PL49.368C] nisi in silentio et jugi cellae perseverantia ac meditatione conquiri: atque ita militiae suae fugitivus [PL49.369A] ac desertor Christi miles effectus, implicet se negotiis saecularibus, ei cui se probavit minime placiturus.

CAPUT IV. Quod acedia excaecat mentem ab omni contemplatione virtutum

Hujus aegritudinis universa incommoda uno versiculo beatus David eleganter expressit: Dormitavit, inquiens, anima mea prae taedio (Psalm. CXVIII), id est, prae acedia. Proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse. Vere enim ab omni contemplatione virtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis hujus telo fuerit sauciata.

CAPUT V. Quod duplex acedia sit in pugna

Itaque Christi verus athleta, qui agonem perfectionis cupit legitime decertare, hunc quoque morbum de latebris animae suae festinet extrudere, et ita contra hunc quoque nequissimum acediae spiritum utrobique contendat, ut neque somni telo elisus concidat, neque de monasterii claustris expulsus, [PL49.370A] quamvis sub praetextu coloris pii fugitivus abscedat.

CAPUT VI. Quam pestilentes sint acediae effectus

Quemcumque enim in qualibet parte coeperit superare, aut tamquam inertem et desidiosum sibi patietur absque ullo profectu spiritus in cellula commorari, aut excussum exinde instabilem de caetero reddet ac vagum, et ad omne opus desidem, cellas fratrum ac monasteria jugiter faciet circumire, nihilque aliud procurare, quam ubi, quove colore occasionem refectionis futurae valeat praeparare. Mens enim otiosi nihil aliud cogitare novit, quam de escis ac ventre, donec inventa quandoque sodalitate cujusquam viri, vel feminae aequali tepore torpentis, rebus eorum ac necessitatibus involvatur; et [PL49.370B] ita paulatim reddatur noxiis occupationibus irretitus, ut tamquam serpentinis spiris obstrictus numquam deinceps ad perfectionem professionis antiquae se valeat enodare.

CAPUT VII. Testimonia Apostoli circa spiritum acediae

Hunc morbum qui de acediae spiritu nascitur, beatus Apostolus, ut verus ac spiritalis medicus, vel [PL49.371A] tunc jam conspiciens serpere, vel emersurum inter monachos, sancto Spiritu revelante, prospiciens, salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praevenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens, et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus, infirmitatem susceptorum blanda lenique verbi curatione fomentans, ac de charitate incipiens, eosque in ea parte collaudans, quousque lethale vulnus leniore remedio delinitum, deposita tumoris indignatione, facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim a Deo edocti estis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia (I Thess. IV). Praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris [PL49.371B] verbi placidas et paratas. Rursum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis. Adhuc eos blanda verborum lenitate demulcet, ne forte necdum [PL49.372A] aptos ad perceptionem perfectae curationis inveniat. Quid est quod rogas, Apostole, ut in quo abundent magis scilicet in charitate, de qua superius dixeras: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis? Et quid necesse est ut dicas eis: Rogamus autem vos ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: Ipsi enim vos a Deo docti estis, ut diligatis invicem: tertium quoque majus adjicias, quod non solum a Deo edocti sint, verum etiam compleant opere quae docentur? Etenim facitis illud, inquit, non in uno tantum vel duobus, sed in omnes fratres, nec in vestros tantummodo cives vel notos, sed in universa Macedonia? Dic igitur tandem, quid [PL49.372B] est quod tantopere hoc praemittis? Iterum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis. Et vix aliquando in id quod olim moliebatur, erumpit: [PL49.373A] Et operam detis, ut quieti sitis. Dixit primam causam. Deinde infert secundam: Et ut vestra negotia agatis Tertiam quoque: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Quartam: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Quintam: Et ut nullius aliquid desideretis. Ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in ejus pectore parturiebat, agnoscitur. Et operam detis ut quieti sitis, id est, in vestris cellulis commorantes, nec diversis rumoribus, qui solent otiosorum votis, vel fabulis generari, inquieti effecti, aliis quoque inquietudines inferatis. Et ut vestra negotia agatis, non vestra curiositate actus mundi velitis inquirere, ac diversorum conversationes explorantes, opera vestra non ad correctionem vestram seu virtutum studia, [PL49.373B] sed ad detractiones fratrum velitis impendere. Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: Ut illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est, ne inquieti essent, et aliena curarent negotia, vel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt, vel alterius aliquid desiderarent; nunc intulit, dicens: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Ut enim illa fierent, quae superius reprehendit, otium causam esse evidenter expressit. Nullus enim potest vel inquietus esse, vel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non acquiescit insistere. Quartum quoque intulit morbum, qui ex hoc ipso otio nascitur, id est, ut inhoneste non ambulent, dicens: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Numquam potest, nec apud eos quidem qui [PL49.373C] saeculi homines sunt, honeste incedere, qui nequaquam [PL49.374A] claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum inhonestum esse, dum necessaria victus requirit; adulationi quoque operam dare novitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimetipsi aditum paret, ac facultatem qua diversorum domos valeat penetrare. Et nullius aliquid desideretis. Non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quieto que labore operis sui, quotidiani victus parare substantiam. Videtis tot causas, tam graves ac turpes una otii labe generari? Denique hos ipsos quos in Epistola prima, molli foverat palpatione verborum; qualiter, in secunda, velut qui non profecissent ad leviora remedia, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis [PL49.374B] sanare aggreditur, nullaque jam mitium verborum fomenta praemittit, non ullam teneram vocem ac blandam, ut ibi: Rogamus autem vos, fratres; sed, Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate (II Thess. III). Ibi rogat, hic denuntiat. In illa blandientis affectus, in hac obtestantis severitas et minantis. Denuntiamus vobis, fratres: quia prius rogantes contempsistis audire, saltem nunc denuntiationibus obedite. Ipsamque denuntiationem non nudo verbo, sed cum obtestatione nominis Domini nostri Jesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem velut humana voce prolatam rursum contemnerent, nec magnopere ducerent observandam. Statimque ut peritissimus medicus [PL49.374C] putribus membris, quibus leni medicamento remedium [PL49.375A] ferre non potuit, mederi spiritalis ferri incisione pertentat: ut subtrahatis vos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Itaque ab his qui vacare operi nolunt, jubet subtrahi, et velut membra otii corrupta putredine desecari; ne inertiae morbus, velut lethale contagium, etiam sanas membrorum partes tabe serpente corrumpat; dicturusque de his qui operari manibus suis nolunt, et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum; qualibus eos a principio opprobriis inurat, attendite. In primis inordinatos dicit, nec secundum suam traditionem ambulare: aliis verbis contumaces eos, utpote qui nollent juxta institutionem ejus incedere, et inhonestos esse designans, id est, non [PL49.375B] processionis, non visitationis, non verbi, non temporis opportunitatem congruam honestamque sectantes. Omnibus enim istis vitiis inordinatum quemque necesse est subjacere. Et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem quam acceperunt ab eo, tenere contemnerent, nec imitari vellent id, quod magistrum non solum verbo docuisse meminerint, sed etiam opere noverint perfecisse. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. Immanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos asserit non observare, quod et memoriae eorum inhaereat, et ad imitandum non solum, verbo instruente, didicerint, sed etiam, exemplo operum provocante, susceperint.

CAPUT VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus

Quia non inquieti fuimus inter vos. Cum se vult [PL49.376A] inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium comprobare eos qui operari nolunt, abunde notat otiositatis vitio inquietos semper existere. Neque gratis panem manducavimus ab aliquo. Per singula verba interpretationis auxesim facit Doctor gentium. Praedicator Evangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium denuntiant de Evangelio vivant (I Cor. IX); et rursum: Dignus est operarius cibo suo (Matth. X). Cum itaque [utique] non gratis qui Evangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens, cibum sibi Dominicae jussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio verbi commissa est, sed nec ulla quidem, nisi animae nostrae solius cura mandatur? [PL49.376B] Qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem Vas electionis, evangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit? Sed in labore, inquit, et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III). Adhuc additamenta suae castigationis exaggerat. Non enim simpliciter dixit, non comedimus panem gratis ab aliquo vestrum, et hucusque stetit, poterat enim videri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia, vel aliorum, licet non istorum, collatione seu muneribus sustentatus fuisse, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte ac die operantes, id est, nostro opere specialiter sustentati. Et hoc, inquit, non pro nostra voluntate perpetrabamus, nec pro delectatione, ut requies et [PL49.376C] exercitium corporis invitabat, sed ut necessitas et inopia victus non sine ingenti fatigatione corporis facere compellebat. Non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis tempore, quod quieti [PL49.377A] corporis videtur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter urgebam.

CAPUT IX. Quod non solum Apostolus, sed etiam hi qui cum illo erant manibus suis operati sunt

Nec tamen se solum totaliter inter eos conversatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis videretur haec forma, si ipsius tantummodo traderetur exemplo; sed etiam omnes qui erant secum ad ministerium Evangelii deputati, id est, Silvanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, asserit simili opere laborasse. In eo etiam quod dicit: Ne quem vestrum gravaremus, verecundiam eis incutit magnam. Si enim ille qui Evangelium praedicabat, signis illud virtutibusque commendans, [PL49.377B] ne gravaret quempiam, gratis panem manducare non audet, quomodo illi non aestimant se gravare, qui quotidie eum otiosi vacantesque praesumunt?

