TRACTATUS XCVII. In eamdem lectionem

1. Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), quo verbo intelligeremus ejus plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et eorum pectora desiderio majore succendit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit jam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines possent, etiam si jam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cujus acies ad eum mentis accedat? Quis [PL35.1878] est qui eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et quis hominum jam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate, veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur: imo ab aliis intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit, non intelligit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa; quia et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum (I Cor. III, 6), petere ac sperare debetis.

2. Proinde, sicut praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa dijudicanda: maxime propter obscoenissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc Deo sinente, ut ejus ubique sint tremenda judicia, et in comparatione impurae nequitiae dulcescat purissima disciplina; atque ut illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi, qui in illa mala vel illo regente non cecidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes dicens, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem (Prov. IX, 13-17). Haec enim mulier vanitas est impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit inops panis, promittit panes; id est, cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem; ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cujus prohibitam quodammodo furantur audientiam.

3. Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisorum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemonum, [PL35.1879] insusurrantur auribus hominum periturorum per colloquia perditorum. Propter haec illicita atque punienda secreta, mulier illa non solum insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum a re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod mulier haec insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? Utinam tales quales in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate ridentur; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam, ut miremur audaciam. Omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit immundus.

4. Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait: »Erit enim tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur« (II Tim. IV, 3, 4). Illa enim secreti furtique commemoratio qua dicitur, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas, inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit (Id. II, 16, 17). Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas. Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum (Act. XI, 26): et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim vocatur Homousion, quod est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur, Mandatum novum do vobis (Id. XIII, 34); nec Testamentum appellaretur Novum, nec cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi dicit: [PL35.1880] »O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt« (I Tim. VI, 20). Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere.

5. Dicet aliquis: Nihilne spirituales viri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Si respondero, Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: »Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales« (I Cor. III, 1 et 2); et illud, »Sapientiam loquimur inter perfectos;« et illud »Spiritualibus spiritualia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi« (Id. II, 6, 13 et 14). Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut jam istum aliquando claudamus.

TRACTATUS XCVIII. In eamdem lectionem

1. Ex verbis Domini nostri, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, exortam difficilem quaestionem me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur, quia illum modus competens compellebat finire sermonem. Nunc ergo quoniam tempus est promissa reddendi, pertractetur ut Dominus ipse donaverit, qui cordi nostro ut proponeretur ingessit. Haec est autem quaestio: utrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus dicant. Quia si dixerimus, Non habent; respondebitur nobis, Quid est ergo quod dicebat Apostolus scribens ad Corinthios: »Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales« (I Cor. III, 1 et 2)? Si autem dixerimus, Habent; timendum et cavendum est, ne sub hac occasione in occultis nefaria doceantur, et spiritualium nomine, velut ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, verum etiam praedicatione laudanda videantur.

2. Primum ergo scire debet Charitas vestra, quod ipse Christus crucifixus, quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus; ipsa vero caro ejus, in qua facta est vera mors ejus et vulnera vera confixi, sanguisque percussi, non eo modo a carnalibus quo ab spiritualibus cogitatur, et illis est lac, istis cibus; quia et si non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non [PL35.1881] enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ita fit ut praedicatus ab Apostolis Christus crucifixus, et Judaeis esset scandalum, et Gentibus stultitia, et ipsis vocatis Judaeis et Graecis Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 23, 24): sed carnalibus parvulis id tantum credendo tenentibus, spiritualibus autem capacioribus id etiam intelligendo cernentibus; illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus: non quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis cognoverunt; sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Cum enim Christus propterea sit crucifixus, ut in remissionem peccatorum sanguinem funderet, qua ejus Unigeniti passione divina gratia commendatur, ut nemo in homine glorietur; quomodo intelligebant Christum crucifixum qui adhuc dicebant, Ego sum Pauli (Ibid., 12)? Numquid quomodo ipse Paulus qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14)? De ipso itaque Christo crucifixo, et ipse cibum pro sua capacitate sumebat, et illos lacte pro eorum infirmitate nutriebat. Denique illa quae scripsit ad Corinthios, aliter utique ab ipsis parvulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens, ait: Si quis est inter vos propheta aut spiritualis, agnoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum: si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 37, 38). Solidam profecto voluit esse scientiam spiritualium, ubi non sola fides accommodaretur, sed certa cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae spirituales insuper agnoscebant. Ignorabitur autem, ait, qui ignorat; quia nondum ei revelatum est, ut quod credit sciat. Quod cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a Deo; quia Deus illum cognoscentem facit, sicut alibi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Neque enim tunc cognoverat eos Deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4); sed tunc eos seipsum cognoscere fecerat.

3. Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spirituales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt; illi ut parvuli, isti ut majores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum: nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda majoribus, hoc est intelligentioribus; et hoc ideo faciendum putetur, quia dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Hoc ipsum enim quod non judicavit se scire in eis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; quia id sicut spirituales capere non valebant. Quicumque autem spirituales inter eos erant, idem quod illi tanquam carnales audiebant, spirituali ipsi intellectu capiebant: ut sic intelligatur quod ait, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret, Non potuistis quasi spirituales, sed quasi carnales capere quod loquebar. Animalis enim homo, id est, qui secundum hominem sapit, animalis dictus ab anima, carnalis [PL35.1882] a carne, quia ex anima et carne constat totus homo; non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), id est, quid gratiae credentibus crux conferat Christi; et putat hoc illa cruce actum esse tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro veritate certantibus imitandum praeberetur exemplum. Nam si scirent hujusmodi homines, qui nolunt esse nisi homines, quemadmodum Christus crucifixus factus sit nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur in Domino glorietur (Id. I, 30, 31); procul dubio non gloriarentur in homine, nec carnaliter dicerent, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae: sed spiritualiter, Ego sum Christi (Ibid. 12).

4. Verum illud adhuc quaestionem facit, quod in Epistola ad Hebraeos legitur: »Cum jam deberetis tempore ipso esse doctores, iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum Dei; et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo. Omnis enim qui lactatur, inexpertus est verbum justitiae; infans est enim. Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo« (Hebr. V, 12-14). Hic enim videmus tanquam definitum esse quem perfectorum dicit solidum cibum; et hoc esse illud quod ad Corinthios scriptum est, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Quos autem perfectos voluerit hoc loco intelligi, subjecit atque ait, Qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo. Hoc ergo qui invalida et inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et invisibilia quae non vident, et intelligibilia, quae nondum intelligunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientiae ducuntur: ut et bonum et malum nonnisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum nonnisi aliquod esse corpus existiment, et malum nisi substantiam putare non possint; cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia, qui est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam exercitatis interioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit; non est jam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita desipiunt.

5. Sed mente adhuc parvulis, quos dicit Apostolus carnales lacte nutriendos, omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur, verum etiam intelligatur sciaturque quod dicitur, percipere talia non valentibus onerosus est, faciliusque illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spirituales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic disserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem. Propterea dicit scribens ad Colossenses; Et si corpore absens sum, spiritu [PL35.1883] vobiscum sum, gaudens et videns ordinationem vestram, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss. II, 5). Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae desunt fidei vestrae (I Thess. III, 10). Intelligendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo: cujus lactis ad Hebraeos commemoratur ubertas eis quos volebat cibi soliditate jam pascere. Propter quod ait: »Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem respiciamus; non iterum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni« (Hebr. VI, 1, 2). Haec est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui jam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non credendo tantum, verum etiam intelligendo (quod pertinet ad solidum cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quae per symbolum traditur et orationem dominicam.

6. Sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritualium firma intelligentia capiendus, qui Colossensibus et Thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. Quando enim suppletur quod defuit, non improbatur quod fuit. Nam et in ipsis quae sumimus alimentis, usque adeo non est lacti contrarius solidus cibus, ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per matris vel nutricis pervenit carnem: sicut fecit etiam mater ipsa sapientia, quae cum sit in excelsis Angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Sed ipse homo Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera resurrectione sincerum lac dicitur parvulorum, cum bene ab spiritualibus capitur, invenitur Dominus Angelorum. Proinde nec sic parvuli sunt lactandi, ut semper non intelligant Deum Christum; nec sic ablactandi, ut deserant hominem Christum. Quod alio modo idipsum ita dici potest: nec sic lactandi sunt, ut creatorem nunquam intelligant Christum; nec sic ablactandi, ut mediatorem unquam deserant Christum. In hoc quippe non convenit huic rei similitudo materni lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur, ut ab alimentis infantiae jam recedat, inter solidos cibos non repetit ubera quae sugebat; Christus autem crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus. Fundamenti vero ideo est aptior similitudo, quia ut perficiatur quod struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum.

7. Quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris. Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhaerete Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a [PL35.1884] vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis dixerit. Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo corpus cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum, aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid hujusmodi; haec enim vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis iste cibum praeparat, sed venenum: Propter quod beatus Apostolus eos alloquens qui sibi jam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit; continuo subjunxit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam, velut viam quae te ducat ad patriam, pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde aedificium, noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent majores docere aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe majores Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura, sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum Mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21). Quid enim prodest habere intelligentiam veram de immutabili bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse praejudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de via.

8. Quod itaque ait Dominus, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; adjicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda. Et ille quidem, sicut in pristino sermone jam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur ab Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et [PL35.1885] ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles Deo (Joan. VI, 45). Quanquam et inter ipsos spirituales sunt utique aliis alii capaciores atque meliores; ita ut quidam illorum ad ea pervenerit quae non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia, nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt; dicentes hanc esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2, 4). Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se audisse dixisset quae adhuc non licet homini loqui: cum vero dixerit, quae non licet homini loqui; isti qui sunt qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui? Sed jam istum sermonem hoc fine concludam; per quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros autem a malo.

TRACTATUS XCIX. In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Cap. XVI, V\. 13

1. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam: sicut audio, judico (Joan. V, 30). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8), praenuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram, quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est (Joan. V, 22, 27). In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam praesentandam esse judicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): in qua videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19), non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedientem [PL35.1886] se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Jesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur anobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28); secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cujuscumque substantia, magna exoritur difficultas.

2. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie corporali (Matth. III, 16), visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 3). Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae Spiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus (Luc. IX, 35); nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligentiam [PL35.1887] vestram pro mei moduli facultate perveniat.

3. Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo (Apoc. III, 16): et Deus Christus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 34). Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6). Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla ejus mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte major, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur.

4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum (Joan. I, 9, 1); et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3); et fontem bibit, de quo dicitur, Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28): nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; et dedit Filio habere [PL35.1888] vitam in semetipso (Joan. V, 26), hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.

5. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14): tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est: ab illo est a quo procedit.

6. Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis [PL35.1889] qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20): habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. IV, 6). Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4-6). Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Jesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11, 9). Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.

7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus (Joan. IV, 24), id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Id. I, 34, 35): et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto (Id. XXIV, 49); et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. I, 8). De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19).

8. Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit (Joan. [PL35.1890] XV, 26)? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.

9. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia iste jam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem.

TRACTATUS C. In ejusdem lectionis verba postrema. Cap. XVI, V\. 13-15

1. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet quaestionis, cujus a nobis expositio flagitetur. Sed quod adjungit, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in [PL35.1891] cordibus credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Verbum quippe graecum quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graece dicitur δόξα, unde dictum est verbum δοξάσει, et claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.

2. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam justum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram justitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines impios consequatur; [PL35.1892] errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, hoc est veraciter justo, causa ipsius justitiae frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari justum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, et diligunt justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?

3. Sed non est vera ejus apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera ejus in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Quia itaque post ejus exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum.

4. Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. [PL35.1893] Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31]); eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10): ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.

TRACTATUS CI. De eo quod Dominus dicit, Modicum et jam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. Cap. XVI, V\. 16-23

1. Haec Domini verba ubi ait, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, Quid est hoc quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 10); tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Supra, Tract. 95): quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.

2. Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati: mundus autem, quo nomine [PL35.1894] significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4): quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito parceretur.

