Dominae debitis in Christo officiis honorandae, et merito illustri filiae JULIANAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Grate admodum nobis jucundeque accidit ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae Reverentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus, cognita vestra incolumitate gaudentes, vicissimque nostram, quam vobis charam esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda, et merito illustris filia. Scire autem vos optime scimus quantum vobis debeamus religionis affectum, quantaque nobis et apud Deum et inter homines sit cura de vobis. Licet enim vos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali, pia et catholica, hoc est vera membra Christi exiguitas nostra cognoverit; tamen etiam per [PL33.849] ministerium nostrum, cum accepissetis verbum auditus Dei, sicut dicit Apostolus, accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei (I Thes. II, 13). Cujus ministerii nostri, adjuvante gratia et misericordia Salavatoris, in domo vestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis jam paratis sancta Demetrias spiritualem sponsi illius praeferret amplexum, cui specioso prae filiis hominum ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem, nec amittendam carnis integritatem, virgines nubunt. Nesciremus autem quemadmodum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili virgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam virginalem, hoc ingens Dei donum, quod per servos quidem suos plantat et rigat, sed per seipsum dat incrementum (I Cor. III, 6, 7), nobis operariis provenisse, vestrarum litterarum laetissimo nuntio et veraci testimonio disceremus.

2. Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti. Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat (II Tim. IV, 2); non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur. Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni.

3. Quod itaque adjungis et dicis, Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domunculam meam ab hujusmodi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deviaverit, nec unquam lapsa sit; non dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nec in eas quae parvos habere videntur errores; hoc est quod nos magis magisque compellit non tacere apud vos de iis qui etiam illa quae sana sunt, vitiare conantur. Domum enim vestram, non parvam Christi Ecclesiam deputamus. Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid justitiae, continentiae, pietatis, castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit Deus, ut ultra, praeter quod nobis revelat scientiam, nihil nos adjuvet ut ea quae facienda discendo novimus, etiam diligendo faciamus; naturam scilicet atque doctrinam definientes tantummodo esse gratiam Dei et adjutorium ut recte justeque vivamus. Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod juste vivimus, et ipsa charitas quae in omnibus Dei donis ita excellit, ut etiam Deus dicta sit (I Joan. IV, 8), qua una adimpletur in nobis si quid divinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos divinitus adjuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. Non vobis videatur error iste mediocris, profiteri se velle christianos, nec velle [PL33.850] audire apostolum Christi, qui cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne quisquam eam se habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subjunxit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hanc esse magnam gratiam Salvatoris, qui ascendens in altum captivavit captivitatem et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, et Eph. IV, 7) quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intelligis.

CAPUT II

4. Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit, vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spirituales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata. Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt (Epist. ad Demetriadem, c. 11).

5. Cernis nempe quanta in his verbis sit cavenda pernicies. Nam utique quod dictum est, Non possunt esse ista bona nisi in te, optime et verissime dictum est; iste plane cibus est: quod vero ait, nonnisi ex te, hoc omnino virus est. Absit ut haec libenter audiat virgo Christi, quae pie intelligit propriam paupertatem cordis humani, et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari. Audiat ergo potius Apostolum dicentem, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor XI, 2, 3): et propterea de his quoque spiritualibus divitiis, non istum qui dicit, Nullus tibi eas praeter te conferre potest, et, nisi ex te et in te esse non possunt; sed illum audiat qui dicit, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Id. IV, 7).

6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universae Ecclesiae unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem. Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11); ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cujusquam verba, quod velut [PL33.851] ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere judicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Jacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti ut nasceretur. Haec Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse: nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. XI, 3), ne putetur esse ex nobis.

7. Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess V, 17, 18): oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit? Nonne ille qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)? An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, justitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi praeter te conferre poterit: in iis jure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt: nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12): sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem (Psal. XXIX, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi ex illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quae discendo novimus, etiam diligendo faciamus.

8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter [PL33.852] esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Non igitur tantummodo in hoc nos adjuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo jam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum jam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde ejus avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit.

CAPUT III

9. Et nos quidem de sanctae virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides ejus, qua se aliquid habere credat, de quo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem ejus in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur. Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4)! Ita quippe est in ea salubriter gloria ejus, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria ejus, a quo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima ejus (Psal. XXXIII, 2), qui satiavit in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo ejus sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit.

10. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuae Trinitatis. Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in quibus perniciesissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestrae fideli castaeque prudentiae in hac epistola locuti sumus. Quanquam qui bonum quod ex Deo est, negat esse ex Deo, nescimus cui faciat injuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati: quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus! Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus [PL33.853] tuo, vel sacrae virginis filiae tuae, sed in cujusquam extremi meriti famuli vel famulae vestrae liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quae facilius intelligi possent ponenda credidimus.

11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quae ibi videtur velut pro gratia sive adjutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adjuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod nobis in gratia vel adjutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in ejus exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus: non autem volunt ad hoc nos juvari, ut quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus.

12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peccatorum et revelatione doctrinae, tale Dei adjutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum et deprecatus sum illum. Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum jam se scire fateretur cujus esset hoc donum: sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini.

13. Satis enim dici non potest quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam vehementer commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr. XI, 6], ex qua justus vivit [Rom. I, 17], quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], ante quam et sine qua omnino nulla cujusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. XIV, 23]). Deum dicit unicuique partitum (Id. XII, 3): nec sola revelatione scientiae nos divinitus adjuvari, ut pie justeque vivamus, quae sine charitate inflat (I Cor. VIII, 1); verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quae plenitudo legis est (Rom. XIII, 10), et quae cor nostrum, ut scientia non inflet, aedificat. Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus invenire.

[PL33.854] 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christi ita laudans tanquam spirituales divitias nullus ei praeter ipsam conferre possit, et tanquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. In quo libro quamvis nec ipsius nec tuae Reverentiae nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritualibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores.

EPISTOLA CLXXXIX. Bonifacio in militia merenti praescribit vitae rationem; ostendens obiter licere christiano pro publica pace arma tractare

Domino eximio, et merito insigni atque honorabili filio BONIFACIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Jam rescripseram Charitati tuae, sed cum epistolae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras quas jam feceram, accepisset tuae Benevolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cujus tibi spes est in Domino nostro Jesu Christo. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.

2. Quod ergo breviter possum dicere, Dilige Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota virtute tua; et, dilige proximum tuum tanquam teipsum: hoc est enim verbum quod breviavit Dominus super terram, dicens in Evangelio, In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). In hac ergo dilectione quotidie profice, et orando, et bene agendo, ut ipso adjuvante qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim charitas, quae, sicut Apostolus dicit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): ipsa est de qua item dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10): ipsa est per quam fides operatur; unde iterum dicit, Neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Galat V, 6).

3. In hac ergo omnes sancti patres nostri et Patriarchae et Prophetae et Apostoli placuerunt Deo. In hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra [PL33.855] diabolum certaverunt; et quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt. In hac omnes fideles boni quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum coelorum; non ad temporalem, sed ad sempiternam haereditatem; non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles Angelorum; non ad aliqua bona hujus saeculi, in quibus cum timore vivitur, nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum Deum: cujus suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam coelestium corporum pulchritudinem; excedit omnem decorem animarum quantumlibet justarum atque sanctarum; excedit omnem speciem supernorum Angelorum atque Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus: sicut enim dicit beatus Joannes apostolus, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).

4. Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium: in his etiam plurimi illius temporis justi. In his erat et ille Centurio qui Domino dixit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit: de quo et Dominus, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 8-10). In his erat et ille Cornelius ad quem missus angelus dixit, Corneli, acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae: ubi eum admonuit ut ad beatum Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit (Act. X, 4-8). In his erant et illi qui baptizandi cum venissent ad Joannem, sanctum Domini praecursorem et amicum sponsi, de quo Dominus ipse ait, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11), et quaesiissent ab eo quid facerent; respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Non eos utique sub armis militare prohibuit; quibus suum stipendium sufficere debere praecepit.

5. Majoris quidem loci sunt apud Deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusquisque, sicut Apostolus dicit, proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos; vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum angelis suis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est ut cives regni coelorum inter errantes et impios tentationibus [PL33.856] agitentur, ut exerceantur, et tanquam in fornace sicut aurum probentur (Sap. III, 6), non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et justis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.

6. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur; quanto magis amico pro quo pugnatur! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute Angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.

7. Ornet mores tuos pudicitia conjugalis, ornet sobrietas et frugalitas: valde enim turpe est, ut quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in coelo. Animum virilem et christianum nec debent, si accedunt, extollere, nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus quod Dominus ait, Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21); et utique cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus.

8. Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi, et fama tua multum delector, multumque tibi in Domino gratulor, ita ut haec epistola magis tibi sit speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive in ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut acquiras et agendo et orando; et ex iis quae habes gratias age Deo tanquam fonti bonitatis unde habes; atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Quantumcumque autem in Dei et proximi charitate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in Litteris sanctis, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod Dominus docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); memento cito ignoscere, si [PL33.857] quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec Dilectioni quidem tuae festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.

EPISTOLA CXC. Optato demonstrat quid de animae origine certum sit, quid merito vocetur in dubium, satagendumque esse hac in quaestione ut salva sit imprimis fides, qua credimus neminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum

Domino beatissimo, et sincera dilectione desiderabili fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Quamvis tuae Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illae quas ad Mauritaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicae Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quae scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre charissimo; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante, ad ea sum respondere compulsus. Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuae, et me de hac ipsa quaestione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animae ut corpora propagatione nascantur, sintque ex illa una quae primo homini creata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias.

2. De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis nunquam me fuisse ausum de hac quaestione definitam proferre sententiam, et impudenter referre in litteras ad alios informandos, quod apud me non fuerit explicatum. Quarum autem rerum atque causarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium, ut hoc omisso non possit de hac quaestione quod satis est disputari, etsi non ad [PL33.858] auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem.

3. Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit, quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22); et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt; et quod Judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem vitae; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius justificationem in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 16, 18): et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, et ad eam quae per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere. Unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est: neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus.

4. Hactenus autem dicimus sine periculo latere animae originem, ut non tamen eam partem Dei esse credamus, sed creaturam. Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in ejus genus adoptandam mirabili dignatione gratiae, non parili dignitate naturae. Nec eam corpus esse, sed spiritum; non Creatorem utique, sed creatum. Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur, quod ad illud eam vitae in coelestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestae merita compulerint. Nondum enim natos Apostolus, cum de Rebeccae geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse majorem (Id. IX, 11-13).

CAPUT II

5. His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque additum est in occultis operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas, sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt; an quia cum essent originaliter in parentibus, adhuc ipsi nulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva, qua credimus nullum hominum, sive majoris, sive parvulae quamlibet et recentis aetatis, liberari a contagione mortis antiquae et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5).

6. Cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi justi salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne, crediderunt in carne venturum. Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum: [PL33.859] unde dicit apostolus Paulus, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Si ergo eumdem Spiritum fidei et illi habebant qui venturum in carne Christum praenuntiarunt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid tentatis Deum imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus nos salvos fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11). Si ergo et illi, id est, patres, portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Jesu salvos se fieri crediderunt; manifestum est quod haec gratia etiam antiquos justos vivere fecit ex fide: justus enim ex fide vivit (Habac. II, 4).

7. Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ut superabundaret gratia (Rom. V, 20), per quam sanaretur delicti abundantia. Si enim data esset lex quae vivificare posset, omnino ex lege esset justitia. Cui tamen bono Lex data sit, consequenter adjunxit dicens: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Danda itaque fuerat Lex, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse justum putaret, et ignorans Dei justitiam, id est quae homini ex Deo est, et suam volens constituere, id est quasi suis viribus partam, justitiae Dei subjectus non fieret (Rom. X, 3). Oportebat itaque ut addito mandato cujus vox est, Non concupisces (Exod. XX, 17), superbo peccatori etiam praevaricationis crimen accederet; atque ita gratiae medicinam non sanata per Legem, sed convicta infirmitas quaereret.

8. Proinde, cum omnes justi, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo; profecto quod scriptum est, Non esse aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. IV, 12), ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes injusti, ita per Christum omnes justi homines. Sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei.

CAPUT III

9. Cur autem creentur etiam illi quos Creator praescivit ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto majore auctoritate commemorat. [PL33.860] Deum enim dicit volentem ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulisse in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae; quem superius dixerat tanquam figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 22, 21). Merito autem videretur injustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam.