CAPUT X. Quod ob hoc manibus suis Apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum

Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thess. III). Pandit causam cur tantum laboris sibi indixerit: Ut, inquit, formam daremus vobis ad imitandum nos, ut si forte doctrinam verborum auribus vestris frequenter ingestam oblivioni traderetis; saltem conversationis exempla sub oculorum fide vobis tradita memoriter retineretis. Haud levis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia [PL49.378A] quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens, tantum sibi fatigationis indixerit. Et quidem, inquit, cum haberemus potestatem, et paterent nobis facultates omnium vestrum atque substantiae, et utendi eis Domini nostri nossem me habere promissum; non sum tamen hac usus potestate, ne quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. Et idcirco Evangelium praedicans, meis manibus atque opere malui sustentari, ut nobis quoque volentibus iter virtutis incedere, viam perfectionis aperirem, et conversationis formam meo labore praeberem.

CAPUT XI. Quod non solum exemplo, sed etiam verbis praedicans, monuerit operari

Sed ne forte tacitus operans, et erudire eos volens exemplis, minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse videretur, infert: Nam et cum essemus, inquit, apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet (II Thes. III). Adhuc illorum desidiam qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum, imitari contemnunt, et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam verbis jugiter praedicasse, ut si quis scilicet non vult operari, nec manducet.

CAPUT XII. Quod non contentus sola monitione, auctoritatem quoque et praeceptum adjunxerit Apostolus

Non jam doctoris vel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos judiciariae pronuntiationis invehitur, et apostolica potestate resumpta, velut e tribunali in contemptores sententiam dicit, illa nempe potestate quam cum interminatione scribens ad Corinthios, a Domino sibi asseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret, ut ante adventum suum semetipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: Rogo vos ne praesens compellar audere in quosdam potestate illa, quae data est mihi in vobis (II Cor. X). Et iterum: Si enim voluero aliquid gloriari de potestate quam dedit mihi Dominus in aedificationem, [PL49.379B] et non in destructionem vestram, non erubescam. Illa, inquam, potestate pronuntiat, Si quis non vult [PL49.380A] operari, nec manducet; non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate Spiritus sancti, hujus vitae eis interdicens substantiam; ut si forte poenam futurae mortis minime cogitantes, adhuc vellent amore otii existere contumaces, saltem necessitate naturali constricti, et metu praesentis interitus, salutaria praecepta suscipere cogantur.

CAPUT XIII. De eo quod dicit, Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete

Post tantum igitur rigorem evangelicae districtionis, nunc jam causam exponit, cur haec universa praemiserit: Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Nusquam eos qui dediti esse operi nolunt, [PL49.380B] uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. In priori namque Epistola inordinatos eos [PL49.381A] appellat, nec secundum traditionem ambulare quam acceperant ab eo; inquietos etiam esse definivit, et gratis panem manducare. Rursum hic: Audivimus, inquit, quosdam inter vos ambulare inquiete (II Thess. III). Et subjungit statim secundum languorem, qui inquietudinis hujus est radix: Nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ex isto velut quidam ramusculus oritur: sed curiose agentes.

CAPUT XIV. Quod multa vitia amputet oratio

Itaque fomiti vitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica, qua usus fuerat paulo ante, deposita potestate, iterum ad viscera pii patris vel clementis revertitur medici, et velut filiis susceptisque suis consilio salubri [PL49.381B] infert remedia sanitatis, dicens: His autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Causas tantorum ulcerum quae de radice otiositatis emergunt uno operationis salutari praecepto curavit, ut peritissimus medicorum; caeteras quoque valetudines malas eodem cespite pullulantes sciens protinus exstinguendas, origine morbi principalis exempta.

CAPUT XV. De humanitate etiam otiosis et negligentibus impartienda

Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac providus medicus, non solum infirmantium cupit mederi [PL49.382A] vulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat, dicens, Vos autem nolite deficere benefacientes (II Thess. III), qui nos, id est, vias nostras, sectantes, exempla vobis tradita operis imitatione completis, ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini. Nolite deficere benefacientes, id est, humanitatem vestram erga eos, si forte neglexerint observare quae diximus, similiter impertire. Ut castigavit ergo eos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent; ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis impertire Domini praecepto jubemur, si forte quidam pravi ad sanam doctrinam converti noluerint, non abscindant [abscondant] [PL49.382B] ab eis; sed benefacere et fovere eos tam consolationis et correptionis sermone, quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.

CAPUT XVI. Quod non odii, sed dilectionis causa eos qui delinquunt corripere debemus

Rursum tamen ne forte hac lenitate provocati quidam praeceptis ejus obedire contemnant, intermiscet apostolicam severitatem: Quod si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur (II Thess. III). Monensque eos pro reverentia sui et utilitate communi quid oporteat observari, quaque cautione apostolica [PL49.383A] mandata custodiant, subjungit confestim patris indulgentissimi lenitatem; et ut filios suos, quem erga praedictos pro charitate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet. Et nolite, inquit, quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. Severitati judiciariae paternam intermiscuit pietatem, et sententiam apostolico rigore prolatam, clementi mansuetudine temperavit. Nam et notari jubet eum qui obedire praeceptis suis contempserit, et cum illo non commisceri; et tamen haec fieri non odii vitio praecipit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. Nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltem publica omnium vestrum segregatione confusus, ad tramitem salutis incipiat [PL49.383B] aliquando revocari.

CAPUT XVII. Diversa testimonia, quibus Apostolus praecipit operari debere, vel quibus ipse operatus fuisse monstratur

In Epistola quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecipit dicens: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Ephes. IV). In Actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eum, sed etiam opere perfecisse, similiter invenimus. Nam cum venisset Corinthum, alibi se manere non patitur, nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod ejusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. Ita enim habes: Post haec Paulus egressus ab Athenis, venit [PL49.383C] Corinthum, et inveniens quemdam Judaeum nomine [PL49.384A] Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem ejus, accessit ad eos, eo quod ejusdem essent artis, et manebat cum eis, et operabatur. Erant enim scenofactoriae artis (Actor. XVIII).

CAPUT XVIII. Quod tantum operatus sit Apostolus, quantum et sibi et aliis qui cum eo erant sufficere posse arbitrabatur

Deinde procedens Miletum, et exinde mittens Ephesum, convocansque ad se presbyteros Ephesiorum Ecclesiae, et dans eis praecepta quemadmodum regere Ecclesiam Dei se absente deberent, ait: Aurum et argentum nullius concupivi, ipsi scitis quoniam ad omnia quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse [PL49.384B] verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere (Actor. XX). Grave [grande] nobis suae conversationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitati tantummodo sui corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere: his videlicet qui quotidie necessariis ministeriis occupati, nequaquam sibi parare similiter victum suis manibus occurrebant. Et sicut ad Thessalonicenses operatum sese dixit, ut illis formam daret, ad imitandum eum (II Thess. II); ita et hic tale quid intulit, dicens: Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos; scilicet vel mente vel corpore, id est, ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito, et non de abundantiae [PL49.384C] cumulo, seu reposita pecunia, sed ne de [PL49.385A] aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus.

CAPUT XIX. Quemadmodum intelligi debeat: Beatius est magis dare quam accipere

Et hoc ipsum Domini dicit esse mandatum: Quoniam ipse, inquit, dixit, id est, Dominus Jesus: Beatius est magis dare quam accipere (Actor. XX). Hoc est, impartientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem vel diffidentiam reservata, nec de reconditis avaritiae thesauris impenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. Et ideo beatius est magis dare quam accipere, quia cum illius qui accipit is qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore [PL49.385B] proprio non solum suae necessitatis sufficientiam, verum etiam quod tribuat indigenti, pia sollicitudine, parare festinat: duplici gratia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi universarum rerum suarum abjectione possideat, et munificentiam divitis labore suo exhibeat et affectu: hic quidem honorans Deum de suis justis laboribus, et delibans ei de fructibus justitiae suae: ille vero otii torpore et inertia resolutus, indignum se esse etiam cibo panis, Apostoli probat sententia (II Thess. III), contra ejus scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.

CAPUT XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat

[PL49.385C] Novimus fratrem, cujus etiam nomen, si amplius aliquid ex hoc instructionis accederet, proderemus, qui cum in coenobio moraretur, eumque necessitas coactaret ut statutum operis pensum quotidie oeconomo traderet, ne in majorem operis modum alicujus propensius laborantis tenderetur vel confunderetur exemplo, cum in coenobio quempiam fratrum vidisset ingressum, qui ardore fidei vellet aliquid amplius operis consignare, si clandestinis eum persuasionibus revocare ab hujusmodi intentione minime potuisset, consiliis pravis ac susurrationibus ad transmigrandum exinde persuadebat. Et quo eum facilius asportaret, se quoque jam olim [PL49.386A] multis ex causis offensum confingebat velle discedere, si solatium itineris vel comitis reperisset. Cumque eum ad consensum occultis obtrectationibus monasterii pellexisset, condicens ei horam, qua de monasterio deberet exire, vel locum quo se praeveniens exspectaret, ipse velut illico subsecuturus ibidem subsistebat. Illoque jam, pro discessus sui verecundia, non audente ad monasterium de quo aufugerat ulterius aggregari, infelix fugae ejus auctor in coenobio residebat. Hoc unum exemplum de istius modi genere hominum pro incipientium cautione dixisse sufficiat, quo pateat evidentius, quanta mala otiositas, secundum Scripturae sententiam (Eccles. XXXIII), in monachi mente parturiat, vel quemadmodum corrumpant bonos mores colloquia mala (I [PL49.386B] Cor. XV).

