Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

De Incarnatione, Praefatio et Liber 1

Văn bản này có sẵn bằng các ngôn ngữ khác:

Praefatio, AD LEONEM ROMANAE URBIS EPISCOPUM

[PL50.9A] Absolutis dudum Collationum spiritalium libellis sensu magis quam sermone insignibus (quia alto sanctorum virorum sensui sermo nostrae imperitiae impar fuit), cogitaram et propemodum constitueram, post illum proditae inscitiae pudorem, ita me in [PL50.10A] portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset, per taciturnitatis verecundiam loquacitatis audaciam. Sed vicisti propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo affectu tuo, mi Leo venerande , ac [PL50.11A] suspicienda charitas mea Romanae Ecclesiae ac divini ministerii decus, producens me ex illo praemeditati silentii recessu in publicum formidandumque judicium; et nova subire cogis, adhuc de praeteritis erubescentem; cumque etiam minoribus impar fuero, par majoribus a te esse compellor. Ego enim ne in illis quidem opusculis, quibus per ingenioli nostri oblatiunculam Domino sacrificavimus, moliri aliquid aut usurpare tentassem, nisi episcopali tractus imperio. Crevit itaque per te oris nostri et styli dignitas. Nam qui jussi antea de Dominicis studiis locuti sumus, nunc id exigis ut de ipsa Incarnatione Domini ac majestate dicamus. Ita qui prius in sancta templi velut per sacerdotalem manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio quasi in sanctorum [PL50.11B] sancta penetramus. Magnus honor, sed periculosa progressio , quia obtineri sacrorum penetralium ac divini praemii palma non potest, nisi hoste superato. Exigis itaque ac jubes adversum recentem haeresim ac novum fidei hostem conserere imbecilles manus, et contra pestiferi serpentis graves hiatus aperto, ut aiunt, ore consistere: scilicet ut insurgentem in Ecclesias Dei [PL50.12A] sinuosis tractibus draconem vis prophetica et sermonis evangelici divina virtus, me quasi incantatore, irrumpat. Pareo obsecrationi tuae, pareo jussioni; malo enim de me ipso tibi quam mihi credere, maxime quia id tecum amor Jesu Christi Domini mei praecipit, qui hoc ipsum etiam in te jubet. Superest ut effectum imperati negotii ab ipso postules per quem imperasti. Tua enim jam hic magis causa quam mea vertitur, tuum magis judicium quam meum officium periclitatur. Me enim, sive par sim tuo imperio, sive non sim, ipsa aliquatenus obedientiae ratio atque humilitatis excusat; nisi quod hoc plus meriti est in obsequio meo, si minus est in possibilitate. Facile enim cujuslibet jussioni ex abundantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile, [PL50.12B] qui etiam idem in voto habet quod in viribus non habet. Tua ergo haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est: ora et obsecra ne imperitia mea periclitetur electio tua; et opinioni tantae nobis non respondentibus, etiamsi ego per obedientiae veniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam judicii male imperasse videaris.

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM. Haeresis hydrae poeticae comparatur

Tradunt fabulae poetarum, desectis quondam hydram capitibus, numerosius renascentem per sua [PL50.12C] damna crevisse, ita ut novo inauditoque miraculo, multiplicato mortibus suis monstro lucri genus esset amissio; scilicet dum quidquid ferrum secantis abscinderet, totum id fecunditas prodigiosa geminaret, [PL50.13A] donec laborans atque aestuans coeptae illius desectionis industrius appetitor, cassatis toties inefficaci opere virtutibus, fortitudinem belli armaret arte consilii, et, admotis, ut aiunt, ignibus, multiplicem portentuosi corporis prolem ferventi gladio desecaret; ac sic, ambustis intrinsecus medullis, cum rebelles venas improbae fecunditatis exureret, tandem parturitio monstruosa cessaret. Ita ergo etiam haereses in Ecclesiis, illius quam poetarum commenta finxerunt hydrae similitudinem gerunt; et istae enim adversum nos linguis feralibus sibilant, et istae virus lethale jaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. Sed quia resurgente morbo non debet cessare medicina; et quanto major fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio; potens est enim [PL50.14A] Dominus Deus noster ut quod de morte hydrae illius gentilium falsitas finxit, hoc in Ecclesiarum bellis veritas peragat, et ignitus sancti Spiritus gladius; ita in exstinguenda novella haeresi penitus medullas perniciosae generationis exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus venis parere desistat.