10. Ostendit ergo Deus iram suam; non utique animi perturbationem, sicut est quae ira hominis nuncupatur, sed justam fixamque vindictam, quia de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. Et homo natus ex muliere, sicut in libro Job scriptum est, brevis est vitae et plenus iracundiae (Job. XIV, 1, sec. LXX). Ejus enim rei vas est, qua plenus est: unde irae vasa dicuntur. Ostendit et potentiam suam, qua bene etiam utitur malis, multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo quod ab eis, non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera aetate finientes in aeternam transeunt et beatam, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui sine hac gratia in ipsius massae damnatione moriuntur.

11. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et praeter illos qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lateret beneficium quod donaretur indignis; quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur. Cum vero attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, non solum ostendit iram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Ita enim quid praestetur sibi dicit gratis justificatus, dum non suo merito, sed gloria largissimae Dei misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem justitia fuerat et ipse damnandus.

12. Tam multos autem creando nasci voluit, quos ad suam gratiam non pertinere praescivit, ut multitudine incomparabili plures sint illis quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est; ut etiam ipsa rejectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum justum quantalibet numerositas justissime damnatorum. Atque ut hinc quoque intelligant qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massae illi universae, quod tam magnae parti ejus redditum cernerent, non solum in eis qui originali peccato multa addunt malae [PL33.861] voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti, sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur. Tota quippe ista massa justae damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum; dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et majores praevenit, ut habere aliqua merita possint.

CAPUT IV

13. Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam novitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias esse non posse; sed eas fide catholica confiteris, etiamsi in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10), liberentur: quaere ubi, vel unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere, si novae sunt, ita sane ut Deum non facias, nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel peccati earum vel innocentum damnationis auctorem. Et si inveneris quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes, atque assere animarum infantium ejusmodi esse novitatem, ut nulla propagatione ducantur; et nobiscum quod inveneris fraterna dilectione communica.

14. Si autem non inveneris quare vel quomodo fiant animae infantium peccatrices, et nihil in seipsis habentes malitiae, a quo cogantur ex Adam trahere unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi carne peccati; nec sic jam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci; ne forte alius invenire possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias quod nunc non potueris. Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur.

15. Qua dementia repulsa a corde atque ore christiano, quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam, sed in veram peccatorum remissionem baptizat, vera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum, sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum [PL33.862] si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tanquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existar, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae, sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem eum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animae non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat: et si perit, quomodo ipsa cujus mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut justitiam quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1): et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim corda hominum (Psal. XXXII, 15); si per corda significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet? sed quaeritur utrum ex una anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi.

CAPUT V

16. Cum haec atque hujusmodi de hac re multa quaeruntur, quae nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abditissimis naturae sinibus latent; non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mereatur. Quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem Deum atque factorem, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16); animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia manifestant Non itaque unum quem facto ex terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. Quaeritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo. Quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana conjectura praesumit. Secundum vitas autem quas proprias habere incipiunt, novos homines dicimus nasci, sive anima, sive corpore. At vero secundum originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate renovantur.

17. Aliquid ergo certum de animae origine nondum in Scripturis canonicis comperi. Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia [PL33.863] quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis in ipso; et, Qui finxit singillatim corda hominum; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo, incertum est. Illud tamen inter caetera testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro Salominis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. XII, 7). Sed facillime respondetur, Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est. Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cujusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quaestionem; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum.

18. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: Omnes autem animae quae introierunt cum Jacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus ejus (Gen. XLVI, 26). Hoc enim velut evidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari; quoniam satis aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus Jacob, non sola exiisse corpora filiorum. Ut eo modo etiam illud intelligi velint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier ejus ostenderetur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Id. II, 23): non enim dixit, Et anima de anima mea; sed ita fieri potest ut carne nominata utrumque intelligatur, sicut hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis intelligi voluit.

19. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino, quae exierunt de femoribus ejus, ut animas intelligeremus quae exierunt. Ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari, modo quodam locutionis ostenditur quo significatur per id quod continetur illud quod continet; sicut ait quidam, Vina coronant (Virg. Aeneid. 7), cum coronarentur vasa vinaria: vinum enim continetur, et vas continet. Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia; ut nomine ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet: ita quod animae corporibus continentur, intelligi corpora filiorum per nominatas animas possunt. Sic enim melius accipitur etiam illud quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super [PL33.864] animam mortuam (Num. IX, 10), hoc est super defuncti cadaver, ut nomine animae mortuae, mortuum corpus intelligatur, quod animam continebat; quia et absente populo, id est, Ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia nuncupatur. Haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset, quae exierunt de femoribus Jacob, id est, quae animae. Nunc vero cum masculinum genus sit positum, id est, qui exierunt de femoribus Jacob; quis non ita intelligere malit, Omnes animae eorum qui exierunt defemoribus, id est, animae hominum: ut etiam sic possint intelligi secundum corpus tantummodo exiisse homines de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelliguntur tot homines?

CAPUT VI

20. Vellem autem legere libellum tuum cujus mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. A me autem cum quaesiisset amicus mihi charissimus et divinarum studiosissimus litterarum, quid de hac quaestione sentirem, eique remota verecundia, hinc aestus meos et ignorantiam fassus essem, scripsit inde longe trans mare ad doctissimum virum: cui rescripsit ille ut potius me consuleret, nesciens quod jam fecerat, nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. Significavit tamen in eadem brevi epistola sua, se potius fieri quam propagari animas credere: simul etiam admonens animarum propaginem (quia ipse in Oriente est) occidentalem Ecclesiam solere sentire. Hac ego majore occasione comperta, scripsi ad eum non brevem librum, consulens eum, et petens ut prius me doceat, et tunc ad me mittat quos doceam.

21. Qui liber meus ut non doctoris sed inquisitoris, et potius discere cupientis, apud me legi potest: mitti vero uspiam non debet, vel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta Domino adjuvante percepero; id quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit quomodo animae non ex Adam veniant, et tamen ex illo justam sortem damnationis inveniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perveniant. Absit enim ut credamus vel animas parvulorum in lavacro regenerationis falsam accipere peccatorum mundationem, vel Deum esse, aut aliquam naturam quam non condidit Deus, illius ex qua mundantur inquinationis auctorem. Donec ergo aut ille rescribat, aut ego, si Deus voluerit, aliquo modo discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quae causa sit animae subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus parvulis; et quo eam nec Deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura, quia non est; nihil tale audeo praedicare.

22. Te autem, si libenter vel patienter admittis, charissime frater, admoneo ne haeresim novam minus cautus incurras, quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta convellere adversus Dei gratiam disputando, [PL33.865] quam Dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur: cujus vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores cum Pelagius et Celestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia in adjutorio Salvatoris qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae Sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto christiano orbe damnati sunt. De quibus exempla recentium litterarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos de memorata Sede manarunt, ne forte ad vestram Sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti ab eis fratribus quibus et has litteras, ut tuae Venerationi dirigerent, dedimus. Hi autem non ideo sunt haeretici, quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere, quod vel aliqua fortasse ratione vera dici potest, vel sine fidei labe nesciri: sed hinc conantur efficere (unde omnino apertissimi haeretici judicantur) animas parvulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Nam Pelagii de hac re argumentatio, quae inter alia ejus damnabilia etiam litteris apostolicae Sedis adjuncta est, ita se habet: Si anima, inquit, ex traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati; sola ergo poenam meretur. Injustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum; quia nulla ratione conceditur ut Deus qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum.

23. Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione justa et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae; assere quod sentis, ut potes. Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab hujusmodi disputatione omnimodo. Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur. Nam ut jam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: »Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis« (Joan. VIII, 36). Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his [PL33.866] verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.

24. Quoniam ergo morte Christi, non unius aut aliquarum, sed universae animae propagine contractum mortis chirographum rumpitur; si potes animas sic alienas a propagine defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictae, nec sua propagine, sed carnis hoc debito juste appareant obligatae: non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende. Si autem aliter non potest quod de animarum novitate sentis, asserere, nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri; aut per propaginem non suam, sed carnis, auctore Deo, vel nescio qua mali natura, innocentissimas fieri peccatrices: melius origo animae latet, dum tamen eam non dubitemus Dei esse creaturam, quam vel Deus peccati auctor dicatur, vel contra Deum aliena mali natura introducatur, vel baptisma parvulorum irritum ducatur.