CAPUT XXI. Diversa ex Salomone contra acediam testimonia

Quod otiositatis vitium etiam sapientissimus Salomon evidentissime notat in multis, ita dicens: Qui sectatur otium, replebitur paupertate (Proverb. XVIII), vel visibili scilicet, vel invisibili, qua necesse est otiosum quemque et diversis vitiis involutum teneri, et alienum semper existere a contemplatione Dei vel divitiis spiritalibus, de quibus beatus Apostolus: Quia in omnibus, inquit, divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I). De hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita scribitur: Et vestietur conscissa veste et pannosa omnis somniculosus (Prov. XXIII). Sine dubio enim non merebitur [PL49.386C] illo incorruptionis vestimento ornari, de quo Apostolus praecipit: Induite vos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII); et iterum: Induti lorica justitiae et charitatis (I Thess. V); et de quo etiam Dominus ad Jerusalem loquitur per prophetam: Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere vestimentis gloriae tuae (Isaiae LII). Quisquis somno otii vel acediae superatus, non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscindens de perfecta plenitudine et corpore Scripturarum, non vestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis velamen suae coaptabit ignaviae. Solent enim hi qui sunt hac segnitie dissoluti, nolentes opere manuum [PL49.387A] suarum sustentari, quod Apostolus indesinenter exercuit, vel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis Scripturarum, quibus quoddam inertiae suae velamen imponant, dicentes scriptum esse: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI); et, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Sed haec testimonia panni quidam sunt de solida evangelicae lectionis plenitudine, qui ad hoc assumuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac verecundiae nostrae, quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa veste perfectaque virtutum, quam in Proverbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, vel sibi, vel viro suo fecisse describitur, de qua etiam consequenter infertur: Fortitudine [PL49.387B] et decore induta est, et laetata est in diebus novissimis (Proverb. XXXI). De hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: Viae nihil operantium stratae sunt spinis (Proverb. XV), id est, illis ac similibus vitiis quae Apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est. Et iterum: In desideriis [PL49.388A] est omnis otiosus (Proverb. XXI). De quibus Apostolus commemoravit dicens: Et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV). Et ad extremum: Multa mala enim docuit otiositas (Eccles. XXXIII). Quae evidenter Apostolus in his, quae supra exposuimus, enumeravit dicens: Nihil operantes, sed curiose agentes (II Thess. III). Huic quoque vitio subjunxit aliud: Et operam detis ut quieti sitis (I Thess. IV). Et deinde, Ut vestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (Ibid.). Quos etiam inordinatos, ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens, Ut subtrahatis vos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis (II Thess. III).

CAPUT XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent

His itaque exemplis per Aegyptum Patres eruditi, nullo modo otiosos esse monachos, ac praecipue [PL49.393A] juvenes, sinunt, actum cordis ac profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes: et non solum a nullo quidquam ad usum victus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum supervenientes ac peregrinos reficiunt fratres, verum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per civitates his qui squalore carcerum contabescunt, immanem conferentes dirigunt alimoniae victusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac verum sacrificium Domino tali oblatione se offerre credentes.

CAPUT XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum

Hinc est quod in his regionibus nulla videmus [PL49.394A] monasteria tanta fratrum celebritate fundata quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis jugiter perdurare, et si eis suppeditare quoquo modo valeat sufficientia victus alterius largitate, voluptas tamen otii et pervagatio cordis diutius eos in loco perseverare non patitur. Unde haec est apud Aegyptum ab antiquis Patribus sancita sententia: operantem monachum daemone uno pulsari; otiosum vero innumeris spiritibus devastari.

CAPUT XXIV. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne supposito concremabat

Denique abbas Paulus probatissimus Patrum, [PL49.395A] cum in eremo vastiore consistens, quae Porphyrio nuncupatur, palmarum fructibus et horto modico securus, haberet sufficientem alimoniae suae victusque substantiam, nec posset aliquid aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab oppidis et habitabili terra septem mansionibus, vel eo amplius, deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede vecturae quam valere posset pretium operis desudati; collectis palmarum foliis, quotidianum pensum, velut exinde sustentandus, a semetipso jugiter exigebat. Cumque opere totius anni antrum ejus fuisset impletum, id quod [PL49.396A] sollicita cura laboraverat, singulis annis supposito igne concremabat: in tantum probans sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare, nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere; ut cum hoc fieri nequaquam necessitas victus exigeret, pro sola purgatione cordis et cogitationum soliditate, ac perseverantia cellae, vel acediae ipsius victoria et expugnatione perficeret.

CAPUT XXV. Verba abbatis Moysis quae dixerat mihi de remedio acediae

Cum incipiens in eremo commorari, abbati [PL49.397A] Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die gravissime fuisse confectum, nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem; ille, Non te, ait, ab ea liberasti; sed magis ei te deditum ac subditum praebuisti. Gravius enim te, ut desertorem ac fugitivum, deinceps adversariis impugnabit, quem [PL49.398A] de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de caetero, commissa congressione, non desertione cellae, vel somni torpore, ingruentes aestus ejus ad horam evaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. Unde experimento probatum est acediae impugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.

LIBER UNDECIMUS. DE SPIRITU CENODOXIAE

CAPUT PRIMUM

[PL49.397C] Septimum nobis certamen est contra spiritum [PL49.398C] cenodoxiae (quam nos vanam sive inanem gloriam [PL49.399A] possumus appellare) multiformem, varium atque subtilem; ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caveri, sed pervideri deprehendique vix possit.

CAPUT II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset

Non solum enim, ut caetera vitia, in parte carnali, [PL49.401A] sed etiam in spiritali, monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti; ita ut qui non potuerint carnalibus vitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur: tantoque est perniciosior ad conflictum, quanto obscurior ad cavendum. Omnium namque vitiorum manifestior apertiorque congressus est, et in unoquoque eorum contradictione rigida confutatus incentor, invalidior factus abscedet, victoremque suum dejectus adversarius deinceps infirmior attentabit. Hic vero morbus cum pro elatione carnali pulsaverit mentem, et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus ut quaedam multiformis nequitia, priore habitu personaque mutata, sub virtutum [PL49.402A] specie victorem confodere et jugulare pertentat.

CAPUT III. Quam cenodoxia multiplex sit ac multiformis

Etenim caetera vitia seu perturbationes uniformes ac simplices esse dicuntur, haec vero multiplex et multiformis ac varia, undique bellatori et ex omni parte victori occurrens. Nam et in habitu, et in forma, in incessu, in voce, in opere, in vigiliis, in jejuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in longanimitate, militem Christi vulnerare conatur, [PL49.403A] et velut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus, improvisum ac miserabile naufragium secundo navigantibus vento, dum non cavetur nec praevidetur, importat.

CAPUT IV. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris impugnet

Itaque via regia volentem incedere per arma justitiae, quae a dextris sunt et a sinistris, oportet Apostolica disciplina transire per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI), et tanta cautione inter tumentes tentationum fluctus, gubernante discretione, et flante nobis Spiritu Domini, iter dirigere virtutis, ut dextra laevaque si paululum deflectamus, sciamus nos perniciosis mox cautibus [PL49.403B] illidendos. Ideoque per sapientissimum Salomonem monemur: Ne divertaris ad dexteram, neque ad sinistram (Proverb. IV), id est, ne tibi de virtutibus blandiaris, et dexteris successibus ac spiritalibus extollaris, ne deflectens ad sinistrum tramitem vitiorum, secundum Apostolum, gloriam tibi ex eis in tua confusione conquiras. Nam cui sub specie succinctae vestis ac nitidae cenodoxiam non potuit diabolus generare, pro squalida et inculta ac viliore conatur inserere; quem non potuit per honorem dejicere, humilitate supplantat; quem scientiae et elocutionis [PL49.404A] ornatu nequivit extollere, gravitate taciturnitatis elidit. Si jejunet palam, gloria vanitatis pulsatur. Si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem vitio elationis obtunditur. Ne vanae gloriae contagio maculetur, orationes prolixas sub fratrum vitat celebrare conspectu; et quod eas latenter exerceat, nullumque habeat conscium facti, non effugit aculeos vanitatis.

CAPUT V. Qua comparatione monstretur natura cenodoxiae

Pulchre seniores nostri naturam morbi hujus in modum cepae bulborumque describunt quae, uno decorticata tegmine, alio rursum inveniuntur induta, totiesque reperiuntur obtecta quoties fuerint exspoliata.