CAPUT II. Varia haereseon monstra ex sese invicem pullulantia describit

Non nova enim sunt haec in Ecclesiis monstruosi seminis germina: semper has Dominici agri seges lappas sentesque toleravit, et assiduum in ea suffocatricis zizaniae germen emersit. Hinc enim Hebionitae, hinc Sabelliani, hinc Ariani, hinc denique Eunomiani et Macedoniani, hinc Fotiniani et [PL50.15A] Apollinaristae, caeterique Ecclesiarum vepres, et enecantes bonae fidei frugem tribuli pullularunt. Quorum primus Hebion, dum Incarnationem Dominicam nimis asserit, divinitatis eam conjunctione nudavit. Sabellii autem post hunc ex dissimilitudine haereseos superioris schisma prorumpens, dum in Patre ac Filio et Spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et ineffabilem Trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione permiscuit. Secuta est deinde hunc quem diximus Arianae perversitatis impietas: quae ne videretur sacras miscere personas, diversas esse dixit atque dissimiles [PL50.16A] in Trinitate substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed ejusdem admodum pravitatis, licet similem sibi divinam esse asseruit Trinitatem, diversam tamen a seipsa esse contendit, admittens similitudinem, excludens parilitatem. Macedonius quoque irremediabili in Spiritum sanctum impietate blasphemans, licet ejusdem substantiae Patrem et Filium dixerit, sanctum tamen Spiritum creaturam vocans, reus totius Divinitatis fuit, quia laedi in Trinitate aliquid non potest sine totius Trinitatis injuria. Fotinus autem quamvis Jesum, qui ex Virgine natus est, Deum dixerit, male tamen cum principio hominis [PL50.17A] principium esse Dei confinxit. Apollinaris vero hominem unitum Deo inconsiderate intelligens, humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est Domino Jesu Christo impropria addere quam propria derogare. Quod enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor videatur, [PL50.18A] injuria est. Ita singuli ex similitudine haereseos haeresim procreantes, omnes quidem a se diversa, sed omnes tamen fidei adversa senserunt. Nuper quoque, id est, in diebus nostris, emersisse haeresim venenosam, et maxime Beligarum urbe conspeximus, certi erroris, [PL50.19A] incerti nominis: quia cum recenti capite ex antiqua Ebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici, an recens debeat. Nova enim assertoribus, sed vetusta erroribus fuit. Solitarium quippe hominem Dominum nostrum Jesum Christum natum esse blasphemans, hoc quod ad Dei postea honorem potestatemque pervenit, humani meriti, non divinae asseruit fuisse naturae: ac per hoc eum divinitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi divinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse; cum utique Dominum Salvatoremque nostrum non Deum natum, sed a Deo blasphemaret [PL50.20A] assumptum: confinis scilicet huic haeresi quae nunc exstat, et quasi germana ac consanguinea, quaeque tam Ebionitis quam his recentibus consentanea, tempore quidem inter utrosque media, sed utrisque tamen perversitate conjuncta. Sint quamvis ejus nonnulla alia his quae jam diximus consimilia, sed longum est universa memorare. Neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem novorum sumpsimus.