25. Ut autem et a me tua Dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parvi aestimandum, imo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, sive ex illa una, sive ex nulla alia propagentur; Mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. Si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati: quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam venire potuisse, cujus caro venit ex virgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non in carne peccati! Si autem peccato primae animae peccatricis ideo caeterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae; profecto illa quam sibi Unigenitus coaptavit, aut peccatum inde non traxit, aut omnino inde non tracta est. Neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui solvit nostra peccata; aut qui novam creavit ei carni quam sine parente fecit ex terra, non potuit novam creare carni quam sine viro sumpsit ex femina.

26. Haec sicut potui, non quidem ad me datis, sed tamen ad charissimos nostros Sanctitatis tuae litteris, non peritia quam desiderasti, sed sollicita dilectione respondi. Si grate accipis, et admonitionem fraternam et utilem, non errando, sed prudenter considerando cum Ecclesiae pace conservas, Deo gratias. Si autem me ista nondum nosse miraris, vel etiam nec miraris, et me aliquid certum de origine animarum salva ista fide quae certissima atque clarissima est, mutua charitate docere non renuis, multo uberius, Deo gratias. Memor nostri, Domino semper vivas, domine beatissime, et sincera dilectione desiderabilis frater.

EPISTOLA CXCI. Sixto presbytero (postea pontifici Romano) qui contra Pelagianos, quibus favisse rumor fuerat, defensionem gratiae Dei suscepisset, gratulatur; exhortans ut pergat impudentes cohibere, dissimulantibus mederi

Domino venerabili et in Christi charitate suscipiendo sancto fratri et compresbytero SIXTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Ex quo Hipponem litterae Benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas cum remeassem, quamvis jam inde profecto earum perlatore, legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolythum. Quod autem quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. A me quippe digressus est perlator hujus per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae Sanctitati aliam rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego jam legerem, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? nec teipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exsultatione legisse, vel cura, ut legantur, quibus valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae Dei tam pura defensio adversus inimicos ejus, ex ore ejus, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante jactabatur? aut unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod ejus sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur, vel ingratum est quod datur; quia ut eis gratum sit, occulto et justo judicio Dei non datur?

2. Quapropter, domine venerabilis, et in Christi charitate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia; tamen haec cura major tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur qui errorem illum christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime [PL33.868] caveantur vigilantia pastorali, propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, cui eum pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non sant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et caetera quae sequuntur exercita impietate facientes (II Tim. III, 6, et sqq). Nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. Nonnuli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam Sedis apostolicae judicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis; nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio defensaverint: qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tanquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt; et quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adjuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia ejus intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent quod jam loqui non audent.

EPISTOLA CXCII. Augustinus Coelestino diacono (postea pontifici Romano), de mutua benevolentia

Domino venerabili nimiumque desiderabili, sancto fratri et condiacono COELESTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quamvis longe absens fuerim, quando per Projectum clericum ad me directa Hipponem Sanctitatis tuae scripta venerunt; tamen posteaquam veni, eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar: et ecce subito profecturi a nobis charissimi fratris nostri Albini acolythi gratissima occurrit occasio. De tua igitur quae mihi exoptatissima est salute laetatus, Sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo charitatem, quae sola, etiam reddita, semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiamsi reddita fuerit; quia nullum est tempus quando impendenda jam non sit. Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur: imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Quomodo autem negetur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta impenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen quantum potest, ut ab his etiam quibus pro malis bona retribuit, id recipiat quod impendit. Optamus [PL33.869] quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum: quia non eum diligimus nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.

2. Non ergo sic impenditur charitas, ut pecunia. Excepto enim quod impendendo illa diminuitur, haec augetur; etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quaeramus: non autem potest esse verus charitatis impensor, nisi fuerit benignus exactor. Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur: charitas vero non solum apud eum crescit, qui hanc ab eo quem diligit, exigit, etiamsi non recipit; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi charitatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per ejus Apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8).