CAPUT VI. Cenodoxiam solitudinis beneficio non penitus exstingui

In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem, persequi non desistit. Quantoque amplius universum quis vitaverit mundum, tanto eum acrius insectatur. Alium quod patientissimus sit operis ac laboris, alium quod ad obediendum promptissimus, alium quod humilitate caeteros praeponderet, conatur extollere. Alius scientiae, alius lectionis, alius vigiliarum prolixitate tentatur. Nec alias quemquam hic morbus, nisi [PL49.405A] suis nititur virtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus vitae stipendia conquiruntur. Volentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere, non alibi inimici insidiantes, nisi in via qua ambulant, laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati David sententiam: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psalm. XIV), ut in hac ipsa scilicet virtutum via qua gradimur, tendentes ad bravium supernae vocationis, nostris elati successibus corruamus, obligatisque pedibus animae nostrae concidamus, cenodoxiae laqueis compediti. Et ita fit, ut qui adversarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi sublimitate vincamur; seu certe, quod est etiam aliud deceptionis genus, ut excedentes continentiae, vel [PL49.405B] nostrae possibilitatis modum, perseverantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.

CAPUT VII. Quod cenodoxia cum dejecta fuerit, acrius resurgat ad pugnam

Omnia vitia superata marcescunt, et devicta per singulos dies infirmiora redduntur, et vel loco vel tempore minuuntur atque defervent, seu certe a contrariis virtutibus dissidentia, vel caventur facilius, vel vitantur; hoc vero dejectum acrius resurgit ad luctam; et cum putatur exstinctum, sua morte vivacius convalescit. Caetera genera vitiorum eos tantum impugnare solent quos in certamine superarint, hoc vero suos victores acrius insectatur; quantoque fuerit validius elisum, tanto vehementius victoriae [PL49.406A] ipsius elatione congreditur. Et haec est subtilis inimici versutia, ut militem Christi propriis faciat telis occumbere, quem hostilibus armis superare non potuit.

CAPUT VIII. Quod cenodoxia nec eremo nec aetate deferveat

Alia interdum vitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt, et materia peccati, vel oportunitate ejus et occasione subtracta, lentescere solent et minui; hoc vero cum fugiente deserta penetrat, nec loco novit excludi, nec extrinsecus materia subtracta marcescere. Non enim aliunde quam virtutum ejus quem impetit successibus animatur. Caetera etiam vitia processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque evanescunt; huic [PL49.406B] longaevitas, nisi fuerit industria solerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, verum etiam majora novit fomenta congerere vanitatis.

CAPUT IX. Quod cenodoxia periculosior sit virtutibus mixta

Postremo caeterae perturbationes a contrariis sibi virtutibus dissidentes, et ex aperto, tamquam die claro bellantes, et superantur facilius et caventur: haec autem virtutibus inserta et aciei permixta, velut in nocte caeca dimicans, atrocius inopinatos decipit et incautos.

CAPUT X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae dejectus fuerit

Ita namque Ezechiam regem Judae, virum in [PL49.407A] omnibus consummatae justitiae, et sanctarum Scripturarum testimonio comprobatum, post innumera virtutum praeconia, uno elationis telo legimus fuisse dejectum, et qui internecionem centum octoginta quinque millium de exercitu Assyriorum, angelo sub nocte vastante, una prece valuit impetrare, vanitatis gloriatione superatur (IV Reg. XIX). Cujus ut praeteream virtutum tam prolixum catalogum, quem replicare perlongum est, hoc unum dicam. [PL49.408A] Qui post indictum terminum vitae, mortisque diem Domini sententia praefinitum, quindecim annis vitae metas excedere una oratione promeruit sole per decem gradus, quos ad occasum tendens jam illustraverat, revertente, qui lineas quas abscessu ejus umbra subsequens occuparat, suo rursum reditu fugans, duplicatum diem universo orbi contra fixas naturae leges inaudito miraculo praebuit; post tanta tamque incredibilia signa, post tam immania [PL49.409A] documenta virtutum, qualiter fuerit successibus suis elisus, audi Scripturam narrantem: In diebus, inquit, illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum, illud scilicet quod legimus de solis datum esse reditu per Isaiam prophetam in quarto Regnorum libro: Sed non, inquit, secundum beneficia, quae acceperat, retribuit ei: quia elevatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem: humiliatusque est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem, et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae (IV Reg. XX). Quam perniciosus, quam gravis est elationis morbus! Tantae justitiae, tantae virtutes, tanta fides atque devotio, quae naturam [PL49.409B] ipsam ac totius mundi leges immutare meruerunt, una elatione depereunt: Ita ut universis virtutibus suis, ac si non fuissent, oblivioni traditis, iram Domini confestim suscepisset, nisi eam resumpta humilitate placasset; ut qui de tam excelso meritorum fastigio, elatione impellente, deciderat, non nisi per eosdem rursum humilitatis gradus ad amissum culmen ascenderet. Vis aliud quoque exemplum similis ruinae percipere?

CAPUT XI. Exemplum regis Oziae ejusdem morbi labe superati

Ozias hujus quem commemoravimus regis atavus, in omnibus quoque ipse Scripturae testimonio collaudatus, post ingentia virtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos quos devotionis ac fidei suae merito perpetravit, disce qualiter sit vanae gloriae elatione dejectus. Et egressum est, inquit, nomen Oziae propter quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum; et cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum (II Paralip. XXVI). Cernis aliud exemplum ruinae gravissimae, et conspicis duos viros tam justos tamque perfectos triumphis suis atque victoriis fuisse confectos. Unde videtis [PL49.410B] quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut qui non potuerunt adversis frangi; prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur; et qui in conflictu atque acie mortis evaserunt discrimina, tropaeis propriis triumphisque succumbant.

CAPUT XII. Diversa testimonia contra cenodoxiam

Ideo Apostolus monet: Nolite fieri inanis gloriae cupidi (Galat. V); et Dominus Pharisaeos castigans: Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam [PL49.411A] ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis (Joan. V)? De his et beatus David cum interminatione dicit: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent (Psal. LII).

CAPUT XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset

Solet etiam incipientium mentes, et eorum qui minus adhuc, vel virtute animi, vel scientia profecerunt, aut propter sonum vocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint exesis carnibus, vel corpore lautiores, aut quod parentes [PL49.412A] divites aut nobiles habeant, vel quod militiam honoresque contempserint. Interdum etiam dignitates et opes, quae forte nec apprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseverasset in saeculo, vana spe etiam de incertis inflans eum, et de his quae numquam possedit; velut qui ea contempserit, gloria vanitatis extollens.

CAPUT XIV. Quemadmodum clericatus gradum suggerat ambiendum

Nonnumquam vero clericatus gradum, et desiderium [PL49.413A] presbyterii vel diaconatus immittit. Quem si vel invitus fuisset adeptus, tanta expleturum sanctitate [PL49.414A] ac rigore depingit, ut caeteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanctitatis exempla, dein [PL49.415A] multos non solum conversationis forma, verum etiam doctrina sua sermoneque lucraturum. Facit etiam in solitudine, vel in cellula commorantem, diversorum domos ac monasteria mente atque animo circumire, et plurimorum conversiones [conversationes] sub incitamento imaginariae exhortationis acquirere. Agitur itaque infelix anima tali vanitate velut profundissimo sopore delusa, ut plerumque hujusmodi cogitationum illecta dulcedine, et his oppleta simulacris, ne praesentes quidem actus vel fratres valeat contemplari, dum his quae cogitationum pervagatione vigilans somniavit, delectatur inhaerere, quasi veris.

CAPUT XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet

Memini cujusdam senis, cum in eremo Scythiae commorarer (Vide collat. I c. 1), qui cum ad cellam cujusdam fratris, gratia visitationis, adveniens ostio approximasset, audissetque eum quiddam obmurmurantem intrinsecus, paululum substitit, cognoscere volens quidnam de Scripturis legeret; vel, sicut est moris, operans memoriter recenseret. Cumque piissimus explorator aure diligenter applicita curiosius auscultaret, ita eum reperit hujus spiritus impugnatione pellectum, ut in ecclesia facere se crederet exhortatorium plebi sermonem. Cumque subsistens senex audisset eum finiisse tractatum, et mutato rursum officio celebrare velut diaconum catechumenis [PL49.417A] Missam, tunc demum pulsavit ostium: qui egressus, occurrensque seni, veneratione solita, introducensque eum, quam olim venerit, cogitationum suarum conscientia remordente, perquirit, ne scilicet diutius stans ad ostium injuriam pertulisset, joculariter senex grateque respondit: Modo, inquiens, veni, quando tu missam catechumenis celebrabas.

CAPUT XVI Quod aliter vitia curari non possint, nisi eorum radices et causae innotuerint

Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de impugnationum vi, atque ordine vitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi, ad devitandos [PL49.417B] laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. Ita namque indifferenter haec ab Aegyptiis Patribus proferuntur in medium, ut omnium vitiorum certamina, vel illa quae patiuntur, vel illa quae passuri sunt juniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis illusiones omnium passionum, quicumque incipientium sunt ac frequentium spiritu, colluctationum suarum arcana cognoscant, et ea tamquam in speculo contemplantes, et causas vitiorum quibus pulsantur, et remedia doceantur: futurorum quoque certaminum [PL49.418A] congressibus, antequam superveniant, eruditi, qualiter praecavere et occurerre eis vel confligere debeant, instruantur. Ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, verum etiam futuris peritia sagaci occurrere, eosque praeceptis vel poculis salutaribus praevenire; ita hi quoque verissimi animarum medici, emersuras valetudines cordium spiritali collatione, velut quodam coelesti antidoto praenecantes, in juniorum mentibus non patiuntur adolescere, aperientes eis et causas imminentium passionum, et remedia sanitatum.