CAPUT III. Pelagianorum pestilentem errorem notat

Illud sane unum praetereundum non arbitramur, [PL50.21A] quod peculiare ac proprium supradictae illius haereseos, quae ex Pelagiano errore descenderat, fuit: quod dicentes quidem solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse, eo progressi sunt, ut assererent homines, si velint, sine peccato esse posse. Consequens enim existimabant, ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possint, quidquid ille homo solitarius sine consortio [PL50.22A] Dei esse potuisset. Ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam; cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset. Quo factum est ut in majorem quoque ac monstruosiorem insaniam prorumpentes, dicerent, Dominum nostrum Jesum Christum hunc in mundum, non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum [PL50.23A] actuum exempla venisse: videlicet ut disciplinam ejus sequentes homines, dum per eamdem viam virtutis incederent, ad eadem virtutum praemia pervenirent: evacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri adventus donum et omnem divinae redemptionis gratiam, cum idem dicerent homines consequi posse vivendo, quod praestitisset Deus pro humana salute moriendo. Addiderunt quoque Dominum, Salvatoremque nostrum post baptisma factum esse Christum, post resurrectionem Deum: alterum assignantes unctionis mysterio, alterum merito passionis: unde advertit novus nunc jam, non novae haereseos auctor, qui Dominum Salvatoremque nostrum solitarium hominem natum esse contendit, idem se omnino dicere quod Pelagianistae ante dixerunt: [PL50.23B] et consequens errori suo esse, ut qui utique sine peccato solitarium hominem Jesum Christum vixisse asserit, omnes quoque per se homines sine peccato posse esse blasphemet: nec necessariam quoque exemplo illius dicant redemptionem Domini fuisse, cum ad coeleste regnum suo tantum homines nisu (ut aiunt) valeant pervenire. Nec dubium id est, re ipsa penitus declarante. Hinc enim illud est, quod intercessionibus suis Pelagianistarum querelas fovet, et scriptis suis causas illorum asserit: quod subtiliter his, vel, ut verius dixerim, subdole patrocinatur, et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu, sciens scilicet ejusdem se esse sensus, ejusdem spiritus, et ideo dolens cognitam sibi haeresim [PL50.23C] ab Ecclesia esse disjunctam, quam scit sibi utique perversitate conjunctam.

CAPUT IV. Leporius una cum aliis nonnullis Pelagianismum recantat

Sed tamen quia illi qui de hac pestilentium spinarum [PL50.24A] stirpe descenderant, divina ope jam ac pietate sanati sunt, orandus quoque etiam nunc Dominus Deus noster est, ut quia consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et haec nova, similibus malorum initiis similem bonorum exitum largiatur. Leporius enim tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione, vel potius pravitate, descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos, aut inter primos, aut inter maximos, fuit a nobis admonitus, a Deo emendatus; ita male conceptam persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene admiranda sit correctio illius, quam illaesa multorum fides; quia primum est errorem penitus non incurrere, secundum bene repudiare. Is ergo in se reversus, non solum in Africa, [PL50.24B] ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae civitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit: scilicet ut ubi deviatio ejus prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur; et qui testes erroris antea fuerant, iidem postea correctionis essent.

CAPUT V. Publicum peccatum publica confessione diluendum esse Leporii exemplo confirmat, simul ex ejus sententia docens quid de Verbi Incarnatione sentiendum sit