3. Deinde subjungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Jesus, significatum est quod ait Apostolus, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur: quanquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. I, 6): cum vero jam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum ejus acciperet (Id. VII, 58). Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis hujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit.

5. Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit (Joan. XX, 27): sed potius ad illud unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Id. XIV, 21). Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid [PL35.1895] erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ista visio non vitae hujus est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12 et 13). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8, 10)? De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

6. De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua, Novissima hora est (I Joan. II, 18). Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait, Modicum et jam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in coelum (Act. I, 3, 9). Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum, ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est, Mundus autem gaudebit: [PL35.1896] nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed hujus sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.

TRACTATUS CII. De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Cap. XVI, V\. 23-28

1. Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superioribus hujus dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis (Supra, Tract. 73). Non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis.

2. Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est: et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit (Galat. VI, 3). In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione [PL35.1897] sit nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.

3. Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12): annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. CII, 5)? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Petitio namque alicujus est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.

4. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, »Sapientiam loquimur inter perfectos« (I Cor. II, 6); et, »Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus« (Id. III, 1); et, »Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.« Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intelligere. Cum vero spiritualis [PL35.1898] coeperit omnia dijudicare, ipse autem a nemine dijudicari (I Cor. II, 12-15), etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt, qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.

5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos (I Joan. IV, 10). Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium: diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus (Rom. V, 5), per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.

6. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum [PL35.1899] veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.

TRACTATUS CIII. De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum. Cap. XVI, V\. 29-33

1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post ejus resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis judiciis per totum Evangelium declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: »Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi.« Ipse Dominus paulo ante dixerat, »Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis.« Quomodo ergo isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Numquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum ejus ostendit, quae ita sese habet: »Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem« (Joan. XVI, 25-28). Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat horam qua non jam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quae scit ipse non intelligentibus esse proverbia, illi usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Parvuli enim erant, et nondum spiritualiter dijudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.

2. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens, »Respondit eis Jesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, [PL35.1900] quia Pater mecum est.« Paulo ante dixerat, »Relinquo mundum, et vado ad Patrem;« nunc dicit, »Pater mecum est.« Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe, Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt, Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant, In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem majus erat, ad quod intelligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.

3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habitura [PL35.1901] ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait, Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait, Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret, Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans, Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57): qui dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.

TRACTATUS CIV. In id quod sequitur, Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te. Cap. XVII, V\. 1

1. Ante ista quae nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat Jesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem [PL35.1902] temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: »Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis« (Joan. XIV, 25, 26). Haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non jam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intelligentibus jam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique jam intelligentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligentibus est verbum, non intelligentibus autem proverbium.

2. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat ad illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare jam coepit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur [PL35.1903] elegit: qui etiam tempus quo de Virgine natus est, cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus, »Cum autem venit,« inquit, »plenitudo temporis, misit Deus Filium suum« (Galat. IV, 4); et Deus per Prophetam, »Tempore,« ait, »acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te« (Isai. XLIX, 8); et rursus Apostolus, »Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis« (II Cor. VI, 2). Dicat ergo, Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas: tanquam dicens, Pater, quam propter homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te.

3. Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis ejus humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit, »Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis«: deinde sequitur, et de ejus clarificatione jam dicit, »Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.« Haec est clarificatio Domini nostri Jesu Christi, quae ab ejus resurrectione sumpsit exordium. Humilitas ergo ejus incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et pervenit usque, ad mortem crucis. Claritas vero ejus incipit ab eo loco ubi ait, Propter quod et Deus exaltavit eum; et pervenit usque, in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 7-11). Nam et ipsum nomen, si inspiciantur codices graeci, ex qua lingua Epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur δόξα: unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur δόξασον, quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni: quod si fieret tantumdem valeret. Ut autem non recedatur a verborum sonis, quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio derivatur. Ut ergo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi jam non sit, nec erit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; sic intelligendum est, tanquam dixerit, Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod sequitur, Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari [PL35.1904] oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cujus claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in divina posset esse amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1878-1904 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22