CAPUT XVII. Quod monachus mulieres et episcopos vitare debeat

Quapropter haec est antiquitus Patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione [PL49.418B] non potero, qui nec germanam vitare potui, nec episcopi evadere manus, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. Neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati devinxerit, vel quieti cellulae ulterius operam dare, vel divinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere.

CAPUT XVIII. Remedia adversus cenodoxiae malum

Ideoque athleta Christi, qui verum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem variamque bestiam omnimodis superare festinet. [PL49.419A] Quam nobis ex omni parte velut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus evadere, ut cogitantes illud Davidicum eloquium: Dominus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. XXV). Primitus nihil proposito vanitatis et inanis gloriae capessendae gratia nosmetipsos facere permittamus. Deinde ea quae bono initio fecerimus, observatione simili custodire nitamur ne omnes laborum nostrorum fructus post irrepens cenodoxiae morbus evacuet. Quidquid etiam in conversatione fratrum minime communis usus recipit, vel exercet, omni studio, ut jactantiae deditum declinemus, et ea quae nos possunt inter caeteros notabiles [PL49.420A] reddere, ac veluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus. His enim vel maxime indiciis cenodoxiae lethale contagium nobis inhaerere monstrabitur; quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructum laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia, velut sacrilegos soluturos; utpote qui ad injuriam Dei opus, quod ejus obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo qui occultorum est conscius, homines Deo, et gloriam mundi gloriae Domini praetulisse convicti

LIBER DUODECIMUS. DE SPIRITU SUPERBIAE

CAPUT PRIMUM

[PL49.419B] Octavum, quod et extremum, adversus spiritum [PL49.420B] superbiae nobis certamen est. Qui morbus licet [PL49.421A] ultimus sit in conflictu vitiorum, atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus [PL49.422A] est; saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, perfectos maxime tentans, et propemodum [PL49.423A] jam positos in consummatione virtutum morsu diriore depascens.

CAPUT II. Quod superbiae duo sint genera

Cujus duo sunt genera: unum hoc quo diximus spiritales viros summosque pulsari, aliud quod etiam incipientes carnalesque complectitur. Et licet utrumque superbiae genus tam in Deum, quam in homines noxia inflet elatio; tamen illud primum specialiter refertur ad Deum, secundum ad [PL49.424A] homines proprie pertinet. Cujus originem ac remedia in posterioribus libelli hujus (Cap. 24), donante Deo, in quantum possumus exsequemur. Nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue tentari, propositum nobis est pauca disserere.

CAPUT III. Quod superbia omnes pariter virtutes auferat

Nullum est igitur vitium aliud quod ita omnes virtutes exhauriat, cunctaque justitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet, ut superbiae malum: [PL49.425A] tamquam generalis quidam ac pestifer morbus, non unum membrum partemve ejus debilitare contentus, sed solidum corpus lethali corrumpit exitio, et in virtutum jam fastigio collocatos gravissima ruina dejicere ac trucidare conatur. Omne namque vitium suis est terminis et fine contentum; et licet contristet alias quoque virtutes, contra unam tamen principaliter tendit, eamque specialiter opprimit et impugnat. Et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intelligi, gastrimargia, id est, appetitus ventris, seu concupiscentia gulae, temperantiae rigorem corrumpit; castitatem libido contaminat; ira patientiam vastat; ut nonnumquam uni quis deditus vitio aliis virtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum virtute truncata, quae e diverso aemulo sibi vitio repugnante succumbit, reliquas possit vel ex parte retinere: [PL49.426A] haec vero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saevissimus tyrannus, sublimissima capta arce virtutum, universam funditus civitatem diruit atque subvertit. Excelsa quondam sanctitatis moenia vitiorum solo coaequans atque permiscens, nullam deinceps imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit. Quantoque ceperit ditiorem, tanto graviore servitutis jugo subditam universis virtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit.

CAPUT IV. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo factus est diabolus

Et ut gravissimae tyrannidis ejus potentiam agnoscamus, angelum illum qui prae nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo [PL49.427A] alio quam hoc vitio dejectum coelitus invenimus, et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae vulneratum ad inferna fuisse collapsum. Si igitur tantam virtutem et tantae potentiae praerogativa decoratam una elatio cordis potuit de coelestibus ad terrena devolvere, qua nos observantia carnis fragilitate circumdatos cavere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat. Quemadmodum vero hujus morbi virus perniciosissimum devitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. Numquam enim curari languor, nec [PL49.428A] remedia poterunt malis valetudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum investigentur et causae. Hic namque indutus divina claritate, et inter caeteras supernas virtutes Conditoris largitate praefulgens, splendorem sapientiae et virtutum pulchritudinem qua ornabatur gratia Creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit obtinere. Et ob hoc elatus tamquam qui ad perseverantiam puritatis hujus divino non egeret auxilio, Deo se similem judicavit, utpote qui nullius indigeret, quemadmodum Deus, liberi scilicet [PL49.429A] arbitrii facultate confisus, per illam credens affluenter omnia sibimet suppeditari quae ad consummationem virtutum vel perennitatem summae beatitudinis pertinerent. Haec ei sola cogitatio facta prima ruina est. Ob quam desertus a Deo, quo se credidit non egere, instabilis repente et nutabundus effectus, et infirmitatem propriae naturae persensit, et beatitudinem qua Dei munere fruebatur amisit. Et quia dilexit verba praecipitationis (Psal. LI), quibus dixerat, In coelum conscendam (Isaiae XLV); et linguam dolosam (Ps. LI), qua vel de se dixerat, Ero similis Altissimo (Isaiae XIV), vel de Adam et Eva: Eritis sicut [PL49.430A] dii (Genes. III); propterea Deus destruet illum in finem, evellet eum, et emigrabit de tabernaculo suo, et radicem ejus de terra viventium. Tunc ruinam ejus videntes justi timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos qui se sine protectione auxilioque Dei summum bonum perficere posse confidunt justissime dirigetur): Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI).

CAPUT V. Quod fomites vitiorum omnium e superbia pullulent

Haec est primae [Al. prima] ruinae causa et origo [PL49.431A] principalis morbi. Qui rursum per illum qui fuerat a se dejectus, in protoplastum serpens, infirmitates omnium vitiorum et materias germinavit: dum enim gloriam deitatis arbitrii libertate et industria sua credidit se posse conquirere, etiam illam perdidit, quam adeptus fuerat gratia Conditoris.

CAPUT VI. Quod superbiae vitium sit in ordine colluctationis extremum, tempore tamen et origine primum

Itaque exemplis ac testimoniis Scripturarum manifestissime comprobatur, superbiae labem cum posterior sit in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse, omniumque peccatorum et criminum esse principium; nec sicut caetera vitia solummodo [PL49.433A] contrariam sibi virtutem, id est, humilitatem tantum exstinguere; verum etiam cunctarum simul interemptricem esse virtutum: nec mediocres tantum parvosque tentare, sed maxime in fortitudinis culmine consistentes. Ita enim de hoc spiritu propheta commemorat: Escae ejus electae (Habac. I). Ideoque beatus David licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana, ut ad eum quem secreta conscientiae suae non latebant, audenter proclamaret: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me, nisi humiliter sentiebam (Psal. CXXX); et iterum: Non habitabit in medio domus meae faciens superbiam (Psal. C); sciens tamen quam difficilis sit etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans Domini implorat auxilium, ut hujus inimici [PL49.434A] telum possit insauciatus evadere, dicens: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV): pavens ac metuens ne in illud incidat quod dicitur de superbis: Deus superbis adversatur (Jacob. IV); et iterum: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Prov. XVI, sec. LXX).

CAPUT VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum Deum adversarium habere mereatur

Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias virtutes sibi contrarias, sed ipsum Deum adversarium habere mereatur? Notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui caeteris sunt vitiis involuti quod habeant sibi Deum resistentem, id est, Deus gastrimargis, fornicariis, iracundis, seu philargyris adversatur; sed solis superbis (Jacob. IV). Illa namque vitia vel in unumquemque [PL49.435A] delinquentium tantummodo retorquentur, vel in suos participes, id est, in alios homines videntur admitti; haec vero proprie pertingit ad Deum, et idcirco eum specialiter digna est habere contrarium.