Ex cujus confessione, vel potius deploratione, nonnulla inserenda existimavimus, duplici ex causa: ut correctio eorum et nobis testimonio et his qui nutant exemplo esset; quorumque errorem sequi non [PL50.24C] erubuissent, eorum emendationem sequi non erubescerent; ac sicut simili aegritudine infirmarentur, ita simili remedio sanarentur. Is ergo agnita opinionis suae perversitate, et inspecta fidei luce, scribens ad episcopos Gallicanos, ita exorsus est: Quid in me primum, o domini mei venerandi et beatissimi sacerdotes, [PL50.25A] accusem nescio, et quid in me primum excusem non invenio. Sic imperitia et superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic fervor cum intemperantia, sic, ut verius dicam, cum sui diminutione debilis fides, simul in me omnia recepta viguerunt, ut tot et tantis simul sit et obedisse confusio, et haec eadem ab animo potuisse cedere, mihi stupenda gratulatio. Et post pauca subjungit: Si ergo minime percipientes hanc potentiam Dei, sensu nostro et propria ratione sapientes, quasi in inferiora se Deus agere videatur, ita hominem cum Deo natum esse dicamus, ut seorsum quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini reputemus, quartam manifestissime introducimus in Trinitate personam, [PL50.25B] et de uno Filio Deo non unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a nobis jam ipse Dominus et Deus Christus avertat! Ergo confitemur Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum unicum Filium [PL50.26A] Dei, qui sibi ante saecula natus ex Patre est, nobis a tempore de Spiritu sancto, et Maria semper virgine factum hominem, Deum natum. Et confitentes utramque substantiam carnis ac Verbi, unum eumdemque Deum atque hominem inseparabilem semper pia fidei credulitate suscipimus; et ex tempore susceptae carnis, sic omnia dicimus quae erant Dei transisse in hominem, ut omnia quae erant hominis in Deum venirent. Et hac intelligentia Verbum factum sit caro, non ut conversione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia divinae dispensationis Verbum Patris numquam a Patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quo [Al. quod] ipse novit; nostrum namque est credere, [PL50.26B] illius nosse. Ac sic ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen quia incarnatus [PL50.27A] dicitur, et immixtus, diminutio ejus est accipienda substantiae; novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri; novit in se ita suscipere ut nihil ei crescat augmenti, sicut seipsum totum novit infundere, ut nihil accidat detrimenti. Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae secundum experimentorum visibilia documenta facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus creaturis, putemus Deum hominemque commixtum, et tali confusione carnis et Verbi quasi aliquod corpus effectum. Absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; hujusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. Deus enim, qui capax non capabilis est, penetrans [PL50.27B] non penetrabilis, implens non implebilis, qui ubique simul totus est, et ubique diffusus est, per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae. Et post pauca: Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine [PL50.28A] Deus homo Jesus Christus Filius Dei. Ac sic in alterutrum unum fit Verbum et caro: ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio, et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent. Nec alter Deus, alter homo, sed idem ipse Deus qui et homo; et vicissim homo, qui et Deus Jesus Christus unus Dei Filius nuncupetur et vere sit: et ideo id agendum nobis semper est et credendum, ut Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, Deum verum, quem cum Patre semper et aequalem Patri ante saecula confitemur, eumdem a tempore susceptae carnis factum Deum hominem non negemus; nec, quasi per gradus et tempora proficientem in Deum, alterius status fuisse ante resurrectionem credamus, [PL50.28B] alterius post resurrectionem, sed ejusdem semper plenitudinis atque virtutis. Et item paulo post: Sed quia Verbum Deus in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit, et per susceptionem Dei homo ascendit in Verbum, totus Deus Verbum factus est [PL50.29A] totus homo. Non enim Deus Pater homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed Unigenitus Patris; ideoque una persona accipienda est carnis et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus unum eumdemque Dei Filium, inseparabilem semper geminae substantiae, etiam gigantem nominatum in diebus carnis suae (Psalm. XVIII), et vere semper omnia gessisse quae sunt hominis, et vere semper possedisse quae Dei sunt. Quoniam et sic crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Deï (II Cor. XIII).

CAPUT VI Concors catholicorum doctrina uti orthodoxa fides amplectenda est

Hanc ergo ejus confessionem, id est, catholicorum [PL50.29B] omnium fidem, et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, comprobaverunt. Neque ullus adhuc omnino exstitit cui fides haec sine infidelitatis crimine displiceret, quia professio impietatis est, probatam negare pietatem. Sufficere ergo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae veritatis manifestatio est auctoritas universorum, et perfecta ratio facta est ubi nemo dissensit . Ita ut qui contra hoc sentire nitatur, hujus prima statim fronte non tam sit audienda assertio, quam damnanda perversitas: quia praejudicium secum damnationis exhibuit, qui judicium universitatis impugnat; et audientiae locum non habet, qui a cunctis statuta convellit. Confirmata enim semel ab omnibus veritate, quidquid contra id venit, hoc ipso statim falsitas esse noscendum est, quod a veritate dissentit. Ac per hoc sufficere ei etiam id solum convenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a judicio veritatis. Sed tamen quia rationi non obest sermo rationis, et semper veritas ventilata plus rutilat, meliusque est errantes disputationis curatione corrigi, quam censurae severitate damnari; curanda est, quantum in nobis est, per [PL50.30B] divinam opem in novis haereticis vetus haeresis, ut, recepta per sacram misericordiam sanitate, medela potius eorum det sanctae fidei testimonium quam damnatio justae severitatis exemplum. Adsit tantum disputationi ac sermoni de se habito ipsa Veritas, et pietate illa qua Deus ad homines venire dignatus est humanis erroribus opituletur, qui ad hoc se vel maxime in terris atque in homine nasci voluit, ut falsitati amplius locus esse non posset.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 50, coll. 9A-30B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22