EPISTOLA CXCIII. Augustinus Mercatori, excusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, ostendensque Pelagianos in quaestione de baptismo parvulorum hoc ipso esse prope convictos, quod fatentur parvulos quodammodo credere per eos a quibus baptizandi offeruntur: deinde eosdem ex Enochi et Eliae ante obitum translatione, sive ex fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra contendere mortem non esse poenam peccati

Domino dilectissimo, et in Christi membris sincerissima charitate praedicando filio MERCATORI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Litterae Dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissime acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium charitatis. Ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem, quo nos ecclesiastica necessitas traxit; per [PL33.870] quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans, alias apud nostros jam querela exasperatas litteras tuae Sinceritatis inveni, et alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia et charissimi fratris nostri Albini Ecclesiae Romanae acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit.

2. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, vel superba vanitate contemnam, praesertim cum mihi de te gaudium tanto majus sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates (I Timoth. VI, 20) acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26)? Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adjuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit.

CAPUT II

3. Non autem parum veritati propinquarunt in quaestione de baptismo parvulorum, quos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur. Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peccatorum) hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis: cum ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt; profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videdit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Quapropter infantes, quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt: ac per hoc si per credentes credunt, et habent vitam aeternam; profecto per incredulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Non enim dictum est, Venit super eos; sed, manet super eos, quia ex origine erat jam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum aufertur ab eis. De hac [PL33.871] ira legitur etiam in libro Job: Homo natus ex mulieri, brevis vitae et plenus iracundiae. Unde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde peccati? de qua in eodem libro itidem scriptum est, non esse ab hac mundum nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 1, 5, sec. LXX).

4. Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos instantissime disputatur, et eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra Sacramenta Ecclesiae, confessi sunt tamen parvulos credere. Non eis ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint baptizati: de qua enim alia vita dicitur, Qui incredulus est Filio, non videbit vitam? Nec eos a regno coelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant: nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam Dominus super non credentem manere testatur? Multum prorsus accessum est, et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. Si enim concedunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet illa sententia, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); sic etiam ista quae ejusdem Domini est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Quia ergo cum parvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes: et audeant jam dicere, si possunt, a justo Deo damnari nihil mali ex origine trahentes, et peccati contagium non habentes.

CAPUT III

5. Illud vero quod in litteris tuis commemorasti, objicere nobis Enoch et Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conversatione translati; quid eos ad hoc unde agitur adjuvet, non intelligo. Ut enim omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsim Joannis de duobus illis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum caeteri martyres pro Christi veritate moriantur (Apoc. XI, 3-7): ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adjuvat, quaeso te? Neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori. Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati; qui nos sumus qui respondeamus Deo, cur alius sic, alius autem sic?

6. Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Nec tamen ista sic dicimus, ut negemus Deum posse in quibus voluerit, nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem: nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc [PL33.872] mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Hoc enim dictum est, quia nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset. Nam et cum dicimus, Omnes propter peccata mittuntur in gehennam, numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam? Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur. Talis est e contrario etiam illa sententia, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Id. V, 12, 18): non enim omnes homines pertinent ad justificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nemo justificatur nisi per Christum.

7. Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit justificatus. Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; hujus etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adjuvante dissolvimus: quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare justus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? quasi diceretur, Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?

8. Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: Si Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur; quomodo nemo hic vivit sine peccato? Quasi non eis probabilius respondeatur: Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere. Sed haec atque hujusmodi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos nunquam esse morituros. Cum vero id docere non possint, meliusque illos venturos esse credatur ad mortem, nihil est cur eos velint nobis objicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos.

CAPUT IV

9. Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16), afferunt quidem aliquid quaestionis; sed per seipsos, non propter istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adjuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: [PL33.873] nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare.

10. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus; vellem, sicut dixi, de his audire doctiores, et si modo potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores: et certe melius homo corrigitur parvus, quam frangitur durus; cum iis quae scripsimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.

11. Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et in adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum judicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corporibus adventus ejus inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiemus, Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, victuri.

12. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen constet mortem non solum animae, verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset, et gratiae mirabiliore virtute justos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos jam non [PL33.874] existimem dicere, etiamsi non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum.

13. Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim (quod confitendum est Charitati tuae) plus amo discere quam docere. Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Jacobi I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes docibiles Dei; quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, quando nobis videmus esse doctores!

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 849-874 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22