CAPUT VIII. Quemadmodum Deus superbiam diaboli, virtute humilitatis exstinxerit

Ideoque universitatis Creator et medicus Deus, causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens, contrariis sanare contraria procuravit, ut ea scilicet quae per superbiam corruerant, per humilitatem resurgerent. Ille namque dicit: In coelum conscendam (Isa. XIV); hic dicit: Humiliata est in terra anima mea (Psal. XLIII). Ille dicit: Et ero [PL49.435B] similis Altissimo (Isa. XIV); hic cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavitque se factus obediens usque ad mortem (Philipp. II). Ille dicit: Super astra Dei exaltabo solium meum (Isa. XIV); iste dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Ille dicit: Nescio dominum, et Israel non dimittam (Exod. V); Iste dicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis [PL49.436A] vobis mendax, sed novi eum, et mandata ejus servo (Joan. VIII). Ille dicit: Mea sunt flumina et ego feci ea (Ezech. XXIX); iste dicit: Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed Pater meus in me manens ipse facit opera (Joan. V, XIV). Ille dicit: Mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum; et cui voluero, do ea (Luc. XIV); iste cum dives esset, pauper effectus est, ut ejus inopia nos divites redderemur (II Cor. VIII). Ille dicit: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os et ganniret (Isa. X); iste dicit: Similis factus sum pellicano solitario, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Ille dicit: Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (Isa. XXXVII): hic dicit: [PL49.436B] Numquid, non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI)? Si principalis ruinae causam, et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter vel ista jacta sint, vel ista emerserint, quemadmodum devitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, vel illius ruina, vel hujus doceamur exemplo.

CAPUT IX. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus

Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus evadere, si in singulis, quibus senserimus nos virtutibus profecisse, illud apostolicum dixerimus: Non ego, sed gratia Dei mecum; et gratia Dei sum id quod sum (I Corin. XV); et, Deum esse, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II): dicente etiam ipso Auctore salutis nostrae: Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Et, nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit [PL49.437B] eam (Psalm. CXXVI). Et, Vanum est vobis ante lucem [PL49.438A] surgere (Ibid.): Quia non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX).

CAPUT X. Quod nemo possit perfectionem virtutum, vel promissam beatitudinem suis tantum virtutibus obtinere

Nullius namque, quamvis volentis et currentis, tam idonea potest voluntas esse vel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus, valeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis attingere, nisi fuerit divina miseratione protectus, ut ad illud quod magnopere vult, et quo currit, pervenire mereatur. Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I). Quid enim habes quod non accepisti? Quod si accepisti, quid gloriaris quasi [PL49.438B] non acceperis (I Corin. IV)?

CAPUT XI. Davidis et beati latronis exemplo hoc ipsum confirmat

Si enim vel illum latronem ob unam confessionem introductum (Lucae XXIII) in paradisum recordemur, intelligimus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono Dei miserentis adeptum. Vel si reminiscamur David regis duo tam gravia tamque immania crimina uno poenitudinis [PL49.440A] sermone deleta, nec hic videbimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiparasse merita, sed Dei gratiam superabundasse, qui verae poenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiam sub unius verbi plena confessione consumpsit. Principium quoque discutientes vocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis, nec ex operibus nostris secundum Apostolum, sed Dei sumus dono gratiaque salvati (Ephes. II), liquido poterimus advertere, quemadmodum perfectionis [PL49.441A] summa, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX): qui nequaquam laborum vel cursus nostri merito compensante, vitiorum nos facit esse victores nec aequiparante nostrae voluntatis industria, tam arduum integritatis culmen subjugata qua utimur, carne conscendere. Nulla siquidem corporis hujus afflictio, nullaque cordis contritio ad capessendam veram illam interioris hominis castitatem potest esse condigna, ut tantam puritatis virtutem angelis solis ingenitam, coelique vernaculam, nudo humano labore, id est, sine adjutorio Dei valeat obtinere: quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis, et immensitatem gloriae, exiguae voluntati, brevique ac parvo cursui nostro, multiplicata largitate, donavit.

CAPUT XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini comparari

Omnis enim longaevitas vitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, evanescit; et dolores cuncti contemplatione illius immensae [PL49.442A] beatitudinis effugantur, atque ut fumus ad nihilum exteniati liquescunt, et nusquam, ut favilla, comparent.

CAPUT XIII. Traditio seniorum de consequendae puritatis modo

Quapropter jam tempus est ut ipsis quibus tradunt verbis Patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui viam perfectionis et qualitatem ejus non verborum jactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac virtute spiritus possidentes, experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt. Aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus vitiis emundari, nisi universum laborem suum atque conatum ac tantae perfectionis finem intellexerit [PL49.442B] non posse sufficere; nec eam, nisi miseratione Dei et adjutorio comprehendi, non tam tradentis institutione, quam affectu atque virtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. Ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia, quantuslibet jejuniorum, vigiliarum, [PL49.443A] lectionis et solitudinis acremotionis labor fuerit impensus, condignus esse non poterit, qui haec industriae suae merito, vel laboris, obtineat. Numquam enim divinum munus labor propriis humanave compensabit industria, nisi desiderant divina fuerit miseratione concessum.

CAPUT XIV. Quod adjutorium Dei laborantibus tribuatur

Nec hoc dico, ut humanos conatus evacuans, ab industria et laboris intentione quempiam revocare contendam. Sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse; his autem solis sine gratia Dei posse eam a nemine consummari. Ut enim [PL49.445A] dicimus conatus humanos apprehendere eam per seipsos sine adjutorio Dei non posse, ita pronuntiamus [PL49.446A] laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam Dei gratiamque conferri, et, ut verbis Apostoli [PL49.447A] loquar, volentibus et currentibus impartiri, secundum illud quod etiam in psalmo octogesimo octavo ex persona Dei cantatur: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea (Vide annotationem secundam Do. Cuych. in calce operis). Dicimus enim secundum Salvatoris sententiam dari quidem petentibus, et aperiri pulsantibus, et a quaerentibus inveniri (Matth. VII); sed petitionem, et inquisitionem, et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei id quod petimus dederit, vel aperuerit quod pulsamus, vel illud quod quaerimus fecerit inveniri. [PL49.448A] Praesto est namque occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. Amplius enim ille quam nos, perfectionem salutemque nostram desiderat et exspectat. Et in tantum beatus David proventum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse noverat obtineri: ut a Domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret, dicens: Et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige (Psal. LXXXIX). Et rursum: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis (Psal. LXVII).

CAPUT XV. A quibus perfectionis viam discere debeamus

Ideoque si ad veram consummationem virtutum volumus effectu et opere pervenire, illis debemus acquiescere magistris ac ducibus qui hanc non vaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis apprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt, et viam, quemadmodum perveniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare; quique ad hanc fide se potius pervenisse [PL49.450A] quam laborum merito testabantur. Quibus etiam hoc praecipuum sui cordis acquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent. Tanta namque in eis delictorum compunctio per dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset, traherentque jugiter intimo corde suspiria, eo quod semetipsos sentirent nequaquam posse delictorum naevos ac maculas devitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur. Et idcirco futurae vitae stipendia [PL49.451A] non operum sperare se merito, sed misericordia Domini proclamabant, nihil sibi de tanta circumspectione cordis aliorum comparatione donantes, quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed divinae gratiae ascribebant; nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum negligentia, sed contemplatione potius illorum, quos vere peccato carere, atque in regno coelorum jam aeterna beatitudine perfrui noverant, humilitatem perpetuam conquirebant, atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant, et quo tenderent vel quod dolerent semper inveniebant: intelligentes semetipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt, obsistente carnis sarcina, pervenire non posse.

CAPUT XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione Dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere

Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus, jejuniis, vigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam [PL49.452A] dantes, ne haec omnia morbo hoc inflante evacuemus. Non solum namque ipsam perfectionem oportet credere nostra industria nos vel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem quae illius exercemus obtentu, id est, labores conatusque nostros ac studia, sine divinae protectionis auxilio, inspirationisque ejus et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris vel per alium solet, vel per semetipsum nos visitans, clementer infundere.

CAPUT XVII. Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur, nihil posse nos, quod ad salutem nostram pertinet, sine adjutorio Dei perficere

Postremo instruit Auctor salutis nostrae quid nos [PL49.452B] oporteat in singulis quibusque quae gerimus, non modo sentire, sed etiam confiteri. Non possum ego, inquit, a me ipso facere quidquam; Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV). Ille ex persona hominis assumpti dicit nihil a semetipso posse se facere; et nos cinis et terra, in his quae ad [PL49.453A] nostram salutem pertinent, arbitramur nos adjutorio Domini non egere! Discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adjutoria sentientes, quotidie proclamare cum sanctis: Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII). Et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laeti ficaverunt animam meam (Psalm. XCIII). Videntes etiam cor nostrum in timore Domini et patientia roborari, dicamus: Et factus est Dominus firmamentum meum, et eduxit me in latitudine (Ps. XVII). [PL49.453B] Scientiam quoque profectu operum intelligentes nobis augeri, dicamus: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas; quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (Ibid.). Dein sentientes etiam nosmetipsos fortitudinem tolerantiae conquisisse, et in semita virtutum facilius ac sine labore dirigi, dicamus: Deus qui praecingis me virtute, et posuisti immaculatam viam meam: Qui perficis pedes meos tamquam cervi, et super excelsa statuens me: Qui doces manus meas ad praelium (Ibid.). Consecuti etiam discretionem, qua roborati possimus adversarios nostros elidere, proclamemus ad Deum: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt [PL49.453C] infirmata vestigia mea (Ibid.). Et quia taliter sum roboratus scientia tua atque virtute, inferam confidenter ea quae sequuntur, et dicam: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Conteram illos nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos (Ibid.). Rursum infirmitatis nostrae memores, nec posse nos tam acerbos vitiorum hostes fragili carne circumdatos sine illius adjutorio [PL49.454A] superare, dicamus: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in notis. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti (Psalm. XLIII). Sed etiam praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti omnes insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et obedientes me disperdidisti (Psal. XVII). Sed nec armis nostris posse nos vincere cogitantes, dicamus: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mei; Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV). Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me [PL49.454B] (Psal. XVII). Quia nec patres nostri in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis (Psal. XLIII). Postremo universa beneficia ejus cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes, super his omnibus, quod vel pugnavimus, vel illuminationem scientiae, vel disciplinam discretionis ab eo consecuti sumus, vel quod suis nos armis instruxit, et virtutis cingulo communivit, vel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum, et tribuit virtutem comminuendi eos ut pulverem ante faciem venti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus, Deus meus adjutor [PL49.454C] meus, et sperabo in eum, protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus, laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Ps. XVII).

CAPUT XVIII. Quod non solum in naturali conditione, sed etiam in quotidiana dispensatione, Dei gratia muniamur

Non solum pro his ei gratias referentes, quod [PL49.455A] vel rationabiles nos condidit, vel liberi arbitrii potestate donavit, vel baptismi largitus est gratiam, vel scientiam legis adjutoriumque concessit; sed etiam pro his quae erga nos quotidiana ejus providentia conferuntur: quod scilicet ab adversariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur nobis ut carnis vitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit; quod a lapsu peccati communit, quod adjuvat nos et illuminat, ut ipsum adjutorium nostrum (quod non aliud quidam interpretari volunt quam legem) intelligere et agnoscere valeamus, quod pro negligentiis delictisque nostris ejus inspiratione latenter cum pungimur, quod dignatione [PL49.456A] ejus visitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inviti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, quod proclivius fertur ad vitia, ad meliorem dirigit frugem, et ad virtutum viam instigationis suae visitatione contorquet.

CAPUT XIX. Quod haec fides ab antiquis Patribus sit tradita de gratia Dei

Haec est proprie erga Deum humilitas, haec est antiquissimorum Patrum sincera fides, quae penes successores eorum intemerata nunc usque perdurat. Cui fidei virtutes apostolicae, quae saepenumero [PL49.457A] per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos, indubitatum testimonium reddunt. Qui simplicem piscatorum fidem in corde simplici retinentes, non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento vitae sincerae, actuque purissimo, correctione quoque vitiorum, et (ut verius dixerim) in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt: sine qua nec pietas in Deum, nec purgatio vitiorum, nec emendatio morum, nec virtutum consummatio poterit apprehendi.

CAPUT XX. De eo qui propter blasphemiam immundissimo spiritui traditus est

[PL49.457B] Novi quemdam de fratrum numero, quem utinam minime scissem, siquidem post haec ordinis mei gradu se passus est praegravari; qui probatissimo cuidam senum vitio carnis semetipsum gravissimo confessus est impugnari; nam contra usum naturae desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam intolerabili aestu libidinis urebatur: tum illum ut spiritalem verumque medicum, interiorem causam morbi hujus et originem protinus pervidisse. Qui graviter suspirans: Nequaquam, ait, tam nequam spiritui tradi te Dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eum. Quo ille comperto, confestim procidit ad pedes ejus in terram, summaque admiratione perculsus, tamquam a Deo cernens arcana sui pectoris patefacta, confessus est in Dei se [PL49.458A] Filium cogitatione impia blasphemasse. Unde perspicuum est eum qui superbiae spiritu possidetur, vel qui in Deum blasphemus existit, tamquam qui irroget illi injuriam a quo puritatis speranda sunt dona, perfectionis integritate privari, et sanctificationem castimoniae non mereri.

CAPUT XXI. Exemplum Joas regis Judae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit

Legimus tale aliquid Paralipomenon libro: Joas enim rex Juda septem annorum ab Joiada pontifice ascitus in regnum, atque in omnibus, quoad vixit memoratus pontifex, testimonio Scripturae laudatus est. De quo post obitum Joiadae audi quid Scriptura commemorat, et quemadmodum elatus superbia [PL49.458B] ignominiosae fuerit traditus passioni: Postquam autem abiit Joiada, ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem. Qui delinitus obsequiis eorum acquievit, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptibilibus, et facta est ira magna contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum (II Par. XXIV). Et post pauca: Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae, venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi Damascum. Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum. In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt [PL49.459A] eum in languoribus magnis (II Par. XXIV). Vides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia? Qui enim elatus arrogantia ut Deum se passus est adorari, traditur, secundum Apostolum, in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conveniunt (Rom. I). Et quia, dicente Scriptura, immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, sec. 70), iste qui tumida cordis elatione inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semetipsum esse vel immunditia carnis et conscientia impurae passionis immundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret immunditiam cordis ejus occultam, quam superbiae malo contraxerat, [PL49.459B] ac manifesta pollutione corporis sui probaretur impurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat immundum.

CAPUT XXII. Omnem animam superbam subdi spiritualibus nequitiis illudendam

Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est, nequitiis spiritualibus tradi, eamque passionibus carnis involvi, ut saltem vitiis humiliata terrenis, immundam se carnaliter pollutamque cognoscat, quae tepore mentis erecta immundam se in conspectu Dei per elationem cordis effectam intelligere ante non potuit: quo vel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat, et ignominia carnalium passionum dejectus atque confusus, ad spiritalem fervorem deinceps semetipsum ardentius conferre festinet.

CAPUT XXIII. Quod perfectio attingi, nisi humilitatis virtute, non possit

Evidenter itaque monstratur non posse quemquam [PL49.461A] perfectionis finem ac puritatis attingere, nisi per humilitatem veram, quam primitus fratribus reddens, Deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione ejus atque auxilio, per singula sibi momenta delato, perfectionem quam cupit et ad quam magnopere currit se penitus obtinere non posse.

CAPUT XXIV. Quos spiritalis superbia pulset, quosve carnalis

Hucusque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praevaluit, donante Deo, dixisse sufficiat. Quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis apprehendere puritatem, ut ad hos praeliorum gradus valeant pervenire; nec praecedentium vitiorum, [PL49.461B] quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio. Sed illos [PL49.462A] solummodo pulsare solet, qui, devictis superioribus vitiis, jam propemodum sum in virtutum culmine collocati. Quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quivit, spiritali ruina dejicere ac supplantare conatur, per hanc illos universis veterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. Caeterum nos qui adhuc terrenis sumus passionibus involuti, nequaquam hoc modo tentare dignatur, sed crassiore, et, ut ita dixerim, carnali elatione supplantat. Et idcirco de hac, qua maxime nos, seu nostrae mensurae homines, ac praecipue juniorum vel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere.

CAPUT XXV. Descriptio carnalis superbiae

Haec igitur, quam diximus, carnalis superbia, [PL49.463A] cum tepido ac male arrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari [PL49.464A] eum tumore ad veram Christi humilitatem descendere non permittens, primum inobedientem eum reddit [PL49.465A] et asperum; deinde mitem atque affabilem esse non patitur; aequalem quoque fratribus fieri communemque [PL49.466A] non sinit; nec secundum Dei ac Salvatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique [PL49.467A] concedit: et cum renuntiatio nihil aliud sit, nisi mortificationis et crucis indicium, nec valeat aliis inchoari vel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus hujus mundi spiritaliter noverit interemptum, verum etiam corporaliter quotidie credat esse moriturum; e contrario facit eum vitam sperare longaevam, infirmitates proponit ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem. Si nudus effectus, alienis et non propriis facultatibus coeperit sustentari, persuadet etiam multo esse melius victum indumentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari, secundum illud scilicet (quod quemadmodum dictum sit, tali hebetudine ac tepore cordis obtusi, ne intelligere quidem aliquando potuerunt): Beatius est magis dare quam accipere [PL49.467B] (Act. XX). (Vide supra lib. X c. 18.)

CAPUT XXVI. Quod male fundatus ad deteriorem statum quotidie prolabatur

Tali igitur diffidentia mentis obsessi, et a scintilla fidei (qua visi fuerant in primordiis suae conversionis accensi) diabolica infidelitate revocati, incipiunt pecunias, quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire, et eas, velut qui semel profligatas ulterius reparare non possint, avaritia vehementiore conservant: seu, quod est deterius, ea quae prius abjecerant, resumentes; vel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae nec ante quidem possederant congregantes, nihil amplius egressi e saeculo quam nomen acquisisse [PL49.467C] tantummodo ac vocabulum monachi comprobantur. [PL49.468A] Super haec igitur initia male vitioseque fundata, necesse est ut universa deinceps vitiorum structura consurgat, nec quidquam superponi pessimis valeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat.

CAPUT XXVII. Expositio vitiorum, quae per morbum superbiae generantur

Talibus siquidem mens passionibus obdurata, atque a detestabili tepore incipiens, necesse est ut in deterius quotidie proficiat, et reliquam quoque vitam suam deformiore fine concludat: dumque cupiditatibus pristinis oblectatur, ac secundum Apostolum, sacrilega philargyria vincitur, ita eodem pronuntiante de illa: quae est simulacrorum, [PL49.468B] sive idolorum servitus (Ephes. V; Coloss. III). Et iterum: Radix enim, inquit, omnium malorum est philargyria, ut numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem veramque suscipere (I Tim. VI), cum sibi vel de nobilitate natalium gloriatur, vel inflatur de saeculi (quam corpore, non mente deseruit) dignitate, vel pecuniis quas ad ruinam suam retentat, extollitur, per quae jam non monasterii jugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina. Quisquis enim superbiae morbo fuerit occupatus, non solum nullam subjectionis aut obedientiae regulam custodire dignatur, verum ne ipsam auribus quidem suis doctrinam perfectionis admittit: tantumque concrescit in corde ejus spiritalis verbi fastidium, ut cum forte talis fuerit [PL49.468C] oborta collatio, uno in loco stare nesciat ejus obtutus; [PL49.469A] sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum, quam moris est, oculi defigantur. Pro suspiriis enim salutaribus, sputa de sicco gutture contrahuntur, exscreationes etiam sine ulla interpellatione phlegmatis provocantur, digiti ludunt, et in modum quiddam scribentis volitant atque depingunt: et ita huc atque illuc universa membra corporis commoventur, ut dum spiritalis agitatur collatio, totum se vel scatentibus vermibus, vel acutissimis sudibus, credat insidere, et quidquid simplex collatio ad aedificationem protulerit audientium, ob suam suggillationem aestimet esse prolatum. Totoque tempore quo spiritalis vitae examinatio ventilatur, suis suspicionibus occupatus, non quid exinde ad profectum suum capere debeat, [PL49.469B] aucupatur, sed causas cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit; vel quid eis possit objicere, tacita intra se cordis volutatione conjectat; ut nihil ex his quae saluberrime sunt digesta, penitus apprehendere aut in aliquo valeat emendari. Et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat collatio spiritalis, verum etiam damnosa magis existat, efficiaturque ei causa majoris peccati. Dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, vehementiori cordis obstinatione obduratur, irae quoque stimulis acrius instigatur: deinde post haec, excelsa vox, sermo rigidus, amara et turbulenta responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquela, nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quemdam [PL49.469C] in suo corde conceperit, fitque silentium ejus non compunctionis, nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit, haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia, an dira haec virulentaque taciturnitas. In illa namque sermo non opportunus, risus levis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio; in ista vero, ira plenum, virulentumque silentium, et quod ob hoc tantum concipitur, ut adversus fratrem rancor taciturnitate servatus protelari diutius possit, non ut ex eo virtus humilitatis ac patientiae praebeatur. Et cum ipse tumore possessus, facile cunctis tristitias inferat, atque ad satisfactionem laesi fratris semetipsum submittere dedignetur: etiam ab illo sibimet oblatam respuit [PL49.469D] atque contemnit. Et non solum nulla fratris satisfactione compungitur neque mollitur, verum etiam [PL49.470A] cur ab eo sit in humilitate praeventus, gravius indignatur. Fitque ei salutaris humilitas ac satisfactio, quae finem diabolicis tentationibus solet inferre, causa vehementioris incendii.

CAPUT XXVIII. De fratris cujusdam superbia

Audivi in hac dumtaxat regione (quod horret pudetque resolvere) quemdam juniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere, ac diabolica inflari superbia? summa contumacia respondisse: Numquid ob hoc memetipsum humiliavi pro tempore, ut semper subditus sim? Ad quod ejus tam effrenatum scelestumque responsum [PL49.470B] ita est senior obstupefactus, omnisque ejus interceptus est sermo, veluti qui ab illo ipso antiquo Lucifero verba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam vocem adversus tantam proterviam de ore suo prorsus emittere, nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semetipsum volvens, quod de Salvatore nostro dicitur: Qui cum in forma Dei esset, humiliavit se factus obediens, non (ut ille ait, diabolico spiritu ac tumore possessus) pro tempore, sed usque ad mortem (Philipp. II).

CAPUT XXIX. Indicia, quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur

Et ut brevius ea quae dicta sunt de hoc superbiae [PL49.470C] genere perstringamus, quaedam signa ejus in quantum possumus colligentes, ut his qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres ejus de exterioris hominis motibus exprimamus; necessarium puto paucis eadem replicari, ut compendiosius agnoscamus, quibus eam discernere ac deprehendere valeamus indiciis; quo nudatae atque in superficiem productae passionis hujus radices, et oculatim deprehensae atque perspectae, vel convelli facilius valeant, vel vitari. Tunc enim poterit pestifer morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius perniciosos aestus et impetus noxios, non sera observantia, cum jam dominantur, assumitur; sed cum praecedentes ejus (ut ita dixerim) lineas agnoscentes, provida eum sagacique discretione praecurrimus. De exterioris [PL49.470D] namque, sicut praediximus, hominis motu, interioris status agnoscitur. His igitur indiciis carnalis [PL49.471A] ista, quam praefati sumus, superbia declaratur; Inest primitus in loquela ejus clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus, irrationabilis in serietate tristitia, in responsione rancor, facilitas in sermone, verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia. Expers patientiae est, charitatis aliena, audax ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimis, ad obediendum difficilis, nisi in quo eam desiderium suum voluntasque praevenerit, ad recipiendam exhortationem implacabilis, ad resecandas voluntates suas infirma, ad succumbendum alienis durissima, semperque suas definitiones statuere contendens, ipsa vero nequaquam cedere alterius acquiescens: et ita fit, ut etiam incapax consilii salubris effecta, in omnibus suo potius [PL49.471B] quam seniorum credat judicio.

CAPUT XXX. Tepefactus quis per superbiam aliis quoque praeesse desiderat

Quibus descensuum gradibus is, quem semel [PL49.472A] possidet [superbia subaud.], devolutus, jam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac veluti qui fratrum consortio de perfectione retrahatur, ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum vitio et impedimento revocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe velut plures alios lucraturus construere monasterium, et quos docere atque instituere debeat, congregare festinat; ex discipulo nequam detestabilior magister effectus. Nam cum hujusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque corruerit, et nec verus monachus, nec saecularis effectus sit: quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conversatione promittit.

CAPUT XXXI. Quomodo superbiam vincere vel ad perfectionem pervenire possimus

Quamobrem si aedificii nostri fastigia perfecta [PL49.473A] volumus ac placentia Deo consurgere, fundamenta ejus non secundum nostrae libidinis voluntatem, sed secundum districtionis Evangelicae disciplinam jacere festinemus: quae alia esse non possunt, quam timor Dei atque humilitas, quae de mansuetudine et cordis simplicitate descendit. Humilitas vero nullatenus poterit absque nuditate conquiri. Qua peregrinante, nec obedientiae bonum, nec patientiae robur, nec mansuetudinis tranquillitas, nec consummatio charitatis ullatenus poterit apprehendi; sine quibus cor nostrum habitaculum Spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante Domino per prophetam (Isaiae LXVI), Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? sive secundum exemplaria quae [PL49.473B] Hebraicam exprimunt veritatem: ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem verba mea?

CAPUT XXXII. Quomodo depopulatrix omnium virtutum superbia per veram humilitatem possit exstingui

Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a Domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam, ut devoratricem cunctarum virtutum, omnimodis festinet exstinguere: certus quod hac in suo pectore commorante, non solum omnigenis vitiis carere non possit, verum etiam, si quid virtutis habere videatur, hujus veneno depereat. Nullo enim modo poterit in anima nostra virtutum structura consurgere, nisi prius jacta fuerint verae humilitatis in corde nostro fundamenta, [PL49.474B] quae firmissime collocata perfectionis et charitatis culmen valeant sustinere: ita scilicet, ut, quemadmodum diximus, primum fratribus nostris humilitatem [PL49.475A] veram intimo cordis exhibeamus affectu, in nullo scilicet acquiescentes eos contristare, vel laedere; quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio vera, quae in exspoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit; in nobis fuerit Christi amore fundata; deinde obedientiae jugum et subjectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut, praeter abbatis mandatum, nulla penitus voluntas vivat in nobis. Quod non aliter observari poterit, nisi ab eo qui non solum se mortuum huic mundo, verum etiam insipientem judicaverit ac stultum, universa quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac divinitus promulgata.

CAPUT XXXIII. Remedia adversus morbum superbiae

In qua consistentibus qualitate, proculdubio status ille humilitatis vere tranquillus atque immobilis subsequetur; ut nosmetipsos inferiores omnibus judicantes, universa quae nobis fuerint irrogata, [PL49.476A] tametsi injuriosa sint, vel tristia, vel damnosa, tamquam a superioribus nostris illata, patientissime toleremus. (Vide exempla apud Joan. Climacum, gradu quarto.) Quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, verum etiam parva judicabuntur ac nulla, si mente jugiter recolamus vel Domini nostri vel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto levioribus nos injuriis attentari, quanto longius a meritis eorum et conversatione distamus; pariter etiam cogitantes in brevi nos de hoc saeculo migraturos, eorumque nos celeri vitae hujus fine mox futuros esse consortes. Peremptoria namque est haec contemplatio, non solum superbiae, verum etiam generaliter omnium vitiorum. Deinde post haec hanc eamdem humilitatem erga Deum firmissime retentemus. [PL49.476B] Quod a nobis ita complebitur, ut nihil nosmetipsos absque illius opitulatione vel gratia, quod ad virtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus; sed et hoc ipsum quod intelligere meruimus, ejus esse muneris, in veritate credamus.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 49, coll. 351B-476B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22